[11,1] --- nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse quondam adulterum eius
credidit, pariterque hortis inhians, quos ille a Lucullo cooptos insigni
magnificentia extollebat, Suillium accusandis utrisque immittit. adiungitur
Sosibius Britannici educator qui per speciem beneuolentiae moneret Claudium
cauere uim atque opes principibus infensas: praecipoum auctorem Asiaticum
interficiendi G- Caesaris non extimuisse contione in populi Romani fateri
gloriamque facinoris ultro petere; clarum ex eo in urbe, didita per
prouincias fama parare iter ad Germanicos exercitus, quando genitus Viennae
multisque et ualidis propinquitatibus subnixus turbare gentilis nationes
promptum haberet. at Claudius nihil ultra scrutatus citis cum militibus
tamquam opprimendo bello Crispinum praetorii praefectum misit, a quo
repertus est apud Baias uinclisque inditis in urbem raptus.
[11,2] Neque data senatus copia: intra cubiculum auditur, Messalina coram et
Suillio corruptionem militum, quos pecunia et stupro in omne flagitium
obstrictos arguebat, exim adulterium Poppaeae, postremum mollitiam corporis
obiectante. ad quod uicto silentio prorupit reus et 'interroga' inquit,
'Suilli, filios tuos: uirum esse me fatebuntur.' ingressusque defensionem,
commoto maiorem in modum Claudio, Messalinae quoque lacrimas exciuit.
quibus abluendis cubiculo egrediens monet Vitellium ne elabi reum sineret:
ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui terrore carceris ad
uoluntariam mortem propellerent, adeo ignaro Caesare ut paucos post dies
epulantem apud se maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore
discubuisset, atque ille functam fato responderet.
[11,3] Sed consultanti super absolutione Asiatici flensVitellius, commemorata
uetustate amicitiae utque Antoniam principis matrem pariter obseruauissent,
dein percursis Asiatici in rem publicam officiis recentique aduersus
Britanniam militia, quaeque alia conciliandae misericordiae uidebantur,
liberum mortis arbitrium ei permisit; et secuta sunt Claudii uerba in
eandem clementiam. hortantibus dehinc quibusdam inediam et lenem exitum,
remittere beneficium Asiaticus ait: et usurpatis quibus insueuerat
exercitationibus, lauto as corpore, hilare epulatus, cum se honestius
calliditate Tiberii uel impetu G- Caesaris periturum dixisset quam quod
fraude muliebri et impudico Vitellii ore caderet, uenas exoluit, uiso tamen
ante rogo iussoque transferri partem in aliam ne opacitas arborum uapore
ignis minueretur: tantum illi securitatis nouissimae fuit.
[11,4] Vocantur post haec patres, pergitque Suillius addere reos equites
Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum. at causa necis ex eo quod
domum suamMnesteris et Poppaeae congressibus praebuissent. uerum nocturnae
quietis species alteri obiecta, tamquam uidisset Claudium spicea corona
euinctum spicis retro conuersis, eaque imagine grauitatem annonae
praedixisset. quidam pampineam coronam albentibus foliis uisam atque ita
interpretatum tradidere, uergente autumno mortem principis ostendi. illud
haud ambigitur, qualicumque insomnio ipsi fratrique perniciem adlatam.
sestertium quindecies et insignia praeturae Crispino decreta. adiecit
Vitellius sestertium decies Sosibio, quod Britannicum praeceptis, Claudium
consiliis iuuaret. rogatus sententiam et Scipio, 'cum idem' inquit 'de
admissis Poppaeae sentiam quod omnes, putate me idem dicere quod omnes,'
eleganti temperamento inter coniugalem amorem et senatoriam necessitatem.
[11,5] Continuus inde et saeuus accusandis reis Suillius multique audaciae
eius aemuli; nam cuncta legum et magistratuum munia in se trahens princeps
materiam praedandi patefecerat. nec quicquam publicae mercis tam uenale
fuit quam aduocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques Romanus,
quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita praeuaricatione
ferro in domo eius incubuerit. igitur incipiente C. Silio consule
designato, cuius de potentia et exitio in tempore memorabo, consurgunt
patres legemque Cinciam flagitant, qua cauetur antiquitus ne quis ob causam
orandam pecuniam donumue accipiat.
