[735,1] DESIDERIVS ERASMVS ROTERODAMVS, DE VTILITATE COLLOQVIORVM,
AD LECTOREM.
[741,2] Adeo nunc in omnes et in omnia per uniuersum orbem grassatur comitata furiis
g-heh g-diaboleh, ut tutum non sit ullum emittere librum nisi satellitio munitum.
[741,3] Quanquam quid satis esse tutum possit aduersus sycophantae morsum, qui uelut
aspis ad uocem incantantis, ita ad omnem purgationem quamuis iustissimam
obturat aures?
[741,4] Prima pars huius operis, quae mea fuit et non mea, temeritate cuiusdam
erat edita.
[741,5] Quam quum ingenti applausu uiderem exceptam a studiosis, abusus sum affectu
uulgari ad profectum studiorum.
[741,6] Quandoquidem nec medici semper aegrotis ministrant saluberrima, sed illis
nonnihil concedunt ob hoc ipsum, quod uehementer appetant.
[741,7] Itidem mihi uisum est hoc genus illecebris inescare teneram aetatem, quae
iucundis facilius ducitur, quam seriis aut exactis.
[741,8] Itaque quod aeditum erat repurgaui, deinde adieci quae moribus etiam formandis
conducerent, uelut irrepens in animos adolescentum, quos recte scripsit Aristoteles
inidoneos auditores Ethicae philosophiae duntaxat eius, quae seriis praeceptis
traditur.
[741,9] Quod si quis clamet indecorum homini seni sic pueriliter ludere, nihil
moror quam pueriliter, modo utiliter.
[741,10] Et si laudantur literatores aetate prouecti, qui pueritiae crustulis blandiuntur,
elementa uelint ut discere prima, mihi non arbitror uitio uerti debere, quod
simili studio iuuentutem illecto, uel ad elegantiam Latini sermonis, uel ad
pietatem.
[741,11] Adde quod bona prudentiae pars est nosse stultas uulgi cupiditates et
absurdas opiniones.
[741,12] Eas arbitror satius ex hoc libello discere, quam experientia, stultorum
magistra.
[741,13] Multis amara sunt grammatices praecepta.
[741,14] Aristotelis Ethice non est apta pueris.
[741,15] Theologia Scoti minus, ne uiris quidem admodum utilis ad parandam bonam
mentem, et plurimum habet momenti gustum optimarum rerum protinus inseuisse
teneris animis.
[742,16] Et haud scio an quicquam discitur felicius, quam quod ludendo discitur.
[742,17] Est hoc nimirum sanctissimum fallendi genus, per imposturam dare beneficium.
[742,18] Laudantur enim medici, qui sic fallunt aegrotos.
[742,19] Et tamen, si nihil hic aliud quam nugatus fuissem, uidebantur laturi;
nunc quoniam praeter linguae politiem inspersi quaedam, quae mentem instruant
ad religionem, calumniantur, ac perinde quasi dogmata Christianae professionis
hic serio pronuncientur, ita syllabas etiam ad uiuum excutiunt.
[742,20] Id quam faciant inique, magis erit perspicuum, ubi declararo colloquiorum
aliquot non uulgarem utilitatem.
[742,21] Vt enim omittam tot serias sententias mediis iocis admixtas, tot fabulas,
tot historias, tot rerum naturas dignas cognitu, in colloquio "De uisendo
loca" sacra cohibetur superstitiosus et immodicus quorumdam affectus, qui
summam pietatem esse ducunt uidisse Hierosolymam; et huc per tanta terrarum
marisque spatia currunt senes episcopi, relicto grege, qui curandus erat,
huc uiri principes relicta familia ac ditione, huc mariti relictis domi liberis
et uxore, quorum moribus ac pudicitiae necessarius erat custos, huc adolescentes
et foeminae, non sine graui discrimine morum et integritatis.
[742,22] Quidam etiam iterum atque iterum recurrunt, nec aliud faciunt per omnum
uitam, et interim superstitioni, inconstantiae, stultitiae, temeritati praetexitur
religionis titulus, ac desertor suorum contra doctrinam Pauli sanctimoniae
laudem aufert, ac sibi quoque pietatis omnes numeros explesse uidetur.
[742,23] Paulus I- Timoth- 2 intrepide pronunciat: Si quis autem suorum et maxime
domesticorum curam non habet, fidem abnegauit, et est infideli deterior.
[742,24] Atque hic Paulus loqui uidetur de uiduis, quae liberos ac nepotes negligunt,
idque praetextu religionis, dum sese mancipant obsequiis Ecclesiae.
