[19,0] LIBER XIX.
[19,1] I.
1. Hoc miserae nostrorum captiuitatis euentu rex laetus successusque operiens
similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio uenit.
2. cumque primum aurora fulgeret, uniuersa quae uideri poterant armis
stellantibus coruscabant ac ferreus equitatus campos oppleuit et colles.
3. insidens autem equo ante alios celsior ipse praeibat agminibus cunctis,
aureum capitis arietini figmentum interstinctum lapillis pro diademate gestans,
multiplici uertice dignitatum et gentium diuersarum comitatu sublimis. satisque
eum constabat conloquio tenus defensores moenium temptaturum, aliorsum Antonini
consilio festinantem.
4. uerum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis
concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem credentemque, quod uiso
statim obsessi omnes metu exanimati supplices uenirent in preces,
5. portis obequitabat comitante cohorte regali, qui dum se prope confidentius
inserit, ut etiam uultus eius possit aperte cognosci, sagittis missilibusque
ceteris ob decora petitus insignia corruisset, ni puluere iaculantium adimente
conspectum parte indumenti tragulae ictu discissa editurus postea strages
innumeras euasisset.
6. hinc quasi in sacrilegos uiolati saeuiens templi temeratumque tot regum et
gentium dominum praedicans eruendae urbis apparatu nisibus magnis instabat, et
orantibus potissimis ducibus, ne profusus in iram a gloriosis descisceret
coeptis, leni summatum petitione placatus postridie quoque super deditione
moneri decreuerat defensores.
7. Ideoque cum prima lux aduenisset, rex Chionitarum Grumbates fidenter suam
operam nauaturus tendebat ad moenia cum manu promptissima stipatorum, quem ubi
uenientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus aduertisset,
contorta ballista filium eius primae pubis adulescentem lateri paterno haerentem
thorace cum pectore perforato perfodit proceritate et decore corporis aequalibus
antestantem.
8. cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes moxque, ne raperetur,
ratione iusta regressi numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis concitarunt,
quarum concursu ritu grandinis hinc inde conuolantibus telis atrox committitur
pugna.
9. et post interneciua certamina ad usque finem diei protenta cum iam noctis
esset initium, per aceruos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum
caligine tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite
Thessali ducis exanimi acies Marte acerrimo conflixerunt
10. quo funere regia maesta et optimatibus uniuersis cum parente subita clade
perculsis indicto iustitio iuuenis nobilitate commendabilis et dilectus ritu
nationis propriae lugebatur. itaque ut armari solebat elatus in amplo quodam
suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur figmenta
uehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus
similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, uiri quidem omnes per
contubernia et manipulos epulis indulgebant saltando et cantando tristia quaedam
genera naeniarum regium iuuenem lamentantes.
11 . feminae uero miserabili planctu in primaeuo flore succisam spem gentis
solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur
in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum
religiones mysticae docent.
[19,2] II.
1. Post incensum corpus ossaque in argenteam urnam conlecta, quae ad gentem humo
mandanda portari statuerat pater, agitata summa consiliorum placuerat busto
urbis subuersae expiare perempti iuuenis manes; nec enim Grumbates inulta unici
pignoris umbra ire ultra patiebatur.
2. biduoque ad otium dato ac missis abunde qui pacis modo patentes agros pingues
cultosque uastarent, quinquiens ordine multiplicato scutorum cingitur ciuitas ac
tertiae principio lucis corusci globi turmarum impleuerunt cuncta quae
prospectus humanus potuit undique contueri, et sorte loca diuisa clementi gradu
incedentes ordines occuparunt.
3. Persae omnes murorum ambitus obsidebant. pars, quae orientem spectabat,
Chionitis euenit qua funestus nobis ceciderat adulescens --- meridiano lateri
sunt destinati, tractum seruabant septentrionis Albani, occidentali portae
oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum
specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus leniter incedebant
armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut
rettulimus saepe.
4. Cernentes populos tam indimensos ad orbis Romani incendium diu quaesitos in
nostrum conuersos exitium, salutis rata desperatione gloriosos uitae exitus
deinde curabamus, iamque omnibus nobis optatos.
5. a sole itaque orto usque diei ultimum acies immobiles stabant ut fixae nullo
uariato uestigio nec sonitu uel equorum audito hinnitu, eademque figura digressi
qua uenerant, cibo recreati et somno, cum superesset exiguum noctis, aeneatorum
clangore ductante urbem ut mox casuram terribili corona cinxerunt.
6. uixque ubi Grumbates hastam infectam sanguine ritu patrio nostrique more
coniecerat fetialis, armis exercitus concrepans inuolat muros confestimque
lacrimabilis belli turbo crudescit, rapido turmarum processu in procinctum
alacritate omni tendentium, et contra acri intentaque occursatione nostrorum.
7. Proinde diffractis capitibus multos hostium scorpionum iactu moles saxeae
colliserunt, alii traiecti sagittis, pars confixi tragulis humum corporibus
obstruebant, uulnerati alii socios fuga praecipiti repetebant.
8. nec minores in ciuitate luctus aut mortes, sagittarum creberrima nube auras
spissa multitudine obumbrante tormentorumque machinis, quae direpta Singara
possederant Persae, uulnera inferentibus plura.
