[26,0] LIBER XXVI.
[26,1] I.
1. Dictis inpensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris
conuenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur ueritati
saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus
intempestiuos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est
imperator in cena, uel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt
apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super
exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris
officium conuenere, non sunt expressa, et similia plurima praeceptis historiae
dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines adsuetae, non humilium
minutias indagare causarum, quas si scitari uoluerit quispiam, indiuidua illa
corpuscula uolitantia per inane, atomous, ut nos appellamus, numerari posse
sperabit.
2. haec quidam ueterum formidantes, cognitiones actuum uariorum stilis uberibus
explicatas non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula
Tullius quoque testis reuerendus adfirmat. proinde inscitia uulgari contempta ad
residua narranda pergamus.
3. Hac uolubilium casuum diritate exitu luctuoso finita, obituque interuallato
trium breui tempore principum, corpore curato defuncti, missoque
Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur, progresso Nicaeam
uersus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium, potestatum ciuilium
militiaeque retcores magnitudine curarum adstricti communium, interque eos
quidam spe uana sufflati, moderatorem quaeritabant diu exploratum et grauem.
4. Et rumore tenus obscuris paucorum susurris nomen praestringebatur Aequitii,
scholae primae Scutariorum etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate
displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio leuis in
Ianuarium Iouiani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per
Illyricum.
5. quo itidem spreto quia procul agebat, ut aptus ad id quod quaerebatur atque
conueniens Valentinianus nulla discordante sententia numinis adspiratione
caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam relictusque apud
Ancyram, postea secuturus ut ordinatum est. et quia nullo renitente hoc e re
publica uidebatur, missis qui eum uenire ocius admonerent, diebus decem nullus
imperii tenuit gubernacula, quod tunc euenisse extis Romae inspectis haruspex
edixerat Marcus.
6. Inter haec tamen nequid nouaretur contrarium placitis, neue armatorum
mobilitas saepe uersabilis ad praesentium quendam inclinaret arbitrium, adtente
prouidebat Aequitius et cum eo Leo, adhuc sub Dagalaifo magistro equitum
rationes numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum,
exercitus uniuersi iudicium quantum facere nitique poterant, ut Pannonii
fautoresque principis designati firmantes.
7. Qui cum uenisset accitus, inplendique negotii praesagiis, ut opinari dabatur,
uel somniorum adsiduitate, nec uideri die secundo nec prodire in medium uoluit,
bissextum uitans Februarii mensis tunc illucescens, quod aliquotiens rei Romanae
fuisse dignorat infaustum. cuius notitiam certam designabo.
8. Spatium anni uertentis id esse periti mundani motus et siderum definiunt
ueteres, inter quos Meton et Euctemon et Hipparchus et Archimedes excellunt, cum
sol perenni rerum sublimium lege polo percurso signifero, quem zodiakon sermo
Graecus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et noctibus ad
eundem redierit cardinem, ut uerbo tenus, si a secunda particula elatus Arietis
ad eam dimensione redierit terminata.
9. sed anni interuallum uerissimum memoratis diebus et horis sex usque ad
meridiem concluditur plenam, annique sequentis erit post horam sextam initium
porrectum ad uesperam. tertius a prima uigilia sumens exordium ad horam noctis
extenditur sextam. quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem.
10. ne igitur haec conputatio uariantibus annorum principiis et quodam post
horam sextam diei, alio post sextam excursa nocturnam, scientiam omnem squalida
diuersitate confundat et autumnalis mensis inueniatur quandoque uernalis,
placuit senas illas horas, quae quadriennio uiginti colliguntur atque quattuor,
in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.
11. hocque alte considerato, eruditis concinentibus multis effectum est, ut ad
unum distinctumque exitum circumuersio cursus annui reuoluta, nec uaga sit nec
incerta, nulloque errore deinceps obumbrata ratio caelestis appareat et menses
tempora retineant praestituta.
12. haec nondum extentis fusius regnis diu ignorauere Romani, perque saecula
multa obscuris difficultatibus inplicati, tunc magis errorum profunda caligine
fluctuabant cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui
licenter gratificantes publicanorum uel litigantium commodis ad arbitrium suum
subtrahebant tempora uel augebant.
13. hocque ex coepto emerserunt alia plurima, quae fallebant, quorum meminisse
nunc superuacuum puto. quibus abolitis Octauianus Augustus Graecos secutus hanc
inconstantiam correcta turbatione conposuit, spatiis duodecim mensium et sex
horarum magna deliberatione collectis, per quae duodecim siderum domicilia sol
discurrens motibus sempiternis anni totius interualla concludit.
14. quam rationem bissexti probatam etiam uictura cum saeculis Roma adiumento
numinis diuini fundauit. proinde pergamus ad reliqua.
[26,2] II.
1. Elapso die parum apto ad inchoandas rerum magnitudines, ut quidam existimant,
propinquante iam uespera, monitu praefecti Sallustii sub exitii denuntiatione
statutum est prompta consensione cunctorum, ne potioris quisquam auctoritatis,
uel suspectus altiora conari, procederet postridie mane.
2. cumque multorum taedio, quos uotorum inanitas cruciabat, tandem finita nocte
lux aduenisset, in unum quaesito milite omni, progressus Valentinianus in campum
permissusque tribunal ascendere celsius structum comitiorum specie, uoluntate
praesentium secundissima ut uir serius rector pronuntiatur imperii.
3. mox principali habitu circumdatus et corona, Augustusque nuncupatus cum
laudibus amplis, quas nouitatis potuit excitare dulcedo, praemeditata dicere iam
parabat. eoque, ut expeditius loqueretur, brachium exertante, obmurmuratio
grauis exoritur concrepantibus centuriis et manipulis cohortiumque omnium plebe
urgentium destinate, confestim imperatorem alterum declarari.