[11,6] Deinde obstrepentibus iis quibus ea contumelia parabatur, discors
Suillio Silius acriter incubuit, ueterum oratorum exempla referens qui
famam et posteros praemia eloquentiae cogitauissent. pulcherrimam alioquin
et bonarum artium principem sordidis ministeriis foedari; ne fidem quidem
integram manere uhi magnitudo quaestuum spectetur. quod si in nullius
mercedem negotia agantur pauciora fore: nunc inimicitias accusationes, odia
et iniurias foueri, ut quo modo uis morborum pretia medentibus, sic fori
tabes pecuniam aduocatis ferat. meminissent Asinii, Messalae ac recentiorum
Arruntii et Aesernini: ad summa prouectos incorrupta uita et facundia.
talia dicente consule designato, consentientibus aliis, parabatur sententia
qua lege repetundarum tenerentur, cum Suillius et Cossutianus et ceteri qui
non iudicium, quippe in manifestos, sed poenam statui uidebant,
circumsistunt Caesarem ante acta deprecantes.
[11,7] Et postguam adnuit, agere incipiunt: quem illum tanta superbia esse ut
aeternitatem famae spe praesumat? usui et rebus subsidium praeparari ne
quis inopia aduocatorum potentibus obnoxius sit. neque tamen eloquentiam
gratuito contingere: omitti curas familiaris ut quis se alienis negotiis
intendat. multos militia, quosdam exercendo agros tolerare uitam: nihil a
quoquam expeti nisi cuius fructus ante prouiderit. facile Asinium et
Messalam, inter Antonium et Augustum bellorum praemiis refertos, aut ditium
familiarum heredes Aeserninos et Arruntios magnum animum induisse. prompta
sibi exempla, quantis mercedibus P- Clodius aut C. Curio contionari soliti
sint. se modicos senatores qui quieta re publica nulla nisi pacis
emolumenta peterent. cogitaret plebem quae toga enitesceret: sublatis
studiorum pretiis etiam studia peritura. ut minus decora haec, ita haud
frustra dicta princeps ratus, capiendis pecuniis posuit modum usque ad dena
sestertia quem egressi repetundarum tenerentur.
[11,8] Sub idem tempus Mithridates, quem imperitasse Armeniis iussuque G-
Caesaris uinctum memoraui, monente Claudio in regnum remeauit, fisus
Pharasmanis opibus. is rex Hiberis idemque Mithridatis frater nuntiabat
discordare Parthos summaque imperii ambigua, minora sine cura haberi. nam
Gotarzes inter pleraque saeua necem fratri Artabano coningique ac filio
eius parauerat, unde metus {eius} in ceteros, et acciuere Vardanen. ille,
ut erat magnis ausis promptus, biduo tria milia stadiorum inuadit
ignarumque et exterritum Gotarzen proturbat; neque cunctatur quin proximas
praefecturas corripiat, solis Seleucensibus dominationem eius abnuentibus.
in quos ut patris sui quoque defectores ira magis quam ex usu praesenti
accensus, implicatur obsidione urbis ualidae et munimentis obiecti amnis
muroque et commeatibus firmatae. interim Gotarzes Daharum Hyrcanorumque
opibus auctus bellum renouat, coactusque Vardanes omittere Seleuciam
Bactrianos apud campos castra contulit.
