[1,0] Liber primus.
PROLOGUS.
Aesopus auctor quam materiam repperit,
Hanc ego poliui uersibus senariis.
Duplex libelli dos est, quod risum mouet
Et quod prudenti uitam consilio monet.
Calumniari si quis autem uoluerit
Quod arbores loquantur, non tantum ferae,
Fictis iocari nos meminerit fabulis.
[1,1] I. Lupus et Agnus
Ad riuum eundem lupus et agnus uenerant,
siti compulsi. Superior stabat lupus,
longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
latro incitatus iurgii causam intulit;
'Cur' inquit 'turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti?' Laniger contra timens
'Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor'.
Repulsus ille ueritatis uiribus
'Ante hos sex menses male' ait 'dixisti mihi'.
Respondit agnus 'Equidem natus non eram'.
'Pater hercle tuus' ille inquit 'male dixit mihi';
atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula
qui fictis causis innocentes opprimunt.
[1,2] II. Ranae Regem Petunt
Athenae cum florerent aequis legibus,
procax libertas ciuitatem miscuit,
frenumque soluit pristinum licentia.
Hic conspiratis factionum partibus
arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem seruitutem flerent Attici,
non quia crudelis ille, sed quoniam graue
omne insuetis onus, et coepissent queri,
Aesopus talem tum fabellam rettulit.
'Ranae, uagantes liberis paludibus,
clamore magno regem petiere ab Ioue,
qui dissolutos mores ui compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
paruum tigillum, missum quod subito uadi
motu sonoque terruit pauidum genus.
Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
forte una tacite profert e stagno caput,
et explorato rege cunctas euocat.
Illae timore posito certatim adnatant,
lignumque supra turba petulans insilit.
Quod cum inquinassent omni contumelia,
alium rogantes regem misere ad Iouem,
inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
corripere coepit singulas. Frustra necem
fugitant inertes; uocem praecludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iouem,
adflictis ut succurrat. Tunc contra Tonans
"Quia noluistis uestrum ferre" inquit "bonum,
malum perferte". Vos quoque, o ciues,' ait
'hoc sustinete, maius ne ueniat, malum'.
[1,3] III. Graculus Superbus et Pauo
Ne gloriari libeat alienis bonis,
suoque potius habitu uitam degere,
Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.
Tumens inani graculus superbia
pinnas, pauoni quae deciderant, sustulit,
seque exornauit. Deinde, contemnens suos
immiscet se ut pauonum formoso gregi
illi impudenti pinnas eripiunt aui,
fugantque rostris. Male mulcatus graculus
redire maerens coepit ad proprium genus,
a quo repulsus tristem sustinuit notam.
Tum quidam ex illis quos prius despexerat
'Contentus nostris si fuisses sedibus
et quod Natura dederat uoluisses pati,
nec illam expertus esses contumeliam
nec hanc repulsam tua sentiret calamitas'.
[1,4] IV. Canis per Fluuium Carnem Ferens
Amittit merito proprium qui alienum adpetit.
Canis, per fluuium carnem cum ferret, natans
lympharum in speculo uidit simulacrum suum,
aliamque praedam ab altero ferri putans
eripere uoluit; uerum decepta auiditas
et quem tenebat ore dimisit cibum,
nec quem petebat adeo potuit tangere.
[1,5] V. Vacca et Capella, Ouis et Leo
Numquam est fidelis cum potente societas.
Testatur haec fabella propositum meum.
Vacca et capella et patiens ouis iniuriae
socii fuere cum leone in saltibus.
Hi cum cepissent ceruum uasti corporis,
sic est locutus partibus factis leo:
'Ego primam tollo nomine hoc quia rex cluo;
secundam, quia sum consors, tribuetis mihi;
tum, quia plus ualeo, me sequetur tertia;
malo adficietur si quis quartam tetigerit'.
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
[1,6] VI. Ranae ad Solem
Vicini furis celebres uidit nuptias
Aesopus, et continuo narrare incipit -
Uxorem quondam Sol cum uellet ducere,
clamorem ranae sustulere ad sidera.
Conuicio permotus quaerit Iuppiter
causam querellae. Quaedam tum stagni incola
'Nunc' inquit 'omnes unus exurit lacus,
cogitque miseras arida sede emori.
Quidnam futurum est si crearit liberos?'
[1,7] VII. Vulpes ad Personam Tragicam
Personam tragicam forte uulpes uiderat;
quam postquam huc illuc semel atque iterum uerterat,
'O quanta species' inquit 'cerebrum non habet!'
Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam
Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.
[1,8] VIII. Lupus et Gruis
Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
bis peccat: primum quoniam indignos adiuuat,
impune abire deinde quia iam non potest.
Os deuoratum fauce cum haereret lupi,
magno dolore uictus coepit singulos
inlicere pretio ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est iureiurando gruis,
gulae quae credens colli longitudinem
periculosam fecit medicinam lupo.
Pro quo cum pactum flagitaret praemium,
'Ingrata es' inquit 'ore quae nostro caput
incolume abstuleris et mercedem postules'.
[1,9] IX. Passer ad Leporem Consiliator
Sibi non cauere et aliis consilium dare
stultum esse paucis ostendamus uersibus.
Oppressum ab aquila, fletus edentem graues,
leporem obiurgabat passer 'Ubi pernicitas
nota' inquit 'illa est? Quid ita cessarunt pedes?'
Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit
questuque uano clamitantem interficit.
Lepus semianimus 'Mortis en solacium:
qui modo securus nostra inridebas mala,
simili querella fata deploras tua'.
[1,10] X. Lupus et Vulpes Iudice Simio
Quicumque turpi fraude semel innotuit,
etiam si uerum dicit, amittit fidem.
Hoc adtestatur breuis Aesopi fabula.
Lupus arguebat uulpem furti crimine;
negabat illa se esse culpae proximam.
Tunc iudex inter illos sedit simius.
Uterque causam cum perorassent suam,
dixisse fertur simius sententiam:
'Tu non uideris perdidisse quos petis;
te credo subripuisse quod pulchre negas'.
[1,11] XI. Asinus et Leo Venantes
Virtutis expers, uerbis iactans gloriam,
ignotos fallit, notis est derisui.
Venari asello comite cum uellet leo,
contexit illum frutice et admonuit simul
ut insueta uoce terreret feras,
fugientes ipse exciperet. Hic auritulus
clamorem subito totis tollit uiribus,
nouoque turbat bestias miraculo:
quae, dum pauentes exitus notos petunt,
leonis adfliguntur horrendo impetu.
Qui postquam caede fessus est, asinum euocat,
iubetque uocem premere. Tunc ille insolens
'Qualis uidetur opera tibi uocis meae?'
'Insignis' inquit 'sic ut, nisi nossem tuum
animum genusque, simili fugissem metu'.
[1,12] XII. Ceruus ad Fontem
Laudatis utiliora quae contempseris,
saepe inueniri testis haec narratio est.
Ad fontem ceruus, cum bibisset, restitit,
et in liquore uidit effigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua
crurumque nimiam tenuitatem uituperat,
uenantum subito uocibus conterritus,
per campum fugere coepit, et cursu leui
canes elusit. Silua tum excepit ferum;
in qua retentis impeditus cornibus
lacerari coepit morsibus saeuis canum.
Tum moriens edidisse uocem hanc dicitur:
'O me infelicem, qui nunc demum intellego,
utilia mihi quam fuerint quae despexeram,
et, quae laudaram, quantum luctus habuerint'.
[1,13] XIII. Vulpis et Coruus
Quae se laudari gaudent uerbis subdolis,
serae dant poenas turpi paenitentia.
Cum de fenestra coruus raptum caseum
comesse uellet, celsa residens arbore,
uulpes inuidit, deinde sic coepit loqui:
'O qui tuarum, corue, pinnarum est nitor!
Quantum decoris corpore et uultu geris!
Si uocem haberes, nulla prior ales foret'.
At ille, dum etiam uocem uult ostendere,
lato ore emisit caseum; quem celeriter
dolosa uulpes auidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corui deceptus stupor.
[1,14] XIV. Ex Sutore Medicus
Malus cum sutor inopia deperditus
medicinam ignoto facere coepisset loco
et uenditaret falso antidotum nomine,
uerbosis adquisiuit sibi famam strophis.
Hic cum iaceret morbo confectus graui
rex urbis, eius experiendi gratia
scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua
illius se miscere antidoto toxicum,
combibere iussit ipsum, posito praemio.
Timore mortis ille tum confessus est,
non artis ulla medicum se prudentia,
uerum stupore uulgi, factum nobilem.
Rex aduocata contione haec edidit:
'Quantae putatis esse uos dementiae,
qui capita uestra non dubitatis credere,
cui calceandos nemo commisit pedes?'
Hoc pertinere uere ad illos dixerim,
quorum stultitia quaestus impudentiae est.
