[20,0] LIBER XX
[20,1] I
1. Haec per Illyricum perque orientem rerum series fuit. consulatu uero
Constantii deciens terque Iuliani in Brittanniis cum Scottorum Pictorumque
gentium ferarum excursus rupta quiete condicta loca limitibus uicina uastarent
et inplicaret formido prouincias praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem
agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines uarias, uerebatur ire
subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore uacuas
relinqueret Gallias Alamannis ad saeuitiam etiam tum incitatis et bella.
2. ire igitur ad haec ratione uel ui conponenda Lupicinum placuit ea tempestate
magistrum armorum bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia
erigentem ut cornua et de tragico, quod aiunt, cothurno strepentem, super quo
diu ambigebatur, auarus esset potius an crudelis.
3. moto igitur uelitari auxilio, Aerulis scilicet et Batauis numerisque
Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam uenit quaesitisque
nauigiis et omni inposito milite, obseruato flatu secundo uentorum ad Rutupias
sitas ex aduerso defertur petitque Lundinium ut exinde suscepto pro rei
qualitate consilio festinaret ocius ad procinctum.
[20,2] II
1. Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Vrsicinum ad conmilitium
principis ut peditum magistrum reuersum - successisse enim eum Barbationi
praediximus - obtrectatores excipiunt primo disseminantes mordaces susurros,
dein propalam ficta crimina subnectentes.
2. quibus imperator adsensus, ex opinione pleraque aestimans et insidiantibus
patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores dederat
spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum.
3. quibus apertas probabilesque refutantibus causas ueritisque, ne offenderetur
Eusebius cubiculi tunc praepositus, si documenta suscepissent perspicue
demonstrantia Sabiniani pertinaci ignauia haec accidisse quae contigerunt, a
ueritate detorti inania quaedam longeque a negotio distantia scrutabantur.
4. Qua iniquitate percitus qui audiebatur ´etsi me inquit ´despicit imperator,
negotii tamen est magnitudo, ut non nisi iudicio principis nosci possit et
uindicari; sciat tamen uelut quodam praesagio quod, dum maeret super his, quae
apud Amidam gesta emendata didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur,
defrustandae Mesopotamiae proximo uere ne ipse quidem cum exercitus robore omni
opitulari poterit praesens.
5. Relatis adiectisque cum interpretatione maligna conpluribus iratus ultra
modum Constantius nec discusso negotio nec patefieri, quae scientiam eius
latebant, permissis adpetitum calumniis deposita militia digredi iussit ad
otium, Agilone ad eius locum inmodico saltu promoto ex Gentilium et Scutariorum
tribuno.
[20,3] III
1. Eodem tempore per eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura,
et a primo aurorae exortu ad usque meridiem intermicabant iugiter stellae hisque
terroribus accedebat, quod, cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu
penitus lance abrepta defecisse diutius solem pauidae mentes hominum
aestimabant: primo adtenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem
auctum semenstrem posteaque in integrum restitutum.
2. quod alias non euenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter
menstruum lunae ad idem reuocatur initium certis temporum interuallis, id est
cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta
rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio
partium partes appellat.
3. ac licet utriusque sideris conuersiones et motus, ut scrutatores causarum
intellegibilium aduerterant, in unum eundemque finem lunari cursu impleto
perenni distinctione conueniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed
cum luna e regione uelut libramento quodam igneo orbi et aspectui nostro
opponitur media.
4. ad summam tum sol occultatur splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus
astrorum omnium infimus parili comitatu obtinentes circulos proprios saluaque
ratione altitudinis interiectae iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus
exponit, ad dimensiones uenerint, quos anabibazontas et katabibazontas
ekleiptikous syndesmous coagmenta uidelicet defectiua Graeco dictitant sermone.
et si contigua isdem iuncturis praestrinxerint spatia, dilutior erit defectus.
5. si uero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus uinciunt et
descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima
quidem et adposita cernere queamus.
6. Sol autem geminus ita uideri existimatur, si euecta solito celsius nubes,
aeternorumque ignium propinquitate conlucens, orbis alterius claritudinem
tamquam e speculo puriore formauerit.
7. Nunc ueniamus ad lunam. apertum et euidentem ita demum sustinet luna
defectum, cum pleno lumine rotundata solique contraria ab eius orbe centum
octoginta partibus, id est signo septimo disparatur. et quamquam hoc per omne
plenilunium semper eueniat, non semper deficit tamen.
8. sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata est ac caeli totius
pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci obiectum metae
noctis in conum desinentis angustum: tum latet parumper umbrata, tumque
nigrantibus inuoluitur globis, si sol sphaerae inferioris curuamine circumfusus,
mole obsistente terrena, radiis eam suis inlustrare non possit, quam numquam
habere proprium lumen opiniones uariae collegerunt.
