[28,0] LIBER XXVIII.
[28,1] I.
1. Dum apud Persas, ut supra narrauimus, perfidia regis motus agitat insperatos,
et in eois tractibus bella rediuiua consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius
post Nepotiani exitium, saeuiens per urbem aeternam urebat cuncta Bellona, ex
primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge
silentium! ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus
nocitura quam delictis.
2. ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me
retraheret metus multa reputantem et uaria, tamen praesentis temporis modestia
fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit, quid ex
his, quae apud ueteres acciderint, timuerim, docere succincte.
3. bello Medico primo cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus
magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis
necessitatem, ut omnes magnitudine malorum adflicti, peremptis caritatibus
propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent in
communem pereuntis patriae rogum.
4. hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum
induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus
procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi arbitrati non consolandi
gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis ciuitas, nullis auctorum
adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter.
erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum
filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico deuouisse.
5. sed ad proposita ueniamus. Maximinus regens quondam Romae uicariam
praefecturam, apud Sopianas Valeriae oppidum obscurissime natus est, patre
tabulario praesidialis officii, orto a posteritate Carporum, quos antiquis
excitos sedibus Diocletianus transtulit in Pannoniam.
6. is post mediocre studium liberalium doctrinarum defensionemque causarum
ignobilem, et administratas Corsicam itidemque Sardiniam, rexit deinde Tusciam.
unde morato in itinere diutius successore, progressus ad curandam urbis annonam,
etiam prouinciae moderamina retinebat, egitque consideratione triplici inter
exordia cautius.
7. primo quod recalebat in auribus eius parentis effata, quid augurales alites
uel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta...,
sed periturum ferro poenali: dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse postea
per dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias
et praesagia sollicitare laruarum perquam gnarum: dum superesset ille, timens ne
proderetur, tractabilis erat et mollior; postremo quod tamquam subterraneus
serpens per humiliora reptando nondum maiores funerum excitare poterat causas.
8. Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali. Chilo ex
uicario et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium ea tempestate urbi
praefectum, uitamque suam uenenis petitam adseuerantes inpetrarunt ut hi, quos
suspectati sunt, ilico rapti conpingerentur in uincula, organarius Sericus et
Asbolius palaestrita et aruspex Campensis.
9. uerum negotio tepescente propter diuturnam morborum asperitatem, qua
tenebatur Olybrius, morarum inpatientes hi, qui rem detulerunt, libello
petiuerunt oblato, ut examinandum iurgium praefecto mandaretur annonae, idque
studio celeritatis concessum est.
10. accepta igitur nocendi materia Maximinus effudit genuinam ferociam pectori
crudo adfixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem solutae
posticis. Cumque multiformiter quasi in proludiis negotium spectaretur, et
quidam sulcatis lateribus nominassent nobiles aliquos tamquam usos artificibus
laedendi per clientes aliosque humiles notos reos et indices, supra plantam, ut
dicitur, euagatus tartareus cognitor relatione maligna docuit principem, non
nisi suppliciis acrioribus {perniciosa facinora} scrutari posse uel uindicari,
quae Romae perpetrauere conplures.
11. his ille cognitis efferatus, ut erat uitiorum inimicus acer magis quam
seuerus, uno proloquio in huius modi causas, quas adroganter proposito
maiestatis inminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia diuorumque
arbitria quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit
tormentis adfligi.
12. utque congeminata potestas erectaque sublatius altiores consarcinaret
aerumnas, Maximino Romae agere disposito pro praefectis sociauit ad haec
cognoscenda, quae in multorum pericula struebantur, Leonem notarium, postea
officiorum magistrum, bustuarium quendam latronem Pannonium, efflantem ferino
rictu crudelitatem, etiam ipsum nihilo minus humani sanguinis auidissimum.
13. auxit obstinatum Maximini ingenium ad laedendum aduentus collegae similis et
litterarum cum ampla dignitate dulcedo. ideoque pedes huc et illuc exultando
contorquens, saltare, non incedere uidebatur, dum studebat inter altaria celsius
gradientes, ut quidam memorant, imitari Brachmanas.
14. Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, rerum atrocitate
torpentibus cunctis, praeter multa cruda et inmitia, quorum nec diuersitas
conprehendi nec numerus potest, mors Marini causarum defensoris eminuit. quem ut
ausum Hispanillae cuiusdam artibus prauis adfectasse coniugium, transeunter
indiciorum fide discussa, supplicio letali damnauit.
15. et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando
notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea, quae uiderint
praetermissa: hactenus faciendum est satis quod non omnia narratu sunt digna,
quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse,
instructiones uel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis
et nouo furore sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse, quod
timebatur, non iudicium aperte constaret
16. Tunc Cethegus senator adulterii reus delatus, ceruice perit abscisa, et
Alypius nobilis adulescens, ob leuem relegatus errorem, aliique humiles publica
morte oppetiuerunt: in quorum miseriis uelut sui quisque discriminis cernens
imaginem, tortorem et uincula somniabat et diuersoria tenebrarum.
17. Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis uiri negotium est actitatum,
cuius hunc nouimus esse textum. cum Africam pro consule regeret
Carthaginiensibus uictus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo
destinatis frumentum dedit, pauloque postea cum prouenisset segetum copia,
integre sine ulla restituit mora.
18. uerum quoniam denis modiis singulis solidis indigentibus uenundatis, emerat
ipse tricenos, interprehi conpendium ad principis aerarium misit. ideoque
Valentinianus per nundinationem suspicatus parum, quam oportuerat, missum, eum
bonorum parte multauit.
19. ad cuius cladem exaggerandam id quoque isdem diebus acciderat non minus
exitiale. Amantius aruspex ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio
proditus, quod ob praua quaedam implenda ad sacrificandum ab eodem esset
adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incuruus sub eculeo staret,
pertinaci negabat instantia.
20. quo infitiante, secretioribus chartis ab eius domo prolatis, commonitorium
repertum est manu scriptum Hymetii, petentis ut obsecrata ritu sacrorum
sollemnium numina erga se imperatores delenirent, cuius extima parte quaedam
inuectiua legebantur in principem ut auarum et truculentum.
21. haec Valentinianus relatione iudicum doctus, asperius interpretantium facta,
uigore nimio in negotium iussit inquiri. et quia Frontinus consiliarius ante
dicti, minister fuisse conceptae precationis arguebatur, concisus uirgis atque
confessus ablegatus est in exilium ad Brittannos, Amantius uero damnatus postea
rerum capitalium interiit.
22. post hanc gestorum seriem Hymetius ad oppidum ductus Ocriculum, audiendus ab
Ampelio urbi praefecto et Maximino uicario, confestimque perdendus, ut
apparebat, data sibi copia erectius imperatoris praesidium appellauit,
nominisque eius perfugio tectus seruabatur incolumis.
