[0] BELLVM CATILINAE
[1] Omnes homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti
decet, ne uitam silentio transeant ueluti pecora, quae natura prona atque uentri
oboedientia finxit. Sed nostra omnis uis in animo et corpore sita est: animi
imperio, corporis seruitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum
beluis commune est. Quo mihi rectius uidetur ingeni quam uirium opibus gloriam
quaerere et, quoniam uita ipsa qua fruimur breuis est, memoriam nostri quam
maxime longam efficere. Nam diuitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis
est, uirtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen
fuit, uine corporis an uirtute animi res militaris magis procederet. Nam et
prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. Ita
utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget.
[2] Igitur initio reges -- nam in terris nomen imperi id primum fuit -- diuersi pars
ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum uita hominum sine cupiditate
agitabatur; sua cuique satis placebant. Postea uero quam in Asia Cyrus, in
Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere,
libidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio
putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimum
ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi uirtus in pace ita ut in
bello ualeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque
aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile iis
artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro
continentia et aequitate libido atque superbia inuasere, fortuna simul cum
moribus immutatur. Ita imperium semper ad optimum quemque a minus bono
transfertur. Quae homines arant nauigant aedificant, uirtuti omnia parent. Sed
multi mortales, dediti uentri atque somno, indocti incultique uitam sicuti
peregrinantes transigere; quibus profecto contra naturam corpus uoluptati, anima
oneri fuit. Eorum ego uitam mortemque iuxta aestimo, quoniam de utraque siletur.
Verum enim uero is demum mihi uiuere atque frui anima uidetur, qui aliquo
negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna
copia rerum aliud alii natura iter ostendit.
[3] Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est;
uel pace uel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum
scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria
sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduom uidetur res gestas
scribere: primum quod facta dictis exequenda sunt; dein quia plerique quae
delicta reprehenderis maleuolentia et inuidia dicta putant, ubi de magna uirtute
atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo
accipit, supra ea ueluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adulescentulus initio,
sicuti plerique, studio ad rem publicam latus sum, iique mihi multa aduersa
fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro uirtute audacia largitio auaritia
uigebant. Quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter
tanta uitia inbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur; ac me, cum ab
relicuorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem quae
ceteros fama atque inuidia uexabat.
[4] Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requieuit et mihi
relicuam aetatem a re publica procul habendam decreui, non fuit consilium
socordia atque desidia bonum otium conterere, neque uero agrum colendo aut
uenando, seruilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto
studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi
Romani carptim, ut quaeque memoria digna uidebantur, perscribere, eo magis quod
mihi a spe metu partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae
coniuratione quam uerissime potero paucis absoluam; nam id facinus in primis ego
memorabile existimo sceleris atque periculi nouitate. De cuius hominis moribus
pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.
[5] L- Catilina, nobili genere natus, fuit magna ui et animi et corporis, sed
ingenio malo prauoque. Huic ab adulescentia bella intestina caedes rapinae
discordia ciuilis grata fuere, ibique iuuentutem suam exercuit. Corpus patiens
inediae algoris uigiliae, supra quam cuiquam credibile est. Animus audax
subdolus uarius, cuius rei libet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui
profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus
animus immoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat. Hunc post
dominationem L- Sullae libido maxima inuaserat rei publicae capiendae; neque id
quibus modis assequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat.
Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et
conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoraui.
Incitabant praeterea corrupti ciuitatis mores, quos pessima ac diuersa inter se
mala, luxuria atque auaritia, uexabant. Res ipsa hortari uidetur, quoniam de
moribus ciuitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum
domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut
paulatim immutata ex pulcherrima atque optima pessima ac flagitiosissima facta
sit, disserere.
[6] Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui
Aenea duce profugi sedibus incertis uagabantur, et cum his Aborigines, genus
hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam
in una moenia conuenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more
uiuentes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint: ita breui multitudo
diuersa atque uaga concordia ciuitas facta erat. Sed postquam res eorum ciuibus
moribus agris aucta satis prospera satisque pollens uidebatur, sicuti pleraque
mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique
finitimi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi
a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius
alium hortari, hostibus obuiam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere.
post ubi pericula uirtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant,
magisque dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant. Imperium
legitimum, nomen imperi regium habebant. Delecti, quibus corpus annis infirmum,
ingenium sapientia ualidum erat, rei publicae consultabant: hi uel aetate uel
curae similitudine patres appellabantur. Post ubi regium imperium, quod initio
conseruandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam
dominationemque se conuertit, immutato more annua imperia binosque imperatores
sibi fecere: eo modo minime posse putabant per licentiam insolescere animum
humanum.
[7] Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in
promptu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque iis
aliena uirtus formidulosa est. Sed ciuitas incredibile memoratu est adepta
libertate quantum breui creuerit: tanta cupido gloriae incesserat. Iam primum
iuuentus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae
discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque
conuiuiis libidinem habebant. Igitur talibus uiris non labor insolitus, non
locus ullus asper aut arduos erat, non armatus hostis formidulosus: uirtus omnia
domuerat. Sed gloriae maximum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem
ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat. Eas
diuitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. laudis auidi, pecuniae
liberales erant; gloriam ingentem, diuitias honestas uolebant. memorare possum,
quibus in locis maximas hostium copias populus Romanus parua manu fuderit, quas
urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto
traheret.
[8] Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine magis
quam ex uero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestimo,
satis amplae magnificaeque fuere, uerum aliquanto minores tamen quam fama
feruntur. Sed quia prouenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem
Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui fecere uirtus tanta
habetur, quantum eam uerbis potuere extollere praeclara ingenia. At populo
Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissimus quisque maxime negotiosus
erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optimus quisque facere quam dicere,
sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.
[9] Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxima, minima
auaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura ualebat.
Iurgia discordias simultates cum hostibus exercebant, ciues cum ciuibus de
uirtute certabant. In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles
erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax euenerat aequitate, seque
remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxima documenta haec habeo, quod in
bello saepius uindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnauerant
quique tardius reuocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi
loco cedere ausi erant; in pace uero quod beneficiis magis quam metu imperium
agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.
[10] Sed ubi labore atque iustitia res publica creuit, reges magni bello domiti,
nationes ferae et populi ingentes ui subacti, Carthago aemula imperi Romani ab
stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saeuire fortuna ac miscere
omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile
tolerauerant, iis otium diuitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuere.
Igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido creuit: ea quasi materies omnium
malorum fuere. Namque auaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas
subuertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia uenalia habere
edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore,
aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex
commodo aestimare, magisque uultum quam ingenium bonum habere. Haec primo
paulatim crescere, interdum uindicari; post ubi contagio quasi pestilentia
inuasit, ciuitas immutata, imperium ex iustissimo atque optimo crudele
intolerandumque factum.
