Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Erasme, Les Colloques, La chasse aux bénéfices (colloque n° 6)

[6,0] VI. DE CAPTANDIS SACERDOTIIS.
PAMPHAGUS, COCLES.

[6,1] (Pamphagus) Aut parum prospiciunt oculi, aut Coclitem ueterem compotorem meum uideo.

[6,2] (Cocles) Imo nihil te fallunt oculi tui: uides sodalem ex animo tuum. Nulla cuiquam erat spes reditus tui, qui tot annos abfueris, ignaris omnibus quae te terrarum haberet regio. Sed unde? dic, quaeso.

[6,3] (Pamphagus) Ab antipodibus.

[6,4] (Cocles) Imo ab insulis, opinor, Fortunatis.

[6,5] (Pamphagus) Gaudeo, quod agnoueris sodalem tuum: nam uerebar, ne sic domum redirem, quemadmodum rediit Ulysses.

[6,6] (Cocles) Quonam pacto rediit ille?

[6,7] (Pamphagus) Nec ab uxore est agnitus. Solus canis iam uetulus, mota cauda dominum agnouit.

[6,8] (Cocles) Quot annos ille domo abfuerat?

[6,9] (Pamphagus) uiginti.

[6,10] (Cocles) Tu plures abfuisti: nec tamen fefellit me tua facies. Sed quis isthuc narrat de Ulysse?

[6,11] (Pamphagus) Homerus.

[6,12] (Cocles) Oh, ille, ut aiunt, pater est omnium fabularum. Fortassis uxor interim asciuerat taurum alium, et idcirco non agnouit UIyssem suum.

[6,13] (Pamphagus) Imo nihil illa castius: sed Pallas addiderat Ulyssi senium, ne posset agnosci.

[6,14] (Cocles) Qui tandem agnitus est?

[6,15] (Pamphagus) E tuberculo, quod habebat in digito pedis: id animaduertit nutrix iam admodum anus, dum illi pedes lauat.

[6,16] (Cocles) O curiosam lamiam! Et tu miraris, si ego te agnoui ex isto tam insigni naso?

[6,17] (Pamphagus) Nihil me poenitet huius nasi.

[6,18] (Cocles) Nec est, cur poeniteat, quum organum tibi sit ad res tam multas utile.

[6,19] (Pamphagus) Ad quas?

[6,20] (Cocles) Primum ad exstinguendas lucernas erit cornu uice.

[6,21] (Pamphagus) Perge.

[6,22] (Cocles) Deinde si quid hauriendum erit e cauo profundiore, fuerit loco promuscidis.

[6,23] (Pamphagus) Papae!

[6,24] (Cocles) Si manus erunt occupatae, licebit uti uice paxilli.

[6,25] (Pamphagus) Etiamne amplius?

[6,26] (Cocles) Conducet excitando foculo, si defuerit follis.

[6,27] (Pamphagus) Belle narras. Quid praeterea?

[6,28] (Cocles) Si lumen officiat scribenti, praebebit umbraculum.

[6,29] (Pamphagus) Ha ha he: est praeterea, quod dicas?

[6,30] (Cocles) In bello nauali praebebit usum harpagonis.

[6,31] (Pamphagus) Quid in bello terrestri?

[6,32] (Cocles) Erit loco clypei.

[6,33] (Pamphagus) Quid deinde?

[6,34] (Cocles) Findendis lignis erit cuneus.

[6,35] (Pamphagus) Probe.

[6,36] (Cocles) Si praeconem agas, erit tuba: si classicum canas, cornu: si fodias, ligo: si metas, falx: si nauiges, ancora: in popina fuerit fuscina: in piscando hamus.

[6,37] (Pamphagus) O me felicem! Nesciebam me circumferre tam ad multa conducibilem supellectilem.

[6,38] (Cocles) Sed quis interim terrarum angulus te habuit?

[6,39] (Pamphagus) Roma.

[6,40] (Cocles) At qui fieri potuit, ut in tanta luce nemo te sciret uiuum?

[6,41] (Pamphagus) Imo nusquam magis latent boni uiri; adeo, ut saepe clarissima luce neminem uideas in frequenti foro.

[6,42] (Cocles) Redis igitur nobis onustus sacerdotiis.

[6,43] (Pamphagus) uenatus equidem sum sedulo: at parum fauit Delia. Nam complures illic piscantur hamo, quod dici solet, aureo.

[6,44] (Cocles) Stultum piscandi genus.

[6,45] (Pamphagus) Et tamen pulchre succedit nonnullis. Sed non omnibus feliciter cadit haec alea.

[6,46] (Cocles) An non insigniter stulti sunt, qui plumbum commutant auro?

[6,47] (Pamphagus) Sed non intelligis, in plumbo sacro uenas auri subesse.