9. Et cum ad idem signum aequis partibus soli concurrerit obscuratur, ut dictum
est, penitus hebetato candore. menes Graece synodos dicitur.
10. nasci autem putatur, cum parua declinatione uelut e perpendiculo superiectum
gerit solem. exortus uero eius adhuc gracilescens primitus mortalitati uidetur,
cum ad secundum relicto sole migrauerit signum. progressa itaque porrectius
iamque abunde nitens cornutae habitu menoeides est appellata. cum autem sole
longo coeperit interstitio summoueri et ad quartum peruenerit signum, radiis
eius ad se conuersis maius concipit lumen et fit Graeco sermone dichomenis, quae
forma semiorben ostendit.
11 . procedens deinde iam disiunctissime, quintoque signo arrepto, figuram
monstrat amphicyrti utrimque prominentibus gibbis. e regione uero cum normaliter
steterit contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et in
eodem tum etiam agens paululumque progressa minuitur, quem habitum uocamus
apokrousin, atque easdem formas repetit senescendo, traditurque doctrina
multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere uisam usquam
lunam.
12. Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore cursare
praediximus, sciendum est siderea corpora quantum ad uniuersitatem pertinet, nec
occidere nec oriri, sed ita uideri nostris obtutibus constitutis in terra,
spiritus cuiusdam interni motu suspensa: rerumque magnitudini instar exigui
subditum puncti, nunc caelo infixas suspicere stellas, quarum ordo est
sempiternus, aliquotiens humana uisione languente discedere suis sedibus
arbitrari. uerum ad instituta iam reuertamur.
[20,4] IV
1. Properantem Constantium orienti ferre suppetias turbando prope diem
excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant
Iuliani uirtutes, quas per ora gentium diuersarum fama celebrior effundebat,
magnorum eius laborum factorumque uehens adoreas celsas post Alamanniae quaedam
regna prostrata receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa,
quos tributarios ipse fecit et uectigales.
2. ob haec et similia percitus metuensque me augerentur in maius, stimulante, ut
ferebatur, praefecto Florentio, Decentium tribunum et notarium misit auxiliares
milites exinde protinus abstracturum Aerulos et Batauos cumque Petulantibus
Celtas et lectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos adcelerare, ut
adesse possint armis primo uere mouendis in Parthos.
3. Et super auxiliariis quidem et trecentenis cogendis ocius proficisci
Lupicinus conuentus est solus, transisse ad Brittannias nondum conpertus, de
Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum et ipse perducere
Sintula iubetur Caesaris stabuli tunc tribunus.
4. Conticuit hisque adquieuerat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens.
illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas paterentur
molestias, qui relictis laribus transrhenanis sub hoc uenerant pacto, ne
ducerentur ad partes umquam transalpinas, uerendum esse adfirmans ne uoluntarii
barbari militares, saepe sub eius modi legibus adsueti transire ad nostra, hoc
cognito deinceps arcerentur. sed loquebatur in cassum.
5. tribunus enim parui querelas Caesaris ducens Augusti iussis obtemperabat et
lecta expeditiore manu uigore corporumque leuitate praestanti cum isdem
profectus est spe potiorum erectus.
6. Et quia sollicitus Caesar quid de residuis mitti praeceptis agi deberet,
perque uarias curas animum uersans, adtente negotium tractari oportere censebat,
cum hinc barbara feritas inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia
magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim
Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.
7. perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse,
abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.
8. qui cum suscepisset Caesaris litteras monentis petentisque, ut uenire
adceleraret rem publicam consiliis iuuaturus, obstinatissime detrectabat ea
ratione pauore mente confusa, quod aperte scripta significabant ab imperatore
nusquam diiungi debere praefectum in ardore terribilium rerum. adiectumque est
quod, si procursare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia
principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei
prouinciarum interitum adsignari. sed uicit praefecti propositum pertinax his,
quae rationabiliter poscebantur, parere contentione maxima reluctantis.
9. Inter has tamen moras absentis Lupicini motusque militares timentis
praefecti, Iulianus consiliatorum adminiculo destitutus ancipitique sententia
fluctuans id optimum factu existimauit: uia sollemni cunctos e stationibus
egressos, in quibus hiemabant, maturare disposuit.
10. hocque conperto apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit
occulte, inter alia multa etiam id continentem ´nos quidem ad orbis terrarum
extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates uero nostrae Alamannis denuo
seruient, quas captiuitate prima post interneciuas liberauimus pugnas.
11. quo textu ad comitatum perlato lectoque Iulianus contemplans rationabiles
querelas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, clabularis cursus
facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent uia, placuit
notario suggerente Decentio per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc
Caesar nusquam motus.
12. et ita est factum. isdemque aduentantibus in suburbanis princeps occurrit,
ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens animabat
lenibus uerbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent, ubi potestas est ample
patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima.