[11] Sed primo magis ambitio quam auaritia animos hominum exercebat, quod tamen
uitium propius uirtutem erat. Nam gloriam honorem imperium bonus et ignauos
aeque sibi exoptant; sed ille uera uia nititur, huic quia bonae artes desunt,
dolis atque fallaciis contendit. Auaritia pecuniae studium habet, quam nemo
sapiens concupiuit: ea quasi uenenis malis inbuta corpus animumque uirilem
effeminat, semper infinita et insatiabilis est, neque copia neque inopia
minuitur. Sed postquam L- Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos
euentus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere, neque
modum neque modestiam uictores habere, foeda crudeliaque in ciuis facinora
facere. Huc accedebat, quod L- Sulla exercitum, quem in Asia ductauerat, quo
sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter
habuerat. loca amoena, uoluptaria facile in otio ferocis militum animos
molliuerant: ibi primum insueuit exercitus populi Romani amare potare, signa
tabulas pictas uasa caelata mirari, ea priuatim et publice rapere, delubra
spoliare, sacra profanaque omnia polluere. Igitur ii milites, postquam uictoriam
adepti sunt, nihil relicui uictis fecere. Quippe secundae res sapientium animos
fatigant: ne illi corruptis moribus uictoriae temperarent.
[12] Postquam diuitiae honori esse coepere et eas gloria imperium potentia
sequebatur, hebescere uirtus, paupertas probro haberi, innocentia pro
maleuolentia duci coepit. Igitur ex diuitiis iuuentutem luxuria atque auaritia
cum superbia inuasere: repere consumere, sua parui pendere, aliena cupere,
pudorem pudicitiam, diuina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati
habere. Operae pretium est, cum domos atque uillas cognoueris in urbium modum
exaedificatas, uisere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissimi
mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria
decorabant, neque uictis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hi
contra, ignauissimi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae
fortissimi uiri uictores reliquerant: proinde quasi iniuriam facere, id demum
esset imperio uti.
[13] Nam quid ea memorem, quae nisi iis qui uidere nemini credibilia sunt, a
priuatis compluribus subuersos montis, maria constrata esse? Quibus mihi
uidentur ludibrio fuisse diuitiae: quippe quas honeste habere licebat, abuti per
turpitudinem properabant. Sed libido stupri ganeae ceterique cultus non minor
incesserat: uiri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
uescendi causa terra marique omnia exquirere; dormire prius quam somni cupido
esset; non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea
omnia luxu antecapere. Haec iuuentutem, ubi familiares opes defecerant, ad
facinora incendebant: animus inbutus malis artibus haud facile libidinibus
carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.
[14] In tanta tamque corrupta ciuitate Catilina, id quod factu facillimum erat,
omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum cateruas
habebat. Nam quicumque impudicus adulter ganeo manu uentre pene bona patria
lacerauerat, quique alienum aes grande conflauerat, quo flagitium aut facinus
redimeret, praeterea omnes undique parricidae sacrilegi conuicti iudiciis aut
pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut
sanguine ciuili alebat, postremo omnes quos flagitium egestas conscius animus
exagitabat, ii Catilinae proximi familiaresque erant. Quod si quis etiam a culpa
uacuos in amicitiam eius inciderat, cottidiano usu atque illecebris facile par
similisque ceteris efficiebatur. Sed maxime adulescentium familiaritates
appetebat: eorum animi molles etiam et aetate fluxi dolis haud difficulter
capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere,
aliis canes atque equos mercare; postremo neque sumptui neque modestiae suae
parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuisse nonnullos, qui
ita existimarent iuuentutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste
pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum
foret, haec fama ualebat.
[15] Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum uirgine
nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque. Postremo
captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus
laudauit, quod ea nubere illi dubitabat timens priuignum adulta aetate, pro
certo creditur necato filio uacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem
res mihi in primis uidetur causa fuisse facinus maturandi. Namque animus
impurus, dis hominibusque infestus, neque uigiliis neque quietibus sedari
poterat: ita conscientia mentem excitam uastabat. Igitur colos exanguis, foedi
oculi, citus modo, modo tardus incessus: prorsus in facie uultuque uecordia
inerat.
[16] Sed iuuentutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala
facinora edocebat. Ex illis testis signatoresque falsos commodare; fidem
fortunas pericula uilia habere; post ubi eorum famam atque pudorem attriuerat,
maiora alia imperabat. Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo
minus insontis sicuti sontis circumuenire iugulare: scilicet ne per otium
torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His
amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras
ingens erat et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et
uictoriae ueteris memores ciuile bellum exoptabant, opprimendae rei publicae
consilium cepit. In Italia nullus exercitus, Cn- Pompeius in extremis terris
bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus:
tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.
[17] Igitur circiter Kalendas Iunias L- Caesare et C- Figulo consulibus primo
singulos appellare; hortari alios, alios temptare; opes suas, imparatam rem
publicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt quae
uoluit, in unum omnis conuocat, quibus maxima necessitudo et plurimum audaciae
inerat. Eo conuenere senatorii ordinis P- Lentulus Sura, P- Autronius, L-
Cassius Longinus, C- Cethegus. P- Et Ser- Sullae Ser- filii, L- Vargunteius, Q-
Annius, M- Porcius Laeca, L- Bestia, Q- Curius; praeterea ex equestri ordine M-
Fuluius Nobilior, L- Statilius, P- Gabinius Capito, C- Cornelius; ad hoc multi
ex coloniis et municipiis domi nobiles. Erant praeterea complures paulo
occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes
hortabatur quam inopia aut alia necessitudo. Ceterum iuuentus pleraque, sed
maxime nobilium Catilinae inceptis fauebat: quibus in otio uel magnifice uel
molliter uiuere copia erat; incerta pro certis, bellum quam pacem malebant.
fuere item ea tempestate qui crederent M- Licinium Crassum non ignarum eius
consili fuisse: quia Cn- Pompeius, inuisus ipsi, magnum exercitum ductabat,
cuiusuis opes uoluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si
coniuratio ualuisse, facile apud illos principem se fore.
[18] Sed antea item coniurauere pauci contra rem publicam, in quis Catilina
fuit. De qua quam uerissime potero dicam. L- Tullo et M- Lepido consulibus P-
Autronius et P- Sulla designati consules legibus ambitus interrogati poenas
dederant. Post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat
consulatum petere, quod intra legitimos dies profiteri nequiuerat. Erat eodem
tempore Cn- Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad
perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina
et Autronius circiter Nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio
Kalendis Ianuariis L- Cottam et L- Torquatum consules interficere, ipsi fascibus
correptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea re
cognita rursus in Nonas Februarias consilium caedis transtulerant. Iam tum non
consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. Quod ni
Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem
Romam pessimum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati
conuenerant, ea res consilium diremit.
[19] Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est
annitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn- Pompeio cognouerat. Neque tamen
senatus prouinciam inuitus dederat, quippe foedum hominem a re publica procul
esse uolebat, simul quia boni complures praesidium in eo putabant et iam tum
potentia Pompei formidulosa erat. Sed is Piso in prouincia ab equitibus
Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. Sunt qui ita
dicant imperia eius iniusta superba crudelia barbaros nequiuisse pati; alii
autem, equites illos, Cn- Pompei ueteres fidosque clientis, uoluntate eius
Pisonem aggressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia
saeua multa antea perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiore
coniuratione satis dictum.
