[23,0] Liber XXIII.
[23,1] I.
1. Haec eo anno - ut praetereamus negotiorum minutias - agebantur. Iulianus uero
iam ter consul, adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias,
quater ipse amplissimum inierat magistratum: et uidebatur nouum adiunctum esse
Augusto priuatum, quod post Diocletianum et Aristobulum nullus meminerat gestum.
2. et licet accidentium uarietatem sollicita mente praecipiens multiplicatos
expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam tamen ubique
diuidens imperiique sui memoriam magnitudine operum gestiens propagare,
ambitiosum quondam apud Hierosolymam templum, quod post multa et interneciua
certamina obsidente Vespasiano posteaque Tito aegre est expugnatum, instaurare
sumptibus cogitabat inmodicis, negotiumque maturandum Alypio dederat
Antiochensi, qui olim Brittannias curauerat pro praefectis.
3. cum itaque rei idem fortiter instaret Alypius iuuaretque prouinciae rector,
metuendi globi flammarum prope fundamenta crebris adsultibus erumpentes fecere
locum exustis aliquotiens operantibus inaccessum, hocque modo elemento
destinatius repellente cessauit inceptum.
4. Isdem diebus legatos ad se missos ab urbe aeterna clare natos meritisque
probabilis uitae compertos imperator honoribus diuersis adfecit. et Apronianum
Romae decreuit esse praefectum, Octauianum proconsulem Africae, Venusto uicariam
commisit Hispaniae, Rufinum Aradium comitem orientis in locum auunculi sui
Iuliani recens defuncti prouexit.
5. quibus ut conuenerat ordinatis, terrebatur omine quodam ut docuit exitus
praesentissimo. Felice enim largitionum comite profluuio sanguinis repente
extincto eumque comite Iuliano secuto uulgus publicos contuens titulos Felicem
Iulianum Augustumque pronuntiabat.
6. praecesserat aliud saeuum. namque kalendis ipsis ianuariis ascendente eo
gradile Genii templum e sacerdotum consortio quidam ceteris diuturnior nullo
pulsante repente concidit animamque insperato casu efflauit, quod adstantes -
incertum per inperitiam an adulandi cupiditate - memorabant consulum seniori
portendi nimirum Sallustio, sed ut apparuit non aetati sed potestati maiori
interitum propinquare monstrabatur.
7. super his alia quoque minora signa subinde quid accideret ostendebant. inter
ipsa enim exordia procinctus Parthici disponendi nuntiatum est Constantinopolim
terrae pulsu uibratam: quod horum periti minus laetum esse pronuntiabant aliena
peruadere molienti rectori. ideoque intempestiuo conatu desistere suadebant, ita
demum haec et similia contemni oportere firmantes, cum inruentibus armis
externis lex una sit et perpetua, salutem omni ratione defendere, nihil
remittente ui mortis. isdem diebus nuntiatum est ei per litteras Romae super hoc
bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a
limitibus suis aperto prohibuisse responso.
[23,2] II.
1. Inter haec tamen legationes gentium plurimarum auxilia pollicentium,
liberaliter susceptae remittebantur, speciosa fiducia principe respondente,
nequaquam decere aduenticiis adiumentis rem uindicari Romanam, cuius opibus
foueri conueniret amicos et socios, si auxilium eos adegerit necessitas
inplorare.
2. solum Arsacem monuerat Armeniae regem ut collectis copiis ualidis iubenda
operiretur, quo tenderet, quid deberet urgere propere cogniturus. proinde cum
primam consultae rationes copiam praebuissent, rumore praecurso hostiles
occupare properans terras nondum adulto uere, missa per militares numeros
expeditionali tessera cunctos transire iussit Euphraten.
3. quo conperto omnes euolant ex hibernis transmissoque, ut textus docebat
scriptorum, dispersi per stationes uarias aduentum principis exspectabant. ipse
autem Antiochiam egressurus Heliopoliten quendam Alexandrum Syriacae iuris
dictioni praefecit turbulentum et saeuum: dicebatque non illum meruisse, sed
Antiochensibus auaris et contumeliosis huius modi iudicem conuenire.
4. cumque eum profecturum deduceret multitudo promiscua, itum felicem reditumque
gloriosum exoptans oransque ut deinde placabilis esset et lenior, nondum ira,
quam ex conpellationibus et probris conceperat, emollita loquebatur asperius se
esse eos adserens postea non uisurum.
5. disposuisse enim aiebat hiemandi gratia per conpendiariam uiam consummato
procinctu Tarsum Ciliciae reuersurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in
eadem urbe cuncta usui congrua pararentur. et hoc haut diu postea contigit.
corpus namque eius illuc relatum exsequiarum humili pompa in suburbano sepultum
est ut ipse mandarat,
6. Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus Hierapolim solitis
itineribus uenit. ubi cum introierit ciuitatis capacissimae portas, sinistra
porticus subito lapsa, subter tendentes quinquaginta milites exceptis plurimis
uulneratis tignorum tegularumque pondere magno conlisit.
7. unde contractis copiis omnibus Mesopotamiam tam propere signa commouit ut
fama de se nulla praeuersa - id enim curatius obseruarat - inprouisus Assyrios
occuparet. denique cum exercitu et Scytharum auxiliis Euphrate nauali ponte
transmisso uenit ad Batnas municipium Osdroenae ibique inlaetabile portentum
offendit.
8. cum enim calonum frequens multitudo ad suscipiendum consuete pabulum prope
aceruum palearum stetisset inpendio celsum - hoc enim modo per regiones illas
tales species construuntur - rapientibus multis quassata congeries inclinata
est, parique exitio quinquaginta obruit homines mole maxima ruinarum
[23,3] III.
1. Maestus exinde digressus uenit cursu propero Carras antiquum oppidum,
Crassorum et Romani exercitus aerumnis insigne unde duae ducentes Persidem uiae
regiae distinguuntur, laeua per Adiabenam et Tigridem, dextra per Assyrios et
Euphraten.
2. ibi moratus aliquot dies dum necessaria parat, et Lunae, quae religiose per
eos colitur tractus, ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras nullo arbitrorum
admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio
mandasseque arripere fidentius principatum si se interisse didicerit apud
Parthos.
