[0] SATIRICON LIBER.
(---).
[1] (I) "Num alio genere Furiarum declamatores inquietantur, qui clamant: 'Haec
uulnera pro libertate publica excepi; hunc oculum pro uobis impendi: date mihi
ducem, qui me ducat ad liberos meos, nam succisi poplites membra non sustinent'?
Haec ipsa tolerabilia essent, si ad eloquentiam ituris uiam facerent. Nunc et
rerum tumore et sententiarum uanissimo strepitu hoc tantum proficiunt ut, cum in
forum uenerint, putent se in alium orbem terrarum delatos. Et ideo ego
adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae
in usu habemus, aut audiunt aut uident, sed piratas cum catenis in litore
stantes, sed tyrannos edicta scribentes quibus imperent filiis ut patrum suorum
capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut uirgines tres aut
plures immolentur, sed mellitos uerborum globulos, et omnia dicta factaque quasi
papauere et sesamo sparsa.
[2] (II) "Qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt quam bene olere qui in
culina habitant. Pace uestra liceat dixisse, primi omnium eloquentiam
perdidistis. Leuibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando,
effecistis ut corpus orationis eneruaretur et caderet. Nondum iuuenes
declamationibus continebantur, cum Sophocles aut Euripides inuenerunt uerba
quibus deberent loqui. Nondum umbraticus doctor ingenia deleuerat, cum Pindarus
nouemque lyrici Homericis uersibus canere timuerunt. Et ne poetas quidem ad
testimonium citem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus
exercitationis accessisse uideo. Grandis et, ut ita dicam, pudica oratio non est
maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. Nuper uentosa istaec
et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigrauit animosque iuuenum ad magna
surgentes ueluti pestilenti quodam sidere adflauit, semelque corrupta regula
eloquentia stetit et obmutuit. Ad summam, quis postea Thucydidis, quis Hyperidis
ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi
eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. Pictura quoque non
alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam
inuenit".
[3] (III) Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in
schola sudauerat, sed: "Adulescens, inquit, quoniam sermonem habes non publici
saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte
secreta. {Nihil> nimirum in his exercitationibus doctores peccant qui necesse
habent cum insanientibus furere. Nam nisi dixerint quae adulescentuli probent,
ut ait Cicero, 'soli in scolis relinquentur'. Sicut ficti adulatores cum cenas
diuitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissimum
auditoribus fore -- nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam
insidias auribus fecerint -- sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam
imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe
praedae morabitur in scopulo.
[4] (IV) "Quid ergo est? Parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos suos
seuera lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni
donant. Deinde cum ad uota properant, cruda adhuc studia in forum impellunt, et
eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus.
Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut sapientiae praeceptis animos
componerent, ut uerba atroci stilo effoderent, ut quod uellent imitari diti
audirent, {ut persuaderent} sibi nihil esse magnificum quod pueris placeret: iam
illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis
ludunt, iuuenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque
{puer} perperam didicit, in senectute confiteri non uult. Sed ne me putes
improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse carmine effingam:
[5] (V) "Artis seuerae si quis ambit effectus
mentemque magnis applicat, prius mores
frugalitatis lege poliat exacta.
Nec curet alto regiam trucem uultu
cliensue cenas inpotentium captet,
nec perditis addictus obruat uino
mentis calorem; neue plausor in scenam
sedeat redemptus histrioniae addictus.
Sed siue armigerae rident Tritonidis arces,
seu Lacedaemonio tellus habitata colono
Sirenumque domus, det primos uersibus annos
Maeoniumque bibat felici pectore fontem.
Mox et Socratico plenus grege mittat habenas
liber, et ingentis quatiat Demosthenis arma.
Hinc Romana manus circumfluat, et modo Graio
exonerata sono mutet suffusa saporem.
Interdum subducta foro det pagina cursum,
et fortuna sonet celeri distincta meatu.
Dent epulas et bella truci memorata canore,
grandiaque indomiti Ciceronis uerba minentur.
Hi animum succinge bonis: sic flumine largo
plenus Pierio defundes pectore uerba".
[6] (VI) Dum hunc diligentius audio, non notaui mihi Ascylti fugam (---). Et dum in
hoc dictorum aestu in hortis incedo, ingens scolasticorum turba in porticum
uenit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis
suasoriam exceperat. Dum ergo iuuenes sententias rident ordinemque totius
dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi. Sed
nec uiam diligenter tenebam quia (---) nec quo loco stabulum esset sciebam.
Itaque quocumque ieram, eodem reuertabar, donec et cursu fatigatus et sudore iam
madens accedo aniculam quandam, quae agreste holus uendebat et:
[7] (VII) "Rogo, inquam, mater, numquid scis ubi ego habitem?" Delectata est illa
urbanitate tam stulta et: "Quidni sciam?" inquit, consurrexitque et coepit me
praecedere. Diuinam ego putabam et subinde ut in locum secretiorem uenimus,
centonem anus urbana reiecit et: "Hic, inquit, debes habitare". Cum ego negarem
me agnoscere domum, uideo quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim
spatiantes. Tarde, immo iam sero intellexi me in fornicem esse deductum.
Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere
coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus ac
moriens Ascyltos: putares ab eadem anicula esse deductum. Itaque ut ridens eum
consalutaui, quid in loco tam deformi faceret quaesiui.
[8] (VIII) Sudorem ille manibus detersit et: "Si scires, inquit, quae mihi
acciderunt. -- Quid noui?" inquam ego. At ille deficiens: "Cum errarem, inquit,
per totam ciuitatem nec inuenirem quo loco stabulum reliquissem, accessit ad me
pater familiae et ducem se itineris humanissime promisit. Per anfractus deinde
obscurissimos egressus in hunc locum me perduxit, prolatoque peculis coepit
rogare stuprum. Iam pro cella meretrix assem exegerat, iam ille mihi iniecerat
manum et nisi ualentior fuissem, dedissem poenas. (---) adeo ubique omnes mihi
uidebantur satureum bibisse (---) iunctis uiribus molestum contempsimus.
(---).
[9] (IX) Quasi per caliginem uidi Gitona in crepidine semitae stantem et in eundem
locum me conieci. Cum quaererem numquid nobis in prandium frater parasset,
consedit puer super lectum et manantes lacrumas pollice extersit. Perturbatus
ego habitu fratris, quid accidisset quaesiui. Et ille tarde quidem et inuitus,
sed postquam precibus etiam iracundiam miscui: "Tuus, inquit, ist frater seu
comes paulo ante in conductum accucurrit, coepitque mihi uelle pudorem
extorquere. Cum ego proclamarem, gladium strinxit et 'Si Lucretia es, inquit,
Tarquinium inuenisti'". Quibus ego auditis intentaui in oculos Ascylti manus et:
"Quid dicis, inquam, muliebris patientiae scortum, cuius ne spiritus purus est?"
Inhorrescere se finxit Ascyltos, mox sublatis fortius manibus longe maiore nisu
clamauit: "Non taces, inquit, gladiator obscene, quem de ruina harena dimisit?
Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, cum fortiter faceres, cum pura
muliere pugnasti, cuius eadem ratione in uiridario frater fui, qua nunc in
deuersorio puer es. - Subduxisti te, inquam, a praeceptoris colloquio.
[10] (X) - Quid ego, homo stultissime, facere debui, cum fame morerer? An uidelicet
audirem sententias, id est uitrea fracta et somniorum interpretamenta? Multo me
turpior es tu hercule, qui ut foris cenares, poetam laudasti". Itaque ex
turpissima lite in risum diffusi pacatius ad reliqua secessimus. (---).
Rursus in memoriam reuocatus iniuriae: "Ascylte, inquam, intellego nobis
conuenire non posse. Itaque communes sarcinulas partiamur ac paupertatem nostram
priuatis questibus temptemus expellere. Et tu litteras scis et ego. Ne
quaestibus tuis obstem, aliud aliquid promittam; alioqui mille causae quotidie
nos collident et per totam urbem rumoribus different".
Non recusauit Ascyltos et: "Hodie, inquit, quia tanquam scholastici ad cenam
promisimus, non perdamus noctem. Cras autem, quia hoc libet, et habitationem
mihi prospiciam et aliquem fratrem. - Tardum est, inquam, differre quod
placet".
Hanc tam praecipitem diuisionem libido faciebat; iam dudum enim amoliri cupiebam
custodem molestum, ut ueterem cum Gitone meo rationem reducerem. (---).
[11] (XI) Postquam lustraui oculis totam urbem, in cellulam redii, osculisque tandem
bona fide exactis alligo artissimis complexibus puerum, fruorque uotis usque ad
inuidiam felicibus. Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos furtim se
foribus admouit, discussisque fortissime claustris inuenit me cum fratre
ludentem. Risu itaque plausuque cellulam impleuit, opertum me amiculo euoluit
et: "Quid agebas, inquit, frater sanctissime? Quid? Vesti contubernium facis?"
Nec se solum intra uerba continuit, sed lorum de pera soluit et me coepit non
perfunctorie uerberare, adiectis etiam petulantibus dictis: "Sic diuidere cum
fratre nolito". (---).
[12] (XII) Veniebamus in forum deficiente iam die, in quo notauimus frequentiam rerum
uenalium, non quidem pretiosarum sed tamen quarum fidem male ambulantem
obscuritas temporis facillime tegeret. Cum ergo et ipsi raptum latrocinio
pallium detulissemus, uti occasione opportunissima coepimus atque in quodam
angulo laciniam extremam concutere, si quem forte emptorem splendor uestis
posset adducere. Nec diu moratus rusticus quidam familiaris oculis meis cum
muliercula comite propius accessit ac diligentius considerare pallium coepit.
Inuicem Ascyltos iniecit contemplationem super umeros rustici emptoris, ac
subito exanimatus conticuit. Ac ne ipse quidem sine aliquo motu hominem
conspexi, nam uidebatur ille mihi esse, qui tunicam in solitudine inuenerat.
Plane is ipse erat. Sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne quid temere
faceret, prius tanquam emptor propius accessit detraxitque umeris laciniam et
diligentius temptauit.
[13] (XIII) O lusum fortunae mirabilem! Nam adhuc ne suturae quidem attulerat
rusticus curiosas manus, sed tanquam mendici spolium etiam fastidiose
uenditabat. Ascyltos postquam depositum esse inuiolatum uidit et personam
uendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et: "Scis, inquit, frater,
rediisse ad nos thesaurum de quo querebar? Illa est tunicula adhuc, ut apparet,
intactis aureis plena. Quid ergo facimus, aut quo iure rem nostram uindicamus?"
Exhilaratus ego non tantum quia praedam uidebam, sed etiam quod fortuna me a
turpissima suspicione dimiserat, negaui circuitu agendum sed plane iure ciuili
dimicandum, ut si nollet alienam rem domino reddere, ad interdictum ueniret.
[14] (XIV) Contra Ascyltos leges timebat et: "Quis, aiebat, hoc loco nos nouit, aut
quis habebit dicentibus fidem? Mihi plane placet emere, quamuis nostrum sit,
quod agnoscimus, et paruo aere recuperare potius thesaurum, quam in ambiguam
litem descendere:
Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat,
aut ubi paupertas uincere nulla potest?
Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera,
non numquam nummis uendere uera solent.
Ergo iudicium nihil est nisi publica merces,
atque eques in causa qui sedet, empta probat".
Sed praeter unum dipondium, quo cicer lupinosque destinaueramus mercari, nihil
ad manum erat. Itaque ne interim praeda discederet, uel minoris pallium addicere
placuit ut pretium maioris compendii leuiorem faceret iacturam. Cum primum ergo
explicuimus mercem, mulier operto capite, quae cum rustico steterat, inspectis
diligentius signis iniecit utramque laciniae manum magnaque uociferatione
latrones tenere clamauit. Contra nos perturbati, ne uideremur nihil agere, et
ipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem inuidia proclamare,
nostra esse spolia quae illi possiderent. Sed nullo genere par erat causa, et
cociones qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant
inuidiam, quod pro illa parte uindicabant pretiosissimam uestem, pro hac
pannuciam ne centonibus quidem bonis dignam. Hinc Ascyltos bene risum discussit,
qui silentio facto:
[15] (XV) "Videmus, inquit, suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis tunicam
nostram et pallium suum recipiant". Etsi rustico mulierique placebat permutatio,
aduocati tamen iam paene nocturni, qui uolebant pallium lucri facere,
flagitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero die iudex querelam
inspiceret. Neque enim res tantum, quae uiderentur in controuersiam esse, sed
longe aliud quaeri, {quod} in utraque parte scilicet latrocinii suspicio
haberetur. Iam sequestri placebant, et nescio quis ex cocionibus, caluus,
tuberosissimae frontis, qui solebat aliquando etiam causas agere, inuaserat
pallium exhibiturumque crastino die affirmabat. Ceterum apparebat nihil aliud
quaeri nisi ut semel deposita uestis inter praedones strangularetur, et nos metu
criminis non ueniremus ad constitutum. (---). Idem plane et nos uolebamus.
Itaque utriusque partis uotum casus adiuuit. Indignatus enim rusticus quod nos
centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti tunicam et liberatos
querela iussit pallium deponere, quod solum litem faciebat, et recuperato, ut
putabamus, thesauro in deuersorium praecipites abimus, praeclusisque foribus
ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium coepimus, quod nobis ingenti
calliditate pecuniam reddidissent.
Nolo quod cupio statim tenere,
nec uictoria mi placet parata.
[16] (XVI) Sed ut primum beneficio Gitonis praeparata nos impleuimus cena, ostium
satis audaci strepitu impulsum exsonuit. Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus quis
esset: "Aperi, inquit, iam scies". Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa
cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem. Mulier autem erat operto
capite, et: "Me derisisse, inquit, uos putabatis? Ego sum ancilla Quartillae,
cuius uos sacrum ante cryptam turbastis. Ecce ipsa uenit ad stabulum petitque ut
uobiscum loqui liceat. Nolite perturbari. Nec accusat errorem uestrum nec punit,
immo potius miratur, quis deus iuuenes tam urbanos in suam regionem detulerit".
[17] (XVII) Tacentibus adhuc nobis et ad neutram partem adsentationem flectentibus
intrauit ipsa, una comitata uirgine, sedensque super torum meum diu fleuit. Ac
ne tunc quidem nos ullum adiecimus uerbum, sed attoniti expectauimus lacrimas ad
ostentationem doloris paratas. Vt ergo tam ambitiosus detonuit imber, retexit
superbum pallio caput, et manibus inter se usque ad articulorum strepitum
constrictis: "Quaenam est, inquit, haec audacia, aut ubi fabulas etiam
antecessura latrocinia didicistis? Misereor mediusfidius uestri; neque enim
impune quisquam quod non licuit, aspexit. Vtique nostra regio tam praesentibus
plena est numinibus, ut facilius possis deum quam hominem inuenire. Ac ne me
putetis ultionis causa huc uenisse; aetate magis uestra commoueor quam iniuria
mea. Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis inexpiabile scelus. Ipsa quidem
illa nocte uexata tam periculoso inhorrui frigore, ut tertianae etiam impetum
timeam. Et ideo medicinam sommo petii, iussaque sum uos perquirere atque impetum
morbi monstrata subtilitate lenire. Sed de remedio non tam ualde laboro; maior
enim in praecordiis dolor saenit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit,
ne scilicet iuuenili impulsi licentia quod in sacello Priapi uidistis uulgetis,
deorumque consilia proferatis in populum. Protendo igitur ad genua uestra
supinas manus, petoque et oro ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis,
neue traducere uelitis tot annorum secreta, quae uix mille homines nouerunt".
[18] (XVIII) Secundum hanc deprecationem lacrimas rursus effudit gemitibusque largis
concussa tota facie ac pectore torum meum pressit. Ego eodem tempore et
misericordia turbatus et metu, bonum animum habere eam iussi et de utroque esse
securam: nam neque sacra quemquam uulgaturum, et si quod praeterea aliud
remedium ad tertianam deus illi monstrasset, adiuuaturos nos diuinam
prouidentiam uel periculo nostro. Hilarior post hanc pollicitationem facta
mulier basiauit me spissius, et ex lacrimis in risum mota descendentes ab aure
capillos meos lenta manu duxit et: "Facio, inquit, indutias uobiscum, et a
constituta lite dimitto. Quod si non adnuissetis de hac medicina quam peto, iam
parata erat in crastinum turba, quae et iniuriam meam uindicaret et dignitatem:
Contemni turpe est, legem donare superbum;
hoc amo, quod possum qua libet ire uia.
Nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit,
et qui non iugulat, uictor abire solet.
Complosis deinde manibus in tantum repente risum effusa est, ut timeremus. Idem
ex altera parte et ancilla fecit, quae prior uenerat, idem uirguncula, quae una
intrauerat.
[19] (XIX) Omnia mimico risu exsonuerant, cum interim nos quae tam repentina esset
mutatio animorum facta ignoraremus, ac modo nosmetipsos, modo mulieres
intueremur. (---).
"Ideo uetui hodie in hoc deuersorio quemquam mortalium admitti, ut remedium
tertianae sine ulla interpellatione a uobis acciperem". Vt haec dixit Quartilla,
Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem frigidior hieme Gallica factus
nullum potui uerbum emittere. Sed ne quid tristius expectarem, comitatus
faciebat. Tres enim erant mulierculae, si quid uellent conari, infirmissimae,
scilicet contra nos, {quibus} si nihil aliud, uirilis sexus esset. At praecincti
certe altius eramus. Immo ego sic iam paria composueram ut, si depugnandum
foret, ipse cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum uirgine.
(---). Tunc uero excidit omnis constantia attonitis, et mors non dubia
miserorum oculos coepit obducere. (---).
[20] (XX) "Rogo, inquam, domina, si quid tristius paras, celerius confice: neque enim
tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire". Ancilla, quae Psyche
uocabatur, lodiculam in pauimento diligenter extendit. Sollicitauit inguina mea
mille iam mortibus frigida. Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet
periculosum esse alienis interuenire secretis. Duas institas ancilla protulit de
sinu alteraque pedes nostros alligauit, altera manus. (---).
Ascyltos, iam deficiente fabularum contextu: "Quid? Ego, inquit, non sum dignus
qui bibam?" Ancilla risu meo prodita complosit manus et: "Apposui: quidem
adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti? -- Itane est? inquit Quartilla,
quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?" Non indecenti risu latera commouit. Ac
ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique postquam uirguncula ceruicem eius
inuasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit.
[21] (XXI) Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat quisquam, et hinc
Psyche acu comatoria cupienti mihi inuocare Quiritum fidem malas pungebat,
illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat, Ascylton opprimebat.
(---).
Vltimo cinaedus superuenit myrtea subornatus gausapa cinguloque succinctus ---
modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinauit, donec
Quartilla, ballaenaceam tenens uirgam alteque succincta, iussit infelicibus dari
missionem. (---).
Vterque nostrum religiosissimis iurauit uerbis inter duos periturum esse tam
horribile secretum. Intrauerunt palaestritae quamplures et nos legitimo perfusos
oleo refecerunt. Vtcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in
proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus
lautitiarum apparatus splendidissime eitus. Iussi ergo discubuimus, et
gustatione mirifica initiati uino etiam Falerno inundamur. Excepti etiam
pluribus ferculis cum laberemur in somnum: "Itane est? inquit Quartilla, etiam
dormire uobis in mente est, cum sciatis Priapi genio peruigilium deberi?"
(---).
[22] (XXII) Cum Ascyltos grauatus tot malis in somnum laberetur, illa quae iniuria
depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuit, et non
sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit.
Iam ego etiam tot malis fatigatus minimum ueluti gustum hauseram somni; idem et
tota intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium sparsi
iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis manebant
capitibus; lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen spargebant,
cum duo Syri expilaturi lagoenam triclinium intrauerunt, dumque inter argentum
auidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam. Cecidit etiam mensa cum argento,
et ancillae super torum marcentis excussum forte altius poculum caput {fere}
fregit.
Ad quem ictum exclamauit illa, pariterque et fures prodidit et partem ebriorum
excitauit. Syri illi qui uenerant ad praedam, postquam deprehensos se
intellexerunt, pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc conuenisse,
et stertere tanquam olim dormientes coeperunt.
Iam et tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et
pueri detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans
cymbalistria et concrepans aera omnes excitauit.
[23] (XXIII) Refectum igitur est conuiuium et rursus Quartilla ad bibendum reuocauit.
Adiuuit hilaritatem comissantis cymbalistria.
Intrat cinaedus, homo omnium insulsissimus et plane illa domo dignus, qui ut
infractis manibus congemuit, eiusmodi carmina effudit:
Huc huc conuenite nunc, spatalocinaedi,
pede tendite, cursum addite, conuolate planta,
femore facili, clune agili et manu procaces,
molles, ueteres, Deliaci manu recisi.
Consumptis uersibus suis immundissimo me basio conspuit. Mox et super lectum
uenit atque omni ui detexit recusantem. Super inguina mea diu multumque frustra
moluit. Profluebant per frontem sudantis acaciae riui, et inter rugas malarum
tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare.
[24] (XXIV) Non tenui ego diutius lacrimas, sed ad ultimam perductus tristitiam:
"Quaeso, inquam, domina, certe embasicoetan iusseras dari". Complosit illa
tenerius manus et: "O, inquit, hominem acutum atque urbanitatis uernaculae
fontem! Quid? Tu non intellexeras cinaedum embasicoetan uocari?" Deinde ne
contubernali meo melius succederet: "Per fidem, inquam, uestram, Ascyltos in hoc
triclinio solus ferias agit? -- Ita, inquit Quartilla, et Ascylto embasicoetas
detur". Ab hac uoce equum cinaedus mutauit, transituque ad comitem meum facto
clunibus eum basiisque distriuit. Stabat inter haec Giton et risu dissoluebat
ilia sua. Itaque conspicata eum Quartilla, cuius esset puer diligentissima
sciscitatione quaesiuit. Cum ego fratrem meum esse dixissem: "Quare ergo,
inquit, me non basiauit?" uocatumque ad se in osculum adplicuit. Mox manum etiam
demisit in sinum et pertractato uasculo tam rudi: "Haec, inquit, belle cras in
promulside libidinis nostrae militabit; hodie enim post asellum diaria non
sumo".
[25] (XXV) Cum haec diceret, ad aurem eius Psyche ridens accessit et cum dixisset
nescio quid: "Ita, ita, inquit Quartilla, bene admonuisti. Cur non, quia
bellissima occasio est, deuirginatur Pannychis nostra?" Continuoque producta est
puella satis bella et quae non plus quam septem annos habere uidebatur, ea ipsa
quae primum cum Quartilla in cellam uenerat nostram. Plaudentibus ergo uniuersis
et postulantibus nuptias, obstupui ego et nec Gitona, uerecundissimum puerum,
sufficere huic petulantiae adfirmaui, nec puellam eius aetatis esse, ut
muliebris patientiae legem posset accipere". Ita, inquit Quartilla, minor est
ista quam ego fui, cum primum uirum passa sum? Iunonem meam iratam habeam, si
unquam me meminerim uirginem fuisse. Nam et infans cum paribus inquinata sum, et
subinde procedentibus annis maioribus me pueris adplicui, donec ad hanc aetatem
perueni. Hinc etiam puto prouerbium natum illud, ut dicatur posse taurum
tollere, qui uitulum sustulerit". Igitur ne maiorem iniuriam in secreto frater
acciperet, consurrexi ad officium nuptiale.
[26] (XXVI) Iam Psyche puellae caput inuoluerat flammeo, iam embasicoetas praeferebat
facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant, thalamumque incesta
exornauerant ueste. Tum Quartilla quoque iocantium libidine accensa et ipsa
surrexit, correptumque Gitona in cubiculum traxit.
Sine dubio non repugnauerat puer, ac ne puella quidem tristis expauerat
nuptiarum nomen. Itaque cum inclusi iacerent, consedimus ante limen thalami, et
in primis Quartilla per rimam improbe diductam adplicuerat oculum curiosum,
lusumque puerilem libidinosa speculabatur diligentia. Me quoque ad idem
spectaculum lenta manu traxit, et quia considerantium cohaeserant uultus,
quicquid a spectaculo uacabat, commouebat obiter labra et me tamquam furtiuis
subinde osculis uerberabat. (---).
Abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus noctem. (---).
Venerat iam tertius dies, id est expectatio liberae cenae, sed tot uulneribus
confossis fuga magis placebat quam quies. Itaque cum maesti deliberaremus quonam
genere praesentem euitaremus procellam, unus seruus Agamemnonis interpellauit
trepidantes et: "Quid? uos, inquit, nescitis hodie apud quem fiat? Trimalchio,
lautissimus homo. Horologium in triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut
subinde sciat quantum de uita perdiderit!"
Amicimur ergo diligenter obliti omnium malorum et Gitona libentissime seruile
officium tuentem iubemus in balneum sequi.
[27] (XXVII) Nos interim uestiti errare coepimus, immo iocari magis et circulis
accedere, cum subito uidemus senem caluum, tunica uestitum russea, inter pueros
capillatos ludentem pila. Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad
spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina
exercebatur. Nec amplius eam repetebat quae terram contigerat, sed follem plenum
habebat seruus sufficiebatque ludentibus. Notauimus etiam res nouas: nam duo
spadones in diuersa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat
argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu
expellente uibrabant, sed eas quae in terram decidebant.
Cum has ergo miraremur lautitias, accurrit Menelaus: "Hic est, inquit, apud quem
cubitum ponitis, et quidem iam principium cenae uidetis. Et iam non loquebatur
Menelaus cum Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum matellam spado
ludenti subiecit. Exonerata ille uesica aquam poposcit ad manus, digitosque
paululum adspersos in capite pueri tersit.
[28] (XXVIII) Longum erat singula excipere. Itaque intrauimus balneum, et sudore
calfacti momento temporis ad frigidam eximus. Iam Trimalchio unguento perfusus
tergebatur, non linteis, sed palliis ex lana mollissima factis. Tres interim
iatraliptae in conspectu eius Falernum potabant, et cum plurimum rixantes
effunderent, Trimalchio hoc suum propinasse dicebat. Hinc inuolutus coccina
gausapa lecticae impositus est praecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et
chiramaxio, in quo deliciae eius uehebantur, puer uetulus, lippus, domino
Trimalchione deformior. Cum ergo auferretur, ad caput eius symphoniacus cum
minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto diceret, toto
itinere cantauit.
Sequimur nos admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam peruenimus, in
cuius poste libellus erat cum hac inscriptione fixus:
QVISQVIS SERVVS SINE DOMINICO IVSSV FORAS EXIERIT
ACCIPIET PLAGAS CENTVM.
In aditu autem ipso stabat ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo,
atque in lance argentea pisum purgabat. Super limen autem cauea pendebat aurea
in qua pica uaria intrantes salutabat.
[29] (XXIX) Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi. Ad
sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena
uinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum :
CAVE CANEM.
Et collegae quidem mei riserunt. Ego autem collecto spiritu non destiti totum
parientem persequi. Erat autem uenalicium {cum} titulis pictis, et ipse
Trimalchio capillatus caduceum tenebat Mineruamque ducente Romam intrabat. Hinc
quemadmodum ratiocinari didicisset, deinque dispensator factus esset, omnia
diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. In deficiente uero iam
porticu leuatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. Praesto erat
Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes. Notaui
etiam in porticu gregem cursorum cum magistro se exercentem. Praeterea grande
armarium in angulo uidi, in cuius aedicula erant Lares argentei positi
Venerisque signum marmoreum et pyxis aurea non pusilla, in qua barbam ipsius
conditam esse dicebant. Interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio picturas
haberent". Iliada et Odyssian, inquit, ac Laenatis gladiatorium munus".