4. quod licet non nulli existimarunt paucis corruptis ad gratiam fieri
despectorum, ex eo tamen id frustra creditum uidebatur, quod non emercati sed
consoni totius multitudinis paria uolentis clamores audiebantur, documento
recenti fragilitatem pertimescentis sublimium fortunarum. dein ex susurris
inmaniter strepentis exercitus cieri tumultus uiolentior apparebat, et
confidentia militis erumpentis interdum ad perniciosa facinora timebatur.
5. quod Valentinianus magis prae cunctis ne fieret extimescens, elata prospere
dextera, ui principis fiducia pleni ausus increpare quosdam ut seditiosos et
pertinaces, cogitata nullis interpellantibus absoluebat:
6. «Exsulto, prouinciarum fortissimi defensores, et prae me fero semperque
laturus sum, nec speranti nec adpetenti moderamina orbis Romani mihi ut
potissimo omnium uestras detulisse uirtutes.
7. quod erat igitur in manu positum uestra, nondum electo imperii formatore
utiliter et gloriose conplestis adscito in honorum uerticem eo, quem ab ineunte
adulescentia ad hanc usque aetatis maturitatem splendide integreque uixisse
experiundo cognoscitis. proinde pacatis auribus accipite quaeso, simplicioribus
uerbis quod conducere arbitror in commune.
8. adhiberi oportere in omnes casus socia potestate collegam contemplatione
poscente multiplici nec ambigo nec repugno, curarum aceruos et mutationes uarias
accidentium ipse quoque ut homo formidans, sed studendum est concordiae uiribus
totis, per quam res quoque minimae conualescunt, quod inpetrabitur facile, si
patientia uestra cum aequitate consentiens id mihi, quod mearum est partium,
concesserit libens.
9. dabit enim, ut spero, fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere
et consequi possum, diligenter scrutantibus temperatum. ut enim sapientes
definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima, uerum
etiam in priuatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam, cum
iudicauerit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non, cum adiunxerit,
iudicare.
10. haec cum spe laetiorum polliceor, uos firmitatem factorum retinentes et
fidem, dum hiberna patitur quies, animorum reparate uigorem atque membrorum, ob
nuncupationem augustam debita protinus accepturi».
11 . Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator in suam
sententiam uniuersos, consiliique eius uiam secuti qui paulo ante
flagrantissimis uocibus aliud postulabant, circumsaeptum aquilis et uexillis
agminibusque diuersorum ordinum ambitiose stipatum iamque terribilem duxerunt in
regiam.
[26,3] III.
1. Dum haec in oriente uolubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens
urbem aeternam iudex integer et seuerus inter curarum praecipua, quibus haec
praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut ueneficos, qui
tunc rarescebant, captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam
apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum
discrimine reliquos, siqui laterent, formidine parium exturbaret.
2. haec egisse ideo efficaciter fertur quod Iuliani promotus arbitrio agentis
etiam tum per Syrias in itinere unum amiserat oculum, suscipicatusque artibus se
nefariis adpetitum iusto quidem sed inusitato dolore haec et alia magna
quaeritabat industria. unde quibusdam atrox uisus est, in amphitheatrali
curriculo undatim coeuente aliquotiens plebe, causas dispiciens criminum
maximorum.
3. denique post huius modi uindicata conplura Hilarinum aurigam conuictum atque
confessum, uixdum pubescentem filium suum uenefico tradidisse docendum
secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuuaretur
internis, capitali animaduersione damnauit, qui laxius retinente carnifice
subito lapsus confugit ad ritus Christiani sacrarium, abstractusque exinde ilico
abscia ceruice consumptus est.
4. uerum haec similiaque tum etiam ut coercenda mox cauebantur, et nulli uel
admodum pauci in his uersati flagitiis uigori publico insultarunt, sed tempore
secuto longaeua inpunitas nutriuit inmania, usque eo grassante licentia ut
imitatus Hilarinum quidam senator, seruumque suum modo non per syngrapham
arcanis piacularibus inducendum commisisse doctori malarum artium confutatus,
supplicium redimeret opima mercede, ut crebrior fama uulgarat.
5. isque ipse hoc genere, quo iactum est, absolutus, cum uitae pudere debet et
culpae, non abolendae incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos solus
uacuus ab omni delicto equo phalerato insidens, discurrensque per silices, multa
post se nunc usque trahit agmina seruulorum per nouum quoddam insigne curiosius
spectari adfectans, ut Duillium accepimus ueterem post gloriosa illa naualis rei
certamina id sibi sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post
cenam.
6. Sub hoc tamen Aproniano ita iugiter copia necessariorum exuberauit, ut nulla
saltim leuia murmura super inopia uictui congruentium orerentur, quod adsidue
Romae contingit.
[26,4] IV.
1. At in Bithynia Valentinianus princeps, ut praediximus, declaratus, dato in
perendinum diem signo proficiscendi, conuocatis primoribus, quasi tuta consilia
quam sibi placentia secuturus, percunctabatur quemnam ad imperii consortium
oporteret adsumi, silentibusque cunctis Dagalaifus tunc equestris militiae
rector respondit fidentius «si tuos amas» inquit, «imperator optime, habes
fratrem, si rem publicam, quaere quem uestias».
2. quo dicto asperatus ille sed tacitus et occultans quae cogitabat, Nicomediam
itineribus citis ingressus Kalendis Martiis Valentem fratrem stabulo suo cum
tribunatus dignitate praefecit.
3. indeque cum uenisset Constantinopolim, multa secum ipse diuoluens et
magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum
ratus quintum Kalendas Aprilis productum eundem Valentem in suburbanum
uniuersorum sententiis concinentibus - nec enim audebat quisquam refragari -
Augustum pronuntiauit, clecoreque imperatorii cultus ornatum et tempora
diademate redimitum in eodem uehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum
potestatis, sed in modum apparatoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.
4. Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rabidis febribus
imperatores ambo diu, spe uiuendi firmata, ut erant in inquirendis rebus
gnauiores quam in conponendis, suspectas morborum causas inuestigandas acerrime
Vrsatio officiorum magistro Delmatae crudo et Viuentio Sisciano quaestori tunc
commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, inuidiam cientes Iuliani memoriae
principis amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi. sed hoc
euanuit facile, ne uerbo quidem tenus insidiarum indicio ullo reperto.
5. Hoc tempore uelut per uniuersum orbem Romanum bellicum canentibus bucinis
excitae gentes saeuissimae limites sibi proximos persultabant. Gallias
Raetiasque simul Alamanni populabantur; Sarmatae Pannonias et Quadi; Picti,
Saxonesque et Scotti et Attacotti Brittannos aerumnis uexauere continuis;
Austoriani Mauricaeque aliae gentes Africam solito acrius incursabant; Thracias
et diripiebant praedatorii globi Gothorum.
6. Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos in suam dicionem ex integro
uocare ui nimia properans, sed iniuste causando quod post Iouiani excessum, cum
quo foedera firmarat et pacem, nihil obstare debebit quo minus ea recuperaret,
quae antea ad maiores suos pertinuisse monstrabat.
[26,5] V.
1. Acta igitur tranquillius hieme concordissimi principes, unus nuncupatione
praelatus, alter honore specie tenus adiunctus, percursis Thraciis Naessum
aduenerunt, ubi in suburbano, quod appellatum Mediana a ciuitate tertio lapide
disparatur, quasi mox separandi partiti sunt comites.
2. et Valentiniano quidem, cuius arbitrio res gerebatur, Iouinus euenit dudum
promotus a Iuliano per Gallias magister armorum, et Dagalaifus, quem militiae
rectorem prouexerat Iouianus: in orientem uero secuturus Valentem ordinatus est
Victor, ipse quoque iudicio principis ante dicti prouectus, cui iunctus est
Arintheus. Lupicinus enim pridem a Iouiano pari modo promotus magister equitum
partes tuebatur eoas.
3. tunc et Aequitius Illyriciano praeponitur exercitui, nondum magister sed
comes, et Serenianus, olim sacramento digressus, recinctus est, ut Pannonius
sociatusque Valenti domesticorum praefuit scholae. quibus ita digestis et
militaris partiti numeri.
4. Et post haec cum ambo fratres Sirmium introissent, diuiso palatio, ut potiori
placuerat, Valentinianus Mediolanum, Constantinopolim Valens discessit.
5. et orientem quidem regebat potestate praefecti Sallustius, Italiam uero cum
Africa et Illyrico Mamertinus, et Gallicas prouincias Germanianus.
6. agentes igitur in memoratis urbibus principes sumpserunt primitus trabeas
consulares, omnisque hic annus dispendiis grauibus rem Romanam adflixit.
7. Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius
moti. cum legatis eorum missis ad comitatum certa et praestituta ex more munera
praeberi deberent, minora et uilia sunt adtributa, quae illi suscepta furenter
agentes ut indignissima proiecere. tractatique asperius ab Vrsatio tunc magistro
officiorum, iracundo quodam et saeuo, regressi factumque exaggerentes ut
contumeliose despectas gentes inmanissimas concitarunt.
8. Et circa id tempus aut non multo posterius in oriente Procopius in res
surrexerat nouas, quae prope Kalendas Nouembris uenturo Valentiniano Parisios
--- eodemque nuntiata sunt die.
9. Et Alamannis quidem occursurum Dagalaifum pergere mature praecepit, qui
uastitatis propinquioribus locis longius discesserant incruenti. super adpetitu
uero Procopi antequam adulesceret reprimendo curis diducebatur ambiguis, ea
potissimum ratione sollicitus quod ignorabat utrum Valente superstite an
extincto memoratus imperium adfectarat.
10. Aequitius enim relatione Antoni tribuni accepta, agentis in Dacia
mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure
significabat, ipse quoque nondum liquida fide conperta simplicibus uerbis
principem gestorum conscium fecit.
11. his cognitis Valentinianus eodem Aequitio aucto magisterii dignitate
repedare ad Illyricum destinabat, ne persultatis Thraciis perduellis iam
formidatus inuaderet hostili excursu Pannonias. documento enim recenti inpendio
terrebatur, reputans paulo antea Iulianum, contempto imperatore bellorum
ciuilium ubique uictore, nec speratum ante nec exspectatum ab urbe in urbem
incredibili uelocitate transisse.
12. uerum ardens ad redeundum eius impetus molliebatur consiliis proximorum,
suadentium et orantium ne interneciua minantibus barbaris exponeret Gallias,
neue hac causatione prouincias desereret egentes adminiculis magnis, iisque
legationes urbium accessere nobilium, precantes ne in rebus duris et dubiis
inpropugnatas eas relinqueret, quas praesens eripere poterit discriminibus
maximis, metu ambitiosi nominis sui Germanis incusso.
13. Tandem denique utilitate rei perpensius excogitata, in multorum sententias
flexus replicabat aliquotiens, hostem suum fratrisque solius esse Procopium,
Alamannos uero totius orbis Romani; statuitque nusquam interim extra confinia
moueri Gallorum.
14. et ad usque Remos progressus sollicitusque super Africa, ne repente
perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire
disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem ea consideratione, quod diu sub
patre Cretione quondam comite educatus suspecta nouerat loca, hisque scutarium
adiunxit Gaudentium olim sibi cognitum et fidelem.
