[15,0] LIBER XV.
[15,1] I.
1. Vtcumque potuimus ueritatem scrutari, ea quae uidere licuit per aetatem, uel
perplexe interrogando uersatos in medio scire, narrauimus ordine casuum exposito
diuersorum: residua quae secuturus aperiet textus, pro uirium captu limatius
absoluemus, nihil obtrectatores longi, ut putant, operis formidantes. tunc enim
laudanda est breuitas cum moras rumpens intempestiuas nihil subtrahit cognitioni
gestorum.
2. Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo Apodemius quoad uixerat igneus
turbarum incentor raptos eius calceos uehens equorum permutatione ueloci, ut
nimietate cogendi quosdam extingueret, praecursorius index Mediolanum aduenit
ingressusque regiam ante pedes proiecit Constantii uelut spolia regis occisi
Parthorum et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad
sententiam totam facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni
placendi studio in adulationem ex more conlato uirtutem felicitatemque
imperatoris extollebant in Caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum licet
diuersis temporibus duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.
3. quo ille studio blanditiarum exquisito sublatus inmunemque se deinde fore ab
omni mortalitatis incommodo fidenter existimans confestim a iustitia declinauit
ita intemperanter, ut Aeternitatem meam aliquotiens subsereret ipse dictando
scribendoque propria manu orbis totius se dominum appellaret, quod dicentibus
aliis indignanter admodum ferre deberet is qui ad aemulationem ciuilium
principum formare uitam moresque suos, ut praedicabat, diligentia laborabat
enixa.
4. namque etiam si mundorum infinitates Democriti regeret, quos Anaxarcho
incitante magnus somniabat Alexander, id reputasset legens uel audiens quod ut
docent mathematici concinentes ambitus terrae totius, quae nobis uidetur
inmensa, ad magnitudinem uniuersitatis instar breuis optinet puncti.
[15,2] II.
1. Iamque post miserandam deleti Caesaris cladem sonante periculorum iudicialium
tuba in crimen laesae maiestatis arcessebatur Vrsicinus adulescente magis
magisque contra eius salutem liuore omnibus bonis infesto.
2. hac enim superabatur difficultate quod ad suscipiendas defensiones aequas et
probabilis imperatoris aures occlusae patebant susurris insidiantium
clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito ante
dictum ducem domi forisque desiderari ut formidolosum Persicae genti fingebant.
3. sed contra accidentia uir magnanimus stabat immobilis, ne se proiceret
abiectus cauens, parum tuto loco innocentiam stare medullitus gemens, hocque uno
tristior quod amici ante haec frequentes ad potiores desciuerant ut ad
successores officiorum more poscente solent transire lictores.
4. inpugnabat autem eum per fictae benignitatis inlecebras collega et uirum
fortem propalam saepe appellans Arbetio ad innectendas letales insidias uitae
simplici perquam callens et ea tempestate nimium potens. ut enim subterraneus
serpens foramen subsidens occultum adsultu subito singulos transitores obseruans
incessit, ita ille ab ima sorte etiam post adeptum summum militiae munus, nec
laesus aliquando nec lacessitus inexplebili quodam laedendi proposito
conscientiam polluebat.
5. igitur paucis arcanorum praefectis consciis latenter cum imperatore sententia
diu digesta id sederat, ut nocte uentura procul a conspectu militarium raptus
Vrsicinus indemnatus occideretur, ut quondam Domitius Corbulo dicitur caesus in
conluuione illa Neroniani saeculi, prouinciarum fidus defensor et cautus.
6. quibus ita conpositis cum ad hoc destinati praedictum tempus opperirentur,
consilio in lenitudinem flexo facinus impium ad deliberationem secundam differri
praeceptum est.
7. Indeque ad Iulianum recens perductum calumniarum uertitur machina memorabilem
postea principem, gemino crimine, ut iniquitas aestimabat, implicitum: quod a
Macelli fundo in Cappadocia posito ad Asiam demigrarat liberalium desiderio
doctrinarum et per Constantinopolim transeuntem uiderat fratrem.
8. qui cum obiecta dilueret ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando
adsentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia
suffragante regina ductus ad Comum oppidum Mediolano uicinum ibique paulisper
moratus procudendi ingenii causa, ut cupidine flagrauit, ad Graeciam ire
permissus est.
9. nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae dispiceres secundis
auibus contigisse, dum punirentur ex iure, uel tamquam inrita diffluebant et
uana. sed accidebat non numquam, ut opulenti pulsantes praesidia potiorum
isdemque tamquam ederae celsis arboribus adhaerentes absolutionem pretiis
mercarentur immensis: tenues uero, quibus exiguae res erant ad redimendam
salutem aut nullae, damnabantur abrupte. ideoque et ueritas mendaciis uelabatur
et ualuere pro ueris aliquotiens falsa.
10. Perductus est isdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura
commissa, cumque eum ausorum fuisse participem concitoremque interdum ex
confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis
obumbrata, periculo euolutus abscessit.
[15,3] III.
1. Haec dum Mediolani aguntur, militarium cateruae ab oriente perductae sunt
Aquileiam cum aulicis pluribus, membris inter catenas fluentibus spiritum
trahentes exiguum uiuendique moras per aerumnas detestati multiplices.
arcessebantur enim ministri fuisse Galli ferocientis perque eos Domitianus
discerptus credebatur et Montius, et alii post eos acti in exitium praeceps.
2. ad quos audiendos Arboreus missus est et Eusebius cubiculi tunc praepositus,
ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti. qui nulla
perspicacitate sine innocentium sontiumque differentia alios uerberibus uel
tormentis adflictos exulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere
militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis. impletisque funerum bustis
reuersi uelut ouantes gesta rettulerunt ad principem erga haec et similia palam
obstinatum et grauem.
3. uehementius tunc et deinde Constantius quasi praescriptum fatorum ordinem
conuulsurus recluso pectore patebat insidiantibus multis. unde rumorum aucupes
subito extitere conplures, honorum uertices ipsos ferinis morsibus adpetentes
posteaque pauperes et diuites indiscrete: non ut Cibyratae illi Verrini,
tribunal unius legati lambentes, sed rei publicae membra totius per incidentia
mala uexantes.
4. inter quos facile Paulus et Mercurius eminebant: hic origine Persa, ille
natus in Dacia: notarius ille, hic a ministro triclinii rationalis. et Paulo
quidem, ut relatum est supra, Catenae inditum est cognomentum, eo quod in
conplicandis calumniarum nexibus erat indissolubili ira, inuentorum sese
uarietate dispendens, ut in conluctationibus callere nimis quidam solent
artifices palaestritae.
