[16,0] LIBER XVI.
[16,1] I.
1. Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto uersante Caesar apud Viennam
in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus urgente genuino uigore
pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere prouinciae fragmenta
iam parans, si adfuisset flatu tandem secundo.
2. quia igitur res magnae quas per Gallias uirtute felicitateque correxit,
multis ueterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo,
instrumenta omnia mediocris ingenii, si suffecerint, commoturus.
3. quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides
integra rerum absoluit documentis euidentibus fulta, ad laudatiuam paene
materiam pertinebit.
4. uidetur enim lex quaedam uitae melioris hunc iuuenem a nobilibus cunis ad
usque spiritum comitata supremum. namque incrementis uelocibus ita domi forisque
conluxit ut prudentia {Vespasiani filius} Titus alter aestimaretur, bellorum
gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque
rationis indagine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat
et mores.
5 et quoniam, ut Tulliana docet auctoritas, omnium magnarum artium sicut arborum
altitudo nos delectat, radices stirpesque non item, sic praeclarae huius indolis
rudimenta tunc multis obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius
postea multis et miris hac ratione deberent, quod adulescens primaeuus ut
Erechtheus in secessu Mineruae nutritus ex academiae quietis umbraculis non e
militari tabernaculo in puluerem Martium tractus, strata Germania pacatisque
rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit, alibi
manus catenis adflixit.
[16,2] II.
1. Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum inter rumores, qui
uolitabant adsidui, conperit Augustuduni ciuitatis antiquae muros spatiosi
quidem ambitus sed carie uetustatis inualidos barbarorum impetu repentino
insessos, torpente praesentium militum manu ueteranos concursatione peruigili
defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio
propulsare.
2. nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum
proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus conparatis octauum
kalendas Iulias Augustudunum peruenit uelut dux diuturnus uiribus eminens et
consiliis per diuersa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam adgressurus.
3. habita itaque deliberatione adsistentibus locorum peritis, quodnam iter
eligeretur ut tutum, multa ultro citroque dicebantur aliis per Arbor ---.
quibusdam per Sedelaucum et Coram iri debere firmantibus.
4. sed cum subsererent quidam Siluanum paulo ante magistrum peditum per
conpendiosas uias, uerum suspectas quia tenebris multis umbrantur, cum octo
auxiliarium milibus aegre transisse, fidentius Caesar audaciam uiri fortis
imitari magnopere nitebatur.
5. et nequa interueniat mora, adhibitis cataphractariis solis et ballistariis
parum ad tuendum rectorem idoneis percurso eodem itinere Autosiodorum peruenit.
6. ubi breui, sicut solebat, otio cum milite recreatus ad Tricasinos tendebat et
barbaros in se cateruatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis
lateribus obseruabat, alios occupatis habilibus locis decursu facili proterens,
non nullos pauore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod
poterant conferentes, quia sequi non ualebat grauitate praepeditus armorum,
innocuos abire perpessus est.
7. proinde certiore iam spe ad resistendum ingruentibus confirmatus per multa
discrimina uenit Tricasas adeo insperatus ut eo portas paene pulsante diffusae
multitudinis barbarae metu aditus urbis non sine anxia panderetur ambage.
8. et paulisper moratus dum fatigato consulit militi, ciuitatem Remos nihil
prolatandum existimans petit, ubi in unum congregatum exercitum uehentem mensis
cibaria iusserat opperiri praesentiam suam: cui praesidebat Vrsicini successor
Marcellus et ipse Vrsicinus ad usque expeditionis finem agere praeceptus isdem
in locis.
9. post uariatas itaque sententias plures cum placuisset per Decem pagos
Alamannam adgredi plebem, densatis agminibus tendebat illuc solito alacrior
miles.
10. et quia dies umectus et decolor uel contiguum eripiebat aspectum, iuuante
locorum gnaritate hostes tramite obliquo discurso post Caesaris terga legiones
duas arma cogentes adorti paene delessent, ni subito concitus clamor sociorum
auxilia coegisset.
11. Hinc {et} deinde nec itinera nec flumina transire posse sine insidiis putans
erat prouidus et cunctator, quod praecipuum bonum in magnis ductoribus opem
ferre solet exercitibus et salutem.
12. audiens itaque Argentoratum, Brotomagum, Tabernas, Salisonem, Nemetas et
Vangionas et Mogontiacum ciuitates barbaros possidentes territoria earum
habitare nam ipsa oppida ut circumdata retiis busta declinant primam omnium
Brotomagum occupauit eique iam aduentanti Germanorum manus pugnam intentans
occurrit.
13. cumque in bicornem figuram acie diuisa conlato pede res agi coepisset
exitioque hostes urgerentur ancipiti, captis non nullis, aliis in ipso proelii
feruore truncatis residui discessere celeritatis praesidio tecti.
[16,3] III.
1. Nullo itaque post haec repugnante ad recuperandam ire placuit Agrippinam ante
Caesaris in Gallias aduentum excisam, per quos tractus nec ciuitas ulla uisitur
nec castellum nisi quod apud Confluentes, locum ita cognominatum ubi amnis
Mosella confunditur Rheno, Rigomagum oppidum est et una prope ipsam Coloniam
turris.
2. igitur Agrippinam ingressus non ante motus est exinde, quam Francorum regibus
furore mitescente perterritis pacem firmaret rei publicae interim profuturam et
urbem reciperet munitissimam.
3. quibus uincendi primitiis laetus per Treueros hiematurus apud Senonas oppidum
tunc oportunum abscessit. ubi bellorum inundantium molem umeris suis, quod
dicitur, uehens scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis
desciuere praesidiis, reducerentur ad loca suspecta et conspiratas gentes in
noxam Romani nominis disiectaret ac prouideret, ne alimenta deessent exercitui
per uaria discursuro.
[16,4] IV.
1. Haec sollicite perpensantem hostilis adgreditur multitudo oppidi capiundi spe
in maius accensa, ideo confidentes quod ei nec Scutarios adesse prodentibus
perfugis didicerant, nec Gentiles, per municipia distributos ut commodius
uescerentur quam antea.
2. clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata ipse cum armatis die
noctuque inter propugnacula uisebatur et pinnas, ira exundante substridens cum
erumpere saepe conatus paucitate praesentis manus impediretur. post tricesimum
denique diem abiere barbari tristes inaniter stulteque cogitasse ciuitatis
obsidium mussitantes.
3. at, quod indignitati rerum est adsignandum, periclitanti Caesari distulit
suppetias ferre Marcellus magister equitum agens in stationibus proximis, cum
etiam si ciuitas absque principe uexaretur opposita multitudine malis
obsidionalibus expediri deberet.
4. hoc metu solutus efficacissimus Caesar prouidebat constanti sollicitudine, ut
militum diuturno labori quies succederet aliqua licet breuis ad recreandas tamen
sufficiens uires, quamquam ultima squalentes inopia terrae saepe uastitatae
exigua quaedam uictui congrua suggerebant.
5. uerum hoc quoque diligentia curato peruigili, adfusa laetiore spe
prosperorum, sublato animo ad exsequenda plurima consurgebat.