23. super hoc princeps consultus senatui negotium dedit. qui cum rem librata
iustitia conperisset, eumque ad Boas Delmatiae locum exterminasset, aegre
imperatoris iracundiam tulit, perciti uehementer, quod hominem addictum, ut ipse
proposuerat, morti, clementiori sententia didicerat plexurm.
24. Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt
coepta. et ne tot malis dissimulatis paulatimque serpentibus acerui crescerent
aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto
et ex uicario Venustus et ex consulari Mineruius oraturi, ne delictis supplicia
sint grandiora, neue senator quisquam inusitato et inlicito more tormentis
exponeretur.
25. qui cum intromissi in consistorium haec referrent, negantem Valentinianum se
id statuisse, et calumnias perpeti clamitantem moderate redarguit quaestor
Eupraxius, hacque libertate emendatum est crudele praeceptum supergressum omnia
diritatis exempla.
26. Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex
praefecto, exploratius causam Maximino spectante, conuictus codicem noxiarum
artium nondum per aetatem firmato consilio descripsisse, exulque mittendus, ut
sperabatur, patris inpulsu prouocauit ad principem, et iussus ad eius comitatum
duci, de fumo, ut aiunt, in flammam traditus Phalangio Baeticae consulari
cecidit funesti carnificis manu.
27. Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus et frater eius
Camenius et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi, arcessiti in
crimen, quod eiusdem conscii uneficii aurigam fouere dicebantur Auchenium,
documentis etiam tum ambiguis suffragante absoluti sunt Victorino, ut dispersus
prodidit rumor, qui erat amicus Maximino iunctissimus.
28. Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium. nam ex hoc
quoque sexu peremptae sunt originis altae conplures, adulteriorum flagitiis
obnoxiae uel stuprorum. inter quas notiores fuere Claritas et Flauiana, quarum
altera cum duceretur ad mortem, indumento, quo uestita erat, abrepto, ne uelemen
quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est. ideoque carnifex
nefas admisisse conuictus inmane, uiuus exustus est.
29. Paphius quin etiam et Cornelius senatores, ambo uenenorum artibus prauis se
polluisse confessi, eodem pronuntiante Maximino sunt interfecti. pari sorte
etiam procurator monetae extinctus est. Sericum enim et Asbolium supra dictos,
quoniam cum hortaretur passim nominare, quos uellent, adiecta religione
firmarat, nullum igni uel ferro se puniri iussurum, plumbi ualidis ictibus
interemit. et post hoe flammis Campensem aruspicem dedit, in negotio eius nullo
sacramento constrictus.
30. Oportunum est, ut arbitror, explanare nunc causam, quae ad exitium
praecipitem Aginatium inpulit iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta
est pertinacior fama. nec enim super hoc ulla documentorum rata est fides.
31. anhelans flatu superbo Maximinus, etiam tum praefectus annonae, nanctusque
audaciae incitamenta non leuia, tendebat ad usque Probi contemptum, uiri
summatum omnium maximi, iureque praefecturae praetorianae regentis prouincias.
32. quod Aginatius indignissime ferrens dolensque in examinandis causis
Maximinum ab Olybrio sibi praelatum, cum esset ipse uicarius Romae: familiari
sermone docuit Probum occulte, facile uanum hominem recalcitrantem sublimibus
meritis posse opprimi, si ille id fieri censuisset.
33. has litteras, ut quidam adseuerabant, Probus ad Maximinum eruditiorem iam in
sceleribus, conmendatumque principi pertimescens, nullo conscio praeter baiulum
misit. hisque recitatis ita homo ferus exarsit, ut machinas omnes in Aginatium
deinde commoueret, uelut serpens uulnere noti cuiusdam adtritus.
34. accessit his alia potior insidiarum materia, quae eundem Aginatium obruit.
Victorinum enim defunctum insimulabat, ut Maximini actus, dum supererat,
uenditantem, cuius ex testamento legata ipse sumpserat non aspernanda, parique
petulantia Anepsiae quoque eius uxori lites minabatur et iurgia.
35. quae haec metuens, ut Maximini etiam muniretur auxilio, finxit maritum in
uoluntate, quam condiderat nuper, argenti tria milia pondo eidem reliquisse. qui
auiditate nimia flagrans - nec enim hoc quoque uitio caruit - petit hereditatis
medietatem. uerum etiam hoc ut parum sufficienti nequaquam contentus aliud
commentus est, ut arbitrabatur, honestum et tutum, et ne amitteret amplam sibi
oblatam lucrandi uberis patrimonii, Victorini priuignam Anepsiae filiam petit
filio coniugem, idque adsentiente muliere prompte firmatum est.
36. Per haec et alia simili maerore deflenda, quae decolorabant speciem urbis
aeternae, grassabatur per strages multiplices fortunarum homo cum gemitu
nominandus, ultra forenses terminos semet extentans. namque et resticulam de
fenestra praetorii quadam remota dicitur semper habuisse suspensam, cuius
summitas quadam uelut ansula colligaret nullis quidem indiciis fulta sed
nocitura insontibus multis: et Mucianum Barbarumque apparitores aliquotiens
discretim trudi iubebat, ad fallendum aptissimos.
37. hi tamquam heiulando casus, quibus se simulabant oppressos, iudicis
exaggerando crudelitatem, remedium nullum aliud reis ad obtinendam uitam
superesse eadem replicando saepe adseuerabant, ni criminibus magnis petissent
nobiles uiros, quibus ad sui societatem adnexis facile eos absolui posse
firmabant.
38. Ob quae inplacabilitate ultra adposita iam pergente, manus uinculis sunt
artatae conplurium, ortuque nobiles inculti uidebantur et anxii. nec eorum
culpari quisquam debuit cum salutantes humum paene curuatis contingentibus
membris, persaepe clamantem audirent spiritus ferini latronem, nullum se inuito
reperiri posse insontem.
39. quae uerba effectui propere iuncta terruissent profecto Numae Pompilii
similis et Catonem. prorsus enim sic agebatur, ut nec in alienis malis quorumdam
exarescerent lacrimae: quod in uariis et confragosis actibus uitae plerumque
contingit.
40. a iure tamen iustitiaque crebro discedens ferreus cognitor, erat uno quasi
praecipuo tolerabilis. interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope
uitium esse in hoc loco legitur apud Tullium "nam si inplacabiles iracundiae
sunt, summa est acerbitas: sin autem exorabiles, summa leuitas: quae tamen, ut
in malis, acerbitati anteponenda est".
41. Post haec praegresso Leone acceptoque successore ad principis comitatum
Maximinus accitus, auctusque praefectura praetoriana, nillilo lenior fuit etiam
longius nocens ut basilisci serpentes.
42. in id tempus aut non multo prius scopae florere sunt uisae, quibus
nobilitatis curia mundabatur, idque portendebat extollendos quosdam
despicatissimae sortis ad gradus postestatum excelsos.