5. Mercurius somniorum appellatus comes, quod ut clam mordax canis interna
saeuitia submissius agitans caudam, epulis coetibusque se crebris inserens si
per quietem quisquam, ubi fusius natura uagatur, uidisse aliquid amico
narrasset, id uenenatis artibus coloratum in peius patulis imperatoris auribus
infundebat et ob hoc homo tamquam inexpiabili obnoxius culpae, graui mole
criminis pulsabatur.
6. haec augente uulgatius fama tantum aberat, ut proderet quisquam uisa
nocturna, ut aegre homines dormisse sese praesentibus faterentur externis,
maerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos nati non essent, ubi memorantur
somnia non uideri, quod unde eueniat rerum scientissimis relinquamus.
7. Inter has quaestionum suppliciorumque species diras in Illyrico exoritur alia
clades ad multorum pericula ex uerborum inanitate progressa. in conuiuio
Africani Pannoniae secundae rectoris apud Sirmium poculis amplioribus madefacti
quidam arbitrum adesse nullum existimantes licenter imperium praesens ut
molestissimum incusabant: quibus alii optatam permutationem temporum aduentare
ueluti e praesagiis adfirmabant, non nulli maiorum auguria sibi portendi
incogitabili dementia promittebant.
8. e quorum numero Gaudentius agens in rebus, mente praecipiti stolidus rem ut
seriam detulerat ad Rufinum, apparitionis praefecturae praetorianae tunc
principem, ultimorum semper auidum hominem et coalita prauitate famosum.
9. qui confestim quasi pinnis elatus ad comitatum principis aduolauit eumque ad
suspiciones huius modi mollem et penetrabilem ita acriter inflammauit, ut sine
deliberatione ulla Africanus et omnes letalis mensae participes iuberentur rapi
sublimes. quo facto delator funestus uetita ex more humano ualidius cupiens
biennio id quod agebat, ut postularat, continuare praeceptus est.
10. missus igitur ad eos corripiendos Teutomeres protector domesticus cum
collega onustos omnes catenis, ut mandatum est, perducebat. sed ubi uentum est
Aquileiam, Marinus tribunus ex campidoctore eo tempore uacans, auctor perniciosi
sermonis, et alioqui naturae feruentis in taberna relictus dum parantur itineri
necessaria, lateri cultrum... casu repertum inpegit statimque extractis
uitalibus interiit.
11. residui ducti Mediolanum excruciatique tormentis et confessi inter epulas
petulanter se quaedam locutos iussi sunt attineri poenalibus claustris sub
absolutionis aliqua spe licet incerta protectores uero pronuntiati uertere solum
exilio, ut Marino isdem consciis mori permisso, ueniam Arbetione meruere
precante.
[15,4] IV.
1. Re hoc modo finita, paullo post et Lentiensibus, Alamannicis pagis indictum est bellum
conlimitia saepe Romana latius inrumpentibus, ad quem procinctum imperator
egressus in Raetias camposque uenit Caninos, et digestis diu consiliis id uisum
est honestum et utile, ut eo cum militis parte Arbetio magister equitum, cum
ualidiore exercitus manu relegens margines lacus Brigantiae pergeret protinus
barbaris congressurus. cuius loci figuram breuiter, quantum ratio patitur,
designabo.
2. Inter montium celsorum amfractus inmani pulsu Rhenus exoriens per praeruptos
scopulos extenditur nullos aduenas amnes adoptans, ut per cataractas
inclinatione praecipiti funditur Nilus, et nauigari ab ortu poterat primigenio
copiis exuberans propriis, ni ruenti curreret similis potius quam fluenti.
3. Iamque ad planiora solutus altaque diuortia riparum adradens lacum inuadit
rotundum et uastum, quem Brigantiam accola Raetus appellat, perque quadringenta
et sexaginta stadia longum parique paene spatio late diffusum horrore siluarum
squalentium inaccessum, nisi qua uetus illa Romana uirtus et sobria iter
conposuit latum barbaris et natura locorum et caeli inclementia refragante.
4. hanc ergo paludem spumosis strependo uerticibus amnis inrumpens et undarum
quietem permeans pigram, mediam uelut finali intersecat libramento et tamquam
elementum perenni discordia separatum nec aucto nec imminuto agmine quod
intulit, uocabulo et uiribus absoluitur integris nec contagia deinde ulla
perpetiens oceani gurgitibus intimatur.
5. quodque est impendio mirum, nec stagnum aquarum rapido transcursu mouetur nec
limosa subluuie tardatur properans flumen, et confusum misceri non potest
corpus: quod, ni ita agi ipse doceret aspectus, nulla ui credebatur posse
discerni.
6. sic Alpheus oriens in Arcadia cupidine fontis Arethusae captus scindens
Ionium mare, ut fabulae ferunt, ad usque amatae confinia progreditur nymphae.
7. Arbetio qui aduentus barbarorum nuntiaret non exspectans dum adessent, licet
sciret orta bellorum, in occultas delatus insidias stetit immobilis malo
repentino perculsus.
8. namque improuisi e latebris hostes exiliunt et sine parsimonia quicquid
offendi poterat, telorum genere multiplici configebant: nec enim resistere
nostrorum quisquam potuit nec aliud uitae subsidium nisi discessu sperare
ueloci. quocirca uulneribus declinandis intenti inconposito agmine milites huc
et illuc dispalantes terga ferienda dederunt. plerique tamen per angustas
semitas sparsi periculoque praesidio tenebrosae noctis extracti reuoluta iam
luce redintegratis uiribus agmini quisque proprio sese consociauit. in quo casu
ita tristi et inopino abundans numerus armatorum et tribuni desiderati sunt
decem.
9. ob quae Alamanni sublatis animis ferocius incedentes secuto die prope
munimenta Romana adimente matutina nebula lucem strictis mucronibus discurrebant
frendendo minas tumidas intentantes. egressique repente Scutarii cum obiectu
turmarum hostilium repercussi stetissent, omnes suos conspiratis mentibus
ciebant ad pugnam.
10. uerum cum plerosque recentis aerumnae documenta terrerent et intuta fore
residua credens haereret Arbetio, tres simul exsiluere tribuni, Arintheus agens
uicem armaturarum rectoris et Seniachus qui equestrem turmam comitum tuebatur et
Bappo ducens Promotos.