9. namque uiribus collectis propugnatores omissa uicissim certamina repetentes
in maximo defendendi ardore saucii perniciose cadebant, aut laniati uoluendo
stantes proxime subuertebant, aut certe spicula membris infixa uiuentes adhuc
uellendi peritos quaeritabant.
10. ita strages stragibus inplicatas et ad extremum usque diei productas ne
uespertinae quidem hebetauerunt tenebrae ea re, quod obstinatione utrimque magna
decernebatur.
11. agitatis itaque sub onere armorum uigiliis resultabant altrinsecus exortis
clamoribus colles nostris uirtutes Constanti Caesaris extollentibus ut domini
rerum et mundi, Persis Saporem saansaan appellantibus et pirosen, quod rex
regibus imperans et bellorum uictor interpretatur.
12. Ac priusquam lux occiperet, signo per lituos dato ad feruorem similium
proeliorum excitae undique inaestimabiles copiae in modum alitum ferebantur,
unde longe ac late prospici poterat campis et conuallibus nihil praeter arma
micantia ferarum gentium demonstrantibus.
13. moxque clamore sublato cunctis temere prorumpentibus telorum uis ingens
uolabat e muris, utque opinari dabatur, nulla frustra mittebantur inter hominum
cadentia densitatem. tot enim nos circumstantibus malis non obtinendae causa
salutis, ut dixi, sed fortiter moriendi studio flagrabamus, et a diei principio
ad usque lucem obscuram neutrubi proelio inclinato ferocius quam consultius
pugnabatur. exurgebant enim ruentium ferientiumque clamores ut prae alacritate
consistere sine uulnere uix quisquam possit.
14. tandemque nox finem caedibus fecit et satias aerumnarum indutias partibus
dederat longiores. ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae
supererant uires continuus cum insomnia labor absumpsit sanguine et pallente
exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui
sinebant angustiae spatiorum, intra ciuitatis ambitum non nimium amplae
legionibus septem et promiscua aduenarum ciuiumque sexus utriusque plebe et
militibus aliis paucis ad usque numerum milium centum uiginti cunctis inclusis.
15. medebatur ergo suis quisque uulneribus pro possibilitate uel curantium
copia, cum quidam grauiter saucii cruore exhausto spiritus reluctantes
efflarent, alii confossi mucronibus prostratique humi animis in uentum solutis
proiciebantur extincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti uetabant
ne offensionibus cassis animae uexarentur adflictae, non nulli uellendis
sagittis in ancipiti curatione grauiora morte supplicia perferebant.
[19,3] III.
1. Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Vrsicinus maerens, quod ex
alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tunc in regendo milite potioris
Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem crebro monebat, ut compositis
uelitaribus cunctis per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo
leuium armorum auxilio, siqua fors iuuisset, stationibus interceptis nocturnas
hostium adgrederentur excubias, quae ingenti circumitu uallauerant muros, aut
lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.
2. quibus Sabinianus renitebatur ut noxiis, palam quidem litteras imperiales
praetendens, intacto ubique milite quicquid geri potuisset impleri debere aperte
iubentes, clam uero corde altissimo retinens saepe in comitatu sibi mandatum ut
amplam omnem adipiscendae laudis decessori suo ardenti studio gloriae
circumcideret etiam ex re publica processuram.
3. adeo uel cum exitio prouinciarum festinabatur, ne bellicosus homo memorabilis
alicuius facinoris auctor nuntiaretur aut socius. ideoque his attonitus malis
exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile
oppidum poterat introire, et utilia agitando complura nihil proficiens uisebatur
ut leo magnitudine corporis et toruitate terribilis inclusos intra retia catulos
periculo ereptum ire non audens unguibus ademptis et dentibus.
[19,4] IV.
1. Sed in ciuitate ubi sparsorum per uias cadauerum multitudo humandi officia
superaret, pestilentia tot malis accessit uerminantium corporum lue tabifica,
uaporatis aestibus uarioque plebis languore nutrita, quae genera morborum unde
oriri solent breuiter explicabo.
2. Nimietatem frigoris aut caloris uel umoris uel siccitatis pestilentias
gignere philosophi et illustres medici tradiderunt. unde accolentes loca
palustria uel humecta tusses et oculares casus et similia perferunt, contra
confines caloribus tepore febrium arescunt. sed quanto ignis materies ceteris
est efficacior, tanto ad perimendum celerior siccitas.
3. hinc cum decennali bello Graecia desudaret ne peregrinus poenas dissociati
regalis matrimonii lucraretur, huius modi grassante pernicie telis Apollinis
periere conplures, qui sol aestimatur.
4. atque ut Thucydides exponit, clades illa, quae in Peloponnesiaci belli
principiis Athenienses acerbo genere morbi uexauit, ab usque feruenti Aethiopiae
plaga paulatim proserpens Atticam occupauit.
5. aliis placet auras, ut solent, aquasque uitiatas faetore cadauerum uel
similibus salubritatis uiolare maximam partem, uel certe aeris permutationem
subitam aegritudines parere leuiores.
