[2,0] LIBER SECVNDVS. De tolerando dolore.
[2,1] I. 1 Neoptolemus quidem apud Ennium "philosophari sibi" ait "necesse esse,
sed paucis; nam omnino haud placere". Ego autem, Brute, necesse mihi quidem esse
arbitror philosophari; nam quid possum, praesertim nihil agens, agere melius?
sed non paucis, ut ille. Difficile est enim in philosophia pauca esse ei nota
cui non sint aut pleraque aut omnia. Nam nec pauca nisi e multis eligi possunt
nec, qui pauca perceperit, non idem reliqua eodem studio persequetur. 2 Sed
tamen in uita occupata atque, ut Neoptolemi tum erat, militari, pauca ipsa
multum saepe prosunt et ferunt fructus, si non tantos quanti ex uniuersa
philosophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex parte interdum aut
cupiditate aut aegritudine aut metu liberemur; uelut ex ea disputatione quae
mihi nuper habita est in Tusculano, magna uidebatur mortis effecta contemptio,
quae non minimum ualet ad animum metu liberandum. Nam qui id quod uitari non
potest metuit, is uiuere animo quieto nullo modo potest; sed qui non modo quia
necesse est mori, uerum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem
non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam uitam comparat. 3 Quamquam non
sumus ignari multos studiose contra esse dicturos; quod uitare nullo modo
potuimus, nisi nihil omnino scriberemus. Etenim si orationes, quas nos
multitudinis iudicio probari uolebamus (popularis est enim illa facultas, et
effectus eloquentiae est audientium adprobatio) sed si reperiebantur non nulli
qui nihil laudarent, nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi
sibi, eumdem bene dicendi finem proponerent, et cum obruerentur copia
sententiarum atque uerborum, ieiunitatem et famem se malle quam ubertatem et
copiam dicerent, (unde erat exortum genus Atticorum eis ipsis qui id sequi se
profitebantur ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi); quid
futurum putamus, cum adiutore populo quo utebamur antea, nunc minime nos uti
posse uideamus? Est enim philosophia paucis contenta iudicibus, multitudinem
consulto ipsa fugiens eique ipsi et suspecta et inuisa, ut, uel si quis
uniuersam uelit uituperare, secundo id populo facere possit, uel si in eam quam
nos maxime sequimur, conetur inuadere, magna habere possit auxilia a reliquorum
philosophorum disciplinis.
Nos autem uniuersae philosophiae uituperatoribus respondimus in Hortensio.
[2,2] II. Pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in Academicis
quattuor libris explicata arbitramur; sed tamen tantum abest, ut scribi contra
nos nolimus, ut id etiam maxime optemus. In ipsa enim Graecia philosophia tanto
in honore numquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque
uiguisset. 5 Quam ob rem hortor omnes qui facere id possunt, ut huius quoque
generis laudem iam languenti Graeciae eripiant et transferant in hanc urbem,
sicut reliquas omnes, quae quidem erant expetendae, studio atque industria sua
maiores nostri transtulerunt. Atque oratorum quidem laus ita ducta ab humili
uenit ad summum, ut iam, quod natura fert in omnibus fere rebus, senescat
breuique tempore ad nihilum uentura uideatur, philosophia nascatur Latinis
quidem litteris ex his temporibus, eamque nos adiuuemus nosque ipsos redargui
refellique patiamur. Quod ii ferunt animo iniquo qui certis quibusdam
destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati sunt eaque necessitate
constricti, ut, etiam quae non probare soleant, ea cogantur constantiae causa
defendere; nos qui sequimur probabilia nec ultra quam id quod ueri simile
occurrit, progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine
iracundia parati sumus.
6 Quodsi haec studia traducta erunt ad nostros, ne bibliothecis quidem
Graecis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum propter eorum est
multitudinem qui scripserunt. Eadem enim dicuntur a multis, ex quo libris omnia
referserunt. Quod accidet etiam nostris, si ad haec studia plures confluxerint.
Sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam
disserendi elegantia ratione et uia philosophantur.
[2,3] III. 7 Est enim quoddam genus eorum qui se philosophos appellari uolunt,
quorum dicuntur esse Latini sane multi libri; quos non contemno equidem, quippe
quos numquam legerim; sed quia profitentur ipsi illi qui eos scribunt se neque
distincte neque distribute neque eleganter neque ornate scribere, lectionem sine
ulla delectatione neglego. Quid enim dicant et quid sentiant ii qui sunt ab ea
disciplina, nemo ne mediocriter quidem doctus ignorat. Quam ob rem, quoniam quem
ad modum dicant ipsi non laborant, cur legendi sint nisi ipsi inter se qui idem
sentiunt, non intellego. 8 Nam, ut Platonem reliquosque Socraticos et deinceps
eos qui ab his profecti sunt legunt omnes, etiam qui illa aut non adprobant aut
non studiosissime consectantur, Epicurum autem et Metrodorum non fere praeter
suos quisquam in manus sumit, sic hos Latinos ii soli legunt qui illa recta dici
putant. Nobis autem uidetur, quicquid litteris mandetur, id commendari omnium
eruditorum lectioni decere; nec, si id ipsi minus consequi possumus, idcirco
minus id ita faciendum esse sentimus. 9 Itaque mihi semper Peripateticorum
Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partis disserendi non ob
eam causam solum placuit, quod aliter non posset quid in quaque re ueri simile
esset inueniri, sed etiam quod esset ea maxima dicendi exercitatio. Qua princeps
usus est Aristoteles, deinde eum qui secuti sunt. Nostra autem memoria Philo,
quem nos frequenter audiuimus, instituit alio tempore rhetorum praecepta
tradere, alio philosophorum: ad quam nos consuetudinem a familiaribus nostris
adducti in Tusculano, quod datum est temporis nobis, in eo consumpsimus. Itaque
cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus, post
meridiem in Academiam descendimus; in qua disputationem habitam non quasi
narrantes exponimus, sed eisdem fere uerbis, ut actum disputatumque est.