11. Qui cum commissis sibi militibus pro causa communi uelut propria Deciorum
ueterum exemplo instarque fluminis hostibus superfusi non iusto proelio sed
discursionibus rapidis uniuersos in fugam coegere foedissimam. qui dispersi
laxatis ordinibus dumque elabi properant impediti corpora nudantes intecta
gladiorum hastarumque densis ictibus truncabantur.
12. multique cum equis interfecti iacentes etiam tum eorum dorsis uidebantur
innexi: quo uiso omnes e castris effusi, qui prodire in proelium cum sociis
ambigebant, cauendi inmemores proterebant barbaram plebem, nisi quos fuga
exemerat morti, calcantes cadauerum strues et perfusi sanie peremptorum.
13. hocque exitu proelio terminato imperator Mediolanum ad hiberna ouans
reuertit et laetus.
[15,5] V.
1. Exoritur iam hinc rebus adflictis haut dispari prouinciarum malo calamitatum
turbo nouarum extincturus omnia simul, ni fortuna moderatrix humanorum casuum
motum euentu celeri consummauit inpendio formidatum.
2. cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia barbaris
licenter grassantibus nullo iuuante perferrent, Siluanus pedestris militiae
rector ut efficax ad haec corrigenda principis iussu perrexit Arbetione id
maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc
grauabatur periculosae molis onus impingeret.
3. Dynamius quidam actuarius sarcinalium principis iumentorum commendaticias ab
eo petierat litteras ad amicos ut quasi familiaris eiusdem esset notissimus. hoc
inpetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, seruabat
epistulas ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.
4. memorato itaque duce Gallias ex re publica discursante barbarosque
propellente iam sibi diffidentes et trepidantes idem Dynamius inquietius agens
ut uersutus et in fallendo exercitatus fraudem comminiscitur inpiam subornatore
et conscio, ut iactauere rumores incerti, Lampadio praefecto praetorio, et
Eusebio ex comite rei priuatae, cui cognomentum erat inditum Mattyocopae, atque
Aedesio ex magistro memoriae, quos ad consulatum ut amicos iunctissimos idem
curarat rogari praefectus, et peniculo serie litterarum abstersa, sola incolumi
relicta subscriptione alter multum a uero illo dissonans superscribitur textus:
uelut Siluano rogante uerbis obliquis hortanteque amicos agentes intra palatium,
uel priuatos inter quos et Tuscus erat Albinus, aliique plures ut se altiora
coeptantem et prope diem loci principalis aditurum iuuarent.
5. Hunc fascem ad arbitrium figmenti conpositum, uitam pulsaturum insontis, a
Dynamio susceptum praefectus imperatori, auido scrutari haec et similia, censuit
offerendum... solus ingressus intimum capto e re tempore, deinde sperans ut
peruigilem salutis eius custodem et cautum lectaque in consistorio astu callido
consarcinata materia tribuni iussi sunt custodiri, et de prouinciis duci
priuati, quorum epistulae nomina designabant.
6. confestimque iniquitate rei percitus Malarichus Gentilium rector collegis
adhibitis strepebat inmaniter circumueniri homines dicatos imperio per factiones
et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco
necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit,
uelocius iuberetur ire ducturus Siluanum adgredi nihil tale conatum, quale
insidiatores acerrimi concitarunt: uel contra se paria promittente Mallobaudem
orabat properare permitti, haec quae ipse pollicitus est impleturum.
7. testabatur enim id se procul dubio scire quod, siqui mitteretur externus,
suopte ingenio Siluanus etiam nulla re perterrente timidior conposita forte
turbabit.
8. Et quamquam utilia moneret et necessaria, uentis tamen loquebatur incassum.
namque Arbetione auctore Apodemius ad eum uocandum cum litteris mittitur
inimicus bonorum omnium diuturnus et grauis. qui incidentia parui ducens cum
uenisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec
uiso Siluano nec oblatis scriptis ut ueniret admonito remansit adscitoque
rationali quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et seruos
hostili tumore uexabat.
9. inter haec tamen dum praesentia Siluani speratur et Apodemius quieta
perturbat, Dynamius ut argumento ualidiore impie structorum adsereret fidem,
conpositas litteras his concinentes, quas obtulerat principi per praefectum, ad
tribunum miserat fabricae Cremonensis nomine Siluani et Malarichi, a quibus ut
arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta.
10. qui cum haec legisset, haerens et ambigens dia quidnam id esset nec enim
meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras
acceperat conlocutos epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad
Malarichum misit obsecrans, ut doceret aperte quae uellet, non ita perplexe: nec
enim intellexisse firmabat ut subagrestem et simplicem, quid significatum esset
obscurius.
11. haec Malarichus subito nanctus etiam tunc squalens et maestus suamque et
popularis Siluani uicem grauiter ingemiscens adhibitis Francis, quorum ea
tempestate in palatio multitudo florebat, erectius iam loquebatur:
tumultuabaturque patefactis insidiis retectaque iam fallacia, per quam ex
confesso salus eorum adpetebatur.
12. hisque cognitis statuit imperator dispicientibus consistorianis et
militaribus uniuersis in negotium praeterinquiri. cumque iudices fastidissent,
Florentius Nigriniani filius agens tunc pro magistro officiorum, contemplans
diligentius scripta apicumque pristinorum reliquias quasdam reperiens
animaduertit, ut factum est, priore textu interpolato longe alia quam dictarat
Siluanus, ex libidine consarcinatae falsitatis adscripta.
13. proinde fallaciarum nube discussa imperator doctus gesta relatione fideli,
abrogata potestate praefectum statui sub questione praecepit sed absolutus est
enixa conspiratione multorum. suspensus autem Eusebius ex comite priuatarum se
conscio haec dixerat concitata.
14. Aedesius enim minus scisse quid actum sit pertinaci infitiatione contendens
abiit innoxius et ita finito negotio omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio
conpulit criminosa. Dynamius uero ut praeclaris artibus inlustratus cum
correctoris dignitate regere iussus est Tuscos.
15. Agens inter haec apud Agrippinam Siluanus assiduisque suorum conpertis
nuntiis, quae Apodemius in labem suarum ageret fortunarum et sciens animum
tenerum uersabilis principis, timens ne trucidaretur absens et indamnatus, in
difficultate positus maxima barbaricae se fidei committere cogitabat.