6. adfirmant etiam aliqui terrarum halitu densiore crassatum aera emittendis
corporis spiraminibus resistentem necare non nullos, qua causa animalia praeter
homines cetera iugiter prona Homero auctore et experimentis deinceps multis, cum
talis incesserit labes, ante nouimus interire.
7. et prima species luis pandemus adpellatur, quae efficit in aridioribus locis
agentes caloribus crebris interpellari, secunda epidemus, quae tempore ingruens
acies hebetat luminum et concitat periculosos humores, tertia loemodes, quae
itidem temporaria est sed uolucri uelocitate letabilis.
8. Hac exitiali peste quassati, paucis intemperanti aestu consumptis, quos
multitudo angebat, tandem nocte, quae diem consecuta est decimum, exiguis
imbribus disiecto concreto spiritu et crassato sospitas retenta est corporum
firma.
[19,5] V.
1. Verum inter haec inquies Persa uimineis ciuitatem pluteis circumdabat et
erigi aggeres coepti turresque fabricabantur frontibus ferratis excelsae, quarum
fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent
defensores, leuia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem
breui cessabant.
2. erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae, ut
praediximus, uirorum fortium et pernicium ad planarios conflictus aptorum, ad
eas uero belli artes, quibus stringebamur, non modo inhabiles sed contra nimii
turbatores, qui cum neque in machinis neque in operum constructione iuuarent
aliquem, stolidius erumpentes dimicantesque fidentissime minuto numero
reuertebant, tantum proficientes quantum in publico, ut aiunt, incendio aqua
unius hominis manu adgesta.
3. postremo obseratis portis praecauentibusque tribunis egredi nequeuntes
frendebant ut bestiae. uerum secutis diebus efficacia eorum eminuit ut
docebimus.
4. In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluuium Tigrim,
turris fuit in sublimitatem exurgens, sub qua hiabant rupes abscisae ut despici
sine uertigine horrenda non posset, unde cauatis fornicibus subterraneis per
radices montis scalae ad usque ciuitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alueo
haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis, quae
contingunt flumina, uidimus, fabre politae.
5. per has tenebras ob dirupta neglectas oppidano transfuga quodam ductante, qui
ad diuersam partem desciuerat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio
arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli
noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati mane
sago punicei coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni
parte circumueniri urbem suis copiis inundantibus aduertissent, exinanitis
proiectisque ante pedes pharetris clamoris ululabilis incendio tela summa
peritia dispergebant. moxque acies omnes densae petebant multo infestius quam
antea ciuitatem.
6. inter incertos nos et ancipites quibus occurri deberet, instantibus supra an
multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, diuiditur
opera, et translatae leuiores quinque ballistae contra turrim locantur, quae
ocius lignea tela fundentes non numquam binos forabant, e quibus pars grauiter
uulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti laniatis
corporibus interibant.
7. quibus hac celeritate confectis relatisque ad loca sueta tormentis, paulo
securius moenia omnium concursu defendebantur.
8. et quoniam augebat curas militum scelestum facinus perfugae, quasi
decurrentes in planum ita iaculantes diuersa missilia lacertis fortibus
incumbebant, ut uergente in meridiem die gentes uulnerum acri repulsa disiectae,
lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent metu.
[19,6] VI.
1. Adspirauit auram quandam salutis fortuna innoxio die cum hostili clade
emenso, cuius reliquo tempore ad quietem reficiendis corporibus dato, posterae
lucis initio ex arce innumeram cernimus plebem, quae Ziata capto castello ad
hosticum ducebatur, quem in locum ut capacissimum et munitum - spatio quippe
decem stadiorum ambitur - promiscua confugerat multitudo.
2. nam etiam alia munimenta isdem diebus capta sunt et incensa, unde hominum
milia extracta complura seruituri sequebantur, inter quos multi senecta infirmi
et mulieres iam grandaeuae, cum ex uariis deficerent causis itineris
longinquitate offensae, abiecta uiuendi cupiditate suris uel suffraginibus
relinquebantur exsectis.
3. Has miserabiles turmas Galli milites contuentes rationabili quidem sed
intempestiuo motu conserendae cum hostibus manus copiam sibi dari poscebant,
mortem tribunis uetantibus primisque ordinibus minitantes si deinceps
prohiberent.
4. utque dentatae in caueis bestiae taetro paedore acerbius efferatae euadendi
spe repagulis uersabilibus inliduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra
diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso
facinore deleantur, aut exuta periculis nihil egisse operae pretium pro
magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi structoresque
aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.
5. Inopes nos consilii et quid opponi deberet saeuientibus ambigentes id
potissimum aegre isdem adsentientibus tandem elegimus ut, quoniam ultra ferri
non poterant, paulisper morati custodias adgredi permitterentur hostiles, quae
non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis pergerent prorsus.
apparebat enim eos, si inpetrassent, strages maximas edituros.
6. quae dum parantur, per uaria certaminum genera defensabantur acriter muri
laboribus et uigiliis et tormentis ad emittenda undique saxa telaque dispositis.
et expugnatio ciuitatis struebatur operibus lentis: duo tamen aggeres celsi
Persarum peditum manu erecti, contra quos nostrorum quoque impensiore cura moles
excitabantur altissimae, fastigio aduersae celsitudinis aequatae, propugnatorum
uel nimia pondera duraturae.