15. Quia igitur uno eodemque tempore utrubique turbines exarsere maestissimi,
conpetenti loco singula digeremus, nunc partem in oriente gestorum, deinde bella
barbarica narraturi, quoniam pleraque et in occidentali et in eoo orbe isdem
mensibus sunt actitata, ne dum ex loco subinde saltuatim redire festinamus in
locum, omnia confundentes squaliditate maxima rerum ordines inplicemus.
[26,6] VI.
1. Insigni genere Procopius in Cilicia natus et educatus, ea consideratione qua
propinquitate Iulianum postea principem contingebat, a primo gradu eluxit, et ut
uita moribusque castigatior licet occultus erat et taciturnus, notarius diu
perspicaciter militans et tribunus iamque summatibus proximus, post Constanti
obitum in rerum conuersione uelut imperatoris cognatus altius anhelabat,
adiunctus consortio comitum: et adparebat eum si umquam potuisset, fore quietis
publicae turbatorem.
2. hunc Iulianus Persidem ingrediens, consociato pari potestatis iure
Sebastiano, in Mesopotamia cum manu militum reliquerat ualida, mandaratque, ut
susurrauit obscurior fama - nemo enim dicti auctor extitit uerus - pro
cognitorum ageret textu, et si subsidia rei Romanae languisse sensisset,
imperatorem ipse se prouideret ocius nuncupari.
3. qui iniuncta ciuiliter agens et caute, Iuliani letaliter uulnerati funus, et
ad regenda communia conperit Iouianum euectum, falsoque rumore disperso inter
abeuntis anhelitus animae eundem Iulianum sero mandasse, placere sibi Procopio
clauos summae rei gerendae committi, ueritus ne hac ex causa indemnatus
occideretur, e medio se conspectu discreuit, maxime post Iouiani territus necem
notariorum omnium primi, quem Iuliano perempto ueluti dignum imperio paucis
militibus nominatum, nouaque exinde coeptare suspectum cruciabiliter didicerat
interfectum.
4. et quia se quaeri industria didicerat magna, uitans grauioris inuidiae
pondus, ad abdita longiusque remota discessit. cumque a Iouiano exploratius
indagari latibula sua sentiret, et ferinae uitae iam fuisset pertaesum - quippe
a celsiore statu deiectus ad inferiora etiam edendi penuria in locis
squalentibus stringebatur hominumque egebat conloquiis - postremae necessitatis
inpulsu deuiis itineribus ad Chalcedonos agrum peruenit.
5. ubi, quoniam ei illud firmius uisum est receptaculum, apud fidissimum
amicorum delitescebat, Strategium quendam ex palatino milite senatorem,
Constantinopolim quantum fieri poterat clanculo saepe intermeans, ut indicio
eiusdem Strategi patuit, postquam saepius in factionis conscios est inquisitum.
6. ritu itaque sollertissimi cuiusdam speculatoris ignotus ob squalorem uultus
et maciem rumusculos colligebat tunc crebrescentes, ut sunt acerba semper
istantia, incusantium multorum Valentem quasi cupiditate aliena rapiendi
succensum.
7. cuius diritati adiectum erat incentiuum exitiale socer Petronius, ex
praeposito Martensium militum promotus repentino saltu patricius, animo deformis
et habitu, qui ad nudandos sine discretione cunctos inmaniter flagrans, nocentes
pariter et insontes post exquisita tormenta quadrupli nexibus uinciebat, debita
iam inde a temporibus principis Aureliani perscrutans et inpendio maerens, si
quemquam absoluisset indemnem.
8. cuius morum intolerantiae haec quoque pernicies accedabat quod, cum ditaretur
luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis et intrepido corde crudissimus,
nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, inuisior Cleandro quem
agentem sub imperatore Commodo praefecturam sublata uecordia diuersas legimus
uexasse fortunas, et onerosior Plautiano qui praefectus itidem sub Seuero ultra
mortale tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.
9. haec lacrimosa, quae incitante Petronio sub Valente clausere multas
paupertinas et nobiles domos, inpendentiumque spes atrocior prouincialium et
militum paria gementium sensibus imis haerebant, et uotis licet obscuris et
tacitis permutatio status praesentis ope numinis summi concordi gemitu
poscebatur.
10. quae Procopius latenter accipiens, arbitratusque, ubi felicius acciderit
fatum, negotio leui ad apicem summae potestatis adsumi, subsidebat ut praedatrix
bestia uiso, quod capi poterit, protinus eruptura.
11. cui ad quae maturabat ardenti fors hanc materiam dedit inpendio tempestiuam.
consumpta hieme festinans ad Syriam Valens iamque fines Bithynorum ingressus
docetur relationibus ducum gentem Gothorum ea tempestate intactam ideoque
saeuissimam conspirantem in unum ad peruadenda parari conlimitia Thraciarum:
hocque cognito ut inpraepedite ipse pergeret quo tendebat sufficiens equitum
adiumentum et peditum mitti iussit ad loca, in quibus barbarici timebantur
excursus.
12. dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis adtritus et uel
atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus adflictabatur, aleam periculorum
omnium iecit abrupte; extrema iam perpeti nequaquam timens praeeunte perdita
ratione facinus adoritur audacissimum Diuitenses Tungricanosque Iuniores ad
procinctum urgentem per Thracias inter alios celerare dispositos et
Constantinopoli moraturos sollemniter biduum per quosdam ex isdem numeris notos
sollicitare properans, quia cum omnibus loqui periculosum erat et arduum, fidem
paucorum elegit.
13. qui pellecti spe praemiorum ingentium sub consecratione iuris iurandi
promisere se quae uellet cuncta facturos, fauorem quoque polliciti conturmalium,
inter quos ipsi potiorem locum obtinebant in suadendo stipendiis excellentes et
meritis.