16. sed Laniogaiso uetante, tunc tribuno, quem dum militaret candidatus solum
adfuisse morituro Constanti supra rettulimus, docenteque Francos, unde
oriebatur, interfecturos eum aut accepto praemio prodituros, nihil tutum ex
praesentibus ratus in consilia cogebatur extrema et sensim cum principiorum
uerticibus secretius conlocutus isdemque magnitudine promissae mercedis
accensis, cultu purpureo a draconum et uexillorum insignibus 13 ad tempus
abstracto ad culmen imperiale surrexit.
17. Dumque haec aguntur in Galliis, ad occasum inclinato iam die perfertur
Mediolanum insperabilis nuntius aperte Siluanum demonstrans, dum ex magisterio
peditum altius nititur, sollicitato exercitu ad angustum culmen euectum.
18. hac mole casus inopini Constantio icto quasi fulmine fati primates consilio
secunda uigilia conuocato properarunt omnes in regiam. cumque nulli ad eligendum
quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis uerbis
perstringebatur Vrsicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi
frustraque graui iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum qui mos est
honoratior accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea
placidius. Diocletianus enim Augustus omnium primus extero ritu et regio more
instituit adorari, cum semper antea ad similitudinem iudicum salutatos principes
legerimus.
19. et qui paulo antea cum insectatione maliuola orientis uorago inuadendaeque
summae rei per filios adfectator conpellabatur, tunc dux prudentissimus et
Constantini Magni fuerat conmilito solusque ad exstinguendum probis quidem sed
insidiosis rationibus petebatur. diligens enim opera nauabatur extingui Siluanum
ut fortissimum perduellem, aut si secus accidisset, Vrsicinum exulceratum iam
penitus aboleri ne superesset scrupulus inpendio formidandus.
20. igitur cum de profectione celeranda disponeretur, propulsationem obiectorum
criminum eundem ducem parantem praegressus oratione leni prohibet imperator, non
id esse memorans tempus ut controuersa defensio causae susciperetur, cum
uicissim restitui in pristinam concordiam partes necessitas subigeret urgentium
rerum antequam cresceret mollienda.
21. habita igitur deliberatione multiplici id potissimum tractabatur, quo
commento Siluanus gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret. et probabili
argumento ad firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto
Vrsicino successore cum potestate rediret intacta.
22. post haec ita digesta protinus iubetur exire, tribunis et protectoribus
domesticis decem, ut postularat, ad iuuandas necessitates publicas ei
coniunctis. inter quos ego quoque eram cum Veriniano collega, residui omnes
propinqui et familiares.
23. iamque eum egressum solum de se metuens quisque per longa spatia deducebat.
et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen
hoc bonum habere tristia praecedentia, quod in locis suis secunda substituunt,
mirabamur illam sententiam Tullianam ex internis ueritatis ipsius promulgatam,
quae est talis et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam
florentissimam permanere, illa tamen aequalitas uitae non tantum habet sensum,
quantum cum ex miseris et perditis rebus ad meliorem statum fortuna reuocatur.
24. Festinamus itaque itineribus magnis ut ambitiosus magister armorum ante
adlapsum per Italicos de tyrannide ullum rumorem in suspectis finibus appareret.
uerum cursim nos properantes aeria quaedam anteuolans prodiderat fama et
Agrippinam ingressi inuenimus cuncta nostris conatibus altiora.
25. namque conuena undique multitudine trepide coepta fundante coactisque copiis
multis pro statu rei praesentis id aptius uidebatur, ut ad imperatoris nouelli
per ludibriosa auspicia uirium accessu firmandi sensum ac uoluntatem dux
flebilis uerteretur: quo uariis adsentandi figmentis in mollius uergente
securitate nihil metuens hostile deciperetur.
26. Cuius rei finis arduus uidebatur. erat enim cautius obseruandum, ut
adpetitus opportunitati optemperarent, nec praecurrentes eam nec deserentes. qui
si eluxissent intempestiue, constabat nos omnes sub elogio uno morte multandos.
27. Susceptus tamen idem dux leniter adactusque, inclinante negotio ipso
ceruices, adorare sollemniter anhelantem celsius purpuratum, ut spectabilis
colebatur et intimus: facilitate aditus honoreque mensae regalis adeo
antepositus aliis, ut iam secretius de rerum summa consultaretur.
28. aegre ferebat Siluanus ad consulatum potestatesque sublimes elatis indignis
se et Vrsicinum solos post exsudatos magnos pro re publica labores et crebros
ita fuisse despectos, ut ipse quidem per quaestiones familiarium sub
disceptatione ignobili crudeliter agitatus commisisse in maiestatem
arcesseretur, alter uero ab oriente raptus odiis inimicorum addiceretur: et haec
adsidue clam querebatur et palam.
29. terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique
murmura causantis inopiam militis et rapida celeritate ardentis angustias Alpium
perrumpere Cottiarum.
30. In hoc aestu mentis ancipiti ad effectum tendens consilium occulta
scrutabamur indagine sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut
quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum
consecratione conloquio Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris
fidei et ubertate mercedis ad momentum omne uersabiles.
31. firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios obscuritate ipsa ad
id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensos solis ortu iam rutilo
subitus armatorum globus erupit atque, ut solet in dubiis rebus audentior,
caesis custodibus regia penetrata Siluanum extractum aedicula, quo exanimatus
confugerat, ad conuenticulum ritus Christiani tendentem densis gladiorum ictibus
trucidarunt.
32. Ita dux haut exilium meritorum hoc genere oppetit mortis metu calumniarum,
quibus factione iniquorum inretitus est absens, ut tueri possit salutem ad
praesidia progressus extrema.
33. licet enim ob tempestiuam illam cum armaturis proditionem ante Mursense
proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem
uerebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta Franci quidem,
sed pro Constantini partibus in bello ciuili acriter contra Licinianos saepe
uersati.
34. euenerat autem antequam huius modi aliquid agitaretur in Galliis, ut Romae
in Circo maximo populus, incertum ratione quadam percitus an praesagio Siluanus
deuictus est magnis uocibus exclamaret.
35. Igitur Siluano Agrippinae, ut relatum est, interfecto inaestimabili gaudio
re cognita princeps insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae
prosperis cursibus adsignabat eo more, quo semper oderat fortiter facientes, ut
quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.
36. tantumque abfuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de
Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat. idque scrutari iusserat
artius interrogato Remigio etiam tum rationario apparitionis armorum magistri,
cui multo postea Valentiniani temporibus laqueus uitam in causa Tripolitanae
legationis eripuit.