7. Inter haec Galli morarum impatientes securibus gladiisque succincti patefacta
sunt egressi postica, obseruata nocte squalida et interluni, orantes caeleste
praesidium ut propitium adesset et libens. atque ipsum spiritum reprimentes cum
prope uenissent, conferti ualido cursu quibusdam stationariis interfectis
exteriores castrorum uigiles ut in nullo tali metu sopitos obtruncantes
superuenire ipsi regiae, si prosperior iuuisset euentus, occulte meditabantur.
8. uerum audito licet leui reptantium sonitu gemituque caesorum discusso somno,
excitatis multis et ad arma pro se quoque clamitante steterunt milites uestigiis
fixis progredi ultra non ausi; nec enim cautum deinde expergefactis, quos
petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium
cateruae Persarum in proelia uenirent accensae.
9. contra Galli corporum robore audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis
secantes aduersos, parte suorum strata uel sagittarum undique uolantium
crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conuersam et
currentium hostium agmina aduertissent, nullo terga uertente euadere festinabant
et, uelut repedantes sub modulis, sensim extra uallum protrusi, cum manipulos
confertius inuadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore
castrensium discedebant.
10. et resultantibus e ciuitate lituis multis portae panduntur recepturae
nostros si peruenire illuc usque ualuissent, tormentorumque machinae stridebant
sine iaculatione ulla telorum, ut stationibus praesidentes post interemptos
socios, quae pone agerentur ignari, urbis appositi moenibus nudarent intuta et
porta uiri fortes susciperentur innoxii.
11. hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto numero,
quidam perniciose, pars leuiter uulnerati quadringentis ea nocte desideratis,
qui non Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem
armatorum centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset uiolentior casus, in
ipsis tentoriis obtruncarant.
12. horum campidoctoribus ut fortium factorum antesignanis post ciuitatis
excidium armatas statuas apud Edessam in regione celebri locari iusserat
imperator, quae ad praesens seruantur intactae.
13. Retectis sequenti luce funeribus cum inter caesorum cadauera optimates
inuenirentur et satrapae clamores dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis
indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur arbitrantium per
stationes muris obiectas inrupisse Romanos: indutiisque ob haec tridui datis
adsensu communi Ilos quoque spatium ad respirandum accepimus.
[19,7] VII.
1. Perculsae deinde nouitate rei efferataeque gentes omissa omni cunctatione
operibus, quoniam uis minime procedebat, decernere iam censebant et concito
extremo belli ardore omnes oppetere gloriose iam properabant, aut ruina urbis
animis litasse caesorum.
2. Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero operum
uariae species cum turribus ferratis admouebantur, quorum in uerticibus celsis
aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant.
3. et albescente iam die ferrea munimenta membrorum caelum omne subtexunt
densitataeque acies non inordinatim ut antea, sed tubarum sonitu leni ductante
nullis procursantibus incedebant machinarum operti tegminibus cratesque uimineas
praetendentes.
4. cumque propinquantes ad coniectum uenere telorum, oppositis scutis Persae
pedites sagittas tormentis excussas e muris aegrius euitantes laxarunt aciem
nullo paene iaculi genere in uanum cadente: etiam cataphracti hebetati et
cedentes animos auxere nostrorum.
5. tamen quia hostiles ballistae ferratis inpositae turribus in humiliora ex
supernis ualentes ut loco dispari ita euentu dissimili nostra multo cruore
foedabant, ingruente iam uespera cum requiescerent partes, noctis spatium maius
consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.
6. Et tandem multa uersantibus {nobis} sedit consilium, quod tutius celeritas
fecit, quattuor isdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione
caute, quod artis est difficillimae, conlocantur, lux nobis aduenit maestissima
Persarum manipulos formidatos ostentans adiectis elephantorum agminibus, quorum
stridore inmanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.
7. cumque omni ex latere armorum et operum beluarumque molibus urgeremur, per
scorpionum ferreas fundas e propugnaculis subinde rotundi lapides acti
dissolutis turrium coagmentis ballistas earumque tortores ita fudere
praecipites, ut quidam citra uulnerum noxas, alii obtriti magnitudine ponderum
interirent, elephantis ui magna propulsis, quos flammis coniectis undique
circumnexos iam corporibus tactis gradientesque retrorsus retinere magistri non
poterant, postque exustis operibus nulla quies certaminibus data.
8. rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum
infortuniis percitus nouo et nusquam antea cognito more proeliatoris militis
ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul
speculantibus uisebatur, petitus crebritate telorum multis stipatoribus stratis
abscessit alternans regibilis acies, et ad extremum diei nec mortium truci uisu
nec uulnerum territus tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.
[19,8] VIII.
1. Verum nocte proelia dirimente, somno per breue otium capto, nitescente iam
luce ad potiunda sperata ira et dolore exundan,s nec fas ullum prae oculis
habiturus gentes in nos excitabat. cumque crematis operibus, ut docuimus, pugna
per aggeres celsos muris proximos temptaretur, ex adgestis erectis intrinsecus,
quantum facere nitique poterant, nostri aequis uiribus per ardua resistebant.