14. utque condictum est, ubi excanduit radiis dies, idem Procopius diductus in
cogitationes uarias Anastasianas balneas petit a sorore Constantini
cognominatas, ubi locata nouerat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes
in eius studium consensisse societate coita nocturna fide salutis data libenter
admissus constipatione uendibilium militum cum honore quidem sed in modum
tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam post Pertinacis necem licitantem
imperii praemia Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium infausti dominatus
exordia molientem adtenti ad omne conpendium defenderunt.
15. Stetit itaque subtabidus - excitum putares ab inferis - nusquam reperto
paludamento, tunica auro distincta ut regius minister, indutus a calce in pubem
in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque
purpureum itidem pannulum laeua manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum
quoddam insigne per aulaeum uel mimicam cauillationem subito putares emersum.
16. ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et
ancillari adulatione beneficii adlocutus auctores, opesque pollicitus amplas et
dignitates ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus
armatorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo
fragore scutorum lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis
saxis uel tegularum fragmentis conflictarentur, densius ipsis galearum cristis
aptabant.
17. Huic intimidius incedenti nec resistebat populus nec fauebat, accendebatur
tamen insita plerisque uulgarium nouitatis repentina iucunditate, ea re potius
incitante, quod Petro nium, ut praediximus, diuitias uiolenter augentem omnes
eadem mente detestabant, qui sepulta iam dudum negotia et rediuiuas nebulas
debitorum in diuersos ordines excitabat.
18. cum itaque tribunal idem escendisset Procopius, et cunctis stupore defixis
teneretur silentium triste, procliuiorem uiam ad mortem, ut sperabat, existimans
aduenisse, per artus tremore diffuso inplicatior ad loquendum, diu tacitus
stetit, pauca tamen interrupta et moribunda uoce dicere iam exorsus, quibus
stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro pretio
inlectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis imperator appellatus
incondite, petit curiam raptim. ubi nullo clarissimorum sed ignobili paucitate
inuenta, palatium pessimo pede festinatis passibus introiit.
19. Mirantur quidam profecto inrisione digna principia incaute coepta et temere,
ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan exemplorum,
accidisse primitus arbitrantes.
20. Sic Adramyttenus Andriscus de genere quidam infimae sortis ad usque
Pseudophilippi nomen euectus bellis Macedonicis tertium addidit graue. sic
Antiochiae Macrino imperatore agente ab Emesa Heliogabalus exiuit Antoninus ita
inopino impetu Maximini Alexander cum Mamaea matre confossus est. in Africa
superior Gordianus in imperium raptus aduentantium periculorum angoribus
inplicatus uitam laqueo spiritu intercluso profudit.
[26,7] VII.
1. Igitur cupediarum uilium mercatores et qui intra regiam apparebant aut parere
desierant, quique coetu militarium nexi ad pacatiora iam uitae discesserant, in
insoliti casus ambigua partim inuiti, alii uolentes adsciscebantur, non nulli
omnia tutiora praesentibus rati e ciuitate occulte dilapsi imperatoris castra
petiuere itineribus festinatis.
2. Hos omnes Sophronias uiuacissimo cursu praegressus, tunc notarius, praefectus
postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum ut
uaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis ad Antiochiae percurreret sedes, textu
narrato gestorum, spe dubia et in talibus percitum et stupentem, auertit
Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.
3. Qui dum itineribus properat magnis, attentissima cura Procopius in dies
agitabat et noctes, subditiuos quosdam ostentans, qui astutia confidenti partim
ab oriente, alii e Gallis se uenisse et Valentinianum obisse fingentes cuncta
patere nouo et fauorabili principi memorabant.
4. et quia res nouae petulanter arreptae celeritate muniri solent interdum,
nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius in locum Sallusti praefectus
praetor io factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae
urbis praefectus in uincula conpinguntur, et iubetur ciuitatem curare solita
potestate Phronemius, esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli
institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium
Gomoario et Agiloni reuocatis in sacramentum committitur inconsulte, ut docuit
rerum exitus proditor.
5. quia igitur Iulius comes per Thracias copiis militaribus praesidens,
oppressurus rebelles, si conperisset conata, ex propinquis stationibus
timebatur, commentum excogitatum est ualidum, et quasi iussu Valentis seria
super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi uiolenter
expressis accitus Constantinopolim, strictius tenebatur. hacque callida fraude
bellatrices Thraciae gentes sine cruore adquisitae, adminicula ausis
tumultuariis maxima conpararunt.
6. post quae ita euentu laetiore completa Araxius exambita regia praetorio
praefectus accessit, uelut Agilone genero suffragante, aliique plures ad aulae
uarios actus et administrandas prouincias sunt admissi, quidam inuiti, alii
ultro semet offerentes cum praemiis.
7. utique in certaminibus intestinis usu uenire contingit, emergebant ex uulgari
faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam
orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exilia conruebant.
8. Vbi per haec et similia factio firmiter uidebatur esse conposita, restabat ut
abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis
turbamentis aliquotiens ausa ingentia uel iustis exorsa primordiis inpediuit.
9. transeuntes ad expeditionem per Thracias concitatae equitum peditumque turmae
blandeque acceptae et liberaliter cum essent, omnesque in unum quaesitae, iamque
exercitus species appareret, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus
diris in uerba iurauere Procopii, hanc polliciti pertinaciam quod eum suis
animis defensabunt.
10. inuenta est enim occasio ad alliciendos eos perquam oportuna, quod Constanti
filiam paruulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens
necessitudinem praetendebat et Iuliani. adeptusque est aliud tempori congruum,
quod Faustina matre puellae casu praesente quaedam acceperat habitus insignia
principalis.
11. adiungit his aliud ueloci diligentia maturandum, et electi quidam
stoliditate praecipites ad capessendum Illyricum missi sunt nullo praeter
petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos effigiatos in uultum noui
principis aliaque ad inlecebras aptantes, quos correptos Aequitius per eas
regiones militum rector exstinxit genere diuerso poenarum.