3. hic Iuliani quiescentis animus agitatus insomniis euenturum triste aliquid
praesagiebat. quocirca et ipse et uisorum interpretes praesentia contemplantes,
diem secuturum, qui erat quartum decimum kalendas Apriles, obseruari debere
pronuntiabant. uerum ut conpertum est postea, hac eadem nocte Palatini Apollinis
templum praefecturam regente Aproniano in urbe conflagrauit aeterna, ubi, ni
multiplex iuuisset auxilium, etiam Cumana carmina consumpserat magnitudo
flammarum.
4. Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti
procursatorum aduentu anhelantium etiam tum indicatur equestres hostium turmas
uicino limite quodam perrupto auertisse subito praedas.
5. cuius atrocitate mali perculsus ilico, ut ante cogitauerat, triginta milia
lectorum militum eidem commisit Procopio iuncto ad parilem potestatem Sebastiano
comite ex duce Aegypti, isdemque praecepit, ut intra Tigridem interim agerent
uigilanter omnia seruaturi, nequid inopinum ex incauto latere oreretur, qualia
multa saepe didicerat euenisse, mandabatque eis ut, si fieri potius posset, regi
sociarentur Arsaci cumque eo per Corduenam et Moxoenam, Chiliocomo uberi Mediae
tractu, partibusque aliis praestricto cursu uastatis apud Assyrios adhuc agenti
sibi concurrerent necessitatum articulis adfuturi.
6. His ita ordinatis ipse exitu simulato per Tigridem, quod iter etiam re
cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus et quieta nocte emensa,
mane iumentum quo ueheretur ex usu, poposcit, oblatusque ei equus Babylonius
nomine ictu torminis consternatus dum dolorum inpatiens uoluitur, auro
lapillisque ornamenta distincta conspersit. quo ostento laetior exclamauit
plaudentibus proximis ´Babylona humi procidisse ornamentis omnibus spoliatamª.
7. et paulisper detentus, ut omen per hostias litando firmaret, Dauanam uenit
castra praesidiaria, unde ortus Belias fluuius funditur in Euphraten. hic
corporibus cibo curatis et quiete, postridie uentum est ad Callinicum,
munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum
kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annales, et
carpentum, quo uehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum
sollemnitate prisco more conpleta, somno per otium capto exultans pernoctauit et
laetus.
8. luce uero secuta profectus exinde per supercilia riparum fluuialium aquis
adulescentibus undique conuenis cum armigera gradiens manu in statione quadam
sub pellibus mansit, ubi Saracenarum reguli gentium genibus supplices nixi
oblata ex auro corona tamquam mundi nationumque suarum dominum adorarunt,
suscepti gratanter ut ad furta bellorum adpositi.
9. dumque hos adloquitur, Xerxis illius potentissimi regis instar, classis
aduenit tribuno Constantiano cum comite Lucilliano ductante, quae latissimum
flumen Euphraten artabat, in qua mille erant onerariae naues ex diuersa trabe
confectae, commeatus abunde ferentes et tela et obsidionales machinas;
quinquaginta aliae bellatrices totidemque ad conpaginandos necessariae pontes.
[23,4] IV.
1. Re ipsa admoneor, breuiter, quantum mediocre potest ingenium haec
instrumentorum genera ignorantibus circumscripte monstrare; et ballistae figura
docebitur prima.
2. ferrum inter axiculos duos firmum conpaginatur et uastum in modum regulae
maioris extentum, cuius ex uolumine tereti, quod in medio pars polita conponit,
quadratus eminet stilus extentius, recto canalis angusti meatu cauatus, et hac
multiplici chorda neruorum tortilium inligatus: eique cochleae duae ligneae
coniunguntur aptissime, quarum prope unam adsistit artifex contemplabilis et
subtiliter adponit in temonis cauamine sagittam ligneam spiculo maiore
conglutinatam, hocque facto hinc inde ualidi iuuenes uersant agiliter rotabilem
flexum.
3. cum ad extremitatem neruorum acumen uenerit summum, percita interno pulsu a
ballista ex oculis auolat, interdum nimio ardore scintillans, et euenit saepius,
ut antequam telum cernatur, dolor letale uulnus agnoscat.
4. Scorpionis autem, quem appellant nunc Onagrum, huius modi forma est. dolantur
axes duo quernei uel ilicei, curuanturque mediocriter, ut prominere uideantur in
gibbas, hique in modum serratoriae machinae conectuntur ex utroque latere
patentius perforati, quos inter per cauernas funes conligantur robusti,
conpagem, ne dissiliat, continentes.
5. ab hac medietate restium ligneus stilus exsurgens obliquus et in modum
iugalis temonis erectus ita neruorum nodulis inplicatur, ut altius tolli possit
et inclinari, summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea
uel ferrea funda, cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis
confertum minutis, ualidis nexibus inligatum et locatum super congestos cespites
uel latericios aggeres. nam muro saxeo huius modi moles inposita disiectat
quidquid inuenerit subter concussione uiolenta, non pondere.
6. cum igitur ad concertationem uentum fuerit, lapide rotundo fundae inposito,
quaterni altrinsecus iuuenes repagula, quibus incorporati sunt funes,
explicantes, retrorsus stilum paene supinum inclinant: itaque demum sublimis
adstans magister claustrum, quod totius operis continet uincula, reserat malleo
forti perculsum, unde absolutus ictu uolucri stilus et mollitudine offensus
cilicii saxum contorquet, quicquid incurrerit conlisurum.
7. et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio
autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri uocabulum indidit
aetas nouella ea re, quod asini feri eum uenatibus agitantur, ita eminus lapides
post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis
ossibus capita ipsa displodant.
8. Hinc ad arietem ueniemus. eligitur abies uel ornus excelsa, cuius summitas
duro ferro concluditur et prolixo, arietis efficiens prominulam speciem, quae
forma huic machinamento uocabulum indidit, et sic suspensa utrimque transuersis
asseribus et ferratis quasi ex lance uinculis trabis alterius continetur, eamque
quantum mensurae ratio patitur multitudo retro repellens rursus ad obuia quaeque
rumpenda protrudit ictibus ualidissimis instar adsurgentis et cedentis arietis
qua crebritate uelut reciproci fulminis impetu aedificiis scissis in rimas
concidunt structurae laxatae murorum.