[11,9] Tunc distractis Orientis uiribus et quonam inclinarent incertis, casus
Mithridati datus est occupandi Armeniam, ui militis Romani ad excindenda
castellorum ardua, simul Hibero exercitu campos persultante. nec enim
restitere Armenii, fuso qui proelium ausus erat Demonacte praefecto.
paululum cunctationis attulit rex minoris Armeniae Cotys, uersis illuc
quibusdam procerum; dein litteris Caesaris coercitus, et cuncta in
Mithridaten fluxere, atrociorem quam nouo regno conduceret. at Parthi
imperatores cum pugnam pararent, foedus repente iaciunt cognitis popularium
insidiis quas Gotarzes fratri patefecit; congressique primo cunctanter,
dein complexi dextras apud altaria deum pepigere s fraudem inimicorum
ulcisci atque ipsi inter se concedere. potiorque Vardanes uisus retinendo
regno: at Gotarzes ne quid aemulationis existeret penitus in Hyrcaniam
abiit. regressoque Vardani deditur Seleucia septimo post defectionem anno,
non sine dedecore Parthorum quos una ciuibas tam diu eluserat.
[11,10] Exim ualidissimas praefecturas inuisit; et reciperare Armeniam auebat,
ni a Vibio Marso, Syriae legato, bellum minitante cohibitus foret. atque
interim Gotarzes paenitentia concessi regni et uocante nobilitate, cui in
pace durius seruitium est, contrahit copias. et hinc contra itum ad amnem
Erinden; in cuius transgressu multum certato peruicit Vardanes,
prosperisque proeliis medias nationes subegit ad flumen Sinden, quod Dahas
Ariosque disterminat. ibi modus rebus secundis positus: nam Parthi quamquam
uictores longinquam militiam aspernabantur. igitur extructis monimentis,
quibus opes suas testabatur nec cuiquam ante Arsacidarum tributa illis de
gentibus parta, regreditur ingens gloria atque eo ferocior et subiectis
intolerantior; qui dolo ante composito incautum uenationique intentum
interfecere, primam intra iuuentam, sed claritudine paucos inter senum
regum, si perinde amorem inter popularis quam metum apud hostis
quaesiuisset. nece Vardanis turbatae Parthorum res inter ambiguos quis in
regnum acciperetur. multi ad Gotarzen inclinabant, quidam ad Meherdaten
prolem Phraatis, obsidio nobis datum: dein praeualuit Gotarzes; potitusque
regiam per saeuitiam ac luxum adegit Parthos re s mittere ad principem
Romanum occultas preces, quis permitti Meherdaten patrium ad fastigium
orabant.
[11,11] Isdem consulibus ludi saeculares octingentesimo post Romam conditam,
quarto et sexagesimo quam Augustus ediderat, spectati sunt. utriusque
principis rationes praetermitto, satis narratas libris quibus res
imperatoris Domitiani composui. nam is quoque edidit ludos saecularis
iisque intentius adfui sacerdotio quindecimuirali praeditus ac tunc
praetor; quod non iactantia refero sed quia collegio quindecimuirum
antiquitus ea cura et magistratus potissimum exequebantur officia
caerimoniarum. sedente Claudio circensibus ludis, cum pueri nobiles equis
ludicrum Troiae inirent interque eos Britannicus imperatore genitus et L-
Domitius adoptione mox in imperium et cognomentum Neronis adscitus, fauor
plebis acrior in Domitium loco praesagii acceptus est. uulgabaturque
adfuisse infantiae eius dracones in modum custodum, fabulosa et externis
miraculis adsimilata: nam ipse, haudquaquam sui detractor, unam omnino
anguem in cubiculo uisam narrare solitus est.
[11,12] Verum inclinatio populi supererat ex memoria Germanici, cuius illa
reliqua suboles uirilis; et matri Agrippinae miseratio augebatur ob
saeuitiam Messalinae, quae semper infesta et tunc commotior quo minus
strueret crimina et accusatores nouo et furori proximo amore distinebatur.
nam in C. Silium, iuuentutis Romanae pulcherrimum, ita exarserat ut Iuniam
Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius exturbaret uacuoque adultero
poteretur. neque Silius flagitii aut periculi nescius erat: sed certo si
abnueret exitio et non nulla fallendi spe, simul magnis praemiis, operire
futura et praesentibus frui pro solacio habebat. illa non furtim sed multo
comitatu uentitare domum, egressibus adhaerescere, largiri opes honores;
postremo, uelut translata iam fortuna, serui liberti paratus principis apud
adulterum uisebantur.