43. Et quamlibet tempestiuum est ad ordinem redire coeptorum, tamen nihil
impedituri temporum cursus inmorabimur paucis, quae per iniquitatem curantium
uicariam praefecturam in urbe contra quam oportuerat gesta sunt, quia ad nutum
Maximini et uoluntatem isdem ministris uelut apparitoribus gerebantur.
44. post hunc uenit Vrsicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse
uoluit et ciuilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in
Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus, reum inminutae
maiestatis deferre conatis: ideoque ut cunctator contemptus et ad haec fortiter
exsequenda parum conueniens e uicaria potestate discessit.
45. huic successit Hemonensis Simplicius, Maximini consiliarius ex grammatico,
post administratam nec erectus nec tumidus sed obliquo aspectu terribilis, qui
conpositis ad modestiam uerbis acerba meditabatur in multos. et primo Rufinam
cum uniuersis auctoribus adulterii commissi uel consciis interfecit, super
quibus Vrsicinum rettulisse praediximus, alios deinde conplures nullo noxiorum
discrimine uel insontium.
46. in cruento enim certamine cum Maximino uelut antepilano suo contendens,
superare eum in succidendis familiarum nobilium neruis studebat, Busirim ueterem
et Antaeum imitatus et Phalarim, ut taurus ei solus deesse uideretur
Agrigentinus.
47. His in hunc modum ac talibus actitatis, Hesychia quaedam matrona ob
intentatum crimen in domo apparitoris, cui custodienda est tradita, multa
pertimescens et saeua, fulcro plumeo uultu contracto incubuit, et animam occluso
narium spiramento effudit.
48. Adiunctum est his aliud haut mitius malum. Eumenius enim et Abienus ambo ex
coetu amplissimo infamati sub Maximino in Fausianam feminam non obscuram, post
Victorini obitum, quo iuuante uixere securius, Simplicii aduentu perterrefacti,
non secus uolentis magna cum minis, ad secreta receptacula se contulerunt.
49. sed Fausiana damnata inter reos recepti, uocatique edictis, semet abstrusius
amendarunt: quorum Abienus apud Anepsiam diu delitescebat. sed ut solent
insperati casus adgrauare miserabilis clades, Apaudulus nomine seruus Anepsiae,
uerberatae coniugis dolore perculsus, negotium ad Simplicium detulit nocte
progressus, missique apparitores indicatos e latebris abstraxerunt.
50. et Abienus quidem exaggerato crimine stupri, quod intulisse dicebatur
Anepsiae, morte multatus est. mulier uero ut continendae uitae spem firmam
dilato posset habere supplicio, adpetitam se nefariis artibus, uim in domo
Aginati perpessam adseuerauit.
51. haec, ut gesta sunt, auctius ad principem Simplicius rettulit, agensque ibi
Maximinus infestus ob causam, quam supra docuimus, Aginatio, simultate una cum
potestate in maius accensa, orauit inpense ut rescriberetur eum occidi: et
inpetrauit facile male sanus incitator et potens.
52. metuensque grauioris inuidae pondus, ne pronuntiante Simplicio et
consiliario suo et amico, periret homo patriciae stirpis, retinuit apud se
paulisper imperiale praeceptum, haerens et ambigens, quemnam potissimum
exsecutorem atrocis rei fidum inueniret et efficacem.
53. tandemque, ut solent pares facile congregari cum paribus, Doryphorianus
quidam repertus est Gallus, audax ad usque insaniam, cui hanc operam implere
breui pollicito deferri prouidit uicariam, et commonitorium cum Augusti litteris
tradidit, instruens hominem saeuum quidem et rudem, qua celeritate Aginatium
sine ullo deleret obstaculo, dilatione qualibet inuenta, forsitan euasurum.
54. festinauit, ut mandatum est, Doryphorianus magnis itineribus Romam, et inter
administrandi initia magna quaeritabat industria, qua ui senatorem perspicui
generis interficeret iuuantibus nullis. cognitoque eum iam pridem repertum in
uilla propria custodiri, ipse tamquam caput sontium pariterque Anepsiam horrore
medio tenebrarum audire disposuit, quo tempore hebetari solent obstrictae
terroribus mentes: ut inter innumera multa Aiax quoque Homericus docet optans
perire potius luce, quam pati formidinis augmenta nocturnae.
55. et quoniam iudex, quin immo praedo nefandus ad id solum, quod promisit,
intentus cuncta extollebat in maius, iusso Aginatio statui, agmina fecit
introire carnificum, catenisque sonantibus triste, mancipia squalore diuturno
marcentia in domini caput ad usque ultimum lacerabat exitium, quod in stupri
questione fieri uetuere clementissimae leges.
56. denique cum iam contigua morti tormenta ancillae uoces expressissent
obliquas, indicii fide parum plene discussa, Aginatius ad supplicium duci
pronuntiatus abrupte, nec auditus, cum magnis clamoribus appellaret nomina
principum, sublimis raptus occiditur, pari sententia Anepsia interfecta. haec
agitante, cum adesset, perque emissarios cum procul ageret, Maximino funera urbs
deplorauit aeterna.
57. Sed accelerarunt ultimae dirae caesorum. namque ut postea tempestiue
dicetur, et idem Maximinus sub Gratiano intoleranter se efferens damnatorio
iugulatus est ferro, et Simplicius in Illyrico trucidatus, et Doryphorianum
pronuntiatum capitis reum trusumque in carcerem Tullianum, matris consilio
princeps exinde rapuit, reuersumque ad lares per cruciatus oppressit inmensos.
Ut unde huc fleximus reuertamur, is urbanarum rerum status, ut ita dixerim,
fuit.
[28,2] II.
1. At Valentinianus magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Raetiarum
exordio ad usque fretalem Oceanum magnis molibus conmuniebat, castra extollens
altius et castella turresque adsiduas per habiles locos et oportunos, qua
Galliarum extenditur longitudo: non numquam etiam ultra flumen aedificiis
positis subradens barbaros fines.
2. denique cum reputaret munimentum celsum et tutum, quod ipse a primis fundarat
auspiciis, praeterlabente Nicro nomine fluuio, paulatim subuerti posse undarum
pulsu inmani, meatum ipsurr aliorsum uertere cogitauit et quaesitis artificibus
peritis aquariae rei, copiosaque militis manu arduum est opus adgressus.
3. per multos enim dies conpaginatae formae e roboribus, coniectaeque in alueum,
fixis refixisque aliquotiens prope ingentibus stilis, fluctibus erectis
confundebantur, auulsaeque ui gurgitis interibant.
4. uicit tamen imperatoris uehementior cura et morigeri militis labor, mento
tenus, dum operaretur, saepe demersi: tandem non sine quorundam discrimine
castra praesidiaria, inquietudine urgentis amnis exempta, nunc ualida sunt.
