[18,0] LIBER XVIII.
[18,1] I.
1. Haec per orbis uarias partes uno eodemque anno sunt gesta. at in Galliis cum
in meliore statu res essent et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent
uocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus apud Parisios hibernans
sequestratis interim sollicitudinibus bellicis haut minore cura prouinciarum
fortunis multa conducentia disponebat, diligenter obseruans, nequem tributorum
sarcina praegrauaret, neue potentia praesumeret aliena, aut hi uersarentur in
medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, uel iudicum quisquam ab
aequitate deuiaret inpune.
2. idque ea re leui labore correxit quod ipse iurgia dirimens, ubi
causarum cogebat magnitudo uel personarum, erat indeclinabilis iustorum
iniustorumque distinctor.
3. et licet multa sint eius laudanda in huius modi controuersiis, unum
tamen sufficiet poni, ad cuius similitudinem acta uel dicta sunt.
4. Numerium Narbonensis paulo ante rectorem accusatum ut furem inusitato censorio
uigore pro tribunali palam admissis uolentibus audiebat, qui cum infitiatione
defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus
uehementer eum inpugnans documentorum inopia percitus exclamauit 'ecquis,
florentissime Caesar, nocens esse poterit usquam si negare sufficiet?' contra
quem Iulianus prudenter motus ex tempore 'ecquis' ait 'innocens esse poterit si
accusasse sufficiet?' et haec quidem et huius modimulta ciuilia.
[18,2] II.
1. Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse
reputaret hostiles et ausuros inmania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur
exempla, haerebat anxius qua ui, qua celeritate, cum primum ratio copiam
tribuisset, rumore praecurso terras eorum inuaderet repentinus, seditque tandem
multa et uaria cogitanti, id temptare quod utile probauit euentus.
2. Hariobaudem uacantem tribunum fidei fortitudinisque notae nullo
conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde
facile ad conlimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commouenda,
scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.
3. quo fidenter ad haec patranda digresso ipse anni tempore oportuno
ad expeditionem undique milite conuocato profectus id inter potissima mature duxit
implendum, ut ante proeliorum feruorem ciuitates multo ante excisas introiret
receptasque conmuniret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi
possit annona a Brittannis sueta transferri. et utrumque perfectum est spe omnium
citius.
4. nam et horrea ueloci opere surrexerunt alimentorumque in isdem satias condita,
et ciuitates occupatae sunt septem: Castra Herculis, Quadriburgium, Tricensimae,
Nouesium, Bonna, Antennacum et Bingio, ubi laeto quodam euentu etiam Florentius
praefectus apparuit subito partem militum ducens et commeatuum perferens copiam
sufficientem usibus longis.
5. Post haec inpetrata restabat adigente necessitatum articulo receptarum urbium
moenia reparari nullo etiam tum interturbante, idque claris indiciis apparet ea
tempestate utilitati publicae metu barbaros oboedisse, rectoris amore Romanos.
6. reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis
et auxiliarii milites semper munia spernentes huius modi ad obsequendi sedulitatem
Iuliani blanditiis deflexi quinquagenarias longioresque materias uexere
ceruicibus ingrauate et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt.
7. Quae dum diligenti maturantur effectu, Hariobaudes exploratis omnibus rediit
docuitque conperta. post cuius aduentum incitatis uiribus omnes
uenere Mogontiacum, ubi Florentio et Lupicino, Seueri successore,
destinate certantibus per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur
firmissime Caesar adserens pacatorum terras non debere calcari ne, ut saepe
contigit, per inciuilitatem militis occurrentia uastitantis abrupte foedera
frangerentur.
8. Alamanni tamen omnes, quos petebat exercitus, confine, periculum cogitantes
Suomarium regem amicum nobis ex pactione praeterita monuerunt minaciter ut a
transitu Romanos arceret. eius enim pagi Rheni ripis ulterioribus adhaerebant.
quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbara multitudo uenit
prope Magontiacum prohibitura uiribus magnis exercitum ne transmitteret flumen.
9. gemina itaque ratione uisum est habile quod suaserat Caesar, ne
pacatorum terrae corrumperentur, neue renitente pugnacissima plebe pons cum
multorum discrimine iungeretur, iri in locum ad conpaginandum pontem aptissimum.
10. quod hostes sollertissime contemplati per contrarias ripas leniter
incedente subi nostros figere tentoria procul cernebant, ipsi quoque noctes
agebant exsomnes custodientes peruigili studio ne transitus temptaretur.
