[21,0] Liber XXI.
[21,1] I.
1. Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem,
Iulianus agens apud Viennam formandis in futura consiliis dies inpendebat et
noctes, quantum opes patiebantur angustae altius semet adtollens, semperque
ambigens utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris
incutiendi gratia lacesseret prior.
2. quae sollicite reputans utrumque formidabat, et amicum cruentum et in
aerumnis ciuilibus saepe uictorem, maximeque Galli fratris exemplum mentem eius
anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere
quorundam.
3. erigebat tamen aliquotiens animum ad multa et urgentia, tutissimum ratus
inimicum se ex confesso monstrare ei, cuius ex praeteritis motus coniectabat ut
prudens, ne per amicitias fictas insidiis falleretur occultis.
4. parui igitur habitis, quae per Leonam Constantius scripserat, nulloque
arbitrio eius promotorum suscepto praeter Nebridium, quinquennalia Augustus iam
edidit: et ambitioso diademate utebatur lapidum fulgore distincto, cum inter
exordia principatus adsumpti uili corona circumdatus erat xystarchae similis
purpurato.
5. inter quae Helenae coniugis defunctae suprema miserat Romam in suburbano uiae
Nomentanae condenda, ubi uxor quoque Galli quondam, soror eius, sepulta est
Constantina.
6. Accedebat autem incendebatque eius cupiditatem, pacatis iam Galliis incessere
ultro Constantium, coniciens eum per uaticinandi praesagia multa, quae callebat,
et somnia e uita protinus excessurum.
7. Et quoniam erudito et studioso cognitionum omnium principi maliuoli
praenoscendi futura prauas artes adsignant, aduertendum est breuiter, unde
sapienti uiro hoc quoque accidere poterit doctrinae genus haud leue.
8. elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum praesentiendi motu
semper et ubique uigens, ex his, quae per disciplinas uarias adfectamus,
participat nobiscum munera diuinandi: et substantiales potestates ritu diuerso
placatae, uelut ex perpetuis fontium uenis, uaticina mortalitati suppeditant
uerba, quibus numen praeesse dicitur Themidis, quam ex eo quod fixa fatali lege
decreta praescire facit in posterum, quae tetheimena sermo Graecus appellat, ita
cognominatam in cubili solioque Iouis uigoris uiuifici theologi ueteres
conlocarunt.
9. Auguria et auspicia non uolucrum arbitrio futura nescientium conliguntur -
nec enim hoc uel insipiens quisquam dicet - sed uolatus auium dirigit deus, ut
rostrum sonans aut praeteruolans pinna turbido meatu uel leni futura
praemonstret. amat enim benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod
tangitur eorum adfectione, his quoque artibus prodere quae inpendent.
10. Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species conuerti suetis
innumeras, accidentia sciunt. cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator
est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito uisus e terra.
11. Aperiunt tunc quoque uentura cum aestuant hominum corda sed locuntur diuina.
sol enim, ut aiunt physici, mens mundi, nostras mentes ex sese uelut scintillas
diffunditans cum eas incenderit uehementius, futuri conscias reddit. unde
Sibyllae crebro se dicunt ardere torrente ui magna flammarum. multa significant
super his crepitus uocum et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura et
fulmina itidemque siderum sulci.
12. Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes
coniectura fallerentur. interdumque, ut Aristoteles adfirmat, tum fixa sunt et
stabilia, cum animantis altius quiescentis ocularis pupilla neutrubi inclinata
rectissime cernit.
13. et quia uanities aliquotiens plebeia strepit, haec inperite mussando, si
esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello uel alius hoc
se passurum ignorauit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus
interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignorauit remedium medicus:
at non ideo nec grammatica nec musica nec medicina subsistit.
14. unde praeclare hoc quoque ut alia Tullius signa ostenduntur ait a dis
rerum futurarum. in his siqui errauerit, non deorum natura sed hominum
coniectura peccauit. ne igitur extra calcem, quod dicitur, sermo decurrens
lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta reuertamur.
[21,2] II.
1. Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum uariis motibus
exerceretur in campo, axiculis, quis orbis erat conpaginatus, in uanum excussis
ampla remanserat sola, quam retinens ualida manu stringebat.
2. territisque ut omine diro praesentibus cunctis nemo inquit uereatur: habeo
firmiter quod tenebam. item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore
medio noctis imago quaedam uisa splendidior hos ei uersus heroos modo non
uigilanti aperte dixit eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum
sibi superesse existimabat Zeus hotan eis platy terma molei klytou hydrochooio
Parthenikes de Kronos moirei bainei epi pempte eikostei, basileus Konstantios
Asidos aies terma philou biotou stygeron kai epodynon hexei.
3. agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo
tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens paulatimque sese conroborans ut
dignitatis augmento uirium quoque congruerent incrementa
4. utque omnes nullo inpediente ad sui fauorem inliceret, adhaerere cultui
Christiano fingebat, a quo iam pridem occulte desciuerat, arcanorum participibus
paucis, haruspicinae auguriisque intentus et ceteris quae deorum semper fecere
cultores.
5. et ut haec interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Ianuario
Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam sollemniter numine
orato discessit.
[21,3] III.
1. Dum haec ita aguntur, propinquante iam uere, nuntio percitus inopino ad
tristitiam uersus est et maerorem. didicit enim Alamannos a pago Vadomarii
exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, uastare confinis
Raetiis tractus, nihilque sinere intemptatum manus, praedatorias fusius
discurrentes.
2. quod ne dissimulatum rediuiuas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam
comitem cum Celtis et Petulantibus misit hiemantibus secum, negotium, ut
poscebat ratio, correcturum.
3. qui cum mature prope oppidum Sanctionem uenisset longe uisus a barbaris, qui
iam certamina meditantes sese per ualles abdiderant, hortatusque milites licet
numero inpares, cupidine tamen pugnandi uehementius inritatos, adgreditur
inconsulte Germanos interque dimicandi exordia ipse concidit omnium primus,
cuius interitu erecta barbarorum fiducia Romanisque ad ducis uindictam accensis
certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole disiecti sunt
nostri occisis paucis et uulneratis.
4. Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege Constantius, ut iam
relatum est, firmauerat pacem. post quae mortuo Gundomado hunc sibi fore
existimans fidum secretorumque taciturnum exsecutorem et efficacem mandabat, si
famae solius admittenda est fides, scribebatque, ut tamquam rupto concordiae
pacto subinde conlimitia sibi uicina uexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a
tutela discederet Galliarum.
5. quibus, ut dignum est credere, obtemperans Vadomarius haec et similia
perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis
callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit. sed re ipsa
conuictus abstinuit. capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat
ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua
praeter alia multa id quoque scripserat Caesar tuus disciplinam non habet.
Iulianum autem adsidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.
[21,4] IV.
1. Haec ut erant periculosa et dubia, Iulianus in exitiale malum eruptura
considerans, in unum omni cogitatione intenta, eum incautum rapere festinabat,
ut securitatem suam prouinciarumque locaret in tuto, et iniit consilium tale.
2. Philagrium notarium, orientis postea comitem, ad eas miserat partes, cuius
prudentiae fidebat olim sibi conperti, eique inter multa, quae pro captu
instantium rerum erat acturus, signatam quoque chartulam tradidit, mandauitque,
ne aperiret uel recitaret nisi Vadomario uiso cis Rhenum.
3. perrexit Philagrius ut praeceptum est, eoque praesente et negotiis adstricto
diuersis transgressus Vadomarius flumen, ut nihil in profunda metuens pace,
nihilque secus gestorum simulans scire, uiso praeposito militum ibi degentium,
pauca locutus ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus,
ad conuiuium eius uenire promisit, ad quod erat etiam Philagrius inuitatus.
4. qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est uerba,
causatusque rem seriam et urgentem, ad diuersorium rediit, scriptisque lectis
doctus quid agi conueniret, confestim reuersus discubuit inter ceteros.
5. finitisque epulis Vadomarium fortiter adprehensum rectori militum arte
custodiendum apud signa conmisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad sua
redire conpulsis, super quibus nihil fuerat imperatum.
6. exhibitus tamen idem rex ad principis castra iamque spe ueniae omni
praeclusa, cum interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium
conperisset iam publicata, ne conuicio quidem tenus conpellatus missus est ad
Hispanias. id enim studio curabatur ingenti, ne Iuliano discedente a Galliis
inmanissimus homo prouinciarum statum aegre conpositum licentius conturbaret.
7. Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus
ad longinqua formidabat, nihil remittentibus curis barbaros adoriri disposuit,
quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.
8. et ne rumor aduentus sui eos ad remotiora traduceret, superato Rheno noctis
alto silentio cum auxiliorum expeditissimis globis nihil metuentes huius modi
circumuenit, excitatosque hostilium fragore armorum dum gladios circumspectant
et tela, celeriter inuolauit et quosdam occidit, orantes alios praedamque
offerentes dediticios cepit, reliquis, qui remansere, pacem precantibus dedit
quietem pollicitis firmam.
[21,5] V.
1. Quae dum mentibus aguntur erectis, coniectans quantas intestinae cladis
excitauerat moles, nihilque tam conuenire conatibus subitis quam celeritatem
sagaci praeuidens mente, professa palam defectione se tutiorem fore existimauit,
incertusque de militum fide, placata ritu secretiore Bellona, classico ad
contionem exercitu conuocato, saxeo suggestu insistens, iamque, ut apparebat,
fidentior haec clarius solito disserebat:
2. Iam dudum tacita deliberatione uos aestimo, magni commilitones, gestorum
excitos amplitudine hoc operiri consilium ut euentus, qui sperantur, perpendi
possint et praecaueri. plus enim audire quam loqui militem decet actibus
coalitum ... gloriosis, nec alia spectatae aequitatis sentire rectorem, quam ea,
quae laudari digne potuerunt et probari. ut igitur quae proposui abiectius
absoluam, aduertite oro beniuole, quae sermone breui percurram.
3. Arbitrio dei caelestis uobis inter ipsa iuuentae rudimenta permixtus
inruptiones Alamannorum adsiduas et Francorum populandique iugem licentiam
fregi, et uigore communi Romanis agminibus quotiens libet Rhenum peruium feci,
contra rumorum fremitus gentiumque ualidarum uiolentos excursus stando
inmobilis, uirtutis uestrae nimirum firmamento confisus.
4. et haec laborum, quos exhausimus, Galliae spectatrices post funera multa
iacturasque recreatae diuturnas et graues, posteritati per aetatum examina
commendabunt.
5. at nunc cum auctoritate uestri iudicii rerumque necessitate conpulsus ad
augustum elatus sum culmen, deo uobisque fautoribus, si fortuna coeptis
adfuerit, altius adfecto maiora, id prae me ferens quod exercitui, cuius
aequitas armorumque inclaruit magnitudo, domi moderatus uisus sum et tranquillus
et in crebritate bellorum contra conspiratas gentium copias consideratus et
cautus.
6. ut igitur aduersa praeueniamus mentium societate iunctissima, sequimini uiam
consilii mei salutarem, ut puto, cum integritas rerum intentioni nostrae
uoluntatique respondeat, et dum maioribus uacant praesidiis regiones Illyricae,
inpraepedito cursu tendentes Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde
quid agi oporteat bonis successibus instruendi.
7. at uos ex more fidentium ducum iuramento quaeso concordiam spondete mansuram
et fidem, operam mihi nauaturo sedulam et solitam, nequid agatur inconsultum et
segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil
uoluntate praeter ea, quae in commune conducunt, adgrediar aut temptabo.
8. Illud sane obtestor et rogo obseruate, ne inpetu gliscentis ardoris in
priuatorum damna quisquam uestrum exiliat, id cogitans quod ita nos inlustrarunt
hostium innumerae strages, ut indemnitas prouinciarum et salus exemplis uirtutum
peruulgatae.
9. Hoc sermone imperatoris uice alicuius oraculi conprobato mota est incitatius
contio et rerum cupida nouandarum unanimanti consensu uoces horrendas inmani
scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem et, ut experta est, fortunatum
domitorem gentium adpellans et regum.
10. iussique uniuersi in eius nomen iurare sollemniter gladiis ceruicibus suis
admotis sub exsecrationibus diris uerbis iurauere conceptis omnes pro eo casus,
quoad uitam profuderint, si id necessitas exegerit, perlaturos; quae secuti
rectores omnesque principis proximi fidem simili religione firmarunt.
11. Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnauit
Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se constringi posse
commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis.
12. quibus auditis cum stantes propius milites acriter inflammati eum adpeterent
trucidandum, ad genua sua prolapsum imperator paludamento protexit, indeque
reuersus in regiam cum antegressum eum uidisset supplicemque iacentem orare, ut
leuandi causa timoris ei porrigeret dexteram ecquid ait praecipuum amicis
seruabitur, si tu manum tetigeris meam? sed hinc quo libet abi securus. hocque
audito ille innoxius ad larem suum recessit in Tusciam.
13. his Iulianus, ut poscebat negotii magnitudo, praestructis expertus, quid in
rebus tumultuosis anteuersio ualeat et praegressus, per tesseram edicto itinere
in Pannonias, castris promotis et signis temere se fortunae conmisit ambiguae.
[21,6] VI.
1. Replicare nunc conuenit tempori et narrare summatim quae, dum aguntur in
Galliis ante dicta, Constantius hiemans Antiochiae domi militiaeque perfecit.
inter conplures alios honore conspicuos adoraturi imperatorem peregre uenientem
ordinantur etiam ex tribunis insignibus.
2. cum igitur a Mesopotamia reuersus Constantius hoc exciperetur officio,
Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante militantem
discordiarum seuisse causas inter primores fratres suspiciones contiguae
ueritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile
obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque multis et
intueri lucem ulterius non debere clamantibus ut perduellem et obstinatum,
Constantius circa haec lenior solito desinite ait urgere hominem ut existimo
sontem sed nondum aperte conuictum et mementote quod, siquid admisit huius modi,
sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non
poterit et ita discessum est.
3. postridie ludis Circensibus idem ex aduerso imperatoris, ubi consueuerat,
spectans repentino clamore sublato cum certamen opinatum emitteretur, diffractis
cancellis, quibus una cum pluribus incumbebat, cunctis cum eo in uanum excussis
laesisque leuiter paucis, interna conpage disrupta efflasse spiritum repertus
solus, unde Constantius futurorum quoque praescius exsultabat.
4. Eodem tempore Faustinam nomine sortitus est coniugem amissa iam pridem
Eusebia, cuius fratres erant Eusebius et Hypatius consulares, corporis morumque
pulchritudine pluribus antistante et in culmine tam celso humana, cuius fauore
iustissimo exemptum periculis declaratumque Caesarem rettulimus Iulianum.
5. Habita est isdem diebus etiam Florentii ratio e Galliis nouitatis metu
digressi, et Anatolio recens mortuo praefecto praetorio per Illyricum, ad eius
mittitur locum, cumque Tauro itidem praefecto praetorio per Italiam amplissimi
suscepit insignia magistratus.
6. Parabantur nihilo minus externorum atque ciuilium instrumenta bellorum et
augebatur turmarum equestrium numerus parique studio supplementa legionibus
scripta sunt indictis per prouincias tirociniis, omnisque ordo et professio
uexabatur, uestem armaque exhibens et tormenta, aurum quin etiam et argentum,
multiplicisque rei cibariae copias et diuersa genera iumentorum.
7. et quia Persarum rege ob difficultatem hiberni temporis aegre contruso,
reserata caeli temperie ualidior impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et
satrapas legati cum muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi
nostra sentire et nihil fallax temptare uel fraudulentum.
8. ante omnia tamen Arsaces et Meribanes, Armeniae et Hiberiae reges, cultu
ambitioso indumentorum emercabantur et multiformibus donis, damna negotis
Romanis inlaturi, si rebus tum etiam dubiis desciuissent ad Persas.
9. inter tot urgentia Hermogene defuncto ad praefecturam promouetur Helpidius
ortus in Paphlagonia, aspectu uilis et lingua sed simplicioris ingenii,
incruentus et mitis adeo, ut cum ei coram innocentem quendam torquere
Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret haecque
potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.
[21,7] VII.
1. Rigore itaque instantium negotiorum anceps Constantius, quid capesseret
ambigebat, diu multumque anxius, utrum Iulianum peteret et longinqua, an Parthos
repelleret iam transituros ut minabantur Euphratem, haerensque tandem cum
ducibus communicato saepe consilio, in id flexus est, ut finito propiore bello
uel certe mollito, nullo post terga relicto quem formidaret, Illyriis percursis
et Italia, ut rebatur, Iulianum inter exordia ipsa coeptorum tamquam uenaticiam
praedam caperet. hoc enim ad leniendum suorum metum subinde praedicabat.
2. tamen ne intepesceret aut omisisse belli uideretur aliud latus, aduentus sui
terrorem ubique dispergens, ueritusque ne Africa absente eo perrumperetur ad
omnes casus principibus oportuna, uelut finibus orientis egressus per mare
notarium misit Gaudentium, quem exploratorem actuum Iuliani per Gallias aliquamdiu fuisse
praestrinximus.
3. hunc enim obsequio celeri cuncta consideratione gemina efficere posse
sperabat, quod aduersam partem metueret offensam, et properabit nanctus hanc
oportunitatem commendari Constantio, quem credebat procul dubio fore uictorem:
nemo enim omnium tunc ab hac constanti sententia discrepabat.
4. qui cum eo uenisset, mandatorum principis memor per litteras Cretione comite
quid ageretur edocto reliquisque rectoribus, lecto undique milite fortiore
translatisque ab utraque Mauritania discursatoribus expeditis, Aquitaniae et
Italiae obiecta litora tuebatur artissime.
5. neque id consilium fefellit Constantium. eo enim superstite nullus aduersorum
illas tetigit terras, licet oram Siciliensem a Lilybaeo protentam ad Pachynum
multitudo seruabat armata, si patuisset facultas, ocius transitura.
6. His pro rerum ratione, ut sibi prodesse existimabat Constantius, aliisque
minutis et leuioribus ordinatis, ducum nuntiis docebatur et litteris Persarum
copias in unum coactas, rege turgido praeeunte, iam prope margines tendere
Tigridis, incertum quonam erumpere cogitantes.
7. quibus percitus, ut propius agens futuros possit anteuenire conatus, quam
primum hibernis egressus, accito undique equitatu peditumque robore, quo
fidebat, per Capersanam Euphrate nauali ponte transcurso Edessam petit uberem
commeatibus et munitam, ibi parumper operiens dum exploratores aut perfugae
motum castrorum hostilium indicarent.