5. Ac talibus laetus exsultansque, pro anni et temporis statu dilapsos
conducens, rei publicae curam habuit, ut officio principis congruebat. ratusque
aptissimum ad id, quod deliberabat, inplendum, trans Rhenum in monte Piri, qui
barbaricus locus est, munimentum extruere disposuit raptim. utque celeritas
effectum negotii faceret tutum, per Syagrium tunc notarium, postea praefectum et
consulem, Aratorem monuit ducem, ut, dum undique altum esset silentium, id
arripere conaretur.
6. transiit cum notario dux, ut iussum est, statim fodereque per militem, quem
duxit, fundamenta exorsus, Hermogenen susceperat successorem, eodemque puncto
quidam optimates Alamanni uenere obsidum patres, quos lege foederis mansuraeque
diutius pacis haut aspernanda pignora tenebamus.
7. qui flexis poplitibus supplicabant, ne Romani securitatis inprouidi, quorum
fortunam sempiterna fides caelo contiguam fecit, prauo deciperentur errore,
pactisque calcatis rem adorerentur indignam.
8. uerum haec et similia loquentes in cassum, cum nec audirentur, nec quietum
aliquid uel mite referri sentirent, filiorum flentes exitium discesserunt,
isdemque digressis, ex abdito collis propinqui barbaricus prosiluit, globus
optimatibus tum danda responsa, ut intellegi dabatur, opperiens: adortusque
milites seminudos, humum etiam tum gestantes, expeditis agiliter gladiis
obtruncabant, inter quos etiam duces ambo sunt caesi.
9. nec indicaturus gesta superfuit quisquam praeter Syagrium, qui deletis
omnibus ad comitatum reuersus, irati sententia principis sacramento exutus abiit
ad lares, id conmeruisse saeuo iudicatus arbitrio, quod euaserit solus.
10. Haec inter per Gallias, latrociniorum rabies saeua scatebat in perniciem
multorum, obseruans celebres uias, fundensque indubitanter quidquid inciderat
fructuosum. denique praeter conplures alios, quos absumpserunt insidiae tales,
Constantianus tribunus stabuli, impetu est clandestino exceptus moxque
interfectus, Valentiniani adfinis, Cerealis et Iustinae germanus.
11. At procul, tamquam horum similia agitantibus furiis per omne latus,
Maratocupreni grassatores acerrimi uagabantur, uici huius nominis incolae in
Syria prope Apamiam positi, nimium quantum numero et exquisitis fallaciis
abundantes, ideoque formidati quod mercatorum militumque honoratorum specie sine
strepitu ullo diffusi, opimas domos et uillas et oppida peruadebant.
12. nec quisquam aduentum eorum cauere poterat inopinum, non destinata sed uaria
petentium et longinqua, et quoquo uentus duxerat, inrumpentium: quam ob causam
prae ceteris hostibus Saxones timentur ut repentini. et quamlibet coniurati
multorum opes attriuerint, oestroque concepti furosis exagitati caedes edidere
luctificas, sanguinis nihilo minus auidi quam praedarum, sed ne per minutias
gesta narrando --- operis inpediam cursum, id unum sufficiet eorum
exitiale poni commentum.
13. quaesitus in unum impiorum {hominum} globus, imitatus rationalis officium
ipsumque iudicem, uespertinis tenebris lugubre clamante praecone ciuitatem
ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis ut proscripti iussique interfici
cum gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi
familiares hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante
reuolutam lucem gressu discessere ueloci.
14. uerum cum exuuiis referti multorum, rapiendi dulcedine nihil
praetermitterent, intercepti imperiali motu, oppressi interiere omnes ad unum,
eorumque suboles parua etiam tum, ne ad parentum exempla subcresceret, pari
sorte deleta est, et lares uersi, quos ambitiose luctuosis aliorum dispendiis
construxerunt. et haec quidem textu processere narrato.
[28,3] III.
1. Theodosius uero dux nominis inclyti, animi uigore collecto ab Augusta
profectus, quam ueteres appellauere Lundinium, cum milite industria conparato
sollerti, uersis turbatisque Brittannorum fortunis opem maximam tulit, oportuna
ubique ad insidiandum barbaris praeueniens loca, nihilque gregariis imperans,
cuius non ipse primitias alacri capesseret mente.
2. hocque genere cum strenui militis munia et praeclari ducis curas expleret,
fusis uariis gentibus et fugatis, quas insolentia nutriente securitate adgredi
Romanas res inflammabat, in integrum restituit ciuitates et castra multiplicibus
quidem damnis adflicta, sed ad quietem temporis longi fundata.
3. Euenerat autem eodem haec agente facinus dirum, erupturum in periculum graue,
ni inter ipsa conatus principia fuisset extinctum.
4. Valentinus quidam in Valeria Pannoniae superbi spiritus homo, Maximini illius
exitialis uicarii, postea praefecti coniugis frater, ob graue crimen actus in
Brittannias exsul, quietis inpatiens malefica bestia ad res perniciosas
consurgebat et nouas, in Theodosium tumore quodam, quem solum resistere posse
nefandis cogitationibus aduertebat
5. multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis
inmensae exules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum inlecebras
pollicendo mercedes
6. iamque propinquante temptatorum effectu, doctus haec, unde conuenerat dux
alacrior ad audendum, et corde celso ad uindictam conpertorum erectus,
Valentinum quidem cum paucis arta societate iunctissimis letali poena plectendos
Dulcitio dediderat duci: militari scientia uero, qua superabat praesentes,
futura coniciens, de coniuratis quaestionis agitari prohibuit, ne formidine
sparsa per multos reuiuiscerent prouinciarum turbines con positi.
7. Hinc ad corrigenda plura conuersus et necessaria, periculo penitus dempto,
cum aperte constaret nulla eius proposita deseruisse fortunam, instaurabat urbes
et praesidiaria, ut diximus, castra, limitesque uigiliis tuebatur et
praetenturis, recuperatamque prouinciam, quae in dicionem concesserat hostium,
ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente e rectorem haberet legitimum,
et Valentia deinde uocaretur arbitrio principis uelut ouantis.
8. --- haec etiam praecipua. Arcanos genus hominum a ueteribus
institutum, super quibus aliqua in actibus Constantis rettulimus, paulatim
prolapsos in uitia a stationibus suis remouit: aperte conuictos, acceptarum
promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur,
aliquotiens barbaris prodidisse. id enim illis erat officium, ut ultro citroque
{per longa spatia} discurrentes, uicinarum gentium strepitus nostris ducibus
intimarent.
9. Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad
comitatum accitus tripudiantesque relinquens prouincias ut Furius Camillus uel
Cursor Papirius uictoriis crebris et salutaribus erat insignis. et fauore omnium
ad usque fretum deductus, leni uento transgressus, uenit ad conmilitium
principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum Valentis Iouini
successit, qui equorum copias tuebatur.
[28,4] IV.