[16,5] V.
1. Primum igitur factuque difficile temperantiam ipse sibi indixit atque
retinuit tamquam adstrictus sumptuariis legibus uiueret, quas ex rhetris
{Lycurgi id} et axonibus Romam translatas diuque obseruatas sed senescentes
paulatim reparauit Sylla dictator reputans ex praedictis Democriti, quod
ambitiosam mensam fortuna, parcam uirtus adponit.
2. id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum
castior uitae indidit cultus "magna" inquit "cura cibi, magna uirtutis incuria".
3. denique cum legeret libellum adsidue, quem Constantius ut priuignum ad studia
mittens manu sua conscripserat, praelicenter disponens, quid in conuiuio
Caesaris inpendi deberet: phasianum et uuluam et sumen exigi uetuit et inferri,
munificis militis uili et fortuito cibo contentus.
4. Hinc contingebat ut noctes ad officia diuideret tripertita, quietis et
publicae rei et musarum, quod factitasse Alexandrum legimus Magnum; sed multo
hic fortius. ille namque aenea concha supposita brachio extra cubile protento
pilam tenebat argenteam, ut cum neruorum uigorem sopor laxasset infusus,
gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum.
5. Iulianus uero absque instrumento quotiens uoluit euigilauit et nocte
dimidiata semper exsurgens non e plumis uel stragulis sericis ambiguo fulgore
nitentibus, sed ex tapete et sisyra, quam uulgaris simplicitas susurnam
appellat, occulte Mercurio supplicabat, quem mundi uelociorem sensum esse, motum
mentium suscitantem theologicae prodidere doctrinae: atque in tanto rerum
defectu explorate rei publicae munera curabat.
6. post quae ut ardua et seria terminata ad procudendum ingenium uertebatur, et
incredibile, quo quantoque ardore principalium rerum notitiam celsam indagans et
quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens per omnia
philosophiae membra prudenter disputando currebat.
7. sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit,
poeticam mediocriter et rhetoricam amauit ut ostendit orationum epistularumque
eius cum grauitate comitas incorrupta et nostrarum externarumque rerum historiam
multiformem. super his aderat latine quoque disserendi sufficiens sermo.
8. si itaque uerum est, quod scriptores uarii memorant, Cyrum regem et Simonidem
lyricum et Hippiam Eleum sophistarum acerrimum ideo ualuisse memoria, quod
epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum
totum memoriae dolium, si usquam reperiri potuit, exhausisse. et haec quidem
pudicitiae uirtutumque sunt signa nocturna.
9. Diebus uero quae ornate dixerit et facete, quaeue in apparatu uel in ipsis
egerit congressibus proeliorum, aut in re ciuili magnanimitate correxerit et
liberalitate, suo quaeque loco demonstrabuntur. 10. cum exercere proludia
disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius
incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, uetus illud prouerbium
" clitellae boui sunt inpositae: plane non est nostrum onus" Platonem crebro
nominans exclamabat.
11. inductis quadam sollemnitate agentibus in rebus in consistorium ut aurum
acciperent, inter alios quidam ex eorum consortio, non ut moris est pansa
chlamyde sed utraque manu cauata suscepit. et imperator "rapere" inquit "non
accipere sciunt agentes in rebus".
12. aditus a parentibus uirginis raptae, eum qui uiolarat conuictum relegari
decreuit. hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus,
responderat hactenus "incusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi
legibus praestare seueris decet".
13. egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos
audiendos prouinciarum rectoribus commendabat: et reuersus, quid egerint singuli
quaerens, delictorum uindictas genuina lenitudine mitigabat.
14. ad ultimum exceptis uictoriis, per quas uastantes saepe incolumi contumacia
barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime
claret, quod primitus partes eas ingressus pro capitibus singulis tributi nomine
uicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens uero septenos tantum munera
uniuersa conplentes: ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes tenebras
adfulsisse cum alacritate et tripudiis laetabantur.
15. denique id eum ad usque imperii finem et uitae scimus utiliter obseruasse,
ne per indulgentias quas appellant tributariae rei concederet reliqua. norat
enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique pauperes
inter ipsa indictorum exordia soluere uniuersa sine laxamento conpelli.
16. Inter has tamen regendi moderandique uias bonis principibus aemulandas
barbarica rabies exarserat in maius.
17. utque bestiae custodum neglegentia raptu uiuere solitae ne his quidem
remotis adpositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia sine
respectu salutis armenta uel greges incursant, ita etiam illi cunctis quae
diripuere consumptis fame urgente agebant aliquotiens praedas; interdum antequam
contingerent aliquid, oppetebant.
[16,6] VI.
1. Haec per eum annum spe dubia, euentu tamen secundo per Gallias agebantur. in
comitatu uero Augusti circumlatrabat Arbetionem inuidia uelut summa mox
adepturum decora cultus imperatorii praestruxisse, instabatque ei strepens
inmania comes Verissimus nomine arguens coram, quod a gregario ad magnum
militiae culmen euectus hoc quoque non tentus ut paruo locum adpeteret
principalem.
2. sed specialiter eum insectabatur Dorus quidam ex medico Scutariorum, quem
nitentium rerum centurionem sub Magnentio Romae prouectum rettulimus accusasse
Adelphium urbi praefectum ut altiora coeptantem.
3. cumque res in inquisitionem ueniret necessariisque negotio tentis obiectorum
probatio speraretur tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut
loquebatur pertinax rumor, et uinculis sunt exutae personae quae stringebantur
ut consciae et Dorus euanuit et Verissimus ilico tacuit uelut aulaeo deposito
scenae.
[16,7] VII.
1. Isdem diebus adlapso rumore Constantius doctus obsesso apud Senonas Caesari
auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum abire iussit in larem.
qui tamquam iniuria graui perculsus quaedam in Iulianum moliebatur auribus
Augusti confisus in omne patentibus crimen.
2. ideoque cum discederet, Eutherius praepositus cubiculi mittitur statim post
eum siquid finxerit conuicturus. uerum ille hoc nesciens mox uenit Mediolanum
strepens et tumultuans, ut erat uanidicus et amenti propior, admissus in
consistorium Iulianum ut procacem insimulat, iamque ad euagandum altius
ualidiores sibi pinnas aptare: ita enim cum motu quodam corporis loquebatur
ingenti.
3. haec eo fingente licentius Eutherius ut postulauit inductus iussusque loqui
quod uellet, uerecunde et modice docet uelari ueritatem mendaciis. magistro enim
armorum, ut credebatur, cessante consulto industria uigili Caesarem obsessum
apud Senonas diu barbaros reppulisse apparitoremque fidum auctori suo quoad
uixerit fore obligata ceruice sua spondebat.
4. Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere forsitan non credenda ea
re, quod, si Numa Pompilius uel Socrates bona quaedam dicerent de spadone
dictisque religionum adderent fidem, a ueritate desciuisse arguebantur. sed
inter uepres rosae nascuntur et inter feras non nullae mitescunt. itaque carptim
eius praecipua, quae sunt conperta, monstrabo.