11. uerum cum nostri locum aduentarent prouisum, uallo fossaque
quieuere circumdati et adscito Lupicino in consilium Caesar certis imperauit
tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expeditos, quid agi, quoue
iri deberet penitus ignorantes.
12. et collecti nocte prouecta inpositique omnes, quos lusoriae naues quadraginta
quae tunc aderant solae ceperunt, decurrere iubentur per flumenadeo taciti ut
etiam remi suspenderentur ne barbaros sonitus excitaret undarum, atque mentis
agilitate et corporum, dum hostes nostrorum ignes obseruant, aduersas perrumpere
limitis ripas.
13. Dum haec celerantur, Hortarius, rex nobis antea foederatus, non nouaturus
quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales et regulos ad
conuiuium conrogatos retinuit epulis ad usque uigiliam tertiam gentili more
extentis, quos discedentes inde casu nostri ex inprouiso adorti nec interficere
nec corripere ullo genere potuerunt tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius
impetus trusit, abreptos, lixas uero uel seruos, qui eos pedibus sequebantur,
nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas, occiderunt.
14. Cognito denique Romanorum transitu, qui tunc perque expeditiones praeteritas
ibi leuamen sumere laborum opimabantur, ubi hostem contingeret inueniri, perculsi
reges eorumque populi, qui pontem, ne strueretur, studio seruabant intento, metu
exhorrescentes diffuse uertuntur in pedes: et indomito furore sedato
necessitudines opesque suas transferre longius festinabant. statimque
difficultate omni depulsa, ponte constrato sollicitarum gentium opinione
praeuenta uisus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta
15. ubi uero terras infestorum etiam tum tetigit regum, urens omnia
rapinisque per medium rebellium solum grassabatur intrepidus. Postque
saepimenta fragilium penatium inflammata et obtruncatam hominum
multitudinem uisosque cadentes multos aliosque supplicantes cum uentum fuisset
ad regionem cui Capellatii uel Palas nomen est, ubi terminales lapides Alamannorum
et Burgundiorum confinia distinguebant, castra sunt posita ea propter ut
Macrianus et Hariobaudus germani fratres et reges susciperentur inpauidi, qui
propinquare sibi perniciem sentientes uenerant pacem anxiis animis precaturi.
16. post quos statim rex quoque Vadomarius uenit, cuius erat domicilium
contra Rauracos, scriptisque Constanti principis, quibus commendatus est
artius, allegatis leniter susceptus est, ut decebat, olim ab Augusto in
clientelam rei Romanae susceptus.
17. et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa
stupebat armorumque uarium decus, uisa tunc primitus, proque suis orabat.
Vadomarius uero nostris coalitus utpote uicinus limiti mirabatur quidem
apparatum ambitiosi procinctus sed uidisse se talia saepe ab adulescentia
meminerat prima
18. libratis denique diu consiliis concordi adsensione cunctorum Macriano quidem
et Hariobaudo pax est adtributa, Vadomario uero, qui suam locaturus securitatem
in tuto et legationis nomine precator uenerat pro Vrio et Vrsicino et Vestralpo
regibus pacem itidem obsecrans interim responderi non poterat ne, ut sunt
fluxioris fidei barbari, post abitum recreati nostrorum parum adquiescerent per
alios inpetratis.
19. sed cum ipsi quoque missis legatis post messes incensas et
habitacula captosque plures et interfectos ita supplicarent, tamquam ipsi haec
deliquissent in nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. inter quas id
festinatum est maxime, ut captiuos restituerent omnes, quos rapuerant excursibus
crebris.
[18,3] III.
1. Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbo nouarum
exoritur rerum a primordiis leuibus ad luctus et lamenta progressus. in domo
Barbationis pedestris militiae tunc rectoris examen apes fecere perspicuum,
superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti discrimen magnum portendi
responsum est, coniectura uidelicet tali, quod hae uolucres post conpositas sedes
opesque congestas fumo pelluntur et turbulento sonitu cymbalorum.
2. huic uxor erat Assyria nomine nec taciturna nec prudens, quae eo
ad expeditionem profecto et multiplici metu suspenso ob ea quae meminerat
sibi praedicta, perculsa uanitate muliebri, ancilla adscita notarum perita, quam
a patrimonio Siluani possederat, ad maritum scripsit intempestiue uelut
flens obtestans, ne post obitum Constanti propinquantem in imperium ipse
ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tunc reginae
decore corporis inter multas feminas excellentis.
3. quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis ancilla, quae
domina dictante perscripserat, reuersis omnibus e procinctu exemplum ferens
ad Arbetionem noctis prima quiete confugit auideque suscepta chartulam prodidit.