[2,4] IV. 10 Est igitur ambulantibus ad hunc modum sermo ille nobis institutus et
a tali quodam ductus exordio: Dici non potest quam sim hesterna disputatione tua
delectatus uel potius adiutus. Etsi enim mihi sum conscius numquam me nimis
uitae cupidum fuisse, tamen interdum obiiciebatur animo metus quidam et dolor
cogitanti fore aliquando finem huius lucis et amissionem omnium uitae
commodorum. Hoc genere molestiae sic, mihi crede, sum liberatus, ut nihil minus
curandum putem.
11 Minime mirum id quidem. Nam efficit hoc philosophia: medetur animis,
inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores. Sed haec
eius uis non idem potest apud omnes; tum ualet multum, cum est idoneam complexa
naturam. "Fortes" enim non modo "fortuna adiuuat", ut est in uetere prouerbio,
sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat uim
fortitudinis. Te natura excelsum quendam uidelicet et altum et humana
despicientem genuit, itaque facile in animo forti contra mortem habita insedit
oratio. Sed haec eadem num censes apud eos ipsos ualere nisi admodum paucos, a
quibus inuenta, disputata, conscripta sunt? Quotus enim quisque philosophorum
inuenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac uita constitutus, ut ratio
postulat? qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem uitae
putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat? 12 Videre licet alios
tanta leuitate et iactatione, ut eis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae
cupidos, gloria non nullos, multos libidinum seruos, ut cum eorum uita
mirabiliter pugnet oratio. Quod quidem mihi uidetur esse turpissimum. Ut enim,
si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is
qui se haberi uelit musicum, hoc turpior sit quod in eo ipso peccet cuius
profitetur scientiam, sic philosophus in uitae ratione peccans hoc turpior est
quod in officio cuius magister esse uult, labitur artemque uitae professus
delinquit in uita.
[2,5] V. Nonne uerendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne philosophiam falsa
gloria exornes? Quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse quam quosdam
perfectos philosophos turpiter uiuere?
13 Nullum uero id quidem argumentum est. Nam ut agri non omnes frugiferi
sunt qui coluntur, falsumque illud Accii:
Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae Fruges, tamen ipsae suapte natura
enitent,
sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili uerser, ut
ager quamuis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina
animus; ita est utraque res sine altera debilis. Cultura autem animi philosophia
est; haec extrahit uitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos
eaque mandat eis et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant.
Agamus igitur, ut coepimus. Dic, si uis, de quo disputari uelis. 14 Dolorem
existimo maximum malorum omnium. Etiamne malus quam dedecus? Non audeo id dicere
equidem, et me pudet tam cito de sententia esse deiectam. Magis esset pudendum,
si in sententia permaneres. Quid enim minus est dignum, quam tibi peius quicquam
uideri dedecore, flagitio, turpitudine? quae ut effugias, quis est non modo
recusandus, sed non ultro adpetendus, subeundus, excipiendus dolor? Ita prorsus
existimo. Quare ne sit sane summum malum dolor, malum certe est. Videsne igitur,
quantum breuiter admonitus de doloris terrore deieceris?
15 Video plane, sed plus desidero. Experiar equidem; sed magna res est,
animoque mihi opus est non repugnante. Habebis id quidem. Ut enim heri feci, sic
nunc rationem, quo ea me cumque ducet, sequar.
[2,6] VI. Primum igitur de imbecillitate multorum et de uariis disciplinis
philosophorum loquar. Quorum princeps et auctoritate et antiquitate, Socraticus
Aristippus, non dubitauit summum malum dolorem dicere. Deinde ad hanc eneruatam
muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit. Hunc post Rhodius
Hieronymus dolore uacare summum bonum dixit; tantum in dolore duxit mali. Ceteri
praeter Zenonem, Aristonem, Pyrrhonem idem fere, quod modo tu, malum illud
quidem, sed alia peiora. 16 Ergo, id quod natura ipsa et quaedam generosa uirtus
statim respuit, ne scilicet dolorem summum malum diceres oppositoque dedecore
sententia depellerere, in eo magistra uitae philosophia tot saecula permanet.
Quod huic officium, quae laus, quod decus erit tanti, quod adipisci cum dolore
corporis uelit, qui dolorem summum malum sibi esse persuaserit? quam porro quis
ignominiam, quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat dolorem, si id summum
malum esse decreuerit? quis autem non miser non modo tunc, cum premetur summis
doloribus, si in his est summum malum, sed etiam cum sciet id sibi posse
euenire? et quis est, cui non possit? Ita fit ut omnino nemo esse possit beatus.
17 Metrodorus quidem perfecte eum beatum putat, cui corpus bene constitutum sit
et exploratum ita semper fore. Quis autem est iste, cui id exploratum possit esse?
[2,7] VII. Epicurus uero ea dicit, ut mihi quidem risus captare uideatur. Adfirmat
enim quodam loco, si uratur sapiens, si crucietur - exspectas fortasse dum
dicat: "patietur, perferet, non succumbet"; magna mehercule laus et eo ipso, per
quem iuraui, Hercule, digna! - sed Epicuro, homini aspero et duro, non est hoc
satis; in Phalaridis tauro si erit, dicet: "Quam suaue est, quam hoc non curo!"
Suaue etiam? an parum est, si "non amarum"? At id quidem illi ipsi, qui dolorem
malum esse negant, non solent dicere cuiquam suaue esse cruciari; asperum,
difficile, odiosum, contra naturam dicunt nec tamen malum. Hic qui solum hoc
malum dicit et malorum omnium extremum, sapientem censet id suaue dicturum.
18 Ego a te non postulo, ut dolorem eisdem uerbis adficias quibus Epicurus
uoluptatem, homo, ut scis, uoluptarius. Ille dixerit sane idem in Phalaridis
tauro, quod si esset in lectulo; ego tantam uim non tribuo sapientiae contra
dolorem. Sit fortis in perferendo, officio satis est; ut laetetur etiam, non
postulo. Tristis enim res est sine dubio, aspera, amara, inimica naturae, ad
patiendum tolerandumque difficilis. 19 Aspice Philoctetam, cui concedendum est
gementi; ipsum enim Herculem uiderat in Oeta magnitudine dolorum eiulantem.