[11,13] At Claudius matrimonii sui ignarus et munia censoria usurpans,
theatralem populi lasciuiam seueris edictis increpuit, quod in Publium
Pomponium consularem (is carmina scaenae dabat) inque feminas inlustris
probra iecerat. et lege lata saeuitiam creditorum coercuit, ne in mortem
parentum pecunias filiis familiarum faenori darent. fontisque aquarum
Simbruinis collibus deductos urbi intulit. ac nouas litterarum formas
addidit uulgauitque, comperto Graecam quoque litteraturam non simul coeptam
absolutamque.
[11,14] Primi per figuras animalium Aegyptii sensus mentis effingebant (ea
antiquissima monimenta memoriae humanae impressa saxis cernuntur), et
litterarum semet inuentores perhibent; inde Phoenicas, quia mari
praepollebant, intulisse Graeciae gloriamque adeptos, tamquam reppererint
quae acceperant. quippe fama est Cadmum classe Phoenicum uectum rudibus
adhuc Graecorum populis artis eius auctorem fuisse. quidam Cecropem
Atheniensem uel Linum Thebanum et temporibus Troianis Palamedem Argiuum
memorant sedecim litterarum formas, mox alios ac praecipuum Simoniden
ceteras repperisse. at in Italia Etrusci ab Corinthio Demarato, Aborigines
Arcade ab Euandro didicerunt; et forma litteris Latinis quae ueterrimis
Graecorum. sed nobis quoque paucae primum fuere, deinde additae sunt. quo
exemplo Claudius tres litteras adiecit, quae usui imperitante eo, post
oblitteratae, aspiciuntur etiam nunc in aere +publico+ dis plebiscitis per
fora ac templa fixo.
[11,15] Rettulit deinde ad senatum super collegio haruspicum, ne uetustissima
Italiae disciplina per desidiam exolesceret: saepe aduersis rei publicae
temporibus accitos, quorum monitu redintegratas caerimonias et in posterum
rectius habitas; primoresque Etruriae sponte aut patrum Romanorum impulsu
retinuisse scientiam et in familias propagasse: quod nunc segnius fieri
publica circa bonas artes socordia, et quia externae superstitiones
ualescant. et laeta quidem in praesens omnia, sed benignitati deum gratiam
referendam, ne ritus sacrorum inter ambigua culti per prospera
oblitterarentur. factum ex eo senatus consultum, uiderent pontifices quae
retinenda firmandaque haruspicum.
[11,16] Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma petiuit, amissis per interna
bella nobilibus et uno reliquo stirpis regiae, qui apud urbem habebatur
nomine Italicus. paternum huic genus e Flauo fratre Arminii, mater ex
Actumero principe Chattorum erat; ipse forma decorus et armis equisque in
patrium nostrumque morem exercitus. igitur Caesar auctum pecunia, additis
stipatoribus, hortatur gentile decus magno animo capessere: illum primum
Romae ortum nec obsidem, sed ciuem ire externum ad imperium. ac primo
laetus Germanis aduentus atque eo quod nullis discordiis imbutus pari in
omnis studio ageret celebrari, coli, modo comitatem et temperantiam, nulli
inuisa, saepius uinolentiam ac libidines, grata barbaris, usurpans. iamque
apud proximos, iam longius clarescere, cum potentiam eius suspectantes qui
factionibus floruerant discedunt ad conterminos populos ac testificantur
adimi ueterem Germaniae libertatem et Romanas opes insurgere. adeo neminem
isdem in terris ortum qui principem locum impleat, nisi exploratoris Flaui
progenies super cunctos attollatur? frustra Arminium praescribi: cuius si
filius hostili in solo adultus in regnum uenisset, posse extimesci,
infectum alimonio seruitio cultu, omnibus externis: at si paterna Italico
mens esset, non alium infensius arma contra patriam ac deos penatis quam
parentem eius exercuisse.