4. hocque indicio ille confisus ut erat ad criminandum aptissimus principi
detulit atque ex usu nec mora ulla negotio tributa nec quiete Barbatio
epistulam suscepisse confessus et mulier scripsisse documento conuicta non leui
ceruicibus interiere praecisis.
5. hisque punitis quaestiones longe serpebant uexatique multi nocentes sunt
et innocentes. inter quos etiam Valentinus ex primicerio protectorum tribunus
ut conscius inter conplures alios tortus aliquotiens superuixit, penitus quid
erat gestum ignorans. ideoque ad iniuriae periculique conpensationem ducis
in Illyrico meruit potestatem.
6. Erat autem idem Barbatio subagrestis adrogantisque propositi, ea re
multis exosus quo et, dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare,
proditor erat et perfidus et post eius excessum nobilioris militiae fastu elatus
in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat crebroque detestantibus bonis
sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeua,
7. ignorans profecto uetus Aristotelis sapiens dictum, qui
Callisthenem sectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens ei
saepe mandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur
uitae potestatem et necis in acie linguae portantem.
8. ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia quorum
mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam
interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc per quam notum.
9. linquentes orientem anseres ob calorem plagamque petentes occiduam cum montem
penetrare coeperint Taurum aquilis abundantem, timentes fortissimas uolucres,
rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat uel necessitas extrema clangorem,
isdemque collibus agiliore uolatu transcursis proiciunt calculos atque ita
securius pergunt.
[18,4] IV.
1. Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur inpensa, orientis
fortuna periculorum terribiles tubas inflabat. rex enim Persidis ferarum gentium,
quas placarat, adiumentis accinctus augendique regni cupiditate supra
homines flagrans arma uiresque parabat et commeatus, consilia tartareis
manibus miscens et praesciones omnes consulens de futuris, hisque satis
collectis peruadere cuncta prima uerni temperie cogitabat.
2. Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent omnesque
suspensos aduentantium calamitatum conplicaret magna formido, Comitatensis
fabricae andem incudem - ut dicitur - diu noctuque tundendo ad spadonum
arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Vrsicinum uelut uultus
Gorgonei toruitatem, haec saepe taliaque replicans quod interempto Siluano
quasi penuria meliorum ad tuendas partes eoas denuo missus altius anhelabat.
3. hac autem adsentandi nimia foeditate mercari conplures nitebantur
Eusebi fauorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem - si uere dici debeat -
multa Constantius potuit, ante dicti magistri equitum salutem acriter
inpugnantis ratione bifaria, quod omnium solus nec opis eius egebat ut ceteri, et
domo sua non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat.
4. qui ut coluber copia uirus exuberans natorum multitudinem etiam tum
aegre serpentium excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut
inter ministeria uitae secretioris gracilitate uocis semper puerilis et blandae
apud principis aures nimium patulas existimationem uiri fortis inuidia
graui pulsarent. et breui iussa fecerunt.
5. horum et similium taedio iuuat ueterem laudare Domitianum, qui licet
patris fratrisque dissimilis memoriam nominis sui inexpiabili detestatione
perfudit, tamen receptissima inclaruit lege qua minaciter interdixerat ne intra
terminos iuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum, quod ni contigisset,
quis eorum ferret examina, quorum raritas difficile toleratur?
6. actum est tamen cautius ne, ut fingebat, rursus accitus idem Vrsicinus
metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.
7. Haec operientibus illis et ancipiti cogitatione districtis, nobis
apud Samosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus
repente noui motus rumoribus densis audiuntur et certis. quod docebit orationis
progrediens textus.
[18,5] V.
1. Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor Mesopotamiae
ducis, tunc protector, exercitatus et prudens perque omnes illas notissimus
terras, auiditate quorundam nexus ingentibus damnis cum iurgando contra potentes
se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus
gratiam qui spectabant negotium inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexit
se in blanditias molliores confessusque debitum per conludia in nomen fisci
translatum, iamque ausurus inmania rimabatur tectius rei publicae membra totius
et utriusque linguae litteras sciens circa ratiocinia uersabatur, qui uel quarum
uirium milites ubi agant uel procinctus tempore quo sint uenturi describens,
itidem armorum et commeatuum copiae aliaque usui bello futura an abunde suppetant
indefessa sciscitatione percontans.
2. et cum totius orientis didicisset interna, uirorum stipendiique parte
maxima per Illyricum distributa, ubi distinebatur ex negotiis seriis imperator,
adlapsuro iam praestituto die soluendae pecuniae, quam per syngrapham debere
se confiteri ui metuque conpulsus est, cum omnibus se prospiceret
undique periculis opprimendum, largitionum comite ad alterius gratiam
infestius perurgente, fugam ad Persas cum coniuge liberis et omni uinculo
caritatum ingenti molimine conabatur.