[20] Catilina ubi eos, quos paulo ante memoraui, conuenisse uidet, tametsi cum
singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens uniuersos appellare et
cohortari, in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul
amotis orationem huiusce modi habuit: "Ni uirtus fidesque uestra spectata mihi
foret, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus
frustra fuissent, neque ego per ignauiam aut uana ingenia incerta pro certis
captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus uos cognoui fortis fidosque
mihi, eo animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus incipere, simul
quia uobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; nam idem uelle atque
idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitaui, omnes iam
antea diuersi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum
considero, quae condicio uitae futura sit, nisi nosmet ipsi uindicamus in
libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem
concessit, semper illis reges tetrarchae uectigales esse, populi nationes
stipendia pendere; ceteri omnes, strenui boni, nobiles atque ignobiles, uulgus
fuimus sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica
ualeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia potentia honor diuitiae apud
illos sunt aut ubi illi uolunt; nobis reliquere pericula repulsas iudicia
egestatem. Quae quo usque tandem patiemini, o fortissimi uiri? nonne emori per
uirtutem praestat quam uitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae
ludibrio fueris, per dedecus amittere? uerum enim uero, pro deum atque hominum
fidem, uictoria in manu nobis est, uiget aetas, animus ualet; contra illis annis
atque diuitiis omnia consenuerunt. tantummodo incepto opus est, cetera res
expediet. Etenim quis mortalium, cui uirile ingenium est, tolerare potest illis
diuitias superare, quas profundant in extruendo mari et montibus coaequandis,
nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? Illos binas aut amplius domos
continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? Cum tabulas signa
toreumata emunt, noua diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam
trahunt uexant, tamen summa libidine diuitias suas uincere nequeunt. At nobis
est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior: denique quid
relicui habemus praeter miseram animam? Quin igitur expergiscimini? En illa,
illa quam saepe optastis libertas, praeterea diuitiae decus gloria in oculis
sita sunt; fortuna omnia ea uictoribus praemia posuit. res tempus pericula
egestas belli spolia magnifica magis quam oratio mea uos hortantur. Vel
imperatore uel milite me utimini: neque animus neque corpus a uobis aberit. Haec
ipsa, ut spero, uobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et uos
seruire magis quam imperare parati estis."
[21] Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res
neque spes bona ulla, tametsi illis quieta mouere magna merces uidebatur, tamen
postulauere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia
armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri
tabulas nouas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas,
alia omnia, quae bellum atque libido uictorum fert; praeterea esse in Hispania
citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P- Sittium Nucerinum, consili sui
participes; petere consulatum C- Antonium, quem sibi collegam fore speraret,
hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumuentum; cum eo se
consulem initium agendi facturum. Ad hoc maledictis increpabat omnis bonos,
suorum unum quemque nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium
cupiditatis suae, compluris periculi aut ignominiae, multos uictoriae Sullanae,
quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacris uidet, cohortatus, ut
petitionem suam curae haberent, conuentum dimisit.
[22] Fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam oratione habita, cum ad ius
iurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem uino
permixtum in pateris circumtulisse: inde cum post execrationem omnes
degustauissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consueuit, aperuisse
consilium suum, atque eo dicationem fecisse, quo inter se fidi magis forent
alius alii tanti facinoris conscii. Nonnulli ficta et haec et multa praeterea
existimabant ab iis, qui Ciceronis inuidiam quae postea orta est leniri
credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. Nobis ea res pro
magnitudine parum comperta est.
[23] Sed in ea coniuratione fuit Q- Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis
atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia mouerant. Huic
homini non minor uanitas inerat quam audacia: neque reticere quae audierat,
neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam
pensi habebat. Erat ei cum Fuluia, muliere nobili, stupri uetus consuetudo. cui
cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians
maria montisque polliceri coepit et minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret,
postremo ferocius agitare quam solitus erat. At Fuluia insolentiae Curi causa
cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de
Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat compluribus narrauit. Ea res in
primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M- Tullio Ciceroni.
Namque antea pleraque nobilitas inuidia aestuabat, et quasi pollui consulatum
credebant, si eum quamuis egregius homo nouos adeptus foret. Sed ubi periculum
aduenit, inuidia atque superbia post fuere.
[24] Igitur comitiis habitis consules declarantur M- Tullius et C- Antonius.
Quod factum primo popularis coniurationis concusserat. Neque tamen Catilinae
furor minuebatur, sed in dies plura agitare: arma per Italiam locis opportunis
parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium
quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciendi. Ea tempestate plurimos
cuiusque generis homines asciuisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae
primo ingentis sumptus stupro corporis tolerauerant, post ubi aetas tantummodo
quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflauerant. Per eas
se Catilina credebat posse seruitia urbana sollicitare, urbem incendere, uiros
earum uel adiungere sibi uel interficere.
[25] Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe uirilis audaciae facinora
commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea uiro liberis satis
fortunata fuit; litteris Graecis Latinis docta, psallere et saltare elegantius
quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei
cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus
parceret, haud facile discerneres; libido sic accensa, ut saepius peteret uiros
quam peteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiurauerat,
caedis conscia fuerat: luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium
eius haud absurdum: posse uersus facere, iocum mouere, sermone uti uel modesto
uel molli uel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
[26] His rebus comparatis Catilina nihilo minus in proximum annum consulatum
petabat, sperans, si designatus foret, facile se ex uoluntate Antonio usurum.
Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque
illi tamen ad cauendum dolus aut astutiae deerant. Namque a principio consulatus
sui multa pollicendo per Fuluiam effecerat, ut Q- Curius, de quo paulo ante
memoraui, consilia Catilinae sibi proderet; ad hoc collegam suum Antonium
pactione prouinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum se
praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. Postquam dies comitiorum
uenit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo
fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri,
quoniam quae occulte temptauerat aspera foedaque euenerant.
[27] Igitur C- Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam
Camertem in agrum Picenum, C- Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio,
quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul moliri:
consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus
obsidere; ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari uti semper intenti
paratique essent; dies noctisque festinare uigilare, neque insomniis neque
labore fatigari. Postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta
nocte coniurationis principes conuocat per M- Porcium Laecam, ibique multa de
ignauia eorum questus docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad
capienda arma parauerat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli
facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset:
eum suis consiliis multum officere.
[28] Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C- Cornelius eques Romanus
operam suam pollicitus et cum eo L- Vargunteius senator constituere ea nocte
paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de
improuiso domi suae imparatum confodere. Curius ubi intellegit, quantum
periculum consuli impendeat, propere per Fuluiam Ciceroni dolum qui parabatur
enuntiat. Ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant. Interea
Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae nouarum
rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat, praeterea
latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex
Sullanis coloniis, quibus libido atque luxuria ex magnis rapinis nihil relicui
fecerant.