9. hoc genere operis si fuerit exserto uigore discussum, nudatis defensoribus
ideoque solutis obsidiis ciuitates munitissimae recluduntur.
10. Pro his arietum meditamentis iam crebritate despectis conditur machina
scriptoribus historicis nota, quam elepolin Graeci cognominamus. cuius opera
diuturna Demetrius Antigoni filius regis Rhodo aliisque urbibus oppugnatis
Poliorcetes est appellatus.
11. aedificatur autem hoc modo. testudo conpaginatur inmanis axibus roborata,
longissimis ferreisque clauis aptata et contegitur coriis bubulis uirgarumque
recenti textura atque limo asperguntur eius suprema ut flammeos detrectet et
missiles casus.
12. conseruntur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae, ponderibus
ferreis graues, qualia nobis pictores ostendunt fulmina uel fictores, ut
quicquid petierit aculeis exsertis abrumpat.
13. hanc ita ualidam molem rotis et funibus regens numerosus intrinsecus miles
languidiori murorum parti uiribus admouet concitis, et nisi desuper
propugnantium ualuerint uires conlisis parietibus aditus patefacit ingentes.
14. Malleoli autem, teli genus, figurantur hac specie. sagitta est cannea inter
spiculum et harundinem multifido ferro coagmentata, quae in muliebris coli
formam, quo nentur lintea stamina, concauatur uentre subtiliter et plurifariam
patens atque in alueo ipso ignem cum aliquo suscipit alimento.
15. et si emissa lentius arcu inualido - ictu enim rapidiore extinguitur -
haeserit usquam, tenaciter cremat aquisque conspersa acriores excitat aestus
incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto puluere consopitur. hactenus de
instrumentis muralibus, e quibus pauca sunt dicta. nunc ad rerum ordinem
reuertamur.
[23,5] V.
1. Adscitis Saracenorum auxiliis, quae animis obtulere promptissimis, tendens
imperator agili gradu Cercusium principio mensis Aprilis ingressus est
munimentum tutissimum et fabre politum. cuius moenia Abora et Euphrates ambiunt
flumina uelut spatium insulare fingentes.
2. quod Diocletianus exiguum antehac et suspectum muris turribusque circumdedit
celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret, ne
uagarentur per Syriam Persae ita ut paucis ante annis cum magnis prouinciarum
contigerat damnis.
3. namque, cum Antiochiae in alto silentio scaenicis ludis mimus cum uxore
inmissus e medio sumpta quaedam imitaretur, populo uenustate attonito coniunx
´nisi somnus estª inquit ´en Persaeª et retortis plebs uniuersa ceruicibus
exaceruantia in se tela declinans spargitur passim. ita ciuitate incensa et
obtruncatis pluribus, qui pacis more palabantur effusius, incensisque locis
finitimis et uastatis, onusti praeda hostes ad sua remearunt innoxii, Mareade
uiuo exusto, qui eos ad suorum interitum ciuium duxerat inconsulte. et haec
quidem Gallieni temporibus euenerunt.
4. Iulianus uero dum moratur apud Cercusium, ut per naualem Aborae pontem
exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti Galliarum
praefecti suscepit orantis suspendi expeditionem in Parthos obtestantisque, ne
ita intempestiue nondum pace numinum exorata inreuocabile subiret exitium.
5. posthabito tamen suasore cautissimo fidentius ultra tendebat, quoniam nulla
uis humana uel uirtus meruisse umquam potuit, ut quod praescripsit fatalis ordo
non fiat. statimque transgressus pontem auelli praecepit, necui militum ab
agminibus propriis reuertendi fiducia remaneret.
6. pari sorte hic quoque omen inlaetabile uisum est apparitoris cuiusdam cadauer
extentum carnificis manu deleti, quem praefectus Sallustius praesens, ea re
supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum
exhibere pollicitus casu inpediente frustratus est. sed miserando homine
trucidato postridie aduenit, ut ille promiserat, alia classis abunde uehens
annonam.
7. Profecti exinde Zaitham uenimus locum, qui olea arbor interpretatur. hic
Gordiani imperatoris longe conspicuum uidimus tumulum, cuius actus a pueritia
prima exercituumque felicissimos ductus et insidiosum interitum digessimus
tempore conpetenti
8. ubi cum pro ingenita pietate consecrato principi parentasset pergeretque ad
Duram desertum oppidum, procul militarem cuneum conspicatus stetit inmobilis
eique dubitanti quid ferrent, offertur ab eis inmanissimi corporis leo, cum
aciem peteret multiplici telorum iactu confossus. quo omine uelut certiore iam
spe status prosperioris elatus exsultantius incedebat, sed incerto fatu fortunae
aliorsum prorupit euentus. obitus enim regis portendebatur, sed cuius, erat
incertum.
9. nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discreuere postremi, ut
fidem uaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum maximum regnum
deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra
Medos oblique destinauerat mare, sortemque his posteriorem ueram quidem sed non
minus ambiguam: aio te Aeacida Romanos uincere posse.
10. Etrusci tamen haruspices qui comitabantur, gnari prodigialium rerum, cum
illis procinctum hunc saepe arcentibus non crederetur, prolatis libris
exercitualibus ostendebant signum hoc esse prohibitorium principique aliena
licet iuste inuadenti contrarium.
11 . sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reuerenda tunc erat
auctoritas, errantium subinde et in parum cognitis perseuerantium diu. et enim
ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae id praetendebant, quod
et Maximiano antehac Caesari cum Narseo Persarum rege iam congressuro itidem leo
et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et superata gente discessit
incolumis, illo minime contemplato, quod aliena petenti portendebatur exitium et
Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat.
12. secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole uergente iam in
occasum ex parua nubecula subito aere crassato usus adimitur lucis, et post
minacem tonitruum crebritatem et fulgurum Iouianus nomine miles de caelo tactus
cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.