3. atque ut lateret stationarios milites, fundum in Hiaspide, qui locus
Tigridis fluentis adluitur, pretio non magno mercatur. hocque commento cum
nullus causam ueniendi ad extremas Romani limitis partes iam possessorem
cum plurimis auderet exigere, per familiares fidos peritosque nandi occultis
saepe conloquiis cum Tamsapore habitis, qui tractus omnes aduersos ducis
potestate tunc tuebatur, et antea cognitus misso a Persicis castris auxilio
uirorum pernicium, lembis inpositus cum omni penatium dulcedine nocte
concubia transfretat, re contraria, specie Zopyri illius simi]is Babylonii
proditoris.
4. Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis Palatina cohors palinodiam in
exitium concinens nostrum inuenit tandem amplam nocendi fortissimo uiro, auctore
et incitatore coetu spadonum, qui feri et acidi semper carentesque
necessitudinibus ceteris diuitias solas ut filiolas iucundissimas amplectuntur.
5. stetitque sententia ut Sabinianus uietus quidem senex et bene nummatus
sed inbellis et ignauus et ab impetranda magisterii dignitate per
obscuritatem adhuc longe discretus praeficiendus eois partibus mitteretur,
Vrsicinus uero curaturus pedestrem militiam et successurus Barbationi ad
comitatum reuerteretur, quo praesens rerum nouarum auidus concitor, ut iactabant,
a grauibus inimicis et metuendis incesseretur.
6. Dum haec in castris Constantii quasi per lustra aguntur et scaenam
et diribitores uenundatae subito potestatis pretium per potiores
diffunditant domos, Antoninus ad regis hiberna perductus auenter suscipitur et
apicis nobilitatus auctoritate - quo honore participantur mensae regales
et meritorum apud Persas ad suadendum ferendasque sententias in contionibus ora
panduntur - non contis nec remulco ut aiunt, id est non flexiloquis ambagibus uel
obscuris, sed uelificatione plena in rem publicam ferebatur eundemque incitans
regem ut quondam Maharbal lentitudinis increpans Hannibalem, posse eum uincere
sed uictoria uti nescire adsidue praedicabat.
7. educatus enim in medio ut rerum omnium gnarus auditorum nanctus uigiles sensus
et aurium delenimenta captantes nec laudantium sed secundum Homericos Phaeacas
cum silentio admirantium iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post
bellorum adsiduos casus et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa
nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis
quasi dirimente quodam medio fetiali Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis
tetigisse uictores, quos armipotentia fretos successibusque magnificis ita
dilatasse decuerat rem et maxime eo tempore quo diuturnis bellorum ciuilium
motibus sanguis utrimqueRomani roboris fundebatur.
8. His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu
bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more ueterum consultatur,
regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae
suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam
suam fidenter promittens.
[18,6] VI.
1. Sub isdem fere diebus Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus
et Ciliciae fines ingressus decessori suo principis litteras dedit hortantis, ut
ad comitatum dignitate adficiendus superiore citius properaret, eo
necessitatum articulo quo etiam, si apud Thulen moraretur Vrsicinus, acciri eum
magnitudo rerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae ueteris et longo
usu bellandi artis Persicae scientissimum.
2. quo rumore prouinciis percitis ordines ciuitatum et populi decretis
et adclamationibus densis iniecta manu detinebant penes se publicum defensorem,
memores, quod relictus ad sui tutelam cum inerti et umbratili milite nihil
amiserat per decennium, simul metuentes saluti quod tempore dubio, remoto illo
aduenisse hominem compererant inertissimum.
3. credimus - neque enim dubium est - per aerios tramites famam
praepetem uolitare, cuius indicio haec gesta pandente, consiliorum apud Persas
summo proponebatur: et multis ultro citroque deliberatis placuit Antonino
suadente ut Vrsicino procul amoto despectoque nouello duce, posthabitis
ciuitatum perniciosis obsidiis perrumperetur Euphrates ireturque prorsus, ut
occupari possint prouinciae fama celeritate praeuenta, omnibus ante bellis,
nisi temporibus Gallieni, intactae paceque longissima locupletes, cuius
rei prosperante deo ductorem commodissimum fore spondebat.
4. laudato firmatoque concordi omnium uoluntate consilio conuersisque uniuersis
ad ea quae erant citius congerenda, commeatus milites arma ceteraque instrumenta,
quae poscebat procinctus aduentans, perpetua hieme parabantur.