12. pariaque deinde metuens obstruxit tres aditus angustissimos, per quos
prouinciae temptantur arctoae, unum per ripensem Daciam, alterum per Succos
notissimum, tertium per Macedonas quem appellant Acontisma. hacque cautela uana
persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna
perdidit instrumenta bellorum.
13. Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque reuertens
per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis diffidenter incedebat et
trepide, ac repentino pauore uias prouidendi turbante, eo usque desponderat
animum ut augustos amictus abicere tamquam grauem sarcinam cogitaret,
fecissetque profecto, ni uetantibus proximis detractus a deformi proposito
firmatusque meliorum sententiis agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt
Iouii atque Victores, castra perduellium inrupturos.
14. his iam propinquantibus ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper
aduenerat, cum Diuitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum breui
spatio congregarat, Mydgum adcelerauit, qui locus Sangario adluitur flumine.
15. ubi cmn legiones iam pugnaturae congrederentur, inter reciprocantes missilia
quasi procursatione hostem lacessens solus prorupit in medium. et secundioris
ductu fortunae ex contraria acie uelut agnitum quendam Vitalianum, quem si norat
ambigitur, Latine salute data blande produxit, eumque porrecta dextera sauiatus
omnibus hinc inde attonitis.
16. «en» inquit «cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis
iuramenta constricta! placet, fortissimi uiri, pro ignotis tot suorum
consurrexisse mucrones, utque Pannonius degener labafactans cuncta et proterens,
imperio, quod ne uotis quidem concipere ausus est umquam, potiatur, ingemiscere
nos uestris nostrisque uulneribus. quin potius sequimini culminis summi
prosapiam, non ut rapiat aliena sed in integrum maiestatis auitae restituatur,
arma iustissima commouentem».
17. Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter uenerant pugnaturi,
signorum apicibus aquilisque summissis desciuere libentes ad eum, et pro
terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem
stipatumque idem consentientes in unum reduxerunt ad castra, testati more
militiae Iouem, inuictum Procopium fore.
[26,8] VIII.
1. Huic perduellium prosperitati laetior accessit. Rumitalca enim tribunus in
societatem Procopianorum adscitus et suscepta cura palatii, digesto mature
consilio, permeatoque cum militibus mari ad Drepanum antea, nunc Helenopolim
uenit exindeque Nicaeam spe celerius occupauit.
2. ad quam obsidendam cum huius modi pugnarum peritis Vadomario misso ex duce et
rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit. exindeque profectus oppugnationi
Chalcedonis magnis uiribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur
et iniuriose conpellebatur ut Sabaiarius. est autem sabaia ex ordeo uel frumento
in liquorem conuersis paupertinus in Illyrico potus.
3. fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere
iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis
egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca
properabant ardenter circumuenturi Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos
suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeuerso imminens
exitium ille perdoctus, instantem uestigiis hostem per Sunonensem lacum et
fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo frustra sequentem lusisset.
et hoc casu Bithynia quoque in Procopii dicionem redacta est.
4. Vnde cum Ancyram Valens citis itineribus reuertisset, conperissetque
Lupicinum ab oriente cum cateruis aduentare non contemnendis, spe prosperorum
erectior Arintheum lectissimum ducem occursurum hostibus misit.
5. qui ubi Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iouianum,
Hyperethium sibi oppositum repente uidit cum copiis antehac rectoris Castrensis
adparitorem id est uentris ministrum et gutturis, cui at amico Procopius auxilia
ductanda commisit. et dedignatus hominem superare certamine despicabilem,
auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit suum uincire
rectorem: atque ita turmarum antesignanus umbratilis conprensus suorum manibus.
6. Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam largitionum apparitor sub
Valente, multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine
militibus per orientem diffusis uiritim tribueret, hac tristitia cognita alienum
peruidens tempus, Cyzicum cum his, quae susceperat, se citius contulit.
7. ubi forte Serenianus repertus domesticorum tunc comes, missus ad thesauros
tuendos, urbem inexsuperabili moenium ambitu monumentis quoque ueteribus
cognitam, fretus tumulturio praesidio custodiebat: ad quam expugnandam
Procopius, ut, possessa Bithynia, sibi etiam Hellespontum iungeret, ualidam
destinauerat manum.
8. morabantur autem effectum sagittis et glandibus ceterisque iaculis
obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia claustrum per
catenam ferream ualde robustam ori portus insertum, quae, ne rostratae inruerent
naues hostiles, erat altrinsecus conligata.
9. hanc post uarios militum labores et ducum, fatigatorum acerrimis proeliis,
Aliso quidam tribunus abscidit, exsertus bellator et prudens, hoc modo.
coniunctis tribus nauigiis, testudinem hac specie superstruxit. densetis
cohaerentes supra capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post hos
semet curuantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse, ita ut nouissimi
suffraginibus insidentes formam aedificii fornicati monstrarent. quod machinae
genus contra murales pugnas ideo figuratur hac specie, ut missilium ictus atque
saxorum per decursus cadentium labiles, instar imbrium euanescant.
10. itaque coniectu telorum Aliso paulisper defensus ingenti corporis robore,
supposito stipite eandem catenam fortius bipenni concidens ita confregit, ut
disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu ciuitas hostili impetu patuit
improtecta. qua causa extincto postea proteruiae totius auctore cum in factionis
participes saeuiretur, hic idem tribunus contemplatione facinoris clari uitam
cum militia retinens, diu post in Isauria oppetit uastatoria manu confossus.
11. Hoc Marte Cyzico reserata, Procopius ad eam propere festinauit, ueniaque
uniuersis, qui repugnauere, donatis Serenianum solum iniectis uinculis iussit
duci Nicaeam seruandum artissime.