13. eoque uiso harum rerum interpretes arcessiti interrogatique etiam id uetare
procinctum fidentius adfirmabant, fulmen consiliarium esse monstrantes: ita enim
appellantur quae dissuadent aliquid fieri uel suadent ideoque hoc nimis
cauendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis extinxit, et hoc
modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri.
14. contra philosophi candorem ignis sacri repente conspecti nihil significare
aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum ex aethere aliqua ui ad inferiora
detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori
portendi gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad
sublimia conuolare.
15. Peracto igitur, ut ante dictum est, ponte cunctisque transgressis imperator
antiquissimum omnium ratus est militem adloqui sui rectorisque fiducia
properantem intrepide. signo itaque per lituos dato cum centuriae omnes et
cohortes et manipuli conuenissent, ipse aggere glebali adsistens coronaque
celsarum circumdatus potestatum talia ore sereno disseruit fauorabilis studio
concordi cunctorum:
16. ´Contemplans maximis uiribus et alacritate uos uigere, fortissimi milites,
contionari disposui, docturus ratione multiplici non nunc primitus, ut maledici
mussitant, Romanos penetrasse regna Persidis. namque ut Lucullum transeam uel
Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque
natione perrupta uidit Caspios lacus, Ventidium nouimus Antoni legatum strages
per hos tractus innumeras edidisse.
17. sed ut a uetustate discedam, haec quae tradidit recens memoria replicabo.
Traianus et Verus et Seuerus hinc sunt digressi uictores et tropaeati,
redissetque pari splendore iunior Gordianus, cuius monumentum nunc uidimus
honorate, apud Resainam superato fugatoque rege Persarum, ni factione Philippi
praefecti praetorio sceleste iuuantibus paucis in hoc ubi sepultus est loco,
uulnere impio cecidisset. nec errauere diu manes eius inulti, quod uelut
clarente iustitia omnes, qui in eum conspirauere, cruciabilibus interiere
suppliciis.
18. et illos quidem uoluntas ad altiora propensior subire inpulit facinora
memoranda, nos uero miseranda recens captarum urbium et inultae caesorum
exercituum umbrae et damnorum magnitudines carorumque amissiones ad haec, quae
proposuimus, hortantur, uotis omnium sociis ut medeamur praeteritis et honorata
huius lateris securitate re publica, quae de nobis magnifice loquatur posteritas
relinquamus.
19. adero ubique uobis adiumento numinis sempiterni imperator et antesignanus et
conturmalis ominibus secundis, ut reor. at si fortuna uersabilis in pugna me
usquam fuderit, mihi uero pro Romano orbe memet uouisse sufficiet ut Curtii
Muciique ueteres et clara prosapia Deciorum. abolenda nobis natio molestissima
cuius in gladiis nondum nostrae propinquitatis exaruit cruor.
20. plures absumptae sunt maioribus nostris aetates, ut interirent radicitus
quae uexabant. deuicta est perplexo et diuturno Marte Carthago, sed eam dux
inclytus timuit superesse uictoriae. euertit funditus Numantiam Scipio post
multiplices casus obsidionis emensos. Fidenas ne imperio subcrescerent aemulae,
Roma subuertit, et Faliscos ita oppressit et Veios, ut suadere nobis laboret
monumentorum ueterum fides, ut has ciuitates aliquando ualuisse credamus.
21. haec ut antiquitatum peritus exposui, superest ut auiditate rapiendi
posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens
incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit uentum, signa propria secuturus
sciens, quod, si remanserit quisquam, exsectis cruribus relinquetur. nihil enim
praeter dolos et insidias hostium uereor nimium callidorum.
22. ad summam polliceor uniuersis rebus post haec prospere mitigatis absque omni
praerogatiua principum, qui quod dixerint uel censuerint pro potestate
auctoritatis iustum esse existimant, rationem me recte consultorum uel secus
siquis exegerit redditurum.
23. quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos uestros, multa
praesumentes et bona aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile
subituri et coniectantes aequitati semper solere iungi uictoriamª.
24. Conclusa oratione ad hunc gratissimum finem, ductoris gloria proeliator
miles exsultans, speque prosperorum elatior, sublatis altius scutis nihil
periculosum fore uel arduum clamitabat sub imperatore plus sibi laboris quam
gregariis indicente.
25. maxime omnium id numeri Gallicani fremitu laetiore monstrabant, memores
aliquotiens eo ductante perque ordines discurrente cadentes uidisse gentes
aliquas, alias supplicantes.
[23,6] VI.
1. Res adegit huc prolapsa, ut in excessu celeri situm monstrare Persidis,
descriptoribus gentium curiose digestum, e quibus aegre uera dixere paucissimi.
quod autem erit paulo prolixior textus, ad scientiam proficiet plenam. quisquis
enim adfectat nimiam breuitatem ubi narrantur incognita non quid signatius
explicet, sed quid debeat praeteriri, scrutatur.
2. Hoc regnum quondam exiguum multisque antea nominibus appellatum ob causas
quas saepe rettulimus, cum apud Babylona Magnum fata rapuissent Alexandrum, in
uocabulum Parthi concessit Arsacis obscure geniti, latronum inter adulescentiae
rudimenta ductoris, uerum paulatim in melius mutato proposito clarorum contextu
factorum aucti sublimius.
3. qui post multa gloriose et fortiter gesta superato Nicatore Seleuco eiusdem
Alexandri successore, cui uictoriarum crebritas hoc indiderat cognomentum,
praesidiisque Macedonum pulsis ipse tranquillius agens temperator oboedientium
fuit et arbiter lenis.
4. denique post finitima cuncta ui uel aequitatis consideratione uel metu
subacta, ciuitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside,
adsuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse
agens cursum aetatis placida morte decessit. certatimque summatum et uulgi
sententiis concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione
permixtus est omnium primus.
5. unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi appellari se patiuntur
Solis fratres et Lunae, utque imperatoribus nostris Augusta nuncupatio amabilis
est et optata, ita regibus Parthicis abiectis et ignobilibus antea, incrementa
dignitatum felicibus Arsacis auspiciis accessere uel maxima.