[21,8] VIII.
1. Discedens inter haec Iulianus a Rauracis, peractis, quae docuimus dudum,
Sallustium praefectum promotum remisit in Gallias, Germaniano iusso uicem tueri
Nebridii, itidemque Neuittae magisterium commisit armorum, Gumoarium proditorem
antiquum timens, quem cum Scutarios ageret, latenter prodidisse Veteranionem
suum principem audiebat; et Iouio quaesturam, cuius in actibus Magnenti
meminimus, et Mamertino largitiones curandas, et Dagalaifum praefecit
domesticis, aliosque plures ex arbitrio suo militibus regendis adposuit, quorum
merita norat et fidem.
2. profecturus itaque per Marcianas siluas uiasque iunctas Histri fluminis
ripis, inter subita uehementer incertus id uerebatur ne contemptus ut
comitantibus paucis multitudinem offenderet repugnantem.
3. quod ne fieret consilio sollerti praeuidit et agminibus distributis, per
itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iouino misit et Iouio, alios per
mediterranea Raetiarum magistro equitum Neuittae commissos, quo diffusi per
uaria opinionem numeri praeberent immensi, formidineque cuncta conplerent. id
enim et Alexander Magnus et deinde alii plures negotio ita poscente periti
fecere ductores.
4. mandabat tamen egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro tutius
graderentur, stationesque nocturnas agerent et uigilias, ne improuiso hostium
inuaderentur excursu.
[21,9] IX.
1. Quibus ita, ut uidebatur, apte dispositis, more quo tractus perruperat saepe
barbaricos, contextis successibus fidens porrectius ire pergebat.
2. cumque ad locum uenisset, unde nauigari posse didicit flumen, lembis
escensis, quos oportune fors dederat plurimos, per alueum, quantum fieri potuit,
ferebatur occulte, ideo latens quod toleranter et fortiter nullius cibi indigens
mundioris sed paucis contentus et uilibus, oppida forinsecus transibat et
castra, imitatus egregium illud Cyri ueteris dictum, qui cum delatus ad hospitem
interrogaretur ab eo, quid ad conuiuium parari deberet, panem responderat solum:
sperare enim aiebat prope riuum se cenaturum.
3. fama uero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggerat fidem, per
Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine
regum et gentium, numeroso exercitu et successibus tumidum uariis aduentare.
4 quo rumore perculsus praefectus praetorio Taurus ut hostem uitans externum
mature discessit, uectusque mutatione celeri cursus publici, transitis Alpibus
Iuliis eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit.
5. leuibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per
illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium
milites congregans, quos ex stationibus propriis acciri celeritatis ratio
permittebat, uenturo resistere cogitabat.
6. sed ille ut fax uel incensus malleolus uolucriter ad destinata festinans, cum
uenisset Bononeam a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna
ideoque obscurante noctis maximam partem e naui exiluit inprouisus, statimque
Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum uocandum trahendumque si
reniteretur.
7. qui tum etiam quiescens cum strepitu excitatus turbulento uidisset ignotorum
hominum se circulo circumsaeptum, concepto negotio et imperatorii nominis metu
praestrictus, praeceptis paruit inuitissimus, secutusque alienum arbitrium
magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque inpositus repentino,
principi ut captiuus offertur ignobilis, oppressam terrore uix colligens mentem.
8. uerum cum primitus uisus adorandae purpurae datam sibi copiam aduertisset,
recreatus tandem suique securus incaute inquit imperator et temere cum paucis
alienis partibus te conmisisti. cui amarum Iulianus subridens haec uerba
prudentia serua inquit Constantio. maiestatis enim insigne non ut consiliario
tibi, sed ut desinas pauere porrexi.
[21,10] X.
1. Nihil deinde amoto Lucilliano differendum nec agendum segne ratus, ut erat in
rebus trepidis audax et confidentior, ciuitatem ut praesumebat dediticiam
petens, citis passibus incedebat, eumque suburbanis propinquantem amplis
nimiumque protentis, militaris et omnis generis turba cum lumine multo et
floribus uotisque faustis Augustum adpellans et dominum duxit in regiam.
2. qui euentu laetus et omine, firmata spe uenturorum, quod ad exemplum urbium
matris populosae et celebris per alias quoque ciuitates ut sidus salutare
susciperetur, edito postridie curuli certamine cum gaudio plebis, ubi lux
excanduit tertia, morarum impatiens percursis aggeribus publicis Succos nemine
auso resistere praesidiis occupauit, isdemque tuendis Neuittam praefecit ut
fidum. cuius loci situm exnunc conueniet ostendi.
3. Consertae celsorum montium summitates Haemi et Rhodopes, quorum alter ab
ipsis Histri marginibus, alter ab Axii fluminis citeriore parte consurgit, in
angustias tumulosis collibus desinentes Illyrios interscindunt et Thracas, hinc
uicinae mediterraneis Dacis et Serdicae, inde Thracias despectantes et
Philippopolim, ciuitates amplas et nobiles, et tamquam natura in dicionem
Romanam redigendas nationes circumsitas praenoscente, ita figuratae consulto,
inter artos colles quondam hiantes obscurius, ad magnitudinem splendoremque
postea rebus elatis patefactae sunt et carpentis, aditibusque aliquotiens
clausis magnorum ducum populorumque reppulere conatus.
4. et pars, quae Illyricum spectat, mollius edita uelut incauta subinde
superatur. latus uero e regione oppositum Thraciis prona humilitate deruptum
hincque et inde fragosis tramitibus inpeditum difficile scanditur etiam nullo
uetante. sub hac altitudine aggerum utrubique spatiosa camporum planities iacet,
superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis
habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem.
5. His ut in re tali tamque urgenti conpositis, magistro equitum illic relicto
imperator reuertitur Naessum copiosum oppidum, quo inpraepedite cuncta
disponeret suis utilitatibus profutura.
6. ubi Victorem apud Sirmium uisum scriptorem historicum exindeque uenire
praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit et honorauit aenea statua,
uirum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.