12. statimque Ormizdae maturo iuueni, Ormizdae regalis illius filio, potestatem
proconsulis detulit, et ciuilia more ueterum et bella recturo. qui agens pro
moribus lenius, a militibus, quos per deuia Phrygiae miserat Valens, subito
corripiendus incursu, tanto uigore euasit ut escensa naui, quam ad casus pararat
ancipites, sequentem ac paene captam uxorem sagittarum nube diffusa defensam
auerteret secum: matronam opulentam et nobilem, cuius uerecundia et destinatio
gloriosa abruptis postea discriminibus maritum exemit.
13. Ea uictoria ultra homines sese Procopius efferens et ignorans quod quiuis
beatus uersa rota Fortunae ante uesperum potest esse miserrimus, Arbitionis
domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat ut propriae, iussit
exinaniri mobilis census inaestimabilis plenam, ideo indignatus quod uenire ad
eum accitus aliquotiens distulit, causatus incommoda senectutis et morbos.
14. et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret graue, tamen, cum
obsistente nullo se in orientales prouincias effundere libenti cunctorum
adsensione iam licentius posset, auidas nouitatem quandam uisere taedio
asperioris imperii, quo tunc tenebantur: erga alliciendas quasdam ciuitates
Asiae legendosque eruendi peritos auri, ut sibi profuturos proeliis, quae magna
exspectabat et crebra, segnius commoratus in modum acuti mucronis obtunsus est.
15. ut quondam Pescennius Niger ad subueniendum spei rerum extremae a Romano
populo saepe accitus dum diu cunctatur in Syria, a Seuero superatus in sinu
Issico, qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit, fugatusque in suburbano
quodam Antiochiae gregarii manu militis interiit.
[26,9] IX.
1. Haec adulta hieme Valentiniano et Valente consulibus agebantur. translato
uero in Gratianum t adhuc priuatum et Dagalaifum amplissimo magistratu, aperto
iam uere, suscitatis uiribus Valens iuncto sibi Lupicino cum robustis auxiliis
Pessinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum.
2. quo praesidiis ocius communito, nequid inopinum per eos emergeret tractus,
praeter radices Olympi montis excelsi tramitesque fragosos ire tendebat ad
Lyciam, oscitantem ibi Gomoarium adgressurus.
3. cui pertinaci conspiratione multorum hac maxima consideratione resistebatur,
quod hostis eius, ut ante relatum est, Constanti filiam paruulam cum matre
Faustina et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens
secum, ut pro imperiali germine, cui se quoque iunctum addebat, pugnarent
audentius, iras militum accenderat. sicut aliquando dimicaturi Macedones cum
Illyriis regern adhuc infantem in cunis locauere post aciem, cuius metu, ne
traheretur captiuus, aduersos fortius oppresserunt.
4. Contra has calliditatis argutias sagaci opitulatione nutanti negotio
consuluit imperator: et Arbitionem ex consule, agentem iam dudum in otio, ad se
uenire hortatus est, ut Constantiniani ducis uerecundia truces animi lenirentur,
neque secus euenit.
5. nam cum omnibus prouectior natu et dignitate sublimior canitiem reuerendam
ostenderet multis ad perfidiam inclinatis, publice grassatorem Procopium,
milites uero secutos eius errorem filios et laborum participes pristinorum
adpellans orabat, ut se ac si parentem magis sequerentur felicissimis ductibus
cognitum, quam profligato morem gererent nebuloni destituendo iam et casuro.
6. quibus cognitis Gomoarius cum elusis hostibus, unde uenerat, redire posset
innoxius, ad castra imperatoris oportunitate interualli proximi, captiui colore
transiuit, uelut adcursu multitudinis uisae subito circumsaeptus.
7. Qua successus alacritate Valens castra promouit ad Phrygiam et prope Nacoliam
conlatis manibus partium dux in ancipiti Agilo rem excursu prodidit repentino,
eumque secuti conplures iam pila quatientes et gladios ad imperatorem transeunt,
cum uexillis scuta peruersa gestantes, quod defectionis signum est apertissimum.
8. Hoc praeter spem omnium uiso Procopius, salutis intercluso suffugio, uersus
in pedes, circumiectorum nemorum secreta et montium petebat, Florentio sequente
et Barchalba tribuno, quem per saeuissima bella iam inde a Constanti temporibus
notum necessitas in crimen traxerat, non uoluntas.
9. maiore itaque noctis parte consumpta cum a uespertino ortu luna praelucens in
diem metum augeret, undique facultate euadendi exempta, consiliorum inops
Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa
et graui, mersusque multiformibus curis subito a comitibus suis artius uinctus
relato iam die ductus ad castra imperatori offertur reticens atque defixus,
statimque abscisa ceruice discordiarum ciuilium gliscentes turbines sepeliuit et
bella ad ueteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum
dominatione paulisper potitus a frutectis, ubi latebat, extractus oblatusque
Pompeio eius iussu est interfectus.
10. Parique indignationis impetu Florentius et Barchalba, qui eum duxerunt,
confestim non pensata ratione sunt interfecti. Nam si principem legitimum
prodidissent, uel ipsa Iustitia iure caesos pronuntiaret; si rebellem et
oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas eis memorabilis facti
oportuerat deferri mercedes.
11. Excessit autem uita Procopius anno quadragesimo, amplius mensibus decem:
corpore non indecoro nec mediocris staturae, subcuruus humumque intuendo semper
incedens, perque morum tristium latebras illius similis Crassi, quem in uita
semel risisse Lucilius adfirmat et Tullius, sed, quod est mirandum, quoad
uixerat, incruentus.
[26,10] X.
1. Isdem fere diebus protector Marcellus, eiusdem cognatus, agens apud Nicaeam
praesidium, proditione militum et interitu Procopii cognito, Serenianum intra
palatium clausum medio noctis horrore incautum adortus occidit. cuius mors
saluti plurimis fuit.