Nihil igitur hunc uirum sagittae quas ab Hercule acceperat tum consolabantur cum
E uiperino morsu uenae uiscerum
Veneno inbutae taetros cruciatus cient.
Itaque exclamat auxilium expetens, mori cupiens:
Heu! qui salsis fluctibus mandet
Me ex sublimo uertice saxi?
iam iam absumor, conficit animam
Vis uulneris, ulceris aestus.
Difficile dictu uidetur eum non in malo esse, et magno quidem qui ita clamare
cogatur.
[2,8] VIII. 20 Sed uideamus Herculem ipsum qui tum dolore frangebatur, cum
immortalitatem ipsa morte quaerebat. Quas hic uoces apud Sophoclem in Trachiniis
edit! cui cum Deianira sanguine Centauri tinctam tunicam induisset
inhaessissetque ea uisceribus, ait ille:
O multa dictu grauia, perpessu aspera,
Quae corpore exanclata atque animo pertuli!
Nec mihi iunonis terror implacabilis
Nec tantum inuexit tristis Eurystheus mali,
Quantum una uaecors Oenei partu edita.
Haec me inretiuit ueste furiali inscium,
Quae latere inhaerens morsu lacerat uiscera
Urgensque grauiter pulmonum haurit spiritus;
iam decolorem sanguinem omnem exorbuit.
Sic corpus clade horribili absumptum extabuit,
Ipse illigatus peste interimor textili.
Hos non hostilis dextra, non Terra edita
Moles Gigantum, non biformato impetu
Centaurus ictus corpori inflixit meo,
Non Graia uis, non barbara ulla inmanitas,
Non saeua terris gens relegata ultimis,
Quas peragrans undique omnem ecferitatem expuli,
Sed feminae uir feminea interimor manu.
O nate! uere hoc nomen usurpa patri,
Ne me occidentem matris superet caritas.
Huc arripe ad me manibus abstractam piis;
iam cernam, mene an illam potiorem putes.
21 Perge, aude, nate, illacrima patris pestibus,
Miserere! Gentes nostras flebunt miserias.
Heu! uirginalem me ore ploratum edere,
Quem uidit nemo ulli ingemescentem malo!
Ecfeminata uirtus adflicta occidit.
[2,9] IX. Accede, nate, adsiste, miserandum aspice
Euisceratum corpus laceratum patris!
Videte, cuncti, tuque, caelestum sator,
iace, obsecro, in me uim coruscam fulminis!
Nunc, nunc dolorum anxiferi torquent uertices,
Nunc serpit ardor. O ante uictrices manus,
22 O pectora, o terga, o lacertorum tori!
Vestrone pressu quondam Nemeaeus leo
Frendens efflauit grauiter extremum halitum?
Haec dextra Lernam taetra mactata excetra
Pacauit? haec bicorporem adiflixit manum?
Erymanthiam haec uastificam abiecit beluam?
Haec e Tartarea tenebrica abstractum plaga
Tricipitem eduxit Hydra generatum canem?
Haec interemit tortu multiplicabili
Draconem auriferam optutu adseruantem arborem?
Multa alia uictrix nostra lustrauit manus,
Nec quisquam e nostris spolla cepit laudibus.
Possumusne nos contemnere dolorem, cum ipsum Herculem tam intoleranter
dolere uideamus?
[2,10] X. 23 Veniat Aeschylus, non poeta solum, sed etiam Pythagoreus; sic enim
accepimus. Quo modo fert apud eum Prometheus dolorem, quem excipit ob furtum
Lemnium!
Unde ignis cluet mortalibus clam
Diuisus; eum doctus Prometheus
Clepsisse dolo poenasque ioui
Fato expendisse supremo.
Has igitur poenas pendens adfixus ad Causacum dicit haec:
Titanum suboles, socia nostri sanguinis,
Generata Caelo, aspicite religatum asperis
Vinctumque saxis, nauem ut horrisono freto
Noctem pauentes timidi adnectunt nauitae.
Saturnius me sic infixit iuppiter,
iouisque numen Mulciberi asciuit manus.
Hos ille cuneos fabrica crudeli inserens
Perrupit artus; qua miser sollertia
Transuerberatus castrum hoc Furiarum incolo.
24 iam tertio me quoque funesto die
Tristi aduolatu aduncis lacerans unguibus
iouis satelles pastu dilaniat fero.
Tum iecore opimo farta et satiata adfatim
Clangorem fundit uastum et sublime auolans
Pinnata cauda nostrum adulat sanguinem.
Cum uero adesum inflatu renouatumst iecur,
Tum rursum taetros auida se ad pastus refert.
Sic hanc custodem maesti cruciatus alo,
Quae me perenni uiuum foedat miseria.
Namque, ut uidetis, uinclis constrictus iouis
Arcere nequeo diram uolucrem a pectore.
25 Sic me ipse uiduus pestes excipio anxias
Amore mortis terminum anquirens mali,
Sed longe a leto numine aspellor iouis.
Atque haec uetusta saeclis glomerata horridis
Luctifica clades nostro infixa est corpori,
E quo liquatae solis ardore excidunt
Guttae, quae saxa adsidue instillant Caucasi.
[2,11] XI. Vix igitur posse uidemur ita adfectum non miserum dicere et, si hunc
miserum, certe dolorem malum.
26 Tu quidem adhuc meam causam agis; sed hoc mox uidero, interea, unde
isti uersus? non enim adgnosco. Dicam hercle; etenim recte requiris. Videsne
abundare me otio? Quid tum? Fuisti saepe, credo, cum Athenis esses, in scholis
philosophorum. Vero, ac libenter quidem. Animaduertebas igitur, etsi tam nemo
erat admodum copiosus, uerum tamen uersus ab eis admisceri orationi. Ac multos
quidem a Dionysio Stoico. Probe dicis. Sed is quasi dictata, nullo dilectu,
nulla elegantia, Philo et proprium numerum et lecta poemata et loco adiungebat.
