[22,0] LIBER XXII.
[22,1] I.
1. Dum haec in diuersa parte terrarum fortunae struunt uolubiles casus, Iulianus
inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur adsidue, auesque
suspiciens praescire festinabat accidentium finem sed responsis ambiguis et
obscuris haerebat futurorum incertus.
2. eique tandem aruspicinae peritus Aprunculis Gallus orator, promotus rector
postea Narbonensis, nuntiauit euentus inspectu iecoris, ut aiebat ipse,
praedoctus quod operimento duplici uiderat tectum cumque ille timeret ne
cupiditati suae congruentia fingerentur, atque ideo maestus, omen multo
praesentius ipse conspexit, quod excessum Constanti clare monstrabat. eodem enim
puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra
manu erexit, humique prostrato exclamauit ilico audientibus multis cecidisse qui
eum ad culmen extulerat celsum. Et quamquam haec laetifica sciret, uelut fixa
tamen firmitate consistens intra terminos Daciae se continebat, sic quoque
plurima pertimescens. nec enim cautum ducebat coniecturis credere forsitan in
contrarium erupturis.
[22,2] II.
1. Inter quae tam suspensa aduenere subito missi ad eum legati Theolaifus atque
Aligildus, defunctum Constantium nuntiantes, addentesque quod eum uoce suprema
successorem suae fecerit potestatis.
2. qua re cognita post exemptos periculorum aestus et bellicarum sollicitudinum
turbas in inmensum elatus, iamque uaticiniis credens et celeritatem negotiis
suis aliquotiens profuisse expertus, edixit iter in Thracias, motisque propere
signis emensa decliuitate Succorum Philippopolim petit, Eumolpiada ueterem,
alacri gradu, sequentibus quos duxerat cunctis.
3. aduertebant enim imperium, quod ereptum ibant cum ultimorum metu discriminum,
praeter spem ordinario iure concessum. utque solet fama nouitates augere,
properabat exinde sublimior ut quodam Triptolemi curru, quem ob rapidos
circumgressus aeriis serpentibus et pinnigeris fabulosa uetustas inponit: perque
terras et maria formidatus, nullis obstantibus muris, Heracleam ingressus est
Perinthum.
4. quo apud Constantinopolim mox conperto effundebatur aetas omnis et sexus
tamquam demissum aliquem uisura de caelo. exceptus igitur tertium Iduum
Decembrium uerecundis senatus officiis et popularium consonis plausibus,
stipatusque armatorum et togatorum agminibus, uelut acie ducebatur instructa,
omnium oculis in eum non modo contuitu destinato sed cum admiratione magna
defixis.
5. somnio enim propius uidebatur adultum adhuc iuuenem exiguo corpore, factis
praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium ab urbe in urbem
inopina uelocitate transgressum, quaqua incederet accessione opum et uirium
famae instar cuncta facilius occupasse, principatum denique deferente nutu
caelesti absque ulla publicae rei suscepisse iactura.
[22,3] III.
1. Breui deinde Secundo Sallustio, promoto praefecto praetorio, summam
quaestionum agitandarum ut fido conmisit: Mamertino a et Arbitione et Agilone
atque Neuitta adiunctis, itidemque Iouino magistro equitum per Illyricum recens
prouecto.
2. qui omnes transgressi Chalcedona, praesentibus Iouianorum Herculianorumque
principiis et tribunis, causas uehementius aequo bonoque spectauerunt praeter
paucas, in quibus ueritas reos nocentissimos offerebat.
3. et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt
suspicione tenus insimulatum quaedam in Gallum conposuisse apud Constantium, dum
sub eodem Caesare officiorum esset magister.
4. dein Taurum ex praefecto praetorio in exilium egere Vercellum, cuius factum
apud iudices iustorum iniustorumque distinctores uideri potuit ueniae plenum.
quid enim deliquit si ortum turbinem ueritus ad tutelam principis sui confugit?
et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id uoluminis
publici contineret exordium consulatu Tauri et Florenti inducto sub praeconibus
Tauro.
5. ad exitium itidem tale Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a
Constantio missus notis excepit, quae propinquante pernicie super multis
interrogatus responderat Gallus. sed cum se iuste defenderet tandem abiit
innoxius.
6. iniquitate simili Florentius tunc magister officiorum, Nigriniani filius,
contrusus est in insulam Delmatiam Boas. alter enim Florentius, ex praefecto
praetorio consul etiam tum, rerum mutatione subita territus cum coniuge
periculis exemptus diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis
crimine tamen damnatus est absens.
7. pari sorte Euagrius comes rei priuatae et Saturninus ex cura palatii et
Cyrinus ex notario portati sunt in exilium. Vrsuli uero necem largitionum
comitis ipsa mihi uidetur flesse Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. cum
enim Caesar in partes mitteretur occiduas omni tenacitate stringendus, nullaque
potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperior
exercitus, hic idem Vrsulus datis litteris ad eum, qui Gallicanos tuebatur
thesauros, quicquid posceret Caesar procul dubio iusserat dari.
8. quo extincto cum maledicis exsecrationibusque multorum se Iulianus sentiret
expositum, inpurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua
hominem adfirmabat occisum, praetendens, quod eum militaris ira deleuit, memor
quae dixerat, ut ante rettulimus, cum Amidam uidisset excisam.
9. ideoque timidus uidebatur uel parum intellegens quid conueniret, cum
Arbitionem semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis
specie tenus cum principiis legionum praesentibus, quem primum omnium saluti
suae norat obiectum, ut decuit uictoriarum ciuilium participern fortem.
10. Et quamquam haec, quae rettulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia
tamen seueritatis recto uigore sunt gesta. Apodemium enim ex agente in rebus,
quem in Siluani necem et Galli effrenatius arsisse docuimus, Paulumque notarium
cognomento Catenam, cum multorum gemitu nominandum, uiuos exustos qui sperari
debuit, oppressit euentus.
11. Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte
spirantem et dirum, addixere poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum
imperatori paene elatum ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia
aurem - quod dicitur - uellens monensque ut castigatius uiueret, reluctantem
praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.
[22,4] IV.
1. Conuersus post haec princeps ad palatinos omnes omnino qui sunt quique esse
possunt, non ut philosophus ueritatis indagandae professor.
2. laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam licet paucos retinuisset
morumque probitate conpertos. namque fatendum est, pleramque eorum partem
uitiorum omnium seminarium effusius aluisse ita, ut rem publicam infecerint
cupiditatibus prauis, plusque exemplis, quam peccandi licentia laederent multos.
3. pasti enim ex his quidam templorum spoliis, et lucra ex omni odorantes
occasione, ab egestate infima ad saltum sublati diuitiarum ingentium, nec
largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena inuadere
semper adsuefacti.
4. unde fluxioris uitae initia pullularunt et periuria et nullus existimationis
respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.
5. inter quae ingluuies et gurgites creuere praerupti conuiuiorum et pro
uictorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae
sunt artes et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum
exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset,
amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.
6. Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles
cantilenas meditaretur pro iubilo molliores: et non saxum erat ut antehac armato
cubile, sed pluma et flexiles lectuli et grauiora gladiis pocula - testa enim
bibere iam pudebat - quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit
antiquitatibus Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore
ausus sit uideri sub tecto.
7. adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignauus uero
in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et
lapillorum uarietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria
tradidit.
8. notum est enim sub Maximiano Caesare uallo regis Persarum direpto gregarium
quendam post sacculum Parthicum, in quo erant margaritae, repertum, proiectis
imperitia gemmis abisse, pellis nitore solo contentum .
9. Euenerat isdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum tonsor uenire
praeceptus introiret quidam ambitiose uestitus. quo uiso Iulianus obstupuit
ego inquit non rationalem iussi sed tonsorem acciri. interrogatus tamen ille
quid haberet ex arte conpendii, uicenas diurnas respondit annonas totidemque
pabula iumentorum, quae uulgo dictitant capita, et annuum stipendium graue
absque fructuosis petitionibus multis.
10. unde motus omnes huius modi cum cocis similibusque aliis eadem paene
accipere consuetos, ut parum sibi necessarios, data quo uelint eundi potestate,
proiecit,
[22,5] V.
1. Et quamquam a rudimentis pueritiae primis inclinatior erat erga numinum
cultum paulatimque adulescens desiderio rei flagrabat, multa metuens tamen
agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat, occultissime.