[30] (XXX) Non licebat {tam multa otiose} considerare. Nos iam ad triclinium
perueneramus, in cuius parte prima procurator rationes accipiebat. Et quod
praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum securibus fixi,
quorum imam partem quasi embolum nauis aeneum finiebat, in quo erat scriptum:
C. POMPEIO TRIMALCHIONI SEVIRO AVGVSTALI CINNAMVS DISPENSATOR.
Sub eodem titulo et lucerna bilychnis de camera pendebat, et duae tabulae in
utroque poste defixae, quarum altera, si bene memini, hoc habebat inscriptum:
III ET PRIDIE KALENDAS IANVARIAS C. NOSTER FORAS CENAT,
altera lunae cursum stellarumque septem imagines pictas; et qui dies boni quique
incommodi essent, distinguente bulla notabantur.
His repleti uoluptatibus cum conaremur in triclinium intrare, exclamauit unus ex
pueris, qui super hoc officium erat positus: "Dextro pede!" Sine dubio paulisper
trepidauimus, ne contra praeceptum aliquis nostrum limen transiret.
Ceterum ut pariter mouimus dextros gressus, seruus nobis despoliatus procubuit
ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus: nec magnum esse peccatum
suum, propter quod periclitaretur; subducta enim sibi uestimenta dispensatoris
in balneo, quae uix fuissent decem sestertiorum. Retulimus ergo dextros pedes,
dispensatoremque in atrio aureos numerantem deprecati sumus ut seruo remitteret
poenam. Superbus ille sustulit uultum et: "Non tam iactura me mouet, inquit,
quam neglegentia nequissimi serui. Vestimenta mea cubitoria perdidit, quae mihi
natali meo cliens quidam donauerat, Tyria sine dubio, sed iam semel lota. Quid
ergo est? dono uobis eum".
[31] (XXXI) Obligati tam grandi beneficio cum intrassemus triclinium, occurrit nobis
ille idem seruus, pro quo rogaueramus, et stupentibus spississima basia impegit
gratias agens humanitati nostrae". Ad summam, statim scietis, ait, cui dederitis
beneficium. Vinum dominicum ministratoris gratia est".
Tandem ergo discubuimus, pueris Alexandrinis aquam in manus niuatam
infundentibus, aliisque insequentibus ad pedes ac paronychia cum ingenti
subtilitate tollentibus. Ac ne in hoc quidem tam molesto tacebant officio, sed
obiter cantabant. Ego experiri uolui an tota familia cantaret, itaque potionem
poposci. Paratissimus puer non minus me acido cantico excepit, et quisquis
aliquid rogatus erat ut daret. Pantomimi chorum, non patris familiae triclinium
crederes.
Allata est tamen gustatio ualde lauta; nam iam omnes discubuerant praeter ipsum
Trimachionem, cui locus nouo more primus seruabatur. Ceterum in promulsidari
asellus erat Corinthius cum bisaccio positus, qui habebat oliuas in altera parte
albas, in altera nigras. Tegebant asellum duae lances, in quarum marginibus
nomen Trimalchionis inscriptum erat et argenti pondus. Ponticuli etiam
ferruminati sustinebant glires melle ac papauere sparsos. Fuerunt et tomacula
supra craticulam argenteam feruentia posita et infra craticulam Syriaca pruna
cum granis Punici mali.
[32] (XXXII) In his eramus lautitiis, cum Trimalchio ad symphoniam allatus est,
positusque inter ceruicalia minutissima expressit imprudentibus risum. Pallio
enim coccineo adrasum excluserat caput, circaque oneratas ueste ceruices
laticlauiam immiserat mappam fimbriis hinc atque illinc pendentibus. Habebat
etiam in minimo digito sinistrae manus anulum grandem subauratum, extremo uero
articulo digiti sequentis minorem, ut mihi uidebatur, totum aureum, sed plane
ferreis ueluti stellis ferruminatum. Et ne has tantum ostenderet diuitias,
dextrum nudauit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo lamina
splendente conexo.
[33] (XXXIII) Vt deinde pinna argentea dentes perfodit: "Amici, inquit, nondum mihi
suaue erat in triclinium uenire, sed ne diutius absentiuos morae uobis essem,
omnem uoluptatem mihi negaui. Permittetis tamen finiri lusum". Sequebatur puer
cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris, notauique rem omnium
delicatissimam. Pro calculis enim albis ac nigris aureos argenteosque habebat
denarios.
Interim dum ille omnium textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus adhuc
nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo gallina erat lignea patentibus
in orbem alis, quales esse solent quae incubant oua. Accessere continuo duo
serui et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt, erutaque subinde
pauonina oua diuisere conuiuis. Conuertit ad hanc scenam Trimalchio uultum et:
"Amici, ait, pauonis oua gallinae iussi supponi. Et mehercules timeo ne iam
concepti sint. Temptemus tamen, si adhuc sorbilia sunt". Accipimus nos
cochlearia non minus selibras pendentia, ouaque ex farina pingui figurata
pertundimus. Ego quidem paene proieci partem meam, nam uidebatur mihi iam in
pullum coisse. Deinde ut audiui ueterem conuiuam: "Hic nescio quid boni debet
esse", persecutus putamen manu, pinguissimam ficedulam inueni piperato uitello
circumdatam.
[34] (XXXIV) Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratque
potestatem clara uoce, siquis nostrum iterum uellet mulsum sumere, cum subito
signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur. Ceterum
inter tumultum cum forte paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset,
animaduertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus
paropsidem iussit. Insecutus est supellecticarius argentumque inter reliqua
purgamenta scopis coepit euerrere. Subinde intrauerunt duo Aethiopes capillati
cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt,
uinumque dederunt in manus; aquam enim nemo porrexit.
Laudatus propter elegantias dominus: "Aequum, inquit, Mars amat. Itaque iussi
suam cuique mensam assignari. Obiter et putidissimi serui minorem nobis aestum
frequentia sua facient".
Statim allatae sunt amphorae uitreae diligenter gypsatae, quarum in ceruicibus
pittacia erant affixa cum hoc titulo:
FALERNVM OPIMIANVM ANNORVM CENTVM.
Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et: "Eheu, inquit, ergo
diutius uiuit uinum quam homuncio. Quare tangomenas faciamus. Vita uinum est.
Verum Opimianum praesto. Heri non tam bonum posui, et multo honestiores
cenabant". Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus laruam
argenteam attulit seruus sic aptatam ut articuli eius uertebraeque laxatae in
omnem partem flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et
catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:
Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est!
Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
Ergo uiuamus, dum licet esse bene.
[35] (XXXV) Laudationem ferculum est insecutum plane non pro expectatione magnum,
nouitas tamen omnium conuertit oculos. Rotundum enim repositorium duodecim
habebat signa in orbe disposita, super quae proprium conuenientemque materiae
structor imposuerat cibum: super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae
frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem
ficum Africanam, super uirginem steriliculam, super libram stateram in cuius
altera parte scriblita erat, in altera placenta, super scorpionem pisciculum
marinum, super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super
aquarium anserem, super pisces duos mullos. In medio autem caespes cum herbis
excisus fauum sustinebat. Circumferebat Aegyptius puer clibano argenteo panem.
(---). Atque ipse etiam taeterrima uoce de Laserpiciario mimo canticum
extorsit. Nos ut tristiores ad tam uiles accessimus cibos: "Suadeo, inquit
Trimalchio, cenemus; hoc est ius cenae".
[36] (XXXVI) Haec ut dixit, ad symphoniam quattuor tripudiantes procurrerunt
superioremque partem repositorii abstulerunt. Quo facto, uidemus infra altitia
et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus uideretur. Notauimus
etiam circa angulos repositorii Marsyas quattuor, ex quorum utriculis garum
piperatum currebat super pisces, qui {tamquam} in euripo natabant. Damus omnes
plausum a familia inceptum et res electissimas ridentes aggredimur. Non minus et
Trimalchio eiusmodi methodio laetus: "Carpe!", inquit. Processit statim scissor
et ad symphoniam gesticulatus ita lacerauit obsonium, ut putares essedarium
hydraule cantante pugnare. Ingerebat nihilo minus Trimalchio lentissima uoce:
"Carpe! Carpe!" Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam uocem
pertinere, non erubui eum qui supra me accumbebat, hoc ipsum interrogare. At
ille, qui saepius eiusmodi ludos spectauerat: "Vides illum, inquit, qui obsonium
carpit: Carpus uocatur. Ita quotiescumque dicit 'Carpe', eodem uerbo et uocat et
imperat".
[37] (XXXVII) Non potui amplius quicquam gustare, sed conuersus ad eum, ut quam
plurima exciperem, longe accersere fabulas coepi sciscitarique, quae esset
mulier illa quae huc atque illuc discurreret". Vxor, inquit, Trimalchionis,
Fortunata appellatur, quae nummos modio metitur. Et modo, modo quid fuit?
Ignoscet mihi genius tuus, noluisses de manu illius panem accipere. Nunc, nec
quid nec quare, in caelum abiit et Trimalchionis topanta est. Ad summam, mero
meridie si dixerit illi tenebras esse, credet. Ipse nescit quid habeat, adeo
saplutus est; sed haec lupatria prouidet omnia, et ubi non putes. Est sicca,
sobria, bonorum consiliorum: tantum auri uides. Est tamen malae linguae, pica
puluinaris. Quem amat, amat; quem non amat, non amat. Ipse Trimalchio fundos
habet, quantum milui uolant, nummorum nummos. Argentum in ostiarii illius cella
plus iacet, quam quisquam in fortunis habet. Familia uero -- babae babae! -- non
mehercules puto decumam partem esse quae dominum suum nouerit. Ad summam,
quemuis ex istis babaecalis in rutae folium coniciet.
[38] (XXXVIII) " Nec est quod putes illum quicquam emere. Omnia domi nascuntur: lana,
credrae, piper; lacte gallinaceum si quaesieris, inuenies. Ad summam, parum illi
bona lana nascebatur; arietes a Tarento emit, et eos culauit in gregem. Mel
Atticum ut domi nasceretur, apes ab Athenis iussit afferri; obiter et uernaculae
quae sunt, meliusculae a Graeculis fient. Ecce intra hos dies scripsit, ut illi
ex India semen boletorum mitteretur. Nam mulam quidem nullam habet, quae non ex
onagro nata sit. Vides tot culcitras: nulla non aut conchyliatum aut coccineum
tomentum habet. Tanta est animi beatitudo! Reliquos autem collibertos eius caue
contemnas. Valde sucossi sunt. Vides illum qui in imo imus recumbit: hodie sua
octingenta possidet. De nihilo creuit. Modo solebat collo suo ligna portare. Sed
quomodo dicunt -- ego nihil scio, sed audiui -- quom Incuboni pilleum rapuisset,
et thesaurum inuenit. Ego nemini inuideo, si quid deus dedit. Est tamen sub
alapa et non uult sibi male. Itaque proxime cum hoc titulo proscripsit:
C. POMPEIVS DIOGENES EX KALENDIS IVLIIS CENACVLVM LOCAT;
IPSE ENIM DOMVM EMIT.
Quid ille qui libertini loco iacet? Quam bene se habuit! Non impropero illi.
Sestertium suum uidit decies, sed male uacillauit. Non puto illum capillos
liberos habere. Nec mehercules sua culpa; ipso enim homo melior non est; sed
liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt. Scito autem: sociorum olla male
feruet, et ubi semel res inclinata est, amici de medio. Et quam honestam
negotiationem exercuit, quod illum sic uides! Libitinarius fuit. Solebat sic
cenare, quomodo rex: apros gausapatos, opera pistoria, auis, cocos, pistores.
Plus uini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet. Phantasia, non
homo. Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores illum conturbare
existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit:
C. IVLIVS PROCVLVS AVCTIONEM FACIET RERVM SVPERVACVARVM".
[39] (XXXIX) Interpellauit tam dulces fabulas Trimalchio; nam iam sublatum erat
ferculum, hilaresque conuiuae uino sermonibusque publicatis operam coeperant
dare. Is ergo reclinatus in cubitum: "Hoc uinum, inquit, uos oportet suaue
faciatis: pisces natare oportet. Rogo, me putatis illa cena esse contentum, quam
in theca repositorii uideratis?
Sic notus Vlixes?
Quid ergo est? Oportet etiam inter cenandum philologiam nosse. Patrono meo ossa
bene quiescant, qui me hominem inter homines uoluit esse. Nam mihi nihil noui
potest afferri, sicut ille tericulus iam semel habuit praxim. Caelus hic, in
quo duodecim dii habitant, in totidem se figuras conuertit, et modo fit aries.
Itaque quisquis nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput
praeterea durum, frontem expudoratam, cornum acutum. Plurimi hoc signo
scolastici nascuntur et arietilli". Laudamus urbanitatem mathematici; itaque
adiecit: "Deinde totus caelus taurulus fit. Itaque tunc calcitrosi nascuntur et
bubulci et qui se ipsi pascunt. In geminis autem nascuntur bigae et boues et
colei et qui utrosque parietes linunt. In cancro ego natus sum: ideo multis
pedibus sto, et in mari et in terra multa possideo; nam cancer et hoc et illoc
quadrat. Et ideo iam dudum nihil super illum posui, ne genesim meam premerem. In
leone cataphagae nascuntur et imperiosi. In uirgine mulieres et fugitiui et
compediti; in libra laniones et unguentarii et quicunque aliquid expendunt; in
scorpione uenenarii et percussores; in sagittario strabones, qui holera
spectant, lardum tollunt; in capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua cornua
nascuntur; in aquario copones et cucurbitae; in piscibus obsonatores et
rhetores. Sic orbis uertitur tanquam mola, et semper aliquid mali facit, ut
homines aut nascantur aut pereant. Quod autem in medio caespitem uidetis et
super caespitem fauum, nihil sine ratione facio. Terra mater est in medio quasi
ouum corrotundata, et omnia bona in se habet tanquam fauus".
[40] (XL) "Sophos!" uniuersi clamamus, et sublatis manibus ad camaram iuramus
Hipparchum Aratumque comparandos illi homines non fuisse, donec aduenerunt
ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta
subsessoresque cum uenabulis et totus uenationis apparatus. Necdum sciebamus
{quo} mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor sublatus est
ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt. Secutum
est hos repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis aper, et quidem
pilleatus, e cuius dentibus sportellae dependebant duae palmulis textae, altera
caryatis, altera thebaicis repleta. Circa autem minores porcelli ex
coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scrofam esse positam
significabant. Et hi quidem apophoreti fuerunt.
Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia lacerauerat,
sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus
polymita, strictoque uenatorio cultro latus apri uehementer percussit, ex cuius
plaga turdi euolauerunt. Parati aucupes cum harundinibus fuerunt, et eos circa
triclinium uolitantes momento exceperunt. Inde cum suum cuique iussisset
referri, Trimalchio adiecit: "Etiam uidete, quam porcus ille siluaticus lotam
comederit glandem". Statim pueri ad sportellas accesserunt quae pendebant e
dentibus, thebaicasque et caryatas ad numerum diuisere cenantibus.
[41] (XLI) Interim ego, qui priuatum habebam secessum, in multas cogitationes
diductus sum, quare aper pilleatus intrasset. Postquam itaque omnis bacalusias
consumpsi, duraui interrogare illum interpretem meum, quod me torqueret. At
ille: "Plane etiam hoc seruus tuus indicare potest: non enim aenigma est, sed
res aperta. Hic aper, cum heri summa cena eum uindicasset, a conuiuiis dimissus
{est}; itaque hodie tamquam libertus in conuiuium reuertitur". Damnaui ego
stuporem meum et nihil amplius interrogaui, ne uiderer nunquam inter honestos
cenasse.
Dum haec loquimur, puer speciosus, uitibus hederisque redimitus, modo Bromium,
interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uuas circumtulit, et poemata
domini sui acutissima uoce traduxit. Ad quem sonum conuersus Trimalchio:
"Dionyse, inquit, liber esto". Puer detraxit pilleum apro capitique suo
imposuit. Tum Trimalchio rursus adiecit: "Non negabitis me, inquit, habere
Liberum patrem". Laudamus dictum Trimalchionis, et circumeuntem puerum sane
perbasiamus.
Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine tyranno nacti
coepimus inuitare conuiuarum sermones.
Dama itaque primus cum pataracina poposcisset: "Dies, inquit, nihil est. Dum
uersas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium
ire. Et mundum frigus habuimus. Vix me balneus calfecit. Tamen calda potio
uestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus sum. Vinus mihi in cerebrum
abiit".
[42] (XLII) Excepit Seleucus fabulae partem et: "Ego, inquit, non cotidie lauor;
baliscus enim fullo est: aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit.
Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori laecasin dico. Nec sane lauare potui;
fui enim hodie in funus. Homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit.
Modo, modo me appellauit. Videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu! Vtres inflati
ambulamus. Minoris quam muscae sumus. {Illae} tamen aliquam uirtutem habent; nos
non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset! Quinque dies
aquam in os suum non coniecit, non micam panis. Tamen abiit ad plures. Medici
illum perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim nihil aliud est quam
animi consolatio. Tamen bene elatus est, uitali lecto, stragulis bonis. Planctus
est optime -- manu misit aliquot -- etiam si maligne illum plorauit uxor. Quid
si non illam optime accepisset? Sed mulier quae mulier miluinum genus. Neminem
nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in puteum conicias. Sed antiquus
amor cancer est".
[43] (XLIII) Molestus fuit, Philerosque proclamauit: "Viuorum meminerimus. Ille
habet, quod sibi debebatur: honeste uixit, honeste obiit. Quid habet quod
queratur? Ab asse creuit et paratus fuit quadrantem de stercore mordicus
tollere. Itaque creuit, quicquid creuit, tanquam fauus. Puto mehercules illum
reliquisse solida centum, et omnia in nummis habuit. De re tamen ego uerum
dicam, qui linguam caninam comedi: durae buccae fuit, linguosus, discordia, non
homo. Frater eius fortis fuit, amicus amico, manu plena, uncta mensa. Et inter
initia malam parram pilauit, sed recorrexit costas illius prima uindemia:
uendidit enim uinum quantum ipse uoluit. Et quod illius mentum sustulit,
hereditatem accepit, ex qua plus inuolauit quam illi relictum est. Et ille
stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio patrimonium elegauit.
Longe fugit, quisquis suos fugit. Habuit autem oracularios seruos, qui illum
pessum dederunt. Nunquam autem recte faciet, qui cito credit, utique homo
negotians. Tamen uerum quod frunitus est, quam diu uixit. {Datum est} cui datum
est, non cui destinatum. Plane Fortunae filius. In manu illius plumbum aurum
fiebat. Facile est autem, ubi omnia quadrata currunt. Et quot putas illum annos
secum tulisse? Septuaginta et supra. Sed corneolus fuit, aetatem bene ferebat,
niger tanquam coruus. Noueram hominem olim oliorum, et adhuc salax erat. Non
mehercules illum puto domo canem reliquisse. Immo etiam puellarius erat, omnis
Mineruae homo. Nec improbo, hoc solum enim secum tulit".
[44] (XLIV) Haec Phileros dixit, illa Ganymedes: "Narrat is quod nec ad terram
pertinet, cum interim nemo curat quid annona mordet. Non mehercules hodie buccam
panis inuenire potui. Et quomodo siccitas perseuerat! Iam annum esuritio fuit.
Aediles male eueniat, qui cum pistoribus colludunt: 'Serua me, seruabo te.'
Itaque populus minutus laborat; nam isti maiores maxillae semper Saturnalia
agunt. O si haberemus illos leones, quos ego hic inueni, cum primum ex Asia
ueni. Illud erat uiuere. {Si mila Siciliae si inferior esset} laruas sic istos
percolopabant, ut illis Iuppiter iratus esset. Sed memini Safinium; tunc
habitabat ad arcum ueterem, me puero: piper, non homo. Is quacunque ibat, terram
adurebat. Sed rectus, sed certus, amicus amico, cum quo audacter posses in
tenebris micare. In curia autem quomodo singulos pilabat. Nec schemas loquebatur
sed directum. Cum ageret porro in foro, sic illius uox crescebat tanquam tuba.
Nec sudauit unquam nec expuit; puto enim nescio quid Asiadis habuisse. Et quam
benignus resalutare, nomina omnium reddere, tanquam unus de nobis! Itaque illo
tempore annona pro luto erat. Asse panem quem emisses, non potuisses cum altero
deuorare. Nunc oculum bublum uidi maiorem. Heu heu, quotidie peius! Haec colonia
retrouersus crescit tanquam coda uituli. Sed quare nos habemus aedilem trium
cauniarum, qui sibi mauult assem quam uitam nostram? Itaque domi gaudet, plus in
die nummorum accipit quam alter patrimonium habet. Iam scio unde acceperit
denarios mille aureos. Sed si nos coleos haberemus, non tantum sibi placeret.
Nunc populus est domi leones, foras uulpes. Quod ad me attinet, iam pannos meos
comedi, et si perseuerat haec annona, casulas meas uendam. Quid enim futurum
est, si nec dii nec homines eius coloniae miserentur? Ita meos fruniscar, ut ego
puto omnia illa a diibus fieri. Nemo enim caelum caelum putat, nemo ieiunium
seruat, nemo Iouem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant.
Antea stolatae ibant nudis pedibus in cliuum, passis capillis, mentibus puris,
et Iouem aquam exrabant. Itaque statim urceatim plouebat: aut tunc aut nunquam,
et omnes ridebant udi tanquam mures. Itaque dii pedes lanatos habent, quia nos
religiosi non sumus. Agri iacent. . .
[45] (XLV) - Oro te, inquit Echion centonarius, melius loquere. 'Modo sic, modo
sic', inquit rusticus: uarium porcum perdiderat. Quod hodie non est, cras erit:
sic uita truditur. Non mehercules patria melior dici potest, si homines haberet.
Sed laborat hoc tempore, nec haec sola. Non debemus delicati esse; ubique medius
caelus est. Tu si aliubi fueris, dices hic porcos coctos ambulare. Et ecce
habituri sumus munus excellente in triduo die festa; familia non lanisticia, sed
plurimi liberti. Et Titus noster magnum animum habet, et est caldicerebrius. Aut
hoc aut illud erit, quid utique. Nam illi domesticus sum, non est miscix. Ferrum
optimum daturus est, sine fuga, carnarium in medio, ut amphitheater uideat. Et
habet unde. Relictum est illi sestertium tricenties: decessit illius pater male.
Vt quadringenta impendat, non sentiet patrimonium illius, et sempiterno
nominabitur. Iam Manios aliquot habet et mulierem essedariam et dispensatorem
Glyconis, qui deprehensus est cum dominam suam delectaretur. Videbis populi
rixam inter zelot et amasiunculos. Glyco autem, sestertiarius homo,
dispensatorem ad bestias dedit. Hoc est se ipsum traducere. Quid seruus
peccauit, qui coactus est facere? Magis illa matella digna fuit quam taurus
iactaret. Sed qui asinum non potest, stratum caedit. Quid autem Glyco putabat
Hermogenis filicem unquam bonum exitum facturam? Ille miluo uolanti poterat
ungues resecare; colubra restem non parit. Glyco, Glyco dedit suas; itaque
quamdiu uixerit, habebit stigmam, nec illam nisi Orcus delebit. Sed sibi quisque
peccat. Sed subolfacio quia nobis epulum daturus est Mammaea, binos denarios
mihi et meis. Quod si hoc fecerit, eripiat Norbano totum fauorem. Scias oportet
plenis uelis hunc uinciturum. Et reuera, quid ille nobis boni fecit? Dedit
gladiatores sestertiarios iam decrepitos, quos si sufflasses, cecidissent; iam
meliores bestiarios uidi. Occidit de lucerna equites; putares eos gallos
gallinaceos: alter burdubasta, alter loripes, tertiarius mortuus pro mortuo, qui
haberet neruia praecisa. Vnus licuius flaturae fuit Thraex, qui et ipse ad
dictata pugnauit. Ad summam, omnes postea secti sunt; adeo de magna turba
'Adhibete' acceperant: plane fugae merae. 'Munus tamen, inquit, tibi dedi -- et
ego tibi plodo.' Computa, et tibi plus do quam accepi. Manus manum lauat.
[46] (XLVI) "Videris mihi, Agamemnon, dicere: 'Quid iste argutat molestus?' Quia tu,
qui potes loquere, non loquis. Non es nostrae fasciae, et ideo pauperorum uerba
derides. Scimus te prae litteras fatuum esse. Quid ergo est? Aliqua die te
persuadeam, ut ad uillam uenias et uideas casulas nostras. Inueniemus quod
manducemus, pullum, oua: belle erit, etiam si omnia hoc anno tempestas dispare
pallauit. Inueniemus ergo unde saturi fiamus. Et iam tibi discipulus crescit
cicaro meus. Iam quattuor partis dicit; si uixerit, habebis ad latus seruulum.
Nam quicquid illi uacat, caput de tabula non tollit. Ingeniosus est et bono
filo, etiam si in aues morbosus est. Ego illi iam tres cardeles occidi, et dixi
quia mustella comedit. Inuenit tamen alias nenias, et libentissime pingit.
Ceterum iam Graeculis calcem impingit et Latinas coepit non male appetere, etiam
si magister eius sibi placens sit. Nec uno loco consistit, sed uenit {raro; scit
qui}dem litteras, sed non uult laborare. Est et alter non quidem doctus, sed
curiosus, qui plus docet quam scit. Itaque feriatis diebus solet domum uenire,
et quicquid dederis, contentus est. Emi ergo nunc puero aliquot libra rubricata,
quia uolo illum ad domusionem aliquid de iure gustare. Habet haec res panem. Nam
litteris satis inquinatus est. Quod si resilierit, destinaui illum artificii
docere, aut tonstreinum aut praeconem aut certe causidicum, quod illi auferre
non possit nisi Orcus. Ideo illi cotidie clamo: "Primigeni, crede mihi, quicquid
discis, tibi discis. Vides Phileronem causidicum: si non didicisset, hodie famem
a labris non abigeret. Modo, modo, collo suo circumferebat onera uenalia; nunc
etiam aduersus Norbanum se extendit". Litterae thesaurum est, et artificium
nunquam moritur".
[47] (XLVII) Eiusmodi tabulae uibrabant, cum Trimalchio intrauit et detersa fronte
unguento manus lauit; spatioque minimo interposito: "Ignoscite mihi, inquit,
amici, multis iam diebus uenter mihi non respondit. Nec medici se inueniunt.
Profuit mihi tamen maleicorium et taeda ex aceto. Spero tamen, iam ueterem
pudorem sibi imponet. Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum. Itaque
si quis uestrum uoluerit sua re causa facere, non est quod illum pudeatur. Nemo
nostrum solide natus est. Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam
continere. Hoc solum uetare ne Iouis potest. Rides, Fortunata, quae soles me
nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum uetuo facere quod se iuuet,
et medici uetant continere. Vel si quid plus uenit, omnia foras parata sunt:
aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi, anathymiasis si in cerebrum it,
et in toto corpore fluctum facit. Multos scio periisse, dum nolunt sibi uerum
dicere". Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus
crebris potiunculis risum.
Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, cliuo laborare. Nam
mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt
capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat,
alterum trimum, tertium uero iam sexennem. Ego putabam petauristarios intrasse
et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos. Sed Trimalchio
expectatione discussa: "Quem, inquit, ex eis uultis in cenam statim fieri?
Gallum enim gallinaceum, Penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei coci
etiam uitulos aeno coctos solent facere". Continuoque cocum uocari iussit, et
non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara uoce: "Ex
quota decuria es?" Cum ille se ex quadragesima respondisset: "Empticius an,
inquit, domi natus? -- Neutrum, inquit cocus, sed testamento Pansae tibi
relictus sum. -- Vide ergo, ait, ut diligenter ponas; si non, te iubebo in
decuriam uiatorum conici". Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam
obsonium duxit.
[48] (XLVIII) Trimalchio autem miti ad nos uultu respexit et: "Vinum, inquit, si non
placet, mutabo; uos illud oportet bonum faciatis. Deorum beneficio non emo, sed
nunc quicquid ad saliuam facit, in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non
noui. Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis. Nunc coniungere
agellis Siciliam uolo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines nauigem. Sed
narra tu mihi, Agamemnon, quam controuersiam hodie declamasti? Ego autem si
causas non ago, in domusionem tamen litteras didici. Et ne me putes studia
fastiditum, tres bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si
me amas, peristasim declamationis tuae".
Cum dixisset Agamemnon: "Pauper et diues inimici erant ---", ait Trimalchio:
"Quid est pauper? -- Vrbane", inquit Agamemnon et nescio quam controuersiam
euit. Statim Trimalchio: "Hoc, inquit, si factum est, controuersia non est; si
factum non est, nihil est". Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur
laudationibus: "Rogo, inquit, Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim
aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem
poricino extorsit? Solebam haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam
quidem Cumis ego ipse oculis meis uidi in ampulla pendere, et cum illi pueri
dicerent: "Sibilla, g-ti g-thelis?", respondebat illa: "g-apothanein g-theloh".
[49] (XLIX) Nondum efflauerat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam
occupauit. Mirari nos celeritatem coepimus, et iurare ne gallum quidem
gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe maior
nobis porcus uidebatur esse, quam paulo ante aper fuerat. Deinde magis magisque
Trimalchio intuens eum: "Quid? quid? inquit, porcus hic non est exinteratus? Non
mehercules est. Voca, uoca cocum in medio". Cum constitisset ad mensam cocus
tristis et diceret se oblitum esse exinterare: "Quid, oblitus? Trimalchio
exclamat, putes illum piper et cuminum non coniecisse! Despolia!" Non fit mora,
despoliatur cocus atque inter duos tortores maestus consistit. Deprecari tamen
omnes coeperunt et dicere: "Solet fieri. -- Rogamus mittas. -- Postea si
fecerit, nemo nostrum pro illo rogabit". Ego crudelissimae seueritatis, non
potui me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis: "Plane, inquam, hic debet
seruus esse nequissimus: aliquis obliuisceretur porcum exinterare? Non
mehercules illi ignoscerem, si piscem praeterisset". At non Trimalchio, qui
relaxato in hilaritatem uultu: "Ergo, inquit, quia tam malae memoriae es, palam
nobis illum exintera". Recepta cocus tunica cultrum arripuit, porcique uentrem
hinc atque illinc timida manu secuit. Nec mora, ex plagis ponderis inclinatione
crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.
[50] (L) Plausum post hoc automatum familia dedit et "Gaio feliciter!" conclamauit.
Nec non cocus potione honoratus est, etiam argentea corona poculumque in lance
accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio:
"Solus sum qui uera Corinthea habeam". Exspectabam ut pro reliqua insolentia
diceret sibi uasa Corintho afferri. Sed ille melius: "Et forsitan, inquit,
quaeris quare solus Corinthea uera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo,
Corinthus uocatur. Quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habeat? Et ne
me putetis nesapium esse, ualde bene scio, unde primum Corinthea nata sint. Cum
Ilium captum est, Hannibal, homo uafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et
aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in unum
aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt catilla et
paropsides {et} statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc
nec illud. Ignoscetis mihi quod dixero: ego malo mihi uitrea, certe non olunt.
Quod si non frangerentur, mallem mihi quam aurum; nunc autem uilia sunt.
[51] (LI) "Fuit tamen faber qui fecit phialam uitream, quae non frangebatur. Admissus
ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesari et illam in
pauimentum proiecit. Caesar non pote ualdius quam expauit. At ille sustulit
phialam de terra; collisa erat tamquam uasum aeneum. Deinde martiolum de sinu
protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se coleum Iouis
tenere, utique postquam illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram
uitreorum?' Vide modo. Postquam negauit, iussit illum Caesar decollari: quia
enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.
[52] (LII) "In argento plane studiosus sum. Habeo scyphos urnales plus minus.
Quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic
uti uiuere putes. Habeo capidem quam reliquit patronorum meus, ubi
Daedalus Niobam in equum Troianum includit. Nam Hermerotis pugnas et Petraitis
in poculis habeo, omnia ponderosa; meum enim intelligere nulla pecunia uendo".
Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio: "Cito,
inquit, te ipsum caede, quia nugax es". Statim puer demisso labro orare. At
ille: "Quid me, inquit, rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te
impetres, ne sis nugax". Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero.
Ille dimissus circa mensam percucurrit. Et "Aquam foras, uinum intro " clamauit
{Trimalchio}. Excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui
sciebat quibus meritis reuocaretur ad cenam. Ceterum laudatus Trimalchio
hilarius bibit et iam ebrio proximus: "Nemo, inquit, uestrum rogat Fortunatam
meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo melius ducit".
Atque ipse erectis super frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente
tota familia: "madeia perimadeia". Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad
aurem accessisset; et credo, dixerit non decere grauitatem eius tam humiles
ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam modo Fortunatam suam {uerebatur},
reuertebat modo ad naturam.
[53] (LIII) Et plane interpellauit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam Vrbis
acta recitauit: "VII kalendas Sextiles: in praedio Cumano, quod est
Trimalchionis, nati sunt pueri XXX, puellae XL; sublata in horreum ex area
tritici milia modium quingenta; boues domiti quingenti. Eodem die: Mithridates
seruus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in
arcam relatum est, quod collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die:
incendium factum est in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae uilici. --
Quid, inquit Trimalchio, quando mihi Pompeiani horti empti sunt? -- Anno priore,
inquit actuarius, et ideo in rationem nondum uenerunt". Excanduit Trimalchio et:
"Quicunque, inquit, mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem sciero,
in rationes meas inferri uetuo". Iam etiam edicta aedilium recitabantur et
saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; iam nomina
uilicorum et repudiata a circumitore liberta in balneatoris contubernio
deprehensa, et atriensis Baias relegatus; iam reus factus dispensator, et
iudicium inter cubicularios actum.
Petauristarii autem tandem uenerunt. Baro insulsissimus cum scalis constitit
puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare, circulos deinde
ardentes transire et dentibus amphoram sustinere. Mirabatur haec solus
Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse: ceterum duo esse in rebus
humanis, quae libentissime spectaret, petauristarios et cornicines; reliqua,
animalia, acroemata, tricas meras esse". Nam et comoedos, inquit, emeram, sed
malui illos Atellanam facere, et choraulen meum iussi Latine cantare".
[54] (LIV) Cum maxime haec dicente Gaio puer {in lectum} Trimalchionis delapsus est.
Conclamauit familia, nec minus conuiuae, non propter hominem tam putidum, cuius
etiam ceruices fractas libenter uidissent, sed propter malum exitum cenae, ne
necesse haberent alienum mortuum plorare. Ipse Trimalchio cum grauiter
ingemuisset superque brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et
inter primos Fortunata crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infelicem
proclamauit. Nam puer quidem, qui ceciderat, circumibat iam dudum pedes nostros
et missionem rogabat. Pessime mihi erat, ne his precibus per ridiculum aliquid
catastropha quaeretur. Nec enim adhuc exciderat cocus ille, qui oblitus fuerat
porcum exinterare. Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem
automatum aliquod exiret, utique postquam seruus uerberari coepit, qui brachium
domini contusum alba potius quam conchyliata inuoluerat lana. Nec longe
aberrauit suspicio mea; in uicem enim poenae uenit decretum Trimalchionis, quo
puerum iussit liberum esse, ne quis posset dicere tantum uirum esse a seruo
uulneratum.
[55] (LV) Comprobamus nos factum et quam in praecipiti res humanae essent, uario
sermone garrimus".Ita, inquit Trimalchio, non oportet hunc casum sine
inscriptione transire; statimque codicillos poposcit et non diu cogitatione
distorta haec recitauit:
"Quod non expectes, ex transuerso fit
et supra nos Fortuna negotia curat:
quare da nobis uina Falerna puer".
Ab hoc epigrammate coepit poetarum esse mentio (---) diuque summa carminis
penes Mopsum Thracem commorata est (---) donec Trimalchio: "Rogo, inquit,
magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse? Ego alterum puto
disertiorem fuisse, alterum honestiorem. Quid enim his melius dici potest?
Luxuriae ructu Martis marcent moenia.
Tuo palato clausus pauo pascitur
plumato amictus aureo Babylonico,
gallina tibi Numidica, tibi gallus spado.
Ciconia etiam, grata peregrina hospita
pietaticultrix, gracilipes, crotalistria,
auis exul hiemis, titulus tepidi temporis,
nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
Quo margarita cara tibi, bacam Indicam?
An ut matrona ornata phaleris pelagiis
tollat pedes indomita in strato extraneo?
Smaragdum ad quam rem uiridem, pretiosum uitrum?
Quo Carchedonios optas ignes lapideos?
Nisi ut scintillet probitas e carbunculis?
Aequum est induere nuptam uentum textilem,
palam prostare nudam in nebula linea?
[56] (LVI) "Quod autem, inquit, putamus secundum litteras difficillimum esse
artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid homunciones
intra praecordia sua habeant et quando febris ueniat, etiam si illos odi
pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari; nummularius, qui per argentum
aes uidet. Nam mutae bestiae laboriosissimae boues et oues: boues, quorum
beneficio panem manducamus; oues, quod lana illae nos gloriosos faciunt. Et
facinus indignum, aliquis ouillam est et tunicam habet. Apes enim ego diuinas
bestias puto, quae mel uomunt, etiam si dicuntur illud a Ioue afferre. Ideo
autem pungunt, quia ubicunque dulce est, ibi et acidum inuenies".
Iam etiam philosophos de negotio deiciehat, cum pittacia in scypho circumferri
coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitauit. "Argentum
sceleratum": allata est perna, supra quam acetabula erant posita. "Ceruical":
offla collaris allata est. "Serisapia et contumelia": {xerophagiae ex sale}
datae sunt et contus cum malo. "Porri et persica": flagellum et cultrum accepit.
"Passeres et muscarium": uuam passam et mel Atticum. "Cenatoria et forensia":
offlam et tabulas accepit. "Canale et pedale": lepus et solea est allata.
"Muraena et littera": murem cum rana alligatum fascemque betae accepit. Diu
risimus. Sexcenta huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae.
[57] (LVII) Ceterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum omnia sublatis manibus
eluderet et usque ad lacrimas rideret, unus ex conlibertis Trimalchionis
excanduit, is ipse qui supra me discumbebat, et:
"Quid rides, inquit, berbex? An tibi non placent lautitiae domini mei? Tu enim
beatior es et conuiuare melius soles. Ita Tutelam huius loci habeam propitiam,
ut ego si secundum illum discumberem, iam illi balatum clusissem. Bellum pomum,
qui rideatur alios; larifuga nescio quis, nocturnus, qui non ualet lotium suum.
Ad summam, si circumminxero illum, nesciet qua fugiat. Non mehercules soleo cito
feruere, sed in molle carne uermes nascuntur. Ridet! Quid habet quod rideat?
Numquid pater fetum emit lamna? Eques Romanus es? Et ego regis filius. Quare
ergo seruiuisti? Quia ipse me dedi in seruitutem et malui ciuis Romanus esse
quam tributarius. Et nunc spero me sic uiuere, ut nemini iocus sim. Homo inter
homines sum, capite aperto ambulo; assem aerarium nemini debeo; constitutum
habui nunquam; nemo mihi in foro dixit: 'Redde quod debes'. Glebulas emi,
lamellulas paraui; uiginti uentres pasco et canem; contubernalem meam redemi, ne
qui in illius capillis manus tergeret; mille denarios pro capite solui; seuir
gratis factus sum; spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam. Tu autem tam
laboriosus es, ut post te non respicias! In alio peduclum uides, in te ricinum
non uides. Tibi soli ridiclei uidemur; ecce magister tuus, homo maior natus:
placemus illi. Tu lacticulosus, nec 'mu' nec 'ma' argutas, uasus fictilis, immo
lorus in aqua: lentior, non melior. Tu beatior es: bis prande, bis cena. Ego
fidem meam malo quam thesauros. Ad summam, quisquam me bis poposcit? Annis
quadraginta seruiui; nemo tamen scit utrum seruus essem an liber. Et puer
capillatus in hanc coloniam ueni; adhuc basilica non erat facta. Dedi tamen
operam ut domino satis facerem, homini maiesto et dignitosso, cuius pluris erat
unguis quam tu totus es. Et habebam in domo qui mihi pedem opponerent hac illac;
tamen -- genio illius gratias! -- enataui. Haec sunt uera athla; nam in ingenuum
nasci tam facile est quam 'Accede istoc'. Quid nunc stupes tanquam hircus in
eruilia?"
[58] (LVIII) Post hoc dictum Giton, qui ad pedes stabat, risum iam diu compressum
etiam indecenter effudit. Quod cum animaduertisset aduersarius Ascylti, flexit
conuicium in puerum et: "Tu autem, inquit, etiam tu rides, caepa cirrata? O?
Saturnalia? rogo, mensis December est? Quando uicesimam numerasti? Quid faciat
crucis offla, coruorum cibaria. Curabo iam tibi Iouis iratus sit, et isti qui
tibi non imperat. Ita satur pane fiam, ut ego istud conliberto meo dono,
alioquin iam tibi depraesentiarum reddidissem. Bene nos habemus, at isti nugae,
qui tibi non imperant. Plane qualis dominus, talis et seruus. Vix me teneo, nec
sum natura caldicerebrius, {sed} cum coepi, matrem meam dupundii non facio.
Recte, uidebo te in publicum, mus, immo terrae tuber: nec sursum nec deorsum non
cresco, nisi dominum tuum in rutae folium non conieci, nec tibi parsero, licet
mehercules Iouem Olympium clames. Curabo longe tibi sit comula ista besalis et
dominus dupunduarius. Recte, uenies sub dentem: aut ego non me noui, aut non
deridebis, licet barbam auream habeas. Athana tibi irata sit curabo, et qui te
primus deurode fecit. Non didici geometrias, critica et alogas naenias, sed
lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum. Ad
summam, si quid uis, ego et tu sponsiunculam: exi, defero lamnam. Iam scies
patrem tuum mercedes perdidisse, quamuis et rhetoricam scis. Ecce:
'Qui de nobis? longe uenio, late uenio: solue me'.
Dicam tibi, qui de nobis currit et de loco non mouetur; qui de nobis crescit et
minor fit. Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella. Ergo aut tace aut
meliorem noli molestare, qui te natum non putat, nisi si me iudicas anulos
buxeos curare, quos amicae tuae inuolasti. Occuponem propitium! Eamus in forum
et pecunias mutuemur: iam scies hoc ferrum fidem habere. Vah, bella res est
uolpis uda! Ita lucrum faciam et ita bene moriar ut populus per exitum meum
iuret, nisi te toga ubique peruersa fuero persecutus. Bella res et iste, qui te
haec docet: mufrius, non magister. {Nos aliter} didicimus. Dicebat enim
magister: 'Sunt uestra salua? Recta domum. Caue circumspicias, caue maiorem
maledicas'. At nunc mera mapalia: nemo dupondii euadit. Ego, quod me sic uides,
propter artificium meum diis gratias ago".
[59] (LIX) Coeperat Ascyltos respondere conuicio, sed Trimalchio delectatus
colliberti eloquentia: "Agite, inquit, scordalias de medio. Suauiter sit potius,
et tu, Hermeros, parce adulescentulo. Sanguen illi feruet, tu melior esto.
Semper in hac re qui uincitur, uincit. Et tu cum esses capo, cocococo, atque cor
non habebas. Simus ergo, quod melius est, a primitiis hilares et Homeristas
spectemus". Intrauit factio statim hastisque scuta concrepuit. Ipse Trimalchio
in puluino consedit, et cum Homeristae Graecis uersibus colloquerentur, ut
insolenter solent, ille canora uoce Latine legebat librum. Mox silentio facto:
"Scitis, inquit, quam fabulam agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt.
Horum soror erat Helena. Agamemnon illam rapuit et Dianae ceruam subiecit. Ita
nunc Homeros dicit, quemadmodum inter se pugnent Troiani et Parentini. Vicit
scilicet, et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit uxorem. Ob eam rem Aiax
insanit, et statim argumentum explicabit". Haec ut dixit Trimalchio, clamorem
Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem uitulus in lance
ducenaria elixus allatus est, et quidem galeatus. Secutus est Aiax strictoque
gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo uersa modo supina gesticulatus,
mucrone frusta collegit mirantibusque uitulum partitus est.
[60] (LX) Nec diu mirari licuit tam elegantes strophas; nam repente lacunaria sonare
coeperunt totumque triclinium intremuit. Consternatus ego exsurrexi, et timui ne
per tectum petauristarius aliquis descenderet. Nec minus reliqui conuiuae
mirantes erexere uultus expectantes quid noui de caelo nuntiaretur. Ecce autem
diductis lacunaribus subito circulus ingens, de cupa uidelicet grandi excussus,
demittitur, cuius per totum orbem coronae aureae cum alabastris unguenti
pendebant. Dum haec apophoreta iubemur sumere, respiciens ad mensam (---).
Iam illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a
pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uuas
sustinebat more uulgato. Auidius ad pompam manus porreximus, et repente noua
ludorum remissio hilaritatem hic refecit. Omnes enim placentae omniaque poma
etiam minima uexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad nos
molestus umor accedere. Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu
perfusum, consurreximus altius et "Augusto, patri patriae, feliciter " diximus.
Quibusdam tamen etiam post hanc uenerationem poma rapientibus, et ipsi mappas
impleuimus, ego praecipue, qui nullo satis amplo munere putabam me onerare
Gitonis sinum.
Inter haec tres pueri candidas succincti tunicas intrauerunt, quorum duo Lares
bullatos super mensam posuerunt, unus pateram uini circumferens "dii propitii "
clamabat.
Aiebat autem unum Cerdonem, alterum Felicionem, tertium Lucronem uocari. Nos
etiam ueram imaginem ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus
praeterire.
[61] (LXI) Postquam ergo omnes bonam mentem bonamque ualitudinem sibi optarunt,
Trimalchio ad Nicerotem respexit et: "Solebas, inquit, suauius esse in conuictu;
nescio quid nunc taces nec muttis. Oro te, sic felicem me uideas, narra illud
quod tibi usu uenit". Niceros delectatus affabilitate amici: "Omne me, inquit,
lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem uideo. Itaque
hilaria mera sint, etsi timeo istos scolasticos ne me rideant. Viderint: narrabo
tamen, quid enim mihi aufert, qui ridet? satius est rideri quam derideri".
Haec ubi dicta dedit
talem fabulam exorsus est:
"Cum adhuc seruirem, habitabamus in uico angusto; nunc Gauillae domus est. Ibi,
quomodo dii uolunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noueratis Melissam
Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego non mehercules corporaliter aut
propter res uenerias curaui, sed magis quod benemoria fuit. Si quid ab illa
petii, nunquam mihi negatum; fecit assem, semissem habui; in illius sinum
demandaui, nec unquam fefellitus sum. Huius contubernalis ad uillam supremum
diem obiit. Itaque per scutum per ocream egi aginaui, quemadmodum ad illam
peruenirem: nam, ut aiunt, in angustiis amici apparent.
[62] (LXII) "Forte dominus Capuae exierat ad scruta scita expedienda. Nactus ego
occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium ueniat.
Erat autem miles, fortis tanquam Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia; luna
lucebat tanquam meridie. Venimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas
facere; sedeo ego cantabundus et stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem,
ille exuit se et omnia uestimenta secundum uiam posuit. Mihi anima in naso esse;
stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit uestimenta sua, et subito lupus
factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti
facio. Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et
in siluas fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem; deinde accessi, ut uestimenta
eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium
tamen strinxi et {in tota uia} umbras cecidi, donec ad uillam amicae meae
peruenirem. In laruam intraui, paene animam ebulliui, sudor mihi per bifurcum
uolabat, oculi mortui; uix unquam refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod
tam sero ambularem, et: 'Si ante, inquit, uenisses, saltem nobis adiutasses;
lupus enim uillam intrauit et omnia pecora tanquam lanius sanguinem illis misit.
Nec tamen derisit, etiamsi fugit; senius enim noster lancea collum eius
traiecit'. Haec ut audiui, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai
nostri domum fugi tanquam copo compilatus; et postquam ueni in illum locum, in
quo lapidea uestimenta erant facta, nihil inueni nisi sanguinem. Vt uero domum
ueni, iacebat miles meus in lecto tanquam bouis, et collum illius medicus
curabat. Intellexi illum uersipellem esse, nec postea cum illo panem gustare
potui, non si me occidisses. Viderint quid de hoc alii exopinissent; ego si
mentior, genios uestros iratos habeam".
[63] (LXIII) Attonitis admiratione uniuersis: "Saluo, inquit, tuo sermone,
Trimalchio, si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem
nihil nugarum narrare: immo certus est et minime linguosus. Nam et ipse uobis
rem horribilem narrabo. Asinus in tegulis.
"Cum adhuc capillatus essem, nam a puero uitam Chiam gessi, ipsimi nostri
delicatus decessit, mehercules margaritum, coeritus et omnium numerum. Cum
ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in tristimonio essemus,
subito {stridere} strigae coeperunt; putares canem leporem persequi. Habebamus
tunc hominem Cappadocem, longum, ualde audaculum et qui ualebat: poterat bouem
iratum tollere. Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, inuoluta
sinistra manu curiose, et mulierem tanquam hoc loco -- saluum sit, quod tango!
-- mediam traiecit. Audimus gemitum, et -- plane non mentiar -- ipsas non
uidimus. Baro autem noster introuersus se proiecit in lectum, et corpus totum
liuidum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala
manus. Nos cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret
corpus filii sui, tangit et uidet manuciolum de stramentis factum. Non cor
habebat, non intestina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae inuolauerant
et supposuerant stramenticium uauatonem. Rogo uos, oportet credatis, sunt
mulieres plussciae, sunt Nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt. Ceterum
baro ille longus post hoc factum nunquam coloris sui fuit, immo post paucos dies
freneticus periit".
[64] (LXIV) Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus Nocturnas, ut
suis se teneant, dum redimus a cena.
Et sane iam lucernae mihi plures uidebantur ardere totumque triclinium esse
mutatum, cum Trimalchio: "Tibi dico, inquit, Plocame, nihil narras? nihil nos
delectaris? Et solebas suauius esse, canturire belle deuerbia, adicere melicam.
Heu, heu, abistis dulces caricae. -- Iam, inquit ille, quadrigae meae
decucurrerunt, ex quo podagricus factus sum. Alioquin cum essem adulescentulus,
cantando paene tisicus factus sum. Quid saltare? quid deuerbia? quid tonstrinum?
Quando parem habui nisi unum Apelletem?"
Appositaque ad os manu, nescio quid taetrum exsibilauit quod postea Graecum esse
affirmabat. Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad delicias
suas respexit, quem Croesum appellabat. Puer autem lippus, sordidissimis
dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina inuoluebat fascia,
panemque semissem ponebat supra torum, ac nausia recusantem saginabat. Quo
admonitus officio Trimalchio Scylacem iussit adduci "praesidium domus
familiaeque". Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena uinctus,
admonitusque ostiarii calce ut cubaret, ante mensam se posuit. Tum Trimalchio
iactans candidum panem: "Nemo, inquit, in domo mea me plus amat". Indignatus
puer, quod Scylacem tam effuse laudaret, catellam in terram deposuit hortatusque
{est} ut ad rixam properaret. Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo
latratu triclinium impleuit Margaritamque Croesi paene lacerauit. Nec intra
rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam supra mensam euersum et uasa
omnia crystallina comminuit, et oleo feruenti aliquot conuiuas respersit.
Trimalchio, ne uideretur iactura motus, basiauit puerum ac iussit supra dorsum
ascendere suum. Non moratus ille usus est equo, manuque plena scapulas eius
subinde uerberauit, interque risum proclamauit: "Bucco, bucco, quot sunt hic?"
Repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri
potionesque diuidi omnibus seruis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione:
"Si quis, inquit, noluerit accipere, caput illi perfunde. Interdiu seuera, nunc
hilaria".
[65] (LXV) Hanc humanitatem insecutae sunt matteae, quarum etiam recordatio me, si
qua est dicenti fides, offendit. Singulae enim gallinae altiles pro turdis
circumlatae sunt et oua anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime
{a} nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas. Inter haec triclinii
ualuas lictor percussit, amictusque ueste alba cum ingenti frequentia comissator
intrauit. Ego maiestate conterritus praetorem putabam uenisse. Itaque temptaui
assurgere et nudos pedes in terram deferre. Risit hanc trepidationem Agamemnon
et: "Contine te, inquit, homo stultissime. Habinnas seuir est idemque
lapidarius, qui uidetur monumenta optime facere".
Recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habinnamque intrantem cum admiratione
ingenti spectabam. Ille autem iam ebrius uxoris suae umeris imposuerat manus,
oneratusque aliquot coronis et unguento per frontem in oculos fluente, praetorio
loco se posuit, continuoque uinum et caldam poposcit. Delectatus hac Trimalchio
hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum, quaesiuitque quomodo acceptus
esset. "Omnia, inquit, habuimus praeter te; oculi enim mei hic erant. Et
mehercules bene fuit. Scissa lautum nouendialem seruo suo misello faciebat, quem
mortuum manu miserat. Et, puto, cum uicensimariis magnam mantissam habet;
quinquaginta enim millibus aestimant mortuum. Sed tamen suauiter fuit, etiam si
coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere".
[66] (LXVI) -- Tamen, inquit Trimalchio, quid habuistis in cena? -- Dicam, inquit, si
potuero; nam tam bonae memoriae sum, ut frequenter nomen meum obliuiscar.