Itaque postquam adamaui hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor
nostris poetis ; sed sicubi illi defecerunt, uerti enim multa de Graecis, ne quo
ornamento in hoc genere disputationis careret Latina oratio. 27 Sed uidesne,
poetae quid mali adferant? Lamentantes inducunt fortissimos uiros, molliunt
animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam
ediscantur. Sic ad malam domesticam disciplinam uitamque umbratilem et delicatam
cum accesserunt etiam poetae, neruos omnes uirtutis elidunt. Recte igitur a
Platone eiiciuntur ex ea ciuitate quam finxit ille, cum optimos mores et optimum
rei publicae statum exquireret. At uero nos, docti scilicet a Graecia, haec a
pueritia et legimus et ediscimus, hanc eruditionem liberalem et doctrinam
putamus.
[2,12] XII. 28 Sed quid poetis irascimur? Virtutis magistri, philosophi inuenti
sunt, qui summum malum dolorem dicerent. At tu, adulescens, cum id tibi paulo
ante dixisses uideri, rogatus a me, etiamne maius quam dedecus, uerbo de
sententia destitisti. Roga hoc idem Epicurum; maius dicet esse malum mediocrem
dolorem quam maximum dedecus; in ipso enim dedecore mali nihil esse, nisi
sequantur dolores. Quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit,
summum malum esse dolorem? quo dedecus maius a philosopho nullum expecto.
Quare satis mihi dedisti, cum respondisti maius tibi uideri malum dedecus quam
dolorem. Hoc ipsum enim si tenebis, intelleges quam sit obsistendum dolori; nec
tam quaerendum est dolor malumne sit, quam firmandus animus ad dolorem ferendum.
29 Concludunt ratiunculas Stoici, cur non sit malum; quasi de uerbo, non
de re laboretur. Quid me decipis, Zeno? Nam cum id, quod mihi horribile uidetur,
tu omnino malum negas esse, capior et scire cupio quo modo id quod ego
miserrimum existimem ne malum quidem sit. "Nihil est", inquit, "malum, nisi quod
turpe atque uitiosum est". Ad ineptias redis. Illud enim, quod me angebat, non
eximis. Scio dolorem non esse nequitiam; desine id me docere; hoc doce doleam
necne doleam, nihil interesse. "Numquam quicquam", inquit, "ad beate quidem
uiuendum, quod est in una uirtute positum ; sed est tamen reiiciendum". Cur?
"Asperum est, contra naturam, difficile perpessu, triste, durum".
[2,13] XIII. 30 Haec est copia uerborum, quod omnes uno uerbo malum appellamus, id
tot modis posse dicere. Definis tu mihi, non tollis dolorem, cum dicis asperum,
contra naturam uix quod ferri tolerarique possit; nec mentiris; sed re
succumbere non oportebat uerbis gloriantem. "Dum nihil bonum, nisi quod
honestum, nihil malum, nisi quod turpe". Optare hoc quidem est, non docere.
Illud et melius et uerius, omnia quae natura aspernetur, in malis esse, quae
adsciscat, in bonis. Hoc posito et uerborum concertatione sublata tantum tamen
excellet illud, quod recte amplexantur isti, quod honestum, quod rectum, quod
decorum appellamus, quod idem interdum uirtutis nomine amplectimur, ut omnia
praeterea, quae bona corporis et fortunae putantur, perexigua et minuta
uideantur, ne malum quidem ullum nec si in unum locum collata omnia sint, cum
turpitudinis malo comparanda. 31 Quare si, ut initio concessisti, turpitudo
peius est quam dolor, nihil est plane dolor. Nam dum tibi turpe nec dignum uiro
uidebitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas,
dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet
profecto uirtuti dolor et animi inductione languescet. Aut enim nulla uirtus est
aut contemnendus omnis dolor. Prudentiamne uis esse, sine qua ne intellegi
quidem ulla uirtus potest? Quid ergo? ea patieturne te quicquam facere nihil
proficientem et frustra laborantem, an temperantia sinet te inmoderate facere
quicquam, an coli iustitia poterit ab homine propter uim doloris enuntiante
commissa, prodente conscios, multa officia relinquente? 32 Quid? fortitudini
comitibusque eius, magnitudini animi, grauitati, patientiae, rerum humanarum
despicientiae quo modo respondebis? adflictusne et iacens et lamentabili uoce
deplorans audieris: "O uirum fortem!"? Te uero ita adfectum ne uirum quidem
quisquam dixerit. Amittenda igitur fortitudo est aut sepeliendus dolor.
[2,14] XIV. Ecquid scis igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse habere te
reliquam supellectilem saluam, uirtutem autem si unam amiseris (etsi amitti non
potest uirtus), sed si unam confessus eris te non habere, nullam esse te
habiturum? 33 Num igitur fortem uirum, num magno animo, num patientem, num
grauem, num humana contemnentem potes dicere aut Philoctetam illum -? a te enim
malo discedere; sed ille certe non fortis,
qui iacet in lecto umido,
Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus
Resonando mutum flebiles uoces refert.
Non ego dolorem dolorem esse nego (cur enim fortitudo desideraretur?), sed eum
opprimi dico patientia, si modo est aliqua patientia; si nulla est, quid
exornamus philosophiam aut quid eius nomine gloriosi sumus? Pungit dolor, uel
fodiat sane; si nudus es, da iugulum; sin tectus "uulcaniis armis", id est
fortitudine, resiste; haec enim te, nisi ita facies, custos dignitatis relinquet
et deseret. 34 Cretum quidem leges, quas siue iuppiter siue Minos sanxit de
iouis quidem sententia, ut poetae ferunt, itemque Lycurgi laboribus erudiunt
iuuentutem, uenando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando. Spartae
uero pueri ad aram sic uerberibus accipiuntur,
Ut multus e uisceribus sanguis exeat,
non numquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad necem; quorum non modo nemo
exclamauit umquam, sed ne ingemuit quidem. Quid ergo? hoc pueri possunt, uiri
non poterunt? et mos ualet, ratio non ualebit?