13. utque honoratius procul abituros tractaret, ad conuiuium proceribus
conrogatis, petere iure, siquid in promptu esset, edixit. qui liberaliter ita
suscepti, dolore duplici suspensi discesserunt et maesti, quod eos fortuna
quaedam inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet. hocque
angore inpliciti in statiua solita cesserunt.
14. nocte uero coeptante in apertum erupere discidium incitatisque animis ut
quemque insperata res adflictabat, ad tela conuertuntur et manus fremituque
ingenti omnes petiuerant palatium et spatiis eius ambitis, ne ad euadendi copiam
quisquam perueniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad
se prodire destinatius adigentes exspectareque coacti dum lux promicaret, tandem
progredi conpulerunt. quo uiso iterata magnitudine sonus Augustum appellauere
consensione firmissima.
15. Et ille mente fundata uniuersis resistebat et singulis, nunc indignari semet
ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas
felicissimasque uictorias agatur aliquid indecorum, neue intempestiua temeritas
et prolapsio discordiarum materias excitaret. haecque adiciebat tandem sedatos
leniter adlocutus :
16. ´Cesset ira quaeso paulisper: absque dissensione uel rerum adpetitu nouarum
impetrabitur facile quod postulatis. quoniam dulcedo uos patriae retinet, et
insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes nihil uisuri, quia
displicet, transalpinum. hocque apud Augustum capacem rationis et prudentissimum
ego conpetenti satisfactione purgabo.
17. Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique ardore
nitentibus uniuersis maximoque contentionis fragore probro et conuiciis mixto,
Caesar adsentire coactus est. inpositusque scuto pedestri et sublatius eminens
nullo silente Augustus renuntiatus iubebatur diadema proferre, negansque umquam
habuisse, uxoris colli uel capitis poscebatur.
18. eoque adfirmante primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi
phalerae quaerebantur, uti coronatus speciem saltem obscuram superioris
praetenderet potestatis sed cum id quoque turpe esse adseueraret, Maurus nomine
quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium
tunc hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti
Iuliani inposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam iamque
periculum praesens uitare non posse aduertens, si reniti perseuerasset, quinos
omnibus aureos argentique singula pondo, promisit.
19. Hisque gestis haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri
prouidens corde, nec diadema gestauit, nec procedere ausus est usquam, nec agere
seria quae nimis urgebant.
20. sed cum ad latebras secessisset occultas accidentium uarietate perterritus
Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa
Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat,
pridie Augustum eorum arbitrio declaratum clam interemptum.
21. hocque conperto milites, quos ignota pari sollicitudine mouebant et nota,
pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diuerso uagoque, ut
in repentino solet, excursu occupauere uolucriter regiam, strepituque inmani
excubitores perculsi et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine ueritique
uersabilis perfidiam militis, euanuere metu mortis subitae dispalati.
22. uiso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati et interrogati, quae
causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute
principis, non antea discesserunt quam adsciti in consistorium fulgentem eum
augusto habitu conspexissent.
[20,5] V
1. His tamen auditis etiam illi, quos antegressos rettulimus ducente Sintula,
cum eo iam securi Parisios reuertuntur: edictoque ut futura luce cuncti
conuenirent in campo, progressus princeps ambitiosius solito tribunal ascendit
signis aquilisque circumdatus et uexillis saeptusque tutius armatarum cohortium
globis.
2. cumque interquieuisset paululum, dum alte contemplatur praesentium uultus,
alacres omnes uisos et laetos, quasi lituis, uerbis, ut intellegi possit,
simplicibus incendebat:
3. ´Res ardua poscit et flagitat, propugnatores mei reique publicae fortes et
fidi, qui mecum pro statu prouinciarum uitam saepius obiecistis, quoniam
Caesarem uestrum firmo iudicio ad potestatum omnium columen sustulistis,
perstringere pauca summatim, ut remedia permutatae rei iusta conligantur et
cauta.
4. uix dum adulescens specie tenus purpuratus, ut nostis, uestrae tutelae nutu
caelesti commissus, numquam a proposito recte uiuendi deiectus sum, uobiscum in
omni labore perspicuus, cum dispersa gentium confidentia post ciuitatum excidia
peremptaque innumera hominum milia, pauca, quae semiintegra sunt relicta, cladis
inmensitas persultaret. et retexere superfluum puto, quotiens hieme cruda
rigentique caelo, quo tempore terrae ac maria opere Martio uacant, indomitos
antea cum iactura uirium suarum reppulimus Alamannos.
5. id sane nec praetermitti est aequum; nec taceri quod, cum prope Argentoratum
inluxisset ille beatissimus dies uehens quodam modo Galliis perpetuam
libertatem, inter confertissima tela me discurrente, uos uigore ususque
diuturnitate fundati uelut incitatos torrentes hostes abruptius inundantes
superastis ferro prostratos, uel fluminis profundo submersos, paucis relictis
nostrorum, quorum exsequias honestauimus celebri potius laude quam luctu.