[29] Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab
insidiis priuato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus
aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert, iam
antea uulgi rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumque in atroci negotio
solet, senatus decreuit, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti
caperet. Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxima permittitur:
exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque ciuis, domi
militiaeque imperium atque indicium summum habere; aliter sine populi iussu
nullius earum rerum consuli ius est.
[30] Post paucos dies L- Saenius senator in senatu litteras recitauit, quas
Faesulis allatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C- Manlium arma cepisse
cum magna multitudine ante diem VI Kalendas Nouembris. Simul, id quod in tali re
solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conuentus fieri, arma
portari, Capuae atque in Apulia seruile bellum moueri. Igitur senati decreto Q-
Marcius Rex Faesulas, Q- Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca
missi -- hi utrique ad urbem imperatores erant, impediti ne triumpharent calumnia
paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta uendere mos erat --, sed praetores
Q- Pompeius Rufus Capuam, Q- Metellus Celer in agrum Picenum, iisque permissum,
uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. Ad hoc, si quis
indicauisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium
seruo libertatem et sestertia centum, libero impunitatem eius rei et sestertia
ducenta milia, itemque decreuere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in
cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem
uigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.
[31] Quis rebus permota ciuitas atque immutata urbis facies erat. Ex summa
laetitia atque lasciuia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia
inuasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere,
neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc
mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat,
afflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari paruos liberos,
rogitare omnia, omni rumore pauere, arripere omnia superbia atque deliciis
omissis, sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa
mouebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab
L- Paulo. Postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio
lacessitus foret, in senatum uenit. Tum M- Tullius consul, siue praesentiam eius
timens siue ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae,
quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille assedit, Catilina, ut erat paratus ad
dissimulanda omnia, demisso uultu, uoce supplici postulare a patribus coepit, ne
quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia uitam
instituisse, ut omnia bona in spe haberet; ne existimarent sibi, patricio
homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent,
perdita re publica opus esse, cum eam seruaret M- Tullius, inquilinus ciuis
urbis Romae. Ad hoc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque
parricidam uocare. Tum ille furibundus "quoniam quidem circumuentus" inquit "ab
inimicis praeceps agor, incendium meum ruina extinguam."
[32] Deinde se ex curia domum proripuit. Ibi multa ipse secum uoluens, quod
neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem uigiliis
munitam, optimum factu credens exercitum augere ac, prius quam legiones
scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum
paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo ceterisque,
quorum cognouerat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes
factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem incendia aliaque belli
facinora parent: sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dum haec
Romae geruntur, C- Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum
mandatis huiusce modi:
[33] "Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse
neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta
forent, qui miseri, egentes uiolentia atque crudelitate faeneratorum plerique
patriae, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus. Neque cuiquam nostrum
licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere:
tanta saeuitia faeneratorum atque praetoris fuit. Saepe maiores uestrum, miserti
plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac nouissime memoria
nostra propter magnitudinem aeris alieni uolentibus omnibus bonis argentum aere
solutum est. Saepe ipsa plebs, aut dominandi studio permota aut superbia
magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium neque diuitias
petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed
libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te atque senatum
obtestamur, consulatis miseris ciuibus, legis praesidium quod iniquitas
praetoris eripuit restituatis, neue nobis eam neccessitudinem imponatis, ut
quaeramus, quonam modo maxime ulti sanguinem nostrum pereamus."
[34] Ad haec Q- Marcius respondit, si quid ab senatu petere uellent, ab armis
discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia
senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium
petiuerit. At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optimo
cuique litteras mittit: se falsis criminibus circumuentum, quoniam factioni
inimicorum resistere nequiuerit, fortunae cedere, Massiliam in exilium
proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica
quieta foret neue ex sua contentione seditio oreretur. Ab his longe diuersas
litteras Q- Catulus in senatu recitauit, quas sibi nomine Catilinae redditas
dicebat. Earum exemplum infra scriptum est.
[35] "L- Catilina Q- Catulo. Egregia tua fides, re cognita, grata mihi magnis in
meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. Quam ob rem defensionem in
nouo consilio non statui parare: satisfactionem ex nulla conscientia de culpa
proponere decreui, quam me dius fidius ueram licet cognoscas. Iniuriis
contumeliisque consitatus, quod fructu laboris industriaeque meae priuatus
statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine
suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus soluere non
possem -- et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis
persolueret --, sed quod non dignos homines honore honestatos uidebam meque falsa
suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes
relicuae dignitatis conseruandae sum secutus. plura cum scribere uellem,
nuntiatum est uim mihi parari. Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado; eam
ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus. Haueto."
[36] Sed ipse paucos dies commoratus apud C- Flaminium in agro Arretino, dum
uicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi
insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senatus
Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam
sine fraude liceret ab armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis.
Praeterea decernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu
Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit. Ea tempestate mihi
imperium populi Romani multo maxime miserabile uisum est. cui cum ad occasum ab
ortu solis omnia domita armis parerent, domi otiumatque diuitiae, quae prima
mortales putant, affluerent, fuere tamen ciues, qui seque remque publicam
obstinatis animis perditum irent. Namque duobus senati decretis ex tanta
multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris
Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta uis morbi atque uti tabes plerosque
ciuium animos inuaserat.
[37] Neque solum illis aliena menserat, qui conscii coniurationis fuerant, sed
omnino cuncta plebes nouarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo
more suo uidebatur facere. Nam semper in ciuitate, quibus opes nullae sunt,
bonis inuident, malos extollunt, uetera odere, noua exoptant, odio suarum rerum
mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam
egestas facile habetur sine damno. Sed urbana plebes, ea uero praeceps erat de
multis causis. Primum omnium qui ubique probro atque petulantia maxime
praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes quos
flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
Deinde multi memores Sullanae uictoriae, quod ex gregariis militibus alios
senatores uidebant, alios ita diuites, ut regio uictu atque cultu aetatem
agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex uictoria talia sperabat. praeterea
iuuentus, quae in agris manuum mercede inopiam tolerauerat, priuatis atque
publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. Eos
atque alios omnis malum publicum alebat. Quo minus mirandum est homines egentis,
malis moribus, maxima spe rei publicae iuxta ac sibi consuluisse. praeterea,
quorum uictoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis
imminutum erat, haud sane alio animo belli euentum expectabant. Ad hoc quicumque
aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus ualere
ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in ciuitatem reuerterat.
[38] Nam postquam Cn- Pompeio et M- Crasso consulibus tribunicia postestas
restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas
animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein
largiendo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri.
contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua
magnitudine. Namque, uti paucis uerum absoluam, post illa tempora quicumque rem
publicam agitauere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent,
pars quo senatus auctoritas maxima foret, bonum publicum simulantes pro sua
quisque potentia certabant. Neque illis modestia neque modus contentionis erat:
utrique uictoriam crudeliter exercebant.