[1,15] XV. Asinus ad Senem Pastorem
In principatu commutando ciuium
nil praeter domini nomen mutant pauperes.
Id esse uerum, parua haec fabella indicat.
Asellum in prato timidus pascebat senex.
Is hostium clamore subito territus
suadebat asino fugere, ne possent capi.
At ille lentus 'Quaeso, num binas mihi
clitellas impositurum uictorem putas?'
Senex negauit. 'Ergo, quid refert mea
cui seruiam, clitellas dum portem unicas?'
[1,16] XVI. Ouis, Ceruus et Lupus
Fraudator homines cum aduocat sponsum improbos,
non rem expedire, sed malum ordiri expetit.
Ouem rogabat ceruus modium tritici,
lupo sponsore. At illa, praemetuens dolum,
'Rapere atque abire semper adsueuit lupus;
tu de conspectu fugere ueloci impetu.
Ubi uos requiram, cum dies aduenerit?'
[1,17] XVII. Ouis, Canis et Lupus
Solent mendaces luere poenas malefici.
Calumniator ab oue cum peteret canis,
quem commendasse panem se contenderet,
lupus, citatus testis, non unum modo
deberi dixit, uerum adfirmauit decem.
Ouis, damnata falso testimonio,
quod non debebat, soluit. Post paucos dies
bidens iacentem in fouea prospexit lupum.
'Haec' inquit 'merces fraudis a superis datur'.
[1,18] XVIII. Mulier Parturiens
Nemo libenter recolit qui laesit locum.
Instante partu mulier actis mensibus
humi iacebat, flebilis gemitus ciens.
Vir est hortatus, corpus lecto reciperet,
onus naturae melius quo deponeret.
'Minime' inquit 'illo posse confido loco
malum finiri quo conceptum est initio'.
[1,19] XIX. Canis Parturiens Ad Alteram
Habent insidias hominis blanditiae mali;
quas ut uitemus, uersus subiecti monent.
Canis parturiens cum rogasset alteram,
ut fetum in eius tugurio deponeret,
facile impetrauit. Dein reposcenti locum
preces admouit, tempus exorans breue,
dum firmiores catulos posset ducere.
Hoc quoque consumpto flagitari ualidius
cubile coepit. 'Si mihi et turbae meae
par' inquit 'esse potueris, cedam loco'.
[1,20] XX. Canes Famelici
Stultum consilium non modo effectu caret,
sed ad perniciem quoque mortalis deuocat.
Corium depressum in fluuio uiderunt canes.
Id ut comesse extractum possent facilius,
aquam coepere ebibere: sed rupti prius
periere quam quod petierant contingerent.
[1,21] XXI. Leo Senex, Aper, Taurus et Asinus
Quicumque amisit dignitatem pristinam,
ignauis etiam iocus est in casu graui.
Defectus annis et desertus uiribus
leo cum iaceret spiritum extremum trahens,
aper fulmineis spumans uenit dentibus,
et uindicauit ictu ueterem iniuriam.
Infestis taurus mox confodit cornibus
hostile corpus. Asinus, ut uidit ferum
impune laedi, calcibus frontem extudit.
At ille exspirans 'Fortis indigne tuli
mihi insultare: Te, Naturae dedecus,
quod ferre certe cogor bis uideor mori'.
[1,22] XXII. Mustela et Homo
Mustela ab homine prensa, cum instantem necem
effugere uellet, 'Parce, quaeso', inquit 'mihi,
quae tibi molestis muribus purgo domum'.
Respondit ille 'Faceres si causa mea,
gratum esset et dedissem ueniam supplici.
Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,
quas sunt rosuri, simul et ipsos deuores,
noli imputare uanum beneficium mihi'.
Atque ita locutus improbam leto dedit.
Hoc in se dictum debent illi agnoscere,
quorum priuata seruit utilitas sibi,
et meritum inane iactant imprudentibus.
[1,23] XXIII. Canis Fidelis
Repente liberalis stultis gratus est,
uerum peritis inritos tendit dolos.
Nocturnus cum fur panem misisset cani,
obiecto temptans an cibo posset capi,
'Heus', inquit 'linguam uis meam praecludere,
ne latrem pro re domini? Multum falleris.
Namque ista subita me iubet benignitas
uigilare, facias ne mea culpa lucrum'.
[1,24] XXIV. Rana Rupta et Bos
Inops, potentem dum uult imitari, perit.