5. natus in Armenia sanguine libero captusque a finitimis hostibus etiam tum
paruulus abstractis geminis Romanis mercatoribus uenundatus ad palatium
Constantini deducitur: ubi paulatim adulescens rationem recte uiuendi
sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat
eruditus, cogitandi inueniendique dubia et scrupulosa acumine nimio praestans,
inmensum quantum memoria uigens, benefaciendi auidus plenusque iusti consilii,
quem si Constans imperator olim ex adulto --- iamque maturum audiret honesta
suadentem et recta, nulla uel uenia certe digna peccasset.
6. is praepositus cubiculi etiam Iulianum aliquotiens corrigebat Asiaticis
coalitum moribus ideoque leuem. denique digressus ad otium adscitusque postea in
palatium semper sobrius et in primis consistens ita fidem continentiamque
uirtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa
alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur ut ceteri.
7. unde factum est, ut subinde Romam secedens ibique fixo domicilio
consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam colatur a cunctis
ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate
diuitias latebras captare secretas, ut lucifugae uitantes multitudinis laesae
conspectus.
8. cui spadonum ueterum hunc conparare debeam antiquitates replicando conplures
inuenire non potui. fuerunt enim apud ueteres licet oppido pauci fideles et
frugi sed ob quaedam uitia maculosi. inter praecipua enim, quae eorum quisque
studio possederat uel ingenio, aut rapax aut feritate contentior fuit aut
propensior ad laedendum, uel clientibus nimium blandus, aut potentiae fastu
superbior: ex omni latere autem ita perfectum neque legisse me neque audisse
confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus.
9. uerum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum Menophilum Mithridatis
Pontici regis eunuchum nobis opponat, hoc monitu recordetur nihil super eo
relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstrauit.
10. ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus fugiensque ad
regna Colchorum adultam filiam nomine Drypetinam uexatam asperitate morborum in
castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit. qui uirginem omni
remediorum solacio plene curatam patri tutissime seruans cum a Manlio Prisco
imperatoris legato munimentum, quo claudebatur, obsideri coepisset defensoresque
eius deditionem meditari sentiret, ueritus, ne parentis opprobrio puella nobilis
captiua superesset et uiolata, interfecta illa mox gladium in uiscera sua
conpegit. nunc redeam unde diuerti.
[16,8] VIII.
1. Superato ut dixi Marcello reuersoque Serdicam, unde oriebatur, in castris
Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae multa et nefanda
perpetrabantur.
2. nam siquis super occentu soricis uel occursu mustelae uel similis signi
gratia consuluisset quemquam peritum, aut anile incantamentum ad leniendum
adhibuisset dolorem quod medicinae quoque admittit auctoritas reus, unde non
poterat opinari, delatus raptusque in iudicium poenaliter interibat.
3. Per id tempus fere seruum quendam nomine Danum terrore tenus uxor rerum
leuium incusarat certum an incertum; unde insontem Rufinus subsidebat quo
indicante quaedam cognita per Gaudentium agentem in rebus, consularem Pannoniae
tunc Africanum, cum conuiuis rettulimus interfectum apparitionis praefecturae
praetorianae tum etiam princeps ob deuotionem.
4. is, ut loquebatur iactantius, uersabilem feminam post nefandum concubitum in
periculosam fraudem inlexit: suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis
arcessere maritum insontem et fingere quod uelamen purpureum a Diocletiani
sepulcro furatus quibusdam consciis occultabat.
5. hisque ad multorum exitium ita formatis ipse spe potiorum ad imperatoris
peruolat castra excitaturus calumnias consuetas. reque conperta iubetur
Mauortius tunc praefectus praetorio, uir sublimis constantiae crimen acri
inquisitione spectare iuncto ad audiendi societatem Vrsulo largitionum comite,
seueritatis itidem non inprobandae.
6. exaggerato itaque negotio ad arbitrium temporum cum nihil post tormenta
multorum inueniretur iudicesque haererent ambigui, tandem ueritas respirauit
oppressa et in abrupto necessitatis mulier Rufinum totius machinae confitetur
auctorem, nec adulterii foeditate suppressa: statimque legibus contemplatis,
prout poscebat ordo et iustitia ambos sententia damnauere letali.
7. quo cognito Constantius fremens et tamquam uindicem salutis suae lugens
extinctum missis equitibus citis Vrsulum redire ad comitatum minaciter iussit ac
sistere ueritati, sed ille spretis, qui prohibebant, perrupit intrepidus
ingressusque consistorium ore et pectore libero docuit gesta: hacque fiducia
linguis adulatorum occlusis et praefectum et se discrimine graui subtraxit.
8. Tunc illud apud Aquitanos euenit, quod latior fama uulgarat. ueterator quidam
ad lautum conuiuium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima,
cum uidisset linteorum toralium par, duos clauos ita latissimos ut sibi uicissim
arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem
chlamydis partem utraque manu uehens intrinsecus structuram omnem ut amictus
adornauerat principales: quae res patrimonium diues euertit.
9. Malignitate simili quidam agens in rebus in Hispania ad cenam itidem
inuitatus cum inferentes uespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu
"uincamus", uerbum sollemne interpretatum atrociter, deleuit nobilem domum.
10. Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius inpendio
timidus semper se feriri sperabat, ut Dionysius tyrannus ille Siciliae, qui ob
hoc idem uitium et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret
leuiganda, aedemque breuem, ubi cubitare sueuerat, alta circumdedit fossa eamque
ponte solubili superstrauit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum
abiens transferebat eosdemque conpaginabat lucis initio processurus.
11. inflabant itidem has malorum ciuilium bucinas potentes in regia ea re, ut
damnatorum petita bona suis adcorporarent essetque materia per uicinitates eorum
late grassandi.
12. namque ut documenta liquida prodiderunt, proximorum fauces aperuit primus
omnium Constantinus, sed eos medullis prouinciarum saginauit Constantius.
13. sub hoc enim ordinum singulorum auctores infinita cupidine diuitiarum
arserunt sine iustitiae distinctione uel recti, inter ordinarios iudices Rufinus
primus praefectus praetorio, et inter militares equitum magister Arbetio,
praepositusque cubiculi... anus quaestor, et in urbe Anicii, quorum ad auorum
aemulationem posteritas tendens satiari numquam potuit cum possessione multo
maiore.
[16,9] IX.
1. At Persae in oriente per furta et latrocinia potius quam, ut solebant antea,
per concursatorias pugnas hominum praedas agitabant et pecorum, quis non numquam
lucrabantur ut repentini, aliquotiens superati multitudine militum amittebant,
interdum nihil prospicere prorsus quod poterat rapi permittebantur.
2. Musonianus tamen praefectus pra»torio multis, ut ante diximus, bonis artibus
eruditus, sed uenalis et flecti a ueritate pecunia facilis per emissarios
quosdam fallendi perstringendique gnaros Persarum scitabatur consilia adsumpto
in deliberationes huius modi Cassiano Mesopotamiae duce, stipendiis et
discriminibus indurato diuersis.