2. nam si uictoriae superfuisset incultis moribus homo et nocendi acerbitate
conflagrans, Valentique ob similitudinem morum et genitalis patriae uicinitatem
acceptus, occultas uoluntates principis introspiciens ad crudelitatem
propensioris multas innocentium ediderat strages.
3. Quo interfecto idem Marcellus occupata celeri cursu Chalcedone,
concrepantibus paucis, quos uilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram
principatus funesti capessit gemina ratione fallente, quod et Gothorum tria
milia regibus iam lenitis ad auxilium erant missa Procopio, Constantianam
praetendenti necessitudinem, quae ad societatem suam parua mercede traduci posse
existimabat, quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant.
4. Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus conuersam
molem belli totius in Asiam, digressus per Succos Philippopolim clausam
praesidiis hostium, Eumolpiadam ueterem reserare magna ui conabatur, urbem
admodum oportunam et inpedituram eius adpetitus, si pone relicta adiumenta
Valenti laturus - nondum enim apud Nacoliam gesta conpererat - festinare ad
Haemimontum cogeretur.
5. uerum paulo postea cognita leui praesumptione Marcelli, milites missi sunt
audaces et prompti, qui eum raptum ut deditum noxae mancipium in custodiam
conpegerunt. unde post dies productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque
perpessis consortibus interiit, hoc fauorabilis solo quod abstulit Serenianum e
medio, crudelem ut Phalarim, et illi fidum ad doctrinarum diritatem, quam causis
inanibus praetexebat.
6. Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saeuitum est in multos acrius quam
errata flagitauerant uel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui
urbem seque ipsos non nisi capite uiso Procopii, quod ad Gallias portabatur,
aegerrime dediderunt.
7. ad gratiam tamen precantium coerciti sunt aliqui lenius. inter quos eminebat
Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone
intercedente genero supplicio insulari multatus, breue post tempus euasit.
8. Euphrasius uero itemque Phronemius missi ad occiduas partes arbitrio obiecti
sunt Valentiniani, et absoluto Euphrasio Phronemius Cherronesum deportatur,
inclementius in eodem punitus negotio ea re, quod diuo Iuliano fuit acceptus,
cuius memorandis uirtutibus ambo fratres principes obtrectabat nec similes eius
nec suppares.
9. His accedebant alia grauiora et multo magis quam in proeliis formidanda.
carnifex enim et unci et cruentae quaestiones sine discrimine ullo aetatum et
dignitatum per fortunas omnes et ordines grassabantur et pacis obtentu ius
detestandum agitabatur, infaustam uictoriam exsecrantibus uniuersis interneciuo
bello quouis grauiorem.
10. nam inter arma et lituos condicionis aequatio leuiora facit pericula, et
Martiae uirtutis potestas aut id, quod ausum, occupat, aut inopinata mors, si
acciderit, nullum ignominiae continet sensum finemque secum uiuendi simul et
dolendi perducit: ubi uero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges
et Catonianae uel Cassianae sententiae fuco perliti resident iudices, agitur
autem, quod agitur, ad uoluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine
incedentium uitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis uertitur pernicies
et abrupta.
11. nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet uoluerat causam, regiae propere
accedens et aliena rapiendi auiditate exustus, licet aperte insontem arcessens
ut familiaris suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis.
12. imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens et funereas
delationes adsciscens, per supplitiorum diuersitates effrenatius exultauit,
sententiae illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi
licere existimarunt.
13. haec inplacabilitas causae quidem piissimae sed uictoriae foedioris
innocentes tortoribus exposuit multos, uel sub eculeo caput incuruos aut ictu
carnificis torui substrauit: quibus, si pateretur natura, uel denas animas
profundere praestabat in pugna quam lateribus fodicatis omni culpa inmunes,
fortunis gementibus uniuersis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis
ante corporibus, quod omni est tristius morte.
14. exin cum superata luctibus ferocia deflagrasset, proscriptiones et exilia et
quae leuiora quibusdam uidentur, quamquam sint aspera, uiri pertulere summates,
et ut ditaretur alius, genere nobilis et forte meritis locupletior actus
patrimonio praeceps trususque in exilium consumebatur angore aut stipe precaria
uictitabat, nec modus ullus exitialibus malis inpositus quam diu principem et
proximos opum satietas cepit et caedis.
15. Hoc nouatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et
interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum
fratre, horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis
nec fabulae nec ueridicae nobis antiquitates exponunt.
16. paulo enim post lucis exortum densitate praeuia fulgurum acrius uibratorum
tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum retro
fluctibus euolutis abscessit, ut retecta uoragine profundorum, species natantium
multiformes limo cernerentur haerentes, ualliumque uastitates et montium tunc,
ut opinari dabatur, suspicerent radios solis, quos primigenia rerum sub inmensis
gurgitibus amendauit.
17. multis igitur nauibus uelut arida humo conexis, et licenter per exiguas
undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia:
marini fremitus uelut grauati repulsam uersa uice consurgunt perque uada
feruentia insulis et continentis terrae porrectis spatiis uiolenter inlisi,
innumera quaedam in ciuitatibus et ubi reperta sunt aedificia, conplanarunt:
proinde ut elementorum furente discordia inuoluta facies mundi miraculorum
species ostendebat.
18. relapsa enim aequorum magnitudo cum minime speraretur, milia multa necauit
hominum et submersit recurrentiumque aestuum incitata uertigine, quaedam naues,
postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae uisae sunt
exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.
19. ingentes aliae naues extrusae rabidis flatibus culminibus insedere tectorum,
ut Alexandriae contigit: et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae
sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus
diuturna carie fatiscentem.
|