2. Et diu cruentum proelium stetit nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a
studio propugnandi remouebatur, eoque producta contentione cum sors partium
euentu regeretur indeclinabili, diu laborata, moles illa nostrorum uelut terrae
quodam tremore quassata procubuit, et tamquam itinerario aggere uel superposito
ponte conplanatum spatium, quod inter murum congestamque forinsecus struem
hiabat, patefecit hostibus transitum nullis obicibus inpeditum, et pars pleraque
militum deiectorum oppressa uel debilitata cessabat.
3. concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et
festinandi studio aliis inretientibus alios audacia hostium ipso successu
crescebat.
4. accitis igitur regis imperio proeliatoribus uniuersis strictoque comminus
ferro cum sanguis utrubique inmensis caedibus funderetur, oppletae sunt
corporibus fossae latiorque uia ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti
iam ciuitate oppleta cum omnis defendendi uel fugiendi spes esset abscisa,
pecorum ritu armati et inbelles sine sexus discrimine truncabantur.
5. Itaque uespera tenebrante cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna multitudo
nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum
duobus aliis latens obscurae praesidio noctis postica, per quam nihil
seruabatur, euado et squalentum peritia locorum comitumque adiutus celeritate ad
decimum lapidem tandem perueni.
6. in qua statione lenius recreati cum ire protinus pergeremus et incedendi
nimietate iam superarer ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed
fatigato mihi lassitudine graui leuamen impendio tempestiuum.
7. fugaci equo nudo et infreni calonum quidam sedens, ne labi possit, ex more
habenam, qua ductabatur, sinistra manu artius inligauit moxque decussus uinculi
nodum abrumpere nequiens per auia saltusque membratim discerptus iumentum
exhaustum cursu pondere cadaueris detinebat, cuius dorsuali conprensi seruitio
usus in tempore cum isdem sociis ad fontes sulphureos aquarum suapte natura
calentium aegre perueni.
8. et quia per aestum arida siti reptantes aquam diu quaeritando profundum bene
uidimus puteum et neque descendendi prae altitudine nec restium aderat copia,
necessitate docente postrema indumenta lintea, quibus tegebamur, in oblongos
discidimus pannulos, unde explicato fune ingenti centonem, quem sub galea unus
ferebat e nostris, ultimae aptauimus summitati, qui per funem coniectus aquasque
hauriens ad peniculi modum facile sitim, qua hauriebamur, extinxit
9. unde citi ferebamur ad flumen Euphratem, ulteriorem ripam petituri per nauem,
quam transfretandi causa iumenta et homines in eo tractu diuturna consuetudo
locarat.
10. ecce autem Romanum agmen cum equestribus signis disiectum eminus cernimus,
quod persequebatur multitudo Persarum, incertum unde impetu tam repentino terga
uiantum adgressa.
11. quo exemplo terrigenas illos non sinibus terrae emersos, sed exuberanti
pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per uaria uisebantur, spartoi
uocitati humo exsiluisse, uetustate ut cetera fabulosius extollente, sunt
aestimati.
12. hoc conciti, cum omne iam esset in celeritate salutis praesidium, per dumeta
et siluas montes petimus celsiores exindeque Melitinam minoris Armeniae oppidum
uenimus, ubi repertum ducem comitatumque iam profecturum Antiochiam reuisimus.
[19,9] IX.
1. Interea Sapor et Persae quia tendere iam introrsus autumno praecipiti
haedorumque sidere exorto prohibebantur, captiuos agentes et praedas remeare
cogitabant ad sua.
2. inter haec tamen funera direptionesque ciuitatis excisae Aeliano comite et
tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia stragesque multiplicatae
Persarum, patibulis sceleste suffixis Iacobus et Caesius numerarii apparitionis
magistri equitum aliique protectores post terga uinctis manibus ducebantur,
Transtigritanis, qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique
discrimine ad unum omnibus contruncatis.
3. Vxor uero Craugasii quae retinens pudorem inuiolatum ut matrona nobilis
colebatur, maerebat uelut orbem alium sine marito uisura, quamquam sperabat
documentis praesentibus altiora.
4. in rem itaque consulens suam et accidentia longe ante prospiciens anxietate
bifaria stringebatur uiduitatem detestans et nuptias. ideo familiarem suum
perquam fidum regionumque Mesopotamiae gnarum per Izalam montem inter castella
praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum Nisibin occulte dimisit mandatis
arcanisque uitae secretioris maritum exorans ut auditis, quae contigerint,
ueniret secum beate uicturus.
5. quibus contentus expeditus uiator per saltuosos tramites et frutecta Nisibin
passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam uisa et forsitan
interempta data euadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut uilis
neglectus docet Craugasium gesta: moxque accepta fide quod, si tuto licuerit,
sequetur coniugem libens, euasit exoptatum mulieri nuntium ferens, quae hoc
cognito per Tamsaporem ducem supplicauerat regi ut, si daretur facultas,
antequam Romanis excederet finibus, in potestatem suam iuberet propitius maritum
adscisci.