Habuimus tamen in primo porcum botulo coronatum et circa sangunculum et gizeria
optime facta et certe betam et panem autopyrum de suo sibi, quem ego malo quam
candidum; {nam} et uires facit, et cum mea re causa facio, non ploro. Sequens
ferculum fuit sciribilita frigida et supra mel caldum infusum excellente
Hispanum. Itaque de sciribilita quidem non minimum edi, de melle me usque
tetigi. Circa cicer et lupinum, caluae arbitratu et mala singula. Ego tamen duo
sustuli et ecce in mappa alligata habeo; nam si aliquid muneris meo uernulae non
tulero, habebo conuicium. Bene me admonet domina mea. In prospectu habuimus
ursinae frustum, de quo cum imprudens Scintilla gustasset, paene intestina sua
uomuit; ego contra plus libram comedi, nam ipsum aprum sapiebat. Et si, inquam,
ursus homuncionem comest, quanto magis homuncio debet ursum comesse? In summo
habuimus caseum mollem et sapam et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia
in catillis et oua pilleata et rapam et senape et catillum concacatum -- pax
Palamedes! -- Etiam in alueo circumlata sunt oxycomina, unde quidam etiam
improbi ternos pugnos sustulerunt. Nam pernae missionem dedimus.
[67] (LXVII) "Sed narra mihi, Gai, rogo, Fortunata quare non recumbit? -- Quomodo
nosti, inquit, illam, Trimalchio, nisi argentum composuerit, nisi reliquias
pueris diuiserit, aquam in os suum non coniciet. -- Atqui, respondit Habinnas,
nisi illa discumbit, ego me apoculo". Et coeperat surgere, nisi signo dato
Fortunata quater amplius a tota familia esset uocata. Venit ergo galbino
succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides
tortae phaecasiaeque inauratae. Tunc sudario manus tergens, quod in collo
habebat, applicat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat uxor,
osculataque plaudentem: "Est te, inquit, uidere?"
Eo deinde peruentum est, ut Fortunata armillas suas crassissimis detraheret
lacertis Scintillaeque miranti ostenderet. Vltimo etiam periscelides resoluit et
reticulum aureum, quem ex obrussa esse dicebat. Notauit haec Trimalchio
iussitque afferri omnia et: "Videtis, inquit, mulieris compedes: sic nos
barcalae despoliamur. Sex pondo et selibram debet habere. Et ipse nihilo minus
habeo decem pondo armillam ex millesimis Mercurii factam". Vltimo etiam, ne
mentiri uideretur, stateram iussit afferri et circulatum approbari pondus. Nec
melior Scintilla, quae de ceruice sua capsellam detraxit aureolam, quam
Felicionem appellabat. Inde duo crotalia protulit et Fortunatae inuicem
consideranda dedit et: "Domini, inquit, mei beneficio nemo habet meliora. --
Quid? inquit Habinnas, excatarissasti me, ut tibi emerem fabam uitream. Plane si
filiam haberem, auriculas illi praeciderem. Mulieres si non essent, omnia pro
luto haberemus; nunc hoc est caldum meiere et frigidum potare".
Interim mulieres sauciae inter se riserunt ebriaeque iunxerunt oscula, dum
altera diligentiam matris familiae iactat, altera delicias et indiligentiam
uiri. Dumque sic cohaerent, Habinnas furtim consurrexit, pedesque Fortunatae
correptos super lectum immisit. "Au! au!" illa proclamauit aberrante tunica
super genua. Composita ergo in gremio Scintillae indecentissimam rubore faciem
sudario abscondit.
[68] (LXVIII) Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset
afferri, sustulerunt serui omnes mensas et alias attulerunt, scobemque croco et
minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante uideram, ex lapide speculari
puluerem tritum. Statim Trimalchio: "Poteram quidem, inquit, hoc fericulo esse
contentus; secundas enim mensas habetis. {Sed} si quid belli habes, affer".
Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari
clamante Trimalchione subinde: "Muta!". Ecce alius ludus. Seruus qui ad pedes
Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo proclamauit subito canora uoce:
Interea medium Aeneas iam classe tenebat, Certus iter ---.
Nullus sonus unquam acidior percussit aures meas; nam praeter errantis barbariae
aut adiectum aut deminutum clamorem, miscebat Atellanicos uersus, ut tunc primum
me etiam Vergilius offenderit. Lassus tamen cum aliquando desisset, adiecit
Habinnas et "Nunquam, inquit, didicit, sed ego ad circulatores eum mittendo
erudibam. Itaque parem non habet, siue muliones uolet siue circulatores imitari.
Desperatum ualde ingeniosus est: idem sutor est, idem cocus, idem pistor, omnis
Musae mancipium. Duo tamen uitia habet, quae si non haberet, esset omnium
numerum: recutitus est et stertit. Nam quod strabonus est, non curo; sicut Venus
spectat. Ideo nihil tacet, uix oculo mortuo unquam. Illum emi trecentis
denariis".
[69] (LXIX) Interpellauit loquentem Scintilla et: "Plane, inquit, non omnia artificia
serui nequam narras. Agaga est; at curabo stigmam habeat". Risit Trimalchio et:
"Adcognosco, inquit, Cappadocem: nihil sibi defraudit, et mehercules laudo
illum; hoc enim nemo parentat. Tu autem, Scintilla, noli zelotypa esse. Crede
mihi, et uos nouimus. Sic me saluum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam
debattuere, ut etiam dominus suspicaretur; et ideo me in uilicationem relegauit.
Sed tace, lingua, dabo panem". Tanquam laudatus esset nequissimus seruus,
lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora tubicines imitatus est
succinente Habinna et inferius labrum manu deprimente. Vltimo etiam in medium
processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus
cum flagello mulionum fata egit, donec uocatum ad se Habinnas basiauit,
potionemque illi porrexit et: "Tanto melior, inquit, Massa, dono tibi caligas".
Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis esset allata, turdi
siliginei uuis passis nucibusque farsi. Insecuta sunt Cydonia etiam mala
spinis confixa, ut echinos efficerent. Et haec quidem tolerabilia erant, si non
fericulum longe monstrosius effecisset ut uel fame perire mallemus. Nam cum
positus esset, ut nos putabamus, anser altilis circaque pisces et omnium genera
auium: "{Amici}, inquit Trimalchio, quicquid uidetis hic positum, de uno
corpore est factum". Ego scilicet homo prudentissimus, statim intellexi quid
esset, et respiciens Agamemnon: "Mirabor, inquam, nisi omnia ista de {fimo}
facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem
fieri".
[70] (LXX) Necdum finieram sermonem, cum Trimalchio ait: "Ita crescam patrimonio, non
corpore, ut ista cocus meus de porco fecit. Non potest esse pretiosior homo.
Volueris, de uulua faciet piscem, de lardo palumbam, de perna turturem, de
colaepio gallinam. Et ideo ingenio meo impositum est illi nomen bellissimum; nam
Daedalus uocatur. Et quia bonam mentem habet, attuli illi Roma munus cultros
Norico ferro". Quos statim iussit afferri, inspectosque miratus est. Etiam nobis
potestatem fecit ut mucronem ad buccam probaremus.
Subito intrauerunt duo serui, tanquam qui rixam ad lacum fecissent; certe in
collo adhuc amphoras habebant. Cum ergo Trimalchio ius inter litigantes diceret,
neuter sententiam tulit decernentis, sed alterius amphoram fuste percussit.
Consternati nos insolentia ebriorum intentauimus oculos in proeliantes,
notauimusque ostrea pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance
circumtulit. Has lautitias aequauit ingeniosus cocus; in craticula enim argentea
cocleas attulit et tremula taeterrimaque uoce cantauit.
Pudet referre quae secuntur: inaudito enim more pueri capillati attulerunt
unguentum in argentea pelue pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura
talosque corollis uinxissent. Hinc ex eodem unguento in uinarium atque lucernam
aliquantum est infusum.
Iam coeperat Fortunata uelle saltare, iam Scintilla frequentius plaudebat quam
loquebatur, cum Trimalchio: "Permitto, inquit, Philargyre et Cario, etsi
prasinianus es famosus, dic et Menophilae, contubernali tuae, discumbat. "Quid
multa? Paene de lectis deiecti sumus, adeo totum triclinium familia occupauerat.
Certe ego notaui super me positum cocum, qui de porco anserem fecerat, muria
condimentisque fetentem. Nec contentus fuit recumbere, sed continuo Ephesum
tragoedum coepit imitari et subinde dominum suum sponsione prouocare si prasinus
proximis circensibus primam palmam".
[71] (LXXI) Diffusus hac contentione Trimalchio: "Amici, inquit, et serui homines
sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam si illos malus fatus oppresserit.
Tamen me saluo cito aquam liberam gustabunt. Ad summam, omnes illos in
testamento meo manu mitto. Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam,
Carioni quoque insulam et uicesimam et lectum stratum. Nam Fortunatam meam
heredem facio, et commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia
publico, ut familia mea iam nunc sic me amet tanquam mortuum".
Gratias agere omnes indulgentiae coeperant domini, cum ille oblitus nugarum
exemplar testamenti iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente
familia recitauit. Respiciens deinde Habinnam: "Quid dicis, inquit, amice
carissime? Aedificas monumentum meum quemadmodum te iussi? Valde te rogo, ut
secundum pedes statuae meae catellam pingas et coronas et unguenta et Petraitis
omnes pugnas, ut mihi contingat tuo beneficio post mortem uiuere; praeterea ut
sint in fronte pedes centum, in agrum pedes ducenti. Omne genus enim poma uolo
sint circa cineres meos, et uinearum largiter. Valde enim falsum est uiuo quidem
domos cultas esse, non curari eas, ubi diutius nobis habitandum est. Et ideo
ante omnia adici uolo:
HOC MONUMENTUM HEREDEM NON SEQUATUR.
Ceterum erit mihi curae, ut testamento caueam ne mortuus iniuriam accipiam.
Praeponam enim unum ex libertis sepulchro meo custodiae causa, ne in monumentum
meum populus cacatum currat. Te rogo, ut naues etiam {in fronte} monumenti mei
facias plenis uelis euntes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum anulis
aureis quinque et nummos in publico de sacculo effundentem; scis enim, quod
epulum dedi binos denarios. Faciatur, si tibi uidetur, et triclinia. Facies et
totum populum sibi suauiter facientem. Ad dexteram meam pones statuam Fortunatae
meae columbam tenentem, et catellam cingulo alligatam ducat, et cicaronem meum,
et amphoras copiosas gypsatas, ne effluant uinum. Et urnam licet fractam
sculpas, et super eam puerum plorantem. Horologium in medio, ut quisquis horas
inspiciet, uelit nolit, nomen meum legat. Inscriptio quoque uide diligenter si
haec satis idonea tibi uidetur:
C. POMPEIVS TRIMALCHIO MAECENATIANVS HIC REQVIESCIT
HVIC SEVIRATVS ABSENTI DECRETVS EST
CVM POSSET IN OMNIBVS DECVRIIS ROMAE ESSE TAMEN NOLVIT
PIVS FORTIS FIDELIS EX PARVO CREVIT SESTERTIVM RELIQVIT TRECENTIES
NEC VNQVAM PHILOSOPHVM AVDIVIT
VALE ET TV".
[72] (LXXII) Haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim. Flebat et Fortunata,
flebat et Habinnas, tota denique familia, tanquam in funus rogata, lamentatione
triclinium impleuit. Immo iam coeperam etiam ego plorare, cum Trimalchio: "Ergo,
inquit, cum sciamus nos morituros esse, quare non uiuamus? Sic nos felices
uideam, coniciamus nos in balneum, meo periculo, non paenitebit. Sic calet
tanquam furnus. -- Vero, uero, inquit Habinnas, de una die duas facere, nihil
malo "; nudisque consurrexit pedibus et Trimalchionem gaudentem subsequi.
Ego respiciens ad Ascylton: "Quid cogitas? inquam, ego enim si uidero balneum,
statim expirabo. -- Assentemur, ait ille, et dum illi balneum petunt, nos in
turba exeamus".
Cum haec placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam uenimus, ubi canis
catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam ceciderit.
Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum timueram canem, dum natanti opem
fero, in eundem gurgitem tractus sum. Seruauit nos tamen atriensis, qui
interuentu suo et canem placauit et nos trementes extraxit in siccum. At Giton
quidem iam dudum {se} seruatione acutissima redemerat a cane: quicquid enim a
nobis acceperat de cena, latranti sparserat, et ille auocatus cibo furorem
suppresserat. Ceterum cum algentes utique petissemus ab atriense ut nos extra
ianuam emitteret: "Erras, inquit, si putas te exire hac posse, qua uenisti. Nemo
unquam conuiuarum per eandem ianuam emissus est; alia intrant, alia exeunt".
[73] (LXXIII) Quid faciamus homines miserrimi et noui generis labyrintho inclusi,
quibus lauari iam coeperat uotum esse? Vltro ergo rogauimus ut nos ad balneum
duceret, proiectisque uestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum
intrauimus, angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in qua Trimalchio
rectus stabat. Ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem licuit effugere;
nam nihil melius esse dicebat quam sine turba lauari, et eo ipso loco aliquando
pistrinum fuisse. Deinde ut lassatus consedit, inuitatus balnei sono diduxit
usque ad cameram os ebrium et coepit Menecratis cantica lacerare, sicut illi
dicebant, qui linguam eius intellegebant. Ceteri conuiuae circa labrum manibus
nexis currebant, et gingilipho ingenti clamore exsonabant. Alii autem aut
restrictis manibus anulos de pauimento conabantur tollere, aut posito genu
ceruices post terga flectere, et pedum extremos pollices tangere. Nos, dum alii
sibi ludos faciunt, in solium, quod Trimalchioni parabatur, descendimus.
Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus ubi Fortunata
disposuerat lautitias ita ut supra, lucernas aeneolosque piscatores
notauerim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et uinum
in conspectu sacco defluens. Tum Trimalchio: "Amici, inquit, hodie seruus meus
barbatoriam fecit, homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas
faciamus et usque in lucem cenemus".
[74] (LXXIV) Haec dicente eo gallus gallinaceus cantauit. Qua uoce confusus
Trimalchio uinum sub mensa iussit effundi lucernamque etiam mero spargi. Immo
anulum traiecit in dexteram manum et: "Non sine causa, inquit, hic bucinus
signum dedit; nam aut incendium oportet fiat, aut aliquis in uicinia animam
abiciat. Longe a nobis! Itaque quisquis hunc indicem attulerit, corollarium
accipiet". Dicto citius de uicinia gallus allatus est, quem Trimalchio iussit ut
aeno coctus fieret. Laceratus igitur ab illo doctissimo coco, qui paulo ante de
porco aues piscesque fecerat, in caccabum est coniectus. Dumque Daedalus
potionem feruentissimam haurit, Fortunata mola buxea piper triuit.
Sumptis igitur matteis, respiciens ad familiam Trimalchio: "Quid uos, inquit,
adhuc non cenastis? Abite, ut alii ueniant ad officium". Subiit igitur alia
classis, et illi quidem exclamauere: "Vale Gai ", hi autem: "Aue Gai". Hinc
primum hilaritas nostra turbata est; nam cum puer non inspeciosus inter nouos
intrasset ministros, inuasit eum Trimalchio et osculari diutius coepit. Itaque
Fortunata, ut ex aequo ius firmum approbaret, male dicere Trimalchionem coepit
et purgamentum dedecusque praedicare, qui non contineret libidinem suam. Vltimo
etiam adiecit: "canis"! Trimalchio contra offensus conuicio calicem in faciem
Fortunatae immisit. Illa tanquam oculum perdidisset, exclamauit manusque
trementes ad faciem suam admouit. Consternata est etiam Scintilla trepidantemque
sinu suo texit. Immo puer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius
admouit, super quem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit. Contra
Trimalchio: "Quid enim, inquit, ambubaia non meminit se? de machina illam
sustuli, hominem inter homines feci. At inflat se tanquam rana, et in sinum suum
non spuit, codex, non mulier. Sed hic, qui in pergula natus est, aedes non
somniatur. Ita genium meum propitium habeam, curabo domata sit Cassandra
caligaria. Et ego, homo dipundiarius, sestertium centies accipere potui. Scis tu
me non mentiri. Agatho unguentarius here proxime seduxit me et: 'Suadeo, inquit,
non patiaris genus tuum interire.' At ego dum bonatus ago et nolo uideri leuis,
ipse mihi asciam in crus impegi. Recte, curabo me unguibus quaeras. Et, ut
depraesentiarum intelligas quid tibi feceris: Habinna, nolo statuam eius in
monumento meo ponas, ne mortuus quidem lites habeam. Immo, ut sciat me posse
malum dare, nolo me mortuum basiet".
[75] (LXXV) Post hoc fulmen Habinnas rogare coepit ut iam desineret irasci, et:
"Nemo, inquit, nostrum non peccat. Homines sumus, non dei". Idem et Scintilla
flens dixit, ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit ut se frangeret.
Non tenuit ultra lacrimas Trimalchio et: "Rogo, inquit, Habinna, sic peculium
tuum fruniscaris: si quid perperam feci, in faciem meam inspue. Puerum basiaui
frugalissimum, non propter formam, sed quia frugi est: decem partes dicit,
librum ab oculo legit, thraecium sibi de diariis fecit, arcisellium de suo
parauit et duas trullas. Non est dignus quem in oculis feram? Sed Fortunata
uetat. Ita tibi uidetur, fulcipedia? Suadeo, bonum tuum concoquas, milua, et me
non facias ringentem, amasiuncula: alioquin experieris cerebrum meum. Nosti me:
quod semel destinaui, clauo tabulari fixum est. Sed uiuorum meminerimus. Vos
rogo, amici, ut uobis suauiter sit. Nam ego quoque tam fui quam uos estis, sed
uirtute mea ad hoc perueni. Corcillum est quod homines facit, cetera quisquilia
omnia. Bene emo, bene uendo; alius alia uobis dicet. Felicitate dissilio. Tu
autem, sterteia, etiamnum ploras? Iam curabo fatum tuum plores. Sed ut coeperam
dicere, ad hanc me fortunam frugalitas mea perduxit.
"Tam magnus ex Asia ueni, quam hic candelabrus est. Ad summam, quotidie me
solebam ad illum metiri, et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de
lucerna ungebam. Tamen ad delicias ipsimi annos quattuordecim fui. Nec turpe
est, quod dominus iubet. Ego tamen et ipsimae satis faciebam. Scitis quid dicam:
taceo, quia non sum de gloriosis.
[76] (LXXVI) "Ceterum, quemadmodum di uolunt, dominus in domo factus sum, et ecce
cepi ipsimi cerebellum. Quid multa? coheredem me Caesari fecit, et accepi
patrimonium laticlauium. Nemini tamen nihil satis est. Concupiui negotiari. Ne
multis uos morer, quinque naues aedificaui, oneraui uinum -- et tunc erat contra
aurum -- misi Romam. Putares me hoc iussisse: omnes naues naufragarunt. Factum,
non fabula. Vno die Neptunus trecenties sestertium deuorauit. Putatis me
defecisse? Non mehercules mi haec iactura gusti fuit, tanquam nihil facti.
Alteras feci maiores et meliores et feliciores, ut nemo non me uirum fortem
diceret. Scis, magna nauis magnam fortitudinem habet. Oneraui rursus uinum,
lardum, fabam, seplasium, mancipia. Hoc loco Fortunata rem piam fecit: omne enim
aurum suum, omnia uestimenta uendidit et mi centum aureos in manu posuit. Hoc
fuit peculii mei fermentum. Cito fit quod di uolunt. Vno cursu centies
sestertium corrotundaui. Statim redemi fundos omnes, qui patroni mei fuerant.
Aedifico domum, uenalicia coemo, iumenta; quicquid tangebam, crescebat tanquam
fauus. Postquam coepi plus habere quam tota patria mea habet, manum de tabula:
sustuli me de negotiatione et coepi libertos fenerare. Et sane nolente me
negotium meum agere exhortauit mathematicus, qui uenerat forte in coloniam
nostram, Graeculio, Serapa nomine, consiliator deorum. Hic mihi dixit etiam ea,
quae oblitus eram; ab acia et acu mi omnia euit; intestinas meas nouerat; tantum
quod mihi non dixerat, quid pridie cenaueram. Putasses illum semper mecum
habitasse.
[77] (LXXVII) "Rogo, Habinna -- puto, interfuisti --: 'Tu dominam tuam de rebus illis
fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo unquam tibi parem gratiam refert. Tu
latifundia possides. Tu uiperam sub ala nutricas' et -- quid uobis non dixerim
-- etiam nunc mi restare uitae annos triginta et menses quattuor et dies duos.
Praeterea cito accipiam hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si
contigerit fundos Apuliae iungere, satis uiuus peruenero. Interim dum Mercurius
uigilat, aedificaui hanc domum. Vt scitis, casula erat; nunc templum est. Habet
quattuor cenationes, cubicula uiginti, porticus marmoratos duos, susum
cellationem, cubiculum in quo ipse dormio, uiperae huius sessorium, ostiarii
cellam perbonam; hospitium hospites capit. Ad summam, Scaurus cnm huc uenit,
nusquam mauoluit hospitari, et habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia
sunt, quae statim uobis ostendam. Credite, mihi: assem habeas, assem ualeas;
habes, habeberis. Sic amicus uester, qui fuit rana, nunc est rex. Interim,
Stiche, profer uitalia, in quibus uolo me efferri. Profer et unguentum et ex
illa amphora gustum, ex qua iubeo lauari ossa mea".
[78] (LXXVIII) Non est moratus Stichus, sed et stragulam albam et praetextam in
triclinium attulit, iussitque nos temptare, an
bonis lanis essent confecta. Tum subridens: "Vide tu, inquit, Stiche, ne ista
mures tangant aut tineae; alioquin te uiuum conburam. Ego gloriosus uolo
efferri, ut totus mihi populus bene imprecetur". Statim ampullam nardi aperuit
omnesque nos unxit et: "Spero, inquit, futurum ut aeque me mortuum iuuet tanquam
uiuum". Nam uinum quidem in uinarium iussit infundi et: "Putate uos, ait, ad
parentalia mea inuitatos esse".
Ibat res ad summam nauseam, cum Trimalchio ebrietate turpissima grauis nouum
acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque ceruicalibus multis
extendit se super torum extremum et: "Fingite me, inquit, mortuum esse. Dicite
aliquid belli". Consonuere cornicines funebri strepitu. Vnus praecipue seruus
libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam ualde intonuit, ut
totam concitaret uiciniam.
Itaque uigiles, qui custodiebant uicinam regionem, rati ardere Trimalchionis
domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure
coeperunt. Nos occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni uerba dedimus,
raptimque tam plane quam ex incendio fugimus.
[79] (LXXIX) Neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret errantibus, nec
silentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen. Accedebat huc
ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obscura. Itaque cum hora paene
tota per omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos
pedes, tandem expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim pridie, cum luce
etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notauerat creta, quae
lineamenta euicerunt spississimam noctem, et notabili candore ostenderunt
errantibus uiam. Quamuis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum
peruenimus. Anus enim ipsa inter deuersitores diutius ingurgitata ne ignem
quidem admotum sensisset, et forsitan pernoctassemus in limine, ni tabellarius
Trimalchionis interuenisset X uehiculis diues. Non diu ergo tumultuatus
stabuli ianuam effregit, et nos per eandem festram admisit. (---).
Qualis nox fuit illa, di deaeque,
quam mollis torus! Haesimus calentes
et transfudimus hinc et hinc labellis
errantes animas. Valete curae
mortales. Ego sic perire coepi.
Sine causa gratulor mihi. Nam cum solutus mero remisissem ebrias manus,
Ascyltos, omnis iniuriae inuentor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum
transtulit suum, uolutatusque liberius cum fratre non suo, siue non sentiente
iniuriam siue dissimulante, indormiuit alienis amplexibus oblitus iuris humani.
Itaque ego ut experrectus pertrectaui gaudio despoliatum torum, si qua est
amantibus fides, ego dubitaui, an utrumque traicerem gladio somnumque morti
iungerem. Tutius dein secutus consilium Gitona quidem uerberibus excitaui,
Ascylton autem truci intuens uultu: "Quoniam, inquam, fidem scelere uiolasti et
communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem polluas, quaere".
Non repugnauit ille, sed postquam optima fide partiti manubias sumus: "Age,
inquit, nunc et puerum diuidamus".
[80] (LXXX) Iocari putabam discedentem. At ille gladium parricidali manu strinxit et:
"Non frueris, inquit, hac praeda super quam solus incumbis. Partem meam necesse
est uel hoc gladio contemptus abscindam". Idem ego ex altera parte feci, et
intorto circa brachium pallio, composui ad proeliandum gradum. Inter hanc
miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu,
petebatque suppliciter ne Thebanum par humilis taberna spectaret, neue sanguine
mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra. "Quod si utique,
proclamabat, facinore opus est, nudo ecce iugulum, conuertite huc manus,
imprimite mucrones. Ego mori debeo, qui amicitiae sacramentum deleui".
Inhibuimus ferrum post has preces, et prior Ascyltos: "Ego, inquit, finem
discordiae imponam. Puer ipse, quem uult, sequatur, ut sit illi saltem in
eligendo fratre salua libertas". Ego qui uetustissimam consuetudinem putabam in
sanguinis pignus transisse, nihil timui, immo condicionem praecipiti
festinatione rapui, commisique iudici litem. Qui ne deliberauit quidem, ut
uideretur cunctatus, uerum statim ab extrema parte uerbi consurrexit {et}
fratrem Ascylton elegit. Fulminatus hac pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio
in lectulum decidi, et attulissem mihi damnatus manus, si non inimici uictoriae
inuidissem. Egreditur superbus cum praemio Ascyltos, et paulo ante carissimum
sibi commilitonem fortunaeque etiam similitudine parem in loco peregrino
destituit abiectum.
Nomen amicitiae, sic, quatenus expedit, haeret;
calculus in tabula mobile ducit opus.
Dum fortuna manet, uultum seruatis, amici;
cum cecidit, turpi certitis ora fuga.
Grex agit in scaena mimum: pater ille uocatur,
filius hic, nomen diuitis ille tenet.
Mox ubi ridendas inclusit pagina partes,
uera redit facies, adsimulata perit.
[81] (LXXXI) Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed ueritus ne Menelaus etiam
antescholanus inter cetera mala solum me in deuersorio inueniret, collegi
sarcinulas, locumque secretum et proximum litori maestus conduxi. Ibi triduo
inclusus, redeunte in animum solitudine atque contemptu, uerberabam aegrum
planctibus pectus et inter tot altissimos gemitus frequenter etiam proclamabam:
"Ergo me non ruina terra potuit haurire? Non iratum etiam innocentibus mare?
Effugi iudicium, harenae imposui, hospitem occidi, ut inter audaciae nomina
mendicus, exul, in deuersorio Graecae urbis iacerem desertus? Et quis hanc mihi
solitudinem imposuit? Adulescens omni libidine impurus et sua quoque confessione
dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni ad tesseram uenierunt,
quem tanquam puellam conduxit etiam qui uirum putauit. Quid ille alter? qui die
togae uirilis stolam sumpsit, qui ne uir esset a matre persuasus est, qui opus
muliebre in ergastulo fecit, qui postquam conturbauit et libidinis suae solum
uertit, reliquit ueteris amicitiae nomen et -- pro pudor! -- tanquam mulier
secutuleia unius noctis tactu omnia uendidit. Iacent nunc amatores obligati
noctibus totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti derident solitudinem
meam. Sed non impune. Nam aut uir ego liberque non sum, aut noxio sanguine
parentabo iniuriae meae".