1. Diu multumque a negotiis discussus urbanis, adigente cumulo foris gestorum,
ad ea strictim exequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura tranquilla
nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et
anxius, nequid usquam factum eius asperum inueniretur aut dictum, calumniarum
acerrimus insectator, fisci lucra, unde poterat, circumcidens, iustorum
iniustorumque distinctor et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus.
2. Sed obnubilabat haec omnia uitium parum quidem nocens {rei communi}, sed in
alto iudice maculosum, quod citeriorem uitam paene omnem uergentem in luxum per
argumenta scaenica amoresque peregerat nec uetitos nec incestos.
3. Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque uoluptatum, Antiochiae
genitus, ex magistro officiorum ad proconsulatum geminum, indeque multo postea
ad praefecturae culmen euectus, alias ad populi fauorem adipiscendum aptissimus,
non numquam tamen rigidus atque utinam in proposito perseuerans. correxisset
enim ex parte licet exigua inritamenta gulae et ganeas taetras, ni flexus in
molliora amisisset gloriam diu uicturam.
4. namque statuerat, ne taberna uinaria ante horam quartam aperiretur, neue
aquam uulgarium calefaceret quisquam, uel usque ad praestitutum diei spatium
lixae coctam proponerent carnem, uel honestus quidam mandens uideretur in
publico.
5. quae probra aliaque his maiora dissimulatione iugi neglecta ita effrenatius
exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si fabularum ritu ab inferis
excitatus redisset ad nostra, solus purgare sufficeret Romam: tanta plerosque
labes insanabilium flagitiorum oppressit.
6. Et primo nobilitatis, ut aliquotiens pro locorum copia fecimus, dein plebis
digeremus errata, incidentia ueloci constringentes excessu.
7. praenominum claritudine conspicui quidam, ut putant, in inmensum semet
extollunt, cum Reburri et Elabunii et Pagonii Gereonesque appellentur ac Dalii
cum Tarraciis et Perrasiis, aliisque ita decens sonantibus originum insignibus
multis.
8. non nullos fulgentes sericis indumentis, ut ducendos ad mortem, uel ut sine
diritate ominis loquamur, praegresso exercitu arma cogentes, manipulatim
concitato fragore sequitur multitudo seruorum.
9. tales ubi comitantibus singulos quinquaginta ministris tholos introierint
balnearum, "ubi sunt nostri?" minaciter clamant: si apparuisse subito ignotam
conpererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, uel meritorii
corporis ueterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque aduenam deformitate
magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi uel Cleopatras Aegyptus
aut Artemisiam Cares uel Zenobiam Palmyreni. et haec admittunt hi, quorum apud
maiores censoria nota senator adflictus est, ausus, dum adhuc non deceret
praesente communi filia, coniugem osculari.
10. Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperunt, osculanda capita
in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua suauianda
uel manus, id illis sufficere ad beate uiuendum existimantes, et abundare omni
cultu humanitatis peregrinum {putantes}, cuius forte etiam gratia sunt obligati,
interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum.
11. Et cum ita graues sint et cultores uirtutum, ut putant, si uenturos
undelibet equos aut aurigas quendam didicerint nuntiasse, ita uelociter
imminent, uident et percunctantur, ut Tyndaridas fratres eorum suspexere
maiores, cum priscis illis uictoriis indicatis gaudio cuncta complessent.
12. Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, uariis adsentandi figmentis
ad singula ulterioris fortunae uerba plaudentes, parasitorum in comoediis
adsentationes facetas adfectando. ut enim illi sufflant milites gloriosos,
obsidiones urbium et pugnas et milia hostium isdem ut heroicis aemulis
adsignantes, ita hi quoque columnarum constructiones alta fronte suspensas
mirando, atque parietes lapidum circumspectis coloribus nitidos, ultra
mortalitatem nobiles uiros extollunt.
13. poscuntur etiam in conuiuiis aliquotiens trutinae, ut adpositi pisces et
uolucres ponderentur et glires, quorum magnitudo saepius praedicata non sine
taedio praesentium, ut antehac inusitata laudatur adsidue, maxime cum haec eadem
numerantes notarii triginta prope adsistant cum thecis et pugillaribus tabulis,
ut deesse solus magister ludi litterarii uideretur.
14. Quidam detestantes ut uenena doctrinas, Iuuenalem et Marium Maximum
curatiore studio legunt, nulla uolumina praeter haec in profundo otio
contrectantes, quam ob causam non iudicioli est nostri.
15. cum multa et uaria pro amplitudine gloriarum et generum lectitare deberent,
audientes destinatum poenae Socratem, coniectumque in carcerem, rogasse quendam
scite lyrici carmen Stesichori modulantem, ut doceretur id agere, dum liceret :
interroganteque musico quid ei poterit hoc prodesse morituro postridie,
respondisse 'ut aliquid sciens amplius e uita discedam".
16. Ita autem pauci sunt inter eos seueri uindices delictorum ut, si aquam
calidam tardius attulerit seruus, trecentis adfligi uerberibus iubeatur : si
hominem sponte occiderit propria, instantibus plurimis ut damnetur reus, dominus
hactenus exclamet "quid faciat maniosus et nequam? et siquis aliud eius modi
deinceps ausus fuerit, corrigetur".
17. Ciuilitatis autem hoc apud eos est nunc summum, quod expedit peregrino
fratrem interficere cuiuslibet, quam cum rogatur ad conuiuium excusare: defectum
enim patrimonii se oppido perpeti senator existimat, si is defuerit, quem
aliquotiens libratis sententiis inuitauerit semel.
18. Pars eorum, si agros uisuri processerunt longius, aut alienis laboribus
uenaturi, Alexandri Magni itinera se putant aequiperasse uel Caesaris: aut si a
lacu Auerni lembis inuecti sunt pictis Puteolos, uelleris certamen, maxime cum
id uaporato audeant tempore. ubi si inter aurata flabella laciniis sericis
insederint muscae, uel per foramen umbracul pensilis radiolus inruperit solis,
queruntur quod non sunt apuc Cimmerios nati.
19. dein cum a Siluani lauacro uel Mamaeae aquis uentitant sospitalibus, ut
quisquam eorum egressus tenuissimis se terserit linteis, solutis pressoriis
uestes luce nitentes ambigua diligenter explorat, quae una portantur
sufficientes ad induendos homines undecim: tandemque electis aliquot inuolutus,
receptis anulis, quos, ne uiolentur humoribus, famulo tradiderat, digitis ut
metatis abit.
20. Enim uero siquis e militia principis recens digressus abierit in larem, aut
prouectibus, tali praesente --- irio --- lenii praesul existimatur: ceteri
taciturni audiunt dicta --- solus pater familias tectus narrans aliena et
placentia referens et utile pleraque fallendo.