[742,25] Quid dicturus de maritis, qui destitutis teneris liberis, uxore iuuencula,
idque in re tenui, proficiscuntur Hierosolymam.
[742,26] Ex multis unicum exemplum proferam nec tam recens, ut metuenda sit inuidia,
nec tam uetus, quin nepotes supersint, quos damni magnitudo non sinit obliuisci
rei gestae.
[742,27] Vir quidam praepotens decreuerat ante mortem inuisere Hierosolymam, pio
quidam animo, sed parum felici consilio.
[742,28] Rebus igitur ordinatis, facultatum omnium, uxoris quam grauidam reliquit,
oppidorum et arcium curam tutelamque commisit Archiepiscopo, ceu parenti.
[742,29] Vbi rumor allatus est hominem in ea peregrinatione perisse, Archiepiscopus
pro parente gessit praedonem, occupauit possessiones omnes defuncti, denique
et arcem munitiorem, in quam grauida confugerat, ui expugnauit, et ne superesset
ultor atrocissimi facti, grauida confossa simul cum foetu periit.
[742,30] Nonne pium erat tali uiro dissuadere periculosam et non necessariam profectionem?
[742,31] Huius generis quam multa comperiantur exempla, caeteris aestimandum relinquo.
[742,32] Ne quid interim dicam de sumptibus, quos ut fateamur non omnino petire,
tamen nemo prudens non fatebitur in usus longe meliores impendi potuisse.
[743,33] Quod autem ad religionem attinet, diuus Hieronymus laudat Hilarionem,
quod cum esset Palaestinus et in Palaestina uiueret, tamen semel duntaxat
uiserit Hierosolymam, ob loci uiciniam, ne uideretur contemnere loca sacra.
[743,34] Si merito laudatus est Hilarion, quod abstinuit ab Hierosolyma tam uicinus,
ne Deum angusto loco claudere uideretur, semel tantum adierit ob loci propinquitatem,
ne quos offenderet, quid dicendum est de his, qui ex Anglia et Scotia tantis
impendiis per tot discrimina petunt Hierosolymam, praesertim domi relictis
charissimis, quibus iuxta doctrinam Apostoli debeat perpetuam curam?
[743,35] Clamat sanctus Hieronymus : Non magnum est Hierosolymis fuisse, sed bene
uixisse magnum est.
[743,36] Et tamen aetate Hieronymi probabile est euidentiora uestigia ueterum monumentorum
extitisse, quam nunc extant.
[743,37] De uotis disputationem aliis relinquo, tantum hoc agit colloquium, ne
quis temere talia uota suscipiat; id esse uerum declarant mea uerba pag- 41:
praesertim quum domi haberem uxorem, integra adhuc aetate, liberos et familiam
quae pendebat ex me et opera mea quotidiana alebatur, et caetera quae sequuntur.
[743,38] De uotis igitur susceptis nihil dicam, nisi quod si Summus essem Pontifex,
non admodum grauate relaxarem obstrictos.
[743,39] In suscipiendis, quemadmodum fateor fieri posse, ut aliquis cum fructu
pietatis eat Hierosolymam, ita non dubitarem multis ex uerum circunstantiis
dare consilium, ut eas impensas, tempus et operam insumerent in alia quae
propius conducunt ad uerum pietatem.
[743,40] Haec arbitror esse pia, eoque considerata multorum uel leuitate uel ignorantia
uel superstitione, uisum est super ea re monere iuuentutem, neque uideo quos
offendere debeat haec admonitio, nisi forte quosdam istos, quibus charior
est quaestus quam pietas.
[743,41] Nec illic damno pontificias indulgentias aut diplomata, sed taxo nugacissimum
nugatorem, qui ne cogitans quidem de corrigenda uita totam spem collocarat
in condonationibus humanis.
[743,42] Hic si quis mihi consideret, quanta factura pietatis nata sit inter mortales,
partim ex eorum uitio, qui prostituunt pontificias indulgentias, partim eorum
culpa, qui illas secus quam oportet accipiunt, fatebitur operae precium iuuentutem
super hac te commonitam esse.
[743,43] Verum hoc modo parum consultum est commissionariis.
[743,44] Audi, o bone; si uiri boni sunt, gaudebunt esse monitos simplices; sin
potior est illis quaestus quam pietas, ualeant.
[743,45] In colloquio "De captandis sacerdotiis" taxo eos, qui Romam cursitant, uenantur
sacerdotia, crebro graui factura tum morum tum pecuniae, eoque deduco sermonem,
ut sacerdos pro concubina lectione bonorum autorum semet oblectet.