[6,48] (Cocles) Quid igitur? redisti nobis nihil aliud, quam Pamphagus?

[6,49] (Pamphagus) Non.

[6,50] (Cocles) Quid igitur?

[6,51] (Pamphagus) Lupus hians.

[6,52] (Cocles) Felicius redeunt, qui asini redeunt, sacerdotiorum sarcina graues. Cur mauis sacerdotium, quam uxorem?

[6,53] (Pamphagus) Quia mihi placet otium. Arridet Epicurea uita.

[6,54] (Cocles) At mea sententia suauius uiuunt, quibus est lepida puella domi, quam complectantur, quoties libet.

[6,55] (Pamphagus) Sed adde, nonnunquam quum non libet. Amo uoluptatem perpetuam. Qui ducit uxorem, uno mense felix est: cui contingit optimum sacerdotium, in omnem usque uitam fruitur gaudio.

[6,56] (Cocles) Sed tristis est solitudo: adeo ut nec Adam suauiter uicturus fuerit in Paradiso, nisi Deus illi adiunxisset Euam.

[6,57] (Pamphagus) Non deerit Eua, cui sit opulentum sacerdotium.

[6,58] (Cocles) Sed uoluptas non est uoluptas, quae cum mala fama, malaque conscientia coniuncta est.

[6,59] (Pamphagus) uerum dicis: et idcirco mihi in animo est, confabulatione librorum solitudinis taedium fallere.

[6,60] (Cocles) Istis quidem sodalibus nihil iucundius. Sed redisne ad tuam piscationem?

[6,61] (Pamphagus) Redeo, si liceat parare nouam escam.

[6,62] (Cocles) Aureamne, an argenteam?

[6,63] (Pamphagus) Utramlibet.

[6,64] (Cocles) Bono animo es; pater suppeditabit.

[6,65] (Pamphagus) Nihil illo tenacius. Nec crediturus est denuo, quum intellexerit, mihi sortem etiam perisse.

[6,66] (Cocles) uerum ista lex est aleae.

[6,67] (Pamphagus) Sed ille non delectatur hac alea.

[6,68] (Cocles) Si pernegabit ille, commonstrabo tibi, unde possis quantum uoles pecuniae sumere.

[6,69] (Pamphagus) Tu uero mihi uoluptatem narras: age monstra; iam cor mihi salit.

[6,70] (Cocles) In promptu est.

[6,71] (Pamphagus) Nactus es thesaurum aliquem?

[6,72] (Cocles) Si nactus essem, mihi nactus essem, non tibi.

[6,73] (Pamphagus) Si queam corradere centum ducatos, reuixerit spes.

[6,74] (Cocles) At ego tibi commonstro, unde possis haurire centum millia.

[6,75] (Pamphagus) Quin tu igitur me beas? Ne diutius eneca. Dic, unde?

[6,76] (Cocles) Ex asse Budaei. Illic reperias innumeras myriades, siue auream malis monetam, siue argenteam.

[6,77] (Pamphagus) Abi, quo dignus es, cum tuo ioco. Illinc tibi resoluam, quod debuero pecuniae.

[6,78] (Cocles) Resolues, sed quod illinc tibi numeraro.

[6,79] (Pamphagus) Age, noui nasum tuum.

[6,80] (Cocles) At mihi prae te nasus est nullus.

[6,81] (Pamphagus) Imo nihil te nasutius. Nihil es nisi nasus.

[6,82] (Cocles) Ludis in re seria. Hac in re ringi possim citius, quam ridere. Res grauior est, quam ut ridere libeat. Tu si hic esses, non luderes.

[6,83] (Pamphagus) Sum tibi ludibrio. Illudis mihi, et illudis me. Ioco me tractas in re neutiquam iocosa.

[6,84] (Cocles) Minime rideo: id, quod res est, dico. Non rideo quidem; imo rem ipsam dico. Serio loquor. Ex animo loquor. Simpliciter loquor. uera loquor.

[6,85] (Pamphagus) Ita tibi semper stet in capite pileum, ut ista tu simpliciter loqueris. Sed cesso abire domum, cogniturus, quo statu sint illic omnia?

[6,86] (Cocles) Offendes noua permulta.

[6,87] (Pamphagus) Credo; sed utinam omnia ex animi sententia.

[6,88] (Cocles) Isthuc optare licet omnibus; sed hactenus obtigit nemini.

[6,89] (Pamphagus) Hoc quoque commoditatis adferet utrique nostrum sua peregrinatio, quod dulcior erit posthac domus.

[6,90] (Cocles) Nescio: nam uideo, quosdam septies illo recurrere. Adeo scabies illa sine fine solet prurire, si quem semel inuaserit.


Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | Site Grex latine loquentium

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 22/03/2004