2. ubi uero abolitis quae uerebatur, adesse sibi liberum tempus faciendi quae
uellet aduertit, pectoris patefecit arcana et planis absolutisque decretis
aperiri templa arisque hostias admouere et reparari deorum statui cultum.
3 utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites
cum plebe discissa in palatium intromissos monebat ciuilius, ut discordiis
consopitis quisque nullo uetante religioni suae seruiret intrepidus.
4. quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia non timeret
unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi
ferales plerique Christianorum expertus. saepeque dictitabat audite me quem
Alamanni audierunt et Franci imitari putans Marci principis ueteris dictum. sed
parum aduertit hoc ab eo nimium discrepare.
5. ille enim cum Palaestinam transiret Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et
tumultuantium saepe taedio percitus dolenter dicitur exclamasse "o Marcomanni, o
Quadi, o Sarmatae, tandem alios uobis inertiores inueni".
[22,6] VI.
1. Per hoc idem tempus rumoribus exciti uariis Aegyptii uenere conplures, genus
hominum controuersum et adsuetudine perplexius litigandi semper laetissimum,
maximeque auidum multiplicatum reposcere, si conpulsori quicquam dederit, ut
leuari debito possit, uel certe commodius per dilationem inferre, quae
flagitantur, aut criminis uitandi formidine, diuites pecuniarum repetundarum
interrogare.
2. hi omnes densati in unum, principem ipsum et praefectos praetorio graculorum
more strepentes interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum
extorquentes quae dedisse se iure uel secus plurimis adfirmabant.
3. cumque nihil aliud agi permitterent, edicto proposito uniuersos iussit
transire Chalcedona, pollicitus quod ipse quoque protinus ueniret, cuncta eorum
negotia finiturus.
4. quibus transgressis mandatum est nauigiorum magistris ultro citroque
discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque obseruato cura
perpensiore euanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta
frustrati redierunt ad lares.
5. unde uelut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cauetur nullum
interpellari suffragatorem super his quae eum recte constiterit accepisse.
[22,7] VII.
1. Adlapso itaque Calendarum Ianuariarum die cum Mamertini et Neuittae nomina
suscepissent paginae consulares, humilior princeps uisus est, in officio pedibus
gradiendo cum honoratis, quod laudabant alii, quidam ut adfectatum et uile
carpebant.
2. dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per
admissionum proximum, ipse lege agi dixerat, ut solebat, statimque admonitus
iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium decem libris
auri semet ipse multauit.
3. Frequentabat inter haec curiam agendo diuersa, quae diuisiones multiplices
ingerebant. et cum die quodam ei causas ibi spectanti uenisse nuntiatus esset ex
Asia philosophus Maximus, exsiluit indecore: et qui esset oblitus, effuso cursu
a uestibulo longe progressus exosculatum susceptumque reuerenter secum induxit
per ostentationem intempestiuam nimius captator inanis gloriae uisus,
praeclarique illius dicti inmemor Tulliani, quo tales notando ita relatum:
4. ipsi illi philosophi etiam in his libris, quos de contemnenda gloria
scribunt, nomen suum inscribunt ut in eo ipso, quo praedicationem nobilitatemque
despiciunt, praedicari de se ac se nominari uelint.
5. Haut multo deinceps duo agentes in rebus ex his, qui proiecti sunt, eum
adiere fidentius, promittentes latebras monstrare Florentii, si eis gradus
militiae redderetur, quos incessens delatoresque adpellans addebat non esse
imperatorium, obliquis flecti indiciis ad retrahendum hominem mortis metu
absconditum, qui forte non diu latitare citra spem ueniae permitteretur.
6. Aderat his omnibus Praetextatus, praeclarae indolis grauitatisque priscae
senator, ex negotio proprio forte repertus apud Constantinopolim, quem arbitrio
suo Achaiae proconsulari praefecerat potestate.
7. Nec tamen, cum corrigendis ciuilibus ita diligenter instaret, omisit
castrensia, rectores militibus diu exploratos adponens, urbes quin etiam per
Thracias omnes cum munimentis reparans extimis, curansque sollicite, ne arma uel
indumenta aut stipendium uel alimenta deessent his quos per supercilia Histri
dispersos excursibusque barbarorum oppositos agere uigilanter audiebat et
fortiter.
8. quae cum ita diuideret nihil segnius agi permittens, suadentibus proximis, ut
adgrederetur propinquos Gothos saepe fallaces et perfidos, hostes quaerere se
meliores aiebat: illis enim sufficere mercatores Galatas, per quos ubique sine
condicionis discrimine uenundantur.
9. Haec eum curantem et talia commendabat externis nationibus fama ut
fortitudine, sobrietate, militaris rei scientia, uirtutumque omnium incrementis
excelsum, paulatimque progrediens ambitum oppleuerat mundi.
10. proinde timore eius aduentus per finitimos longeque distantes latius
explicato legationes undique solito ocius concurrebant: hinc Transtigritanis
pacem obsecrantibus et Armeniis, inde nationibus Indicis certatim cum donis
optimates mittentibus ante tempus ab usque Diuis et Serendiuis, ab australi
plaga ad famulandum rei Romanae semet offerentibus Mauris, ab aquilone et
regionibus solis, per quas in mare Phasis accipitur, Bosporanis aliisque antehac
ignotis legationes uehentibus supplices, ut annua conplentes sollemnia intra
terrarum genitalium terminos otiose uiuere sinerentur.
[22,8] VIII.
1. Adpositum est, ut existimo, tempus ad has partes nos occasione magni
principis deuolutos super Thraciarum extimis situque Pontici sinus uisa uel
lecta quaedam perspicua fide monstrare.
2. Athos in Macedonia mons ille praecelsus nauibus quondam Medicis peruius, et
Caphareus Euboicus scopulus, ubi Nauplius Palamedis pater classem conlisit
Argiuam, licet longo spatio controuersi a Thessalo mari distinguunt Aegaeum,
quod paulatim fusius adulescens, dextra, qua late protenditur, per Sporadas est
insulosum atque Cycladas, ideo sic appellatas quod omnes ambiunt Delon partu
deorum insignem, laeua Imbrum et Tenedum circumluens et Lemnum et Thasum, quando
perflatur, Lesbo inliditur uiolentius.
3. unde gurgitibus refluis Apollinis Sminthii templum et Troada perstringit et
Ilium heroicis casibus claram, efficitque Melana sinum oppositum Zephyro, cuius
apud principium Abdera uisitur Protagorae domicilium et Democriti, cruentaeque
Diomedis Thracii sedes et conualles, per quas Hebrus sibi miscetur, et Maronea
et Aenus, qua diris auspiciis coepta moxque relicta ad Ausoniam ueterem ductu
numinum properauit Aeneas.
4. Hinc gracilescens paulatim et uelut naturali quodam commercio ruens in Pontum
eiusque partem ad se iungens, in speciem Þ litterae formatur, exin Hellespontum
a Rhodopa scindens, Cynossema, ubi sepulta creditur Hecuba, et Coelan
praeterlabitur et Seston et Callipolin contra per Achillis Aiacisque sepulchra
Dardanum contingit et Abydon, unde iunctis pontibus Xerxes maria pedibus
peragrauit, dein Lampsacum Themistocli dono datam a rege Persarum et Parion,
quam condidit Iasionis filius Paris.
5. unde semiorbe curuescens altrinsecus, lataque aperiens terrarum diuortia,
circumfluis spatiis Propontidos respergit ex eoo latere Cyzicum et Dindyma,
religiosa Matris Magnae delubra, et Apamiam Ciumque, ubi Hylam insecuta rapuit
Nympha et Astacum secuto tempore Nicomediam a rege cognominatam, qua in occasum
procedit Cherronesum pulsat et Aegospotamus, in quo loco lapides casuros ex
caelo praedixit Anaxagoras, et Lysimachiam et ciuitatem, quam Hercules conditam
Perinthi comitis sui memoriae dedicauit.
6. et ut effectae plenaeque Þ litterae figura seruetur, in meditullio ipso
rotunditatis Proconesus insula est oblonga et Besbicus.
7. Post cuius summitatem in angustias rursus extenuatum Europam et Bithyniam
intercurrens, per Chalcedona et Chrysopolim et stationes transit obscuras.