[743,46] In "Militis confessione" taxo facinora militum et impiam militum confessionem,
ut adolescentes ab eiusmodi moribus abhorreant.
[743,47] In "Monitis paedagogicis" doceo puerum uerecundiam ac mores aetati decoros.
[744,48] In "Pietate puerili" nonne piis praeceptis imbuo puerilem animum ad studium
pietatis?
[744,49] Nam quod quidam arrodebant de confessione, mera fuit calumnia, cui iampridem
respondi.
[744,50] Doceo confessionem esse suscipiendam perinde quasi nobis esset instituta
a Christo.
[744,51] Caeterum an id sit factum, nec refellere est animus, nec asseuerare, quod
nec mihi satis persuasum est, nec aliis probare possim.
[744,52] Quod autem admoneo de genere uitae sero deligendo deque seligendo sacerdote
cui committas arcana tua, iudicabam adolescentibus esse necessarium, nec
uideo quur me debeat poenitere.
[744,53] At sic erunt pauciores monachi et sacerdotes.
[744,54] Fortassis erunt, sed meliores.
[744,55] Idem probabit quisquis uere monachus est.
[744,56] Porro qui uenantur proselytos uel ad praedam uel ob superstitionem, dignissimi
sunt qui omnibus omnium scriptis traducantur, quo resipiscant.
[744,57] In "Conuiuio prophano" non damno constitutiones Ecclesiae de ieiuniis ac
delectum ciborum, sed indico superstitionem quorundam, qui his plus tribuunt
quam oportet, negligentes eorum, quae magis faciunt ad pietatem, damnoque
eorum crudelitatem, qui haec exigunt ab his, a quibus Ecclesiae mens non exigit,
item eorum praeposteram sanctimoniam, qui ex huiusmodi rebus condemnant proximum.
[744,58] Hic si quis reputet quanta uerae pietatis lues hinc nata sit inter mortales,
fatebitur uix aliam admonitionem esse magis necessariam, sed hac de re copiosius
alias respondebimus.
[744,59] In "Conuiuio religioso", quum omnes faciam alienos a sacris et coniugatos,
satis doceo quale debeat esse conuiuium omnium Christianorum.
[744,60] Ad quam formam si sacerdotes quidam et monachi conferant sua conuiuia,
intelligent quantum absint ab ea perfectione, qua conueniebat illos laicis
antecellere.
[744,61] In "Apotheosi" doceo quantum honoris debeatur egregiis uiris, qui suis uigiliis
bene meriti sunt de liberalibus studiis.
[744,62] Sunt inepti, quibus colloquium "Proci et puellae" uideatur lasciuum, quum
nihil fingi possit castius.
[744,63] Si res honesta est matrimonium, et procum agere honestum est.
[744,64] Atque utinam omnes proci tales essent qualem hic fingo, nec aliis colloquiis
coirent matrimonia.
[744,65] Quid facias istis ingeniis tetricis et ab omnibus gratiis alienis, quibus
impudicum uidetur quicquid amicum est ac festiuum?
[744,66] Haec puella negat proco discessuro osculum, quo totam uirginitatem illi
seruet illibatam.
[744,67] Quid autem nunc uulgo non dant puellae procis?
[744,68] Deinde non uident quam multa philosophica sint inspersa iocis; de non
praecipitando coniugio, de delectu non solum corporum, sed multo magis animorum,
de firmitate coniugii, de non contrahendo matrimonio sine consensu parentum,
de caste colendo matrimonio, de sancte educandis liberis.
[744,69] Postremo puella comprecatur Christum, ut illius auspiciis sit felix connubium.
[745,70] An haec non conuenit scire iuuenes?
[745,71] Et qui hanc lectionem ob lasciuiam putant esse noxiam pueris, patiuntur
illis praelegi Plautum et Facetias Poggi.
[745,72] Praeclara iudicia.
[745,73] In "Virgine misogamo" detestor eos qui adolescentes aut puellas inuitis
parentibus pelliciunt in monasterium, abutentes illorum uel simplicitate uel
superstitione, persuadentes eis non esse spem salutis extra monasteria.
[745,74] Nisi talibus piscatoribus plenus est mundus, nisi innumera felicissima
ingenia per istos infelicissime sepeliuntur ac defodiuntur uiua, quae fuissent
electa uasa Domini, si iudicio sumpsissent institutum naturae congruens, non
recte admonui.