6. post quae opinor tanta et talia nec posteritatem tacituram de uestris in rem
publicam meritis in gentibus cunctis, si plene, quem altiore fastigio maiestatis
ornastis, uirtute grauitateque, siquid aduersum ingruerit, defendatis.
7. ut autem rerum integer ordo seruetur, praemiaque uirorum fortium maneant
incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reuerenda
consilii uestri facie statuo, ut neque ciuilis quisquam iudex nec militiae
rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem ueniat gradum, non
sine detrimento pudoris eo, qui pro quolibet petere temptauerit discessuro.
8. Hac fiducia spei maioris animatus inferior miles, dignitatum iam diu expers
et praemiorum, hastis feriendo clipeos sonitu adsurgens ingenti, uno prope modum
ore dictis fauebat et coeptis.
9. statimque ne turbandae dispositioni consultae tempus saltem breue
concederetur, pro actuariis obsecrauere Petulantes et Celtae, recturi, quas
placuisset prouincias, mitterentur, quo non inpetrato abiere nec offensi nec
tristes.
10. Nocte tamen, quae declarationis Augustae praecesserat diem, iunctioribus
proximis rettulerat imperator per quietem aliquem uisum, ut formari genius
publicus solet, haec obiurgando dixisse ´olim Iuliane uestibulum aedium tuarum
obseruo latenter, augere tuam gestiens dignitatem et aliquotiens tamquam
repudiatus abscessi: si ne nunc quidem recipior, sententia concordante multorum,
ibo demissus et maestus. id tamen retineto imo corde quod tecum non diutius
habitabo.
[20,6] VI
1. Haec dum per Gallias agerentur intente, truculentus rex ille Persarum,
incentiuo Antonini aduentu Craugasii duplicato, ardore obtinendae Mesopotamiae
flagrans, dum ageret cum exercitu procul Constantius, armis multiplicatis et
uiribus, transmisso sollemniter Tigride, oppugnandam adoritur Singaram, milite
usuique congruis omnibus, ut existimauere, qui regionibus praeerant, abunde
munitam.
2. cuius propugnatores uiso hoste longissime, clausis ocius portis, ingentibus
animis per turres discurrebant et minas, saxa tormentaque bellica congerentes,
cunctisque praestructis stabant omnes armati, multitudinem parati propellere, si
moenia subire temptasset.
3. aduentans itaque rex cum per optimates suos propius admissos pacatiore
conloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem
integrum dedit et matutinae lucis exordio, signo per flammeum erecto uexillum
circumuaditur ciuitas a quibusdam uehentibus scalas, aliis conponentibus
machinas, plerisque obiectu uinearum pluteorumque tectis, iter ad fundamenta
parietum quaerentibus subuertenda.
4. contra haec oppidani superstantes propugnaculis celsis lapidibus eminus
telorumque genere omni ad interiora ferocius se proripientes arcebant.
5. Et pugnabatur euentu ancipiti diebus aliquot, hinc inde multis amissis et
uulneratis: postremo feruente certaminum mole et propinquante iam uespera inter
machinas plures admotus aries robustissimus orbiculatam turrim feriebat ictibus
densis, unde reseratam urbem obsidio superiore docuimus,
6. ad quam conuersa plebe dimicabatur artissime facesque cum taedis ardentibus
et malleolis ad exurendum inminens malum undique conuolabant nec sagittarum
crebritate nec glandis hinc inde cessante. uicit tamen omne prohibendi commentum
acumen arietis coagmenta fodiens lapidum recens structorum madoreque etiam tum
infirmium.
7. dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri conlapsa cum patuisset iter in
urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat magnitudo, Persarum
agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra
conplebant, caesisque promiscue paucissimis residui omnes mandatu Saporis uiui
conprehensi ad regiones Persidis ultimas sunt asportati.
8. Tuebantur autem hanc ciuitatem legiones duae, prima Flauia primaque Parthica,
et indigenae plures cum auxilio equitum ilico ob repentinum malum inclusorum,
qui omnes, ut dixi, uinctis manibus ducebantur nullo iuuante nostrorum.
9. Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodiebat interuallo
perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae uel temporibus priscis
quisquam ferre auxilium potuit aquarum penuria cunctis circum arentibus locis.
et licet ad praesciscendos aduersos subitosque motus id munimentum oportune
locauit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae cum defensorum iactura
aliquotiens interceptum.
[20,7] VII
1. Exciso itaque oppido rex Nisibin prudenti consilio uitans, memor nimirum quae
saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam
Phaenicham quoque institutores ueteres appellarunt, ui uel promissorum dulcedine
inlectis defensoribus retenturus, munimentum inpendio ualidum in colle
mediocriter edito positum uergensque in margines Tigridis atque, ubi loca
suspecta sunt et humilia, duplici muro uallatum, ad cuius tutelam tres legiones
sunt deputatae, secunda Flauia secundaque Armeniaca et Parthica itidem secunda
cum sagittariis pluribus Zabdicenis, in quorum solo tunc nobis obtemperantium
hoc est municipium positum.