3. qui cum fide concinente speculatorum aperte cognossent Saporem 3 in extremis
regni limitibus suorum sanguine fuso multiplici aegre propulsare gentes
infestas, Tamsaporem ducem parti nostrae contiguum occultis per ignotos milites
temptauere conloquiis, ut si copiam fors dedisset, suaderet regi per litteras
pacem tandem aliquando cum principe Romano firmare, ut hoc facto latere ab omni
securus perduelles aduolaret adsiduos.
4. paruit Tamsapor hisque fretus refert ad regem, quod bellis acerrimis
Constantius inplicatus pacem postulat precatiuam. dumque ad Chionitas et Eusenos
haec scripta mittuntur, in quorum confiniis agebat hiemem Sapor, tempus
interstitit longum.
[16,10] X.
1. Haec dum per Eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur,
Constantius quasi recluso Iani templo stratisque hostibus cunctis Romam uisere
gestiebat post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine Romano triumphaturus.
2. nec enim gentem ullam bella cientem per se superauit, aut uictam fortitudine
suorum conperit ducum, uel addidit quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus
summis primus uel inter primos est uisus, sed ut pompam nimis extentam
rigentiaque auro uexilla et pulchritudinem stipatorum ostenderet agenti
tranquillius populo haec uel simile quicquam uidere nec speranti umquam nec
optanti:
3. ignorans fortasse quosdam ueterum principum in pace quidem lictoribus fuisse
contentos, ubi uero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium
anhelante rabido flatu uentorum lenunculo se commisisse piscantis 2, alium ad
Deciorum exempla uouisse pro re publica spiritum 3, alium hostilia castra per
semet ipsum cum militibus infimis explorasse 4, diuersos denique actibus
inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritati celebri memoria
commendarent.
4. Vt igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis
cuilibet munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus
honoribus magnis stipatusque agminibus formidandis tamquam acie ducebatur
instructa, omnium oculis in eo contuitu pertinaci intentis.
5. cumque urbi propinquaret, senatus officia reuerendasque patriciae stirpis
effigies ore sereno contemplans non ut Cineas ille Pyrri legatus in unum coactam
multitudinem regum sed asylum mundi totius adesse existimabat.
6. unde cum se uertisset ad plebem, stupebat, qua celeritate omne quod ubique
est hominum genus confluxerit Romam. et tamquam Euphratem armorum specie
territurus aut Rhenum altrinsecus praeeuntibus signis insidebat aureo solus ipse
carpento fulgenti claritudine lapidum uariorum, quo micante lux quaedam misceri
uidebatur alterna.
7. eumque post antegressos multiplices alios purpureis subtegminibus texti
circumdedere dracones hastarum aureis gemmatisque summitatibus inligati, hiatu
uasto perflabiles et ideo uelut ira perciti sibilantes caudarumque uolumina
relinquentes in uentum.
8. et incedebat hinc inde ordo geminus armatorum clipeatus atque cristatus
corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites,
quos clibanarios dictitant, {personati} thoracum muniti tegminibus et limbis
ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non uiros: quos
lamminarum circuli tenues apti corporis flexibus ambiebant per omnia membra
diducti ut, quocumque artus necessitas commouisset, uestitus congrueret iunctura
cohaerenter aptata.
9. Augustus itaque faustis uocibus appellatus minime uocum lituorumque intonante
fragore cohorruit, talem se tamque immobilem, qualis in prouinciis suis
uisebatur, ostendens.
10. nam et corpus perhumile curuabat portas ingrediens celsas, et uelut collo
munito rectam aciem luminum tendens nec dextra uultum nec laeua flectebat
tamquam figmentum hominis: non cum rota concuteret nutans, nec spuens aut os aut
nasum tergens uel fricans, manumue agitans uisus est umquam.
11. quae licet adfectabat, erant tamen haec et alia quaedam in citeriore uita
patientiae non mediocris indicia, ut existimari dabatur, uni illi concessae.
12. quod autem per omne tempus imperii nec in consessum uehiculi quemquam
suscepit, nec in trabea socium priuatum adsciuit, ut fecere principes
consecrati, et similia multa, quae elatus in arduum supercilium tamquam leges
aequissimas obseruauit, praetereo memor ea me rettulisse cum incidissent.
13. Proinde Romam ingressus imperii uirtutumque omnium larem, cum uenisset ad
rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstupuit perque omne latus quo
se oculi contulissent miraculorum densitate praestrictus, adlocutus nobilitatem
in curia populumque e tribunali, in palatium receptus fauore multiplici,
laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate
plebis oblectabatur nec superbae nec a libertate coalita desciscentis,
reuerenter modum ipse quoque debitum seruans.
14. non enim, ut per ciuitates alias, ad arbitrium suum certamina finiri
patiebatur, sed ut mos est uariis casibus permittebat. deinde intra septem
montium culmina per adcliuitates planitiemque posita urbis membra conlustrans et
suburbana, quicquid uiderat primum, id eminere inter alia cuncta sperabat: Iouis
Tarpei delubra, quantum terrenis diuina praecellunt: lauacra in modum
prouinciarum exstructa: amphitheatri molem solidatam lapidis Tiburtini compage,
ad cuius summitatem aegre uisio humana conscendit: Pantheum uelut regionem
teretem speciosa celsitudine fornicatam: elatosque uertices scansili suggestu
consulum et priorum principum imitamenta portantes, et Vrbis templum forumque
Pacis et Pompei theatrum et Odeum et Stadium aliaque inter haec decora urbis
aeternae.
15. uerum cum ad Traiani forum uenisset, singularem sub omni caelo structuram,
ut opinamur, etiam numinum adsensione mirabilem, haerebat adtonitus per
giganteos contextus circumferens mentem nec relatu effabiles nec rursus
mortalibus adpetendos. omni itaque spe huius modi quicquam conandi depulsa
Traiani equum solum locatum in atrii medio, qui ipsum principem uehit, imitari
se uelle dicebat et posse.
16. Cui prope adstans regalis Ormizda, cuius e Perside discessum supra
monstrauimus, respondit astu gentili "ante" inquit "imperator stabulum tale
condi iubeto, si uales: equus, quem fabricare disponis, ita late succedat, ut
iste quem uidemus ". is ipse interrogatus quid de Roma sentiret, id tantum sibi
placuisse aiebat, quod didicisset ibi quoque homines mori.
17. multis igitur cum stupore uisis horrendo imperator in fama querebatur ut
inualida uel maligna, quod augens omnia semper in maius erga haec explicanda
quae Romae sunt obsolescit: deliberansque diu quid ageret, urbis addere statuit
ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco
conpetenti monstrabo.
18. Inter haec Helenae sorori Constanti, Iuliani coniugi Caesaris, Romam
adfectionis specie ductae regina tunc insidiabatur Eusebia, ipsa quoad uixerat
sterilis, quaesitumque uenenum bibere per fraudem inlexit, ut quotienscumque
concepisset, immaturum abiceret partum.
19. nam et pridem in Galliis, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo,
quod obstetrix corrupta mercede mox natum praesecto plus quam conuenerat
umbilico necauit: tanta tamque diligens opera nauabatur, ne fortissimi uiri
soboles appareret.