[82] (LXXXII) Haec locutus gladio latus cingor, et ne infirmitas militiam perderet,
largioribus cibis excito uires. Mox in publicum prosilio furentisque more omnes
circumeo porticus. Sed dum attonito uultu efferatoque nihil aliud quam caedem et
sanguinem cogito, frequentiusque manum ad capulum, quem deuoueram, refero,
notauit me miles, siue ille planus fuit siue nocturnus grassator, et: "Quid tu,
inquit, commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?" Cum constantissime et
centurionem et legionem essem ementitus: "Age ergo, inquit ille, in exercitu
uestro phaecasiati milites ambulant?" Cum deinde uultu atque ipsa trepidatione
mendacium prodidissem, ponere iussit arma et malo cauere. Despoliatus ergo, immo
praecisa ultione retro ad deuersorium tendo, paulatimque temeritate laxata coepi
grassatoris audaciae gratias agere. (---).
Non bibit inter aquas, poma aut pendentia carpit
Tantalus infelix, quem sua uota premunt.
Diuitis haec magni facies erit, omnia aceruans
qui timet et sicco concoquit ore famem.
Non multum oportet consilio credere, quia suam habet fortuna rationem. (---).
[83] (LXXXIII) In pinacothecam perueni uario genere tabularum mirabilem. Nam et
Zeuxidos manus uidi nondum uetustatis iniuria uictas, et Protogenis rudimenta
cum ipsius naturae ueritate certantia non sine quodam horrore tractaui. Jam uero
Apellis quam Graeci mon(kthmon appellant, etiam adoraui. Tanta enim subtilitate
extremitates imaginum erant ad similitudinem praecisae, ut crederes etiam
animorum esse picturam. Hinc aquila ferebat caelo sublimis Idaeum, illinc
candidus Hylas repellebat improbam Naida. Damnabat Apollo noxias manus lyramque
resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos etiam pictorum amantium uultus
tanquam in solitudine exclamaui: "Ergo amor etiam deos tangit. Iuppiter in caelo
suo non inuenit quod diligeret, sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam
fecit. Hylan Nympha praedata temperasset amori suo, si uenturum ad interdictum
Herculem credidisset. Apollo pueri umbram reuocauit in florem, et omnes fabulae
quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in societatem recepi hospitem
Lycurgo crudeliorem". Ecce autem, ego dum cum uentis litigo, intrauit
pinacothecam senex canus, exercitati uultus et qui uideretur nescio quid magnum
promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum {ex} hac
nota litteratorum esse, quos odisse diuites solent. Is ergo ad latus constitit meum.
"Ego, inquit, poeta sum et, ut spero, non humillimi spiritus, si modo coronis
aliquid credendum est, quas etiam ad imperitos deferre gratia solet. 'Quare
ergo, inquis, tam male uestitus es?' Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem
unquam diuitem fecit.
"Qui pelago credit, magno se fenore tollit;
qui pugnas et castra petit, praecingitur auro;
uilis adulator picto iacet ebrius ostro,
et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat.
Sola pruinosis horret facundia pannis,
atque inopi lingua desertas inuocat artes.
[84] (LXXXIV) "Non dubie ita est: si quis uitiorum omnium inimicus rectum iter uitae
coepit insistere, primum propter morum differentiam odium habet: quis enim
potest probare diuersa? Deinde qui solas exstruere diuitias curant, nihil uolunt
inter homines melius credi, quam quod ipsi tenent. Insectantur itaque, quacunque
ratione possunt, litterarum amatores, ut uideantur illi quoque infra pecuniam
positi. (---).
"Nescio quo modo bonae mentis soror est paupertas. (---).
"Vellem, tam innocens esset frugalilatis meae hostis, ut deliniri posset. Nunc
ueteranus est latro et ipsis lenonibus doctior". (---).
[85] (LXXXV) EVMOLPVS. "In Asiam cum a quaestore essem stipendio eductus, hospitium
Pergami accepi. Vbi cum libenter habitarem non solum propter cultum aedicularum,
sed etiam propter hospitis formosissimum filium, excogitaui rationem qua non
essem patri familiae suspectus amator. Quotiescunque enim in conuiuio de usu
formosorum mentio facta est, tam uehementer excandui, tam seuera tristitia
uiolari aures meas obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue tanquam unum ex
philosophis intueretur. Jam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego
studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis
admitteretur in domum.
Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artauerat
pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem
intellexi puerum uigilare. Itaque timidissimo murmure uotum feci et: "Domina,
inquam, Venus, si ego hunc puerum basiauero, ita ut ille non sentiat, cras illi
par columbarum donabo". Audito uoluptatis pretio puer stertere coepit. Itaque
aggressus simulantem aliquot basiolis inuasi. Contentus hoc principio bene mane
surrexi electumque par columbarum attuli expectanti ac me uoto exsolui.
[86] (LXXXVI) Proxima nocte cum idem liceret, mutaui optionem et: "Si hunc, inquam,
tractauero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos
duos donabo patienti". Ad hoc uotum ephebus ultro se admouit et, puto, uereri
coepit ne ego obdormissem. Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam
uoluptatem me ingurgitaui. Deinde ut dies uenit, attuli gaudenti quicquid
promiseram. Vt tertia nox licentiam dedit, consurrexi ad aurem male dormientis:
"Dii, inquam, immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et
optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum optimum donabo,
cum hac tamen exceptione, si ille non senserit". Nunquam altiore somno ephebus
obdormiuit. Itaque primum impleui lactentibus papillis manus, mox basio inhaesi,
deinde in unum omnia uota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit atque
expectare consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit columbas gallosque
gallinaceos emere quam asturconem, et, praeter hoc, etiam timebam ne tam grande
munus suspectam faceret humanitatem meam. Ergo aliquot horis spatiatus, in
hospitium reuerti nihilque aliud quam puerum basiaui. At ille circumspiciens ut
ceruicem meam iunxit amplexu: "Rogo, inquit, domine, ubi est asturco?"
[87] (LXXXVII) Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum quem feceram,
iterum ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebus, cum similis
casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare
coepi ephebum ut reuerteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri
sibi, et cetera quae libido distenta dictat. At ille plane iratus nihil aliud
dicebat nisi hoc: "Aut dormi, aut ego iam dicam patri". Nihil est tam arduum,
quod non improbitas extorqueat. Dum dicit: "Patrem excitabo ", irrepsi tamen et
male repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus nequitia mea, postquam
diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus
iactasset censum meum: "Videris tamen, inquit, non ero tui similis. Si quid uis,
fac iterum". Ego uero deposita omni offensa cum puero in gratiam redii, ususque
beneficio eius in somnum delapsus sum. Sed non fuit contentus iteratione ephebus
plenae maturitatis et annis ad patiendum gestientibus. Itaque excitauit me
sopitum et: "Numquid uis?" inquit. Et non plane iam molestum erat munus.
Vtcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod uoluerat accepit,
rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita minus hora pungere me manu
coepit et dicere: "Quare non facimus?" Tum ego toties excitatus plane uehementer
excandui et reddidi illi uoces suas: "Aut dormi, aut ego iam patri dicam". (---).
[88] (LXXXVIII) Erectus his sermonibus consulere prudentiorem coepi,
aetates tabularum, et quaedam argumenta mihi obscura simulque causam desidiae
praesentis excutere, cum pulcherrimae artes perissent, inter quas pictura ne
minimum sui uestigium reliquisset. Tum ille: "Pecuniae, inquit, cupiditas haec
tropica instituit. Priscis enim temporibus, cum adhuc nuda uirtus placeret,
uigebant artes ingenuae summumque certamen inter homines erat, ne quid
profuturum saeculis diu lateret. Itaque herbarum omnium sucos Democritus
expressit, et ne lapidum uirgultorumque uis lateret, aetatem inter experimenta
consumpsit Eudoxos quidem in cacumine excelsissimi montis consenuit ut astrorum
caelique motus deprehenderet, et Chrysippus, ut ad inuentionem sufficeret, ter
elleboro animum detersit. Verum ut ad plastas conuertar, Lysippum statuae unius
lineamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum
ferarumque aere comprehenderat, non inuenit heredem. At nos uino scortisque
demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis
uitia tantum docemus et discimus. Vbi est dialectica? ubi astronomia? ubi
sapientiae cultissima uia? Quis unquam uenit in templum et uotum fecit, si ad
eloquentiam peruenisset? quis, si philosophiae fontem attigisset? Ac ne bonam
quidem mentem aut bonam ualitudinem petunt, sed statim antequam limen Capitolii
tangant, alius donum promittit, si propinquum diuitem extulerit, alius, si
thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium saluus peruenerit. Ipse
senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet,
et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iouem quoque peculio exorat. Noli ergo
mirari, si pictura defecit, cum omnibus dis hominibusque formosior uideatur
massa auri, quam quicquid Apelles Phidiasque, Graeculi delirantes, fecerunt.
[89] (LXXXIX) Sed uideo te totum in illa haerere tabula, quae Troiae halosin
ostendit. Itaque conabor opus uersibus pandere:
Iam decuma maestos inter ancipites metus
Phrygas obsidebat messis, et uatis fides
Calchantis atro dubia pendebat metu,
cum Delio profante caesi uertices
Idae trahuntur, scissaque in molem cadunt
robora, minacem quae figurarent equum.
Aperitur ingens antrum et obducti specus,
qui castra caperent. Huc decenni proelio
irata uirtus abditur, stipant graues
recessus Danai et in uoto latent.
O patria, pulsas mille credidimus rates
solumque bello liberum: hoc titulus fero
incisus, hoc ad fata compositus Sinon
firmabat et mendacium in damnum potens.
Iam turba portis libera ac bello carens
in uota properat. Fletibus manant genae,
mentisque pauidae gaudium lacrimas habet.
Quas metus abegit. Namque Neptuno sacer
crinem solutus omne Laocoon replet
clamore uulgus. Mox reducta cuspide
uterum notauit, fata sed tardant manus,
ictusque resilit et dolis addit fidem.
Iterum tamen confirmat inualidam manum
altaque bipenni latera pertemptat. Fremit
captiua pubes intus, et dum murmurat,
roborea moles spirat alieno metu.
Ibat iuuentus capta, dum Troiam capit,
bellumque totum fraude ducebat noua.
Ecce alia monstra: celsa qua Tenedos mare
dorso repleuit, tumida consurgunt freta
undaque resultat scissa tranquillo minor,
qualis silenti nocte remorum sonus
longe refertur, cum premunt classes mare
pulsumque marmor abiete imposita gemit.
Respicimus: angues orbibus geminis ferunt
ad saxa fluctus, tumida quorum pectora
rates ut altae lateribus spumas agunt.
Dat cauda sonitum, liberae ponto iubae
consentiunt luminibus, fulmineum iubar
incendit aequor sibilisque undae tremunt.
Stupuere mentes. Infulis stabant sacri
Phrygioque cultu gemina nati pignora
Lauconte. Quos repente tergoribus ligant
angues corusci. Paruulas illi manus
ad ora referunt, neuter auxilio sibi,
uterque fratri; transtulit pietas uices
morsque ipsa miseros mutuo perdit metu.
Accumulat ecce liberum funus parens,
infirmus auxiliator. Inuadunt uirum
iam morte pasti membraque ad terram trahunt.
Iacet sacerdos inter aras uictima
terramque plangit. Sic profanatis sacris
peritura Troia perdidit primum deos.
Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar
minora ducens astra radianti face,
cum inter sepultos Priamidas nocte et mero
Danai relaxant claustra et effundunt uiros.
Temptant in armis se duces, ceu ubi solet
nodo remissus Thessali quadrupes iugi
ceruicem et altas quatere ad excursum iubas.
Gladios retractant, commouent orbes manu
bellumque sumunt. Hic graues alius mero
obtruncat, et continuat in mortem ultimam
somnos; ab aris alius accendit faces
contraque Troas inuocat Troiae sacra".
[90] (XC) Ex is, qui in porticibus spatiabantur, lapides in Eumolpum recitantem
miserunt. At ille, qui plausum ingenii sui nouerat, operuit caput extraque
templum profugit. Timui ego, ne me poetam uocaret. Itaque subsecutus fugientem
ad litus perueni, et ut primum extra teli coniectum licuit consistere: "Rogo,
inquam, quid tibi uis cum isto morbo? Minus quam duabus horis mecum moraris, et
saepius poetice quam humane locutus es. Itaque non miror, si te populus
lapidibus persequitur. Ego quoque sinum meum saxis onerabo ut, quotiescunque
coeperis a te exire, sanguinem tibi a capite mittam". Mouit ille uultum et: "O
mi, inquit, adulescens, non hodie primum auspicatus sum. lmmo quoties theatrum,
ut recitarem aliquid, intraui, hac me aduenticia excipere frequentia solet.
Ceterum ne et tecum quoque habeam rixandum, toto die me ab hoc cibo abstinebo.
-- Immo, inquam ego, si eiuras hodiernam bilem, una cenabimus".
Mando aedicularum custodi cenulae officium. (---).
[91] (XCI) Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristem
confusumque. Scires non libenter seruire. Itaque ut experimentum oculorum
caperem. (---). Conuertit ille solutum gaudio uultum et: "Miserere, inquit,
frater. Vbi arma non sunt, libere loquor. Eripe me latroni cruento et qualibet
saeuitia paenitentiam iudicis tui puni. Satis magnum erit misero solacium tua
uoluntate cecidisse". Supprimere ego querelam iubeo, ne quis consilia
deprehenderet, relictoque Eumolpo -- nam in balneo carmen recitabat -- per
tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum
peruolo. Praeclusis deinde foribus inuado pectus amplexibus, et perfusum os
lacrumis uultu meo contero. Diu uocem neuter inuenit; nam puer etiam singultibus
crebris amabile pectus quassauerat. "O facinus, inquam, indignum, quod amo te
quamuis relictus, et in hoc pectore, cum uulnus ingens fuerit, cicatrix non est.
Quid dicis, peregrini amoris concessio? Dignus hac iniuria fui?" Postquam se
amari sensit, supercilium altius sustulit. (---).
"Nec amoris arbitrium ad alium iudicem tuli. Sed nihil iam queror, nihil iam
memini, si bona fide paenitentiam emendas". Haec cum inter gemitus lacrimasque
fudissem, detersit ille pallio uultum et: "Quaeso, inquit, Encolpi, fidem
memoriae tuae appello: ego te reliqui, an tu me prodidisti? Equidem fateor et
prae me fero: cum duos armatos uiderem, ad fortiorem confugi". Exosculatus
pectus sapientia plenum inieci ceruicibus manus, et ut facile intellegeret
redisse me in gratiam et optima fide reuiuiscentem amicitiam, toto pectore
adstrinxi.
[92] (XCII) Et iam plena nox erat mulierque cenae mandata curauerat, cum Eumolpus
ostium pulsat. Interrogo ego: "Quot estis?" obiterque per rimam foris speculari
diligentissime coepi, num Ascyltos una uenisset. Deinde ut solum hospitem uidi,
momento recepi. Ille ut se in grabatum reiecit uiditque Gitona in conspectu
ministrantem, mouit caput et: "Laudo, inquit, Ganymedem. Oportet hodie bene
sit". Non delectauit me tam curiosum principium, timuique ne in contubernium
recepissem Ascylti parem. Instat Eumolpus, et cum puer illi potionem dedisset:
"Malo te, inquit, quam balneum totum " siccatoque auide poculo negat sibi unquam
acidius fuisse". Nam et dum lauor, ait, paene uapulaui, quia conatus sum circa
solium sedentibus carmen recitare; et postquam de balneo tanquam de theatro
eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara uoce Encolpion clamitare. Ex
altera parte iuuenis nudus, qui uestimenta perdiderat, non minore clamoris
indignatione Gitona flagitabat. Et me quidem pueri tanquam insanum imitatione
petulantissima deriserunt, illum autem frequentia ingens circumuenit cum plausu
et admiratione timidissima. Habebat enim inguinum pondus tam grande, ut ipsum
hominem laciniam fascini crederes. O iuuenem laboriosum! puto illum pridie
incipere, postero die finire. Itaque statim inuenit auxilium; nescio quis enim,
eques Romanus, ut aiebant, infamis, sua ueste errantem circumdedit ac domum
abduxit, credo, ut tam magna fortuna solus uteretur. At ego ne mea quidem
uestimenta ab officioso recepissem, nisi notorem dedissem. Tanto magis expedit
inguina quam ingenia fricare". Haec Eumolpo dicente mutabam ego frequentissime
uultum, iniuriis scilicet inimici mei hilaris, commodis tristis. Vtcunque tamen,
tanquam non agnoscerem fabulam, tacui et cenae ordinem explicui. (---).
[93] (XCIII) "Vile est, quod licet, et animus errore lentus iniurias diligit.
Ales Phasiacis petita Colchis
atque Afrae uolucres placent palato,
quod non sunt faciles: at albus anser
et pictis anas renouata pennis
plebeium sapit. Vltimis ab oris
attractus scarus atque arata Syrtis
si quid naufragio dedit, probatur:
mulus iam grauis est. Amica uincit
uxorem. Rosa cinnamum ueretur.
Quicquid quaeritur, optimum uidetur".
-- Hoc est, inquam, quod promiseras, ne quem hodie uersum faceres? Per fidem,
saltem nobis parce, qui te nunquam lapidauimus. Nam si aliquis ex is, qui in
eodem synoecio potant, nomen poetae olfecerit, totam concitabit uiciniam et nos
omnes sub eadem causa obruet. Miserere et aut pinacothecam aut balneum cogita".
Sic me loquentem obiurgauit Giton, mitissimus puer, et negauit recte facere,
quod seniori conuiciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate
posuissem, contumelia tollerem, multaque alia moderationis uerecundiaeque uerba,
quae formam eius egregie decebant. (---).
[94] (XCIV) EVMOLPVS AD GITONEM. "O felicem, inquit, matrem tuam, quae te talem
peperit: macte uirtute esto. Raram fecit mixturam cum sapientia forma. Itaque ne
putes te tot uerba perdidisse, amatorem inuenisti. Ego laudes tuas carminibus
implebo. Ego paedagogus et custos, etiam quo non iusseris, sequar. Nec iniuriam
Encolpius accipit: alium amat". Profuit etiam Eumolpo miles ille, qui mihi
abstulit gladium; alioquin quem animum aduersus Ascylton sumpseram, eum in
Eumolpi sanguinem exercuissem. Nec fefellit hoc Gitona. Itaque extra cellam
processit, tanquam aquam peteret, iramque meam prudenti absentia extinxit.
Paululum ergo intepescente saeuitia: "Eumolpe, inquam, iam malo uel carminibus
loquaris, quam eiusmodi tibi uota proponas. Et ego iracundus sum, et tu
libidinosus: uide, quam non conueniat his moribus. Puta igitur me furiosum esse,
cede insaniae, id est, ocius foras exi". Confusus hac denuntiatione Eumolpus non
quaesiit iracundiae causam, sed continuo limen egressus adduxit repente ostium
cellae, meque nihil tale expectantem inclusit, exemitque raptim clauem et ad
Gitona inuestigandum cucurrit.
Inclusus ego suspendio uitam finire constitui. Et iam semicinctium stanti ad
parietem spondae iunxeram ceruicesque nodo condebam, cum reseratis foribus
intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta reuocat ad lucem. Giton
praecipue ex dolore in rabiem efferatus tollit clamorem, me utraque manu
impulsum praecipitat super lectum: "Erras, inquit, Encolpi, si putas contingere
posse, ut ante moriaris. Prior coepi; in Ascylti hospitio gladium quaesiui. Ego
si te non inuenissem, periturus per praecipitia fui. Et ut scias non longe esse
quaerentibus mortem, specta inuicem quod me spectare uoluisti". Haec locutus
mercennario Eumolpi nouaculam rapit, et semel iterumque ceruice percussa ante
pedes collabitur nostros. Exclamo ego attonitus, secutusque labentem codem
ferramento ad mortem uiam quaero. Sed neque Giton ulla erat suspicione uulneris
laesus, neque ego ullum sentiebam dolorem. Rudis enim nouacula et in hoc retusa,
ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam. Ideoque nec
mercennarius ad raptum ferramentum expauerat, nec Eumolpus interpellauerat
mimicam mortem.
[95] (XCV) Dum haec fabula inter amantes luditur, deuersitor cum parte cenulae
interuenit, contemplatusque foedissimam uolutationem iacentium: "Rogo, inquit,
ebrii estis, an fugitiui, an utrumque? Quis autem grabatum illum erexit, aut
quid sibi uult tam furtiua molitio? Vos mehercules ne mercedem cellae daretis,
fugere nocte in publicum uoluistis. Sed non impune. Iam enim faxo sciatis non
uiduae hanc insulam esse sed Marci Mannicii". Exclamat Eumolpus: "Etiam
minaris?"; simulque os hominis palma excussissima pulsat. Ille tot hospitum
potionibus liber urceolum fictilem in Eumolpi caput iaculatus est, soluitque
clamantis frontem, et de cella se proripuit, Eumolpus contumeliae impatiens
rapit ligneum candelabrum, sequiturque abeuntem, et creberrimis ictibus
supercilium suum uindicat. Fit concursus familiae hospitumque ebriorum
frequentia. Ego autem nactus occasionem uindictae Eumolpum excludo, redditaque
scordalo uice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte.
Interim coctores insulariique mulcant exclusum, et alius ueru extis stridentibus
plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis
componit. Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis
imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in
Eumolpon. Sed ille candelabro se ab omni periculo uindicabat.
[96] (XCVI) Videbamus nos omnia per foramen ualuae, quod paulo ante ansa ostioli
rupta laxauerat, fauebamque ego uapulanti. Giton autem non oblitus misericordiae
suae reserandum esse ostium succurrendumque periclitanti censebat. Ego durante
adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque
articulo percussi. Et ille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos
opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi uelut quodam cibo me replebam
aduocationemque commendabam, cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a
duobus lecticariis mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus aeger. Is ut
rabiosa barbaraque uoce in ebrios fugitiuosque diu perorauit, respiciens ad
Eumolpon: "O poetarum, inquit, disertissime, tu eras? Et non discedunt ocius
nequissimi serui manusque continent a rixa?" (---).
BARGATES PROCVRATOR AD EVMOLPVM: "Contubernalis mea mihi fastum facit.
Ita, si me amas, maledic illam uersibus, ut habeat pudorem".
[97] (XCVII) Dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, intrat stabulum praeco cum
seruo publico aliaque sane modica frequentia; facemque tumosam magis quam
lucidam quassans haec proclamauit: "Puer in balneo paulo ante aberrauit, annorum
circa XVI, crispus, mollis, formosus, nomine Giton. Si quis eum reddere aut
commonstrare uoluerit, accipiet nummos mille". Nec longe a praecone Ascyltos
stabat amictus discoloria ueste, atque in lance argentea indicium et fidem
praeferebat. Imperaui Gitoni ut raptim grabatum subiret annecteretque pedes et
manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Vlixes pro arieti
adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet manus. Non est moratus
Giton imperium, momentoque temporis inseruit uinculo manus et Vlixem astu
simillimo uicit. Ego ne suspicioni relinquerem locum, lectulum uestimentis
impleui uniusque hominis uestigium ad corporis mei mensuram figuraui.
Interim Ascyltos ut pererrauit omnes cum uiatore cellas, uenit ad meam, et hoc
quidem pleniorem spem concepit, quo diligentius oppessulatas inuenit fores.
Publicus uero seruus insertans commissuris secures claustrorum firmitatem
laxauit. Ego ad genua Ascylti procubui, et per memoriam amicitiae perque
societatem miseriarum petii, ut saltem ostenderet fratrem. Immo ut fidem
haberent fictae preces: "Scio te, inquam, Ascylte, ad occidendum me uenisse. Quo
enim secures attulisti? Itaque satia iracundiam tuam: praebeo ecce ceruicem,
funde sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petisti". Amolitur Ascyltos
inuidiam et se uero nihil aliud quam fugitiuum suum dicit quaerere, mortem nec
hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuit
carissimum.
[98] (XCVIII) At non seruus publicus tam languide agit, sed raptam cauponi harundinem
subter lectum mittit, omniaque etiam foramina parietum scrutatur. Subducebat
Giton ab ictu corpus, et reducto timidissime spiritu ipsos sciniphes ore
tangebat. (---).
Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem poterat excludere, irrumpit
perturbatus et: "Mille, inquit, nummos inueni; iam enim persequar abeuntem
praeconem, et in potestate tua esse Gitonem meritissima proditione monstrabo".
Genua ego perseuerantis amplector, ne morientes uellet occidere, et: "Merito,
inquam, excandesceres si posses proditum ostendere. Nunc inter turbam puer
fugit, nec quo abierit suspicari possum. Per fidem, Eumolpe, reduc puerum et uel
Ascylto redde". Dum haec ego iam credenti persuadeo, Giton collectione spiritus
plenus ter continuo ita sternutauit, ut grabatum concuteret. Ad quem motum
Eumolpus conuersus saluere Gitona iubet. Remota etiam culcita uidet Vlixem, cui
uel esuriens Cyclops potuisset parcere. Mox conuersus ad me: "Quid est, inquit,
latro? Ne deprehensus quidem ausus es mihi uerum dicere. Immo ni deus quidam
humanarum rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa
popinas errarem".
Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo madentibus uulnus, quod in
supercilio factum erat, coartauit. Mox palliolo suo laceratam mutauit uestem,
amplexusque iam mitigatum, osculis tanquam fomentis aggressus est et: "In tua,
inquit, pater carissime, in tua sumus custodia. Si Gitona tuum amas, incipe
uelle seruare. Vtinam me solum inimicus ignis hauriret aut hibernum inuaderet
mare. Ego enim omnium scelerum materia, ego causa sum. Si perirem, conueniret
inimicis". (---).
[99] (XCIX) EVMOLPVS: "Ego sic semper et ubique uixi, ut ultimam quamque lucem
tanquam non redituram consumerem". (---).
Profusis ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam: neque
enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen operam ne
aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum omnem scabitudinem
animo tanquam bonarum artium magister deleret sine cicatrice". Incultis
asperisque regionibus diutius niues haerent, ast ubi aratro domefacta tellus
nitet, dum loqueris, leuis pruina dilabitur. Similiter in pectoribus ira
considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas praelabitur. -- Vt scias, inquit
Eumolpus, uerum esse quod dicis, ecce etiam osculo iram finio. Itaque, quod bene
eueniat, expedite sarcinulas et uel sequimini me uel, si mauultis, ducite".
Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium impulsum, stetitque in limine barbis
horrentibus nauta et: "Moraris, inquit, Eumolpe, tanquam properandum ignores".
Haud mora, omnes consurgimus, et Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim
dormientem exire cum sarcinis iubet. Ego cum Gitone quicquid erat in alutam
compono, et adoratis sideribus intro nauigium. (---).
[100] (C) "Molestum est quod puer hospiti placet. Quid autem? Non commune est, quod
natura optimum fecit? Sol omnibus lucet. Luna innumerabilibus comitata sideribus
etiam feras ducit ad pabulum. Quid aquis dici formosius potest? In publico tamen
manant. Solus ergo amor furtum potius quam praemium erit? Immo uero nolo habere
bona, nisi quibus populus inuiderit. Vnus, et senex, non erit grauis; etiam cum
uoluerit aliquid sumere, opus anhelilu prodet". Haec ut intra fiduciam posui
fraudauique animum dissidentem, coepi somnum obruto tunicula capite mentiri.