[745,75] At si quando cogar in hoc argumento proferre quod sentio, sic depingam
et plagiarios illos et ipsius mali magnitudinem, ut nullus non fassurus sit
me non sine causa haec monuisse, quanquam ciuiliter, ne malis daretur ansa
delinquendi.
[745,76] In proximo colloquio non induco uirginem quae professa mutarit institutum,
sed quae ante peractam professionem redierit ad parentes quos habebat optimos.
[745,77] In "Mempsigamo" quam multa sunt philosophica, de celandis maritorum uitiis,
de non interrumpenda coniugum beneuolentia, de sarciendis offensis, de corrigendis
maritorum moribus, de obsequiis erga maritos.
[745,78] Quid aliud docet Plutarchus, Aristoteles et Xenophon, nisi quod hic personae
uitam quandam addunt orationi.
[745,79] In colloquio "Militis et cartusiani" simul depingo et insaniam iuuenum,
qui procurrunt ad bellum, et pii Cartusiani uitam, quae sine studiorum amore
non potest non esse tristis et inamoena.
[745,80] In "Pseudocheo" depingo quorundam ingenia, qui nati sunt ad mentiendum,
quo quidem hominum genere nihil execrabilius.
[745,81] In colloquio "Adolescentis et scorti", nonne et lupanaria facio cauta?
[745,82] Quid autem dici potuit efficacius uel ad inserendam adolescentum animis
pudicitiae curam, uel ad reuocandas ab instituto non minus erumnoso quam turpi
puellas ad quaestum expositas?
[745,83] Vnica uox commouit quosdam, quod impudica puella blandiens adolescenti
uocat illum suam mentulam, quum hoc apud nos uulgatissimum sit etiam honestis
matronis.
[745,84] Hoc qui ferre non potest, pro mea mentula scribat mea uoluptas, aut si
quid aliud mauult.
[745,85] In "Conuiuio poetico" doceo, cuiusmodi debeat esse conuiuium inter studiosos,
parcum sed festiuum et hilare, conditum literatis fabulis, sine rixis, sine
obtrectatione, sine turpiloquio.
[746,86] In "Inquisitione" doceo summam catholicae professionis, idque aliquanto
uiuidius ac liquidius quam docent theologi magni nominis, inter quos pono
et Gersonem, quem interim honoris gratia nomino.
[746,87] Ideo porro fingo personam Lutherani, quo facilius redeant in concordiam,
inter quos de praecipuis articulis orthodoxae professionis conuenit.
[746,88] Etiam si reliquam Inquisitionis partem non addidi propter haec exulceratissima
tempora.
[746,89] In "Senili colloquio" quam multa uelut in speculo exhibentur, quae uel fugienda
sunt in uita, uel uitam reddunt tranquillam.
[746,90] Haec praestat adolescentes ex festiuis colloquiis quam experimentis discere.
[746,91] Socrates philosophiam e coelo deduxit in terras, ego philosophiam etiam
in lusus, confabulationes et compotationes deduxi.
[746,92] Oportet enim et ludicra Christianorum sapere philosophiam.
[746,93] In "Ptochoplusiis", quam multa sunt ad quae pastores rusticani, rudes et
indocti, nihilque minus quam pastores, possint suam uitam corrigere?
[746,94] Praeterea quae ad tollendam stultam gloriam uestium, rursus ad cohercendam
illorum insaniam, qui monachorum cultum execrantur, quasi per se mala sit uestis.
[746,95] Et obiter describitur forma, quales debeant esse monachi qui per uicos
obambulant.
[746,96] Neque enim admodum multi tales sunt quales hic describo.
[746,97] In "Erudita puella" simul et Paulae, Eustochii, Marcellae uetus exemplum
renouo, quae cum integritate morum coniunxerunt studium literarum, et Monachos
abbatesque sacrorum studiorum osores, luxui, ocio, uenationibus aleaeque
deditos, puellae coniugatae exemplo extimulo ad aliud studiorum genus ipsis
magis congruens.
[746,98] In "Spectro" detego technas impostorum, qui credulis simplicium animis solent
illudere, fingentes apparitiones daemonum et animarum uocesque diuinas.
[746,99] Quantam uero pestem hae praestigiae inuexerunt pietati Christianae.
[746,100] Quoniam autem rudis ac simplex aetas huiusmodi fraudibus potissimum est
obnoxia, uisum est exemplo non inamoeno depingere modum imposturae.
[746,101] Sic impositum fuit Celestino Pontifici Romano.