7. iamque altius se extollens et numquam credens ad concordiam prouocari posse
Constantium, orationem acrem et inuectiuam, probra quaedam in eum explanantem et
uitia, scripserat ad senatum. quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam
recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia benignitas
grata. exclamatum est enim in unum cunctorum sententia congruente auctori tuo
reuerentiam rogamus.
8. Tunc et memoriam Constantini ut nouatoris turbatorisque priscarum legum et
moris antiquitus recepti uexauit, eum aperte incusans, quod barbaros omnium
primus ad usque fasces auxerat et trabeas consulares, insulse nimirum et
leuiter, qui cum uitare deberet id quod infestius obiurgauit, breui postea
Mamertino in consulatu iunxit Neuittam nec splendore nec usu nec gloria horum
similem, quibus magistratum amplissimum detulerat Constantinus : contra
inconsummatum et subagrestem et, quod minus erat ferendum, celsa in potestate
crudelem .
[21,11] XI.
1. Haec et talia cogitanti sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius
metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam inmania, inpeditura
cursus eius ardentes, ni uigilanter haec quoque antequam adolescerent
hebetasset. quae breuiter exponentur.
2. Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas inuenerat
apud Sirmium, ut suspectae adhuc fidei per speciem necessitatum urgentium misit
in Gallias. quae pigrius motae spatiaque itinerum longa et Germanos hostes
truces et adsiduos formidantes, nouare quaedam moliebantur auctore et incitatore
Nigrino, equitum turmae tribuno in Mesopotamia genito: reque digesta per secreta
conloquia et alto roborata silentio, cum Aquileiam peruenissent uberem situ et
opibus murisque circumdatam ualidis, eam hostiliter repente clausere iuuante
indigena plebe tumultus horrorem, cui Constanti nomen erat tum etiam amicum.
3. et obseratis aditibus turribusque armatis et propugnaculis, futurae
concertationi praeparabant utilia, interim soluti et liberi, hocque facinore ita
audaci ad fauendum Constanti partibus ut superstitis Italicos incolas
excitabant.
[21,12] XII.
1. Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum nihil a tergo timens
aduersum, legensque et audiens hanc ciuitatem circumsessam quidem aliquotiens,
numquam tamen excisam aut deditam, inpensiore studio sibi sociare uel fraude uel
diuersis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid, properabat.
2. ideoque Iouinum magistrum equitum uenientem per Alpes, Noricosque ingressum
ad id, quod exarserat, quoquo modo corrigendum redire citius imperauit et nequid
deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per
idem oppidum transeuntes pro uiribus laturos auxilium.
3. Hisque dispositis ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis
Thraciis Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentius fore id obsidium
quam uerendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato remouit exinde
Iouinum, alia quae potiores flagitabant necessitates acturum.
4. Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis
ducum conueniens uisum est ad deditionem allicere defensores minacium
blandorumque uarietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis in inmensum
obstinatione gliscente ex conloquio re infecta disceditur.
5. et quia nihil praeter pugnam iam sperabatur, curatis utrubique cibo somnoque
corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinorum partes accensae in
clades mutuas, ferocientes magis quam consultius elatis clamoribus ferebantur.
6. pluteos igitur praeferentes oppugnatores cratesque densius textas, sensim
incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur,
factas plerique uehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene
contigui pars lapidibus uolutis in pronum conlisi, pars confixi stridentibus
iaculis retroque gradientes auerterunt secum omnes alios metu similium a
proposito pugnandi detortos.
7. hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, adsumpta fiducia meliorum
parui ducebant restantia, mentibusque fundatis et conpositis per oportuna
tormentis, indefesso labore uigilias et cetera subsidia securitatis implebant.
8. contra munitores licet pauore discriminum anxii, pudore tamen, ne secordes
uiderentur et segnes, ubi parum uis procedebat Marte aperto temptata, ad
instrumenta obsidionalium artium transtulerunt. et quia nec arietibus admouendis
nec ad intemptandas machinas uel ut possint forari cuniculi inueniebatur usquam
habilis locus, disparatione breui ciuitatem Natisone amni praeterlabente,
commentum excogitatum est cum ueteribus admirandum.
9. constructas ueloci studio ligneas turres propugnaculis hostium celsiores
inposuere trigeminis nauibus ualde sibi conexis, quibus insistentes armati uno
parique ardore prohibitores dispellere conlatis ex propinquo uiribus nitebantur:
subterque expediti uelites a turrium cauernis egressi, iniectis ponticulis, quos
ante conpaginarant, transgredi festinarunt indiuiso negotio ut, dum uicissim
missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per
pontes, nullo interpellante aedificii parte conuulsa aditus in penetralia
reserarent.
10. uerum summa coepti prudentis aliorsum euasit. cum enim aduentarent iam
turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac
uario fomite flammarum incessebantur. quae quoniam incendio celeri ponderibusque
trepide superstantium inclinatae prociderunt in flumen, armatorum aliqui per
earum fastigia interibant eminus confixi tormentis.
11. inter quae destituti pedites post naualium sociorum occasum obtriti sunt
saxis inmanibus praeter paucos, quos morte scilicet per inpedita suffugia
uelocitas exemerat pedum. ad ultimum certamine protracto in uesperam, datoque
signo in receptum, ex more ambo digressi diei residuum animis egere disparibus.
12. munitorum enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam
superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. properabatur
tamen nihilo minus et, quantum recreandis uiribus quiete et cibo satis fuit,
tributo per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium
incitamento tubarum.
13. et quidam elatis super capita scutis ut pugnaturi leuius, alii uehentes
umeris ut antea scalas feruentique impetu procurrentes, pectora multiformium
telorum ictibus exponebant. alii ferratas portarum obices effringendas adorti,
ultro ignibus petebantur uel saxis muralibus oppetebant. quidam fossam fidentius
transire conati, repentinis eorum adsultibus, qui erumpebant clanculo per
posticas, ruebant incaute uel saucii discedebant. recursus enim ad moenia tutior
uallumque antemuranum cespitibus fultum insidiantes ab omni discrimine
defendebat.
14. et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent, quibus
nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus
numeris miles diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat
diligenter inquirens, qua ui uel machinis posset patefactam inrumpere ciuitatem.
15. quod ubi patrare non poterat magnitudine uetante difficultatum, obsideri
remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites
uastantes agros propinquos omnibus congruentibus abundabant raptorum pleraque
concorporalibus suis inpertientes. unde largiore admodum potu saginisque
distenti marcebant.