8. nam supercilia eius sinistra Athyras portus despectat et Selymbria et
Constantinopolis, uetus Byzantium, Atticorum colonia, et promuntorium Ceras
praelucentem nauibus uehens constructam celsius turrim, quapropter Ceratas
adpellatur uentus inde suetus oriri praegelidus.
9. Hoc modo fractum et participatione maris utriusque finitum iamque mitescens
in aequoream panditur faciem. quantum potest cadere sub aspectum late diffusum
et longe.
10. omnis autem eius uelut insularis circuitus litorea nauigatio uiginti tribus
dimensa milibus stadiorum, ut Eratosthenes adfirmat et Hecataeus et Ptolomaeus
aliique huius modi cognitionum minutissimi scitatores, in speciem Scythici arcus
neruo coagmentati geographiae totius adsensione formatur.
11. et qua sol oceano exsurgit eoo, paludibus clauditur Maeotidos: qua declinat
in uesperum, Romanis prouinciis terminatur: unde suspicit sidus arctoum, homines
alit linguis et moribus dispares: latus eius austrinum molli deuexitate
subductum.
12. per haec amplissima spatia oppida sunt dispersa Graecorum, quae cuncta
aetatibus uariis praeter pauca Atheniensium coloni condidere Milesii, inter
Ionas alios in Asia per Nileum multo ante locati, Codri illius filium, qui se
pro patria bello fertur Dorico deuouisse.
13. extremitates autem arcus utrimque tenues duo exprimunt Bospori e regione
sibi oppositi Thracius et Cimmericus: hac causa Bospori uocitati, quod per eos
quondam Inachi filia mutata, ut poetae locuntur, in bouem ad mare Ionium
permeauit.
14. Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus, quam
ueteres dixere Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt regiones et Amyci
saeuitia Bebryces exempti uirtute Pollucis, remotaque statio, in qua uolitantes
minaciter harpyias Phineus uates horrebat; per quae litora in sinus oblongos
curuatus Sangarius et Phyllis et Lycus et Rhebas fluuii funduntur in maria,
quibus controuersae cyaneae sunt Synplegades, gemini scopuli in uertices undique
porrecti diruptos, adsueti priscis saeculis obuiam sibi cum horrendo fragore
conlisis molibus ferri, cedentesque retrorsus acri adsultu ad ea reuerti, quae
pulsarant. per has saxorum dehiscentium concursantiumque crebritates si etiam
ales interuolasset, nulla celeritate pinnarum eripi poterat quin interiret
oppressa.
15. hi scopuli cum eos Argo prima omnium nauis Colchos ad direptionem aurei
properans uelleris praeterisset innoxia, inmobiles turbine circumfracto stetere
concorporati, ut eos aliquando Iuisse diremptos nulli nunc conspicantium
credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus.
16. Post Bithyniae partem prouinciae Pontus et Paphlagonia protenduntur, in
quibus Heraclea et Sinope et Polemonion, et Amisos amplae sunt ciuitates et Tios
et Amastris, omnes ab auspicio diligentia fundatae Graecorum, et Cerasus, unde
aduexit huius modi poma Lucullus, insulaeque arduae, et Trapezunta et Pityunta
continentis oppida non obscura.
17. ultra haec loca Acherusium specus est, quod accolae ponton adpellant, et
portus Acone, fluuii diuersi, Acheron, idemque Arcadius, et Iris et Tibris et
iuxta Parthenius, omnes in mare ictu rapido decurrentes. Thermodon his est
proximus ab Armonio defluens monte et Themiscyraeos interlabens lucos, ad quos
Amazonas quondam migrare necessitas subegerat talis.
18. Adtritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones ueteres, quae eos cruentis
populabantur incursibus, altiora spirabant, uiresque suas circumspectantes his,
quae propinqua saepius adpetebant, ualidiores, raptae praecipiti cupiditatis
ardore, perruptis nationibus plurimis manus Atheniensibus intulerunt, acrique
concertatione effuse disiectae omnes nudatis equitatus sui lateribus conruere.
19. harum interitu cognito residuae ut imbelles domi relictae, extrema
perpessae, uicinitatis eis repensantis similia funestos impetus declinantes, ad
pacatiorem sedem transiere Thermodontis, quarum progenies longe deinde propagata
per numerosam subolem manu firmissima ad loca reuerterat genitalia, secuto
tempore populis diuersarum originum formidabilis.
20. Haut procul inde attollitur Carambis placide collis contra {septentrionem}
Helicen exsurgens, cuius e regione est Criumetopon, Tauricae promuntorium,
duobus milibus et quingentis stadiis disparatum. hocque ex loco omnis ora
maritima, cuius initium Halys est amnis, uelut longitudine lineali directa nerui
efficit speciem, duabus arcus summitatibus conligati.
21. his regionibus Dahae confines sunt, acerrimi omnium bellatores, et Chalybes,
per quos erutum et domitum est primitus ferrum. post quos terras patentes
Byzares obtinent et Sapires et Tibareni et Mossynoeci et Macrones et Philyres,
populi nulla nobis adsuetudine cogniti.
22. a quibus breui spatio distant uirorum monumenta nobilium, in quibus
Sthenelus est humatus et Idmon et Tiphys, primus Herculis socius Amazonico bello
letaliter uulneratus, alter augur Argonautarum, tertius eiusdem nauis
cautissimus rector.
23. praetercursis partibus memoratis Aulion antron est, et fluenta Callichori ex
facto cognominati, quod superatis post triennium Indicis nationibus, ad eos
tractus Liber reuersus, circa huius ripas uirides et opacas orgia pristina
reparauit et choros: trieterica huius modi sacra quidam existimant appellari ---.
24. post haec confinia Camaritarum pagi sunt celebres, et Phasis fremebundis
cursibus Colchos attingit, Aegyptiorum antiquam subolem, ubi inter ciuitates
alias Phasis est nomine fluuii dictitata, et Dioscurias nunc usque nota, cuius
auctores Amphitus et Cercius Spartani traduntur, aurigae Castoris et Pollucis,
quibus Heniochorum natio est instituta.
25. paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam
consummato, non cum super Helena certaretur, ut auctores prodidere non nulli, in
Pontum reflantibus uentis errore delati cunctisque hostilibus, stabilem
domiciliis sedem nusquam reperientes, uerticibus montium insedere semper
niualium, et horrore caeli districti, uictum etiam sibi cum periculis rapto
parare adsuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saeuierunt. super
Cercetis, qui isdem adnexi sunt, nihil memoratu traditur dignum.
26. Quorum post terga Cimmerici agitant incolae Bospori, ubi Milesiae sunt
ciuitates, harumque uelut mater omnium Panticapaeum, quam perstringit Hypanis
fluuius genuinis intumescens aquis et externis.
27. itineribus hinc extensis Amazones ad usque Caspium mare porrectae
circumcolunt Tanain, qui inter Caucasias oriens rupes per sinuosos labitur
circumflexus, Asiamque disterminans ab Europa, in stagnis Maeoticis delitescit.
28. huic Ra uicinus est amnis, in cuius superciliis quaedam uegetabilis eiusdem
nominis gignitur radix, proficiens ad usus multiplices medelarum.
29. Vltra Tanain panduntur in latitudinem Sauromatae, per quos amnes fluunt
perpetui Marabius et Rombitus et Theophanius et Totordanes. licet alia quoque
distans inmanibus interuallis Sauromatarum praetenditur natio litori iuncta,
quod Coracen suscipiens fluuium in aequor eiectat extremum.
30. Prope palus est Maeotis amplissimi circumgressus, ex cuius uberrimis uenis
per Panticapes angustias undarum magnitudo prorumpit in Pontum, cuius in dextro
latere insulae sunt Phanagorus et Hermonassa studio constructae Graecorum.
31. circa haec stagna ultima extimaque plures habitant gentes, sermonum
institutorumque uarietate dispariles, Iaxamatae et Maeotae et Iazyges,
Roxolanique et Halani et Melanchlaenae et cum Gelonis Agathyrsi, apud quos
adamantis est copia lapidis: aliique ultra latentes, quod sunt omnium
penitissimi.
32. sed Maeotidos lateri laeuo Cherronesus est propinqua, coloniarum plena
Graecarum. unde quieti sunt homines et sedati, adhibentes uomeri curam et
prouentibus fructuariis uictitantes.
33. A quibus per uaria regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur,
inter quos inmani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente
saeuitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per
cauillationem Pontus Euxinus appellatur, ut euethe Graeci dicimus stultum et
noctem euphronen, et furias eumenidas.