Sed repente quasi destruente fortuna constantiam meam eiusmodi uox supra
constratum puppis congemuit: "Ergo me derisit?" Et haec quidem uirilis et paene
auribus meis familiaris animum palpitantem percussit. Ceterum eadem indignatione
mulier lacerata ulterius excanduit et: "Si quis deus manibus meis, inquit,
Gitona imponeret, quam bene exulem exciperem". Vterque nostrum tam inexpectato
ictus sono amiserat sanguinem. Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento
circumactus diu uocem collegi, tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem
labentis laciniam duxi, et: "Per fidem, inquam, pater, cuius haec nauis est, aut
quos uehat, dicere potes?" Inquietatus ille moleste tulit et: "Hoc erat, inquit,
quod placuerat tibi, ut super constratum nauis occuparemus secretissimum locum,
ne nos patereris requiescere? Quid porro ad rem pertinet, si dixero Licham
Tarentinum esse dominum huiusce nauigii, qui Tryphaenam exulem Tarentum ferat?"
[101] (CI) Intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque detecto: "Aliquando, inquam,
totum me, Fortuna, uicisti!". Nam Giton quidem super pectus meum positus diu
animam egit. Deinde ut effusus sudor utriusque spiritum reuocauit, comprehendi
Eumolpi genua et: "Miserere, inquam, morientium et pro consortio studiorum
commoda manum; mors uenit, quae nisi per te non licet potest esse pro munere".
Inundatus hac Eumolpus inuidia iurat per deos deasque se neque scire quid
acciderit, nec ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et
uera fide in nauigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fuerit usurus".
Quae autem hic insidiae sunt, inquit, aut quis nobiscum Hannibal nauigat? Lichas
Tarentinus, homo uerecundissimus et non tantum huius nauigii dominus, quod
regit, sed fundorum etiam aliquot et familiae negotiantis, onus deferendum ad
mercatum conducit. Hic est Cyclops ille et archipirata, cui uecturam debemus; et
praeter hunc Tryphaena, omnium feminarum formosissima, quae uoluptatis causa huc
atque illuc uectatur. -- Hi sunt, inquit Giton, quos fugimus "; simulque raptim
causas odiorum et instans periculum trepidanti Eumolpo exponit. Confusus ille et
consilii egens iubet quemque suam sententiam promere, et: "Fingite, inquit, nos
antrum Cyclopis intrasse. Quaerendum est aliquod effugium, nisi naufragium
ponimus et omni nos periculo liberamus. -- Immo, inquit Giton, persuade
gubernatori ut in aliquem portum nauem deducat, non sine praemio scilicet, et
affirma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse. Poteris hanc
simulationem et uultus confusione et lacrimis obumbrare, ut misericordia
permotus gubernator indulgeat tibi". Negauit hoc Eumolpus fieri posse, "quia
magna, inquit, nauigia portubus se curuatis insinuant, nec tam cito fratrem
defecisse ueri simile erit. Accedit his, quod forsitan Lichas officii causa
uisere languentem desiderabit. Vides, quam ualde nobis expediat ultro dominum ad
fugientes accersere. Sed finge nauem ab ingenti posse cursu deflecti, et Licham
non utique circuiturum aegrorum cubilia: quomodo possumus egredi naue, ut non
conspiciamur a cunctis? opertis capitibus, an nudis? Opertis, et quis non dare
manum languentibus uolet? Nudis, et quid erit aliud quam se ipsos proscribere?
[102] (CII) -- Quin potius, inquam ego, ad temeritatem confugimus, et per funem lapsi
descendimus in scapham, praecisoque uinculo reliqua Fortunae committimus? Nec
ego in hoc periculum Eumolpon arcesso. Quid enim attinet innocentem alieno
periculo imponere? Contentus sum, si nos descendentes adiuuerit casus. -- Non
imprudens, inquit, consilium, Eumolpos, si aditum haberet. Quis enim non euntes
notabit? Vtique gubernator, qui peruigil nocte siderum quoque motus custodit. Et
utcumque imponi uel dormienti posset, si per aliam partem nauis fuga
quaereretur: nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum
regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet. Praeterea illud miror,
Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis perpetuae interdiu noctuque
iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi aut caede expelli aut
praecipitari uiribus. Quod an fieri possit, interrogate audaciam uestram. Nam
quod ad meum quidem comitatum attinet, nullum recuso periculum, quod salutis
spem ostendit. Nam sine causa spiritum tanquam rem uacuam impendere ne uos
quidem existimo uelle. Videte, numquid hoc placeat: ego uos in duas iam pelles
coniciam uinctosque loris inter uestimenta pro sarcinis habebo, apertis scilicet
aliquatenus labris, quibus et spiritum recipere possitis et cibum. Conclamabo
deinde nocte seruos poenam grauiorem timentes praecipitasse se in mare. Deinde
cum uentum fuerit in portum, sine ulla suspicione pro sarcinis uos efferam. --
Ita uero, inquam ego, tanquam solidos alligaturus, quibus non soleat uenter
iniuriam facere? an tanquam eos qui sternutare non soleamus nec stertere? An
quia hoc genus furti semel {Menelao} feliciter cessit? Sed finge una die uinctos
posse durare: quid ergo, si diutius aut tranquillitas nos tenuerit aut aduersa
tempestas? quid facturi sumus? Vestes quoque diutius uinctas ruga consumit, et
chartae alligatae mutant figuram. Iuuenes adhuc laboris expertes statuarum ritu
patiemur pannos et uincla? (---). Adhuc aliquod iter salutis quaerendum est.
Inspicite quod ego inueni. Eumolpus tanquam litterarum studiosus utique
atramentum habet. Hoc ergo remedio mutemus colores a capillis usque ad ungues.
Ita tanquam serui Aethiopes et praesto tibi erimus sine tormentorum iniuria
hilares, et permutato colore imponemus inimicis. -- Quidni? inquit Giton, etiam
circumcide nos, ut Iudaei uideamur, et pertunde aures, ut imitemur Arabes, et
increta facies, ut suos Gallia ciues putet: tanquam hic solus color figuram
possit peruertere et non multa una oporteat consentiant ratione, {ut} mendacium
constet. Puta infectam medicamine faciem diutius durare posse; finge nec aquae
asperginem imposituram aliquam corpori maculam, nec uestem atramento adhaesuram,
quod frequenter etiam non arcessito ferrumine infigitur: age, numquid et labra
possumus tumore taeterrimo implere numquid et crines calamistro conuertere?
Numquid et frontes cicatricibus scindere? Numquid et crura in orbem pandere?
Numquid et talos ad terram deducere? numquid et barbam peregrina ratione
figurare? Color arte compositus inquinat corpus, non mutat. Audite, quid dementi
succurrerit: praeligemus uestibus capita et nos in profundum mergamus.
[103] (CIII) -- Ne istud dii hominesque patiantur, Eumolpus exclamat, ut uos tam turpi
exitu uitam finiatis! Immo potius facite quod iubeo. Mercennarius meus, ut ex
nouacula comperistis, tonsor est: hic continuo radat utriusque non solum capita,
sed etiam supercilia. Sequar ego frontes notans inscriptione sollerti, ut
uideamini stigmate esse puniti. Ita eaedem litterae et suspicionem declinabunt
quaerentium et uultus umbra supplicii tegent".
Non est dilata fallacia, sed ad latus nauigii furtim processimus, capitaque cum
superciliis denudanda tonsori praebuimus. Impleuit Eumolpus frontes utriusque
ingentibus litteris, et notum fugitiuorum epigramma per totam faciem liberali
manu duxit. Vnus forte ex uectoribus, qui acclinatus lateri nauis exonerabat
stomachum nausea grauem, notauit sibi ad lunam tonsorem intempestiuo inhaerentem
ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum uotum, in
cubile reiectus est. Nos dissimulata nauseantis deuotione ad ordinem tristitiae
redimus, silentioque compositi reliquas noctis horas male soporati consumpsimus.
(---).
[104] (CIV) LICHAS: "Videbatur mihi secundum quietem Priapus dicere: Encolpion quod
quaeris, scito a me in nauem tuam esse perductum". Exhorruit Tryphaena et:
"Putes, inquit, una nos dormisse; nam et mihi simulacrum Neptuni, quod Bais
tetrastylo notaueram, uidebatur dicere: 'In naue Lichae Gitona inuenies'. --
Hinc scies, inquit Eumolpus, Epicurum esse hominem diuinum, qui eiusmodi
ludibria facetissima ratione condemnat".
Ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiauit: "Quis, inquit, prohibet nauigium
scrutari, ne uideamur diuinae mentis opera damnare?" Is qui nocte miserorum
furtum deprehenderat, Hesus nomine, subito proclamat: "Ergo illi qui sunt, qui
nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius exemplo? Audio enim non licere
cuiquam mortalium in naue neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago
uentus irascitur".
[105] (CV) Excanduit Lichas hoc sermone turbatus et: "Itane, inquit, capillos aliquis
in naue praecidit, et hoc nocte intempesta? Attrahite ocius nocentes in medium,
ut sciam quorum capitibus debeat nauigium lustrari. -- Ego, inquit Eumolpus, hoc
iussi. Nec in eodem futurus nauigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes
horridos longosque habebant capillos, ne uiderer de naue carcerem facere, iussi
squalorem damnatis auferri; simul ut notae quoque litterarum non adumbratae
comarum praesidio totae ad oculos legentium acciderent. Inter cetera apud
communem amicam consumpserunt pecuniam meam, a qua illos proxima nocte extraxi
mero unguentisque perfusos. Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent".
Itaque ut Tutela nauis expiaretur, placuit quadragenas utrique plagas imponi.
Nulla ergo fit mora: aggrediuntur nos furentes nautae cum funibus, temptantque
uilissimo sanguine Tutelam placare. Et ego quidem tres plagas Spartana
nobilitate concuxi. Ceterum Giton semel ictus tam ualde exclamauit, ut
Tryphaenae aures notissima uoce repleret. Non solum era turbata est, sed
ancillae etiam omnes familiari sono inductae ad uapulantem decurrurrit. Iam
Giton mirabili forma exarmauerat nautas coeperatque etiam sine uoce saeuientes
rogare, cum ancillae pariter proclamant: "Giton est, Giton; inhibete
crudelissimas manus; Giton est, domina, succurre". Deflectit aures Tryphaena iam
sua sponte credentes raptimque ad puerum deuolat.
Lichas, qui me optime nouerat, tanquam et ipse uocem audisset, accurrit et nec
manus nec faciem meam considerauit, sed continuo ad inguina mea luminibus
deflexis mouit officiosam manum, et: "Salue, inquit Encolpi". Miretur nunc
aliquis Vlixis nutricem post uicesimum annum cicatricem inuenisse originis
indicem, cum homo prudentissimus, confusis omnibus corporis orisque lineamentis,
ad unicum fugitiui argumentum tam docte peruenerit. Tryphaena lacrimas effudit
decepta supplicio -- uera enim stigmata credebat captiuorum frontibus impressa
-- sciscitarique summissius coepit quod ergastulum intercepisset errantes, aut
cuius iam crudeles manus in hoc supplicium durassent. Meruisse quidem
contumeliam aliquam fugitiuos, quibus in odium bona sua uenissent (---).
[106] (CVI) Concitatus iracundia prosiliit Lichas, et: "O te, inquit, feminam
simplicem, tanquam uulnera ferro praeparata litteras biberint. Vtinam quidem hac
se inscriptione frontis maculassent: haberemus nos extremum solacium. Nunc
mimicis artibus petiti sumus et adumbrata inscriptione derisi". Volebat
Tryphaena misereri, quia non totam uoluptatem perdiderat, sed Lichas memor adhuc
uxoris corruptae contumeliarumque, quas in Herculis porticu acceperat, turbato
uehementius uultu proclamat: "Deos immortales rerum humanarum agere curam, puto,
intellexisti, o Tryphaena. Nam imprudentes noxios in nostrum induxere nauigium,
et quid fecissent, admonuerunt pari somniorum consensu. Ita uide ut possit illis
ignosci, quos ad poenam ipse deus deduxit. Quod ad me attinet, non sum crudelis,
sed uereor ne, quod remisero, patiar". Tam superstitiosa oratione Tryphaena
mutata negat se interpellare supplicium, immo accedere etiam iustissimae
ultioni. Nec se minus grandi uexatam iniuria quam Licham, cuius pudoris dignitas
in contione proscripta sit. (---).
[107] (CVII) EVMOLPVS: "Me, ut puto, hominem non ignotum elegerunt ad hoc officium
legatum, petieruntque ut se reconciliarem aliquando amicissimis. Nisi forte
putatis iuuenes casu in has plagas incidisse, cum omnis uector nihil prius
quaerat, quam cuius se diligentiae credat. Flectite ergo mentes satisfactione
lenitas, et patimini liberos homines ire sine iniuria quo destinant. Saeui
quoque implacabilesque domini crudelitatem suam impediunt, si quando paenitentia
fugitiuos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus. Quid ultra petitis aut quid
uultis? In conspectu uestro supplices iacent iuuenes ingenui, honesti, et quod
utroque potentius est, familiaritate uobis aliquando coniuncti. Si mehercules
interuertissent pecuniam uestram, si fidem proditione laesissent, satiari tamen
potuissetis hac poena, quam uidetis. Seruitia ecce in frontibus cernitis et
uultus ingenuos uoluntaria poenarum lege proscriptos". Interpellauit
deprecationem supplicis Lichas et: "Noli, inquit, causam confundere, sed impone
singulis modum. Ac primum omnium, si ultro uenerunt, cur nudauere crinibus
capita? Vultum enim qui permutat, fraudem parat, non satisfactionem. Deinde, si
gratiam a legato moliebantur, quid ita omnia fecisti, ut quos tuebaris
absconderes? Ex quo apparet casu incidisse noxios in plagas, et te artem
quaesisse qua nostrae animaduersionis impetum eluderes. Nam quod inuidiam facis
nobis ingenuos honestosque clamando, uide ne deteriorem facias confidentia
causam. Quid debent laesi facere, ubi rei ad poenam confugiunt. At enim amici
fuerunt nostri: eo maiora meruerunt supplicia; nam qui ignotos laedit, latro
appellatur, qui amicos, paulo minus quam parricida". Resoluit Eumolpos tam
iniquam declamationem et: "Intellego, inquit, nihil magis obesse iuuenibus
miseris, quam quod nocte deposuerunt capillos: hoc argumento incidisse uidentur
in nauem, non uenisse. Quod uelim tam candide ad aures uestras perueniat, quam
simpliciter gestum est. Voluerunt enim, antequam conscenderent, exonerare capita
molesto et superuacuo pondere, sed celerior uentus distulit curationis
propositum. Nec tamen putauerunt ad rem pertinere, ubi inciperent quod placuerat
ut fieret, quia nec omen nec legem nauigantium nouerant. -- Quid, inquit Lichas,
attinuit supplices radere? Nisi forte miserabiliores calui solent esse. Quamquam
quid attinet ueritatem per interpretem quaerere? Quid dicis tu, latro? Quae
salamandra supercilia tua excussit? Cui deo crinem uouisti? Pharmace, responde".
[108] (CVIII) Obstupueram ego supplicii metu pauidus, nec qui in re manifestissima
dicerem inueniebam, turbatus (---) et deformis praeter spoliati capitis
dedecus superciliorum etiam aequalis cum fronte caluities, ut nihil nec facere
deceret nec dicere. Vt uero spongia uda facies plorantis detersa est, et
liquefactum per totum os atramentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube
confudit, in odium se ira conuertit. Negat Eumolpus passurum se ut quisquam
ingenuos contra fas legemque contaminet, interpellatque saeuientium minas non
solum uoce sed etiam manibus. Aderat interpellanti mercennarius comes et unus
alterque infirmissimus uector, solacia magis litis quam uirium auxilia. Nec
quicquam pro me deprecabar, sed intentans in oculos Tryphaenae manus usurum me
uiribus meis clara liberaque uoce clamaui, ni abstineret a Gitone iniuriam
mulier damnata et in toto nauigio sola uerberanda. Accenditur audacia mea
iratior Lichas, indignaturque quod ego relicta mea causa tantum pro alio clamo.
Nec minus Tryphaena contumelia saeuit accensa, totiusque nauigii turbam diducit
in partes. Hinc mercennarius tonsor ferramenta sua nobis et ipse armatus
distribuit, illinc Tryphaenae familia nudas expedit manus, ac ne ancillarum
quidem clamor aciem destituit, uno tantum gubernatore relicturum se nauis
ministerium denuntiante, si non desinat rabies libidine perditorum collecta.
Nihilo minus tamen perseuerat dimicantium furor, illis pro ultione, nobis pro
uita pugnantibus. Multi ergo utrinque sine morte labuntur, plures cruenti
uulneribus referunt ueluti ex proelio pedem, nec tamen cuiusquam ira laxatur.
Tunc fortissimus Giton ad uirilia sua admouit nouaculam infestam, minatus se
adbscissurum tot miseriarum causam, inhibuitque Tryphaena tam grande facinus non
dissimulata missione. Saepius ego cultrum tonsorium super iugulum meum posui,
non magis me occisurus quam Giton, quod minabatur, facturus. Audacius tamen ille
tragoediam implebat, quia sciebat se illam habere nouaculam, qua iam sibi
ceruicem praeciderat. Stante ergo utraque acie, cum appareret futurum non
tralaticium bellum, aegre expugnauit gubernator ut caduceatoris more Tryphaena
indutias faceret. Data ergo acceptaque ex more patrio fide, protendit ramum
oleae a Tutela nauigii raptum, atque in colloquium uenire ausa:
"Quis furor, exclamat, pacem conuertit in arma?
Quid nostrae meruere manus? Non Troius heros
hac in classe uehit decepti pignus Atridae,
nec Medea furens fraterno sanguine pugnat,
sed contemptus amor uires habet. Ei mihi, fata
hos inter fluctus quis raptis euocat armis?
Cui non est mors una satis? Ne uincite pontum
gurgitibusque feris alios immittite fluctus".
[109] (CIX) Haec ut turbato clamore mulier effudit, haesit paulisper acies,
reuocataeque ad pacem manus intermisere bellum. Vtitur paenitentiae occasione
dux Eumolpos, et castigato ante uehementissime Licha tabulas foederis signat,
queis haec formula erat:
"Ex tui animi sententia, ut tu, Tryphaena, neque iniuriam tibi factam a Gitone
quereris, neque si quid ante hunc diem factum est, obicies uindicabisue aut ullo
alio genere persequendum curabis; ut tu nihil imperabis puero repugnanti, non
amplexum, non osculum, non coitum uenere constrictum, nisi pro qua re praesentes
numeraueris denarios centum. Item, Licha, ex tui animi sententia, ut tu
Encolpion nec uerbo contumelioso insequeris nec uultu, neque quaeres ubi nocte
dormiat, aut si quaesieris, pro singulis iniuriis numerabis praesentes denarios
ducenos".
In haec uerba foederibus compositis arma deponimus, et ne residua in animis
etiam post iusiurandum ira remaneret, praeterita aboleri osculis placet.
Exhortantibus uniuersis odia detumescunt, epulaeque ad certamen prolatae
conciliant hilaritate concordiam. Exsonat ergo cantibus totum nauigium, et quia
repentina tranquillitas intermiserat cursum, alius exultantes quaerebat fuscina
pisces, alius hamis blandientibus conuellebat praedam repugnantem. Ecce etiam
per antemnam pelagiae consederant uolucres, quas textis harundinibus peritus
artifex tetigit; illae uiscatis inligatae uiminibus deferebantur ad manus.
Tollebat plumas aura uolitantes, pinnasque per maria inanis spuma torquebat.
Iam Lichas redire mecum in gratiam coeperat, iam Tryphaena Gitona extrema parte
potionis spargebat, cum Eumolpus et ipse uino solutus dicta uoluit in caluos
stigmososque iaculari, donec consumpta frigidissima urbanitate rediit ad carmina
sua coepitque capillorum elegidarion dicere:
Quod solum formae decus est, cecidere capilli,
uernantesque comas tristis abegit hiemps.
Nunc umbra nudata sua iam tempora maerent,
areaque attritis ridet adusta pilis.
O fallax natura deum: quae prima dedisti
aetati nostrae gaudia, prima rapis.
Infelix, modo crinibus nitebas
Phoebo pulchrior et sorore Phoebi.
At nunc leuior aere uel rotundo
horti tubere, quod creauit unda,
ridentes fugis et times puellas.
Vt mortem citius uenire credas,
scito iam capitis perisse partem.
[110] (CX) Plura uolebat proferre, credo, et ineptiora praeteritis, cum ancilla
Tryphaenae Gitona in partem nauis inferiorem ducit, corymbioque dominae pueri
adornat caput. Immo supercilia etiam profert de pyxide, sciteque iacturae
liniamenta secuta totam illi formam suam reddidit. Agnouit Tryphaena uerum
Gitona, lacrimisque turbata tunc primum bona fide puero basium dedit. Ego etiam
si repositum in pristinum decorem puerum gaudebam, abscondebam tamen frequentius
uultum, intellegebamque me non tralaticia deformitate esse insipitum, quem
alloquio dignum ne Lichas quidem crederet. Sed huic tristitiae eadem illa
succurrit ancilla, seuocatumque me non minus decoro exornauit capillamento; immo
commendatior uultus enituit, quia flauum corymbion erat.
Ceterum Eumolpos, et periclitantium aduocatus et praesentis concordiae auctor,
ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in muliebrem leuitatem coepit iactare:
quam facile adamarent, quam cito etiam filiorum obliuiscerentur, nullamque esse
feminam tam pudicam, quae non peregrina libidine usque ad furorem auerteretur.
Nec se tragoedias ueteres curare aut nomina saeculis nota, sed rem sua memoria
factam, quam eiturum se esse, si uellemus audire. Conuersis igitur omnium in se
uultibus auribusque sic orsus est:
[111] (CXI) "Matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut uicinarum quoque
gentium feminas ad spectaculum sui euocaret. Haec ergo cum uirum extulisset, non
contenta uulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in
conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum,
positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus
diebusque coepit. Sic adflictantem se ac mortem inedia persequentem non parentes
potuerunt abducere, non propinqui; magistratus ultimo repulsi abierunt,
complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine
alimento trahebat. Adsidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas
commodabat lugenti, et quotienscumque defecerat positum in monumento lumen
renouabat. "Una igitur in tota ciuitate fabula erat: solum illud adfulsisse
uerum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum
interim imperator prouinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam
casulam, in qua recens cadauer matrona deflebat.
"Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces asseruabat, ne quis ad sepulturam
corpus detraheret, notasset sibi lumen inter monumenta clarius fulgens et
gemitum lugentis audisset, uitio gentis humanae concupiit scire quis aut quid
faceret. Descendit igitur in conditorium, uisaque pulcherrima muliere, primo
quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit; deinde ut et
corpus iacentis conspexit et lacrimas considerauit faciemque unguibus sectam,
ratus (scilicet id quod erat) desiderium extincti non posse feminam pati,
attulit in monumentum cenulam suam, coepitque hortari lugentem ne perseueraret
in dolore superuacuo, ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret: 'omnium eumdem
esse exitum et idem domicilium' et cetera quibus exulceratae mentes ad sanitatem
reuocantur.
"At illa ignota consolatione percussa lacerauit uehementius pectus, ruptosque
crines super corpus iacentis imposuit. Non recessit tamen miles, sed eadem
exhortatione temptauit dare mulierculae cibum, donec ancilla, uini odore
corrupta, primum ipsa porrexit ad humanitatem inuitantis uictam manum, deinde
refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et: 'Quid proderit,
inquit, hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te uiuam sepelieris, si antequam
fata poscant indemnatum spiritum effuderis? Id cinerem aut manes credis sentire
sepultos? Vis tu reuiuiscere! Vis discusso muliebri errore! Quam diu licuerit,
lucis commodis frui! Ipsum te iacentis corpus admonere debet ut uiuas.' "Nemo
inuitus audit, cum cogitur aut cibum sumere aut uiuere. Itaque mulier aliquot
dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus auide
repleuit se cibo quam ancilla, quae prior uicta est.
[112] (CXII) "Ceterum, scitis quid plerumque soleat temptare humanam satietatem.
Quibus blanditiis impetrauerat miles ut matrona uellet uiuere, iisdem etiam
pudicitiam eius aggressus est. Nec deformis aut infacundus iuuenis castae
uidebatur, conciliante gratiam ancilla ac subinde dicente:
'Placitone etiam pugnabis amori?'
"Quid diutius moror? Jacuerunt ergo una non tantum illa nocte, qua nuptias
fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis uidelicet conditorii
foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum uenisset, putasset
expirasse super corpus uiri pudicissimam uxorem.
"Ceterum, delectatus miles et forma mulieris et secreto, quicquid boni per
facultates poterat coemebat et, prima statim nocte, in monumentum ferebat.
Itaque unius cruciarii parentes ut uiderunt laxatam custodiam, detraxere nocte
pendentem supremoque mandauerunt officio. At miles circumscriptus dum desidet,
ut postero die uidit unam sine cadauere crucem, ueritus supplicium, mulieri quid
accidisset exponit: 'nec se expectaturum iudicis sententiam, sed gladio ius
dicturum ignauiae suae. Commodaret ergo illa perituro locum, et fatale
conditorium familiari ac uiro faceret.' Mulier non minus misericors quam pudica:
'Ne istud, inquit, dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum
duo funera spectem. Malo mortuum impendere quam uiuum occidere.' Secundum hanc
orationem iubet ex arca corpus mariti sui tolli atque illi, quae uacabat, cruci affigi.
"Usus est miles ingenio prudentissimae feminae, posteroque die populus miratus
est qua ratione mortuus isset in crucem".
[113] (CXIII) Risu excepere fabulam nautae, erubescente non mediocriter Tryphaena
uultumque suum super ceruicem Gitonis amabiliter ponente. At non Lichas risit,
sed iratum commouens caput: "Si iustus, inquit, imperator fuisset, debuit patris
familiae corpus in monumentum referre, mulierem affigere cruci". Non dubie
redierat in animum Hedyle expilatumque libidinosa migratione nauigium. Sed nec
foederis uerba permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupauerat mentes,
dabat iracundiae locum. Ceterum Tryphaena in gremio Gitonis posita modo implebat
osculi pectus, interdum concinnabat spoliatum crinibus uultum. Ego maestus et
impatiens foederis noui non cibum, non potionem capiebam, sed obliquis
trucibusque oculis utrumque spectabam. Omnia me oscula uulnerabant, omnes
blanditiae, quascunque mulier libidinosa fingebat. Nec tamen adhuc sciebam,
utrum magis puero irascerer, quod amicam mihi auferret, an amicae, quod puerum
corrumperet: utraque inimicissima oculis meis et captiuitate praeterita
tristiora. Accedebat huc, quod neque Tryphaena me alloquebatur tanquam
familiarem et aliquando gratum sibi amatorem, nec Giton me aut tralaticia
propinatione dignum iudicabat, aut, quod minimum est, sermone communi uocabat,
credo, ueritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet.
Inundauere pectus lacrimae dolore paratae, gemitusque suspirio tectus animam
paene submouit. (---).
In partem uoluptatis {Lychas} temptabat admitti, nec domini supercilium
induebat, sed amici quaerebat obsequium.