6. quam ob rem numinis eum uice uenerantur et colunt ea usque propagatis
honoribus ut ad nostri memoriam non nisi Arsacides is sit, quisquam in
suscipiendo regno cunctis anteponatur, et in qualibet ciuili concertatione, quae
adsidue apud eos eueniunt, uelut sacrilegium quisque caueat ne dextra sua
Arsaciden arma gestantem feriat uel priuatum.
7. Satisque constat hanc gentem regna populis ui superatis conpluribus dilatasse
ad usque Propontidem et Thracias, sed alte spirantium ducum superbia licenter
grassantium per longinqua aerumnis maximis inminutam primo per Cyrum, quem
Bospori fretum cum multitudine fabulosa transgressum ad internecionem deleuit
Tomyris regina Scytharum ultrix acerrima filiorum.
8. deinde cum Dareus posteaque Xerxes Graeciam elementorum usu mutato adgressi
cunctis paene copiis terra marique consumptis uix ipsi tutum inuenere discessum,
ut bella praetereamus Alexandrina et testamento nationem omnem in successoris
unius iura translatam.
9. Quibus peractis transcursisque temporibus longis sub consulibus et deinceps
in potestatem Caesarum redacta re publica, nobiscum hae nationes subinde
dimicarunt paribusque momentis interdum, aliquotiens superatae, non numquam
abiere uictrices.
10. Nunc locorum situm, quantum ratio sinit, carptim breuiterque absoluam. hae
regiones in amplitudines diffusae longas et latas ex omni latere insulosum et
celebre Persicum ambiunt mare, cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, ut ex
Harmozonte Carmaniae promuntorio contra oppositum aliud promuntorium, quod
appellant incolae Maces, sine inpedimento cernatur.
11. quibus angustiis permeatis cum latitudo patuerit nimis extensa, nauigatio ad
usque urbem Teredona porrigitur, ubi post iacturas multiplices pelago miscetur
Euphrates, omnisque sinus dimensione litorea in numerum uiginti milium stadiorum
uelut spatio detornato finitur, cuius per oras omnes oppidorum est densitas et
uicorum nauiumque crebri discursus.
12. ergo permeatis angustiis ante dictis uenitur ad Carmaniae sinum orienti
obiectum interuallo. Cantichus nomine panditur sinus australis. haut procul inde
alius, quem uocant Chaliten, occiduo obnoxius sideri. hinc praestrictis pluribus
insulis, e quibus paucae sunt notae, Indorum mari iunguntur oceano, qui
feruentem solis exortum suscipit omnium primus ipse quoque nimium calens.
13. utque geographici stili formarunt, hac specie distinguitur omnis circuitus
ante dictus. ab arctoo cardine usque ad Caspias portas Cadusiis conterminat et
Scytharum gentibus multis et Arimaspis hominibus luscis et feris. ab occidua
plaga contingit Armenios et Niphaten et in Asia sitos Albanos, mare rubrum et
Scenitas Arabas, quos Saracenos posteritas appellauit: Mesopotamiam sub axe
meridiali despectat: orienti a fronte contrarius ad Gangen extenditur flumen,
quod Indorum intersecans terras in pelagus eiectatur australe.
14. Sunt autem in omni Perside hae regiones maximae, quas Vitaxae id est
magistri equitum curant, et reges et satrapae - nam minores plurimas recensere
difficile est et superfluum Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania
maior, Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae, Scythia infra Imaum et
ultra eundem montem, Serica, Aria, Paropanisadae, Drangiana, Arachosia et
Gedrosia.
15. Citra omnes prouincias est nobilis Assyria celebritate et magnitudine et
multiformi feracitate ditissima. quae per populos pagosque amplos diffusa
quondam et copiosa, ad unum concessit uocabulum et nunc omnis appellatur
Assyria, ubi inter bacarum uulgariumque abundantiam frugum bitumen nascitur
prope lacum nomine Sosingiten, cuius alueo Tigris uoratus fluensque subterraneus
percursis spatiis longis emergit.
16. hic et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque
bitumini, cui etiam si auicula insederit breuis, praepedito uolatu submersa
penitus euanescit. et cum hoc liquoris ardere coeperit genus, nullum inueniet
humana mens praeter puluerem extinguendi commentum.
17. In his pagis hiatus quoque conspicitur terrae, unde halitus letalis
exsurgens quodcumque animal proxime steterit odore graui consumit. quae lues
oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit latum, antequam sublimius
uagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset.
18. cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac, ut adserunt aliqui,
uidebatur. unde emergens itidem noxius spiritus perseueranti odore quicquid
prope uenerat conrumpebat absque spadonibus solis, quod qua causa eueniat,
rationibus physicis permittatur.
19. apud Asbamaei quoque Iouis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille
philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum Tyana, stagno effluens fons
cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus seseque resorbens numquam extra
margines intumescit.
20. Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus uocitata
longaque adsuetudine ad hoc translata uocabulum ea re quod inter Onam et
Tigridem sita nauigeros fluuios adiri uado numquam potuit: transire enim
diabainein dicimus Graeci.
21. et ueteres quidem hoc arbitrantur. nos autem id dicimus quod in his terris
amnes sunt duo perpetui, quos ipsi transiuimus, Diabas et Adiabas iunctis
naualibus pontibus, ideoque intellegi Adiabenam cognominatam ut a fluminibus
maximis Aegyptos Homero auctore et India et Euphratensis ante hoc Commagena,
itidemque Hiberia ex Hibero, nunc Hispania, et a Baeti amne insigni prouincia
Baetica.
22. In hac Adiabena Ninus est ciuitas, quae olim Persidis regna possederat,
nomen Nini potentissimi quondam regis Samiramidis mariti declarans, et Ecbatana
et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina uaria proeliorum
incitato Marte prostrauit.
23. In omni autem Assyria multae sunt urbes. inter quas Apamia eminet Mesene
cognominata et Teredon et Apollonia et Vologessia hisque similes multae.
splendidissimae uero et peruulgatae hae solae sunt tres: Babylon cuius moenia
bitumine Samiramis struxit - arcem enim antiquissimus rex condidit Belus - et
Ctesiphon quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus
incolarum uiribus amplificatam et moenibus Graeco indito nomine, Persidis
effecit specimen summum. post hanc Seleucia ambitiosum opus Nicatoris Seleuci.