16. His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam
tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem
magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut uiso honoratissimo
uiro conpertaque per eum morte Constanti solueretur obsidium.
17. Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera
consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti conpelli.
et ubi aquarum ductibus intersectis nihilo minus celsiore fiducia repugnarent,
flumen laboribus auertitur magnis. quod itidem frustra est factum. attenuatis
enim auidioribus bibendi subsidiis, hi, quos temeritas clauserat, contenti
putealibus aquis parce uixerunt.
18. Quae dum agitantur casibus ante dictis, superuenit, ut praeceptum est,
Agilo, scutorumque densitate contectus prope fidenter accessit, multaque locutus
et uera, quibus Constanti obitum firmatumque Iuliani docebat imperium, non sine
conuiciis confutabatur ut fallax. nec ei quisquam credidit gesta narranti,
antequam pacta salute susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita
ea, quae docuerat, replicaret.
19. his auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi suscepere laeti
pacificum ducem, seque purgantes Nigrinum totius furoris auctorem paucosque
alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumna
expiari poscentes.
20. paucis denique post diebus exploratius spectato negotio, Mamertino tum
iudicante praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor exustus
est uiuus. Romulus uero post eum et Sabostius curiales conuicti sine respectu
periculi in studia saeuiisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. residui
omnes abierunt innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non
uoluntas. id enim aequitate pensata statuerat placabilis imperator et clemens.
21. Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus uero agens etiam tum apud Naessum
curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. formidabat enim ne
clausorum militum apud Aquileiam repentino adsultu obseratis angustiis Alpium
Iuliarum, prouincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies.
22. itidemque opes orientis magnopere uerebatur audiens dispersum per Thracias
militem contra uim subitam cito coactum aduentare Succorum confinia, comite
Martiano ducente. sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli ipse quoque
agitans, efficaciter Illyricum contrahebat exercitum, puluere coalitum Martio,
promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori. nec priuatorum utilitates
in tempore adflagranti despiciens litesque audiens controuersas maxime
municipalium ordinum, ad quorum fauorem propensior iniuste plures muneribus
publicis adnectebat.
24. ibi Symmachum repertum et Maximum senatores conspicuos, a nobilitate legatos
ad Constantium missos, exinde reuersos honorifice uidit, et potiore posthabito
in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae ad Rufini Vulcati gratiam,
cuius sororis eum filium norat. hoc administrante alimentaria res abundauit et
querelae plebis excitari crebro solitae cessauerunt.
25. tunc ut securitatem trepidis rebus adferret et oboedientium nutriret
fiduciam, Mamertinum praefectum praetorio per Illyricum designauit consulem, et
Neuittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae uilitatis auctorem inmoderate
notauerat Constantinum.
[21,13] XIII.
1. His ac talibus inter spem metumque noua negotia commouente, Constantius apud
Edessam exploratorum relationibus uariis anxius in rationes diducebatur
ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc, si copia
patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter ne mox
partes petiturus arctoas inprotectum Mesopotamiae relinqueret latus.
2. uerum consiliorum ambiguum retinebant multiplices morae, tardante trans
Tigridem rege dum moueri permitterent sacra. nam si permeato flumine nullum qui
resisteret inuenisset, absque difficultate penetrarat Euphratem: alioqui ad
ciuilia bella custodiens militem timebat eum periculis obiectare circummuranis,
firmitatem moenium munimenti defensorumque alacritatem expertus.
3. Ne quiesceret tamen neue condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem,
pedestris equestrisque militiae magistros cum agminibus maximis properare
coegit, non ut lacesserent Persas in proelia sed praetenturis iuncturos
citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet uiolentus.
addebatque monendo saepius et scribendo ut, si multitudo transire coepisset
hostilis, referrent citius pedem.
4. dumque conlimitia iussa custodiunt duces, et occulta fallacissimae gentis
obseruantur, agens ipse cum parte ualidiori exercitus curabat urgentia uelut
pugnaturus, oppidaque tuebatur excursu. speculatores uero et transfugae subinde
uenientes repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo
consiliorum est conscius praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos
silentii quoque colitur numen.
5. accersebatur autem a memoratis ducibus imperator adsidue, orantibus ferri
sibi suppetias. testabantur enim se non nisi coactis in unum uiribus cunctis
posse impetum regis ardentissimi sustinere.
6. Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara
fide conpertum est Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum
claustra interim occupasse Succorum, accita undique praestolantem auxilia, ut
multitudine stipatus armatorum peruaderet Thracias.
7. quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod
intestinos semper superauerit motus, re tamen magnam ei difficultatem ad
capessendum consilium adferente id elegit potissimum, ut uehiculis publicis
inpositum paulatim praemitteret militem, inminenti casus atrocitati uelocius
occursurum.
8. omniumque consensu adprobata sententia pergebant, ut praeceptum est,
expediti. eique haec disponenti luce postera nuntiatur, regem cum omni manu,
quam duxerat, ad propria reuertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu,
reuocatis omnibus praeter eos, quos consuetudo praesidio Mesopotamiae
destinarat, reuersus est Hierapolim.
9. Summa itaque coeptorum quorsum euaderet ambigens, cum in unum exercitus
conuenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in contionem uocauit,
concinentibus tubis oppletoque multitudinis campo, ut eam ad firmanda promptius
adigeret inperanda, tribunali celso sistens, stipatoque solita densius, haec
prosecutus est ad serenitatis speciem et fiduciae uultu formato:
10. Sollicitus semper nequid re leui uel uerbo conmittam inculpatae parum
congruens honestati, utque cautus nauigandi magister clauos pro fluctuum motibus
erigens uel inclinans, conpellor nunc apud uos, amantissimi uiri, confiteri meos
errores, quin potius, si dici liceat uerum, humanitatem, quam credidi negotiis
communibus profuturam. proinde ut sciri facilius possit, quae sit huius concilii
conuocandi materia, accipite quaeso aequis auribus et secundis.
11. Gallum patruelem meum tempore, quo confundendis rebus pertinaciter
Magnentius inhaerebat, quem obruere uestrae uirtutes, potestate Caesaris
sublimatum ad orientis praesidium misi. qui cum a iustitia per multa uisu
relatuque nefaria defecisset, arbitrio punitus est legum.