34. dis enim hostiis litantes humanis et immolantes aduenas Dianae, quae apud
eos dicitur Orsiloche, caesorum capita fani parietibus praefigebant, uelut
fortium perpetua monumenta facinorum.
35. In hac Taurica insula Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est dedicata.
in quam si fuerint quidam forte delati, uisis antiquitatis uestigiis temploque
et donariis eidem heroi consecratis, uesperi repetunt naues: aiunt enim non sine
discrimine uitae illic quemquam pernoctare. ibi et aquae sunt et candidae aues
nascuntur halcyonibus similes, super quarum origine et Hellespontiaci proelii
tempore disserebamus.
36. sunt autem quaedam per Tauricam ciuitates, inter quas eminet Eupatoria et
Dandace, et Theodosia et minores aliae nullis humanis hostiis inpiatae.
37. Hactenus arcus apex protendi existimatur. eius nunc residua leniter sinuata,
subiectaque ursae caelesti ad usque laeuum Bospori Thracii latus, ut ordo
postulat, exsequemur id admonentes, quod, cum arcus omnium gentium flexis
curuentur hastilibus, Scythici soli uel Parthici circumductis utrimque introrsus
pandis et patulis cornibus effigiem lunae decrescentis ostendunt, medietatem
recta et rotunda regula diuidente.
38. Ergo in ipso huius conpagis exordio, ubi Riphaei deficiunt montes, habitant
Arimphaei iusti homines, placiditateque cogniti, quos amnes Chronius et Visula
praeterfluunt; iuxtaque Massagetae Halani et Sargetae, aliique plures obscuri,
quorum nec uocabula nobis sunt nota nec mores.
39. interiectu deinde non mediocri Carcinites panditur sinus eiusdemque nominis
fluuius, et religiosus per eas terras Triuiae lucus.
40. dein Borysthenes a montibus oriens Neruiorum, primigeniis fontibus copiosus
concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum uerticibus
intimatur, cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est ciuitas et
Cephalonesus, et arae Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae.
41. longo exinde interuallo paene est insula, quam incolunt Sindi ignobiles,
post heriles in Asia casus coniugiis potiti dominorum et rebus, quibus subiectum
gracile litus Achilleos uocant indigenae dromon, exercitiis ducis quondam
Thessali memorabilem. eique proxima est ciuitas. Tyros colonia Phoenicum, quam
praestringit fluuius Tyras.
42. In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse praediximus,
quodque expedito uiatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Halani et
Costobocae gentesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine
cognito fine distentas, quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes
palantes per solitudines uastas nec stiuam aliquando nec sementem expertas, sed
squalentes et pruinosas ferarum taetro ritu uescuntur, eisque caritates et
habitacula, uilesque suppellectiles plaustris inpositae sunt corticibus tectis,
et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit
conuoluentes.
43. Cum autem ad alium portuosum ambitum fuerit uentum, qui arcus figuram
determinat ultimam, Peuce prominet insula, quam circumcolunt Trogodytae et
Peucini minoresque aliae gentes, et Histros quondam potentissima ciuitas, et
Tomi et Apollonia et Anchialos et Odissos, aliae praeterea multae, quas litora
continent Thraciarum.
44. amnis uero Danubius oriens prope Rauracos monte confine limitibus Raeticis
per latiorem orbem praetentus ac sexaginta nauigabilis paene omnes recipiens
fluuios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare.
45. quorum primum est Peuce insula supra dicta, ut interpretata sunt uocabula
Graeco sermone, secundam Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma;
nam Borionstoma ac deinde Stenostoma languidiora sunt ceteris; septimum segnius
et palustri specie nigrum.
46. Omnis autem circumfluo ambitu Pontus et nebulosus est, et dulcior aequorum
ceteris et uadosus, quod et concrescit aer ex umorum spiramine saepe densatus,
et inruentium undarum magnitudine temperatur, et consurgit in breuia dorsuosa,
limum globosque adgerente multitudine circumuenientium fluentorum.
47. et constat ab ultimis nostri finibus maris agminatim ad hunc secessum
pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suauitate salubrius fetus educant in
receptaculis cauis - quae sunt ibi densissima- securi uoracium beluarum: nihil
enim in Ponto huius modi aliquando est uisum, praeter innoxios delphinas et
paucos.
48. quicquid autem eiusdem pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita
perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subteruolui credantur nee per infidum
et labile solum gressus hominis possit uel iumenti firmari, quod uitium numquam
mare sincerum sed permixtum aquis amnicis temptat. - prolati aliquantorsum
longius quam sperabamus pergamus ad reliqua.
49. Accesserat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum diu quidem speratum, sed
dilationum ambage multiplici tractum. nuntiatum est enim per Agilonem et Iouium
postea quaestorem Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque
Constanti excessu, patefactis portis egressos auctores prodidisse turbarum,
isdemque uiuis exustis, ut supra relatum est, omnes concessionem inpetrasse
delictorum et ueniam.
[22,9] IX.
1. At prosperis Iulianus elatior ultra homines iam spirabat, periculis expertus
adsiduis, quod ei orbem Romanum placide iam regenti uelut mundanam cornucopiam
Fortuna gestans propitia cuncta gloriosa deferebat et prospera, antegressis
uictoriarum titulis haec quoque adiciens, quod, dum teneret imperium solus, nec
motibus internis est concitus nec barbarorum quisquam ultra suos exsiluit fines:
populi omnes, auiditate semper insectandi praeterita ut damnosa et noxia, in
laudes eius studiis miris accendebantur.
2. Omnibus igitur, quae res diuersae poscebant et tempora, perpensa
deliberatione dispositis, et militibus orationibus crebris stipendioque
conpetenti ad expedienda incidentia promptius animatis, cunctorum fauore
sublimis Antiochiam ire contendens reliquit Constantinopolim incrementis maximis
fultam: natus enim illic diligebat eam ut genitalem patriam et colebat.
3. transgressus itaque fretum praetercursa Chalcedona et Libyssa, ubi sepultus
est Hannibal Poenus, Nicomediam uenit urbem antehac inclytam, ita magnis retro
principum amplificatam inpensis, ut aedium multitudine priuatarum et publicarum
recte noscentibus regio quaedam urbis aestimaretur aeternae.
4. cuius moenia cum uidisset in fauillas miserabiles concidisse, angorem animi
tacitis fletibus indicans pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis
eius inlacrimans, quod ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac
florentissimus; et agnoscebat quosdam ibidem ab Eusebio
educatus episcopo, quem genere longius contingebat.
5. hic quoque pari modo ad reparanda, quae terrae subuerterat tremor, abunde
praestitis plurimis per Nicaeam uenit ad Gallograeciae fines, unde dextrorsus
itinere declinato Pessinunta conuertit, uisurus uetusta Matris magnae delubra, a
quo oppido bello Punico secundo, carmine Cumano monente per Scipionem Nasicam
simulacrum translatum est Romam.
6. cuius super aduentu in Italiam pauca cum aliis huic materiae congruentibus in
actibus Commodi principis digessimus per excessum. quam autem ob rem hoc nomine
oppidum sit appellatum, uariant rerum scriptores:
7. quidam enim figmento deae caelitus lapso apo tou pesein, quod cadere nos
dicimus, urbem adseruere cognominatam. alii memorant Ilum, Trois filium
Dardaniae regem, locum sic appellasse. Theopompus non Ilum id egisse, sed Midam
adfirmat Phrygiae quondam potentissimum regem.
8. Venerato igitur numine hostiisque litato et uotis Ancyram redit: eumque
exinde progredientem ulterius multitudo inquietabat, pars uiolenter erepta reddi
sibi poscentium, alii querentes consortiis se curiarum addictos iniuste, non
nulli sine respectu periculi agentes ad usque rabiem, ut aduersarios suos laesae
maiestatis criminibus inligarent.
9. uerum ille iudicibus Cassiis tristior et Lycurgis, causarum momenta aequo
iure perpendens, suum cuique tribuebat, nusquam a uero abductus, acrius in
calumniatores exsurgens, quos oderat, multorum huius modi petulantem saepe
dementiam ad usque discrimen expertus dum esset adhuc humilis et priuatus.