[11,17] His atque talibus magnas copias coegere, nec pauciores Italicum
sequebantur. non enim inrupisse ad inuitos sed accitum memorabat, quando
nobilitate ceteros anteiret: uirtutem experirentur, an dignum se patruo
Arminio, auo Actumero praeberet. nec patrem rubori, quod fidem aduersus
Romanos uolentibus Germanis sumptam numquam omisisset. falso libertatis
uocabulum obtendi ab iis qui priuatim degeneres, in publicum exitiosi,
ninil spei nisi per discordias habeant. adstrepebat huic alacre uulgus; et
magno inter barbaros proelio uictor rex, dein secunda fortuna ad superbiam
prolapsus pulsusque ac rursus Langobardorum opibus refectus per laeta per
aduersa res Cheruscas adflictabat.
[11,18] Per idem tempus Chauci nulla dissensione domi et morte Sanquinii
alacres, dum Corbulo aduentat, inferiorem Germaniam incursauere duce
Gannasco, qui natione Canninefas, auxiliare stipendium meritus, post
transfuga, leuibus nauigiis praedabundus Gallorum maxime oram uastabat, non
ignarus ditis et imbellis esse. at Corbulo prouinciam ingressus magna cum
cura et mox gloria, cui principium illa militia fuit, triremis alueo Rheni,
ceteras nauium, ut quaeque habiles, per aestuaria et fossas adegit;
luntribusque hostium depressis et exturbato Gannasco, ubi praesentia satis
composita sunt, legiones operum et laboris ignauas, populationibus
laetantis, ueterem ad morem reduxit, ne quis agmine decederet nec pugnam
nisi iussus iniret. stationes uigiliae, diurna nocturnaque munia in armis
agitabantur; feruntque militem quia uallum non accinctus, atque alium quia
pugione tantum accinctus foderet, morte punitos. quae nimia et incertum an
falso iacta originem tamen e seueritate ducis traxere; intentumque et
magnis delictis inexorabilem scias cui tantum asperitatis etiam aduersus
leuia credebatur.
[11,19] Ceterum is terror milites hostisque in diuersum adfecit: nos uirtutem
auximus, barbari ferociam infregere. et natio Frisiorum, post rebellionem
clade L- Apronii coeptam infensa aut male fida, datis obsidibus consedit
apud agros a Corbulone descriptos: idem senatum, magistratus, leges
imposuit. ac ne iussa exuerent praesidium immuniuit, missis qui maiores
Chaucos ad deditionem pellicerent, simul Gannascum dolo adgrederentur. nec
inritae aut degeneres insidiae fuere aduersus transfugam et uiolatorem
fidei. sed cacde eius motae Chaucorum mentes, et Corbulo semina rebellionis
praebebat, ut laeta apud plerosque, ita apud quosdam sinistra fama. cur
hostem conciret? aduersa in rem publicam casura: sin prospere egisset,
formidolosum paci uirum insignem et ignauo principi praegrauem. igitur
Claudius adeo nouam in Germanias uim prohibuit ut referri praesidia cis
Rhenum iuberet.
[11,20] Iam castra in hostili solo molienti Corbuloni eae litterae redduntur.
ille re subita, quamquam multa simul offunderentur, metus ex imperatore,
contemptio ex barbaris, ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus quam
'beatos quondam duces Romanos,' signum receptui dedit. ut tamen miles otium
exueret, inter Mosam Rhenumque trium et uiginti milium spatio fossam
perduxit, qua incerta Oceani uitarentur. insignia tamen triumphi indulsit
Caesar, quamuis bellum negauisset.
Nec multo post Curtius Rufus eundem honorem adipiscitur, qui in agro
Mattiaco recluserat specus quaerendis uenis argenti; unde tenuis fructus
nec in longum fuit: at legionibus cum damno labor, effodere riuos, quaeque
in aperto grauia, humum infra moliri. quis subactus miles, et quia pluris
per prouincias similia tolerabantur, componit occultas litteras nomine
exercituum, precantium imperatorem, ut, quibus permissurus esset exercitus,
triumphalia ante tribueret.