[39] Sed postquam Cn- Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum missus
est, plebis opes imminutae, paucorum potentia creuit. Ii magistratus, prouincias
aliaque omnia tenere; ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere
ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. Sed
ubi primum dubiis rebus nouandi spes oblata est, uetus certamen animos eorum
arrexit. Quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset,
profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset, neque illis,
qui uictoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et
exanguibus qui plus posset imperium atque libertatem extorqueret. fuere tamen
extra coniurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. In iis
erat Fuluius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit.
Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus
aut fortuna nouis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat,
neque solum ciuis, sed cuiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.
[40] Igitur P- Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat
eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existimans publice priuatimque
aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset,
facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus quod in Gallia negotiatus
erat, plerisque principibus ciuitatium notus erat atque eos nouerat. Itaque sine
mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu ciuitatis
et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent.
Postquam illos uidet queri de auaritia magistratuum, accusare senatum, quod in
eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem expectare, "at ego" inquit
"uobis, si modo uiri esse uultis, rationem ostendam, qua tanta ista mala
effugiatis". Haec ubi dixit, Allobroges in maximam spem adducti Umbrenum orare,
ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non
cupidissime facturi essent, dum ea res ciuitatem aere alieno liberaret. Ille eos
in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili
propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat. praeterea Gabinium arcessit,
quo maior auctoritas sermoni inesset. Eo praesente coniurationem aperit, nominat
socios, praeterea multos cuiusque generis innoxios, quo legatis animus amplior
esset. Deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.
[41] Sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent. In altera
parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe uictoriae; at in
altera maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. Haec illis
uoluentibus tandem uicit fortuna rei publicae. Itaque Q- Fabio Sangae, cuius
patrocinio ciuitas plurimum utebatur, rem omnem, uti cognouerant, aperiunt.
Cicero per Sangam consilio cognito legatis praecipit, ut studium coniurationis
uehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur dentque operam, uti eos
quam maxime manufestos habeant.
[42] Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro
Piceno Bruttio Apulia motus erat. Namque illi, quos ante Catilina dimiserat,
inconsulte ac ueluti per dementiam cuncta simul agebant. Nocturnis consiliis,
armorum atque telorum portationibus, festinando agitando omnia plus timoris quam
periculi effecerant. Ex eo numero compluris Q- Metellus Celer praetor ex senatus
consulto causa cognita in uincula coniecerat, item in citeriore Gallia C-
Murena, qui ei prouinciae legatus praeerat.
[43] At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant, paratis
ut uidebatur magnis copiis constituerant, uti, cum Catilina in agrum Aefulanum
cum exercitu uenisset, L- Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de
actionibus Ciceronis bellique grauissimi inuidiam optimo consuli imponeret: eo
signo proxima nocte cetera multitudo coniurationis suum quodque negotium
exequeretur. Sed ea diuisa hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius ut cum
magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior
aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret; Cethegus
Ciceronis ianuam obsideret eumque ui aggrederetur; alius autem alium, sed filii
familiarum, quorum ex nobilitate maxima pars erat, parentis interficerent; simul
caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent. Inter haec parata
atque decreta Cethegus semper querebatur de ignauia sociorum: illos dubitando et
dies prolatando magnas opportunitates corrumpere: facto, non consulto in tali
periculo opus esse, seque, si pauci adiuuarent, languentibus aliis impetum in
curiam facturum. Natura ferox, uehemens, manu promptus erat, maximum bonum in
celeritate putabat.
[44] Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conueniunt. ab
Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad
ciuis perferant: aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli posse. Ceteri
nihil suspicantes dant, Cassius semet eo breui uenturum pollicetur ac paulo ante
legatos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum iis T. Volturcium quendam
Crotoniensem mittit, ut Allobroges, prius quam domum pergerent, cum Catilina
data atque accepta fide societatem confirmarent. Ipse Volturcio litteras ad
Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est. "qui sim, ex eo, quem ad te
misi, cognosces. fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te uirum
esse. consideres, quid tuae rationes postulent. auxilium petas ab omnibus, etiam
ab infimis." ad hoc mandata uerbis dat: cum ab senatu hostis iudicatus sit, quo
consilio seruitia repudiet? In urbe parata esse quae iusserit. Ne cunctetur ipse
propius accedere.
[45] His rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur Cicero per
legatos cuncta edoctus L- Valerio Flacco et C- Pomptino praetoribus imperat, ut
in ponte Muluio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. Rem omnem
aperit, cuius gratia mittebantur; cetera, uti facto opus sit, ita agant
permittit. Illi, homines militares, sine tumultu praesidiis collocatis, sicuti
praeceptum erat, occulte pontem obsidunt. Postquam ad id loci legati cum
Volturcio uenerunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli cito cognito
consilio sine mora praetoribus se tradunt, Volturcius primo cohortatus ceteros
gladio se a multitudine defendit, deinde, ubi a legatis desertus est, multa
prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus
ac uitae diffidens uelut hostibus sese praetoribus dedit.
[46] Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur. At
illum ingens cura atque laetitia simul occupauere. Nam laetabatur intellegens
coniuratione patefacta ciuitatem periculis ereptam esse; porro autem anxius erat
dubitans, in maximo scelere tantis ciuibus deprehensis quid facto opus esset:
poenam illorum sibi oneri, impunitatem perdendae rei publicae fore credebat.
Igitur confirmato animo uocari ad sese iubet Lentulum, Cethegum, Statilium,
Gabinium itemque Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda seruitia
proficisci parabat. Ceteri sine mora ueniunt; Caeparius, paulo ante domo
egressus, cognito indicio ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod praetor
erat, ipse manu tenens in senatum perducit, reliquos cum custodibus in aedem
Concordiae uenire iubet. Eo senatum aduocat magnaque frequentia eius ordinis
Volturcium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas
a legatis acceperat, eodem afferre iubet.
[47] Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de
causa consili habuisset, primo fingere alia dissimulare de coniuratione; post
ubi fide publica dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit docetque se
paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium asscitum nihil amplius scire
quam legatos, tantummodo audire solitum ex Gabinio P- Autronium, Ser Sullam, L-
Vargunteium, multos praeterea in ea coniuratione esse. Eadem Galli fatentur ac
Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere
solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi;
Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse cui fatum foret urbis potiri;
praeterea ab incenso Capitolio illum esse uigesumum annum quem saepe ex
prodigiis haruspices respondissent bello ciuili cruentum fore igitur perlectis
litteris, cum prius omnes signa sua cognouissent, senatus decernit, uti abdicato
magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur. Itaque
Lentulus P- Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q- Cornificio,
Statilius C- Caesari, Gabinius M- Crasso, Caeparius - nam is paulo ante ex fuga
retractus erat- Cn- Terentio senatori traduntur.