10. exemplumque patientiae eius in tali negotio, licet sint alia plurima, id
unum sufficiet poni. inimicum quidam suum, cum quo discordabat asperrime,
commisisse in maiestatem turbulentius deferebat, imperatoreque dissimulante
eadem diebus continuis replicans, interrogatus ad ultimum, qui esset quem
argueret, respondit, municipem locupletem. quo audito princeps renidens quibus
indiciis ait ad hoc peruenisti?.
11 . et ille purpureum sibi inquit indumentum ex serico pallio parat
iussusque post haec ut uilis arduae rei uilem incusans abire tacitus sed
innoxius, nihilo minus instabat. quo taedio Iulianus defatigatus ad largitionum
comitem uisum propius iube inquit periculoso garrulo pedum tegmina dari
purpurea ad aduersarium perferenda, quem, ut datur intellegi, chlamydem huius
coloris memorat sibi consarcinasse, ut sciri possit sine uiribus maximis quid
pannuli proficiant leues.
12. Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud amarum et
notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam adpetitus, licet
priuilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae firmitudine
communitus, obtinebat aequissimum, adeo ut plerique territi emercarentur
molestias pretiis clandestinis ---.
13. Itineribus itaque emensis cum ad Pylas uenisset, qui locus Cappadocas
discernit et Cilicas, osculo susceptum rectorem prouinciae nomine Celsum, iam
inde a studiis cognitum Atticis, adscitumque in consessum uehiculi Tarsum secum
induxit.
14. at hinc uidere properans Antiochiam, orientis apicem pulcrum, usus
itineribus solitis uenit, urbique propinquans in speciem alicuius numinis uotis
excipitur publicis, mi ratus uoces multitudinis magnae, salutare sidus inluxisse
eois partibus adclamantis.
15. euenerat autem isdem diebus annuo cursu conpleto Adonea ritu ueteri
celebrari, amato Veneris, ut fabulae fingunt, apri dente ferali deleto, quod in
adulto flore sectarum est indicium frugum et uisum est triste quod amplam urbem
principumque domicilium introeunte imperatore nunc primum, ululabiles undique
planctus et lugubres sonus audiebantur.
16.hic patientiae eius et lenitudinis documentum leue quidem apparuit sed
mirandum. Thalassium quendam ex proximo libellorum, insidiatorem fratris oderat
Galli, quo adorare adesseque officio inter honoratos prohibito aduersarii, cum
quibus litigabat in foro, postridie turba congregata superflua, adito imperatore
Thalassius clamitabant inimicus pietatis tuae nostra uiolenter eripuit.
17. et ille hac occasione hominem opprimi posse coniciens agnosco respondit
quem dicitis offendisse me iusta de causa, sed silere uos interim consentaneum
est, dum mihi inimico potiori faciat satis. mandauitque adsidenti praefecto ne
audiretur eorum negotium, antequam ipse cum Thalassio rediret in gratiam, quod
breui euenit.
[22,10] X.
1. Ibi hiemans ex sententia nullis interim uoluptatis rapiebatur inlecebris,
quibus abundant Syriae omnes, uerum per speciem quietis iudicialibus causis
intentus non minus arduis quam bellicis distrahebatur multiformibus curis,
exquisita docilitate librans, quibus modis suum cuique tribueret: iustisque
sententiis et inprobi modicis coercerentur suppliciis, et innocentes fortunis
defenderentur intactis.
2. et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestiuus, quid quisque
iurgantium coleret tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis
a uero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit ob religionem uel quodcumque
aliud ab aequitatis recto tramite deuiasse.
3. iudicium enim hoc est optandum et rectum, ubi per uaria negotiorum examina
iustum id est et iniustum, a quo ille ne aberraret, tamquam scopulos cauebat
abruptos. hoc autem ideo adsequi potuit, quod leuitatem agnoscens commotioris
ingenii sui praefectis proximisque permittebat, ut fidenter impetus suos
aliorsum tendentes, ad quae decebat, monitu oportuno frenarent: monstrabatque
subinde se dolere delictis et gaudere correctione.
4. cumque eum defensores causarum ut conscium rationis perfectae plausibus
maximis celebrarent, fertur id dixisse permotus gaudebam plane prae meque
ferebam si ab his laudarer, quos et uituperare posse aduerterem, siquid factum
sit secus aut dictum.
5. sufficiet autem pro multis, quae clementer egit in litibus cognoscendis, hoc
unum ponere nec abhorrens a proposito, nec absurdum. inducta in iudicium femina
quaedam cum palatinum aduersarium suum e numero proiectorum cinctum praeter spem
conspexisset, hoc factum insolens tumultuando querebatur, et imperator
prosequere ait mulier, siquid te laesam existimas: hic enim sic cinctus est
ut expeditius per lutum incedat: parum nocere tuis partibus potest.
6. Et aestimabatur per haec et similia, ut ipse dicebat adsidue, uetus illa
Iustitia, quam offensam uitiis hominum Aratus extollit in caelum, imperante eo
reuersa ad terras, ni quaedam suo ageret, non legum arbitrio, erransque
aliquotiens obnubilaret gloriarum multiplices cursus.
7. post multa enim etiam iura quaedam correxit in melius, ambagibus circumcisis,
indicantia liquide quid iuberent fieri uel uetarent. illud autem erat inclemens,
obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et
grammaticos ritus christiani cultores.
[22,11] XI.
1. Isdem diebus notarius ille Gaudentius, quem opponendum per Africam missum
supra diximus a Constantio, Iulianus quin etiam ex uicario earundem partium
nimius fautor retracti sub uinculis, morte periere poenali.
2. tunc et Artemius ex duce Aegypti Alexandrinis urgentibus atrocium criminum
mole supplicio capitali multatus est. post quem Marcelli ex magistro equitum et
peditum filius ut iniectans imperio manus publica deletus est morte. Romanus
quin etiam et Vincentius, Scutariorum scholae primae secundaeque tribuni,
agitasse conuicti quaedam suis uiribus altiora, acti sunt in exilium.
3. Cumque tempus interstetisset exiguum, Alexandrini Artemii conperto interitu,
quem uerebantur, ne cum potestate reuersus - id enim minatus est - multos
laederet ut offensus, iram in Georgium uerterunt episcopum, uipereis, ut ita
dixerim, morsibus ab eo saepius adpetiti.
4. in fullonio natus, ut ferebatur, apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque
in damna conplurium contra utilitatem suam reique communis episcopus Alexandriae
est ordinatus, in ciuitate quae suopte motu, et ubi causae non suppetunt,
seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur
fides.
5. his efferatis hominum mentibus Georgius quoque ipse graue accesserat
incentiuum, apud patulas aures Constantii multos exinde incusans ut eius
recalcitrantes imperiis, professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum
suadet et lene, ad delatorum ausa feralia desciscebat.
6. et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium, quod in
urbe praedicta aedificia cuncta solo cohaerentia, a conditore Alexandro
magnitudine inpensarum publicarum exstructa, emolumentis aerarii proficere
debent ex iure.
7. ad haec mala id quoque addiderat, unde paulo post actus est in exitium
praeceps. reuersus ex comitatu principis cum transiret per speciosum Genii
templum, multitudine stipatus ex more, flexis ad aedem ipsam luminibus quam
diu inquit sepulcrum hoc stabit?. quo audito uelut fulmine multi perculsi,
metuentesque ne illud quoque temptaret euertere, quicquid poterant in eius
perniciem clandestinis insidiis concitabant.
8. ecce autem repente perlato laetabili nuntio indicante extinctum Artemium,
plebs omnis elata gaudio insperato, uocibus horrendis infrendens Georgium petit
raptumque diuersis mulcandi generibus proterens et conculcans diuaricatis
pedibus.
9. Cumque eo Dracontius monetae praepositus et Diodorus quidam, ueluti comes,
iniectis per crura funibus simul exanimati sunt; ille quod aram in moneta, quam
regebat, recens locatam euertit; alter quod dum aedificandae praeesset
ecclesiae, cirros puerorum licentius detondebat, id quoque ad deorum cultum
existimans pertinere.
10. quo non contenta multitudo inmanis dilaniata cadauera peremptorum camelis
inposita uexit ad litus isdemque subdito igne crematis cineres proiecit in mare
id metuens, ut clamabat, ne collectis supremis aedes illis exstruerentur ut
reliquis, qui deuiare a religione conpulsi pertulere cruciabiles poenas, ad
usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur.
Poterantque miserandi homines ad crudele supplicium ducti christianorum
adiumento defendi, ni Georgii odio omnes indiscrete flagrabant.