21. Quidam ex his licet rari aleatorum uocabulum declinantes ideoque se
cupientes appellari tesserarios: inter quos tantum differt, quantum inter fures
et latrones. hoc tamen fatendum est quod, cum omnes amicitiae Romae tepescant,
aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et adfectu
nimio firmitate plena conexae : unde quidam ex his gregibus inueniuntur ita
concordes ut Quintilios 13 esse existimes fratres. ideoque uidere licet ignobilem artis
tesserariae callentem arcana, ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae nec suspectam
antea nec speratam, incedere grauitate conposita maestiorem, quod ei in maiore
conuiuio uel consessu proconsularis quidam est antelatus.
22. Subsident aliqui copiosos homines senes aut iuuenes, orbos uel caelibes, aut
etiam uxores habentes et liberos - nec enim hoc titulo discrimen aliquod
obseruatur - ad uoluntates condendas allicientes eos praestigiis miris: qui cum
supremis iudiciis ordinatis, quae habebant, reliquerint his, quibus morem
gerendo testati sunt, ilico pereunt, ut id impleri sorte fatorum opperiente
{nec} putes, nec facili potest aegritudo testamen --- comitatu est his
quisquam.
23. Alius cum dignitate licet mediocri, ceruice tumida gradiens notos antea
obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes reuerti M-
Marcellum.
24. Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum
prodeunt nec prandent nec lauari arbitrantur se cautius posse, antequam
ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit uerbi gratia signum
Mercurii uel quotam cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna.
25. Alius si creditorem suum flagitare molestius aduerterit debitum, ad aurigam
confugit audentem omnia praelicenter, eumque ut ueneficum curat urgeri: unde non
nisi reddita cautione dispendioque adflictus graui discedit. et additur huic,
debitorem uoluntarium includit ut proprium, nec ante eius professionem absoluit.
26. Parte alia uxor, ut prouerbium loquitur uetus, eandem incudem diu noctuque
tundendo maritum testari conpellit, hocque idem ut faciat uxor urget maritus
instanter: et periti iuris altrinsecus adsciscuntur, unus in cubiculo, alter
eius aemulus in triclinio, repugnantia tractaturi: isdemque subseruntur
genitalium extorum interpretes controuersi, hinc praefecturas profusius
largientes et sepulturas diuitum matro narum; inde ad exequias uirorum iam iam
aduentantes necessaria parari oportere iubentes: et testatura --- --- ancillas
suapte natura pallidi aspirati pridie consumpta defuncta --- um Romaque, ut
Tullius ait: "nec in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum
sit: amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant
maximum fructum esse capturos".
27. Cumque mutuum illi quid petunt, soccos et Miconas uidebis et Lachetas: cum
adiguntur ut reddant, ita cothurnatos et turgidos ut Heraclidas illos
Cresphontem et Temenum putes. hactenus de senatu.
28. Nunc ad otiosam plebem ueniamus et desidem. in qua nitent ut nominibus
cultis et quidam calceorum expertes, Cimessores Statarii Semicupae et Serapini
et Cicimbricus cum Gluturino et Trulla, et Lucanicus cum Pordaca et Salsula
similesque innumeri.
29. hi omne, quod uiuunt, uino et tesseris inpendunt et lustris et uoluptatibus
et spectaculis: eisque templum et habitaculum et contio et cupitorum spes omnis
Circus est maximus: et uidere licet per fora et compita et plateas et
conuenticula circulos multos collectos in se controuersis iurgiis ferri, aliis
aliud, ut fit, defendentibus.
30. inter quos hi qui ad satietatem uixerunt, potiores auctoritate longaeua, per
canos et rugas clamitant saepe, rem publicam stare non posse, si futura
concertatione, quem quisque uindicat, carceribus non exiluerit princeps, et
funalibus equis parum cohaerenter circumflexerit metam.
31. et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die equestrium ludorum
inlucescente, nondum solis puro iubare, effusius omnes festinant praecipites ut
uelocitate currus ipsos anteeant certaturos: super quorum euentu discissi
uotorum studiis anxii plurimi agunt peruigiles noctes.
32. Vnde si ad theatralem uentum fuerit uilitatem, artifices scaenarii per
sibilos exploduntur, siquis sibi aere humiliorem non conciliauerit plebem. qui
si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis peregrinos uociferantur
pelli debere - quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt - et taetris
uocibus et absurdis; quae longe abhorrent a studiis et uoluntate ueteris illius
plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et uenusta.
33. Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum inpensiore per applicatos
homines ad plodendum, ut in omni spectaculo, exodiario, uenatori, aurigae et
histrionum generi omni et iudicibus celsis itidemque minoribus, nec non etiam
matronis clametur adsidue "per te ille discat" quid autem debeat disci nemo
sufficit explanare.
34. In his plerique distentioribus saginis addicti, praeeunte nidoris indagine
acutisque uocibus feminarum, a galliciniis ipsis in modum pauonum ieiunitate
clangentium humum summis pedum unguibus contingentes aulis adsistunt, digitos
praerodentes dum patinae deferuescunt: alii nauseam horridae carnis, dum
excoquitur, intentius despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum
anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus
possit internis.
35. Sit satis interim haec digessisse super rebus urbanis. nunc redeamus ad
cetera, quae per prouincias agitauere multiplices casus.
[28,5] V.
1. Erupit Augustis ter consulibus Saxonum multitudo et Oceani difficultatibus
permeatis Romanum limitem gradu petebat intento, saepe nostrorum funeribus
pasta: cuius eruptionis primae procellam Nannenus sustinuit comes, regionibus
isdem adpositus, dux diuturno bellorum labore conpertus.
2. Sed tunc ad mortem destinatae plebi congressus, cum milites quosdam ruisse et
se uulneratum inparem fore certaminibus aduerteret crebris, docto imperatore
quid agi deberet, id est adeptus, ut peditum magister Seuerus opitulatum rebus
dubiis adueniret.
3. qui ducens militem rei sufficientem cum uenisset ad loca, discriminatis
ordinibus barbaros ante conluctationem adeo terruit et turbauit, ut nec
controuersas opponerent manus sed signorum aquilarumque fulgore praestricti
uenialem poscerent pacem.
4. diuque uariatis consiliis, cum id rei publicae conducere uideretur, pactis
indutiis et datis ex condicione proposita iuuenibus multis habilibus ad
militiam, discedere permissi sunt Saxones, sine inpedimento, unde uenerant,
reuersuri.
5. quibus omni iam formidine uacuis, reditumque parantibus, occulte pedites
missi insidias in abdita quadam ualle struxerunt, unde praetereuntes adgredi
negotio poterant leui. sed longe secus accidit quam sperabatur.
6. sonitu enim aduentantium perciti exsiluere quidam intempestiue, uisique
subito, dum se firmare festinant, ululantibus lugubre barbaris, uertuntur in
pedes. stetere tamen mox eonglobati, extremaque sorte uires licet non integras
suggerente confligere cogebantur, multaque caede perculsi concidissent nullo
relicto, ni cataphractorum equitum cuneus ad inferendum periculum transeuntibus
barbaris ex alio latere prope diuortium itineris pari modo locatus, clamore
percitus tristi, agiliter subuenisset.