24. qua per duces Veri Caesaris, ut ante rettulimus, expulsata, auulsum sedibus
simulacrum Comei Apollinis perlatumque Romam in aede Apollinis Palatini deorum
antistites collocarunt. fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum
incensa ciuitate milites fanum scrutantes inuenere foramen angustum, quo
reserato, ut pretiosum aliquid inuenirent, ex adyto quodam concluso a
Chaldaeorum arcanis labes primordialis exiluit, quae insanabilium ui concepta
morborum eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus ab ipsis Persarum finibus ad
usque Rhenum et Gallias cuncta contagiis polluebat et mortibus.
25. Hic prope Chaldaeorum est regio altrix philosophiae ueteris, ut memorant
ipsi, apud quos ueridica uaticinandi fides eluxit. perfluunt autem has easdem
terras potiores ante alios amnes hi, quos praediximus, et Marses et Flumen
regium et Euphrates cunctis excellens. qui tripertitus nauigabilis per omnes est
riuos, insulasque circumfluens, et arua cultorum industria diligentius rigans
uomeri et gignendis arbustis habilia facit.
26. His tractibus Susiani iunguntur, apud quos non multa sunt oppida. inter alia
tamen eminet Susa saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha. cetera
breuia sunt et obscura. fluuii uero multi per haec loca discurrunt, quibus
praestant Oroates et Harax et Mosaeus, per harenosas angustias, quae a rubro
prohibent Caspium mare, aequoream multitudinem inundantes.
27. At in laeua Media confinis Hyrcano panditur mari: quam ante regnum Cyri
superioris et incrementa Persidos legimus Asiae reginam totius Assyriis domitis,
quorum plurimos pagos in Atropatenae uocabulum permutatos belli iure possedit.
28. pugnatrix natio et formidanda post Parthos, quibus uincitur solis, regiones
inhabitans ad speciem quadratae figurae formatas. harum terrarum incolae omnes
ad latitudinem nimiam extenduntur, eisque maximae celsitudines imminent montium,
quos Zagrum et Orontem et Iasonium uocant.
29. Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam frumentariis agris
adfluunt et uinariis, pingui fecunditate laetissimi et fluminibus fontiumque
uenis liquidis locupletes.
30. edunt apud eos prata uirentia fetus equorum nobilium, quibus, ut scriptores
antiqui docent nosque uidimus, ineuntes proelia uiri summates uehi exultantes
solent, quos Nesaeos appellant.
31. abundat aeque ciuitatibus ditibus Media et uicis in modum oppidorum
exstructis et multitudine incolarum. utque absolute dicatur, uberrimum est
habitaculum regum.
32. In his tractibus Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta studiisque,
quoniam huc incidimus, pauca conueniet expediri. magiam opinionum insignium
auctor amplissimus Plato machagistiam esse uerbo mystico docet, diuinorum
incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum
arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus Darei
pater.
33. qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam
uenerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia
potiuntur, eorumque monitu rationes mundani motus et siderum purosque sacrorum
ritus quantum colligere potuit eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus
magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura per suam quisque
progeniem posteris aetatibus tradunt.
34. ex eo per saecula multa ad praesens una eademque prosapia multitudo creata
deorum cultibus dedicatur. feruntque, si iustum est credi, etiam ignem caelitus
lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam ut faustam
praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.
35. huius originis apud ueteres numerus erat exilis eiusque ministeriis Persicae
potestates in faciendis rebus diuinis sollemniter utebantur. eratque piaculum
aras adire uel hostiam contrectare antequam magus conceptis precationibus
libamenta diffunderet praecursoria. uerum aucti paulatim in amplitudinem gentis
solidae concesserunt et nomen uillasque inhabitantes nulla murorum firmitudine
conmunitas et legibus suis uti permissi religionis respectu sunt honorati.
36. ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis regnum inisse Persidos
antiqui memorant libri docentes eos Darei factione oppressos, imperitandi
initium equino hinnitu sortiti.
37. In hac regione oleum conficitur Medicum, quo inlitum telum, si emissum
lentius laxiore arcu - nam ictu extinguitur rapido - haeserit usquam, tenaciter
cremat, et si aqua uoluerit abluere quisquam, aestus excitat acriores
incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulueris consopitur.
38. paratur autem hoc modo. oleum usus communis herba quadam infectum condiunt
harum rerum periti ad diuturnitatem seruantes et coalescens durant ex materia
uenae naturalis similis oleo crassiori: quae species gignitur apud Persas, quam
ut diximus, naphtam uocabulo appellauere gentili.
39. Per haec loca ciuitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis
et Patigran et Gazaca. inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt
Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana sub Iasonio monte in
terris sitae Syromedorum.
40. amnes has regiones praetereunt multi, quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes
et Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso Cyrus ille
superior rex amabilis abolito uetere id uocabulum dedit cum ereptum ire regna
Scythica festinaret, quod et fortis est, ut ipse etiam ferebatur, et uias sibi
ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur mare.
41. Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis
habitatur antiqua, minutis frugibus diues et palmite aquarumque copia
iucundissima. amnes quippe multi per eam ante dictum influunt sinum, quorum
maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.
42. oppida uero mediterranea sunt ampliora - incertum enim, qua ratione per oras
maritimas nihil condiderunt insigne - inter quae Persepolis est clara et Ardea
et Obroatis atque Tragonice. insulae uero uisuntur ibi tres tantum Tabiana et
Fara et Alexandria.
43. His propinquant Parthi siti sub aquilone colentes niuales terras et
pruinosas, quorum regiones Choatres fluuius interscindit ceteris abundantior: et
haec potiora residuis sunt oppida Oenunia, Moesia, Charax, Apamia, Artacana et
Hecatompylos, a cuius finibus per Caspia litora ad usque portarum angustias
stadia quadraginta numerantur et mille.
44. feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces eosque ita
certamina iuuant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio
profuderit animam. excedentes enim e uita morte fortuita conuiciis insectantur
ut degeneres et ignauos.
45. Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic
appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suauitate
multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro
contingunt, laeua Persico mari conlimitant, elementi utriusque potiri bonis
omnibus adsueti.
46. ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures et emporia densa et
diuersoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium
saluberrimi fontes et riuorum fluminumque multitudo perspicua, sospitalisque
temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis uideatur ad felicitatem deesse
supremam.
47. ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis
et uallibus, has tamen ciuitates habet eximias Geapolim et Nascon et Baraba
itidemque Nagara et Maepham et Tapphara et Dioscurida. insulas autem conplures
habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert. insignior tamen
aliis Turgana est, in qua Serapidis maximum esse dicitur templum.
48. Post huius terminos gentis Carmania maior uerticibus celsis erigitur ad
usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta sed
obscurior Arabum terris multo et minor. fluminibus tamen ipsa quoque non minus
abundans caespiteque ubere iuxta fecunda.
49. amnes autem sunt hic ceteris notiores Sagareus et Saganis et Hydriacus. sunt
etiam ciuitates licet numero paucae uictu tamen et cultu perquam copiosae, inter
quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis.
50. Interius uero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis adluit mare.
apud quos, glebae macie internecante sementes, ruris colendi cura est leuior,
sed uescuntur uenatibus, quorum uarietate inmane quantum exuberant. ubi etiam
tigridum milia multa cernuntur feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent
capi commentis dudum nos meminimus rettulisse.
51. nec ideo tamen stiuam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes ubi
solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis habilibus ad plantandum et
marinis mercibus plerique sustentantur.
52. hic amnes duo peruulgati sunt nominis Oxus et Maxera, quos urgente inedia
superantes natatu aliquotiens tigris improuisae finitima populantur. habent
etiam ciuitates inter minora municipia ualidas duas quidem maritimas Socanda et
Saramanna, mediterraneas alias Asmurnam et Salen et his nobiliorem Hyrcanam.
53. Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii uersari genus piissimum,
calcare cuncta mortalia consuetum, quos, ut Homerus fabulosius canit, Iuppiter
ab Idaeis montibus contuetur.
54. Sedes uicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus
altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti. et quamquam pleraque sunt ibi
deserta soli aquarum penuria, quaedam tamen habent oppida; sed Iasonion et
Antiochia et Nigaea sunt aliis notiora.
55. Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et
potentissima Persisque semper infesta antequam circumsitos populos omnes ad
dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere ueteribus saeculis
etiam Arsaci formidabiles reges.
56. eius pleraeque partes ita ut Margiana procul a litoribus sunt disparatae,
sed humi gignentium fertiles, et pecus, quod illic per campestria loca uescitur
et montana, membris est magis conpactis et ualidis, ut indicio sunt cameli a
Mithridate exinde perducti et primitus in obsidione Cyzicena uisi Romanis.
57. gentes isdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad
Italiae speciem crebris fluminibus inundantur. e quibus Artamis et Zariaspes
ante sibi consociati itidemque Ochus et Dargomanes iuncti conuenis aquis augent
inmania Oxi fluenta.
58. sunt et hic ciuitates, quas amnes diuersi perstringunt, his cedentes ut
melioribus, Chatracharta et Alicodra et Astacana et Menapia et Bactra ipsa, unde
regnum et uocabulum nationis est institutum.
59 --- sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo
fluunt nauium capacissimi Araxates et Dymas, qui per iuga uallesque praecipites
in campestrem planitiem fluuii decurrentes Oxiam nomine paludem efficiunt late
longeque diffusam. hic inter alia oppida celebrantur Alexandria et Cyreschata et
Drepsa metropolis.
60. His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca soli pecori
fructuosa, ideo nec ciuitatibus culta. cui Ascanimia mons inminet et Comedus.
praeter quorum radices et uicum, quem Lithinon pyrgon appellant, iter
longissimum patet mercatoribus peruium ad Seras subinde commeantibus.
61. Circa defectus et crepidines montium, quos Imauos et Apurios uocant, Scythae
sunt intra Persicos fines Asianis contermini Sarmatis Halanorumque latus
tangentes extremum. qui uelut agentes quodam secessu coalitique solitudine per
interualla dispersi sunt longa adsueti uictu uili et paupertino.
62. et gentes quidem uariae hos incolunt tractus, quas nunc recensere alio
properans superfluum puto. illud tamen sciendum est inter has nationes paene ob
asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios ut Iaxartae
sunt et Galactophagi, quorum meminit uates Homerus in hoc uersu glaktophagon
Abion te dikaiotaton anthropon.
63. inter flumina uero multa, quae per has terras uel potioribus iungit natura
uel lapsu post trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et Daicus.
ciuitates autem non nisi tres solas habere noscuntur Aspabota et Chauriana et Saga.
64. Vltra haec utriusque Scythiae loca contra orientalem plagam in orbis speciem
consertae celsorum aggerum summitates ambiunt Seras ubertate regionum et
amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis adnexos, a septentrione
et orientali niuosae solitudini cohaerentes: qua meridiem spectant ad usque
Indiam porrectos et Gangen. appellantur autem ibidem montes Anniba et Auzacium
et Asmira et Emodon et Oporocorra.
65. hanc itaque planitiem undique prona decliuitate praeruptam terrasque lato
situ distentas duo famosi nominis flumina Oechardes et Bautis lentiore meatu
percurrunt. et dispar est tractuum diuersorum ingenium: hic patulum, alibi molli
deuexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.
66. incolunt autem fecundissimam glebam uariae gentes, e quibus Anthropophagi et
Annibi et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. exortum uero
solis suspiciunt Rabannae et Asmirae et Essedones omnium splendidissimi, quibus
Athagurae ab occidentali parte cohaerent et Aspacarae: Baetae uero australi
celsitudine montium inclinati. urbibus licet non multis, magnis tamen
celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et Aspacara et
Sera nitidae sunt et notissimae.
67. agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes,
utque hominibus sedatis et placidis otium est uoluptabile, nulli finitimorum
molesti. caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda
leniumque uentorum commodissimus flatus et abunde siluae sublucidae, a quibus
arborum fetus aquarum asperginibus crebris uelut quaedam uellera molientes ex
lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina
conficiunt sericum ad usus antehac nobilium, nunc etiam infimorum sine ulla
discretione proficiens.
68. ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris uitae cultores uitantes
reliquorum mortalium coetus. cumque ad coemenda fila uel quaedam alia fluuium
transierint aduenae, nulla sermonum uice propositarum rerum pretia solis oculis
aestimantur, et ita sunt abstinentes ut apud se tradentes gignentia nihil ipsi
comparent aduenticium.
69. Ariani uiuunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis
uehendis sufficiens nauibus Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem eodem
uocabulo dictitatum. abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt
celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde nauiganti ad
Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille.
70. His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente Caucasumque ab
occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos
residuis omnibus maior Ortogordomaris interluit fluuius a Bactrianis exsurgens.
habent autem etiam ciuitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus
et Ortospana, unde litorea nauigatio ad usque Mediae fines, portis proximos
Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta.
71. Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, ... Arabium nomine
ideo adpellatum quod inde exoritur, interque alia duobus municipiis exultantes
Prophthasia et Ariaspe ut opulentis et claris.
72. Post quos exaduersum Arachosia uisitur, dextrum uergens in latus Indis
obiecta, quam ab Indo fluuiorum maximo, unde regiones cognominatae sunt, amnis
multo minor exoriens aquarum adluit amplitudine efficitque paludem
Arachotoscrenem appellatam. hic quoque ciuitates sunt inter alias uiles
Alexandria et Arbaca et Choaspa.
73. At in penitissima parte Persidos Gedrosia est, dextra terminos contingens
Indorum, inter minores alios Arabio uberior flumine, ubi montes deficiunt
Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluuii Indo miscentur,
amittentes nomina magnitudine potioris. ciuitates autem etiam hic sunt praeter
insulas Sedratira et Gynaecon limen meliores residuis aestimantur.
74. Ne igitur orae maritimae spatia adluentia Persidis extremitates per minutias
demonstrantes a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare
praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias
nouem milium stadiorum, australe uero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia
Carmanorum quattuordecim milium stadiorum numero definitur.
75. Per has nationes dissonas et multiplices hominum quoque diuersitates sunt ut
locorum. sed ut generaliter corpora describamus et mores graciles paene sunt
omnes, subnigri uel liuido colore pallentes, caprinis oculis torui et
superciliis in semiorbium speciem curuatis iunctisque, non indecoribus barbis
capillisque promissis hirsuti, omnes tamen promiscue uel inter epulas festosque
dies gladiis cincti cernuntur. quem Graecorum ueterum morem abiecisse primos
Athenienses Thucydides est auctor amplissimus.
76. effusius plerique soluti in uenerem aegreque contenti multitudine pelicum,
puerilium stuprorum expertes, pro opibus quisque adsciscens matrimonia plura uel
pauca. unde apud eos per libidines uarias caritas dispersa torpescit. munditias
conuiuiorum et luxum maximeque potandi auiditatem uitantes ut luem.
77. nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed uenter
uni cuique uelut solarium est, eoque monente quod inciderit editur, nec quisquam
post satietatem superfluos sibi ingerit cibos.
78. inmane quantum restricti et cauti, ut inter hostiles hortos gradientes non
numquam et uineta, nec cupiant aliquid nec contingant uenenorum et secretarum
artium metu.
79. super his nec stando mingens nec ad requisita naturae secedens facile
uisitur Persa: ita obseruantius haec aliaque pudenda declinant.
80. adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate uagoque incessu se iactitantes
ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam
fortes eminusque terribiles, abundantes inanibus uerbis insanumque loquentes et
ferum, magnidici et graues ac taetri, minaces iuxta in aduersis rebus et
prosperis, callidi superbi crudeles, uitae necisque potestatem in seruos et
plebeios uindicantes obscuros: cutes uiuis hominibus detrahunt particulatim uel
solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti hiscere uel loqui
licet uel spuere: ita prostratis pellibus labra omnium uinciuntur.
81. leges apud eos inpendio formidatae, inter quas diritate exsuperant latae
contra ingratos et desertores, et abominandae aliae, per quas ob noxam unius
omnis propinquitas perit.
82. ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis
consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos
iurisque publici peritissimos post indoctorum conlocat terga. nam quod
supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis iudex alius cogebatur, aut
finxit uetustas aut olim recepta consuetudo cessauit.
83. militari cultu ac disciplina proludiisque continuis rei castrensis et
armaturae, quam saepe formauimus metuendi uel exercitibus maximis, equitatus
uirtute confisi, ubi desudat nobilitas omnis et splendor. pedites enim in
speciem mirmillonum contecti iussa faciunt ut calones. sequiturque semper haec
turba tamquam addicta perenni seruitio nec stipendiis aliquando fulta nec donis.
et gentes plurimas praeter eas quas abunde perdomuit, sub iugum haec natio
miserat ita audax et ad pulueres Martios erudita, ni bellis ciuilibus
externisque adsidue uexarentur.
84. indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus uario
ut, licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari uentorum, inter
calceos tamen et uerticem nihil uideatur intectum. armillis uti monilibusque
aureis et gemmis, praecipue margaritis quibus abundant, adsuefacti post Lydiam
uictam et Croesum.
85. Restat ut super ortu lapidis huius pauca succinctius explicentur. apud Indos
et Persas margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis
permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. cupientes enim uelut
coitum quendam humores ex lunari aspergine capiunt densius oscitando. exindeque
grauidulae edunt minutas binas aut ternas uel uniones ideo sic appellatas quod
euisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt sed maiores.
86. idque indicium est aetheria potius deriuatione, quam saginis pelagi hos
oriri fetus uesci, quod guttae matutini roris isdem infusae claros efficiunt
lapillos et teretes, uespertini uero flexuosos contra et rutilos et maculosos
interdum. minima autem uel magna pro qualitate haustuum figurantur casibus
uariatis. conclusae uero saepissime metu fulgurum inanescunt aut debilia pariunt
aut certe uitiis diffluunt abortiuis.
87. capturas autem difficiles et periculosas et amplitudines pretiorum illa
efficit ratio quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias
declinantes, ut quidam coniciunt, circa deuios scopulos et marinorum canum
receptacula delitescunt.
88. quod genus gemmae etiam in Brittannici secessibus maris gigni legique licet
dignitate dispari non ignoramus.
|