20. Cupiens itaque augustissima omnium sede morari diutius imperator, ut otio
puriore frueretur et uoluptate, adsiduis nuntiis terrebatur et certis,
indicantibus Suebos Raetias incursare, Quadosque Valeriam, et Sarmatas
latrocinandi peritissimum genus superiorem Moesiam et secundam populari
Pannoniam: quibus percitus tricensimo post quam ingressus est die quartum kal.
Iunias ab urbe profectus per Tridentum iter in Illyricum festinauit.
21. unde misso in locum Marcelli Seuero bellorum usu et maturitate firmato
Vrsicinum ad se uenire praecepit. et ille litteris gratanter acceptis Sirmium
uenit comitantibus sociis libratisque diu super pace consiliis, quam fundari
posse cum Persis Musonianus rettulerat, in orientem cum magisterii remittitur
potestate; prouectis e consortio nostro ad regendos milites natu maioribus,
adulescentes eum sequi iubemur, quicquid pro re publica mandauerit impleturi.
[16,11] XI.
1. At Caesar exacta apud Senonas hieme turbulenta, Augusto nouies seque iterum
consulibus Germanicis undique circumfrementibus minis, secundis ominibus motus
Remos properauit alacrior magisque laetus, quod exercitum regebat Seuerus nec
discors nec adrogans, sed longa militiae frugalitate conpertus et eum recta
praeeuntem secuturus ut ductorem morigerus miles.
2. parte alia Barbatio post Siluani interitum promotus ad peditum magisterium ex
Italia iussu principis cum XXV milibus armatorum Rauracos uenit.
3. cogitatum est enim solliciteque praestructum, ut saeuientes ultra solitum
Alamanni uagantesque fusius multitudine geminata nostrorum forcipis specie trusi
in angustias caederentur.
4. dum haec tamen rite disposita celerantur, Laeti barbari ad tempestiua furta
sollertes inter utriusque exercitus castra occulte transgressi inuasere Lugdunum
incautam, eamque populatam ui subita concremassent, ni clausis aditibus
repercussi quicquid extra oppidum potuit inueniri uastassent.
5. qua clade cognita agili studio Caesar missis cuneis tribus equitum
expeditorum et fortium tria obseruauit itinera sciens per ea erupturos procul
dubio grassatores: nec conatus inritus fuit.
6. cunctis enim qui per eos tramites exiere truncatis receptaque praeda omni
intacta, hi soli innoxii absoluti sunt, qui per uallum Barbationis transiere
securi, ideo labi permissi, quod Bainobaudes tribunus et Valentinianus postea
imperator cum equestribus turmis quas regebant ad exsequendum id ordinati a
Cella tribuno Scutariorum, qui Barbationi sociatus uenerat ad procinctum, iter
obseruare sunt uetiti, unde redituros didicere Germanos.
7. quo non contentus magister peditum ignauus et gloriarum Iuliani peruicax
obtrectator sciens se id contra utilitatem Romanam iussisse hoc enim cum
argueretur, Cella confessus est relatione fefellit Constantium finxitque hos
eosdem tribunos ad sollicitandos milites quos duxerat per speciem uenisse
negotii publici: qua causa abrogata potestate ad lares rediere priuati.
8. Isdem diebus exercituum aduentu perterriti barbari, qui domicilia fixere cis
Rhenum, partim difficiles uias et suapte natura cliuosas concaedibus clausere
sollerter, arboribus inmensi roboris caesis: alii occupatis insulis sparsis
crebro per flumen Rhenum ululantes lugubre conuiciis et Romanos incessebant et
Caesarem: qui grauiore motu animi percitus ad corripiendos aliquos, septem a
Barbatione petierat naues ex his, quas uelut transiturus amnem ad conpaginandos
parauerat pontes: qui, nequid per eum impetraretur, omnes incendit.
9. doctus denique exploratorum delatione recens captorum aestate iam torrida
fluuium uado posse transiri, hortatus auxiliares uelites cum Bainobaude
Cornutorum tribuno misit, facinus memorabile si iuuisset fors patraturos, qui
nunc incedendo per breuia aliquotiens scutis in modum alueorum subpositis nando
ad insulam uenere propinquam egressique promiscue uirile et muliebre secus sine
aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes, nanctique uacuas lintres per eas
licet uacillantes euecti huius modi loca plurima perruperunt et, ubi caedendi
satietas cepit, opimitate praedarum onusti, cuius partem ui fluminis amiserunt,
rediere omnes incolumes.
10. hocque conperto residui Germani, ut infido praesidio insularum relicto, ad
ulteriora necessitudines et fruges opesque barbaricas contulerunt.
11. conuersus hinc Iulianus ad reparandas Tres tabernas, munimentum ita
cognominatum, haut ita dudum obstinatione subuersum hostili quo aedificato
constabat ad intima Galliarum, ut consueuerant, adire Germanos arceri et opus
spe celerius consummauit et uictum defensoribus ibi locandis ex barbaricis
messibus non sine discriminis metu collectum militis manu condidit ad usus anni
totius.
12. nec sane hoc solo contentus sibi quoque uiginti dierum alimenta parata
collegit. libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur admodum
indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens aduectus est, ideo nihil sumere
potuerunt quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit:
residuum quod superfuit congestum in aceruum exussit, quae utrum ut uanus
gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat
usque in id temporis latuit.
13. Illud tamen rumore tenus ubique iactabatur quod Iulianus non leuaturus
incommoda Galliarum electus est, sed ut possit per bella deleri saeuissima,
rudis etiam tum ut existimabatur et ne sonitum quidem duraturus armorum.
14. Dum castrorum opera mature consurgunt militisque pars stationes praetendit
agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitudo barbarica
rumorem nimia uelocitate praeuersa Barbationem cum exercitu quem regebat, ut
praedictum est, Gallico uallo discretum impetu repentino adgressa sequensque
fugientes ad usque Rauracos et ultra quoad potuit, rapta sarcinarum et
iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad suos.
15. et ille tamquam expeditione euentu prospero terminata milite disperso per
stationes hibernas ad comitatum imperatoris reuertit crimen conpositurus in
Caesarem ut solebat.
[16,12] XII.
1. Quo dispalato foedo terrore Alamannorum reges Chonodomarius et Vestralpus,
Vrius quin etiam et Vrsicinus cum Serapione et Suomario et Hortario in unum
robore uirium suarum omni collecto consedere prope urbem Argentoratum, extrema
metuentem Caesarem arbitrati retrocessisse cum ille tum etiam perficiendi
munimenti studio stringeretur.
2. erexit autem confidentiam caput altius adtollentem Scutarius perfuga, qui
commissi criminis metuens poenam transgressus ad eos post ducis fugati discessum
armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebat is enim numerus
eum sequebatur barbara feritate certaminum rabiem undique concitante.
3. cuius adseueratione eadem subinde replicantis ad maiora stimulati fiducia
missis legatis satis pro imperio Caesari mandauerunt ut terris abscederet
uirtute sibi quaesitis et ferro: qui ignarus pauendi nec ira nec dolore
perculsus sed fastus barbaricos ridens tentis legatis ad usque perfectum opus
castrorum in eodem gradu constantiae stetit inmobilis.