37. post quae ita completa Constantius ut iam caelo contiguus casibusque
imperaturus humanis magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse
spernendo proiciendoque id genus parum callentes ut Croesum legimus ideo regno
suo Solonem expulisse praecipitem quia blandiri nesciebat, et Dionysium
intentasse poetae Philoxeno mortem cum eum recitantem proprios uersus absurdos
et inconcinnos laudantibus cunctis solus audiret immobilis.
38. quae res perniciosa uitiorum est altrix. ea demum enim laus grata esse
potestati debet excelsae, cum interdum et uituperationi secus gestorum pateat
locus.
[15,6] VI.
1. Iamque per securitatem quaestiones agitabantur ex more et uinculis catenisque
plures ut noxii plectebantur. exurgebat enim efferuens laetitia Paulus,
tartareus ille delator, ad uenenatas artes suas licentius exercendas, et
inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus, et praeceptum est,
Proculus admouetur eculeo, Siluani domesticus, homo gracilis et morbosus,
metuentibus cunctis, ne ui nimia tormentorum leui corpore fatigato reos atrocium
criminum promiscue citari faceret multos. uerum contra quam speratum est
contigit.
2. memor enim somnii, quo uetitus erat per quietem, ut ipse firmauit, pulsare
quendam insontem, usque ad confinia mortis uexatus nec nominauit nec prodidit
aliquem sed adserebat factum Siluani constanter, id eum cogitasse quod iniit non
cupiditate sed necessitate conpulsum, argumento euidenti demonstrans
3. causam enim probabilem ponebat in medio multorum testimoniis claram, quod die
quinto antequam infulas susciperet principatus, donatum stipendio militem
Constanti nomine adlocutus est, fortis esset et fidus. unde apparebat quod, si
praesumere fortunae superioris insignia conaretur, auri tam graue pondus
largiretur ut suum.
4. post hunc damnatorum sorte Poemenius raptus ad supplicium interiit, qui, ut
supra rettulimus, cum Treueri ciuitatem Caesari clausissent Decentio, ad
defendendam plebem electus est. tum Asclepiodotus et Lutto et Maudio Comites
interempti sunt aliique plures, haec et similia perplexe temporis obstinatione
scrutante.
[15,7] VII.
1. Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam
Leontius regens multa spectati iudicis documenta praebebat in audiendo celer, in
disceptando iustissimus, natura beniuolus, licet auctoritatis causa seruandae
acer quibusdam uidebatur et inclinatior ad damnandum.
2. prima igitur causa seditionis in eum concitandae uilissima fuit et leuis.
Philoromum enim aurigam rapi praeceptum secuta plebs omnis uelut defensura
proprium pignus terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille
stabilis et erectus inmissis apparitoribus correptos aliquos uexatosque
tormentis nec strepente ullo nec obsistente insulari poena multauit.
3. diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consueuit uini
causando inopiam, ad Septemzodium conuenisset, celebrem locum, ubi operis
ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens
praefectus ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se
adrogantem inmitteret et minacem, ex commotione pristina saeuientem: difficilis
ad pauorem recte tetendit adeo, ut eum obsequentium pars desereret licet in
periculum festinantem abruptum.
4. insidens itaque uehiculo cum speciosa fiducia contuebatur acribus oculis
tumultuantium undique cuneorum ueluti serpentium uultus perpessusque multa dici
probrosa agnitum quendam inter alios eminentem uasti corporis rutilique capilli,
interrogauit, an ipse esset Petrus Valuomeres, ut audierat, cognomento: eumque
cum esse sonu respondisset obiurgatorio, ut seditiosorum antesignanum olim sibi
conpertum, reclamantibus multis post terga manibus uinctis suspendi praecepit.
5. quo uiso sublimi tribuliumque adiumentum nequicquam implorante uulgus omne
paulo ante confertum per uaria urbis membra diffusum ita euanuit ut turbarum
acerrimus concitor tamquam in iudiciali secreto exaratis lateribus ad Picenum
eiceretur, ubi postea ausus eripere uirginis non obscurae pudorem Patruini
consularis sententia supplicio est capitali addictus.
6. Hoc administrante Leontio Liberius Christianae legis antistes a Constantio ad
comitatum mitti praeceptus est tamquam imperatoriis iussis et plurimorum sui
consortium decretis obsistens in re, quam breui textu percurram.
7. Athanasium episcopum eo tempore apud Alexandriam ultra professionem altius se
efferentem scitarique conatum externa, ut prodidere rumores adsidui, coetus in
unum quaesitus eiusdem loci multorum synodus ut appellant remouit a sacramento
quod optinebat.
8. dicebatur enim fatidicarum sortium fidem, quaeue augurales portenderent
alites scientissime callens, aliquotiens praedixisse futura: super his
intendebantur ei alia quoque a proposito legis abhorrentia, cui praesidebat.
9. hunc per subscriptionem abicere sede sacerdotali paria sentiens ceteris
iubente principe Liberius monitus, perseueranter renitebatur nec uisum hominem
nec auditum damnare nefas ultimum saepe exclamans, aperte scilicet recalcitrans
imperatoris arbitrio.
10. id enim ille, Athanasio semper infestus licet sciret impletum, tamen
auctoritate quoque potiore aeternae urbis episcopi firmari desiderio nitebatur
ardenti: quo non impetrato Liberius aegre populi metu, qui eius amore flagrabat,
cum magna difficultate noctis medio potuit asportari.
[15,8] VIII.
1. Et haec quidem Romae, ut ostendit textus superior, agebantur. Constantium
uero exagitabant adsidui nuntii deploratas iam Gallias indicantes nullo
renitente ad internecionem barbaris uastantibus uniuersa: aestuansque diu, qua
ui propulsaret aerumnas ipse in Italia residens ut cupiebat periculosum enim
existimabat se in partem contrudere longe dimotam repperit tandem consilium
rectum et Iulianum patruelem fratrem haut ita dudum ab Achaico tractu accitum,
etiam tum palliatum in societatem imperii adsciscere cogitabat.
2. id ubi urgente malorum inpendentium mole confessus est proximis succumbere
tot necessitatibus tamque crebris unum se, quod numquam fecerat, aperte
demonstrans: illi in adsentationem nimiam eruditi infatuabant hominem, nihil
esse ita asperum dictitantes quod praepotens eius uirtus fortunaque tam uicina
sideribus non superaret ex more. addebantque noxarum conscientia stimulante
conplures deinceps caueri debere Caesaris nomen, replicantes gesta sub Gallo.