In prato quondam rana conspexit bouem,
et tacta inuidia tantae magnitudinis
rugosam inflauit pellem. Tum natos suos
interrogauit an boue esset latior.
Illi negarunt. Rursus intendit cutem
maiore nisu, et simili quaesiuit modo,
quis maior esset. Illi dixerunt 'bouem'.
Nouissime indignata, dum uult ualidius
inflare sese, rupto iacuit corpore.
[1,25] XXV. Canes et Corcodilli
Consilia qui dant praua cautis hominibus
et perdunt operam et deridentur turpiter.
Canes currentes bibere in Nilo flumine,
a corcodillis ne rapiantur, traditum est.
Igitur cum currens bibere coepisset canis,
sic corcodillus 'Quamlibet lambe otio,
noli uereri'. At ille 'Facerem mehercules,
nisi esse scirem carnis te cupidum meae'.
[1,26] XXVI. Vulpes et Ciconia
Nulli nocendum, si quis uero laeserit,
multandum simili iure fabella admonet.
Ad cenam uulpes dicitur ciconiam
prior inuitasse, et liquidam in patulo marmore
posuisse sorbitionem, quam nullo modo
gustare esuriens potuerit ciconia.
Quae, uulpem cum reuocasset, intrito cibo
plenam lagonam posuit; huic rostrum inserens
satiatur ipsa et torquet conuiuam fame.
Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
peregrinam sic locutam uolucrem accepimus:
'Sua quisque exempla debet aequo animo pati'.
[1,27] XXVII. Canis et Thesaurus et Vulturius
Haec res auaris esse conueniens potest,
et qui, humiles nati, dici locupletes student.
Humana effodiens ossa thesaurum canis
inuenit, et, uiolarat quia Manes deos,
iniecta est illi diuitiarum cupiditas,
poenas ut sanctae religioni penderet.
Itaque, aurum dum custodit oblitus cibi,
fame est consumptus. Quem stans uulturius super
fertur locutus 'O canis, merito iaces,
qui concupisti subito regales opes,
triuio conceptus, educatus stercore'.
[1,28] XXVIII. Vulpes et Aquila
Quamuis sublimes debent humiles metuere,
uindicta docili quia patet sollertiae.
Vulpinos catulos aquila quondam sustulit,
nidoque posuit pullis escam ut carperent.
Hanc persecuta mater orare incipit,
ne tantum miserae luctum importaret sibi.
Contempsit illa, tuta quippe ipso loco.
Vulpes ab ara rapuit ardentem facem,
totamque flammis arborem circumdedit,
hosti dolorem damno miscens sanguinis.
Aquila, ut periclo mortis eriperet suos,
incolumes natos supplex uulpi reddidit.
[1,29] XXIX. Asinus Inridens Aprum
Plerumque stulti, risum dum captant leuem,
graui destringunt alios contumelia,
et sibi nociuum concitant periculum.
Asellus apro cum fuisset obuius,
'Salue' inquit 'frater'. Ille indignans repudiat
officium, et quaerit cur sic mentiri uelit?
Asinus demisso pene 'Similem si negas
tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo'.
Aper, cum uellet facere generosum impetum,
repressit iram et 'Facilis uindicta est mihi:
sed inquinari nolo ignauo sanguine'.
[1,30] XXX. Ranae Metuentes Proelia Taurorum
Humiles laborant ubi potentes dissident.
Rana e palude pugnam taurorum intuens,
'Heu, quanta nobis instat pernicies' ait.
interrogata ab alia cur hoc diceret,
de principatu cum illi certarent gregis
longeque ab ipsis degerent uitam boues,
'Sit statio separata ac diuersum genus;
expulsus regno nemoris qui profugerit,
paludis in secreta ueniet latibula,
et proculcatas obteret duro pede.
Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet'.
[1,31] XXXI. Miluus et Columbae
Qui se committit homini tutandum improbo,
auxilia dum requirit, exitium inuenit.
Columbae saepe cum fugissent miluum,
et celeritate pinnae uitassent necem,
consilium raptor uertit ad fallaciam,
et genus inerme tali decepit dolo:
'Quare sollicitum potius aeuum ducitis
quam regem me creatis icto foedere,
qui uos ab omni tutas praestem iniuria?'
Illae credentes tradunt sese miluo.
Qui regnum adeptus coepit uesci singulas,
et exercere imperium saeuis unguibus.
Tunc de reliquis una 'Merito plectimur,
huic spiritum praedoni quae commisimus'.
|