[2,15] XV. 35 Interest aliquid inter laborem et dolorem. Sunt finitima omnino, sed
tamen differt aliquid. Labor est functio quaedam uel animi uel corporis
grauioris operis et muneris, dolor autem motus asper in corpore alienus a
sensibus. Haec duo Graeci illi, quorum copiosior est lingua quam nostra, uno
nomine appellant. Itaque industrios homines illi studiosos uel potius amantis
doloris appellant, nos commodius laboriosos; aliud est enim laborare, aliud
dolere. O uerborum inops interdum, quibus abundare te semper putas, Graecia!
Aliud, inquam, est dolere, aliud laborare. Cum uarices secabantur C- Mario,
dolebat; cum aestu magno ducebat agmen, laborabat. Est inter haec quaedam tamen
similitudo; consuetudo enim laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem.
36 Itaque illi qui Graeciae formam rerum publicarum dederunt, corpora iuuenum
firmari labore uoluerunt. Quod Spartiatae etiam in feminas transtulerunt quae
ceteris in urbibus mollissimo cultu "parietum umbris occuluntur". Illi autem
uoluerunt nihil horum simile esse
apud Lacaenas uirgines
Quibus magis palaestra, Eurota, sol, puluis, labor,
Militia in studio est quam fertilitas barbara.
Ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam,
impelluntur, feriuntur, abiiciuntur, cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam
obducit dolori.
[2,16] XVI. 37 Militiam uero - nostram dico, non Spartiatarum, quorum procedit ad
modum acies ac tibiam, nec adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio;
nostri exercitus primum unde nomen habeant, uides; deinde qui labor, quantus
agminis: ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum uelint
ferre uallum; nam scutum, gladium, galeam in onere nostri milites non plus
numerant quam umeros, lacertos, manus. Arma enim membra militis esse dicunt;
quae quidem ita geruntur apte, ut si usus fuerit, abiectis oneribus expeditis
armis ut membris pugnare possint. Quid? exercitatio legionum, quid? ille cursus,
concursus, clamor quanti laboris est! Ex hoc ille animus in proeliis paratus ad
uulnera. Adduc pari animo inexercitatum militem, mulier uidebitur. 38 Cur tantum
interest inter nouum et ueterem exercitum quantum experti sumus? Aetas tironum
plerumque melior, sed ferre laborem, contemnere uulnus consuetudo docet. Quin
etiam uidemus ex acie efferri saepe sancios, et quidem rudem illum et
inexercitatum quamuis leui ictu ploratus turpissimos edere; at uero ille
exercitatus et uetus ob eamque rem fortior medicum modo requirens, a quo
obligetur:
O Patrocles, inquit, ad uos adueniens auxilium et uestras manus
Peto, prius quam oppeto malam pestem mandatam hostili manu,
Neque sanguis ullo potis est pacto profluens consistere,
Si qui sapientia magis uestra mors deuitari potest.
Namque Aesculapi liberorum saucii opplent porticus;
Non potest accedi.
[2,17] XVII. Certe Enrypylus hic quidem est, hominem, exercitum!
39 Ubi tantum luctus continuatur, uide quam non flebiliter respondeat,
rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit:
Qui alteri exitium parat,
Eum scire oportet sibi paratam pestem ut participet parem.
Abducet Patricoles, credo, ut collocet in cubili, ut uulnus obliget. Siquidem
homo esset; sed nihil uidi minus. Quaerit enim quid actum sit:
Eloquere, eloquere, res Argiuum proelio ut se sustinet.
Non potest ecfari tantum dictis, quantum factis suppetit
Laboris.
Quiesce igitur et uulnus adliga. Etiamsi Eurypylus posset, non posset Aesopus:
Ubi fortuna Hectoris nostram acrem aciem inclinatam ---
et cetera explicat in dolore. Sic est enim intemperans militaris in forti uiro
gloria. Ergo haec ueteranus miles facere poterit, doctus uir sapiensque non
poterit? Ille uero melius, ac non paulo quidem. 40 Sed adhuc de consuetudine
exercitationis loquor, nondum de ratione et sapientia. Aniculae saepe inediam
biduum aut triduum ferunt. Subduc cibum unum diem athletae: iouem, iouem
Olympium, eum ipsum cui se exercebit, implorabit, ferre non posse clamabit.
Consuetudinis magna uis est. Pernoctant uenatores in niue, in montibus uri se
patiantur, inde pugiles caestibus contusi ne ingemescunt quidem. 41 Sed quid hos
quibus Olympiorum uictoria consulatus ille antiquus uidetur? gladiatores, aut
perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt! quo modo illi, qui bene
instituti sunt, accipere plagam malunt quam turpiter uitare! quam saepe apparet
nihil eos malle quam uel domino satis facere uel populo! mittunt etiam
uulneribus confecti ad dominos qui quaerant quid uelint; si satis eis factum
sit, se uelle decumbere. Quis mediocris gladiator ingemuit, quis uultum mutauit
umquam? quis non modo stetit, uerum etiam decubuit turpiter? quis, cum
decubuisset, ferrum recipere iussus collum contraxit? Tantum exercitatio,
meditatio, consuetudo ualet. Ergo hoc poterit
Samnis, spurcus homo, uita illa dignus locoque,
uir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione
et ratione conroboret? Crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum non nullis
uideri solet, et haud scio an ita sit, ut nunc fit. Cum uero sontes ferro
depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat esse fortior
contra dolorem et mortem disciplina.
[2,18] XVIII. 42 De exercitatione et consuetudine et commentatione dixi; age sis, nunc
de ratione uideamus, nisi quid uis ad haec.
Egone ut te interpellem? ne hoc quidem uellem; ita me ad credendum tua
ducit oratio.