ANCILLA TRYPHAENAE AD ENCOLPIUM: "Si quid ingenui sanguinis habes, non pluris
illam facies, quam scortum. Si uir fueris, non ibis ad spintriam". (---).
Me nihil magis pudebat, quam ne Eumolpus sensisset quidquid illud fuerat, et
homo dicacissimus carminibus uindicaret. (---).
Iurat uerbis Eumolpus conceptissimis. (---).
[114] (CXIV) Dum haec taliaque iactamus, inhorruit mare, nubesque undique adductae
obruere tenebris diem. Discurrunt nautae ad officia trepidantes, uelaque
tempestati subducunt. Sed nec certos fluctus uentus impulerat, nec quo
destinaret cursum gubernator sciebat. Siciliam modo uentus dabat, saepissime
Italici litoris aquilo possessor conuertebat huc illuc obnoxiam ratem, et quod
omnibus procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem
suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator uideret. Itaque pernicies
postquam manifesta conualuit, Lichas trepidans ad me supinas porrigit manus et:
"Tu, inquit, Encolpi, succurre periclitantibus, et uestem illam diuinam
sistrumque redde nauigio. Per fidem, miserere, quemadmodum quidem soles".
Et illum quidem uociferantem in mare uentus excussit, repetitumque infesto
gurgite procella circumegit atque hausit. Tryphaenam autem prope iam {immersam}
fidelissimi rapuerunt serui, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte
abduxere certissimae morti.
Applicitus cum clamore fleui et: "Hoc, inquam, a diis meruimus, ut nos sola
morte coniungerent? Sed non crudelis fortuna concedit. Ecce iam ratem fluctus
euertet, ecce iam amplexus amantium iratum diuidet mare. Igitur, si uere
Encolpion dilexisti, da oscula, dum licet, {et} ultimum hoc gaudium fatis
properantibus rape". Haec ut ego dixi, Giton uestem deposuit, meaque tunica
contectus exeruit ad osculum caput. Et ne sic cohaerentes malignior fluctus
distraheret, utrumque zona circumuenienti praecinxit et: "Si nihil aliud, certe
diutius, inquit, iunctos nos mare feret, uel si uoluerit misericors ad idem
litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut
quod ultimum est iratis tiam fluctibus, imprudens harena componet". Patior ego
uinculum extremum, et ueluti lecto funebri aptatus expecto mortem iam non
molestam. Peragit interim tempestas mandata fatorum, omnesque reliquias nauis
expugnat. Non arbor erat relicta, non gubernacula, non funis aut remus, sed
quasi rudis atque infecta materies ibat cum fluctibus. (---).
Procurrere piscatores paruulis expediti nauigiis ad praedam rapiendam. Deinde ut
aliquos uiderunt, qui suas opes defenderent, mutauerunt crudelitatem in
auxilium. (---).
[115] (CXV) Audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri quasi cupientis exire
beluae gemitum. Persecuti igitur sonum inuenimus Eumolpum sedentem membranaeque
ingenti uersus ingerentem. Mirati ergo quod illi uacaret in uicinia mortis poema
facere, extrahimus clamantem, iubemusque bonam habere mentem. At ille
interpellatus excanduit et: "Sinite me, inquit, sententiam explere; laborat
carmen in fine". Inicio ego phrenetico manum, iubeoque Gitona accedere et in
terram trahere poetam mugientem.
Hoc opere tandem elaborato casam piscatoriam subimus maerentes, cibisque
naufragio corruptis utcumque curati tristissimam exegimus noctem. Postero die,
cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, repente uideo corpus
humanum circum actum leui uortice ad litus deferri. Substiti ergo tristis
coepique umentibus oculis maris fidem inspicere et: "Hunc forsitan, proclamo, in
aliqua parte terrarum secura expectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius,
aut patrem utique reliquit aliquem, cui proficiscens osculum dedit. Haec sunt
consilia mortalium, haec uota magnarum cogitationum. En homo quemadmodum natat!"
Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inuiolatum os; fluctus conuertit in terram,
agnouique terribilem paulo ante et implacabilem Licham pedibus meis paene
subiectum. Non tenui igitur diutius lacrimas, immo percussi semel iterumque
manibus pectus et: "Vbi nunc est, inquam, iracundia tua, ubi impotentia tua?
Nempe piscibus beluisque eitus es, et qui paulo ante iactabas uires imperii tui,
de tam magna naue ne tabulam quidem naufragus habes. Ite nunc mortales, et
magnis cogitationibus pectora implete. Ite cauti, et opes fraudibus captas per
mille annos disponite. Nempe hic proxima luce patrimonii sui rationes inspexit,
nempe diem etiam, quo uenturus esset in patriam, animo suo fixit. Dii deaeque
quam longe a destinatione sua iacet! Sed non sola mortalibus maria hanc fidem
praestant. Illum bellantem arma decipiunt, illum diis uota reddentem penatium
suorum ruina sepelit. Ille uehiculo lapsus properantem spiritum excussit, cibus
auidum strangulauit, abstinentem frugalitas. Si bene calculum ponas, ubique
naufragium est. At enim fluctibus obruto non contingit sepultura: tanquam
intersit, periturum corpus quae ratio consumat, ignis an fluctus an mora!
Quicquid feceris, omnia haec eodem uentura sunt. Ferae tamen corpus lacerabunt:
tanquam melius ignis accipiat! Immo hanc poenam grauissimam credimus, ubi seruis
irascimur. Quae ergo dementia est, omnia facere, ne quid de nobis relinquat
sepultura?" (---).
Et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus adolebat. Eumolpus autem dum
epigramma mortuo facit, oculos ad arcessendos sensus longius mittit.
[116] (CXVI) Hoc peracto libenter officio destinatum carpimus iter, ac momento
temporis in montem sudantes conscendimus, ex quo haud procul impositum arce
sublimi oppidum cernimus. Nec quid esset sciebamus errantes, donec a uilico
quodam Crotona esse cognouimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae primam.
Cum deinde diligentius exploraremus qui homines inhabitarent nobile solum,
quodue genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus
opes: "O mi, inquit, hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque
uitae praesidium quaerite. Sin autem urbanioris notae homines sustinetis semper
mentiri, recta ad lucrum curritis. In hac enim urbe non litterarum studia
celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas sanctique mores laudibus
ad fructum perueniunt, sed quoscunque homines in hac urbe uideritis, scitote in
duas partes esse diuisos. Nam aut captantur aut captant. In hac urbe nemo
liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas, non ad
spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos
latitat. Qui uero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent,
ad summos honores perueniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam
innocentes habentur. Adibitis, inquit, oppidum tanquam in pestilentia campos, in
quibus nihil aliud est nisi cadauera quae lacerantur, aut corui qui lacerant".
(---).
[117] (CXVII) Prudentior Eumolpus conuertit ad nouitatem rei mentem genusque
diuitationis sibi non displicere confessus est. Iocari ego senem poetica
leuitate credebam, cum ille: "Vtinam quidem, {inquit}, sufficeret largior scena,
id est uestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem: non
mehercules operam istam differrem, sed continuo uos ad magnas opes ducerem".
Atquin promitto, quicquid exigeret, dummodo placeret uestis, rapinae comes, et
quicquid Lycurgi uilla grassantibus praebuisset: "nam nummos in praesentem usum
deum matrem pro fide sua reddituram. -- Quid ergo, inquit Eumolpus, cessamus
mimum componere? Facite ergo me dominum, si negotatio placet". Nemo ausus est
artem damnare nihil auferentem. Itaque ut duraret inter omnes tutum mendacium,
in uerba Eumolpi sacramentum iurauimus: uri, uinciri, uerberari ferroque necari,
et quicquid aliud Eumolpus iussisset. Tanquam legitimi gladiatores domino
corpora animasque religiosissime addicimus. Post peractum sacramentum seruiliter
ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus,
iuuenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de ciuitate sua miserrimum senem
exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam
lacrimarum cerneret. Accessisse huic tristitiae proximum naufragium, quo amplius
uicies sestertium amiserit; nec illum iactura moueri, sed destitutum ministerio
non agnoscere dignitatem suam. Praeterea habere in Africa trecenties sestertium
fundis nominibusque depositum; nam familiam quidem tam magnam per agros Numidiae
esse sparsam, ut possit uel Carthaginem capere. Secundum hanc formulam imperamus
Eumolpo, ut plurimum tussiat, ut sit modo solutioris stomachi cibosque omnes
palam damnet; loquatur aurum et argentum fundosque mendaces et perpetuam
terrarum sterilitatem; sedeat praeterea quotidie ad rationes tabulasque
testamenti omnibus {idibus} renouet. Et ne quid scaenae deesset, quotiescunque
aliquem nostrum uocare temptasset, alium pro alio uocaret, ut facile appareret
dominum etiam eorum meminisse, qui praesentes non essent.
His ita ordinatis, "quod bene feliciterque eueniret " precati deos uiam
ingredimur. Sed neque Giton sub insolito fasce durabat, et mercennarius Corax,
detractator ministerii, posita frequentius sarcina male dicebat properantibus,
affirmabatque se aut proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum. "Quid uos,
inquit? iumentum me putatis esse aut lapidariam nauem? Hominis operas locaui,
non caballi. Nec minus liber sum quam uos, etiam si pauperem pater me reliquit".
Nec contentus maledictis tollebat subinde altius pedem, et strepitu obsceno
simul atque odore uiam implebat. Ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus
eius pari clamore prosequebatur. (---).
[118] (CXVIII) EVMOLPVS. "Multos, inquit Eumolpus, o iuuenes, carmen decepit. Nam ut
quisque uersum pedibus instruxit sensumque teneriorem uerborum ambitu intexuit,
putauit se continuo in Heliconem uenisse. Sic forensibus ministeriis exercitati
frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugerunt,
credentes facilius poema extrui posse, quam controuersiam sententiolis
uibrantibus pictam. Ceterum neque generosior spiritus uanitatem amat, neque
concipere aut edere partum mens potest nisi intrenti flumine litterarum
inundata. Refugiendum est ab omni uerborum, ut ita dicam, uilitate et sumendae
uoces a plebe summotae, ut fiat odi profanum uulgus et arceo.
Praeterea curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae,
sed intexto uestibus colore niteant. Homerus testis et lyrici, Romanusque
Vergilius et Horatii curiosa felicitas. Ceteri enim aut non uiderunt uiam qua
iretur ad carmen, aut uisam timuerunt calcare. Ecce belli ciuilis ingens opus
quisquis attigerit nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae
uersibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per
ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus
est liber spiritus, ut potius furentis animi uaticinatio appareat quam
religiosae orationis sub testibus fides. Tanquam si placet hic impetus, etiam si
nondum recepit ultimam manum:
[119] (CXIX) "Orbem iam totum uictor Romanus habebat,
qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque;
nec satiatus erat. Grauidis freta pulsa carinis
iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra,
si qua foret tellus, quae fuluum mitteret aurum,
hostis erat, fatisque in tristia bella paratis
quaerebantur opes. Non uulgo nota placebant
gaudia, non usu plebeio trita uoluptas.
Aes Ephyreiacum laudabat miles in unda;
quaesitus tellure nitor certauerat ostro;
Hinc Numidae accusant, illinc noua uellera Seres
atque Arabum populus sua despoliauerat arua.
Ecce aliae clades et laesae uulnera pacis.
Quaeritur in siluis auro fera, et ultimus Hammon
Afrorum excutitur, ne desit belua dente
ad mortes pretiosa; fame premit aduena classes,
tigris et aurata gradiens uectatur in aula,
ut bibat humanum populo plaudente cruorem.
Heu, pudet effari perituraque prodere fata,
Persarum ritu male pubescentibus annis
surripuere uiros, exsectaque uiscera ferro
in uenerem fregere, atque ut fuga mobilis aeui
circumscripta mora properantes differat annos,
quaerit se natura nec inuenit. Omnibus ergo
scorta placent fractique enerui corpore gressus
et laxi crines et tot noua nomina uestis,
quaeque uirum quaerunt. Ecce Afris eruta terris
citrea mensa greges seruorum ostrumque renidens,
ponitur ac maculis imitatur uilius aurum
quae sensum trahat. Hoc sterile ac male nobile lignum
turba sepulta mero circum uenit, omniaque orbis
praemia correptis miles uagus esurit armis.
Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus
ad mensam uiuus perducitur, atque Lucrinis
eruta litoribus uendunt conchylia cenas,
ut renouent per damna famem. Iam Phasidos unda
orbata est auibus, mutoque in litore tantum
solae desertis adspirant frondibus aurae.
Nec minor in Campo furor est, emptique Quirites
ad praedam strepitumque lucri suffragia uertunt.
Venalis populus, uenalis curia patrum:
est fauor in pretio. Senibus quoque libera uirtus
exciderat, sparsisque opibus conuersa potestas
ipsaque maiestas auro corrupta iacebat.
Pellitur a populo uictus Cato; tristior ille est,
qui uicit, fascesque pudet rapuisse Catoni.
Namque -- hoc dedecoris populo morumque ruina --
non homo pulsus erat, sed in uno uicta potestas
Romanumque decus. Quare tam perdita Roma
ipsa sui merces erat et sine uindice praeda.
Praeterea gemino deprensam gurgite plebem
faenoris inluuies ususque exederat aeris.
Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus,
sed ueluti tabes tacitis concepta medullis
intra membra furens curis latrantibus errat.
Arma placent miseris, detritaque commoda luxu
uulneribus reparantur. Inops audacia tuta est.
Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem
quae poterant artes sana ratione mouere,
ni furor et bellum ferroque excita libido?
[120] (CXX) "Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes
armorum strue diuersa feralis Enyo.
Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus,
Iulius ingratam perfudit sanguine Romam,
et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra,
diuisit cineres. Hos gloria reddit honores.
Est locus exciso penitus demersus hiatu
Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arua,
Cocyti perfusus aqua; nam spiritus, extra
qui furit effusus, funesto spargitur aestu.
Non haec autumno tellus uiret aut alit herbas
caespite laetus ager, non uerno persona cantu
mollia discordi strepitu uirgulta locuntur,
sed chaos et nigro squalentia pumice saxa
gaudent ferali circum tumulata cupressu.
Has inter sedes Ditis pater extulit ora
bustorum flammis et cana sparsa fauilla,
ac tali uolucrem Fortunam uoce lacessit:
'Rerum humanarum diuinarumque potestas,
Fors, cui nulla placet nimium secura potestas,
quae noua semper amas et mox possessa relinquis,
ecquid Romano sentis te pondere uictam,
nec posse ulterius perituram extollere molem?
Ipsa suas uires odit Romana iuuentus
et quas struxit opes, male sustinet. Aspice late
luxuriam spoliorum et censum in damna furentem.
Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt,
expelluntur aquae saxis, mare nascitur aruis,
et permutata rerum statione rebellant.
En etiam mea regna petunt. Perfossa dehiscit
molibus insanis tellus, iam montibus haustis
antra gemunt, et dum uanos lapis inuenit usus,
inferni manes caelum sperare fatentur.
Quare age, Fors, muta pacatum in proelia uultum,
Romanosque cie, ac nostris da funera regnis.
Iam pridem nullo perfundimus ora cruore,
nec mea Tisiphone sitientis perluit artus,
ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus
extulit in lucem nutritas sanguine fruges.'
[121] (CXXI) "Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram
conatus, rupto tellurem soluit hiatu.
Tunc Fortuna leui defudit pectore uoces:
'O genitor, cui Cocyti penetralia parent,
si modo uera mihi fas est impune profari,
uota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat
pectore in hoc leuiorque exurit flamma medullas.
Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi
muneribusque meis irascor. Destruet istas
idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi
quippe cremare uiros et sanguine pascere luxum.
Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos
Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.
Iam fragor armorum trepidantes personat aures,
Et Libyae cerno tua, Nile, gementia claustra,
Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.
Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum
atque animas accerse nouas. Vix nauita Porthmeus
sufficiet simulacra uirum traducere cumba;
classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina,
pallida Tisiphone, concisaque uulnera mande:
ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.'
[122] (CXXII) "Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco
intremuit nubes elisosque abscidit ignes.
Subsedit pater umbrarum, gremioque reducto,
telluris pauitans fraternos palluit ictus.
Continuo clades hominum uenturaque damna
auspiciis patuere deum. Namque ore cruento
deformis Titan uultum caligine texit:
ciuiles acies iam tum spirare putares.
Parte alia plenos extinxit Cynthia uultus
et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant
uerticibus lapsis montis iuga, nec uaga passim
flumina per notas ibant morientia ripas.
Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem
sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna uoratur
ignibus insolitis, et in aethera fulmina mittit.
Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis
umbrarum facies diro stridore minantur.
Fax stellis comitata nouis incendia ducit,
sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre.
Haec ostenta breui soluit deus. Exuit omnes
quippe moras Caesar, uindictaeque actus amore
Gallica proiecit, ciuilia sustulit arma.
"Alpibus aeriis, ubi Graio numine pulsae
descendunt rupes et se patiuntur adiri,
est locus Herculeis aris sacer: hunc niue dura
claudit hiemps canoque ad sidera uertice tollit.
Caelum illinc cecidisse putes: non solis adulti
mansuescit radiis, non uerni temporis aura,
sed glacie concreta rigent hiemisque pruinis:
totum ferre potest umeris minitantibus orbem.
Haec ubi calcauit Caesar iuga milite laeto
optauitque locum, summo de uertice montis
Hesperiae campos late prospexit, et ambas
intentans cum uoce manus ad sidera dixit:
'Iuppiter omnipotens, et tu, Saturnia tellus,
armis laeta meis olimque onerata triumphis,
testor ad has acies inuitum arcessere Martem,
inuitas me ferre manus. Sed uulnere cogor,
pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tingo,
dnm Gallos iterum Capitolia nostra petentes
Alpibus excludo, uincendo certior exul.
Sanguine Germano sexagintaque triumphis
esse nocens coepi. Quamquam quos gloria terret,
aut qui sunt qui bella uident? Mercedibus emptae
ac uiles operae, quorum est mea Roma nouerca.
At reor, haud impune, nec hanc sine uindice dextram
uinciet ignauus. Victores ite furentes,
ite mei comites, et causam dicite ferro.
Iamque omnes unum crimen uocat, omnibus una
impendet clades. Reddenda est gratia uobis,
non solus uici. Quare, quia poena tropaeis
imminet, et sordes meruit uictoria nostra,
iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum
et temptate manus. Certe mea causa peracta est:
inter tot fortes armatus nescio uinci.'
Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales
omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
Nec non horrendi nemoris de parte sinistra
insolitae uoces flamma sonuere sequenti.
Ipse nitor Phoebi uulgato laetior orbe
creuit, et aurato praecinxit fulgure uultus.
[123] (CXXIII) "Fortior ominibus mouit Mauortia signa
Caesar, et insolitos gressu prior occupat ausus.
Prima quidem glacies et cana uincta pruina
non pugnauit humus mitique horrore quieuit.
Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos
et pauidus quadrupes undarum uincula rupit,
incaluere niues. Mox flumina montibus altis
undabant modo nata, sed haec quoque -- iussa putares --
stabant, et uincta fluctus stupuere ruina,
et paulo ante lues iam concidenda iacebat.
Tum uero male fida prius uestigia lusit
decepitque pedes; pariter turmaeque uirique
armaque congesta strue deplorata iacebant.
Ecce etiam rigido concussae flamine nubes
exonerabantur, nec rupti turbine uenti
derant, aut tumida confractum grandine caelum.
Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant,
et concreta gelu ponti uelut unda ruebat.
Victa erat ingenti tellus niue uictaque caeli
sidera, uicta suis haerentia flumina ripis:
nondum Caesar erat; sed magnam nixus in hastam
horrida securis frangebat gressibus arua,
qualis Caucasea decurrens arduus arce
Amphitryoniades, aut toruo Iuppiter ore,
cum se uerticibus magni demisit Olympi
et periturorum deiecit tela Gigantum.
"Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces,
interea uolucer molis conterrita pinnis
Fama uolat summique petit iuga celsa Palati,
atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
iam classes fluitare mari totasque per Alpes
feruere Germano perfusas sanguine turmas.
Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella
ante oculos uolitant. Ergo pulsata tumultu
pectora perque duas scinduntur territa causas.
Huic fuga per terras, illi magis unda probatur,
et patria pontus iam tutior. Est magis arma
qui temptare uelit fatisque iubentibus uti.
Quantum quisque timet, tantum fugit. Ocior ipse
hos inter motus populus, miserable uisu,
quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe.
Gaudet Roma fuga, debellatique Quirites
rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt.
Ille manu pauida natos tenet, ille penates
occultat gremio deploratumque relinquit
limen, et absentem uotis interficit hostem.
Sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant,
grandaeuosque patres onerisque ignara iuuentus.
Id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum
hic uehit imprudens praedamque in proelia ducit:
ac uelut ex alto cum magnus inhorruit auster
et pulsas euertit aquas, non arma ministris,
non regumen prodest, ligat alter pondera pinus,
alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit:
hic dat uela fugae Fortunaeque omnia credit.
Quid tam parua queror? Gemino cum consule Magnus
ille tremor Ponti saeuique repertor Hydaspis
et piratarum scopulus, modo quem ter ouantem
Iuppiter horruerat, quem tracto gurgite Pontus
et ueneratus erat submissa Bosporos unda,
pro pudor! imperii deserto nomine fugit,
ut Fortuna leuis Magni quoque terga uideret.
[124] (CXXIV) "Ergo tanta lues diuum quoque numina uidit
consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem
mitis turba deum terras exosa furentes
deserit, atque hominum damnatum auertitur agmen.
Pax prima ante alias niueos pulsata lacertos
abscondit galea uictum caput, atque relicto
orbe fugax Ditis petit implacabile regnum.
Huic comes it submissa Fides, et crine soluto
Iustitia, ac maerens lacera Concordia palla.
At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit,
emergit late Ditis chorus, horrida Erinys,
et Bellona minax, facibusque armata Megaera,
Letumque, Insidiaeque, et lurida Mortis imago.
Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis,
sanguineum late tollit caput, oraque mille
uulneribus confossa cruenta casside uelat;
haeret detritus laeuae Mauortius umbo
innumerabilibus telis grauis, atque flagranti
stipite dextra minax terris incendia portat.
Sentit terra deos, mutataque sidera pondus
quaesiuere suum; namque omnis regia caeli
in partes diducta ruit. Primumque Dione
Caesaris acta sui ducit, comes additur illi
Pallas, et ingentem quatiens Mauortius hastam.
Magnum cum Phoebo soror et Cyllenia proles
excipit, ac totis similis Tirynthius actis.
Intremuere tubae, ac scisso Discordia crine
extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore
concretus sanguis, contusaque lumina flebant,
stabant aerati scabra rubigine dentes,
tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora,
atque inter torto laceratam pectore uestem
sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit,
alta petit gradiens iuga nobilis Appennini,
unde omnes terras atque omnia litora posset
aspicere ac toto fluitantes orbe cateruas,
atque has erumpit furibundo pectore uoces:
'Sumite nunc gentes accensis mentibus arma,
sumite et in medias immittite lampadas urbes.
Vincetur, quicumque latet; non femina cesset,
non puer aut aeuo iam desolata senectus;
ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent.
Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem,
Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem.
Quid porro tu, diue, tuis cunctaris in armis,
non frangis portas, non muris oppida soluis
thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri
Romanas arces? Epidamni moenia quaere,
Thessalicosque sinus humano sanguine tingue.'
"Factum est in terris quicquid Discordia iussit".
Cum haec Eumolpos ingenti uolubilitate uerborum effudisset, tandem Crotona
intrauimus. Vbi quidem paruo deuersorio refecti, postero die amplioris fortunae
domum quaerentes incidimus in turbam heredipetarum sciscitantium quod genus
hominum. aut unde ueniremus. Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata
uerborum uolubilitate, unde aut qui essemus haud dubie credentibus indicauimus.
Qui statim opes suas summo cum certamine in Eumolpium congesserunt. (---).
[125] (CXXV) Dum haec magno tempore Crotone aguntur (---) et Eumolpus felicitate
plenus prioris fortunae esset oblitus statum, adeo ut suis iactaret neminem
gratiae suae ibi posse resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea
urbe, beneficio amicorum laturos. Ceterum ego, etsi quotidie magis magisque
superfluentibus bonis saginatum corpus impleueram, putabamque a custodia mei
remouisse uultum Fortunam, tamen saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam
causam, et: "Quid, aiebam, si callidus captator exploratorem in Africam miserit
mendaciumque deprehenderit nostrum? Quid, si etiam mercennarius praesenti
felicitate lassus indicium ad amicos detulerit, totamque fallaciam inuidiosa
proditione detexerit? Nempe rursus fugiendum erit, et tandem expugnata paupertas
noua mendicitate reuocanda. Dii deaeque, quam male est extra legem uiuentibus!
quicquid meruerunt, semper expectant". (---).
[126] (CXXVI) CHRYSIS ANCILLA CIRCES AD POLYAENVM: "Quia nosti uenerem tuam, superbiam
captas uendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant flexae pectine comae,
quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia; quo incessus
arte compositus et ne uestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod
formam prostituis ut uendas? Vides me: nec auguria noui nec mathematicorum
caelum curare soleo; ex uultibus tamen hominum mores colligo, et cum spatiantem
uidi, quid cogites scio. Siue ergo nobis uendis quod peto, mercator paratus est,
siue, quod humanius est, commodas, effice ut beneficium debeam. Nam quod seruum
te et humilem fateris, accendis desiderium aestuantis. Quaedam enim feminae
sordibus calent, nec libidinem concitant, nisi aut seruos uiderint aut statores
altius cinctos. Arena aliquas accendit, aut perfusus puluere mulio, aut histrio
scaenae ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea; usque ab orchestra
quattuordecim transilit, et in extrema plebe quaerit quod diligat".
Itaque oratione blandissima plenus: "Rogo, inquam, numquid illa, quae me amat,
tu es?" Multum risit ancilla post tam frigidum schema et: "Nolo, inquit, tibi
tam ualde placeas. Ego adhuc seruo nunquam succubui, nec hoc dii sinant ut
amplexus meos in crucem mittam. Viderint matronae, quae flagellorum uestigia
osculantur; ego etiam si ancilla sum, nunquam tamen nisi in equestribus sedeo".
Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod
ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.
Procedentibus deinde longius iocis rogaui ut in platanona produceret dominam.
Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius tunicam flexitque se in eum
daphnona, qui ambulationi haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris,
laterique meo applicat mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla uox est
quae formam eius possit comprehendere, nam quicquid dixero minus erit. Crines
ingenio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices
capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia et
rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra lunam
fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam
credidit. Iam mentum, iam ceruix, iam manus, iam pedum candor intra auri gracile
uinculum positus: Parium marmor extinxerat. Itaque tunc primum Dorida uetus
amator contempsi. (---).
Quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter,armis
inter caelicolas fabula muta taces?
Nunc erat a torua submittere cornua fronte,
nunc pluma canos dissimulare tuos.
Haec uera est Danae. Tempta modo tangere corpus,
iam tua flammifero membra calore fluent.