5. Nos interea paulisper cis Taurum morati ex imperio ad partes
Italiae festinantes prope flumen uenimus Hebrum ex Odrysarum montibus decurrentem
ibique principis scripta suscepimus iubentia omni causatione posthabita reuerti
Mesopotamiam sine apparitione ulla expeditionem curaturi periculosam, ad alium
omni potestate translata.
6. quod ideo per molestos formatores imperii struebatur ut, si Persae
frustra habiti redissent ad sua, ducis noui uirtuti facinus adsignaretur
egregium; si fortuna sequior ingruisset, Vrsicinus reus proditor rei publicae
deferretur.
7. agitati ita sine rationibus, diu cunctati reuersique fastidii
plenum Sabinianum inuenimus hominem mediocris staturae et parui angustique
animi uix sine turpi metu sufficientem ad leuem conuiuii nedum proelii
strepitum perferendum.
8. Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes feruere constanti
adseueratioue perfugis concinentibus adfirmabant, oscitante homunculo Nisibin
propere uenimus utilia paraturi, me dissimulantes obsidium Persae ciuitati
superuenirent incautae.
9. dumque intra muros maturanda perurgerentur, fumus micantesque ignes adsidue a
Tigride per Castra Maurorum et Sisara et conlimitia reliqua adusque ciuitatem
continui perlucebant solito crebriores, erupisse hostium uastatorias manus
superato flumine permonstrantes.
10. qua causa ne occuparentur itinera, celeri cursu praegressi cum ad
secundum lapidem uenissemus, liberali forma puerum torquatum, ut
coniectabamus octennem, in aggeris medio uidimus heiulantem, ingenui cuiusdam
filium, ut aiebat; quem mater dum inminentium hostium terrore percita
fugeret, inpeditior trepidando reliquerat solum. hunc dum imperatu ducis
miserati commotique inpositum equo prae me ferens ad ciuitatem reduco,
circumuallato murorum ambitu praedatores latius uagabantur.
11. et quia me obsidionales aerumnae terrebant, intra semiclausam
posticam exposito puero nostrorum agmen agilitate uolucri repetebam exanimis,
nec multum afuit quin caperer.
12. nam cum Abdigildum quendam tribunum fugientem cum calone ala sequeretur
hostilis, lapsoque per fugam domino seruum deprehensum, cum ego rapido ictu
transirem, interrogassent quisnam prouectus sit iudex, audissentque Vrsicinum
paulo ante urbem ingressum montem Izalam petere: occiso indice in unum quaesiti
conplures nos inrequietis cursibus sectabantur.
13. quos cum iumenti agilitate praegressus apud Amudin munimentum infirmum
dispersis per pabulum equis recubantes nostros securius inuenissem, porrecto
extentius brachio et summitatibus sagi contortis elatius adesse hostes signo
solito demonstrabam isdemque iunctus impetu communi ferebar equo iam fatiscente.
14. terrebat autem nos plenilunium noctis et planities supina camporum, nulla, si
occupasset artior casus, latibula praebere sufficiens, ubi nec arbores
nec frutecta nec quicquam praeter herbas humiles uisebatur.
15. excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade et circumligata,
nerueret, iumentum solum, quod eam uehebat, solutum sine rectore laeuorsus
ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus
ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti Persae credentes eum
tenerent potissimum cursum; quod nisi fuisset praeuisum, circumuenti et capti
subdicionem uenissemus hostilem.
16. Hoc extracti periculo cum ad nemorosum quendam locum uineis arbustisque
pomiferis consitum Meiacarire nomine uenissemus, cui fontes dedere uocabulum
gelidi, lapsis accolis omnibus solum in remoto secessu latentem inuenimus
militem, qui oblatus duci et locutus uaria prae timore ideoque suspectus,
adigente metu qui intentabatur, pandit rerum integram fidem docetque quod apud
Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma uindictam quondam commissi
facinoris timens ad Persas abierat profugus, exindeque morum probitate spectata
sortita coniuge liberisque susceptis speculatorem se missum ad nostra, saepe
ueros nuntios reportasse. at nunc se a Tamsapore et Nohodare optimatibus missum,
qui cateruas ductauerant praedatorum, ad eos redire, quae didicerat, perlaturum.
Post haec, adiectisquae agi in parte diuersa norat, occiditur.