[48] Interea plebs coniuratione patefacta quae primo cupida rerum nouarum nimis
bello fauebat, mutata mente Catilinae consilia execrari, Ciceronem ad caelum
tollere: ueluti ex seruitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat. Namque
alia belli facinora praedae magis quam detrimento fore, incendium uero crudele,
immoderatum ac sibi maxime calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu
cottidiano et cultu corporis erant. Post eum diem quidam L- Tarquinius ad
senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum
aiebant. Is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data
esset, iussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius de
paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet: praeterea
se missum a M- Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus
aliique ex coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem
accedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo
eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominauit, hominem nobilem, maximis
diuitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi uerum
existimabant, tamen quia in tali tempore tanta uis hominis magis lenienda quam
exagitanda uidebatur, plerique Crasso ex negotiis priuatis obnoxii, conclamant
indicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur. Itaque consulente
Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum uideri eumque in
uinculis retinendum neque amplius potestatem faciendam, nisi de eo indicaret,
cuius consilio tantam rem esset mentitus. Erant eo tempore qui existimarent
indicium illud a P- Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per
societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone
immissum aiebant, ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem publicam
conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem audiui tantam illam
contumeliam sibi ab Cicerone impositam.
[49] Sed isdem temporibus Q- Catulus et C- Piso neque precibus neque pretio
neque gratia Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem
C- Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illo grauis inimicitias exercebat:
Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam Transpadani
supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod
extrema aetate, maximis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare uictus
discesserat. Res autem opportuna uidebatur, quod is priuatim egregia
liberalitate, publice maximis muneribus grandem pecuniam debebat. Sed ubi
consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo
atque ementiendo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam
illi inuidiam conflauerant, usque eo ut nonnulli equites Romani, qui praesidi
causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu
animi mobilitate impulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset,
egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.
[50] Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio,
comprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus
Lentuli diuersis itineribus opifices atque seruitia in uicis ad eum eripiendum
sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam
uexare soliti erant. Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos,
lectos et exercitatos, orabat in audaciam, ut grege facto cum telis ad sese
irrumperent. Consul ubi ea parari cognouit, dispositis praesidiis, ut res atque
tempus monebat, conuocato senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in
custodiam traditi erant. Sed eos paulo ante frequens senatus iudicauerat contra
rem publicam fecisse. Tum D. Iunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo
tempore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tenebantur, et
praeterea de L- Cassio, P- Furio, P- Umbreno, Q- Annio, si deprehensi forent,
supplicium sumendum decreuerat; isque postea permotus oratione C- Caesaris
pedibus in sententiam Ti- Neronis iturum se dixit, quod de ea re praesidiis
additis referendum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum uentum est, rogatus
sententiam a consule huiusce modi uerba locutus est:
[51] "Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio,
amicitia, ira atque misericordia uacuos esse decet. Haud facile animus uerum
prouidet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium libidini simul et usui
paruit. Ubi intenderis ingenium, ualet; si libido possidet, ea dominatur, animus
nihil ualet. Magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque
populi ira aut misericordia impulsi male consuluerint. Sed ea malo dicere, quae
maiores nostri contra libidinem animi sui recte atque ordine fecere. Bello
Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum ciuitas magna atque
magnifica, quae populi Romani opibus creuerat, infida et aduersa nobis fuit. Sed
postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis
diuitiarum magis quam iniuriiae causa bellum inceptum diceret, impunitos eos
dimisere. Item bellis Punicis omnibus, cum saepe Carthaginienses et in pace et
per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia
fecere: magis quid se dignum foret, quam quid in illos iure fieri posset,
quaerebant. Hoc item uobis prouidendum est, patres conscripti. Ne plus apud uos
ualeat P- Lentuli et ceterorum scelus quam uestra dignitas, neu magis irae
uestrae quam famae consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur,
nouum consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, his
utendum censeo, quae legibus comparata sunt. Plerique eorum, qui ante me
sententias dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt.
Quae belli saeuitia esset, quae uictis acciderent, enumerauere: rapi uirgines,
pueros; diuelli liberos a parentum complexu; matres familiarum pati quae
uictoribus collibuissent; fana atque domos spoliari; caedem, incendia fieri;
postremo armis, cadaueribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per deos
immortalis, quo illa oratio pertinuit? An uti uos infestos coniurationi faceret?
scilicet, quem res tanta et tam atrox non permouit, eum oratio accendet. Non ita
est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae paruae uidentur, multi eas grauius
aequo habuere. Sed alia aliis licentia est, patres conscripti. Qui demissi in
obscuro uitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque
fortuna eorum pares sunt; qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt,
eorum facta cuncti mortales nouere. Ita in maxima fortuna minima licentia est;
neque studere neque odisse, sed minime irasci decet; quae apud alios iracundia
dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. Equidem ego sic
existimo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse.
Sed plerique mortales postrema meminere et in hominibus impiis sceleris eorum
obliti de poena disserunt, si ea paulo seuerior fuit. D. Silanum, uirum fortem
atque strenuum, certo scio quae dixerit studio rei publicae dixisse, neque illum
in tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque modestiam uiri
cognoui. Verum sententia eius mihi non crudelis -- quid enim in talis homines
crudele fieri potest? -- sed aliena a re publica nostra uidetur. Nam profecto aut
metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem designatum genus poenae nouum
decernere. De timore superuacuaneum est disserere, cum praesertim diligentia
clarissimi uiri consulis tanta praesidia sint in armis. De poena possum equidem
dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem,
non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissoluere; ultra neque curae
neque gaudio locum esse. Sed, per deos immortalis, quam ob rem in sententiam non
addidisti, uti prius uerberibus in eos animaduerteretur? An quia lex Porcia
uetat? At aliae leges item condemnatis ciuibus non animam eripi, sed exilium
permitti iubent. An quia grauius est uerberari quam necari? Quid autem acerbum
aut nimis graue est in homines tanti facinoris conuictos? sin quia leuius est,
qui conuenit in minore negotio legem timere, cum eam in maiore neglegeris? At
enim quis reprehendet quod in parricidas rei publicae decretum erit? tempus dies
fortuna, cuius libido gentibus moderatur. Illis merito accidet quicquid
euenerit; ceterum uos, patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate.
omnia mala exempla ex rebus bonis orta sunt. Sed ubi imperium ad ignaros eius
aut minus bonos peruenit, nouum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos
et non idoneos transfertur. Lacedaemonii deuictis Atheniensibus triginta uiros
imposuere, qui rem publicam eorum tractarent. Ii primo coepere pessimum quemque
et omnibus inuisum indemnatum necare: ea populus laetari et merito dicere fieri.
Post ubi paulatim licentia creuit, iuxta bonos et malos libidinose interficere,
ceteros metu terrere: ita ciuitas seruitute oppressa stultae laetitiae grauis
poenas dedit. Nostra memoria uictor Sulla cum Damasippum et alios eius modi, qui
malo rei publicae creuerant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat?
homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitauerant,
merito necatos aiebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam uti quisque
domum aut uillam, postremo uas aut uestimentum alicuius concupiuerat, dabat
operam, uti is in proscriptorum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors
laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit,
quam Sulla omnis suos diuitiis expleuit. Atque haec ego non in M- Tullio neque
his temporibus uereor, sed in magna ciuitate multa et uaria ingenia sunt. Potest
alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro
uero credi. ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis
illi finem statuet aut quis moderabitur? maiores nostri, patres conscripti,
neque consili neque audaciae umquam eguere; neque illis superbia obstabat. Quo
minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. Arma atque tela
militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt.