[746,102] Sic Bernae delusus iuuenis a monachis.
[746,103] Sic commentitiis oraculis et hodie plurimi deluduntur.
[746,104] Huic affinis est magia, et eodem nomine, sed cognomine blandiens naturalis.
[746,105] Nec minima pars humanarum calamitatum est "Alcumistica", quae doctis etiam
et cordatis uiris imponit, adeo morbus hic adlubescit, si quem corripuerit.
[746,106] Similes imposturas taxo in "Hippoplano et Ptochologia", rursus in "Conuiuio
fabuloso".
[746,107] Ex his si nihil aliud discerent pueri quam latine loqui, quanto plus
laudis mea mereretur industria, qui per lusum ac uoluptatem id facio, quam
illorum, qui misere iuuentuti Mammetrectos, Brachylogos, Catholicontas et significandi
modos obtrudebant.
[747,108] In "Puerpera", praeter naturalium rerum cognitionem, quam multa sunt moralia
de cura matrum erga liberos primum infantes, mox grandiores.
[747,109] In "Peregrinatione religionis" ergo taxo istos qui per tumultum eiecerunt
omnes imagines e templis, rursus eos qui insaniunt in peregrinationes, quae
suscipiuntur praetextu religionis, unde iam et sodalitates inuentae sunt.
[747,110] Qui Hierosolymae fuerunt, equites aurati uocantur seque fratres uocant
et in die palmarum serio rem agunt ridiculam, fune trahentes asinum; ipsi
non multum differentes ab asino ligneo quem trahunt.
[747,111] Id imitati sunt qui Compostellam adierunt.
[747,112] Dentur haec sane, dentur affectibus hominum, at non ferendum, quod hinc
sibi uindicant pietatem.
[747,113] Notantur et ii, qui reliquias incertas pro certis ostendunt, qui his
plus tribuunt quam oportet, qui quaestum ex his sordide faciunt.
[747,114] In "Ichthyophagia" tracto quaestionem de constitutionibus humanis, quas
quidam prorsus reiiciunt, multum aberrantes a recta ratione, quidam propemodum
anteponunt diuinis legibus, rursus alii abutuntur et diuinis et humanis constitutionibus
ad quaestum ac tyrannidem.
[747,115] Conor itaque partem utramque ad moderationem temperare, inquirens unde
natae sint et quibus gradibus huc usque progressae constitutiones humanae,
quos et quatenus obligent, ad quid conducant, quantum distent a diuinis, obiter
indicans praepostera mortalium iudicia, quibus iam olim mundus plenus est,
et unde totus hic orbis tumultus natus est.
[747,116] Haec ideo quoque tractaui copiosius, quo doctis suppeditarem occasionem
accuratius hisce de rebus scribendi.
[747,117] Nam quae adhuc prodierunt non satisfaciunt curiosis.
[747,118] Traducere scortationem, temulentiam, adulterium non perinde ad rem pertinebat,
quandoquidem haec mala nullum fallunt.
[747,119] Sed ex his est periculum uerae pietatis, quae uel non sentiuntur uel
sanctimoniae fallaci specie blandiuntur.
[747,120] Quod si quis calumnietur personis sordidis affingi theologicam disputationem,
ab his talia nunc in omnibus conuiuiis disputantur, et huiusmodi personis
opus erat familiarius crassiusque rem tractaturo.
[747,121] In "Funere", quoniam mors arguere solet Christianam fiduciam, in duobus
idiotis depinxi diuersum mortis genus, uelut imagine uiua ponens ob oculos
dissimilem excessum eorum qui fidunt rebus commentitiis et qui spem salutis
fixerunt in misericordia Domini, obiter taxans diuitum stultissimam ambitionem,
qui luxum ac superbiam suam et ultra mortem proferunt, quam mors saltem debebat
auferre, simul eorum perstringens uitium, qui sui compendii gratia stultitia
locupletum abutuntur, quam ipsi potissimum debebant corrigere.
[748,122] Quis enim audebit libere monere potentes ac diuites, si monachi, qui
se profitentur mundo mortuos, palpantur illorum uitiis?
[748,123] Si nulli tales sunt, quales descripsi, tamen ostensum est exemplum quod
oportet uitari; sin uulgo referuntur longe his quae proposuimus execrabiliora,
qui sunt aequi meam agnoscant ciuilitatem suumque uitium corrigant, et si
uitio uacant ipsi, alios peccantes uel emendent uel coherceant.
[748,124] Nullum ordinem perstrinximus, nisi forte totum Christianismum infamat,
qui quicquam monendi gratia dixerit in corruptos Christianorum mores.