11. hoc comperto imperator ad uindicandum facinus nefandum erectus, iamque
expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis,
missoque edicto acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si
deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia uetet et leges.
[22,12] XII.
1. Inter haec expeditionem parans in Persas, quam dudum animi robore conceperat
celso, ad ultionem praeteritorum uehementer elatus est, sciens et audiens gentem
asperrimam per sexaginta ferme annos inussisse orienti caedum et direptionum
monumenta saeuissima, ad internecionem exercitibus nostris saepe deletis.
2. urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod inpatiens otii lituos
somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaeuo obiectus efferatarum
gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui uinci
magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis inlustrium
gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
3. Quae maximis molibus festinari cernentes obtrectatores desides et maligni,
unius corporis permutatione tot cieri turbas intempestiuas, indignum et
perniciosum esse strepebant, studium omne in differendo procinctu ponentes. et
dictitabant his praesentibus, quos audita referre ad imperatorem posse rebantur,
eum, ni sedatius ageret, inmodica rerum secundarum prosperitate, uelut
luxuriantes ubertate nimia fruges, bonis suis protinus occasurum.
4. et haec diu multumque agitantes frustra uirum circumlatrabant inmobilem
occultis iniuriis, ut Pygmaei uel Thiodamas agrestis homo Lindius Herculem.
5. ille tamen ut maioris praeter ceteros spiritus, nihilo lentius magnitudinem
expeditionis secum commentans in praeparandis congruis operam nauabat enixam.
6. Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia perfundebat, tauros
aliquotiens inmolando centenos et innumeros uarii pecoris greges auesque
candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies paene singulos milites carnis
distentiore sagina uictitantes incultius, potusque auiditate corrupti, umeris
inpositi transeuntium per plateas ex publicis aedibus, ubi uindicandis potius
quam concedendis conuiuiis indulgebant, ad sua diuersoria portarentur,
Petulantes ante omnes et Celtae, quorum ea tempestate confidentia creuerat ultra
modum.
7. augebantur autem caerimoniarum ritus inmodice cum inpensarum amplitudine
antehac inusitata et graui: et quisque, cum inpraepedite liceret, scientiam
uaticinandi professus, iuxta imperitus et docilis, sine fine uel praestitutis
ordinibus, oraculorum permittebantur scitari responsa, et extispicia non numquam
futura pandentia, oscinumque et auguriorum et ominum fides, si reperiri usquam
posset, affectata uarietate quaerebatur.
8. haecque dum ita procedunt more pacis, multorum curiosior Iulianus nouam
consilii uiam ingressus est, uenas fatidicas Castalii recludere cogitans fontis,
quem obstruxisse Caesar dicitur Hadrianus mole saxorum ingenti, ueritus ne, ut
ipse praecinentibus aquis capessendam rem publicam conperit, etiam alii similia
docerentur: ac statim circumhumata corpora statuit exinde transferri eo ritu,
quo Athenienses insulam purgauerant Delon.
[22,13] XIII.
1. Eodem tempore diem undecimum kalendarum Nouembrium amplissimum Daphnaei
Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus rex ille condidit iracundus et saeuus,
et simulacrum in eo Olympiaci Iouis imitamenti aequiperans magnitudinem, subita
ui flammarum exustum est.
2. quo tam atroci casu repente consumpto ad id usque imperatorem ira prouexit,
ut quaestiones agitari iuberet solito acriores et maiorem ecclesiam Antiochiae
claudi. suspicabatur enim id christianos egisse stimulatos inuidia, quod idem
templum inuiti uidebant ambitioso circumdari peristylio.
3. ferebatur autem licet rumore leuissimo hac ex causa conflagrasse delubrum,
quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum uisendi
gratia Iuliani peregre ad id suburbanum uenisset, deae caelestis argenteum breue
figmentum, quocumque ibat secum solitus efferre, ante pedes statuit simulacri
sublimes, accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa cum nec
adesse quisquam potuit nec iuuare, uolitantes scintillae adhaesere materiis
uetustissimis, ignesque aridis nutrimentis erecti omne quicquid contingi potuit,
licet ardua discretum celsitudine concremarunt.
4. eo anno sidere etiam tum instante brumali quarum incessit inopia metuenda, ut
et riui cassescerent quidam et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus
abundantes, sed in integrum postea restituti sunt.
5. et quartum nonas Decembres, uergente in uesperam die, reliqua Nicomedia
conlapsa est terrae motu, itidemque Nicaeae portio non mediocris.
[22,14] XIV.
1. Quae tametsi maestitiam sollicito incuterent principi, residua tamen non
contemnebat urgentia, dum pugnandi tempus ei ueniret optatum. inter praecipua
tamen et seria illud agere superfluum uidebatur, quod, nulla probabili ratione
suscepta, popularitatis amore uilitati studebat uenalium rerum, quae non numquam
secus quam conuenit ordinata inopiam gignere solet et famem.
2. et Antiochensi ordine id tunc fieri, cum ille iuberet, non posse aperte
monstrante nusquam a proposito declinabat, Galli similis fratris licet
incruentus. quocirca in eos deinceps saeuiens ut obtrectatores et contumaces
uolumen conposuit inuectiuum, quod Antiochense uel Misopogonem appellauit,
probra ciuitatis infensa mente dinumerans addensque ueritati conplura: post quae
multa in se facete dicta conperiens, coactus dissimulare pro tempore, ira
sufflabatur interna.
3. ridebatur enim ut Cercops, homo breuis, humeros extentans angustos et barbam
prae se ferens hircinam, grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis,
quorum proceritatem Homerus in inmensum tollit, itidemque uictimarius pro
sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et culpabatur
hinc oportune, cum ostentationis gratia uehens licenter pro sacerdotibus sacra,
stipatusque mulierculis litabat. et quamquam his paribusque de causis
indignaretur, tacens tamen motumque in animi retinens potestate sollemnia
celebrabat.
4. Denique praestituto feriarum die Casium montem ascendit nemorosum et tereti
ambitu in sublime porrectum, unde secundis galliciniis uidetur primo solis
exortus. cumque Ioui faceret rem diuinam, repente conspexit quendam humi
prostratum, supplici uoce uitam precantem et ueniam. interrogantique ei, qui
esset, responsum est praesidalem esse Theodotum Hierapolitanum, qui profectum a
ciuitate sua Constantium inter honoratos deducens adulando deformiter tamquam
futurum sine dubietate uictorem, orabat lacrimas fingens et gemitum ut Iuliani
ad eos mitteret caput perduellis ingrati, specie illa, qua Magnenti circumlatum
meminerat membrum.
5. quibus auditis accepi inquit, olim hoc dictum imperator relatione
multorum, sed abi securus ad lares, exutus omni metu clementia principis, qui ut
prudens definiuit inimicorum minuere numerum augereque amicorum sponte sua
contendit ac libens.
6. Exin sacrorum perfecto ritu digresso offeruntur rectoris Aegypti scripta,
Apim bouem operosa quaesitum industria tamen post tempus inueniri potuisse
firmantis, quod ut earum regionum existimant incolae faustum et ubertatem frugum
diuersaque indicat bona.
7. Super qua re pauca conueniet expediri. inter animalia antiquis
obseruationibus consecrata Mneuis et Apis sunt notiora: Mneuis Soli sacratur,
super quo nihil dicitur memorabile; sequens Lunae. est enim Apis bos diuersis
genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae
specie latere dextro insignis, qui cum post uiuendi spatium praestitutum sacro
fonte inmersus e uita abierit - nec enim ultra eum trahere licet aetatem quam
secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum - necatur choragio pari bos
femina, quae ei inuenta cum notis certis offertur, quo perempto alter cum
publico quaeritur luctu, et si omnibus signis consummatus reperiri potuerit,
ducitur Memphim, urbem frequentem praesentiaque numinis Aesculapii claram.
8. cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit
sacer, coniecturis apertis signa rerum futurarum dicitur demonstrare et adeuntes
quosdam indiciis auerti uidetur obliquis, ut offerentem cibum aliquando
Germanicum Caesarem, sicut lectum est, auersatus portenderat paulo post
euentura.
[22,15] XV.
1. Strictim itaque, quoniam tempus uidetur hoc flagitare, res Aegyptiacae
tangantur, quarum notitiam in actibus Hadriani et Seueri principum digessimus
late uisa pleraque narrantes.