Postremo, quod ubique apud socios aut hostis idoneum uidebatur, cum summo studio
domi exequebantur: imitari quam inuidere bonis malebant. Sed eodem illo tempore
Graeciae morem imitati uerberibus animaduertebant in ciuis, de condemnatis
summum supplicium sumebant. Postquam res publica adoleuit et multitudine ciuium
factiones ualuere, circumuenire innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum
lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exilium damnatis
permissum est. Hanc ego causam, patres conscripti, quo minus nouum consilium
capiamus, in primis magnam puto. Profecto uirtus atque sapientia maior illis
fuit, qui ex paruis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene
parta uix retinemus. Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae?
Minime. Sed ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in uinculis habendos
per municipia, quae maxime opibus ualent; neu quis de iis postea ad senatum
referat neue cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum existimare eum contra
rem publicam et salutem omnium facturum."
[52] Postquam Caesar dicendi finem fecit, ceteri uerbo alius alii uarie
assentiebantur. at M- Porcius Cato rogatus sententiam huiusce modi orationem
habuit: "Longe alia mihi mens est, patres conscripti, cum res atque pericula
nostra considero, et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo. Illi mihi
disseruisse uidentur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis
suis bellum parauere; res autem monet cauere ab illis magis quam quid in illos
statuamus consultare. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc
nisi prouideris ne accidat, ubi euenit, frustra iudicia implores: capta urbe
nihil fit reliqui uictis. Sed, per deos immortalis, uos ego appello, qui semper
domos, uillas, signa, tabulas uestras pluris quam rem publicam fecistis: si
ista, cuiuscumque modi sunt quae amplexamini, retinere, si uoluptatibus uestris
otium praebere uultis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam. Non
agitur de uectigalibus neque de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra in
dubio est. Saepenumero, patres conscripti, multa uerba in hoc ordine feci, saepe
de luxuria atque auaritia nostrorum ciuium questus sum, multosque mortalis ea
causa aduersos habeo. Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam
fecissem, haut facile alterius libidini male facta condonabam. Sed ea tametsi
uos parui pendebatis, tamen res publica firma erat, opulentia neglegentiam
tolerabat. Nunc uero non id agitur, bonisne an malis moribus uiuamus, neque
quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, sed haec, cuiuscumque
modi uidentur, nostra an nobiscum una hostium futura sint. Hic mihi quisquam
mansuetudinem et misericordiam nominat. Iam pridem equidem nos uera uocabula
rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia
fortitudo uocatur, eo res publica in extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se
mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus
aerari: ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt,
bonos omnis perditum eant. Bene et composite C- Caesar paulo ante in hoc ordine
de uita et morte disseruit, credo falsa existimans ea, quae de inferis
memorantur: diuerso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque
formidulosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per
municipia in custodiis habendos, uidelicet timens, ne, si Romae sint, aut a
popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per uim eripiantur; quasi
uero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam sint, aut
non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores sunt. Quare uanum
equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; si in tanto omnium metu
solus non timet, eo magis refert me mihi atque uobis timere. Qua re cum de P-
Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote uos simul de exercitu Catilinae
et de omnibus coniuratis decernere. Quanto uos attentius ea agetis, tanto illis
animus infirmior erit; si paulum modo uos languere uiderint, iam omnes feroces
aderunt. Nolite existimare maiores nostros armis rem publicam ex parua magnam
fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus: quippe sociorum
atque ciuium, praeterea armorum atque equorum maior copia nobis quam illis est.
Sed alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria,
foris iustum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque libidini
obnoxius. pro his nos habemus luxuriam atque auaritiam, publice egestatem,
priuatim opulentiam. laudamus diuitias, sequimur inertiam. Inter bonos et malos
discrimen nullum, omnia uirtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi uos
separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi uoluptatibus, hic pecuniae
aut gratiae seruitis, eo fit ut impetus fiat in uacuam rem publicam. Sed ego
haec omitto. coniurauere nobilissimi ciues patriam incendere, Gallorum gentem
infestissimam nomini Romano ad bellum arcessunt, dux hostium cum exercitu supra
caput est; uos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis
hostibus faciatis? misereamini censeo - deliquere homines adulescentuli per
ambitionem - atque etiam armatos dimittatis: ne ista uobis mansuetudo et
misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam conuertat. Scilicet res ipsa
aspera est, sed uos non timetis eam. Immo uero maxime. Sed inertia et mollitia
animi alius alium expectantes cunctamini, uidelicet dis immortalibus confisi,
qui hanc rem publicam saepe in maximis periculis seruauere. Non uotis neque
suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; uigilando, agendo, bene
consulendo prospere omnia cedunt. ubi socordiae te atque ignauiae tradideris,
nequiquam deos implores: irati infestique sunt. apud maiores nostros A. Manlius
Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem
pugnauerat, necari iussit, atque ille egregius adulescens immoderatae
fortitudinis morte poenas dedit; uos de crudelissimis parricidis quid statuatis,
cunctamini? uidelicet cetera uita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite
dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus
umquam ullis pepercit. Ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae
bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario loquar? Quibus si
quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent.
Postremo, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer
uos ipsa re corrigi, quoniam uerba contemnitis. Sed undique circumuenti sumus.
Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt
hostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis
properandum est. Quare ego ita censeo, cum nefario consilio sceleratorum ciuium
res publica in summa pericula uenerit, iique indicio T. Volturci et legatorum
Allobrogum conuicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque
crudelia facinora in ciuis patriamque parauisse, de confessis, sicuti de
manufestis rerum capitalium, more maiorum supplicium sumendum."
[53] Postquam Cato assedit, consulares omnes itemque senatus magna pars
sententiam eius laudant, uirtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes
timidos uocant. Cato clarus atque magnus habetur; senati decretum fit, sicuti
ille censuerat. Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus
domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte libuit
attendere, quae res maxime tanta negotia sustinuisset. Sciebam saepenumero parua
manu cum magnis legionibus hostium contendisse; cognoueram paruis copiis bella
gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae uiolentiam tolerauisse,
facundia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa
agitanti constabat paucorum ciuium egregiam uirtutem cuncta patrauisse, eoque
factum, uti diuitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed postquam
luxu atque desidia ciuitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sui
imperatorem atque magistratuum uitia sustentabat ac, sicuti effeta esset partu,
multis tempestatibus haud sane quisquam Romae uirtute magnus fuit. Sed memoria
mea ingenti uirtute, diuersis moribus fuere uiri duo, M- Cato et C- Caesar. Quos
quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque
naturam et mores, quantum ingenio possum, aperirem.