Sitne igitur malum dolere necne, Stoici uiderint, qui contortulis
quibusdam et minutis conclusiunculis nec ad sensus permanantibus effici uolunt
non esse malum dolorem. Ego illud, quicquid sit tantum esse quantum uideatur non
puto, falsaque eius uisione et specie moueri homines dico uehementius,
doloremque omnem esse tolerabilem. Unde igitur ordiar? an eadem breuiter
attingam quae modo dixi, quo facilius oratio progredi possit longius? 43 Inter
omnes igitur hoc constat, nec doctos homines solum, sed etiam indoctos, uirorum
esse fortium et magnanimorum et patientium et humana uincentium toleranter
dolorem pati; nec uero quisquam fuit qui eum qui ita pateretur non laudandum
putaret. Quod ergo et postulatur a fortibus et laudatur, cum fit, id aut
extimescere ueniens aut non ferre praesens nonne turpe est? Atqui uide ne, cum
omnes rectae animi adfectiones uirtutes appellentur, non sit hoc proprium nomen
omnium, sed ab ea quae una ceteris excellebat, omnes nominatae sint. Appellata
est enim ex uiro uirtus; uiri autem propria maxime est fortitudo, cuius munera
duo sunt maxima, mortis dolorisque contemptio. Utendum est igitur his, si
uirtutis compotes, uel potius si uiri uolumus esse, quoniam a uiris uirtus nomen
est mutuata.
[2,19] XIX. Quaeres fortasse quo modo, et recte; talem enim medicinam
philosophia profitetur.
44 Venit Epicurus, homo minime malus uel potius uir optimus; tantum
monet quantum intellegit. "Neglege", inquit, "dolorem". Quis hoc dicit? Idem qui
dolorem summum malum. Vix satis constanter. Audiamus. "Si summus dolor est",
inquit, "necesse est breuem esse". "Iteradum eadem ista mihi!" non enim satis
intellego quid summum dicas esse, quid breue. "Summum, quo nihil sit superius,
breue, quo nihil breuius. Contemno magnitudinem doloris, a qua me breuitas
temporis uindicabit ante paene quam uenerit". Sed si est tantus dolor quantus
Philoctetae? "Bene plane magnus mihi quidem uidetur, sed tamen non summus; nihil
enim dolet nisi pes; possunt oculi, potest caput latera, pulmones, possunt
omnia. Longe igitur abest a summo dolore. Ergo, inquit, dolor diuturnus habet
laetitiae plus quam molestiae". 45 Nunc ego non possum tantum hominem nihil
sapere dicere, sed nos ab eo derideri puto. Ego summum dolorem ("summum" autem
dico, etiamsi decem atomis est maior alius) non continuo esse dico breuem
multosque possum bonos uiros nominare, qui complures annos doloribus podagrae
crucientur maximis. Sed homo catus numquam terminat nec magnitudinis nec
diuturnitatis modum, ut sciam quid summum dicat in dolore, quid breue in
tempore. Omittamus hunc igitur nihil prorsus dicentem cogamusque confiteri non
esse ab eo doloris remedia quaerenda, qui dolorem malorum omnium maximum
dixerit, quamuis idem forticulum se in torminibus et in stranguria sua praebeat.
Aliunde igitur est quaerenda medicina, et maxime quidem, si quid maxime
consentaneum sit, quaerimus, ab eis quibus, quod honestum sit, summum bonum,
quod turpe, summum uidetur malum. His tu praesentibus gemere et iactare te non
audebis profecto; loquetur enim eorum uoce Virtus ipsa tecum.
[2,20] XX. 46 "Tune, cum pueros Lacedaemone, adulescentes Olympiae, barbaros
in harena uideris excipientis grauissimas plagas et ferentis silentio, si te forte
dolor aliquis peruellerit, exclamabis ut mulier, non constanter et sedate
feres?" "Ferri non potest; natura non patitur." Audio. Pueri ferunt gloria
ducti, ferunt pudore alii, multi metu, et tamen ueremur, ut hoc, quod a tam
multis et quod tot locis perferatur, natura patiatur? Illa uero non modo
patitur, uerum etiam postulat; nihil enim habet praestantius, nihil quod magis
expetat quam honestatem, quam laudem, quam dignitatem, quam decus. Hisce ego
pluribus nominibus unam rem declarari uolo, sed utor, ut quam maxime significem,
pluribus. Volo autem dicere illud homini longe optimum esse, quod ipsum sit
optandum per se, a uirtute profectum uel in ipsa uirtute situm, sua sponte
laudabile, quod quidem citius dixerim solum quam non summum bonum. Atque ut haec
de honesto, sic de turpi contraria, nihil tam taetrum, nihil tam aspernandum,
nihil homine indignius.
47 Quod si tibi persuasum est (principio enim dixisti plus in dedecore
mali tibi uideri quam in dolore), reliquum est ut tute tibi imperes; quamquam
hoc nescio quo modo dicatur. Quasi duo simus, ut alter imperet, alter pareat;
non inscite tamen dicitur.
[2,21] XXI. Est enim animus in partis tributus duas, quarum altera rationis est
particeps, altera expers. Cum igitur praecipitur ut nobismet ipsis imperemus,
hoc praecipitur, ut ratio coerceat temeritatem. Est in animis omnium fere natura
molle quiddam, demissum, humile, eneruatum quodam modo et languidum. Si nihil
esset aliud, nihil esset homine deformius; sed praesto est domina omnium et
regina ratio, quae conixa per se et progressa longius fit perfecta uirtus. Haec
ut imperet illi parti animi quae oboedire debet, id uidendum est uiro. 48
"Quonam modo?" inquies. Vel ut dominus seruo uel ut imperator militi uel ut
parens filio. Si turpissime se illa pars animi geret quam dixi esse mollem, si
se lamentis muliebriter lacrimisque dedet, uinciatur et constringatur amicorum
propinquorumque custodiis; saepe enim uidemus fractos pudore, qui ratione nulla
uincerentur. Ergo hos quidem ut famulos uinclis prope ac custodia, qui autem
erunt firmiores nec tamen robustissimi, hos admonitu oportebit ut bonos milites
reuocatos dignitatem tueri. Non nimis in Niptris ille sapientissimus Graeciae
saucius lamentatur uel modice potius:
Pedetemptim, inquit ite et sedato nisu,
Ne succussu arripiat maior
Dolor.
49 Pacuuius hoc melius quam Sophocles (apud illum enim perquam febiliter
Ulixes lamentatur in uulnere); tamen huic leuiter gementi illi ipsi qui ferunt
saucium, personae grauitatem intuentes non dubitant dicere:
Tu quoque, Ulixes, quamquam grauiter
Cernimus ictum, nimis paene animo es
Molli, qui consuetus in armis
Aeuom agere...