[748,125] Quos tantopere mouet honos ordinis, eos in primis compescere debebant,
qui palam factis suis dehonestant ordinem.
[748,126] Nunc quum illos, ut germanos sodales agnoscant, foueant ac tueantur,
qua fronte causantur a bene monente laedi existimationem ordinis?
[748,127] Quanquam quae ratio dictat, sic habendam huius aut illius humanae sodalitatis
rationem, ut publicam Christianorum utilitatem negligas?
[748,128] In "Differentia uerborum ac rerum", taxo praepostera quorundam iudicia.
[748,129] In "Conuiuio uario" commonstro rem ciuilitati congruam.
[748,130] In "Charonte" detestor bellum inter Christianos.
[748,131] In "Synodo grammaticorum" rideo studium cuiusdam Carthusiani, suo iudicio
doctissimi, qui quum in graecas litteras soleat stolidissime debacchari, nunc
libro suo indiderit graecum titulum, sed ridicule, anticomaritas dicens, quos
appellare poterat antimarionos uel antidicomariones.
[748,132] In "Cyclope" taxo quosdam, qui Euangelium semper habent in ore, quum
in uita nihil sit Euangelicum.
[748,133] In "Coniugio impari" pono ob oculos uulgi stultitiam, qui in sponsalibus
supputant dotis modum nec ad rationem uocant sponsi scabiem lepra deteriorem.
[748,134] Atque id hodie fit tam passim, ut nemo miretur, quum nihil sit in liberos
crudelius.
[748,135] In "Ementita nobilitate" depingo genus hominum, qui sub umbra nobilitatis
existimant sibi nihil non licere, quae praecipua pestis est Germaniae.
[748,136] In "Senatulo" traducturus eram uitia quaedam mulierum, sed ciuiliter, ne
quis expectet tale quippiam quale habet Iuuenalis.
[748,137] Verum hoc agenti obortus est quidam g-Hippeus g-anippos, lupus, ut aiunt,
in fabula.
[748,138] Reliqua fere comparata sunt ad uoluptatem, sed non illiberalem.
[748,139] Non hoc est honestare ordines, sed erudire.
[748,140] Quapropter omnibus ordinibus et priuatim et publice rectius consultum fuerit,
si deposita quiduis calumniandi rabie candidis animis amplectamur omnes,
quicquid pio studio in publicam utilitatem adfertur.
[748,141] Aliis aliae sunt dotes et alios alia capiunt, milleque modis homines
trahuntur ad pietatem.
[748,142] Laudatum est Iuuenci studium, qui sacram euangeliorum historiam carmine
prodidit.
[748,143] Nec sua laude fraudatus est Arator, qui idem fecit in Acta apostolorum.
[749,144] Aduersus haereticos tubam intendit Hilarius, argutatur Augustinus, Hieronymus
dialogis pugnat, Prudentius uario metri genere dimicat, Thomas et Scotus dialectices
ac philosophiae praesidiis pugnat.
[749,145] Simile studium omnium, sed dissimilis singulorum ratio.
[749,146] Non reprehenditur diuersitas, quae scopum eundem petit.
[749,147] Praelegitur pueris Petrus Hispanus, quo dociliores ueniant ad Aristotelem.
[749,148] Multum enim promouit, qui gustum dedit.
[749,149] Atqui hic libellus, si tenerae pubi praelegatur, tradet illos ad multas
disciplinas magis habiles, ad poeticen, ad rhetoricen, ad physicen, ad ethicen,
demum ad ea quae sunt pietatis Christianae.
[749,150] Stulti personam suscepi, factus ipse mearum rerum encomiastes, sed huc
me compulit, partim quorundam improbitas nihil non calumniantium, partim Christianae
iuuentutis utilitas, in quam oportet omnes omnibus studiis incumbere.
[749,151] Haec ita quum habeant omnibusque qui literas didicerunt perspicua sint,
est tamen quoddam hominum genus mire bliteon; deputatos appellant Galli, opinor
quod male putati sint aut certe plus satis putati, qui sic pronunciant de
meis colloquiis opus esse fugiendum praesertim monachis, quos illi religiosos
appellant, et adolescentibus, eo quod ieiunia et abstinentiae Ecclesiae parui
penderentur, beatae Virginis et sanctorum pro ludibrio haberentur suffragia,
uirginitas si coniugio conferatur, nullius esse aut parui momenti, religionis
etiam dissuaderetur omnibus ingressus, quodque in eo arduae difficilesque
theologiae quaestiones grammaticulis proponantur, contra statuta per magistros
in artibus iurata.