4. Agitabat autem miscebatque omnia sine modo ubique sese diffunditans et
princeps audendi periculosa rex Chonodomarius ardua subrigens supercilia ut
saepe secundis rebus elatus
5. nam et Decentium Caesarem superauit aequo Marte congressus et ciuitates
erutas multas uastauit et opulentas licentiusque diu nullo refragante Gallias
persultauit. ad cuius roborandam fiduciam recens quoque fuga ducis accessit
numero praestantis et uiribus.
6. Alamanni enim scutorum insignia contuentes norant eos milites permisisse
paucis suorum latronibus terram, quorum metu aliquotiens, cum gradum conferrent,
amissis pluribus abiere dispersi. quae anxie ferebat sollicitus Caesar quod
trudente ipsa necessitate digresso periculis cum paucis licet fortibus,
populosis gentibus occurrere cogebatur.
7. Iamque solis radiis rutilantibus tubarumque concinente clangore pedestres
copiae lentis incessibus educuntur earumque lateri equestres iunctae sunt
turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus
armorum.
8. et quoniam a loco, unde Romana promota sunt signa, ad usque uallum barbaricum
quarta leuga signabatur et decima id est unum et uiginti milia passuum,
utilitati securitatique recte consulens Caesar reuocatis praecursatoribus iam
antegressis indictaque solitis uocibus quiete cuneatim circumsistentes
adloquitur genuina placiditate sermonis:
9. "Vrget ratio salutis tuendae communis ut parcissime dicam non iacentis animi
Caesarem hortari uos et orare, conmilitones mei, ut adulta robustaque uirtute
confisi cautiorem uiam potius eligamus ad toleranda uel ad depellenda quae
sperantur, non praeproperam et ancipitem.
10. ut enim in periculis iuuentutem inpigram esse conuenit et audacem, ita cum
res postulat, regibilem et consultam. quid igitur censeo, si arbitrium adfuerit
uestrum, iustaque sustinet indignatio, paucis absoluam.
11. iam dies in meridiem uergit, lassitudine nos itineris fatigatos scrupulosi
tramites excipient et obscuri, nox senescente luna nullis sideribus adiuuanda,
terrae protinus aestu flagrantes nullis aquarum subsidiis fultae: quae si
dederit quisquam commode posse transiri, ruentibus hostium examinibus post otium
cibique refectionem et potus, quid nos agimus? quo uigore inedia siti laboreque
membris marcentibus occurramus?
12. ergo quoniam negotiis difficillimis saepe dispositio tempestiua prospexit et
statum nutantium rerum recto consilio in bonam partem accepto aliquotiens diuina
remedia repararunt, hic quaeso uallo fossaque circumdati diuisis uigiliis
quiescamus somnoque et uictu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum,
triumphaturas aquilas et uexilla uictricia primo lucis moueamus exordio".
13. Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes
ardoremque pugnandi hastis inlidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam
conspicuum exorabant, caelestis dei fauore fiduciaque sui et fortunati rectoris
expertis uirtutibus freti, atque, ut exitus docuit, salutaris quidam genius
praesens ad dimicandum eos, dum adesse potuit, incitabat.
14. accessit huic
alacritati plenus celsarum potestatum adsensus maximeque Florentii praefecti
praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis dum
instarent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones
natiuo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi uictoriam, ut
putauit, non sine ultimorum conatu grauiter toleraturi.
15. addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina recordantibus quod anno
nuper emenso Romanis per transrhenana spatia fusius uolitantibus nec uisus est
quisquam laris sui defensor nec obuius stetit sed concaede arborum densa undique
semitis clausis sidere urente brumali aegre uixere barbari longius amendati,
quodque imperatore terras eorum ingresso nec resistere ausi nec apparere pacem
impetrauerunt suppliciter obsecrantes.
16. sed nullus mutatam rationem temporis aduertebat quod tunc tripertito exitio
premebantur imperatore urgente per Raetias, Caesare proximo nusquam elabi
permittente, finitimis, quos hostes fecere discordiae, modo non occipitia
conculcantibus hinc indeque cinctorum. postea uero pace data discesserat
imperator et sedata iurgiorum materia uicinae gentes iam concordabant et
turpissimus ducis Romani digressus ferociam natura conceptam auxit in maius.
17. alio itidem modo res est adgrauata Romana ex negotio tali. regii duo fratres
uinculo pacis adstricti, quam anno praeterito impetrauerant a Constantio, nec
tumultuare nec commoueri sunt ausi. sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui
potior erat fideique firmioris, per insidias interempto omnis eius populus cum
nostris hostibus conspirauit et confestim Vadomarii plebs ipso inuito, ut
adserebat agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.
18. Cunctis igitur summis infimisque adprobantibus tunc oportune congrediendum
nec de rigore animorum quicquam remittentibus exclamauit subito signifer "perge,
felicissime omnium Caesar, quo te fortuna prosperior ducit: tandem per te
uirtutem et consilia militare sentimus. i praeuius ut faustus antesignanus et
fortis: experieris, quid miles sub conspectu bellicosi ductoris testisque
indiuidui gerendorum, modo adsit superum numen, uiribus efficiet excitatis".
19. his auditis cum nullae laxarentur indutiae, promotus exercitus prope collem
aduenit molliter editum, opertum segetibus iam maturis, a superciliis Rheni haut
longo interuallo distantem: e cuius summitate speculatores hostium tres equites
exciti subito nuntiaturi Romanum exercitum aduentare festinarunt ad suos, unus
uero pedes, qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum indicauit per
triduum et trinoctium flumen transisse Germanos.
20. quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores,
steterunt uestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis uelut
insolubili muro fundatis et pari cautela hostes stetere cuneati.
21. cumque ita ut ante dictus docuerat perfuga, equitatum omnem a dextro latere
sibi uidissent oppositum, quicquid apud eos per equestres copias praepollebat,
in laeuo cornu locauere confertum. isdemque sparsim pedites miscuere
discursatores et leues profecto ratione tuta poscente.
22. norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum clibanario nostro
congressum frena retinentem et scutum, hasta una manu uibrata, tegminibus
ferreis abscondito bellatori nocere non posse, peditem uero inter ipsos
discriminum uertices, cum nihil caueri solet praeter id quod occurrit, humi
occulte reptantem latere forato iumenti incautum rectorem praecipitem agere leui
negotio trucidandum.
23. hoc itaque disposito dextrum sui latus struxere clandestinis insidiis et
obscuris. ductabant autem populos omnes pugnaces et saeuos Chonodomarius et
Serapio potestate excelsiores ante alios reges.
24. et Chonodomarius quidem nefarius belli totius incentor, cuius uertici
flammeus torulus aptabatur, anteibat cornu sinistrum audax et fidens ingenti
robore lacertorum, ubi ardor proelii sperabatur inmanis, equo spumante
sublimior, erectus in iaculum formidandae uastitatis armorumque nitore
conspicuus, antea strenuus et miles et utilis praeter ceteros ductor.