2. Aegyptiam gentem omnium uetustissimam, nisi quod super antiquitate certat cum
Scythis, a meridiali latere Syrtes maiores et Phycus promuntorium et Borion et
Garamantes nationesque uariae claudunt, qua orientem e regione prospicit,
Elephantinen et Meroen urbes Aethiopum et Catadupos rubrumque pelagus et
Scenitas praetenditur Arabas, quos Sarracenos nunc appellamus, septentrioni
supposita terrarum situ cohaeret inmenso, unde exordium Asia Syriarumque
prouinciae sumunt, a uespera Issiaco disiungitur mari, quod quidam nominauere
Parthenium.
3. Pauca itaque super {beniuolo omnium flumine} Nilo, quem Aegyptum Homerus
appellat, praestringi conueniet, mox ostendendis aliis, quae sunt in his
regionibus admiranda.
4 origines fontium Nili, ut mihi quidem uideri solet, sicut adhuc factum est,
posterae quoque ignorabunt aetates. uerum quoniam fabulantes poetae uariantesque
geographi in diuersa latentem notitiam scindunt, opiniones eorum ueritati
confines, ut arbitror, expediam paucis.
5. adfirmant aliqui physicorum in subiectis septentrioni spatiis, cum hiemes
frigidae cuncta constringunt, magnitudines niuium congelascere, easque postea ui
flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere grauidas, quae in
meridianam plagam etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa
ubertim suggerere Nilo creduntur.
6. ex Aethiopicis imbribus, qui abundantes in tractibus illis per aestus
torridos cadere memorantur, exundationes eius erigi anni temporibus adserunt
alii praestitutis: quod utrumque dissonare uidetur a ueritate. imbres enim apud
Aethiopas aut numquam aut per interualla temporum longa cadere memorantur.
7. opinio est celebrior alia, quod spirantibus prodromis, perque dies
quadraginta et quinque etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum,
uelocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit: et reluctante spiritu
controuerso adulescens in maius, hinc ui reuerberante uentorum, inde urgente
cursu uenarum perennium, progrediens in sublime tegit omnia, et humo suppressa
per supina camporum speciem exhibet maris.
8. rex autem Iuba Punicorum confisus textu librorum a monte quodam oriri eum
exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum
ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur.
9. Aethiopiae autem partes praetermeans Nilus nominum diuersitate decursa, quae
ei orbem peragranti nationes indidere conplures, aestuans inundatione ditissima
ad cataractas id est praeruptos scopulos uenit, e quibus praecipitans ruit
potius quam fluit: unde Atos olim accolas usu aurium fragore adsiduo deminuto
necessitas uertere solum ad quietiora coegit.
10. exinde lenius means per ostia septem, quorum singula perpetuorum amnium usum
et faciem praebent, nullis per Aegyptum aquis externis adiutus eiectatur. et
praeter amnis plurimos ex alueo deriuatos auctore, cadentesque in suppares eius,
septem nauigabiles sunt et undosi, quibus subiecta uocabula ueteres indiderunt:
Heracleoticus, Sebennyticus, Bolbiticus, Pathmiticus, Mendesius, Taniticus et
Pelusiacus.
11. oriens autem inde, ut dictum est, propellitur e paludibus ad usque
cataractas insulasque efficit plures, quarum aliquae ita porrectis aquis
dicuntur extentae ut singulas aegre tertio die relinquat.
12. inter quas duae sunt clarae Meroe et Delta, a triquetrae litterae forma hoc
uocabulo signatius appellata. cum autem sol per Cancri sidus coeperit uehi,
augescens ad usque transitum eius in Libram, diebusque centum sublatius fluens
minuitur postea et mitigatis ponderibus aquarum nauibus antea peruios
equitabiles campos ostendit.
13. abunde itaque luxurians ita est noxius, ut infructuosus, si uenerit parcior:
gurgitum enim nimietate umectans diutius terras culturas moratur agrorum,
paruitate autem minatur steriles segetes. eumque nemo aliquando extolli cubitis
altius sedecim possessor optauit. et si inciderit moderatius, aliquotiens iactae
sementes in liquore pinguis cespitis cum augmento fere septuagesimo renascuntur:
solusque fluminum auras nullas inspirat.
14. Exuberat Aegyptus etiam pecudibus multis, inter quas terrestres sunt et
aquatiles. aliae quae humi et in humoribus uiuunt unde amphibioi nominantur. et
in aridis quidem capreoli uescuntur et bubali et spinturnicia omni deformitate
ridicula, aliaque monstra quae enumerare non refert.
15. Inter aquatiles autem bestias crocodilus ubique per eos tractus abundat,
exitiale quadrupes malum, adsuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam
superiorem commouens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus
quicquid contigerit pertinaciter petens, per oua edens fetus anserinis similia.
16. utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad euertendas quoque
naues sufficeret uiribus magnis: ad cubitorum enim longitudinem octodecim
interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi uersatur
confidentia cutis, quam ita ualidam gerit, ut eius terga cataphracta uix
tormentorum ictibus perforentur.
17. et saeuientes semper eaedem ferae quasi pacto foedere quodam castrensi per
septem caerimoniosos dies mitescunt ab omni saeuitia desciscentes, quibus
sacerdotes Memphi natales celebrant Nili.
18. praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis
aluis mollibus serratis ferarum dorsualibus cristis, quas delphinis similes
nutrit fluuius ante dictus, alii exitio intereunt tali.
19. trochilus auicula breuis dum escarum minutias captat, circa cubantem feram
uolitans blande, genasque eius inritatius titillando peruenit ad usque ipsam
uiciniam gutturis. quod factum contuens enhydrus ichneumonis genus oris aditum
penetrat alite praeuia patefactum et populato uentre, uitalibus dilancinatis
erumpit.
20. audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit,
timidissimum, et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos nullo
uesci dicitur cibo.
21. Hippopotami quoque generantur in illis partibus ultra animalia cuncta
ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidas habentes ungulas
caudasque breues, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet.
22. inter arundines celsas et squalentes nimia densitate haec belua cubilibus
positis, otium peruigili studio circumspectat, laxataque copia ad segetes
depascendas egreditur. cumque iam coeperit redire distenta, auersis uestigiis
distinguit tramites multos, ne unius plani itineris lineas insidiatores secuti
repertum sine difficultate confodiant.
23. item cum auiditate nimia extuberato uentre pigrescit, super calamos recens
exsectos femora conuoluit et crura, ut pedibus uulneratis cruor egestus sagina
distentum faciat leuem: et partes saucias caeno oblinit quam diu in cicatrices
conueniant plagae.
24. has monstruosas antehac raritates in beluis in aedilitate Scauri uidit
Romanus populus primitus, patris illius Scauri, quem defendens Tullius imperat
Sardis, ut de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate
sentirent, et per aetates exinde plures saepe huc ducti nunc inueniri nusquam
possunt, ut coniectantes regionum incolae dicunt, insectantis multitudinis
taedio ad Blemmyas migrasse conpulsi.
25. Inter Aegyptias alites, quarum uarietas nullo conprehendi numero potest,
ibis sacra est et amabilis et innocua ideo, quod nidulis suis ad cibum suggerens
oua serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae.
26. occurrunt eaedem uolucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis
emergunt paludibus uenena malignantes, eosque, antequam finibus suis excedunt,
proeliis superatos aeriis uorant, quas aues per rostra edere fetus accepimus.
27 serpentes quoque Aegyptus alit innumeras, ultra omnem perniciem saeuientes:
basiliscos et amphisbaenas et scytalas et acontias et dipsadas et uiperas
aliasque conplures, quas omnes magnitudine et decore aspis facile supereminens,
numquam sponte sua fluenta egreditur Nili.
28. Multa in illis tractibus pretium est operae maximum cernere. e quibus pauca
conueniet explicari. templa ubique molibus magnis exstructa. pyramides ad
miracula septem prouectae, quarum diuturnas surgendi difficultates scriptor
Herodotus docet, ultra omnem omnino altitudinem, quae humana manu confici
potest, erectae sunt turres, ab imo latissimae in summitates acutissimas
desinentes.
29. quae figura apud geometras ideo sic appellatur quod ad ignis speciem, tou
pyros, ut nos dicimus, extenuatur in conum. quarum magnitudo quoniam in
celsitudinem nimiam scandens gracilescit paulatim, umbras quoque mechanica
ratione consumit.