2. Primo igitur impetu cum agmine cataphractorum fulgentium rex ipse sublimior
ceteris castrorum ambitum circumcursans prope labra ipsa fossarum uenit
audentius, petitusque ballistarum ictibus certis et sagittarum densitate,
opertus armorum in modum testudinis contextorum abscessit innoxius.
3. ira tamen tum sequestrata caduceatoribus missis ex more clausos blandius
hortabatur, ut uitae speique consulturi obsidium deditione soluerent oportuna,
reseratisque portis egressi supplices uictori gentium semet offerrent.
4. Quibus adire propius ausis defensores moenium ideo pepercerunt, quod
cohaerenter sibi iunctos duxerant isdem notos ingenuos Singarae captos: eorum
enim miseratione telum nemo contorsit nec super pace respondit.
5. Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium
Persarum populus omnis adortus auide uallum, acriter minans ac fremens, ubi ad
ipsa moenia confidenter accessit, instabat ui magna resistentibus oppidanis.
6. Atque ea re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas uehentes, alii
opponentes uimineas crates uelut caeci pergebant introrsus nec nostris innocui.
sagittarum enim nimbi crebrius uolitantes stantes confertius perforabant,
partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, adpetente postridie
luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec
minores strages utrubique uisae sunt ambobus obstinatissime conluctatis.
7. Verum secuto die otio conmuni adsensu post aerumnas multiplices adtributo,
cum magnus terror circumsisteret muros Persaeque paria formidarent, Christianae
legis antistes exire se uelle gestibus ostendebat et nutu, acceptaque fide quod
redire permitteretur incolumis, usque ad tentoria regis accessit.
8. Ubi data copia dicendi quae uellet, suadebat placido sermone discedere Persas
ad sua, post communes partis utriusque luctus formidari etiam maiores adfirmans
forsitan aduenturos. sed perstabat in cassum haec multaque similia disserendo,
efferata uesania regis obstante, non ante castrorum excidium digredi
pertinaciter adiurantis.
9. Perstrinxit tamen suspicio uana quaedam episcopum, ut opinor, licet
adseueratione uulgata multorum, quod clandestino conloquio Saporem docuerat,
quae moenium adpeteret membra ut fragilia intrinsecus et inualida. hocque exinde
ueri simile uisum est, quod postea intuta loca carieque nutantia cum
exsultatione magna, uelut regentibus penetralium callidis contemplabiliter
machinae feriebant hostiles.
10. Et quamquam angusti calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique
arietes aegre promouebantur, manualium saxorum sagittarumque metu arcente, nec
ballistae tamen cessauere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides
crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine inliti, quorum adsiduitate per
procliue labentium machinae haerebant uelut altis radicibus fixae, easque
malleoli et faces iactae destinatius exurebant.
11. Sed cum haec ita essent caderentque altrinsecus multi, ardebant magis
oppugnatores naturali situ et ingenti opere munitum oppidum ante brumale sidus
excindere, rabiem regis non ante sedari posse credentes. quocirca nec multa
cruoris effusio, nec confixi mortiferis uulneribus plurimi ceteros ab audacia
parili reuocabant.
12. Sed diu cum exitio decernentes postremo periculis obiectauere semet
abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere fomentisque ignium
uariis ire protinus uetabantur.
13. Verum unus aries residuis celsior umectis taurinis opertus exuuiis, ideoque
minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes repsit nisibus
magnis ad murum uastoque acumine coagmenta lapidum fodiens turrim laxatam
euertit. qua sonitu lapsa ingenti superstantes quoque repentina ruina deiecti
diffractique uel obruti mortibus interiere diuersis et insperatis, inuentoque
tutiore ascensu armata inruit multitudo.
14. Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante
fragore artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque cateruis
certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto
mucrone nulli occurrentium parceretur.
15. Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi postremo plebis
inmensae ponderibus effuse disiecti sunt. et post haec iratorum hostium gladii
quicquid inueniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum paruuli, ipsae
quoque matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante. inter tam funesta
gens rapiendi cupidior, onusta spoliorum genere omni, captiuorumque examen
maximum ducens, tentoria repetiuit exultans.
16. Rex tamen gaudio insolenti elatus diuque desiderio capiendae Phaenichae
flagrans, munimenti perquam tempestiui, non ante discessit quam labefactata
murorum parte reparata firmissime alimentisque adfatim conditis armatos ibi
locaret insignis origine bellique artibus claros. uerebatur enim, quod accidit,
ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani ad eadem obsidenda
uiribus magnis accingerentur.