6. Praeter spem itaque omnium digresso aduena repentino, qui postliminio
reuersus statim sine ullius euanuit conscientia perculsus suspicione dux
Cassianus praesidentesque ibi proceres alii minitantes ultima Craugasium
incessebant, non sine eius uoluntate uel uenisse uel abisse hominem clamitantes.
7. qui proditoris metuens crimen inpendioque sollicitus, ne transitione perfugae
uxor eius superesse doceretur et tractari piissime, per simulationem matrimonium
alterius splendidae uirginis adfectauit. et uelut paraturus necessaria conuiuio
nuptiali egressus ad uillam octauo lapide ab urbe distantem, concito equo ad
Persarum uastatorium globum, quem didicerat aduentare, confugit susceptusque
auenter, qui esset ex his cognitus quae loquebatur, Tamsapori post diem traditur
quintum perque eum regi oblatus, opibus et necessitudine omni recuperata cum
coniuge, quam paucos post menses amisit, erat secundi loci post Antoninum, ut
ait poeta praeclarus ´longo proximus interuallo.
8. ille enim ingenio et usu rerum diuturno firmatus consiliis ualidis
sufficiebat in cuncta quae conabatur, hic natura simplicior, nominis tamen
itidem peruulgati. et haec quidem haut diu postea contigerunt.
9. Rex uero licet securitatem praeferens uultu exultansque specie tenus urbis
excidio uidebatur, profundo tamen animi grauiter aestuabat reputans in
obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores
se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat uiuos, uel certe per
diuersas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens euenit et Singaram, parique
modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum,
triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et
notarium numerata sunt hac discretione facilius, quod nostrorum cadauera mox
caesorum fatiscunt et diffluunt adeo, ut nullius mortui facies post quatriduum
agnoscatur, interfectorum uero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut
nec liquentibus membris nec sanie perfusa madescant, quod uita parcior facit et
ubi nascuntur exustae caloribus terrae.
[19,10] X.
1. Dum haec per uarios turbines in orientis extimo festinantur, difficultatem
aduentantis inopiae frumentorum urbs uerebatur aeterna, uique minacissimae
plebis famem ultimum malorum omnium exspectantis subinde Tertullus uexabatur, ea
tempestate praefectus, inrationabiliter plane, nec enim per eum steterat, quo m
inus tempore congruo alimenta nauibus ueherentur, quas maris casus asperiores
solitis uentorumque procellae reflantium delatas in proximos sinus introire
portum Augusti discriminum magnitudine perterrebant.
2. quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus ac plebe iam saeuiente
inmanius, quam urebat inpendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus,
ut aestimabat, tumultuanti acriter populo sed accidentia considerare sueto
prudenter obiecit paruulos filios et lacrimans
3. ´en inquit ´ciues uestri - procul omen dii caelestes auertant - eadem
perlaturi uobiscum ni fortuna adfulserit laetior. si itaque his abolitis nil
triste accidere posse existimatis, praesto in potestate sunt uestraª. qua
miseratione uulgus ad clementia suapte natura procliue lenitum conticuit
aequanimiter uenturam operiens sortem.
4. moxque diuini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam perpetuamque
fore respondit, dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum,
tranquillitas mare molliuit, mutatoque in austrum placidum uento, uelificatione
plena portum naues ingressae frumentis horrea referserunt.
[19,11] XI.
1. Inter haec ita ambigua Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete curantem
permouebant nuntii metuendi et graues indicantes id, quod tunc magnopere
formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis auitisque sedibus
dominos suos ante monstrauimus, paulatim posthabitis locis, quae eis anno
praeterito utiliter sunt destinata, ne, ut sunt uersabiles, aliquid molirentur
inicum, regiones confines limitibus occupasse uagarique licentius genuino more,
ni pellerentur, omnia turbaturos.
2. Quae superbius incitando prope diem imperator dilato negotio credens, coacta
undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto uere ad
procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum
opimitate exercitus aestate nuper emensa similium spe fidenter in effectus
animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tunc per Illyricum praefecturam
necessaria cuncta uel ante tempus coacta sine ullius dispendiis adfluebant.
3. nec enim dispositionibus umquam alterius praefecturae, ut inter omnes
constat, ad praesens Arctoae prouinciae bonis omnibus floruerunt, correctione
titubantium beniuola et sollerti, uehiculariae rei iacturis ingentibus, quae
clausere domos innumeras et censuali professione speciosa fiducia releuatae:
indemnesque deinde et innoxii earum incolae partium querelarum sopitis materiis
uiuerent, ni postea exquisitorum detestanda nomina titulorum per offerentes
suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi nitentibus
potestates, illis adtenuatis omnium opibus se fore sperantibus tutos, ad usque
proscriptiones miserorumque suspendia peruenerunt.
4. Rem igitur emendaturus urgentem profectus cum instrumentis ambitiosis
imperator, ut dictum est, Valeriam uenit, partem quondam Pannoniae, sed ad
honorem Valeriae Diocletiani filiae et institutam et ita cognominatam, sub
pellibusque exercitu diffuso per Histri fluminis margines barbaros obseruabat
ante aduentum suum amicitiae uelamento Pannonias furtim uastandas inuadere
hiemis durissimo cogitantes, cum nec dum solutae uernis caloribus niues amnem
undique peruium faciunt nostrique pruinis subdiuales moras difficile tolerabant.