30. Sunt et syringes subterranei quidam et flexuosi secessus, quos, ut fertur,
periti rituum uetustorum aduentare diluuium praescii, metuentesque, ne
caerimoniarum oblitteraretur memoria, penitus operosis digestos fodinis per loca
diuersa struxerunt, et excisis parietibus uolucrum ferarumque genera multa
sculpserunt, et animalium species innumeras multas, quas hierographicas litteras
appellarunt ---.
31. Dein Syene, in qua solstitii tempore, quo sol aestiuum cursum extendit,
recta omnia ambientes radii excedere ipsis corporibus umbras non sinunt. inde si
stipitem quisquam fixerit rectum uel hominem aut arborem uiderit stantem, circa
lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen
Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam dicitur euenire, ubi per
nonaginta dies umbrae nostris in contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas
uocant.
32. quae quoniam miracula multa sunt opusculi nostri propositum excedentia, ad
ingenia celsa paramus, pauca super prouinciis narraturi.
[22,16] XVI.
1. Tres prouincias Aegyptus fertur habuisse temporibus priscis, Aegyptum ipsam
et Thebaidem et Libyam, quibus duas adiecit posteritas, ab Aegypto Augustamnicam
et Pentapolim a Libya sicciore disparatam.
2. Igitur Thebais multas inter urbes clariores aliis Hermopolim habet et Copton
et Antinou, quam Hadrianus in honorem Antinoi ephebi condidit sui: hecatompylos
enim Thebas nemo ignorat.
3. In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis pater
dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem ciuitatis
adluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum horrendis furiarum
imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei sepulcrum est Magni, et Ostracine
et Rhinocorura.
4. In Pentapoli Libya Cyrene est posita, urbs antiqua sed deserta, quam
Spartanus condidit Battus, et Ptolomais et Arsinoe eademque Teuchira et Darnis
et Berenice, quas Hesperidas appellant.
5. in sicciore uero Libya Paraetonion et Chaerecla et Neapolis inter municipia
pauca et breuia.
6. Aegyptus ipsa, quae iam inde, uti Romano imperio iuncta est regitur a
praefectis, exceptis minoribus multis, Athribi et Oxyryncho et Thmui et Memphi
maximis urbibus nitet.
7. Alexandria enim uertex omnium est ciuitatum, quam multa nobilitant et
magnificentia conditoris altissimi et architecti sollertia Dinocratis, qui cum
ampla moenia fundaret et pulchra paenuria calcis ad momentum parum repertae
omnes ambitus lineales farina respersit, quod ciuitatem post haec alimentorum
uberi copia circumfluere fortuito monstrauit.
8. inibi aurae salubriter spirantes, aer tranquillus et clemens atque, ut
periculum docuit per uarias collectum aetates, nullo paene die incolentes hanc
ciuitatem solem serenum non uident.
9. hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus adfligeret antehac
nauigantes discriminibus plurimis, excogitauit in portu Cleopatra turrim
excelsam, quae Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi nauibus nocturna
suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago uenientes uel Libyco, per
pandas oras et patulas, montium nullas speculas uel collium signa cernentes,
harenarum inlisae glutinosae mollitiae frangerentur.
10. haec eadem regina heptastadium sicut uix credenda celeritate ita magnitudine
mira construxit ob causam notam et necessariam. insula Pharos, ubi Protea cum
phocarum gregibus diuersatum Homerus fabulatur inflatius, a ciuitatis litore
mille passibus disparata Rhodiorum erat obnoxia uectigali.
11. quod cum in die quodam nimium quantum petituri uenissent, femina callida
semper in fraudes, sollemnium specie feriarum isdem publicanis secum ad
suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem
diebus totidem stadia molibus iactis in mare, solo propinquanti terrae sunt
uindicata. quo cum uehiculo ingressa errare ait Rhodios insularum non
continentis portorium flagitantes.
12. His accedunt altis sufflata fastigiis templa. inter quae eminet Serapeum,
quod licet minuatur exilitate uerborum, atriis tamen columnariis amplissimis et
spirantibus signorum figmentis et reliqua operum multitudine ita est exornatum,
ut post Capitolium, quo se uenerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis
terrarum ambitiosius cernat.
13. in quo bybliothecae fuerunt inaestimabiles: et loquitur monumentorum ueterum
concinens fides septingenta uoluminum milia, Ptolomaeis regibus uigiliis
intentis conposita bello Alexandrino, dum diripitur ciuitas sub dictatore
Caesare, conflagrasse.
14. Canopus inde duodecimo disiungitur lapide, quem, ut priscae memoriae
tradunt, Menelai gubernator sepultus ibi cognominauit. amoenus inpendio locus
fanis et diuersoriis laetis exstructus, auris et salutari temperamento
perflabilis, ita ut extra mundum nostrum morari se quisquam arbitretur in illis
tractibus agens, cum saepe aprico spiritu inmurmurantes audierit uentos.
15. Sed Alexandria ipsa non sensim, ut aliae urbes, sed inter initia prima aucta
per spatiosos ambitus, internisque seditionibus diu aspere fatigata, ad ultimum
multis post annis Aureliano imperium agente, ciuilibus iurgiis ad certamina
interneciua prolapsis dirutisque moenibus amisit regionis maximam partem, quae
Bruchion appellabatur, diuturnum praestantium hominum domicilium.
16. unde Aristarchus grammaticae rei doctrinis excellens, et Herodianus artium
minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi
scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus
eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex
libris ubi non numquam inperfecte Tullium reprehendit sillographos imitatus
scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut inmania frementem
leonem putredulis uocibus canis catulus longius circumlatrans.
17. et quamquam ueteres cum his quorum memini floruere conplures, tamen ne nunc
quidem in eadem urbe doctrinae uariae silent; nam et disciplinarum magistri
quodam modo spirant et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet,
nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonica conticuit, et recalet
apud quosdam adhuc licet raros consideratio mundani motus et siderum, doctique
sunt numeros haut pauci, super his scientiam callent quae fatorum uias ostendit.
18. medicinae autem, cuius in hac uita nostra nec parca nec sobria desiderantur
adminicula crebra, ita studia augentur in dies ut, licet opus ipsum redoleat,
pro omni tamen experimento sufficiat medico ad commendandam artis auctoritatem,
si Alexandriae se dixerit eruditum.
19. et haec quidem hactenus. sed si intellegendi diuini aditionem multiplicem et
praesensionum originem mente uegeta quisquam uoluerit replicare, per mundum
omnem inueniet mathemata huius modi ab Aegypto circumlata.
20. hic primum homines longe ante alios ad uaria religionum incunabula, ut
dicitur, peruenerunt et initia prima sacrorum caute tuentur condita scriptis
arcanis.
21. hac institutus prudentia Pythagoras colens secretius deos, quicquid dixit
aut uoluit auctoritatem esse instituit ratam, et femur suum aureum apud Olympiam
saepe monstrabat, et cum aquila conloquens subinde uisebatur.
22. hinc Anaxagoras lapides e caelo lapsuros et putealem limum contrectans
tremores futuros praedixerat terrae. et Solon sententiis adiutus Aegypti
sacerdotum, latis iusto moderamine legibus, Romano quoque iuri maximum addidit
firmamentum. ex his fontibus per sublimia gradiens sermonum amplitudine Iouis
aemulus Platon uisa Aegypto militauit sapientia gloriosa.
23. Homines autem Aegyptii plerique subfusculi sunt et atrati magis quam maesti
oris, gracilenti et aridi, ad singulos motus excandescentes, controuersi et
reposcones acerrimi. erubescit apud eos siqui non infitiando tributa plurimas in
corpore uibices ostendat. et nulla tormentorum uis inueniri adhuc potuit, quae
obdurato illius tractus latroni inuito elicere potuit, ut nomen proprium dicat.
24. Id autem notum est, ut annales ueteres monstrant, quod Aegyptus omnis sub
amicis erat antea regibus, sed superatis apud Actium bello nauali Antonio et
Cleopatra, prouinciae nomen accepit ab Octauiano Augusto possessa. aridiorem
Libyam supremo Apionos regis consecuti sumus arbitrio, Cyrenas cum residuis
ciuitatibus Libyae Pentapoleos Ptolomaei liberalitate suscepimus. euectus
longius ad ordinem remeabo coeptorum.
|