17. Latius se proinde iactans additaque spe quicquid adgredi posset adipiscendi,
interceptis castellis aliis uilioribus Virtam adoriri disposuit, munimentum
ualde uetustum, ut aedificatum a Macedone credatur Alexandro, in extremo quidem
Mesopotamiae situm, sed muris uelut sinuosis circumdatum et cornutis
instructioneque uaria inaccessum.
18. Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc
poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans obsidionalesque
admouens machinas, multis acceptis uulneribus quam inlatis, omisso uano incepto
tandem abscessit.
[20,8] VIII
1. Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphratem. quae cum frequentibus
nuntiis didicisset Constantius, metuens expeditiones Parthicas, hiemem apud
Constantinopolim agens inpensiore cura limitem instruebat eoum omni apparatu
bellorum. arma quoque et tirocinia cogens legionesque augens iuuentutis ualidae
supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuere
procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat mercede uel gratia, ut adulto
uere profectus e Thraciis loca suspecta protinus occuparet.
2. Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum
euaderet pertimescens, erat anxius, nusquam adsensurum Constantium factis multa
uoluendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus.
3. circumspectis itaque trepidis rerum nouarum exordiis legatos ad eum mittere
statuit gesta docturos eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidue
fieri oporteat deinceps monens apertius et demonstrans.
4. quamquam eum haec dudum conperisse opinabatur relatu Decentii olim reuersi et
cubiculariorum recens de Galliis regressorum, qui ad Caesaream aliqua portauere
sollemnia. et quamquam non repugnanter, tamen nec adrogantibus uerbis quicquam
scripsit ne uideretur subito redundasse. Erat autem litterarum sensus huius
modi:
5. ´Ego quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto, quoad
fuit, umum semper atque idem sentiens conseruaui, ut effectu multiplici claruit
euidenter.
6. iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti,
potestate delata contentus currentium ex uoto prosperitatum nuntiis crebris ut
apparitor fidus tuas aures impleui, nihil usquam periculis meis adsignans, cum
documentis adsiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis in laboribus
me semper uisum omnium primum, in laborum refectione postremum.
7. Sed bona tua uenia dixerim, siquid nouatum est nunc, ut existimas: in multis
bellis et asperis aetatem sine fructu conterens miles olim deliberatum impleuit,
fremens secundique inpatiens loci rectorem, cum nullas sibi uices a Caesare
diuturni sudoris et uictoriarum frequentium rependi posse contemplaretur.
8. cuius iracundiae nec dignitatum augmenta nec annuum merentis stipendium id
quoque inopinum accessit, quod ad partis orbis eoi postremas uenire iussi
homines adsueti glacialibus terris, separandique liberis et coniugibus egentes
trahebantur et nudi. unde solito saeuius efferati nocte in unum collecti
palatium obsidere, Augustum Iulianum uocibus magnis appellantes et crebris.
9. cohorrui, fateor, et secessi amendatusque dum potui salutem mussatione
quaeritabam et latebris. cumque nullae darentur indutiae, libero pectoris muro,
ut ita dixerim, saeptus, progressus ante conspectum omnium steti, molliri posse
tumultum auctoritate ratus uel sermonibus blandis.
10. exarsere mirum in modum, eo usque prouecti, ut, quoniam precibus uincere
pertinaciam conabar, instanter mortem contiguis adsultibus intentarent. uictus
denique mecumque ipse contestans, quod alter confosso me forsitan libens
declarabitur princeps, adsensus sum, uim lenire sperans armatam.
11. Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida. nec actum
quicquam secus existimes, uel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad
conpendia sua excitare secessiones principum adsuetos ; sed adulatione uitiorum
altrice depulsa, excellentissimam uirtutum omnium aduerte iustitiam, et
condicionum aequitatem, quam propono, bona fide suscipito, cum animo disputans
haec statui Romano prodesse, nobisque, qui caritate sanguinis et fortunae
superioris culmine sociamur.
12. ignosce enim: quae cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te
utilia probari et recta, auide tua praecepta deinde quoque suscepturus.
13. Quae necesse sit fieri in conpendium redigam breue. equos praebebo currules
Hispanos et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam,
cis Rhenum editam barbarorum progeniem, uel certe ex dediticiis qui ad nostra
desciscunt. et haec ad usque exitum uitae me spondeo non modo grato animo, uerum
cupido quoque facturum.
14. praefectos praetorio aequitate et meritis notos tua nobis dabit clementia,
residuos ordinarios iudices militiaeque moderatores promouendos arbitrio meo
concedi est consentaneum itidemque stipatores. stultum est enim, cum ante caueri
possit ne fiat, eos ad latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et
uoluntates.
15. Hoc sane sine ulla dubitatione firmauerim: tirones ad peregrina et longinqua
Galli mittere, diuturna perturbatione casibusque uexati grauissimis, nec sponte
sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus iuuentute, ut adfliguntur
praeterita recordantes, ita desperatione pereant inpendentium.
16. nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conueniet, cum adhuc
nec barbarici sint impetus interclusi et, si dici quod uerum est pateris, hae
prouinciae malis iactatae continuis externis indigeant adiumentis et fortibus.
17. Haec hortando, ut aestimo, salutariter scripsi poscens et rogans. scio enim,
scio, nequid sublatius dicam cum imperio congruens, quas rerum acerbitates iam
conclamatas et perditas concordia uicissim sibi cedentium principum meliorem
reuocauit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum moderatores haec et
similia cogitantes, fortunate beateque uiuendi reperire quodam modo uiam, et
ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendare.
18. His litteris iunctas secretiores alias Constantio offerendas clanculo misit
obiurgatorias et mordaces, quarum seriem nec scrutari licuit nec, si licuisset,
proferre decebat in publicum.
19. Ad id munus inplendum electi uiri sunt grauis Pentadius officiorum magister,
et Eutherius cubiculi tunc praepositus, post oblatas litteras relaturi nullo
suppresso quae uiderunt et super ordine futurorum fidenter acturi.
20. Auxerat inter haec coeptorum inuidiam Florenti fuga praefecti, qui uelut
praesagiens concitandos motus ob militem, ut sermone tenus iactabatur, accitum,
consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia diuelli causatus a
Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat.
21. dein cum conperisset eum ad augustum culmen euectum, exigua ac prope nulla
uiuendi spe uersus in metum, ut longe disiunctus, malis se, quae suspicabatur,
exemit et necessitudine omni relicta digressus uenit ad Constantium itineribus
lentis, utque se nulli obnoxium culpae monstraret, Iulianum ut perduellem multis
criminibus adpetebat.
22. cuius post abitum bene Iulianus cogitans et prudenter, scirique uolens quod
praesenti quoque pepercisset, caritates eius cum re familiari intacta, publici
cursus usu permisso, ad orientem redire tutius inperauit.
[20,9] IX
1. Nec minore studio secuti legati haec secum ferentes, quae praediximus,
intentique ad uiandum cum uenirent ad iudices celsiores, oblique tenebantur,
morasque per Italiam et Illyricum perpessi diuturnas et graues, tandem
transfretati per Bosporum itineribusque lentis progressi, apud Caesaream
Cappadociae etiam tum degentem inuenere Constantium, Mazacam antehac nominatam,
oportunam urbem et celebrem sub Argaei montis pedibus sitam.
2. qui intromissi data potestate offerunt scripta hisque recitatis ultra modum
solitae indignationis excanduit imperator, limibusque oculis eos ad usque metum
contuens mortis, egredi iussit, nihil post haec percontatus uel audire
perpessus.
3. Perculsus tamen ardenter cunctatione stringebatur ambigua, utrum in Persas an
contra Iulianum moueri iuberet acies quibus fidebat, haesitansque diu perpensis
consiliis flexus est quorundam sententia utilium suasorum, et iter orientem
uersus edixit.
4. statim tamen et legatos absoluit et Leonam quaestorem suum in Gallias cum
litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil nouatorum se
adserens suscepisse, et eum, si saluti suae proximorumque consulit, tumenti
flatu deposito intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.
5. utque id facile formido intentatorum efficeret, uelut magnis uiribus fretus
in locum Florentii praefectum praetorio Nebridium tum quaestorem eiusdem
Caesaris promouerat, et Felicem notarium officiorum magistrum et quosdam alios.
Gumoarium enim successorem Lupicini antequam sciretur huius modi quicquam
magistrum prouexit armorum.
6. Ingressus itaque Parisios Leonas susceptus ut honoratus et prudens, postridie
principi progresso in campum cum multitudine armata pariter et plebeia, quam de
industria conuocarat, e tribunali, ut emineret altius, superstanti, scripta
iubetur offerre. replicatoque uolumine edicti, quod missum est, et legi ab
exordio coepto, cum uentum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia
Constantius inprobans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat,
exclamabatur undique uocum terribilium sonu.
7. ´Auguste Iuliane, ut prouincialis et miles et rei publicae decreuit
auctoritas recreatae quidem, sed adhuc metuentis rediuiuos barbarorum excursus.
8. Quibus auditis Leonas cum Iuliani litteris haec eadem indicantibus reuertit
incolumis, solusque admissus est ad praefecturam Nebridius. id enim Caesar
quoque scribens ex sententia sua fore aperte praedixit. magistrum enim
officiorum iam pridem ipse Anatolium ordinauit, libellis antea respondentem, et
quosdam alios ut sibi utile uidebatur et tutum.
9. Et quoniam cum haec ita procederent, timebatur Lupicinus licet absens
agensque etiam tum apud Brittannos, homo superbae mentis et turgidae, eratque
suspicio quod, si haec trans mare didicisset, nouarum rerum materias excitaret,
notarius Bononiam mittitur obseruaturus sollicite, ne quisquam fretum oceani
transire permitteretur. quo uetito reuersus Lupicinus, antequam horum quicquam
sciret, nullas ciere potuit turbas
[20,10] X
1. Iulianus tamen iam celsiore fortuna militisque fiducia laetior, ne
intepesceret neue ut remissus argueretur et deses, legatis ad Constantium missis
in limitem Germaniae secundae egressus est, omnique apparatu, quem flagitabat
instans negotium, communitus Tricensimae oppido propinquabat.