12. atque utinam hoc contenta fuisset Inuidia, turbarum acerrima concitatrix: et
angebat nos una sed secura doloris praeteriti recordatio. at nunc aliud accidit,
ausim dicere praeteritis maestius, quod per fortitudinem uobis ingenitam
adiumenta caelestia coercebunt.
13. Iulianus, quem, dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis,
tuendis praefecimus Galliis, leuium confidentia proeliorum, quae cum Germanis
gessit, semermibus ut uecors elatus, adscitis in societatem superbam
auxiliaribus paucis, feritate speque postrema ad perniciosam audaciam promptis,
in noxam publicam conspirauit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis
Romani, quam tumentes spiritus tamquam fauillas esse facturam deinde ut sceleste
factorum ultricem et ipse expertus et docente antiquitate facile credo.
14. Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus, subcrescentis
rabiem belli antequam pubescat ualidius, celeritatis remediis oppressuri ? nec
enim dubium, fauore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur
ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse uertendum, qui non
lacessiti sed aucti beneficiis pluribus ad insontium pericula surrexerunt.
15. ut enim mea mens augurat iustitiaque rectis consiliis adfutura promittit,
spondeo quod, si uentum fuerit comminus, ita pauore torpescent, ut nec oculorum
uestrorum uibratae lucis ardorem nec barritus sonum perferant primum.
16. Omnes post haec dicta in sententiam ibant suam hastasque uibrantes irati
post multa, quae beniuole responderant, petebant duci se protinus in rebellem.
qua gratia in laetitiam imperator uersus ex metu, contione mox absoluta,
Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda ex ante actis iam
sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis et cateruis expeditorum
praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, uenturis in Succorum angustias
opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano
infestus.
[21,14] XIV.
1. In hoc rerum aduersarum tumultu haerens eius fortuna iam et subsistens,
aduentare casum uitae difficilem, modo non loquentibus signis aperte monstrabat.
namque et nocturnis imaginibus terrebatur, et nondum penitus mersus in somnum
umbram uiderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et locatum
in gremio suo excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam ipse dextera manu
gestabat. id autem permutationem temporum indicabat licet interpretantes
placentia responderent.
2. post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus
secretum aliquid uidere desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius
aestimabat, et putabatur genius esse quidam tutelae salutis adpositus eum
reliquisse mundo citius digressurum.
3. ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis salua firmitate fatali
huius modi quaedam uelut actus rectura numina sociari, admodum tamen paucissimis
uisa, quos multiplices auxere uirtutes.
4. idque et oracula et auctores docuere praeclari. inter quos est etiam Menander
comicus, apud quem hi senarii duo leguntur: hapanti daimon andri symparistatai
euthys genomenoi, mystagogos tou biou.
5. itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes
cum uiris fortibus conlocutos nec adfuisse pugnantibus uel iuuisse, sed
familiaris genios cum isdem uersatos, quorum adminiculis freti praecipuis
Pythagoras enituisse dicitur et Socrates Numaque Pompilius et superior Scipio
et, ut quidam existimant, Marius et Octauianus, cui Augusti uocabulum delatum
est primo, Hermesque Termaximus et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus
quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi
genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur, quoad
licitum est, docentque maiora, si senserint puras et a conluuione peccandi
inmaculata corporis societate discretas.
[21,15] XV.
1. Ingressus itaque Antiochiam festinando Constantius, ad motum certaminum
ciuilium, ut solebat, auide surrecturus, paratis omnibus exire properabat
inmodice, renitentibus plurimis murmure tenus. nec enim dissuadere palam audebat
quisquam uel uetare.
2. autumno iam senescente profectus cum ad suburbanum uenisset disiunctum exinde
tertio lapide, Hippocephalum nomine, lucente iam die cadauer hominis interfecti
dextra iacens capite auulso conspexit, contra occiduum latus extensum:
territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat uenitque
Tarsum, ubi leuiore febri contactus ratusque itinerario motu inminutae
ualetudinis excuti posse discrimen, petit per uias difficiles Mopsucrenas,
Ciliciae ultimam hinc pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam,
egredique secuto die conatus inualente morbi grauitate detentus est: paulatimque
urente calore nimio uenas, ut ne tangi quidem corpus eius posset in modum foculi
feruens, cum usus deficeret medelarum, ultimum spirans deflebat exitium
mentisque sensu tum etiam integro successorem suae potestatis statuisse dicitur
Iulianum.
3. deinde anhelitu iam pulsante letali conticuit, diuque cum anima conluctatus
iam discessura abiit e uita tertium nonarum Octobrium, imperii tricesimo octauo
uitaeque anno quadragesimo quarto et mensibus paucis.
4. Post quae, supremis cum gemitu conclamatis excitisque lamentis et luctu,
deliberabant locum obtinentes in aula regia primum, quid agerent quidue moliri
deberent: paucisque occulte super eligendo imperatore temptatis, incitante, ut
ferebatur, Eusebio, quem noxarum conscientia stimulabat, cum nouandis rebus
imminens obsisteret Iulianus, mittuntur ad eum Theolaifus et Aligildus tunc
comites, mortem indicantes propinqui et oraturi, ut mora omni depulsa ad
obtinendum obtemperare sibi paratum tenderet orientem.
5. fama tamen rumorque loquebatur incertus Constantium uoluntatem ordinasse
postremam, in qua Iulianum, ut praediximus, scripsit et heredem et his quos
diligebat, fidei commissa detulit et legata.
6. uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postuma
eiusque nomine appellata cum adoleuisset, matrimonii iure copulata est
Gratiano .
[21,16] XVI.
1. Bonorum igitur uitiorumque eius differentia uere seruata, praecipua prima
conueniet expediri. imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens,
popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga tribuendas celsiores
dignitates inpendio parcus, nihil circa administrationum augmenta praeter pauca
nouari perpessus, numquam erigens cornua militarium.
2. nec sub eo dux quisquam cum clarissimatu prouectus est. erant enim, ut nos
quoque meminimus, perfectissimi. nec occurrebat magistro equitum prouinciae
rector nec contingi ab eo ciuile negotium permittebat. sed cunctae castrenses et
ordinariae potestates ut honorum omnium apicem priscae reuerentiae more
praefectos semper suspexere praetorio.