[54] Igitur iis genus aetas eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi
par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus
habebatur, integritate uitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus
factus, huic seueritas dignitatem addiderat. Caesar dando subleuando ignoscendo,
Cato nihil largiendo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in
altero malis pernicies. Illius facilitas, huius constantia laudabatur. Postremo
Caesar in animum induxerat laborare, uigilare; negotiis amicorum intentus sua
neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset; sibi magnum imperium,
exercitum, bellum nouum exoptabat, ubi uirtus enitescere posset. At Catoni
studium modestiae, decoris, sed maxime seueritatis erat; non diuitiis cum diuite
neque factione cum factioso, sed cum strenuo uirtute, cum modesto pudore, cum
innocente abstinentia certabat; esse quam uideri bonus malebat: ita, quo minus
petebat gloriam, eo magis illum assequebatur.
[55] Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optimum
factu ratus noctem quae instabat antecapere, ne quid eo spatio nouaretur,
tresuiros quae ad supplicium postulabat parare iubet. Ipse praesidiis
dispositis Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris per praetores. Est in
carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laeuam,
circiter duodecim pedes humi depressus; eum muniunt undique parietes atque
insuper camera lapideis fornicibus iuncta; sed incultu tenebris odore foeda
atque terribilis eius facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus,
uindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita
ille patricius ex gente clarissima Corneliorum, qui consulare imperium Romae
habuerat, dignum moribus factisque suis exitum uitae inuenit. De Cethego,
Statilio, Gabinio, Caepario eodem modo supplicium sumptum est.
[56] Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et
Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortis pro numero militum complet.
Deinde, ut quisque uoluntarius aut ex sociis in castra uenerat, aequaliter
distribuerat, ac breui spatio legiones numero hominum expleuerat, cum initio non
amplius duobus milibus habuisset. Sed ex omni copia circiter pars quarta erat
militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armauerat, sparos aut
lanceas, alii praeacutas sudis portabant. Sed postquam Antonius cum exercitu
aduentabat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem, modo Galliam uorsus
castra mouere, hostibus occasionem pugnandi non dare. Sperabat propediem magnas
copias sese habiturum, si Romae socii incepta patrauissent. Interea seruitia
repudiabat, cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis
fretus, simul alienum suis rationibus existimans uidere causam ciuium cum seruis
fugitiuis communicauisse.
[57] Sed postquam in castra nuntius peruenit Romae coniurationem patefactam, de
Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoraui, supplicium sumptum,
plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut nouarum rerum studium illexerat,
dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum
Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam
Transalpinam. At Q- Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno
praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existimans quae supra diximus
Catilinam agitare. Igitur ubi iter eius ex perfugis cognouit, castra propere
mouit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in
Galliam properanti. Neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno
exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur. Sed Catilina postquam
uidet montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res aduersas, neque
fugae neque praesidi ullam spem, optimum factu ratus in tali re fortunam belli
temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere. Itaque contione aduocata
huiusce modi orationem habuit:
[58] "Compertum ego habeo, milites, uerba uirtutem non addere, neque ex ignauo
strenuom neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. Quanta
cuiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet.
Quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi
auribus officit. Sed ego uos, quo pauca monerem, aduocaui, simul uti causam mei
consili aperirem. Scitis equidem, milites, socordia atque ignauia Lentuli
quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia
opperior, in Galliam proficisci nequiuerim. Nunc uero quo loco res nostrae sint,
iuxta mecum omnis intellegitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a
Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxime animus ferat, frumenti
atque aliarum rerum egestas prohibet; quocumque ire placet, ferro iter
aperiendum est. Quapropter uos moneo, uti forti atque parato animo sitis et, cum
proelium inibitis, memineritis uos diuitias, decus, gloriam, praeterea
libertatem atque patriam in dextris uestris portare. Si uincimus, omnia nobis
tuta erunt: commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; si metu
cesserimus, eadem illa aduersa fient, neque locus neque amicus quisquam teget
quem arma non texerint. Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo
impendet: nos pro patria, pro libertate, pro uita certamus; illis superuacuaneum
est pugnare pro potentia paucorum. Quo audacius aggredimini memores pristinae
uirtutis. licuit uobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis
nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque
intoleranda uiris uidebantur, haec sequi decreuistis. Si haec relinquere uultis,
audacia opus est: nemo nisi uictor pace bellum mutauit. Nam in fuga salutem
sperare, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus auerteris, ea uero
dementia est. Semper in proelio iis maximum est periculum, qui maxime timent:
audacia pro muro habetur. Cum uos considero, milites, et cum facta uestra
aestimo, magna me spes uictoriae tenet. Animus aetas uirtus uestra me hortantur,
praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit. Nam multitudo hostium ne
circumuenire queat, prohibent angustiae loci. Quod si uirtuti uestrae fortuna
inuiderit, cauete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora
trucidemini, quam uirorum more pugnantes cruentam atque luctuosam uictoriam
hostibus relinquatis."
[59] Haec ubi dixit, paululum commoratus signa canere iubet atque instructos
ordines in locum aequum deducit. Dein remotis omnium equis, quo militibus
exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque
copiis instruit. Nam, uti planities erat inter sinistros montis et ab dextra
rupe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio
artius collocat. Ab his omnis euocatos et centuriones, praeterea ex gregariis
militibus optimum quemque armatum in primam aciem subducit. C- Manlium in
dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet. Ipse cum libertis et
colonis propter aquilam assistit, quam bello Cimbrico C- Marius in exercitu
habuisse dicebatur. At ex altera parte C- Antonius, pedibus aeger quod proelio
adesse nequibat, M- Petreio legato exercitum permittit. Ille cohortis ueteranas,
quas tumulti causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in
subsidiis locat. Ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat, hortatur,
rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro
aris atque focis suis certare. Homo militaris, quod amplius annos triginta
tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu
fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia nouerat: ea commemorando militum
animos accendebat.
[60] Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis
paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eo uentum est,
unde a ferentariis proelium committi posset, maximo clamore cum infestis signis
concurrunt; pila omittunt, gladiis res geritur. Veterani pristinae uirtutis
memores comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: maxima ui
certatur. Interea Catilina cum expeditis in prima acie uersari, laborantibus
succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia prouidere, multum ipse
pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul
exequebatur. Petreius ubi uidet Catilinam, contra ac ratus erat, magna ui
tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque
alios alibi resistentis interficit. Deinde utrimque ex lateribus ceteros
aggreditur. Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. Catilina postquam
fusas copias seque cum paucis relicuum uidet, memor generis atque pristinae suae
dignitatis in confertissimos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.
[61] Sed confecto proelio, tum uero cerneres, quanta audacia quantaque animi uis
fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere quem quisque uiuos pugnando locum
ceperat, eum amissa anima corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors
praetoria disiecerat, paulo diuersius, alis alibi stantes, sed omnes tamen
aduersis uulneribus conciderant. Catilina uero longe a suis inter hostium
cadauera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat
uiuos, in uultu retinens. Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga
quisquam ciuis ingenuos captus est: ita cuncti suae hostiumque uitae iuxta
pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam uictoriam
adeptus erat. Nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut grauiter
uulneratus discesserat. Multi autem, qui e castris uisendi aut spoliandi gratia
processerant, uoluentes hostilia cadauera amicum alii, pars hospitem aut
cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent. Ita uarie per
omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.
|