17. Proinde curarum crescente sollicitudine inde passibus citis Amidam
pro temporis copia uenimus ciuitatem postea secutis cladibus inclytam. quo
reuersis exploratoribus nostris in uaginae internis notarum figuris
membranam repperimus scriptam a Procopio ad nos perferri mandatam - quem legatum
ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi - haec consulto
obscurius indicantem, ne captis baiulis sensuque intellecto scriptorum
excitaretur materia funestissima.
18. 'Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis rex longaeuus non
contentus Hellesponto, iunctis Granici et Rhyndaci pontibus Asiam cum numerosis
populis peruasurus adueniet, suopte ingenio inritabilis et asperrimus, auctore et
incensore Hadriani quondam Romani Principis successore; actum et conclamatum est
ni cauerit Graecia'.
19. Qui textus significabat Persarum regem transitis fluminibus Anzaba
et Tigride, Antonino hortante dominium orientis adfectare totius. his
ob perplexitatem nimiam aegerrime lectis consilium suscipitur prudens.
20. Erat eo tempore Satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestati Persarum,
Iouinianus nomine appellatus in solo Romano adulescens, nobiscum occulte sentiens
ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus et dulcedine liberalium
studiorum inlectus remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat.
21. ad hunc missus ego cum centurione quodam fidissimo exploratius
noscendi gratia, quae gerebantur, per auios montes angustiasque praecipites
ueni. uisusque et agnitus comiterque susceptus causam praesentiae meae uni
illi confessus adiuncto taciturno aliquo locorum perito mittor ad praecelsas
rupes exinde longe distantes, unde nisi oculorum deficeret acies, ad
quinquagesimumusque lapidem quoduis etiam minutissimum apparebat.
22. ibi morati integrum biduum, cum sol tertius adfulsisset, cernebamus terrarum
omnes ambitus subiectos, quos horizontas appellamus, agminibus oppletos innumeris
et antegressum regem uestis claritudine rutilantem. quem iuxta laeuus incedebat
Grumbates Chionitarum rex nouus aetate quidem media rugosisque membris sed mente
quadam grandifica multisque uictoriarum insignibus nobilis; dextra rex Albanorum
pari loco atque honore sublimis; post duces uarii auctoritate et potestatibus
eminentes, quos ordinum omnium multitudo sequebatur ex uicinarum gentium
roboribus lecta, ad tolerandam rerum asperitatem diuturnis casibus erudita.
23. Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum et agminatim intra
consaepta exercitus recensitos Graecia fabulosa narrabis? cum nos cauti uel, ut
uerius dixerim, timidi nihil exaggeremus praeter ea quae fidei testimonia
neque incerta monstrarunt.
[18,7] VII.
1. Postquam reges Nineue Adiabenae ingenti ciuitate transmissa, in mediopontis
Anzabae hostiis caesis, extisque prosperantibus transiere
laetissimi, coniectantes nos residuam plebem omnem aegre penetrare post triduum
posse, citius exinde ad satrapen reuersi quieuimus hospitalibus officiis
recreati.
2. unde per loca itidem deserta et sola magno necessitatis ducente
solacio celerius quam potuit sperari reuersi confirmauimus animos
haesitantium, unum e naualibus pontem transisse reges absque ulla circumitione
perdoctos.
3. extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum Mesopotamiae
ducem rectoremque prouinciae tunc Euphronium, conpulsuri agrestes cum familiis
et pecoribus uniuersis ad tutiora transire et agiliter deseri Carras
oppidum inualidis circumdatum muris, super his campos omnes incendi, ne
pabulorum suppeteret copia.
4. et imperatis sine mora conpletis, iniecto igni furentis elementi uis
maxima frumenta omnia, cum iam stipula flauenti turgerent, herbasque pubentes
ita contorruit, ut ad usque Euphraten ab ipsis marginibus Tigridis nihil
uiride cerneretur. tunc exustae sunt ferae conplures maximeque leones per ea
loca saeuientes inmaniter, consumi uel caecari sueti paulatim hoc modo.
5. inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta leones uagantur innumeri,
clementia hiemis ibi mollissimae semper innocui. at ubi solis radiis exarserit
tempus, in regionibus aestu ambustis uapore sideris et magnitudine culicum
agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia. et quoniam oculos
quasi umida et lucentia membra eaedem appetunt uolucres palpebrarum libramentis
mordicus insidentes, idem leones cruciati diutius aut fluminibus mersi sorbentur,
ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos unguibus crebro
lacerantes effodiunt, inmanius efferascunt: quodni fieret, uniuersus oriens
huius modi bestiis abundaret.
6. Dum campi cremantur, ut dictum est, tribuni cum protectoribus missi citerioris
ripae Euphratis castella et praeacutis sudibus omnique praesidiorum genere
conmunibant, tormenta, qua non erat uoraginosum, locis oportunis aptantes.
7. Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta periculorum communium
lectissimus moderator belli interneciui, per Edessena sepulchra quasi fundata cum
mortuis pace nihil formidans, more uitae remissioris fluxius agens militari
pyrrica sonantibus modulis pro histrionicis gestibus in silentio summo
delectabatur ominoso sane et incepto et loco, cum haec et huius modifactu
dictuque tristia {futuros praenuntiant motus} uitare optimum quemque debere
saeculi progressione discamus.
8. interea reges Nisibi prostratione uili transmissa, incendiis
arida nutrimentorum uarietate crescentibus, fugitantes inopiam pabuli sub
montium pedibus per ualles gramineas incedebant.
9. cumque Bebasen uillam uenissent, unde ad Constantinam usque oppidum, quod
centesimo lapide disparatur, arescunt omnia siti perpetua, nisi quod in puteis
aqua reperitur exilis, quid agerent diu cunctati iamque suorum duritiae fiducia
transituri, exploratore fido docente cognoscunt Euphratem niuibus tabefactis
inflatum late fusis gurgitibus euagari, ideoque uado nequaquam posse transiri.
10. conuertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta
praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu
urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus orditur, flecti iter
suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum omnium rerum usu regionum
feracium et consideratione ea qua rectus pergeret hostis adhuc intactarum, castra
duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur sese ductante, ubi tenuis fluuius
prope originem et angustus nullisque adhuc aquis aduenis adulescens facile
penetrari poterit ut uadosus.
11. his auditis laudatoque suasore et iusso ducere qua norat, agmina cuncta
ab instituto itinere conuersa praeuium sequebantur.
[18,8] VIII.
1. Quo certis speculationibus cognito nos disposuimus properare Samosatam ut
superato exinde flumine pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis
hostiles impetus, si iuuisset fors ulla, repelleremus.
2. sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum. namque duarum turmarum
equites circiter septingenti ad subsidium Mesopotamiae recens ex Illyrico missi
enerues et timidi praesidium per eos traductus agentes nocturnasque pauentes
insidias ab aggeribus publicis uesperi, quando custodiri magis omnes tramites
conueniret, longius discedebant.
3. hocque obseruato eos uino oppressos et somno uiginti milia fere
Persarum Tamsapore et Nohodare ductantibus nullo prospiciente transgressa
posttumulos celsos uicinos Amidae occultabantur armata.
4. Moxque, ut dictum est, cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus,
ab alta quadam specula radiantium armorum splendore praestricti hostisque adesse
excitatius clamitantes, signo dato quod ad proelium solet hortari, restitimus
conglobati, nec fugam capessere cum essentiam in contuitu qui sectarentur, nec
congredi cum hoste equitatu et numero praeualente metu indubitatae mortis cautum
existimantes.
5. denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat
cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum temere procursantes et urgente utraque
parte Antoninus ambitiose praegrediens agmina, ab Vrsicino agnitus et
obiurgatorio sonu uocis increpitus proditorque et nefarius appellatus, sublata
tiara, quam capiti summo ferebat honoris insigne, desiluit equo curuatisque
membris, humum uultu paene contingens salutauit patronum appellans et dominum,
manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam.
6. et 'ignosce mihi' inquit 'amplissime comes, necessitate, non uoluntate
ad haec, quae noui scelesta, prolapso: egere me praecipitem iniqui flagitatores,
ut nosti, quorum auaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna propugnans
miseriis meis potuit refragari'. simul haec dicens e medio prospectu abscessit
non auersus, sed dum euanesceret uerecunde retrogradiens et pectus ostentans.
7. Quae dum in curriculo semihorae aguntur, post signani nostri, qui
tenebant editiora collis, exclamant aliam cataphractorum multitudinem equitum
pone uisam celeritate quam maxima propinquare.
8. atque ut in rebus solent adflictis, ambigentes cuinam deberet aut
posset occurri, trudente pondere plebis immensae passim, qua cuique
proximum uidebatur, diffundimur uniuersi, dumque se quisque expedire discrimine
magno conatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur.
9. itaque spreta iam uiuendi cupiditate fortiter decernentes ad ripas
pellimur Tigridis alte excisas. unde quidam praecipites pulsi implicantibus
armis haeserunt ubi uadosus est amnis, alii lacunarum hausti uertigine
uorabantur, non nulli cum hoste congressi uario euentu certabant, quidam
cuneorum densitate perterriti petebant proximos Tauri montis excessus.
10. inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole circumdatus cum Aiadalthe
tribuno caloneque uno equi celeritate ereptus abscessit.
11. Mihi dum auius ab itinere comitum quid agerem circumspicio,
Verennianus domesticus protector occurrit femur sagitta confixus, quam dum
auellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis,
ciuitatem petebam anhelo cursu rependo ex eo latere quo incessebamur in arduo
sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae ad
calles artandas aedificatae densius constringebant.
12. hic mixti cum Persis eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum,
adusque ortum alterius solis immobiles stetimus ita conferti, ut
caesorum cadauera multitudine fulta reperire ruendi spatium nusquam possent,
utque miles ante me quidam discriminato capite, quod in aequas partes ictus
gladii fiderat ualidissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret.
13. et licet multiplicia tela per tormentorum omnia genera uolarent
e propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque
per posticam ingressus refertam inueni confluente ex finitimis uirili et muliebri
sexu. nam et casu illis ipsis diebus in suburbanis peregrina commercia circumacto
anno solita celebrare multitudo conuenarum augebat agrestium.
14. interea sonitu uario cuncta miscentur partim amissos gementibus, aliis
cum exitio sauciis, multis caritates diuersas, quas prae angustiis uidere
non poterant, inuocantibus.
[18,9] IX.
1. Hanc ciuitatem olim perquam breuem Caesar etiam tum Constantius, ut accolae
suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolim oppidum aliud
struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locato que ibi conditorio
muralium tormentorum fecit hostibus formidatam suoque nomine uoluit appellari.
2. et a latere quidem australi geniculato Tigridis meatu subluitur
propius emergentis; qua euri opponitur flatibus, Mesopotamiae plana despectat;
unde aquiloni obnoxia est, Nymphaeo amni uicina, uerticibus Taurinis
umbrat urgentes Transtigritanas dirimentibus et Armeniam; spiranti
zephyro contrauersa Gumathenam contingit regionem uberem et cultu iuxta
fecundam, in qua uicus est Abarne nomine sospitalium aquarum lauacris calentibus
notus. in ipso autem Amidae meditullio sub arce fons diues exundat potabilis
quidem, sed uaporatis aestibus non numquam faetens.
3. cuius oppidi praesidio erat semper quinta Parthica legio destinata
cum indigenarum turma non contemnenda. sed tunc ingruentem Persarum multitudinem
sex legiones raptim percursis itineribus antegressae muris adstitere firmissimis.
Magnentiaci et Decentiaci quos post consummatos ciuiles procinctus, ut fallaces
et turbidos ad orientem uenire compulit imperator, ubi nihil praeter bella
timetur externa, et Tricensimani Decimanique Fortenses et Superuentores atque
Praeuentores cum Aeliano iam Comite, quos tirones tum etiam nouellos hortante
memorato adhuc protectore erupisse a Singara Persasque fusos in somnum rettulimus
trucidasse complures.
4. aderat comitum quoque sagittariorum pars maior, equestres uidelicet turmae ita
cognominatae, ubi merent omnes ingenui barbari, armorum uiriumque firmitudine
inter alios eminentes.
[18,10] X.
1. Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, rex cum populo suo
gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus, ut monuerat
Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha ut transiturus Amidam, cum prope
castella Romana uenisset, quorum unum Reman, alterum Busan appellatur, perfugarum
indicio didicit multorum opes illuc translatas seruari, ut in munimentis
praecelsis et fidis, additumque est ibi cum suppellectili pretiosa inueniri
feminam pulchram cum filia paruula Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in
municipali ordine genere, fama, potentiaque circumspecti.
2. auiditate itaque rapiendi aliena festinans petit inpetu fidenti castella,
unde subita animi consternatione defensores armorum uarietate praestricti
se cunctosque prodidere qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi
confestim claues obtulere portarum, patefactisque aditibus quicquid ibi congestum
erat eruitur et productae sunt adtonitae metu mulieres et infantes
matribus implicati, graues aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti.
3. cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii conperisset, uim in se
metuentem prope uenire permisit intrepidam et uisam opertamque adusque labra
ipsa atro uelamine, certiore iam spe mariti recipiendi et pudoris inuiolati
mansuri benignius confirmauit. audiens enim coniugem miro eius amore flagrare,
hoc praemio Nisibenam proditionem mercari se posse arbitrabatur.
4. inuentas tamen alias quoque uirgines Christiano ritu cultui diuino
sacratas custodiri intactas et religioni seruire solito more nullo uetante
praecepit, lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes, quos antehac
diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto uenirent exemplis
recentibus docti humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem
temperasse fortunae.
|