[127] (CXXVII) Delectata illa risit tam blandum, ut uideretur mihi plenum os extra
nubem luna proferre. Mox digitis gubernantibus uocem: "Si non fastidis, inquit,
feminam ornatam et hoc primum anno uirum expertam, concilio tibi, o iuuenis,
sororem. Habes tu quidem et fratrem -- neque enim me piguit inquirere -- sed
quid prohibet et sororem adoptare? Eoden gradu uenio. Tu tantum dignare et meum
osculum, cum libuerit, agnoscere. -- Immo, inquam, ego per formam tuam te rogo,
ne fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere. Inuenies religiosum,
si te adorari permiseris. Ac ne me iudices ad hoc templum Amoris gratis
accedere, dono tibi fratrem meum. -- Quid? tu, inquit illa, donas mihi eum, sine
quo non potes uiuere, ex cuius osculo pendes, quem sic tu amas, quemadmodum ego
te uolo?" Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat uocem loquentis, tam
dulcis sonus pertemptatum mulcebat aera, ut putares inter auras canere Sirenum
concordiam. Itaque miranti, et toto mihi caelo clarius nescio quid relucente,
libuit deae nomen quaerere. "Ita, inquit, non dixit tibi ancilla mea Circen me
uocari? Non sum quidem Solis progenies, nec mea mater, dum placet, labentis
mundi cursum detinuit. Habebo tamen quod caelo imputem, si nos fata
coniunxerint. Immo iam nescio quid tacitis cogitationibus deus agit. Nec sine
causa Polyaenon Circe amat: semper inter haec nomina magna fax surgit. Sume ergo
amplexum, si placet. Neque est quod curiosum aliquem extimescas: longe ab hoc
loco frater est". Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus pluma
deduxit in terram uario gramine indutam.
Idaeo quales fudit de uertice flores
Terra parens, cum se concesso iunxit amori
Iuppiter et toto concepit pectore flammas:
emicuere rosae uiolaeque et molle cyperon,
albaque de uiridi riserunt lilia prato:
talis humus Venerem molles clamauit in herbas
candidiorque dies secreto fauit amori.
In hoc gramine pariter compositi mille osculis lusimus quaerentes uoluptatem
robustam. (---).
[128] (CXXVIIII) CIRCE AD POLYAENVM: "Quid est? inquit; numquid te osculum meum
offendit? Numquid spiritus ieiunio marcet? Numquid alarum negligens sudor? Puto,
si haec non sunt, numquid Gitona times?" Perfusus ego rubore manifesto etiam si
quid habueram uirium, perdidi, totoque corpore uelut laxato:
"Quaeso, inquam, regina, noli suggillare miserias. Veneficio contactus sum". (---).
CIRCE: "Dic, Chrysis, sed uerum: numquid indecens sum? Numquid incompta? numquid
ab aliquo naturali uitio formam meam excaeco? Noli decipere dominam tuam. Nescio
quid peccauimus". Rapuit deinde tacenti speculum, et postquam omnes uultus
temptauit, quos solet inter amantes risus fingere, excussit uexatam solo uestem
raptimque aedem Veneris intrauit. Ego contra damnatus et quasi quodam uisu in
horrorem perductus interrogare animum meum coepi, an uera uoluptate fraudatus essem.
Nocte soporifera ueluti cum somnia ludunt
errantes oculos effossaque protulit aurum
in lucem tellus: uersat manus improba furtum
thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora
et mentem timor altus habet, ne forte grauatum
excutiat gremium secreti conscius auri:
mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem
ueraque forma redit, animus, quod perdidit, optat
atque in praeterita se totus imagine uersat. (---).
GITON AD ENCOLPION: "Itaque hoc nomine tibi gratias ago, quod me Socratica fide
diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lecto iacuit".
[129] (CXXIX) ENCOLPIVS AD GITONEM: "Crede mihi, frater, non intellego me uirum esse,
non sentio. Funerata est illa pars corporis, qua quondam Achilles eram". (---).
Veritus puer ne in secreto deprehensus daret sermonibus locum, proripuit se et
in partem aedium interiorem fugit. (---).
Cubiculum autem meum Chrysis intrauit, codicillosque mihi dominae suae reddidit,
in quibus haec erant scripta:
"CIRCE POLYAENO SALVTEM. Si libidinosa essem, quererer decepta; nunc etiam
languori tuo gratias ago. In umbra uoluptatis diutius lusi. Quid tamen agas
quaero, et an tuis pedibus perueneris domum; negant enim medici sine neruis
homines ambulare posse. Narrabo tibi, adulescens, paralysin caue. Nunquam ego
aegrum tam magno periculo uidi; medius iam peristi. Quod si idem frigus genua
manusque temptauerit tuas, licet ad tubicines mittas. Quid ergo est? Etiam si
grauem iniuriam accepi, homini tamen misero non inuideo medicinam. Si uis sanus
esse, Gitonem roga. Recipies, inquam, neruos tuos, si triduo sine fratre
dormieris. Nam quod ad me attinet, non timeo ne quis inueniatur cui minus
placeam. Nec speculum mihi nec fama mentitur. Vale, si potes". Vt intellexit
Chrysis perlegisse me totum conuicium: "Solent, inquit, haec fieri, et praecipue
in hac ciuitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt. (---). Itaque huius
quoque rei cura agetur. Rescribe modo blandius dominae, animumque eius candida
humanitate restitue. Verum enim fatendum: ex qua hora iniuriam accepit, apud se
non est". Libenter quidem parui ancillae, uerbaque codicillis talia imposui:
[130] (CXXX) "POLYAENOS CIRCAE SALVTEM. Fateor me, domina, saepe peccasse;
nam et homo sum et adhuc iuuenis. Numquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui.
Habes confitentem reum: quicquid iusseris, merui. Proditionem feci, hominem
occidi, templum uiolaui: in haec facinora quaere supplicium. Siue occidere
placet, ferro meo uenio; siue uerberibus contenta es, curro nudus ad dominam.
Illud unum memento, non me sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non
habui. Quis hoc turbauerit nescio. Forsitan animus antecessit corporis moram,
forsitan dum omnia concupisco, uoluptatem tempore consumpsi. Non inuenio quod
feci. Paralysin tamen cauere iubes: tanquam iam maior fieri possit, quae
abstulit mihi per quod etiam te habere potui. Summa tamen excusationis meae haec
est: placebo tibi, si me culpam emendare permiseris". Dimissa cum eiusmodi
pollicitatione Chryside curaui diligentius noxiosissimum corpus, balneoque
praeterito modica unctione usus, mox cibis ualidioribus pastus, id est bulbis
cochlearumque sine iure ceruicibus, hausi parcius merum. Hinc ante somnum
leuissima ambulatione compositus sine Gitone cubiculum intraui. Tanta erat
placandi cura, ut timerem ne latus meum frater conuelleret.
[131] (CXXXI) Postero die, cum sine offensa corporis animique consurrexissem, in
eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam, coepique inter
arbores ducem itineris expectare Chrysidem. Nec diu spatiatus consederam, ubi
hesterno die fueram, cum illa interuenit comitem aniculam trahens. Atque ut me
consalutauit: "Quid est, inquit, fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?"
Illa de sinu licium prolulit uarii coloris filis intortum, ceruicemque uinxit
meam. Mox turbatum sputo puluerem medio sustulit digito, frontemque repugnantis
signauit. (---).
Hoc peracto carmine ter me iussit expuere terque lapillos conicere in sinum,
quos ipsa praecantatos purpura inuoluerat, admotisque manibus temptare coepit
inguinum uires. Dicto citius nerui paruerunt imperio, manusque aniculae ingenti
motu repleuerunt. At illa gaudio exultans: "Vides, inquit, Chrysis mea, uides,
quod aliis leporem excitaui?"
Mobilis aestiuas platanus diffuderat umbras
et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus
et circum tonsae trepidanti uertice pinus.
Has inter ludebat aquis errantibus amnis
spumeus, et querulo uexabat rore lapillos.
Dignus amore locus: testis siluestris aedon
atque urbana Procne, quae circum gramina fusae
et molles uiolas cantu sua rura colebant.
(---) Premebat illa resoluta marmoreis ceruicibus aureum torum myrtoque
florenti quietum {aera} uerberabat. Itaque ut me uidit, paululum erubuit,
hesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis omnibus secundum inuitantem
consedi, ramum super oculos meos posuit et quasi pariete interiecto audacior
facta: "Quid est, inquit, paralytice? Ecquid hodie totus uenisti? -- Rogas,
inquam ego, potius quam temptas?" Totoque corpore in amplexum eius immissus non
praecantatis usque ad satietatem osculis fruor. (---).
[132] (CXXXII) (ENCOLPIVS DE ENDYMIONE PVERO: Ipsa corporis pulchritudine
me ad se uocante trahebat ad uenerem. Iam pluribus osculis labra crepitabant, iam
implicitae manus omne genus amoris inuenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora
animarum quoque mixturam fecerant.)
Manifestis matrona contumeliis uerberata tandem ad ultionem decurrit, uocatque
cubicularios et me iubet cato rigari. Nec contenta mulier tam graui iniuria mea,
conuocat omnes quasillarias familiaeque sordidissimam partem, ac me conspui
iubet. Oppono ego manus oculis meis, nullisque effusis precibus, quia sciebam
quid meruissem, uerberibus sputisque extra ianuam eiectus sum. Eicitur et
Proselenos, Chrysis uapulat, totaque familia tristis inter se mussat, quaeritque
quis dominae hilaritatem confuderit. (---) Itaque pensatis uicibus animosior,
uerberum notas arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut
tristior Giton. Quod solum igitur saluo pudore poterat contingere, languorem
simulaui, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam conuerti, quae mihi
omnium malorum causa fuerat:
Ter corripui terribilem manu bipennem,
ter languidior coliculi repene thyrso
ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
Nec iam poteram, quod modo conficere libebat;
namque illa metu frigidior rigente bruma
confugerat in uiscera mille operta rugis.
Ita non potui supplicio caput aperire,
sed furciferae mortifero timore lusus
ad uerba, magis quae poterant nocere, fugi.
Erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacem uexaui: "Quid dicis,
inquam, omnium hominum deorumque pudor? Nam ne nominare quidem te inter res
serias fas est. Hoc de te merui, ut me in caelo positum ad inferos traheres? ut
traduceres annos primo florentes uigore, senectaeque ultimae mihi lassitudinem
imponere? Rogo te, mihi apodixin defunctoriam redde". Haec ut iratus effudi,
Illa solo fixos oculos auersa tenebat, nec magis incepto uultum sermone mouetur
quam lentae salices lassoue papauera collo. Nec minus ego tam foeda obiurgatione
finita paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod
oblitus uerecundiae meae cum ea parte corporis uerba contulerim, quam ne ad
cognitionem quidem admittere seuerioris notae homines solerent. Mox perfricata
diutius fronte: "Quid autem ego, inquam, mali feci, si dolorem meum naturali
conuicio exoneraui? Aut quid est quod in corpore humano uentri male dicere
solemus aut gulae capitique etiam, cum saepius dolet? Quid? Non et Vlixes cum
corde litigat suo, et quidam tragici oculos suos tanquam audientes castigant?
Podagrici pedibus suis male dicunt, chiragrici manibus, lippi oculis, et qui
offenderunt saepe digitos, quicquid doloris habent, in pedes deferunt:
Quid me constricta spectatis fronte Catone,
damnatisque nouae simplicitatis opus?
Sermonis puri non tristis gratia ridet,
quodque facit populus, candida lingua refert.
Nam quis concubitus, Veneris quis gaudia nescit?
Quia uetat in tepido membra calere toro?
Ipse pater ueri doctus Epicurus in arte
iussit, et hoc uitam dixit habere telos.
Nihil est hominum inepta persuasione falsius nec ficta seueritate ineptius".
[133] (CXXXIII) Hac declamatione finita Gitona uoco et: "Narra mihi, inquam, frater,
sed tua fide: ea nocte, qua te mihi Ascyltos subduxit, usque in iniuriam
uigilauit, an contentus fuit uidua pudicaque nocte?" Tetigit puer oculos suos,
conceptissimisque iurauit uerbis sibi ab Ascylto nullam uim factam.
(---) positoque in limine genu sic deprecatus sum numen auersum:
Nympharum Bacchique comes, quem pulcra Dione
diuitibus siluis numen dedit, inclita paret
cui Lesbos uiridisque Thasos, quem Lydus adorat
septifluus, templumque tuis imponit Hypaepis:
huc aedes et Bacchi tutor Dryadumque uoluptas,
et timidas admitte preces. Non sanguine tristi
perfusus uenio, non templis impius hostis
admoui dextram, sed inops et rebus egenis
attritus facinus non toto corpore feci.
Quisquis peccat inops, minor est reus. Hac prece, quaeso,
exonera mentem culpaeque ignosce minori,
et quandoque mihi fortunae arriserit hora,
non sine honore tuum patiar decus. Ibit ad aras,
Sancte, tuas hircus, pecoris pater; ibit ad aras
corniger et querulae fetus suis, hostia lactens.
Spumabit pateris hornus liquor, et ter ouantem
circa delubrum gressum feret ebria pubes".
Dum haec ago curaque sollerti deposito meo caueo, intrauit delubrum anus
laceratis crinibus nigraque ueste deformis, extraque uestibulum me iniecta manu
duxit. (---).
[134] (CXXXIV) PROSELENOS ANVS AD ENCOLPIVM: "Quae striges comederunt
neruos tuos, aut quod purgamentum nocte calcasti triuio aut cadauer? Nec a puero quidem te
uindicasti, sed mollis, debilis, lassus, tanquam caballus in cliuo et operam et
sudorem perdidisti. Nec contentus ipse peccare, mihi deos iratos excitasti".
Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem perduxit impulitque super
lectum, et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcauit. Ac
nisi primo ictu harundo quassata impetum uerberantis minuisset, forsitan etiam
brachia mea caputque fregisset. Ingemui ego utique propter mascarpionem,
lacrimisque ubertim manantibus obscuratum dextra caput super puluinum inclinaui.
Nec minus illa fletu confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram
tremulis uocibus coepit accusare, donec interuenit sacerdos: "Quid uos, inquit,
in cellam meam tanquam ante recens bustum uenistis? Vtique die feriarum, quo
etiam lugentes rident".
PROSELENOS AD OENOTHEAN SACERDOTEM PRIAPI: "O, inquit, Oenothea, hunc
adulescentem quem uides, malo astro natus est; nam neque puero neque puellae
bona sua uendere potest. Nunquam tu hominem tam infelicem uidisti: lorum in
aqua, non inguina habet. Ad summam, qualem putas esse, qui de Circes toro sine
uoluptate surrexit?" His auditis Oenothea inter utrumque consedit, motoque
diutius capite: "Istum, inquit, morbum sola sum quae emendare scio. Et ne
putetis perplexe agere, rogo ut adulescentulus tuus mecum nocte dormiat, nisi
illud tam rigidum reddidero quam cornu:
Quicquid in orbe uides, paret mihi. Florida tellus,
cum uolo, spissatis arescit languida sucis,
cum uolo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa
Niliacas iaculantur aquas. Mihi pontus inertes
submittit fluctus, zephyrique tacentia ponunt
ante meos sua flabra pedes. Mihi flumina parent
Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.
Quid leuiora loquor? Lunae descendit imago
carminibus deducta meis, trepidusque furentes
flectere Phoebus equos reuoluto cogitur orbe.
Tantum dicta ualent. Taurorum flamma quiescit
uirgineis extincta sacris, Phoebeia Circe
carminibus magicis socios mutauit Vlixis,
Proteus esse solet quicquid libet. Hic ego callens
artibus Idaeos frutices in gurgite sistam,
et rursus fluuios in summo uertice ponam".
[135] (CXXXV) lnhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritus, anumque inspicere
diligentius coepi.
"Ergo, exclamat Oenothea, imperio parete!" detersisque curiose manibus
inclinauit se in lectulum ac me semel iterumque basiauit. (---).
Oenothea mensam ueterem posuit in medio altari, quam uiuis impleuit carbonibus,
et camellam etiam uetustate ruptam pice temperata refecit. Tum clauum, qui
detrahentem secutus cum camella lignea fuerat, fumoso parieti reddidit. Mox
incincta quadrato pallio cucumam ingentem foco apposuit, simulque pannum de
carnario detulit furca, in quo faba erat ad usum reposita et sincipitis
uetustissima particula mille plagis dolata. Vt soluit ergo licio pannum, partem
leguminis super mensam effudit iussitque me diligenter purgare. Seruio ego
imperio, granaque sordidissimis putaminibus uestita curiosa manu segrego. At
illa inertiam meam accusans improba tollit, dentibusque folliculos pariter
spoliat, atque in terram ueluti muscarum imagines despuit.
Mirabar equidem paupertatis ingenium singularumque rerum quasdam artes:
Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro,
nec iam calcato radiabat marmore terra
muneribus delusa suis, sed crate saligna
impositum Cereris uacuae nemus et noua terrae
pocula, quae facili uilis rota finxerat actu.
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento
uimineae lances maculataque testa Lyaeo.
At paries circa palea satiatus inani
fortuitoque luto clauos numerabat agrestis,
et uiridi iunco gracilis pendebat harundo.
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo
conseruabat opes humilis casa, mitia sorba
inter odoratas pendebat texta coronas
et thymbrae ueteres et passis uua racemis:
qualis in Actaea quondam fuit hospita terra,
digna sacris Hecales, quam Musa loquentibus annis
Baccineas ueteres mirando tradidit aeuo.
[136] (CXXXVI) Dum illa carnis etiam paululum delibat et dum coaequale natalium suorum
sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae
altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit.
Frangitur ergo ceruix cucumulae ignemque modo conualescentem restinguit. Vexat
cubitum ipsa stipite ardenti faciemque totam excitato cinere pertundit.
Consurrexi equidem turbatus anumque non sine meo risu erexi; statimque, ne res
aliqua sacrificium moraretur, ad reficiendum ignem in uiciniam cucurrit. Itaque
ad casae ostiolum processi cum ecce tres anseres sacri qui, ut puto, medio die
solebant ab anu diaria exigere, impetum in me faciunt foedoque ac ueluti rabioso
stridore circumsistunt trepidantem. Atque alius tunicam meam lacerat, alius
uincula calcumentorum resoluit ac trahit; unus etiam, dux ac magister saeuitiae,
non dubitauit crus meum serrato uexare morsu. Oblitus itaque nugarum, pedem
mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere manu. Nec satiatus
defunctorio ictu, morte me anseris uindicaui:
Tales Herculea Stymphalidas arte coactas
ad coelum fugisse reor, peneque fluentes
Harpyias, cum Phineo maduere ueneno
fallaces epulae. Tremuit perterritus aether
planctibus insolitis, confusaque regia coeli (---).
Iam reliqui reuolutam passimque per totum effusam pauimentum collegerant fabam,
orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque
uindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto, uulnusque cruris haud altum
aceto diluo. Deinde conuicium uerens, abeundi formaui consilium, collectoque
cultu meo ire extra casam coepi. Necdum liberaueram cellulae limen, cum
animaduerto Oenotheam cum testo ignis pleno uenientem. Reduxi igitur gradum
proiectaque ueste, tanquam expectarem morantem, in aditu steti. Collocauit illa
ignem cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare
coepit moram, quod amica se non dimisisset tribus nisi potionibus e lege
siccatis". Quid porro tu, inquit, me absente fecisti, aut ubi est faba?" Ego,
qui putaueram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi totum proelium eui,
et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem obtuli. Quem anus ut
uidit, tam magnum aeque clamorem sustulit, ut putares iterum anseres limen
intrasse. Confusus itaque et nouitate facinoris attonitus, quaerebam quid
excanduisset, aut quare anseris potius quam mei misereretur.
[137] (CXXXVII) At illa complosis manibus: "Scelerate, inquit, etiam loqueris? Nescis
quam magnum flagitium admiseris: occidisti Priapi delicias, anserem omnibus
matronis acceptissimum. Itaque ne te putes nihil egisse; si magistratus hoc
scierint, ibis in crucem. Polluisti sanguine domicilium meum ante hunc diem
inuiolatum, fecistique ut me, quisquis uoluerit inimicus, sacerdotio pellat.
-- Rogo, inquam, noli clamare: ego tibi pro ansere struthocamelum reddam". Dum
haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim Proselenos
cum impensa sacrificii uenit, uisoque ansere occiso sciscitata causam
tristitiae, et ipsa flere uehementius coepit meique misereri, tanquam patrem
meum, non publicum anserem, occidissem. Itaque taedio fatigatus: "Rogo, inquam,
expiare manus pretio licet? (---) si uos prouocassem, etiam si homicidium
fecissem. Ecce duos aureos pono, unde possitis et deos et anseres emere". Quos
ut uidit Oenothea: "Ignosce, inquit, adulescens, sollicita sum tua causa. Amoris
est hoc argumentum, non malignitatis. Itaque dabimus operam, ne quis sciat. Tu
modo deos roga, ut illi facto tuo ignoscant".
Quisquis habet nummos, secura nauiget aura
fortunamque suo temperet arbitrio.
Vxorem ducat Danaen ipsumque licebit
Acrisium iubeat credere quod Danaen.
Carmina componat, declamet, concrepet omnes
et peragat causas sitque Catone prior.
Iurisconsultus 'parret, non parret' habeto,
atque esto quicquid Seruius et Labeo.
Multa loquor: quod uis, nummis praesentibus opta,
et ueniet. Clausum possidet arca Iouem.
(---) Infra manus meas camellam uini posuit et cum digitos pariter extensos
porris apioque lustrasset, auellanas nuces cum precatione mersit in uinum. Et
siue in summum redierant, siue subsderant, ex hoc coniecturam ducebat. Nec me
fallebat inanes scilicet ac sine medulla uentosas nuces in summo umore
consistere, graues autem et plenas integro fructu ad ima deferri. Recluso
pectore extraxit fortissimum iecur et inde mihi futura praedixit. Immo, ne quod
uestigium sceleris superesset, totum anserem laceratum uerubus confixit,
epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro parauit. Volabant
inter haec potiones meracae.
[138] (CXXXVIII) Profert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere
atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano meo. Hoc
crudelissima anus spargit subinde umore femina mea. Nasturcii sucum cum
habrotono miscet, perfusisque inguinibus meis, uiridis urticae fascem
comprehendit, omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere. (---).
Aniculae quamuis solutae mero ac libidine essent, eandem uiam tentant et per
aliquot uicos secutae fugientem "Prende furem!" clamant. Euasi tamen omnibus
digitis inter praecipitem decursum cruentatis. (---).
"Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc uel cum periculo capitis
persequi destinat". (---).
"Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile? Quid contra hanc Helene,
quid Venus posset? Ipse Paris, dearum libidinantium iudex, si hanc in
comparatione uidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas.
Saltem si permitteretur osculum capere, si illud caeleste ac diuinum pectus
amplecti, forsitan rediret hoc corpus ad uires et resipiscerent partes
ueneficio, credo, sopitae. Nec me contumeliae lassant: quod uerberatus sum,
nescio; quod eiectus sum, lusum puto. Modo redire in gratiam liceat".
[139] (CXXXIX) Torum frequenti tractatione uexaui, amoris mei quasi quandam imaginem
(---).
Non solum me numen et implacabile fatum
persequitur. Prius Inachia Tirynthius ira
exagitatus onus caeli tulit, ante profanam
Iunonem Pelias sensit, tulit inscius arma
Laomedon, gemini satiauit numinis iram
Telephus, et regnum Neptuni pauit Vlixes.
Me quoque per terras, per cani Nereos aequor
Hellespontiaci sequitur grauis ira Priapi.
(---) Quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me quaesisset. "Nemo, inquit,
hodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuam intrauit, cumque diu
mecum esset locuta et me accersito sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te
noxam meruisse daturumque seruiles poenas, si laesus in querela perseuerasset".
(---).
Nondum querelam finieram, cum Chrysis interuenit amplexuque effusissimo me
inuasit et: "Teneo te, inquit, qualem speraueram: tu desiderium meum, tu
uoluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine extinxeris". (---).
Vnus ex nouiciis {Eumolpi} seruulis subito accurrit et mihi dominum iratissimum
esse affirmauit, quod biduo iam officio defuissem. Recte ergo me facturum, si
excusationem aliquam idoneam praeparassem: uix enim posse fieri, ut rabies
irascentis sine uerbere consideret. (---).
[140] (CXL) Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe
hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris extincti, filium
filiamque ingerebat orbis senibus, et, per hanc successionem artem suam
perseuerabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum uenit et commendare liberos suos
eius prudentiae bonitatique (---) credere se et uota sua. Illum esse solum in
toto orbe terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuuenes quotidie
posset. Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut illum loquentem
audirent: quae sola posset hereditas iuuenibus dari. Nec aliter fecit ac
dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo reliquit,
simulauitque se in templum ire ad uota nuncupanda. Eumolpus, qui tam frugi erat
ut illi etiam ego puer uiderer, non dislulit puellam inuitare ad pygesiaca
sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si
non seruasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam
euertere. Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exorauit ut sederet
super commendatam bonitatem, Coraci autem imperauit ut lectum, in quo ipse
iacebat, subiret positisque in pauimento manibus dominum lumbis suis commoueret.
Ille lente parebat imperio, puellaeque artificium pari motu remunerabat. Cum
ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus uoce exhortabatur Coraca, ut
spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque positus senex ueluti
oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu, etiam suo, Eumolpus
fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater
sororis suae automata per clostellum miratur, accessi temptaturus an pateretur
iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis doctissimus puer, sed me numen inimicum
ibi quoque inuenit. (---).
"Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum. Mercurius enim, qui animas
ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi quod manus irata
praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium
antiquorum". Haec locutus sustuli tunicam, Eumolpoque me totum approbaui. At
ille primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia
tractat. (---).
{Eumolpus}: "Socrates, deorum hominumque {b(ltistow}, gloriari solebat, quod
nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris concilio
oculos crediderat. Adeo nihil est commodius quam semper cum sapientia loqui. --
Omnia, inquam, ista uera sunt; nec ulli enim celerius homines incidere debent in
malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. Vnde plani autem, unde leuatores
uiuerent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam
mitterent? Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non caperentur nisi
spe aliquid morderent". (---).
[141] (CXLI) {Encolpus?}: "Ex Africa nauis, ut promiseras, cum pecunia tua et familia
non uenit. Captatores iam exhausti liberalitatem imminuerunt. Itaque aut fallor,
aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam suam". (---). {Eumolpus}:
"Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac
condicione percipient quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante
populo comederint. Apud quasdam gentes scimus adhuc legem seruari, ut a
propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem ut obiurgentur aegri
frequenter, quod carnem suam faciant peiorem. His admoneo amicos meos, ne
recusent quae iubeo, sed quibus animis deuouerint spiritum meum, eisdem etiam
corpus consumant". (---).
Excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque miserorum. Gorgias paratus erat
exsequi.
"De stomachi tui recusatione non habeo quod timeam. Sequetur imperium, si
promiseris illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. Operi
modo oculos, et finge te non humana uiscera, sed centies sestertium comesse.
Accedit huc, quod aliqua inueniemus blandimenta, quibus saporem mutemus. Neque
enim ulla caro per se placet, sed arte quadam corrumpitur, et stomacho
conciliatur auerso. Quod si exemplis uis quoque probari consilium, Saguntini
oppressi ab Hannibale humanas edere carnes, nec hereditatem expectabant.
Petelini idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione
captabant, nisi tantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione capta,
inuentae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora".
--- --- ---. |