2. Rheno exinde transmisso regionem subito peruasit Francorum, quos Atthuarios
uocant, inquietorum hominum licentius etiam tum percursantium extima Galliarum.
quos adortus subito nihil metuentes hostile nimiumque securos, quod scruposa
uiarum difficultate arcente nullum ad suos pagos introisse meminerant principem,
superauit negotio leui: captisque plurimis et occisis, orantibus aliis qui
superfuere, pacem ex arbitrio dedit, hoc prodesse possessoribus finitimis
arbitratus.
3. unde reuersus pari celeritate per flumen, praesidiaque limitis explorans
diligenter et corrigens, ad usque Rauracos uenit, locisque recuperatis, quae
olim barbari intercepta retinebant ut propria, isdemque pleniore cura firmatis
per Besantionem Viennam hiematurus abscessit.
[20,11] XI
1. Hic per Gallias erat ordo gestorum. quae dum ita prospere succedunt et caute,
Constantius adcitum Arsacen Armeniae regem summaque liberalitate susceptum
praemonebat et hortabatur, ut nobis amicus esse perseueraret et fidus.
2. audiebat enim saepius eum temptatum a rege Persarum fallaciis et minis et
dolis, ut Romanorum societate posthabita suis rationibus stringeretur.
3. qui crebro adiurans animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus
cum comitibus, quos duxerat, redit ad regnum nihil ausus temerare postea
promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas illud
potius excellebat quod Olympiada, Ablabi filiam praefecti quondam praetorio, ei
copulauerat coniugem, sponsam fratris sui Constantis.
4. Quo dimisso a Cappadocia ipse per Melitenam, minoris Armeniae oppidum, et
Lacotena et Samosata transito Euphrate Edessam uenit, ibique dum agmina undique
conuenientium militum et dei cibariae abundantes copias operitur, diu moratus
post aequinoctium egreditur autumnale Amidam petens.
5. Cuius cum prope uenisset moenia, fauillis oppleta collustrans flebat cum
gemitu, reputans qualis miseranda ciuitas pertulerat clades. ibi tunc forte
Vrsulus praesens, qui aerarium tuebatur, dolore percitus exclamauit ´en quibus animis
urbes a milite defenduntur, cui ut abundare stipendium possit imperii opes iam
fatiscunt!. quod dictum ita amarum militaris multitudo postea apud Chalcedona
recordata ad eius exitium consurrexit.
6. Exinde cuneis confertis incedens cum Bezabden aduentaret, fixis tentoriis,
uallo fossarumque altitudine circumsaeptis, obequitans castrorum ambitum
longius, docebatur relatione multorum instaurata esse firmius loca, quae antehac
incuria corruperat uetustatis.
7. et nequid omitteret, quod ante feruorem certaminum erat necessario
praestruendum, uiris prudentibus missis condicione posita dupla urgebat moenium
defensores redire ad suos, alienis sine cruore concessis, aut in dicionem uenire
Romanam dignitatibus augendos et praemiis. atque cum illi destinatione natiua
reniterentur ut clarentes periculisque et laboribus iam cuncta obsidioni congrua
parabantur.
8. Densis itaque ordinibus cum tubarum incitamentis latera oppidi cuncta adortus
alacris miles, legionibus in testudines uarias conglobatis, paulatim tuto
progrediens subruere moenia conabatur, et quia telorum omne genus in subeuntes
effundebatur, nexu clypeorum soluto discessum est, in receptum canentibus
signis.
9. laxatis deinde ad diem unum indutiis, tertia luce curiosius tecti, elatis
passim clamoribus ascensus undique temptabant. et licet defensoribus obtentis
ciliciis ne conspicerentur ab hostibus latebant intrinsecus, tamen, quotiens
flagitabat necessitas, lacertos fortiter exsertantes lapidibus subiectos
incessebant et telis.
10. et uimineae crates cum procederent confidenter essentque parietibus
contiguae, dolia desuper cadebant, molae et columnarum fragmenta, quorum
ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque uiolento disiectis
operimentis cum periculis ultimis euadebant.
11. Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum interiora
cuncta maerore conpleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae
quondam Antiochia pulsibus eius excisa relatam reliquerant apud Carras, quae
subito uisa aptataque faberrime, clausorum hebetauerat mentes ad usque
deditionis remedia paene prolapsas, ni resumptis uiribus opponenda minaci
machinae praeparassent.
12. nec temeritas post haec cessauerat nec consilium. namque dum instrueretur
aries uetustus et dissolutus, ut facile ueheretur omni arte.
|