7. exin concursum infestius, firmatisque pectoribus hinc inde incumbentes Romani
clausos hostes eductis gladiis obtruncabant: nec quisquam eorum genitales
reuisere potuit lares, ne uno quidem caedibus concorporalium superesse permisso.
ac licet iustus quidam arbiter rerum factum incusabit perfidum et leforme,
pensato tamen negotio non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia
data captam.
8. Post haec ita prospere consummata, Valentinianus uersando sententias
multiformes, anxia sollicitudine stringebatur, reputans multa et circumspiciens
quibus commentis Alamannorum et Macriani regis frangeret fastus, sine fine uel
modo rem Romanam inrequietis motibus confundentes.
9. inmanis enim natio, iam inde ab incunabulis primis uarietate casuum inminuta,
ita saepius adulescit, ut fuisse longis saeculis aestimetur intacta. seditque
consilio alia post alia imperatori probanti, Burgundios in eorum excitari
perniciem, bellicosos et pubis inmensae uiribus adfluentes, ideoque metuendos
finitimis uniuersis.
10. scribebatque frequenter ad eorum reges per taciturnos quosdam et fidos, ut
isdem tempore praestituto superuenirent, pollicitus ipse quoque transito cum
Romanis agminibus Rheno occurrere pauidis, pondus armorum uitantibus insperatum.
11 . Gratanter ratione gemina principis acceptae sunt litterae: prima quod iam
inde a temporibus priscis subolem se esse Romanam Burgundii sciunt, dein quod
salinarum finiumque causa Alamannis saepe iurgabant. et cateruas misere
lectissimas, quae, antequam milites congregarentur in unum, ad usque ripas Rheni
progressae, imperatore ad struenda munimenta districto, terrori nostris fuere
uel maximo.
12. igitur paulisper morati cum neque Valentinianus, ut spoponderat, die
praedicto uenisset, nec promissorum aliquid aduerterent factum, ad comitatum
misere legatos poscentes adminicula sibi dari, redituris ad sua, ne nuda
hostibus exponerent terga. I
13. quod ubi negari per ambages sentirent et moras, maesti exinde discesserunt et
indignati. hocque conperto reges ut ludibrio habiti saeuientes, captiuis omnibus
interfectis genitales repetunt terras.
14. Apud hos generali nomine rex appellatur Hendinos, et ritu ueteri potestate
deposita remouetur, si sub eo fortuna titubauerit belli uel segetum copiam
negauerit terra, ut solent Aegyptii casus eius modi suis adsignare rectoribus.
nam sacerdos apud Burgundios omnium maximus uocatur Sinistus, et est perpetuus,
obnoxius discriminibus nullis, ut reges.
15. Per hanc occasionem inpendio tempestiuam Alamannos gentis ante dictae metu
dispersos adgressus per Raetias Theodosius, ea tempestate magister equitum,
pluribus caesis, quoscumque cepit ad Italiam iussu principis misit, ubi
fertilibus pagis acceptis iam tributarii circumcolunt Padum.
[28,6] VI.
1. Hinc tamquam in orbem migrantes alium, ad Tripoleos Africanae prouinciae
ueniamus aerumnas, quas, ut arbitror, Iustitia quoque ipsa defleuit, quae unde
instar exarsere flammarum, textus aperiet absolutus.
2. Austoriani his contermini partibus barbari, in discursus semper expediti
ueloces, uiuereque adsueti rapinis et caedibus, paulisper pacati, in genuinos
turbines reuoluti sunt hanc causam praetendentes ut seriam.
3. Stachao quidam nomine popularis eorum, ut in otio nostra peragrando
licentius, agebat quaedam uetita legibus, inter quae illud potius eminebat, quod
prouinciam omni fallaciarum uia prodere conabatur, ut indicia docuere uerissima:
quocirca supplicio flammarum absumptus est.
4. Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum
similes rabie concitarum exsiluere sedibus suis, Iouiano etiam tum imperante,
ueritique prope Leptim accedere, ciuitatem muris et populo ualidam, suburbano
eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus
hebetauerat pauor, uel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili
multa, quae uehi non poterat, referti rapinis reuerterunt ingentibus, trahentes
captiuum Siluam quoque casu cum caritatibus in agro inuentum, ordinis sui
primatem.
5. Hac subita clade Leptitani perterriti, ante incrementa malorum, quae
intentabat barbaricus tumor, praesidium inplorauere Romani comitis per Africam
recens prouecti. qui cum uenisset militaris copias ducens, ferreque opem rebus
rogaretur adflietis, non nisi abundanti commeatu adgesto, et camelorum quattuor
milibus apparatis, castra firmabat esse moturum.
6. hocque responso miserandis ciuibus stupefactis, atque negantibus sufficere se
posse post uastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere
damnorum inmanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo
temptato inde discesserat comes.
7. Qua spe Tripolitani frustrati formidantesque extrema, adlapso legitimo die
concilii, quod apud eos est annuum, Seuerum et Flaccianum creauere legatos,
Victoriarum aurea simulacra Valentiniano ob imperii primitias oblaturos, utque
lacrimosas prouinciae ruinas docerent intrepide.
8. quibus conpertis Romanus, misso equite uelocissimo magistrum officiorum petit
Remigium, adfinem suum uel rapinarmn participem, ut prouideret imperatoris
arbitrio cognitionem huius negotii uicario sibique deferri.
9. uenerunt in comitatum legati, aditoque principe, uerbis, quae perpessi sunt,
ostenderunt: obtulerunt decreta, textum continentia rei totius. quibus lectis
cum neque relationi officiorum magistri fauentis Romani flagitiis, nec contraria
referentibus crederetur, promissa disceptatio plena dilata est eo more, quo
solent inter potiorum occupationes ludi potestates excelsae.
10. Dum remedia quaedam a conmilitio principis exspectantur, suspensis
Tripolitanis diuque anxiis, rursus globi superuenere barbarici, fiducia sublati
praeteritorum, Leptitanoque agro et Oeensi interneciua populatione transcursis,
expleti praedarum aceruis ingentibus abscesserunt, occisis decurionibus multis,
inter quos Rusticianus sacerdotalis et Nicasius enitebat aedilis.
11. haec autem eruptio ideo arceri non potuit, quod ad legatorum preces
negotiorum quoque militarium cura praesidi delata Ruricio, mox translata est ad
Romanum.
12. et iam recens inflitcae cladis nuntius missus ad Gallias, excitauit acrius
principem. ideoque tribunus et notarius Palladius mittitur, ut et militi
disperso per Africam praeberet stipendium debitum, et gesta per Tripolim fide
congrua scrutaretur.
13. Inter tales tamen consulendi moras exspectandique responsa, Austoriani
successu gemino insolentes, ut rapaces alites aduolarunt inritamento sanguinis
atrocius efferatae; cunctisque, nisi quos fuga discriminibus eximeret,
interemptis, praedas, quas antehac reliquerant, auexerunt arboribus exsectis et
uitibus.