[11,21] De origine Curtii Rufi, quem gladiatore genitum quidam prodidere,
neque falsa prompserim et uera exequi pudet. postquam adoleuit, sectator
quaestoris, cui Africa obtigerat, dum in oppido Adrumeto uacuis per medium
diei porticibus secretus agitat, oblata ei species muliebris ultra modum
humanum et audita est uox 'tu es, Rufe, qui in hanc prouinciam pro consule
uenies.' tali omine in spem sublatus degressusque in urbem largitione
amicorum, simul acri ingenio quaesturam et mox nobilis inter candidatos
praeturam principis suffragio adsequitur, cum hisce uerbis Tiberius dedecus
natalium eius uelauisset: 'Curtius Rufus uidetur mihi ex se natus.' longa
post haec senecta, et aduersus superiores tristi adulatione, adrogans
minoribus, inter pares difficilis, consulare imperium, triumphi insignia ac
postremo Africam obtinuit; atque ibi defunctus fatale praesagium impleuit.
[11,22] Interea Romae, nullis palam neque cognitis mox causis, Cn. Nonius
eques Romanus ferro accinctus reperitur in coetu salutantum principem. nam
postquam tormentis dilaniabatur, de se non infitiatus conscios non edidit,
in certum an occultans.
Isdem consulibus P- Dolabella censuit spectaculum gladiatorum per omnis
annos celebrandum pecunia eorum qui quaesturam adipiscerentur. apud maiores
uirtutis id praemium fuerat, cunctisque ciuium, si bonis artibus fiderent,
licitum petere magistratus; ac ne aetas quidem distinguebatur quin prima
iuuenta consulatum et dictaturas inirent. sed quaestores regibus etiam tum
imperantibus instituti sunt, quod lex curiata ostendit ab L- Bruto
repetita. mansitque consulibus potestas deligendi, donec cum quoque honorem
populus mandaret. creatique primum Valerius Potitus et Aemilius Mamercus
sexagesimo tertio anno post Tarquinios exactos, ut rem militarem
comitarentur. dein gliscentibus negotiis duo additi qui Romae curarent: mox
duplicatus numerus, stipendiaria iam Italia et accedentibus prouinciarum
uectigalibus: post lege Sullae uiginti creati supplendo senatui, cui
indicia tradiderat. et quamquam equites iudicia reciperauissent, quaestura
tamen ex dignitate candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito
concedebatur, donec sententia Dolabellae uelut uenundaretur.
[11,23] A. Vitellio L- Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur
primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et ciuitatem
Romanam pridem adsecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent,
multus ea super re uariusque rumor et studiis diuersis apud principem certabatur
adseuerantium non adeo aegram Italiam ut senatum suppeditare urbi suae nequiret.
suffecisse olim indigenas consanguineis populis nec paenitere ueteris rei publicae.
quin adhuc memorari exempla quae priscis moribus ad uirtutem et gloriam Romana
indoles prodiderit. an parum quod Veneti et Insubres curiam inruperint,
nisi coetus alienigenarum uelut captiuitas inferatur? quem ultra honorem residuis nobilium,
aut si quis pauper e Latio senator foret? oppleturos omnia diuites illos, quorum aui proauique
hostilium nationum duces exercitus nostros ferro uique ceciderint, diuum Iulium apud Alesiam
obsederint. recentia haec: quid si memoria eorum moreretur qui
sub Capitolio et arce Romana manibus eorundem perissent satis: fruerentur sane
uocabulo ciuitatis: insignia patrum, decora magistratuum ne uulgarent.