25. latus uero dextrum Serapio agebat etiam tum adultae lanuginis iuuenis,
efficacia praecurrens aetatem: Mederichi fratris Chonodomarii filius, hominis
quoad uixerat perfidissimi: ideo sic appellatus, quod pater eius diu obsidatus
pignore tentus in Galliis doctusque Graeca quaedam arcana hunc filium suum
Agenarichum genitali uocabulo dictitatum ad Serapionis transtulit nomen.
26. hos
sequebantur potestate proximi reges mumero quinque regalesque decem et optimatum
series magna armatorumque milia triginta et quinque, ex uariis nationibus partim
mercede, partim pacto uicissitudinis reddendae quaesita.
27. Iamque toruum concrepantibus tubis Seuerus dux Romanorum aciem dirigens
laeuam cum prope fossas armatorum refertas uenisset, unde dispositum erat ut
abditi repente exorti cuncta turbarent, stetit inpauidus suspectiorque de
obscuris nec referre gradum nec ulterius ire temptauit.
28. quo uiso animosus contra labores maximos Caesar ducentis equitibus saeptus,
ut ardor negotii flagitabat, agmina peditum impetu ueloci discurrens uerbis
hortabatur.
29 et quoniam adloqui pariter omnes nec longitudo spatiorum extenta nec in unum
coactae multitudinis permitteret crebritas et alioqui uitabat grauioris inuidiae
pondus ne uideretur id adfectasse quod soli sibi deberi Augustus existimabat
cautior sui hostium tela praeteruolans his et similibus notos pariter et ignotos
ad faciendum fortiter accendebat:
30. "aduenit, o socii, iustum pugnandi iam tempus olim exoptatum mihi uobiscum,
quod antehac arcessentes, arma inquietis motibus poscebatis".
31. item cum ad alios postsignanos in acie locatos extrema uenisset "en" inquit
"conmilitones, diu speratus praesto est dies conpellens nos omnes elutis
pristinis maculis Romanae maiestati reddere proprium decus. hi sunt barbari,
quos rabies et inmodicus furor ad perniciem rerum suarum coegit occurrere
nostris uiribus opprimendos ".
32. alios itidem bellandi usu diutino callentes aptius ordinans his
exhortationibus adiuuabat "exsurgamus uiri fortes: propellamus fortitudine
congrua inlisa nostris partibus probra: quae contemplans Caesaris nomen
cunctando suscepi".
33. quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes rupturosque imperium
inrequietis motibus praeuideret "quaeso" inquit "ne hostes uertendos in fugam
sequentes auidius futurae uictoriae gloriam uioletis, neu quis ante necessitatem
ultimam cedat. nam fugituros procul dubio deseram, hostium terga caesuris adero
indiscretus, si hoc pensatione moderata fiat et cauta".
34. Haec aliaque in eundem modum saepius replicando maiorem exercitus partem
primae barbarorum opposuit fronti, et subito Alamannorum peditum fremitus
indignationi mixtus auditus est unanimi conspiratione uociferantium relictis
equis secum oportere uersari regales, ne, siquid contigisset aduersum, deserta
miserabili plebe facilem discedendi copiam reperirent.
35. hocque conperto Chonodomarius iumento ipse statim desiluit et secuti eum
residui idem facere nihil morati: nec enim eorum quisquam ambigebat partem suam
fore uictricem.
36. Dato igitur aenatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque magnis
concursum est uiribus. propilabantur missilia et properantes cito quam
considerato cursu Germani telaque dextris explicantes inuolauere nostrorum
equitum turmas frendentes inmania eorumque ultra solitum saeuientium comae
fluentes horrebant et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax
miles scutorum obicibus uertices tegens eiectansque gladios uel tela concrispans
mortem minitantia perterrebat.
37. cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret et muniret
latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur
crassi pulueris nubes uariique fuere discursus nunc resistentibus nunc
cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores
hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris
miscebantur et umbo trudebat umbonem caelumque exultantium cadentiumque
resonabat a uocibus magnis, et cum cornu sinistrum altius gradiens urgentium tot
agmina Germanorum ui nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites
nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi
fugientium postremos inpediunt, gremio legionum protecti fixerunt integrato
proelio gradum.
38. hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti
equites uiso rectore suo leuiter uulnerato et consorte quodam per ceruicem equi
labentis pondere armorum oppresso dilapsi qua quisque poterat peditesque
calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique uicissim innixi stetissent
immobiles. igitur cum equites nihil praeter fugae circumspectantes praesidia
uidisset longius Caesar, concito equo eos uelut repagulum quoddam cohibuit.
39. quo agnito per purpureum signum draconis, summitati hastae longioris aptatum
uelut senectutis pendentis exuuias, stetit unius turmae tribunus et pallore
timoreque perculsus ad aciem integrandam recurrit.
40. utque in rebus amat fieri dubiis, eosdem lenius increpans Caesar "quo"
inquit "cedimus, uiri fortissimi? an ignoratis fugam, quae salutem numquam
repperit, inriti conatus stultitiam indicare? redeamus ad nostros, saltim
gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus
inconsulte".
41. haec reuerenter dicendo reduxit omnes ad munia subeunda bellandi imitatus
salua differentia ueterem Syllam, qui cum contra Archelaum Mithridatis ducem
educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis cucurrit
in ordinem primum raptoque et coniecto uexillo in partem hostilem "ite" dixerat
"socii periculorum electi et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete
nihil fallentes: solus in Boeotia pro omnibus nobis cum dispendio sanguinis sui
decernens".
42. Proinde Alamanni pulsis disiectisque equitibus nostris primam aciem peditum
incesserunt, eam abiecta resistendi animositate pulsuri.
43. sed postquam comminus uentum est, pugnabatur paribus diu momentis. Cornuti
enim et Bracchiati usu proeliorum diuturno firmati eos iam gestu terrentes
barritum ciere uel maximum: qui clamor ipso feruore certaminum a tenui susurro
exoriens paulatimque adulescens ritu extollitur fluctuum cautibus inlisorum:
iaculorum deinde stridentium crebritate hinc indeque conuolante puluis aequali
motu adsurgens et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus
obtrudebat.
44. sed uiolentia iraque inconpositi barbari in modum exarsere flammarum
nexamque scutorum conpagem, quae nostros in modum testudinis tuebatur,
scindebant ictibus gladiorum adsiduis.
45. quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri cursu Bataui uenere cum
regibus formidabilis manus, extremae necessitatis articulo circumuentos, si
iuuisset fors, ereptura toruumque canentibus classicis adultis uiribus
certabatur.
46. uerum Alamanni bella alacriter ineuntes altius anhelabant uelut quodam
furoris adfectu opposita omnia deleturi. spicula tamen uerrutaque missilia non
cessabant ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro
feriebat contra mucronem et loricae gladiis findebantur, et uulnerati nondum
effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant.
47. pares enim quodam modo coiuere cum paribus, Alamanni robusti et celsiores,
milites usu nimio dociles: illi feri et turbidi, hi quieti et cauti: animis isti
fidentes, grandissimis illi corporibus freti.
48. resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere pulsus loco Romanus lassatisque
inpressus genibus laeuum reflectens poplitem barbarus subsidebat hostem ultro
lacessens, quod indicium est obstinationis extremae.
49. exiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et
reges, et sequente uulgo ante alios agmina nostrorum inrupit et iter sibi
aperiendo ad usque primanorum legionem peruenit locatam in medio quae
confirmatio castra praetoria dictitatur ubi densior et ordinibus frequens miles
instar turrium fixa firmitate consistens proelium maiore spiritu repetiuit et
uulneribus declinandis intentus seque in modum mirmillonis operiens hostium
latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat.
50. at illi prodigere uitam pro uictoria contendentes temptabant agminis nostri
laxare conpagem. sed continuata serie peremptorum, quos Romanus iam fidentior
strauit, succedebant barbari superstites interfectis auditoque occumbentium
gemitu crebro, pauore perfusi torpebant.
51. fessi denique tot aerumnis et ad solam deinceps strenui fugam per diuersos
tramites tota celeritate egredi festinabant ut e mediis saeuientis pelagi
fluctibus quocumque auexerit uentus eici nautici properant et uectores: quod
uoti magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens.
52. aderatque propitiati numinis arbitrium clemens et secans terga cedentium
miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, ipsis
barbaris tela eorum uitalibus inmergebat, nec quisquam uulnerantium sanguine
iram expleuit nec satiauit caede multiplici dexteram uel miseratus supplicantem
abscessit.
53. iacebant itaque plurimi transfixi letaliter remedia mortis conpendio
postulantes, alii semineces labente iam spiritu lucis usuram oculis morientibus
inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis et pendentia iugulis
cohaerebant, pars per lutosum et lubricum solum in sauciorum cruore lapsi
intactis ferro corporibus aceruis superruentium obruti necabantur.
54. quae ubi satis euenere prosperrime, ualidius instante uictore acumina densis
ictibus hebescebant splendentesque galeae sub pedibus uoluebantur et scuta,
ultimo denique trudente discrimine barbari, cum elati cadauerum aggeres exitus
inpedirent, ad subsidia fluminis petiuere, quae sola restabant eorum terga iam
perstringentis.
55. et quia cursu sub armis concito fugientes miles indefessus urgebat, quidam
nandi peritia eximi se posse discriminibus arbitrati animas fluctibus
commiserunt. qua causa celeri corde futura praeuidens Caesar cum tribunis et
ducibus clamore obiurgatorio prohibebat, ne hostem auidius sequens nostrorum
quisquam se gurgitibus committeret uerticosis.
56. unde id obseruatum est ut marginibus insistentes confoderent telorum
uarietate Germanos, quorum siquem morti uelocitas subtraxisset, iacti corporis
pondere ad ima fluminis subsidebat.
57. et uelut in quodam theatrali spectaculo aulaeis miranda monstrantibus multa
licebat iam sine metu uidere, nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes,
fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et uelut luctante
amnis uiolentia uorari quosdam fluctibus inuolutos, non nullos clipeis uectos
praeruptas undarum occursantium moles obliquatis meatibus declinantes ad ripas
ulteriores post multa discrimina peruenire. spumans denique cruore barbarico
decolor alueus insueta stupebat augmenta.
58. Dum haec aguntur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi lapsus per
funerum strues cum satellitibus paucis celeritate rapida properabat ad castra,
quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana fixit intrepidus, ut
escensis nauigiis dudum paratis ad casus ancipites in secretis se secessibus
amendaret.
59. et quia non nisi Rheno transito ad territoria sua poterat peruenire, uultum
ne agnosceretur operiens, sensim retulit pedem. cumque propinquaret iam ripis,
lacunam palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata
mollitie glutinosa, equo est euolutus et confestim licet obeso corpore grauior
ad subsidium uicini collis euasit, quem agnitum nec enim potuit celare qui
fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus statim anhelo cursu cohors cum
tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum cautius obsidebat,
perrumpere uerita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras exciperetur
occultas.
60. quibus uisis conpulsus ad ultimos metus ultro se dedit solus egressus
comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati
post regem uiuere, uel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se
uinciendos.
61. utque natiuo more sunt barbari humiles in aduersis disparesque in secundis,
seruus alienae uoluntatis trahebatur pallore confusus claudente noxarum
conscientia linguam, inmensum quantum ab eo differens qui post feros lugubresque
terrores cineribus Galliarum insultans multa minabatur et saeua.
62. Quibus ita fauore superni numinis terminatis post exactum iam diem occinente
liticine reuocatus inuitissimus miles prope supercilia Rheni tendebat
scutorumque ordine multiplicato uallatus uictu fruebatur et somno.
63. ceciderunt autem in hac pugna Romani quidem CCXL et III, rectores uero IIII:
Bainobaudes Cornutorum tribunus adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios
ducens et uacans quidam tribunus cuius non suppetit nomen: ex Alamannis uero sex
milia corporum numerata sunt in campo constrata et inaestimabiles mortuorum
acerui per undas fluminis ferebantur.
64. tunc Iulianus ut erat fortuna sui spectatior meritisque magis quam imperio
potens, Augustus adclamatione concordi totius exercitus appellatus ut agentes
petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci uelle iurando
confirmans.
65. et ut augeret euentus secundi laetitiam, concilio conuocato propositisque
praemiis, propitio ore Chonodomarium sibi iussit offerri. qui primo curuatus,
deinde humi suppliciter fusus gentilique prece ueniam poscens bono animo esse
est iussus.
66. et diebus postea paucis ductus ad comitatum imperatoris missusque exinde
Romam in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo ueterni consumptus
est.
67. His tot ac talibus prospero peractis euentu in palatio Constanti quidam
Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, inrisiue Victorinum ideo
nominabant, quod uerecunde referens, quotiens imperaret, superatos indicabat
saepe Germanos.
68. interque exaggerationem inanium laudum ostentationemque aperte lucentium
inflabant ex usu imperatorem suopte ingenio nimium quicquid per omnem terrae
ambitum agebatur felicibus eius auspiciis adsignantes.
69. quocirca magniloquentia elatus adulatorum tunc et deinde edictis propositis
adroganter satis multa mentiebatur, se solum, cum gestis non adfuisset, et
dimicasse et uicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens,
et si uerbi gratia eo agente tunc in Italia dux quidam egisset fortiter contra
Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta laureatas litteras ad
prouinciarum damna mittebat, se inter primores uersatum cum odiosa sui
iactatione significans.
70. exstant denique eius edicta in tabulariis principis publicis condita ---
delata narrandi extollendique semet in caelum. ab Argentorato cum pugnaretur
mansione quadragesima disparatus, describens proelium aciem ordinasse et
stetisse inter signiferos et barbaros fugasse praecipites sibique oblatum falso
indicat Chonodomarium pro rerum indignitas super Iuliani gloriosis actibus
conticescens, quos sepelierat penitus ni fama res maximas uel obumbrantibus
plurimis silere nesciret.
|