Intellegit poeta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam
magistram. 50 Atque ille non inmoderate magno in dolore:
Retinete, tenete! opprimit ulcus ;
Nudate! heu miserum me! excrucior.
Incipit labi, deinde ilico desinit:
Operite, abscedite, iam iam
Mittite ; nam attrectatu et quassu
Saeuum amplificatis dolorem.
Videsne ut obmutuerit non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor? Itaque
in extremis Niptris alios quoque obiurgat, idque moriens:
Conqueri fortunam aduersam, non lamentari decet.
Id uiri est officium, fletus muliebri ingenio additus.
Huius animi pars illa mollior rationi sic paruit, ut seuero imperatori miles
pudens.
[2,22] XXII. 51 In quo uiro erit perfecta sapientia (quem adhuc nos quidem uidimus
neminem; sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus sit, si modo aliquando
fuerit, exponitur), is igitur siue ea ratio quae erit in eo perfecta atque
absoluta sic illi parti imperabit inferiori, ut iustus parens probis filiis ;
nutu, quod uolet, conficiet, nullo labore, nulla molestia; eriget ipse se,
suscitabit, instruet, armabit, ut tamquam hosti sic obsistat dolori. Quae sunt
ista arma? Contentio, confirmatio sermoque intimus, cum ipse secum: "Caue turpe
quicquam, languidum, non uirile". 52 Obuersentur species honestae animo, Zeno
proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potius quam conscios delendae
tyrannidis indicaret; de Anaxarcho Democritio cogitetur, qui cum Cypri in manus
Timocreontis regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est neque
recusauit. Callanus Indus, indoctus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua
uoluntate uiuus combustus est; nos, si pes condoluit si dens, ferre non
possumus. Opinio est enim quaedam effeminata ac leuis - nec in dolore magis quam
eadem in uoluptate -, qua cum liquescimus fluimusque mollitia, apis aculeum sine
clamore ferre non possumus. 53 At uero C- Marius, rusticanus uir, sed plane uir,
cum secaretur, ut supra dixi, principio uetuit se alligari, nec quisquam ante
Marium solutus dicitur esse sectus. Cur ergo postea alii? Valuit auctoritas.
Videsne igitur opinionis esse, non naturae malum? Et tamen fuisse acrem morsum
doloris idem Marius ostendit; crus enim alterum non praebuit. Ita et tulit
dolorem ut uir, et ut homo maiorem ferre sine causa necessaria noluit.
Totum igitur in eo est, ut tibi imperes. Ostendi autem, quod esset
imperandi genus; atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid
magnitudine animi dignissimum sit, non solum animam comprimit, sed ipsum etiam
dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.
[2,23] XXIII. 54 Ut enim fit in proelio, ut ignauus miles ac timidus, simul ac uiderit
hostem, abiecto scuto fugiat, quantum possit, ob eamque causam pereat non
numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit, nihil tale euenerit, sic qui
doloris speciem ferre non possunt, abiiciunt se atque ita adflicti et exanimati
iacent; qui autem restiterunt, discedunt saepissime superiores. Sunt enim
quaedam animi similitudines cum corpore. Ut onera contentis corporibus facilius
feruntur, remissis opprimunt, simillime animus intentione sua depellit pressum
omnem ponderum, remissione autem sic urgetur, ut se nequeat extollere. 55 Et, si
uerum quaerimus, in omnibus officiis persequendis animi est adhibenda contentio;
ea est sola offici tamquam custodia. Sed hoc idem in dolore maxime est
prouidendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignaue, ne quid seruiliter
muliebriterue faciamus, in primisque refutetur ac reiiciatur Philocteteus ille
clamor. Ingemescere non numquam uiro concessum est, idque raro, eiulatus ne
mulieri quidem. Et hic nimirum est "lessus", quem duodecim tabulae in funeribus
adhiberi uetuerunt. 56 Nec uero umquam ne ingemescit quidem uir fortis ac
sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores
exclamant quam maxime possunt. Faciunt idem, cum exercentur, athletae, pugiles
uero, etiam cum feriunt aduersarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non
quod doleant animoue succumbant, sed quia profundenda uoce omne corpus
intenditur uenitque plaga uehementior.
[2,24] XXIV. Quid? qui uolunt exclamare maius, nam satis habent latera, fauces,
linguam intendere, e quibus elici uocem et fundi uidemus? Toto corpore atque
omnibus ungulis, ut dicitur, contentioni uocis adseruiunt. 57 Genu mehercule M-
Antonium uidi, cum contente pro se ipse lege Varia diceret, terram tangere. Ut
enim balistae lapidum et reliqua tormenta telorum eo grauiores emissiones
habent, quo sunt contenta atque adducta uehementius, sic uox, sic cursus, sic
plaga hoc grauior, quo est missa contentior. Cuius contentionis cum tanta uis
sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum ualebit, utemur; sin erit ille
gemitus elamentabilis, si inbecillus, si abiectus, si flebilis, ei qui se
dederit uix eum uirum dixerim. Qui quidem gemitus si leuationis aliquid
adferret, tamen uideremus, quid esset fortis et animosi uiri; cum uero nihil
imminuat doloris, cur frustra turpes esse uolumus? Quid est enim fletu muliebri
uiro turpius? 58 Atque hoc praeceptam, quod de dolore datur, patet latius.
Omnibus enim rebus, non solum dolori, simili contentione animi resistendum est.
Ira exardescit, libido concitatur; in eandem arcem confugiendum est, eadem sunt
arma sumenda. Sed quoniam de dolore loquimur, illa omittamus. Ad ferendum igitur
dolorem placide atque sedate plurimum proficit toto pectore, ut dicitur,
cogitare quam id honestum sit. Sumus enim natura, ut ante dixi (dicendum est
enim saepius), studiosissimi adpetentissimique honestatis; cuius si quasi lumen
aliquod aspeximus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et
perpeti. Ex hoc cursu atque impetu animorum ad aeram laudem atque honestatem
illa pericula adeuntur in proeliis; non sentiunt uiri fortes in acie uulnera,
uel sentiunt, sed mori malunt quam tantum modo de dignitatis gradu demoueri.