5. Confestim itaque missis ad Limigantes duobus tribunis cum interpretibus
singulis explorabat modestius percunctando, quam ob rem relictis laribus post
pacem et foedera petentibus adtributis ita palarentur per uaria limitesque
contra interdicta pulsarent.
6. qui uana quaedam causantes et inrita, pauore adigente mentiri, principem
exorabant in ueniam obsecrantes ut simultate abolita transmisso flumine ad eum
uenire permitterentur docturi, quae sustinerent incommoda, paratique intra
spatia orbis Romani, si id placuerit, terras suscipere longe discretas, ut
diuturno otio inuoluti et Quietem colentes tamquam salutarem deam tributariorum
onera subirent et nomen.
7. His post reditum tribunorum conpertis imperator exultans ut negotio, quod
rebatur inexplicabile, sine ullo puluere consummando cunctos admisit, auiditate
plus habendi incensus, quam adulatorum cohors augebat id sine modo strepentium,
quod externis sopitis et ubique pace conposita proletarios lucrabitur plures et
tirocinia cogere poterit ualidissima: aurum quippe gratanter prouinciales
corporibus dabunt, quae spes rem Romanam aliquotiens adgrauauit.
8. proinde uallo prope Acimincum locato celsoque aggere in speciem tribunalis
erecto naues uehentes quosdam legionarios expeditos alueum fluminis proximum
ripis obseruare sunt iussae cum Innocentio quodam agrimensore huius auctore
consilii, ut si barbaros tumultuare sensissent, aliorsum intentos post terga
peruaderent inprouisi.
9. quae Limigantes licet properari sentirent, nihil tam praeceps fingentes
stabant incurui, longe alia, quam quae gestu praeferebant et uerbis altis,
mentibus perpensantes .
10. Visoque imperatore ex alto suggestu iam sermonem parante lenissimum,
meditanteque adloqui uelut morigeros iam futuros, quidam ex illis furore
percitus truci, calceo suo in tribunal contorto ´marha marhaª, quod est apud eos
signum bellicum, exclamauit eumque secuta incondita multitudo uexillo elato
repente barbarico ululans ferum in ipsum principem ferebatur.
11. qui cum ex alto despiciens plena omnia discurrentis turbae cum missilibus
uidisset, retectisque gladiis et uerrutis iam propinquam perniciem, externis
mixtus et suis ignotusque dux esset an miles, quia neque cunctandi aderat tempus
neque cessandi, equo ueloci inpositus cursu effuso euasit.
12. stipatores tamen pauci dum ignis more inundantes conabantur arcere, aut
uulnerati interierunt aut ponderibus superruentium solis adflicti, sellaque
regalis cum aureo puluinari nullo uetante direpta est.
13. Mox autem audito, quod ad ultimum paene tractus exitium in abrupto staret
adhuc imperator, antiquissimum omnium exercitus ratus eum iuuare - nondum enim
exemptum periculis aestimauit - salutis fastu fidentior, licet ob procursionem
subitam semitectus, sonorum et Martium frendens barbarorum mori obstinatorum
cateruis semet inmersit.
14. et quia uirtute dedecus purgatura ardens copia nostrorum erupit, iras in
hostem perfidum parans, obuia quaeque obtruncabat sine parsimonia uiuos
conculcans et semineces et peremptos: et antequam exsatiaret caedibus barbaricis
manus, acerui constipati sunt mortuorum.
15. urgebantur enim rebelles aliis trucidatis, aliis terrore disiectis, quorum
pars spem uitae cassis precibus usurpando multiplicatis ictibus caedebantur,
postque deletos omnes in receptum canentibus lituis nostri quoque licet rari
uidebantur exanimes, quos impetus conculcauerat uehemens aut furori resistentes
hostili lateraque nudantes intecta ordo fatalis absumpsit.
16. mors tamen eminuit inter alios Cellae Scutariorum tribuni, qui inter
confligendi exordia primus omnium in medios Sarmatarum globos se inmisit.
17. Post quae tam saeua, digestis pro securitate limitum, quae rationes monebant
urgentes, Constantius Sirmium redit ferens de hoste fallaci uindictam, et
maturatis, quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde
Constantinopolim petit, ut orienti iam proximus cladibus apud Amidam mederetur
acceptis et redintegrato supplementis exercitu impetus regis Persarum pari
uirium robore cohiberet, quem constabat, ni caelestis ratio inpensiorque
repelleret cura multorum, Mesopotamia relicta post terga per extenta spatia
signa moturum.
[19,12] XII.
1. Inter has tamen sollicitudines uelut ex recepto quodam antiquitus more ad
uicem bellorum ciuilium inflabant litui quaedam colorata laesae crimina
maiestatis, quorum exsecutor et administer saepe dictandus ille notarius missus
est Paulus, qui peritus artium cruentarum ut lanista ex commerciis libitinae uel
ludi, ipse quoque ex eculeo uel carnifice quaestum fructumque captabat.
2. ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis
abstinuit, innocentibus exitialis causas adfingens dum in calamitosis stipendiis
uersaretur.
3. Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio uilis et
parua. oppidum est Abydum in Thebaidis parte situm extrema. hic Besae dei
localiter adpellati oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium
regionum caerimoniis solitum coli.
4. et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa
scriptura supplicationibus expresse conceptis consulta numinum scitabantur,
chartulae seu membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa
interdum remanebant in fano.
5. ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui, ut erat angusti
pectoris, obsurdescens in aliis etiam nimium seriis in hoc titulo ima, quod
aiunt, auricula mollior et suspicax et minutus acri felle concaluit: statimque
ad orientem ocius ire monuit Paulum potestate delata, ut instar ducis rerum
experientia clari ad arbitrium suum audiri efficeret causas.
6. datumque est negotium Modesto etiam tum per orientem comiti apto ad haec et
similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio ut lenioris
ingenii spernebatur.
7. Perrexit, ut praeceptum est, Paulus funesti furoris et anhelitus plenus
dataque calumniae indulgentia plurimi ducebantur ab orbe prope terrarum iuxta
nobiles et obscuri, quorum aliquos uinculorum adflixerant nexus, alios claustra
poenalia consumpserunt.
8. et electa est spectatrix suppliciorum feralium ciuitas in Palaestina
Scythopolis, gemina ratione uisa magis omnibus oportuna, quod secretior et inter
Antiochiam Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina trahebantur.
9. Ductus est itaque inter primos Simplicius Philippi filius ex praefecto et
consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse
dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his
casibus nec peccatum aliquando pi{et}ari dederat nec erratum, fato quodam
arcente corpore inmaculato lata fuga damnatus est.
10. dein Parnasius ex praefecto Aegypti, homo simplicium morum, eo deductus
periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exilium, saepe
auditus multo antehac rettulisse quod, cum Patras,
Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, inpetrandae causa cuiusdam
relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta
uiderat multa.
11. Andronicus postea studiis liberalibus et claritudine carminum notus in
iudicium introductus, cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando
semper et fidentius absolutus est.
12. Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaeuus quidem sed
corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non
potuit, adserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse,
non temptandi sublimiora scrutatis; nec enim quemquam id nouerat adfectare. diu
itaque adhaerens eculeo cum fiducia graui fundatus nequaquam uarians eadem
oraret intrepidus, Alexandriam, unde oriebatur, innoxius abire permissus est.
13. Et hos quidem aliosque paucos aequa sors ueritatis adiutrix periculis eximit
abruptis. criminibus uero serpentibus latius per inplicatos nexus sine fine
distentos quidam corporibus laniatis extinguebantur, alii poenis ulterioribus
damnati sunt bonis ereptis Paulo succentore fabularum crudelium quasi e
promptuaria cella fallaciarum et nocendi species suggerente conplures, cuius ex
nutu prope dixerim pendebat incedentium omnium salus.
14. nam siqui remedia quartanae uel doloris alterius collo gestaret, siue per
monumentum transisse uesperum maliuolorum argueretur indiciis, ut ueneficus
sepulchrorumque horrores et errantium ibidem animarum ludibria colligens uana
pronuntiatus reus capitis interibat.
15. et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum Dodonaeas arbores et effata
Delphorum olim sollemnia in imperatoris exitium sollicitauerint multi.
16 unde blanditiarum taetra commenta palatina cohors exquisite confingens
inmunem eum fore malorum communium adserebat, fatum eius uigens semper et
praesens in abolendis aduersa conantibus eluxisse uocibus magnis exclamans.
17. Et inquisitum in haec negotia fortius nemo, qui quidem recte sapiat,
reprehendit. nec enim abnuimus salutem legitimi principis propugnatoris bonorum
et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere
cunctorum; cuius retinendae causa ualidius ubi maiestas pulsata defenditur, a
quaestionibus uel cruentis nullam Corneliae leges exemere fortunam.
18. sed exultare maestis casibus effrenate non decet, ne uideantur licentia regi
subiecti, non potestate. imitandus sit Tullius cum parcere uel laedere
potuisset, ut ipse adfirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi
occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium.
19. Tunc apud Daphnen amoenum illud et ambitiosum Antiochiae suburbanum uisu
relatuque horrendum natum est monstrum infans ore gemino cum dentibus binis et
barba quattuorque oculis et breuissimis duabus auriculis, qui partus ita
distortus praemonebat rem publicam in statum uerti deformem.
20. nascuntur huius modi saepe portenta indicantia rerum uariarum euentus, quae
quoniam non expiantur ut apud ueteres publice, inaudita praetereunt et
incognita.
[19,13] XIII.
1. His temporibus Isauri diu quieti post gesta, quae superior continet textus,
temptatumque Seleuciae ciuitatis obsidium paulatim reuiuiscentes, ut solent
uerno tempore foueis exilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inuiis
confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos adflictabant,
praetenturas militum ut montani fallentes perque rupis et dumeta ex usu facile
discurrentes.
2. ad quos ui uel ratione sedandos Lauricius adiecta comitis dignitate missus
est rector, homo ciuilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque
correxit, adeo ut eo diu prouinciam obtinente nihil accideret quod
animaduersione dignum aestimaretur.
|