[11,24] His atque talibus haud permotus princeps et statim contra disseruit et
uocato senatu ita exorsus est: 'maiores mei, quorum antiquissimus Clausus
origine Sabina simul in ciuitatem Romanam et in familias patriciorum
adscitus est, hortantur uti paribus consiliis in re publica capessenda,
transferendo huc quod usquam egregium fuerit. neque enim ignoro Iulios
Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo, et ne uetera scrutemur, Etruria
Lucaniaque et omni Italia in senatum accitos, postremo ipsam ad Alpis
promotam ut non modo singuli uiritim, sed terrae, gentes in nomen nostrum
coalescerent. tunc solida domi quies et aduersos externa floruimus, cum
Transpadani in ciuitatem recepti, cum specie deductarum per orbem terrae
legionum additis prouincialium ualidissimis fesso imperio subuentum est.
num paenitet Balbos ex Hispania nec rninus insignis uiros e Gallia
Narbonensi transiuisse? manent posteri eorum nec amore in hanc patriam
nobis concedunt. quid aliud exitio Lacedaemoniis et Atheniensibus fuit,
quamquam armis pollerent, nisi quod uictos pro alienigenis arcebant? at
conditor nostri Romulus tantum sapientia ualuit ut plerosque populos eodem
die hostis, dein ciuis habuerit. aduenae in nos regnauerunt: libertinorum
filiis magistratus mandare non, ut plerique falluntur, repens, sed priori
populo factitatum est. at cum Senonibus pugnauimus: scilicet Vulcsi et
Aequi numquam aduersam nobis aciem instruxere. capti a Gallis sumus: sed et
Tuscis obsides dedimus et Samnitium iugum subiimus. ac tamen, si cuncta
bella recenseas nullum breuiore spatio quam aduersus Gallos confectum:
continua inde ac fida pax. iam moribus artibus adfinitatibus nostris mixti
aurum et opes suas inferant potius quam separati habeant. omnia, patres
conscripti, quae nunc uetustissima creduntur, noua fuere: plebeii
magistratus post patricios, Latini post plebeios, ceterarum Italiae gentium
post Latinos. inueterascet hoc quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter
exempla erit.'
[11,25] Orationem principis secuto patrum consulto primi Aedui senatorum in
urbe ius adepti sunt. datum id foederi antiquo et quia soli Gallorum
fraternitatis nomen cum populo Romano usurpant.
Isdem diebus in numerum patriciorum adsciuit Caesar uetustissimum
quemque e senatu aut quibus clari parentes fuerant, paucis iam reliquis
familiarum, quas Romulus maiorum et L- Brutus minorum gentium
appellauerant, exhaustis etiam quas dictator Caesar lege Cassia et princeps
Augustus lege Saenia sublegere; laetaque haec in rem publicam munia multo
gaudio censoris inibantur. famosos probris quonam modo senatu depelleret
anxius, mitem et recens repertam quam ex seueritate prisca rationem
adhibuit, monendo secum quisque de se consultaret peteretque ius exuendi
ordinis: facilem eius rei ueniam; et motos senatu excusatosque simul
propositurum ut iudicium censorum ac pudor sponte cedentium permixta
ignominiam mollirent. ob ea Vipstanus consul rettulit patrem senatus
appellandum esse Claudium: quippe promiscum patris patriae cognomentum;
noua in rem publicam merita non usitatis uocabulis honoranda: sed ipse
cohibuit consulem ut nimium adsentantem. condiditque lustrum quo censa sunt
ciuium quinquagies nouies centena octoginta quattuor milia septuaginta duo.
isque illi finis inscitiae erga domum suam fuit: haud multo post flagitia
uxoris noscere ac punire adactus est ut deinde ardesceret in nuptias
incestas.
[11,26] Iam Messalina facilitate adulteriorum in fastidium uersa ad incognitas
libidines profluebat, cum abrumpi dissimulationem etiam Silius, siue fatali
uaecordia an imminentium periculorum remedium ipsa pericula ratus, urgebat:
quippe non eo uentum ut senectam principis opperirentur. insontibus innoxia
consilia, flagitiis manifestis subsidium ab audacia petendum. adesse
conscios paria metuentis. se caelibem, orbum, nuptiis et adoptando
Britannico paratum. mansuram eandem Messalinae potentiam, addita
securitate, si praeuenirent Claudium, ut insidiis incautum, ita irae
properum. segniter eae uoces acceptae, non amore in maritum, sed ne Silius
summa adeptus sperneret adulteram scelusque inter ancipitia probatum ueris
mox pretiis aestimaret. nomen tamen matrimonii concupiuit ob magnitudinem
infamiae cuius apud prodigos nouissima uoluptas est. nec ultra expectato
quam dum sacrificii gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta
nuptiarum sollemnia celebrat.