[749,152] Agnoscis, mi lector, atticam eloquentiam.
[749,153] Vt ad extremum primo loco respondeam, quid artium magistri proponant
grammaticulis, nescio, quae tractantur in colloquiis de symbolo, de missa,
de ieiuniis, de uotis, de confessione, nihil habent theologicae difficultatis,
sed eius generis sunt, ut non oporteat ea quenquam nescire.
[749,154] Et si pueris praeleguntur epistolae Pauli, quid periculi est, si gustus
quidam illis praebeatur theologicae difficultatis ?
[749,155] Ad haec quum non ignorent pueris sophistices candidatis perplexas de
personis diuinis statim quaestiones summae difficultatis proponi, ne dicam
ociosae subtilitatis, cur nolunt pueros hoc discere, quod ad communem uitam
pertinet?
[749,156] Iam si putant nihil referre, quid sub qua persona dicatur, intelligunt,
opinor, quam multa comperiantur in euangelicis et apostolicis literis, quae
secundum hanc legem manifestam habent blasphemiam.
[750,157] Multis locis approbo ieiunium, nusquam damno.
[750,158] Qui secus asseuerat, eum declarano impudentissime mentiri.
[750,159] Sed in Pietate puerili, inquiunt, leguntur haec uerba: Cum ieiunio mihi
nihil est negocii.
[750,160] Finge haec uerba dici sub persona militis aut temulenti, num protinus
Erasmus damnat ieiunia?
[750,161] Non opinor.
[750,162] Nunc dicuntur ab adolescente nondum adulto, quam aetatem lex non obstringit
ad ieiunandum.
[750,163] Et tamen fis adolescens praeparat se ad iusta ieiunia.
[750,164] Sic enim subiicit: Sed tamen si sensero opus, prandeo coenoque parcius,
quo me praebeam alacriorem studiis pietatis per diem festum.
[750,165] Abstinentias uero quam damnem, declarant haec uerba, quae sunt in "Conuiuio
prophano" : In plerisque non res, sed animus discernit nos a Iudaeis.
[750,166] Illi manum abstinebant a certis cibis uelut ab immundis et animum inquinaturis;
nos quum intelligamus omnia munda esse mundis, tamen carni lasciuienti uelut
equo ferocienti pabulum subducimus, quo magis sit audiens dicto spiritui.
[750,167] Nonnunquam immoderatum suauium rerum usum abstinentiae molestia castigamus.
[750,168] Paulo post reddit rationem quare Ecclesia interdixerit esum quorundam
ciborum: omnibus, inquit, conducet.
[750,169] Nam tenuibus cochleis aut ranis licebit uesci aut cepas porrumue arrodere;
mediocres detrabent nonnihil quotidianis obsoniis; quod si quid diuites deliciantur
hac occasione, suae gulae imputent, non incusent Ecclesiae constitutionem.
[750,170] Mox loquor his similia: Rursus aliquanto post: Scio medicis magnopere
damnatum esse piscium esum, sed secus uisum est maioribus nostris, quibus
obtemperare religiosum est.
[750,171] Inibi protinus doceo hic uitandum etiam offendiculum infirmorum.
[750,172] Aeque falsum est in colloquiis irrideri suffragia beatae Virginis et aliorum
sanctorum, sed illos irrideo, qui petunt a sanctis, quae non auderent a bono
uiro petere, aut hoc animo petunt a certis diuis, quasi hoc aut illud hic
aut ille citius uelit aut possit praestare quam alius aut quam ipse Christus.
[750,173] Imo in "Puerili pietate" sic loquitur puer: salutem dixi nonnullis.
[750,174] Quibus?
[750,175] Christo ac diuis aliquot.
[750,176] Et aliquanto post: Rursus tribus uerbis saluto Iesum ac diuos diuasque
omnes, sed nominatim Virginem matrem, tum eos quos habeo mihi peculiares.
[750,177] Et infra commemorat nominatim quos diuos salutet quotidie.
[750,178] Mirum uero, si procus amans laudat nuptias dicitque castum coniugium non
multum abesse a laude uirginitatis, quum Augustinus patriarcharum polygamiam
anteponat nostro celibatui.
[750,179] Quod obiiciunt de ingressu religionis, quam sit manifestae uanitatis declarant
mea uerba in Virgine misogamo; sic enim loquitur uirgo : Damnas igitur hoc
totum uitae institutum?