3. quis adnitentibus obstinate opponebat se sola regina, incertum, migrationem
ad longinqua pertimescens, an pro natiua prudentia consulens in commune
omnibusque memorans anteponi debere propinquum. post multaque per deliberationes
ambiguas actitata stetit fixa sententia abiectisque disputationibus inritis ad
imperium placuit Iulianum adsumere.
4. cum uenisset accitus praedicto die, aduocato omni quod aderat commilitio,
tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa,
Augustus insistens eumque manu retinens dextera, haec sermone placido perorauit:
5. Adsistimus apud illos, optimi rei publicae defensores, causae communi uno
paene omnium spiritu uindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices
succinctius edocebo.
6. post interitum rebellium tyrannorum, quos ad haec temptanda quae mouerunt
rabies egit et furor, uelut impiis eorum manibus Romano sanguine parentantes
persultant barbari Gallias rupta limitum pace, hac animati fiducia, quod nos per
disiunctissimas terras arduae necessitates adstringunt.
7. huic igitur malo ultra adposita iam proserpenti, si dum patitur tempus
occurrerit nostri uestrique consulti suffragium, et colla superbarum gentium
detumescent et imperii fines erunt intacti. restat ut rerum spem, quam gero,
secundo roboretis effectu.
8. Iulianum hunc fratrem meum patruelem, ut nostis, uerecundia, qua nobis ita ut
necessitudine carus est, recte spectatum iamque elucentis industriae iuuenem in
Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis, si uidentur utilia, etiam uestra
consensione firmandis.
9. Dicere super his plura conantem interpellans contio lenius prohibebat
arbitrium summi numinis id esse, non mentis humanae uelut praescia uenturi
praedicans.
10. stansque imperator inmobilis dum silerent, residua fidentius explicauit quia
igitur uestrum quoque fauorem adesse fremitus indicat laetus, adulescens uigoris
tranquilli, cuius temperati mores imitandi sunt potius quam praedicandi, ad
honorem prosperatum exsurgat: cuius praeclaram indolem bonis artibus institutam
hoc ipso plene uideor exposuisse quod elegi. ergo eum praesente nutu dei
caelestis amictu principali uelabo.
11. Dixit moxque indutum auita purpura Iulianum et Caesarem cum exercitus gaudio
declaratum his adloquitur contractiore uultu submaestum:
12. Recepisti primaeuus originis tuae splendidum florem, amantissime mihi omnium
frater: aucta gloria mea confiteor qui iustus in deferenda suppari potestate
nobilitati mihi propinquae, quam ipsa potestate uideor esse sublimis.
13. adesto igitur laborum periculorumque particeps et tutelam ministerii suscipe
Galliarum, omni beneficentia partes leuaturus adflictas: et si hostilibus
congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in
tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime
turbatosque subsidiis fulciens, modeste increpans desides, uerissimus testis
adfuturus industriis et ignauis.
14. proinde urgente rei magnitudine perge uir fortis ducturus uiros itidem
fortes. aderimus nobis uicissim amoris robusta constantia, militabimus simul,
una orbem pacatum, deus modo uelit quod oramus, pari moderatione pietateque
recturi. mecum ubique uideberis praesens et ego tibi quodcumque acturo non
deero. ad summam i i, propera sociis omnium uotis, uelut adsignatam tibi ab ipsa
re publica stationem cura peruigili defensurus.
15. Nemo post haec finita reticuit sed militares omnes horrendo fragore scuta
genibus inlidentes quod est prosperitatis indicium plenum: nam contra cum hastis
clipei feriuntur, irae documentum est et doloris immane quo quantoque gaudio
praeter paucos Augusti probauere iudicium Caesaremque admiratione digna
suscipiebant imperatorii muricis fulgore flagrantem.
16. cuius oculos cum uenustate terribiles uultumque excitatius gratum diu
multumque contuentes, qui futurus sit colligebant uelut scrutatis ueteribus
libris, quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna. eumque ut
potiori reuerentia seruaretur, nec supra modum laudabant nec infra quam decebat,
atque ideo censorum uoces sunt aestimatae, non militum.
17. susceptus denique ad consessum uehiculi receptusque in regiam hunc uersum ex
Homerico carmine susurrabat. "g-Ellabe g-porphyreos g-thanatos g-kai g-moira g-krataieh."
Haec diem octauum iduum Nouembrium gesta sunt cum Arbetionem consulem annus
haberet et Lollianum.
18. deinde diebus paucis Helena uirgine Constanti sorore eidem Caesari iugali
foedere copulata paratisque uniuersis, quae maturitas proficiscendi poscebat,
comitatu paruo suscepto kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto
ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum,
itineribus rectis Taurinos peruenit, ubi nuntio percellitur graui, qui nuper in
comitatum Augusti perlatus de industria silebatur ne parata diffluerent.
19. indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda
Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis uiribus et deletam.
20. quo maerore perculsus uelut primo aduentantium malorum auspicio murmurans
querulis uocibus saepe audiebatur: nihil se plus adsecutum quam ut occupatior
interiret.
21. cumque Viennam uenisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem
honorifice susceptura omnis aetas concurrebat et dignitas proculque uisum plebs
uniuersa cum uicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum,
praeuia consonis laudibus celebrabat, auidius pompam regiam in principe legitimo
cernens: communiumque remedium aerumnarum in eius locabat aduentu, salutarem
quendam genium adfulsisse conclamatis negotiis arbitrata.
22. tunc anus quaedam orba luminibus cum percontando quinam esset ingressus,
Iulianum Caesarem conperisset, exclamauit hunc deorum templa reparaturum.
[15,9] IX.
1. Proinde quoniam ut Mantuanus uates praedixit excelsus maius opus moueo
maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto
nunc tempestiuum, ne inter procinctus ardentes proeliorumque uarios casus ignota
quibusdam expediens imitari uidear desides nauticos, adtrita lintea cum
rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et
tempestates.
2. ambigentes super origine prima Gallorum scriptores ueteres notitiam reliquere
negotii semiplenam, sed postea Timagenes et diligentia Graecus et lingua haec
quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris. cuius fidem secuti
obscuritate dimota eadem distincte docebimus et aperte.
3. Aborigines primos in his regionibus quidam uisos esse firmarunt, Celtis
nomine regis amabilis et matris eius uocabulo Galatas dictos ita enim Gallos
sermo Graecus appellat alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos
inhabitasse confines.
4. Drasidae memorant re uera fuisse populi partem indigenam, sed alios quoque ab
insulis extimis confluxisse et tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et
adluuione feruidi maris sedibus suis expulsos.
5. aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique dispersos
loca haec occupasse tunc uacua.
6. regionum autem incolae id magis omnibus adseuerant, quod etiam nos legimus in
monumentis eorum incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis et Taurisci
saeuium tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias
infestabat: superatisque ambobus coisse cum generosis feminis suscepisseque
liberos plures et eos partes quibus imperitabant suis nominibus appellasse.
7. a Phocaea uero Asiaticus populus Harpali inclementiam uitans, Cyri regis
praefecti, Italiam nauigio petit. cuius pars in Lucania Veliam, alia condidit in
Viennensi Massiliam: dein secutis aetatibus oppida aucta uirium copia instituere
non pauca. sed declinanda uarietas saepe satietati coniuncta
8. per haec loca hominibus paulatim excultis uiguere studia laudabilium
doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et drasidas. et bardi quidem fortia
uirorum illustrium facta heroicis conposita uersibus cum dulcibus lyrae modulis
cantitarunt, euhages uero scrutantes seriem et sublimia naturae pandere
conabantur. inter eos drasidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae
decreuit, sodaliciis adstricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum
altarumque erecti sunt et despectantes humana pronuntiarunt animas inmortales.
[15,10] X.
1. Hanc Galliarum plagam ob suggestus montium arduos et horrore niuali semper
obductos orbis residui incolis antehac paene ignotam, nisi qua litoribus est
uicina, munimina claudunt undique natura uelut arte circumdata.
2. et a latere quidem australi Tyrreno adluitur et Gallico mari: qua caeleste
suspicit plaustrum, a feris gentibus fluentis distinguitur Rheni: ubi
occidentali subiecta est sideri, oceano et altitudine Pyrenaei cingitur; unde ad
solis ortus adtollitur, aggeribus cedit Alpium Cottiarum: quas rex Cottius,
perdomitis Galliis solus in angustiis latens inuiaque locorum asperitate
confisus, lenito tandem tumore in amicitiam Octauiani receptus principis,
molibus magnis exstruxit ad uicem memorabilis muneris, conpendiarias et
uiantibus oportunas, medias inter alias Alpes uetustas super quibus conperta
paulo postea referemus.
3. in his Alpibus Cottiis, quarum initium a Segusione est oppido, praecelsum
erigitur iugum, nulli fere sine discrimine penetrabile
4. est enim e Galliis uenientibus prona humilitate deuexum pendentium saxorum
altrinsecus uisu terribile praesertim uerno tempore, cum liquente gelu
niuibusque solutis flatu calidiore uentorum per diruptas utrimque angustias et
lacunas pruinarum congerie latebrosas descendentes cunctantibus plantis homines
et iumenta procidunt et carpenta; idque remedium ad arcendum exitium repertum
est solum, quod pleraque uehicula uastis funibus inligata pone cohibente uirorum
uel boum nisu ualido uix gressu reptante paulo tutius deuoluuntur. et haec, ut
diximus, anni uerno contingunt.
5. hieme uero humus crustata frigoribus et tamquam leuigata ideoque labilis
incessum praecipitantem inpellit et patulae ualles per spatia plana glacie
perfidae uorant non numquam transeuntes. ob quae locorum callidi eminentes
ligneos stilos per cautiora loca defigunt, ut eorum series uiatorem ducat
innoxium: qui si niuibus operti latuerint, montanisue defluentibus riuis euersi,
gnaris agrestibus praeuiis difficile peruadunt.
6. a summitate autem huius Italici cliui planities ad usque stationem nomine
Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior aegreque
superabilis ad Matronae porrigitur uerticem, cuius uocabulum casus feminae
nobilis dedit. unde decliue quidem iter sed expeditius ad usque castellum
Brigantiam patet.
7. huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est
moenibus proximum manesque eius ratione gemina religiose coluntur, quod iusto
moderamine rexerat suos et adscitus in societatem rei Romanae quietem genti
praestitit sempiternam.
8. et licet haec, quam diximus uiam, media sit et conpendiaria magisque
celebris, tamen etiam aliae multo antea temporibus sunt constructae diuersis.
9. et primam Thebaeus Hercules ad Geryonem extinguendum, ut relatum est, et
Tauriscum lenius gradiens prope maritimas conposuit Alpes, hisque Graiarum
indidit nomen; Monoeci similiter arcem et portum ad perennem sui memoriam
consecrauit. deinde emensis postea saeculis multis hac ex causa sunt Alpes
excogitatae Poeninae.
10. superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio Saguntinis memorabilibus
aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis iturus auxilio in
Hispaniam traduxit onustam manu ualida classem, sed ciuitate potiore Marte
deleta Hannibalem sequi nequiens triduo ante transito Rhodano ad partes Italiae
contendentem nauigatione ueloci intercurso spatio maris haut longo degressurum
montibus apud Genuam obseruabat Liguriae oppidum, ut cum eo, si copiam fors
dedisset, uiarum asperitate fatigato decerneret in planitie.
11. consulens tamen rei communi Cn. Scipionem fratrem ire monuit in Hispanias,
ut Hasdrubalem exinde similiter erupturum arceret. quae Hannibal doctus a
perfugis, ut erat expeditae mentis et callidae, Taurinis ducentibus accolis per
Tricasinos et oram Vocontiorum extremam ad saltus Tricorios uenit. indeque
exorsus aliud iter antehac insuperabile fecit: excisaque rupe in inmensum elata,
quam cremando ui magna flammarum acetoque infuso in solidam soluit, per
Druentiam flumen gurgitibus uagis intutum regiones occupauit Etruscas. hactenus
super Alpibus. nunc ad restantia ueniamus.
[15,11] XI.
1. Temporibus priscis cum laterent hae partes ut barbarae tripertitae fuisse
creduntur in Celtas eosdemque Gallos diuisae et Aquitanos et Belgas, lingua
institutis legibusque discrepantes.
2. et Gallos quidem, qui Celtae sunt, ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a
Pyrenaeis oriens collibus postque oppida multa transcursa in oceano delitescens.
3. a Belgis uera eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis
geminae: qui fluentes per Lugdunensem post circumclausum ambitu insulari
Parisiorum castellum, Lutetiam nomine, consociatim meantes protinus prope castra
Constantia funduntur in mare.
4. horum omnium apud ueteres Belgae dicebantur esse fortissimi ea propter, quod
ab humaniore cultu longe discreti nec aduenticiis effeminati deliciis, diu cum
transrhenanis certauere Germanis.
5. Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque merces aduenticiae
conuehuntur, moribus ad mollitiem lapsis facile in dicionem uenere Romanam.
6. regebantur autem Galliae omnes iam inde, uti crebritate bellorum urgenti
cessere Iulio dictatori, potestate in partes diuisa quattuor, quarum Narbonensis
una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem: altera Aquitanis praeerat
uniuersis: superiorem et inferiorem Germaniam Belgasque duae iurisdictiones
isdem rexere temporibus.
7. at nunc numerantur prouinciae per omnem ambitum Galliarum: secunda Germania,
prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita, ciuitatibus
amplis et copiosis.
8. dein prima Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones
et Nemetae et Argentoratus barbaricis cladibus nota.
9. post has Belgica prima Mediomatricos praetendit et Treuiros domicilium
principum clarum.
10. huic adnexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt urbs inter alias eminens
et Catelauni et Remi
11. apud Sequanos Bisontios uidemus et Rauracos aliis potiores oppidis multis.
Lugdunensem primam Lugdunum ornat et Cabillona et Senones et Biturigae et
moenium Augustuduni magnitudo uetusta.
12. secundam enim Lugdunensem Rotomagi et Turini Mediolanum ostendunt et
Tricasini: Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus --- habent et
Auenticum, desertam quidem ciuitatem sed non ignobilem quondam ut aedificia
semiruta nunc quoque demonstrant. haec prouinciae urbesque sunt splendidae
Galliarum.
13. in Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani, quae
pertinet ad Hispanos, prima prouincia est Aquitanica, amplitudine ciuitatum
admodum culta: omissis aliis multis Burdigala et Aruerni excellunt et Santones
et Pictaui.
14. Nouem populos Ausci commendant et Vasatae, in Narbonensi Elusa et Narbona et
Tolosa principatum urbium tenent. Viennensis ciuitatum exsultat decore multarum,
quibus potiores sunt Vienna ipsa et Arelate et Valentia: quibus Massilia
iungitur, cuius societate et uiribus in discriminibus arduis fultam aliquotiens
legimus Romam.
15. his prope Salluuii sunt et Nicaea et Antipolis insulaeque Stoechades,
16. et quoniam ad has partes opere contexto peruenimus, silere super Rhodano
maximi nominis flumine incongruum est et absurdum. a Poeninis Alpibus effusiore
copia fontium Rhodanus fluens et procliui impetu ad planiora degrediens proprio
agmine ripas occultat et paludi sese ingurgitat nomine Lemanno eamque intermeans
nusquam aquis miscetur externis sed altrinsecus summitates undae praeterlabens
segnioris quaeritans exitus uiam sibi impetu ueloci molitur.
17. unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos longeque progressus
Viennensem latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem et emensus spatia
flexuosa Ararim, quem Sauconnam appellant, (inter Germaniam primam fluentem)
suum in nomen adsciscit, qui locus exordium est Galliarum. exindeque non
millenis passibus sed leugis itinera metiuntur.
18. hinc Rhodanus aquis aduenis locupletior uehit grandissimas naues, uentorum
difflatu iactari saepius adsuetas finitisque interuallis, quae ei natura
praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur per patulum sinum, quem uocant
Ad gradus, ab Arelate octauo decimo ferme lapide disparatum. sit satis de situ
locorum. nunc figuras et mores hominum designabo.
[15,12] XII.
1. Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili luminumque
toruitate terribiles, auidi iurgiorum et sublatius insolentes. nec enim eorum
quemquam adhibita uxore rixantem, multo fortiore et glauca, peregrinorum ferre
poterit globus, tum maxime cum illa inflata ceruice suffrendens ponderansque
niueas ulnas et uastas admixtis calcibus emittere coeperit pugnos ut catapultas
tortilibus neruis excussas.
2. metuendae uoces conplurium et minaces placatorum iuxta et irascentium, tersi
tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis maximeque apud
Aquitanos poterit aliquis uideri uel femina licet perquam pauper ut alibi
frustis squalere pannorum.
3. ad militandum omnis aetas aptissima et pari pectoris robore senex ad
procinctum ducitur et adultus gelu duratis artubus et labore adsiduo multa
contempturus et formidanda. nec eorum aliquando quisquam ut in Italia munus
Martium pertimescens pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.
4. uini auidum genus, adfectans ad uini similitudinem multiplices potus et inter
eos humiles quidam obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris
uoluntariam speciem esse Catoniana sententia definiuit, raptantur discursibus
uagis, ut uerum illud uideatur quod ait defendens Fonteium Tullius Gallos post
haec dilutius esse poturos quod illi uenenum esse arbitrabantur.
5. Hae regiones, praecipue quae confines Italicis, paulatim leui sudore sub
imperium uenere Romanum primo temptatae per Fuluium, deinde proeliis paruis
quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae. cui negotii plenus
effectus asperiore Allobrogum gente deuicta hoc indidit cognomentum.
6. nam omnes Gallias, nisi qua paludibus inuiae fuere, ut Sallustio docetur
auctore, post decennalis belli mutuas clades Sulpicio, Marcello coss. Caesar
societati nostrae foederibus iunxit aeternis. euectus sum longius sed remeabo
tandem ad coepta.
[15,13] XIII.
1. Domitiano crudeli morte consumpto Musonianus eius successor orientem
praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis utriusque clarus.
unde sublimius quam sperabatur eluxit.
2. Constantinus enim cum limatius superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum
et similium, nec interpres inueniretur idoneus, hunc sibi commendatum ut
sufficientem elegit: quem officio functum perite Musonianum uoluit appellari,
ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis ascendit
ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque prouinciis et mitis et blandus sed
ex qualibet occasione maximeque ex controuersis litibus, quod nefandum est, et
in totum lucrandi auiditate sordescens, ut inter alia multa euidenter apparuit
in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione
Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus,
quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris
exutis patrimoniis absoluti sunt diuites.
3. Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum, agente etiam tum in Galliis,
militem regens, abiecte ignauus et, ut ait comicus, arte despecta furtorum
rapiens propalam.
4. Quis concordantibus mutuaque commercia uicissim sibi conciliando locupletatis
Persici duces uicini fluminibus rege in ultimis terrarum suarum terminis
occupato per praedatorios globos nostra uexabant, nunc Armeniam, aliquotiens
Mesopotamiam confidentius incursantes Romanis ductoribus ad colligendas
oboedientium exuuias occupatis.
|