3. in conseruando milite nimium cautus, examinator meritorum non numquam
subscruposus, palatinas dignitates uelut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub
eo nemo celsum aliquid acturus in regia repentinus adhibitus est uel incognitus,
sed qui post decennium officiorum magisterium uel largitiones uel simile
quicquam esset recturus, apertissime noscebatur. ualdeque raro contigerat ut
militarium aliquis ad ciuilia regenda transiret contraque non nisi puluere
bellico indurati praeficiebantur armatis.
4. doctrinarum diligens adfectator, sed cum a rhetorica per ingenium desereretur
obtunsum, ad uersificandum transgressus nihil operae pretium fecit.
5. in uita parca et sobria edendi potandique moderatione ualetudinem ita
retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non procul a uitae
periculis: id enim euenire corporibus a lasciuia dimotis et luxu, diuturna
experimenta et probationes medendi monstrarunt.
6. somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia uitae
longissima inpendio castus, ut nec amaro ministro saltem suspicione tenus posset
redargui, quod crimen etiam si non inuenit, malignitas fingit, in summarum
licentia potestatum.
7. equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque
armaturae pedestris perquam scientissimus. quod autem nec tersisse umquam nares
in publico nec spuisse nec transtulisse in partem alterutram uultum aliquando
est uisus, nec pomorum quoad uixerat gustauerit, ut dicta saepius praetermitto.
8. Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad explananda eius uitia
ueniamus. cum esset in negotiis aliis principibus mediis conparandus, si
adfectatae dominationis amplam quandam falsam repperisset aut leuem, hanc sine
fine scrutando, fasque eodem loco ducens et nefas, Caligulae et Domitiani et
Commodi inmanitatem facile superabat, quorum aemulatus saeuitiam inter imperandi
exordia cunctos sanguine et genere se contingentes stirpitus interemit.
9. addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis inminutae uel laesae
deferebantur, acerbitas eius et iracundae suspiciones in huius modi cuncta
distentae. et siquid tale increpuisset, in quaestiones acrius exurgens quam
ciuiliter, spectatores adponebat his litibus truces, mortemque longius in
puniendis quibusdam, si natura permitteret, conabatur extendi, in eius modi
controuersiarum partibus etiam Gallieno ferocior.
10. ille enim perduellionum crebris uerisque adpetitus insidiis, Aureoli et
Postumi et Ingenui et Valentis, cognomento Thessalonici, aliorumque plurium
mortem factura crimina aliquotiens lenius uindicabat: hic etiam ficta uel dubia
adigebat uideri certissima ui nimia tormentorum.
11. iustumque in eius modi titulis capitaliter oderat, cum maxime id ageret, ut
iustus aestimaretur et clemens. et tamquam ex arida silua uolantes scintillae
flatu leni uentorum ad usque discrimina uicorum agrestium incohibili cursu
perueniunt, ita ille quoque ex minimis causis malorum congeries excitabat, Marci
illius dissimilis principis uerecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria
Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore
capto sibi oblatum ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne
insidiatoribus cognitis inuitus quosdam habere posset offensos.
12. utque recte sentientes quidam arbitrabantur, uirtutis erat potius indicium
magnae, imperio eundem Constantium sine cruore cessisse quam uindicasse tam
inclementer.
13. ut Tullius quoque docet crudelitatis increpans Caesarem in quadam ad Nepotem
epistula: neque enim quicquam aliud est felicitas inquit nisi honestarum
rerum prosperitas. uel ut alio modo definiam: felicitas est fortuna adiutrix
consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest. ergo
in perditis impiisque consiliis, quibus Caesar usus est, nulla potuit esse
felicitas. feliciorque meo iudicio Camillus exulans quam temporibus isdem
Manlius, etiam si - id quod cupierat - regnare potuisset.
14. id Ephesius quoque Heraclitus adserens monet et ab inertibus et ignauis,
euentus uariante fortuna, superatos aliquotiens uiros fuisse praestantes: illud
uero eminere inter praecipuas laudes, cum potestas in gradu, uelut sub iugum
missa nocendi saeuiendi cupiditate et irascendi, in arce uictoris animi tropaeum
erexerit gloriosum.
15. Vt autem in externis bellis hic princeps fuit saucius et adflictus, ita
prospere succedentibus pugnis ciuilibus tumidus et intestinis ulceribus rei
publicae sanie perfusus horrenda: quo prauo proposito magis quam recto uel
usitato triumphalis arcus ex clade prouinciarum sumptibus magnis erexit in
Galliis et Pannoniis titulis gestorum adfixis, quoad stare poterunt, monumenta
lecturis.
16. uxoribus et spadonum gracilentis uocibus et palatinis quibusdam nimium
quantum addictus ad singula eius uerba plaudentibus et quid ille aiat aut neget,
ut adsentiri possint, obseruantibus.
17. Augebat etiam amaritudinem temporum flagitatorum rapacitas inexpleta plus
odiorum ei quam pecuniae conferentium. hocque multis intolerantius uidebatur,
quod nec causam aliquando audiuit nec prouinciarum indemnitati prospexit, cum
multiplicatis tributis et uectigalibus uexarentur. eratque super his adimere
facilis quae donabat.
18. Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione
confundens, in qua scrutanda perplexius quam conponenda grauius, excitauit
discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione uerborum, ut
cateruis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos,
quas appellant, dum ritum omnem ad suum trahere conantur arbitrium, rei
uehiculariae succideret neruos.
19. Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque
acutum, molli capillo, rasis adsidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem
ab ipsis colli confiniis longior, breuissimis cruribus et incuruis {unde saltu
ualebat et cursu}.
20. Pollinctum igitur corpus defuncti conditumque in loculis Iouianus etiam tum
protector domesticus cum regia prosequi pompa Constantinopolim usque iussus est
prope necessitudines eius humandum.
21. eique uehiculo insidenti quod portabat reliquias, ut principibus solet,
annonae militaris offerebantur indicia, ut ipsi nominant, proba et animalia
publica monstrabantur et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum
similia eidem Iouiano imperium quidem sed et cassum et umbratile ut ministro
rerum funebrium portendebant.
|