[750,180] Respondet iuuenis: Nequaquam, uerum quemadmodum nemini suadere uelim,
ut quae se in hoc uitae genus coniecerit, luctetur emergere, ita non dubitem
hortari puellas omneis, praesertim indolis generosae, ne se temere eo praecipitent,
unde post sese non possint explicare.
[751,181] Haec est illius colloquii conclusio, utcunque certatum est argumentis.
[751,182] Obsecro, an hoc est omnibus dissuadere ingressum religionis?
[751,183] Non damnatur ingressus, sed praeceps temeritas damnatur.
[751,184] Haec igitur maliciose detorquent ad calumniam.
[751,185] At non perpendunt quam multa illic discunt grammaticuli, quae pugnant
cum decretis Lutheranorum.
[751,186] In puerili aetate traditur ratio bene et utiliter audiendi missam.
[751,187] Docetur ratio bene et efficaciter confitendi.
[751,188] Admonetur puer ut, antequam sumat eucharistiam, confessione purget animum.
[751,189] Ibidem docentur grammaticuli, quae recepta sunt usu populi Christiani,
quum tamen in sacras literis non habeantur, hactenus esse seruanda, ne cui
simus offendiculo.
[751,190] In "Conuiuio prophano" docentur magis obtemperandum Pontificum constitutionibus
quam medicorum consiliis, tantum admonentur in necessitate cessare uigorem
constitutionis humanae et mentem legislatoris.
[751,191] Ibidem probat quispiam benignitatem in monachorum collegia, modo detur
ad usum, non ad luxum, et potissimum detur religionis disciplinam obseruantibus.
[751,192] De constitutionibus humanis haec pronunciantur in colloquio g-Ichthuophagia:
Pugnent qui uolent, ego censeo leges maiorum reuerenter suscipiendas et obseruandas
religiose, uelut a Deo profectas, nec esse tutum nec esse pium de potestate
publica sinistram concipere aut serere suspicionem.
[751,193] Et si quid est tyrannidis, quod tamen non cogat ad impietatem, satius
est ferre, quam seditiose reluctari.
[751,194] Huiusmodi permulta grammaticuli discunt ex meis colloquiis, quibus sic
obmurmurant isti.
[751,195] Sed indecorum est theologum iocari.
[751,196] Saltem hoc mihi concedant apud pueros, quod ipsi permittunt sibi uiri
apud uiros in uesperiis, ut uocant rem insulsam insulso uocabulo.
[751,197] Insulsas calumnias, quas in Hispaniis obiecere quidam, ostendi mera esse
somnia hominum nec sobriorum nec latine scientium.
[751,198] Nec minus indoctum est, quod quidam pronunciauit haeretice dictum, quod
in Symbolo Pater dicitur simpliciter autor omnium.
[751,199] Verum is deceptus inscitia Latini sermonis existimat autorem nihil aliud
quam creatorem aut fabricatorem significare.
[751,200] Atqui si consulat eos qui callent elegantiam Romani sermonis, si euoluat
Hilarium aliosque uetustos autores, comperiet autoritatem accipi pro eo quod
scholastici uocant rationem perfectissimam principii, eoque Patri peculiariter
tribuunt et autoris nomine saepe designant Patrem, quum personas inter se
conferunt.
[751,201] An Pater recte dicatur causa Filii, nihil mea refert quum nunquam eo
uerbo sim abusus, nisi quod illud est uerissimum, nos de Deo non posse loqui
nisi uerbis impropriis, nec magis proprium uerbum est fons aut principium
aut origo quam causa.
[752,202] Iam hinc mihi perpende, lector, quales sint interdum, qui suis sententiis
homines pertrahunt ad incendium.
[752,203] Nihil turpius quam reprehendere quod non intelligas.
[752,204] At ista quiduis calumniandi febris, quid aliud gignit quam amarulentiam
ac dissidia?
[752,205] Quin potius aliena candide interpretemur, nec statim nostra pro oraculis
haberi uelimus, nec eorum iudicia pro oraculis ducamus qui quod legunt non
intelligunt.
[752,206] Vbi in consilio est odium, ibi caecum est iudicium.
[752,207] Pacificator uniuersorum spiritus, qui suis organis uariis utitur modis,
faciat nos omnes concordes et unanimes in sana doctrina sanctisque moribus,
quo contingat pariter ad coelestis Hierosolymae, quae nescit ulla dissidia,
consortium peruenire.
[752,208] Amen.
[752,209] An- M- D- XXVI- XII- Cal- Iunias Basileae.
|