59 Fulgentis gladios hostium uidebant Decii, cum in aciem eorum inruebant. His
leuabat omnem uulnerum metum nobilitas mortis et gloria. Nam tam ingemuisse
Epaminondam putas, cum una cum sanguine uitam effluere sentiret? Imperantem enim
patriam Lacedaemoniis relinquebat, quam acceperat seruientem. Haec sunt solacia,
haec fomenta summorum dolorum.
[2,25] XXV. 60 Dices: quid in pace, quid domi, quid in lectulo? ad philosophos me
reuocas, qui in aciem non saepe prodeunt. E quibus homo sane leuis, Heracleotes
Dionysius, cum a Zenone fortis esse didicisset, a dolore dedoctus est. Nam cum
ex renibus laboraret, ipso in eiulatu clamitabat falsa esse illa quae antea de
dolore ipse sensisset. Quem cum Cleanthes condiscipulus rogaret quaenam ratio
eum de sententia deduxisset, respondit: "Quia, cum tantum operae philosophiae
dedissem, si dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse
dolorem. Plurimos autem annos in philosophia consumpsi nec ferre possum; malum
est igitur dolor. "Tum Cleanthem, cum pede terram percussisset, uersum ex
Epigonis ferunt dixisse:
Audisne haec Amphiarae sub terram abdite?
Zenonem significabat, a quo illum degenerare dolebat. 61 At non noster
Posidonius; quem et ipse saepe uidi et id dicam, quod solebat narrare Pompeius,
se, cum Rhodum uenisset decedens ex Syria, audire uoluisse Posidonium; sed cum
audisset eum grauiter esse aegrum, quod uehementer eius artus laborarent,
uoluisse tamen nobilissimum philosophum uisere; quem ut uidisset et salutauisset
honorificisque uerbis prosecutus esset molesteque se dixisset ferre, quod eum
non posset audire, at ille "Tu uero", inquit, "potes, nec committam ut dolor
corporis efficiat ut frustra tantus uir ad me uenerit. "Itaque narrabat eum
grauiter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum, nisi quod esset honestum,
cubantem disputauisse, cumque quasi faces ei doloris admouerentur, saepe
dixisse: "Nihil agis, dolor! quamuis sis molestus, numquam te esse confitebor malum".
62 Omninoque omnes clari et nobilitati labores continuo fiunt etiam
tolerabiles.
[2,26] XXVI. Videmusne ut, apud quos magistros eorum ludorum, qui gymnici
nominantur, magnus honos sit, nullum ab eis qui in id certamen descendant deuitari
dolorem? apud quos autem uenandi et equitandi laus uiget, qui hanc petessunt, nullum
fugiunt dolorem. Quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate honorum loquar?
quae flamma est per quam non cucurrerint ii qui haec olim punctis singulis
colligebant? Itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat,
cuius in primis laudabat illud, quod diceret eosdem labores non esse aeque
graues imperatori et militi, quod ipse honos laborem leuiorem faceret
imperatorium. 63 Sed tamen hoc euenit, ut in uulgus insipientium opinio ualeat
honestatis, cum ipsam uidere non possint. Itaque fama et multitudinis iudicio
mouentur, cum id honestum putent quod a plerisque laudetur. Te autem, si in
oculis sis multitudinis, tamen eius iudicio stare nolim nec, quod illa putet,
idem putare pulcherrimum. Tuo tibi iudicio est utendum; tibi si recta probanti
placebis, tum non modo tete uiceris, quod paulo ante praecipiebam, sed omnes et
omnia. 64 Hoc igitur tibi propone, amplitudinem animi et quasi quandam
exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et
despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si
uacet populo neque plausum captans se tamen ipsa delectet. Quin etiam mihi
quidem laudabiliora uidentur omnia, quae sine uenditatione et sine populo teste
fiunt, non quo fugiendus sit (omnia enim bene facta in luce se collocari
uolunt), sed tamen nullum theatrum uirtuti conscientia maius est.
[2,27] XXVII. 65 Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia dolorum quam saepe
iam animi intentione dixi esse firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat.
Saepe enim multi qui aut propter uictoriae cupiditatem aut propter gloriae aut
etiam, ut ius suum et libertatem tenerent, uulnera exceperunt fortiter et
tulerunt, iidem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt; neque enim
illum quem facile tulerant ratione aut sapientia tulerant, sed studio potius et
gloria. Itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrime possunt,
aegrotare uiriliter non queunt. Graeci autem homines, non satis animosi,
prudentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspicere non possunt, eidem
morbos toleranter atque humane ferunt. At Cimbri et Celtiberi in proeliis
exultant, lamentantur in morbo. Nihil enim potest esse aequabile, quod non a
certa ratione proficiscatur. 66 Sed cum uideas eos qui aut studio aut opinione
ducantur, in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debeas
existimare aut non esse malum dolorem aut, etiamsi, quicquid asperum alienumque
natura sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a uirtute ita
obruatur, ut nusquam appareat. Quae meditare, quaeso, dies et noctes. Latius
enim manabit haec ratio et aliquanto maiorem locum quam de uno dolore occupabit.
Nam si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus,
non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunae contemnamus licebit,
praesertim cum paratum sit illud ex hesterna disputatione perfugium. 67 Ut enim,
si cui nauiganti praedones insequantur, deus qui dixerit: "Eiice te naui;
praesto est, qui excipiat, uel delphinus, ut Arionem Methymnaeum uel equi
Pelopis illi Neptanii, qui "per undas currus suspensos rapuisse "dicuntur,
excipient te et, quo uelis, perferent", omnem omittat timorem, sic urgentibus
asperis et odiosis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint, quo sit
confugiendum, tu uides.
Haec fere hoc tempore putaui esse dicenda. Sed tu fortasse in sententia
permanes. Minime uero, meque biduo duarum rerum quas maxime timebam spero
liberatum metu. Cras ergo ad clepsydram ; sic enim diximus, et tibi hoc uideo
non posse deberi. Ita prorsus, et illud quidem ante meridiem, hoc eodem tempore.
Sic faciemus tuisque optimis studiis obsequemur.
|