14. tunc Mychon quidam nobilis oppidanus et potens, captus in suburbano
lapsusque, antequam uinciretur, quia pedibus aeger euadere penitus uetabatur, in
puteum aquis uacuum sese coniecit, unde costa diffracta leuatus a barbaris,
ductusque prope portas, coniugis miseratione redemptus est, et ad pinnas muri
fune sublatus post biduum interiit.
15. unde elati in pertinaciam saeuissimi grassatores, ipsa pulsauere moenia
Leptitana, funestis plangoribus resonantia feminarum, quas numquam antea
hostiliter clausas pauor exanimabat insolitus, obsessaque urbe per octo
continuos dies, cum quidam oppugnatores sine ullo uulnerarentur effectu,
redierunt ad propria tristiores.
16. Ob quae super salute dubii ciues, ultimaque temptantes, profectis ante
legatis, nondum reuersis, Iouinum mittunt atque Pancratium, quae uiderint, quae
ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos. qui Seuerum apud
Carthaginem inuentum et Flaccianum superiores illos legatos percontando quid
egerint, cognouerunt eos audiri a uicario iussos et comite. e quibus Seuerus
ilico perit uexatus acerbitate morborum: nihilo minus tamen properarunt ad
comitatum magnis itineribus ante dicti.
17. Ingresso post haec Palladio Africam, Romanus, quas ob res uenerat, ante
praestructurus, ut securitatem suam in tuto locaret, numerorum principiis per
quosdam secretorum mandauerat conscios, ut ei tamquam potenti et palatii
summatibus proximo, stipendii, quod pertulerat, praestarent maximam partem: et
ita est factum.
18. confestimque ille ditatus perrexit ad Leptim, utque ad ueritatis perueniret
indaginem, Erechthium et Aristomenem facundos municipes et insignes, libere suas
ciuiumque et finitimorum retexentes aerumnas, ad loca uastata secum eduxit.
19. quibus aperte cuncta monstrantibus, luctuosis prouinciae cineribus uisis
reuertit, Romanumque ut desidem increpans, relaturum se cuncta uerissime, quae
uiderat, minabatur ad principem. atque ille ira percitus et dolore, se quoque
mox referre firmauit, quod missus ut notarius incorruptus, donatiuum militis
omne in quaestus auerterit proprios.
20. qua gratia flagitiorum arbitra conscientia, cum Romano deinde Palladius
concordabat, reuersusque ad comitatum, arte mendaciorum impia Valentinianum
fefellerat, Tripolitanos frustra queri commemorans. ideoque rursus ad Africam
cum Iouino postremo omnium legatorum remittitur - Pancratius enim decesserat
apud Treueros - ut cum uicario ipse rmerita legationis quoque secundae
spectaret: praeter haec linguas Erechthi et Aristomenis praecidi iusserat
imperator, quos inuidiosa quaedam locutos idem Palladius intimarat.
21. Secutus, ut statutum est, uicarium notarius uenit ad Tripolim. hocque
conperto Romanus domesticum suum illuc uolucriter misit, et Caecilium
consiliarium in ea prouincia genitum, per quos - incertum pretio an fallaciis -
circumuenti municipes omnes grauabant Iouinum, destinatius adserentes nihil
eorum mandasse, quas docuerat principem: eo usque iniquitate grassante ut ipse
quoque Iouinus ad salutis suae discrimen confiteretur se imperatori mentitum.
22. Quibus per Palladium regressum cognitis, Valentinianus ad acerbitatem
procliuior Iouinum quidem ut auctorem, Caelestinum uero Concordiumque et Lucium
ut falsi conscios et participes puniri supplicio capitali praecepit, Ruricium
autem praesidem ut mendacem morte multari, hoc quoque accedente quod in
relatione eius uerba quaedam, ut uisum est, inmodica legebantur.
23. ac Ruricius quidem apud Sitifim caesus, reliqui apud Vticam sententia
uicarii Crescentis addicti. Flaccianus tamen ante legatorum interitum cum a
uicario audiretur et comite, constanter saluti suae propugnans, adclamationibus
iratorum militum impetuque cum conuiciis paene confossus est, obicientium ideo
Tripolitanos non potuisse defendi, quod ipsi ad expeditionalis usus praebere
necessaria detrectarunt.
24. et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conueniret agi,
decerneret imperator, sollicitatis, ut dabatur opinari, custodibus, in urbem
Romam abierat profugus, ibique delitescens fatali lege decessit.
25. Hoc memorando fine externis domesticisque cladibus uexata conticuit Tripolis
non indefensa, quia uigilauit Iustitiae oculus sempiternus ultimaeque legatorum
et praesidis dirae. diu enim postea huius modi casus emersit. solutus sacramento
Palladius destitutusque fastu, quo tumebat, discessit ad otium.
26. et cum Theodosius ductor exercituum ille magnificus, oppressurus Firmum
perniciosa coeptantem, uenisset in Africam, et praescripti Romani rem mobilem,
ut iussum est, scrutaretur, inter chartas eius inuenta est Meteri cuiusdam
epistula, id continens "domino patrono Romano Meterius" et in fine post multa
nihil ad rem pertinentia "salutat te Palladius proiecticius, qui non aliam ob
causam dicit se esse proiectum, nisi quod in causa Tripolitanorum apud aures
sacras mentitus est".
27. his litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius
raptus suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus,
cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris obseruata
custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant,
innodato gutture laquei nexibus interiit.
28. hoc fortunae secundioris iudicio plene conperto, deletoque tristium
concitore turbarum, exsiluerunt Erechthius et Aristomenes e latebris, qui cum
sibi iussas abscidi linguas didicissent ut prodigas, ad longe remota declinarunt
et abdita, doctoque super nefanda fraude gratiano imperatore fidentius -
Valentinianus enim obierat - ad Hesperium proconsulem et Flauianum uicarium
audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate nixa iustissima, torto
Caecilio, aperta confessione cognouit, ipsum suasisse ciuibus, grauarent
mentiendo legatos. haec acta secuta est relatio, gestorum pandens plenissimam
fidem; ad quam nihil responsum est.
29. Et nequid cothurni terribilis fabulae relinquerent intemptatum, hoc quoque
post depositum accessit aulaeum. Romanus ad comitatum profectus secum Caecilium
duxit, cognitores accusaturum ut inclinatos in prouinciae partem : isque
Merobaudis fauore susceptus, necessarios sibi plures petierat exhiberi.
30. qui cum Mediolanum uenissent, frustraque se tractos obsimulatis documentis
probabilibus ostendissent, absoluti redierunt ad lares. Valentiniano tamen
superstite, post superiora, quae narrauimus, Remigius quoque digressus ad otium,
laqueo uitam elisit, ut congruo docebimus loco.
|