[11,27] Haud sum ignarus fabulosum uisum iri tantum ullis mortalium
securitatis fuisse in ciuitate omnium gnara et nihil reticente, nedum
consulem designatum cum uxore principis, praedicta die, adhibitis qui
obsignarent, uelut suscipiendorum liberorum causa conuenisse, atque illam
audisse auspicum uerba, subisse, sacrificasse apud deos; discubitum inter
conuiuas, oscula complexus, noctem denique actam licentia coniugali. sed
nihil compositum miraculi causa, uerum audita scriptaque senioribus tradam.
[11,28] Igitur domus principis inhorruerat, maximeque quos penes potentia et,
si res uerterentur, formido, non iam secretis conloquiis, sed aperte
fremere, dum histrio cubiculum principis insultauerit, dedecus quidem
inlatum, sed excidium procul afuisse: nunc iuuenem nobilem dignitate
formae, ui mentis ac propinquo consulatu maiorem ad spem accingi; nec enim
occultum quid post tale matrimonium superesset. subibat sine dubit, metus
reputantis hebetem Claudium et uxori deuinctum multasque mortes iussu
Messalinae patratas: rursus ipsa facilitas imperatoris fiduciam dabat, si
atrocitate criminis praeualuissent, posse opprimi damnatam ante quam ream;
sed in eo discrimen uerti, si defensio audiretur, utque clausae aures etiam
confitenti forent.
[11,29] Ac primo Callistus, iam mihi circa necem G- Caesaris narratus, et
Appianae cacdis molitor Narcissus fagrantissimaque eo in tempore gratia
Pallas agitauere, num Messalinam secretis minis depellerent amore Silii,
cuncta alia dissimulantes. dein metu ne ad perniciem ultro traherentur,
desistunt, Pallas per ignauiam, Callistus prioris quoque regiae peritus et
potentiam cautis quam acribus consiliis tutius haberi: perstitit Narcissus,
solum id immutans ne quo sermone praesciam criminis et accusatoris faceret.
ipse ad occasiones intentus, longa apud Ostiam Caesaris mora, duas
paelices, quarum is corpori maxime insueuerat, largitione ac promissis et
uxore deiecta plus potentiae ostentando perpulit delationem subire.
[11,30] Exim Calpurnia (id paelici nomen), ubi datum secretum, genibus
Caesaris prouoluta nupsisse Messalinam Silio exclamat; simul Cleopatram,
quae id opperiens adstabat, an comperisset interrogat, atque illa adnuente
cieri Narcissum postulat. is ueniam in praeteritum petens quod ei Vettios,
Plautios dissimulauisset, nec nunc adulteria obiecturum ait, ne domum
seruitia et ceteros fortunae paratus reposceret. frueretur immo his set
redderet uxorem rumperetque tabulas nuptialis. 'an discidium' inquit ' tuum
nosti? nam matrimonium Silii uidit populus et senatus et miles; ac ni
propere agis, tenet urbem maritus.'
[11,31] Tum potissimumquemque amicorum uocat, primumque rei frumentariae
praefectum Turranium, post Lusium Getam praetorianis impositum percontatur.
quis fatentibus certatim ceteri circumstrepunt, iret in castra, firmaret
praetorias cohortis, securitati ante quam uindictae consuleret. satis
constat co pauore offusum Claudium ut identidem interrogaret an ipse
imperii potens, an Silius priuatus esset. at Messalina non alias solutior
luxu, adulto autumno simulacrum uindemiae per domum celebrabat. urgeri
prela, fluere lacus; et feminae pellibus accinctae adsultabant ut
sacrificantes uel insanientes Bacchae; ipsa crine fluxo thyrsum quatiens,
iuxtaque Silius hedera uinctus, gerere cothurnos, iacere caput, strepente
circum procaci choro. ferunt Vettium Valentem lasciuia in praealtam arborem
conisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestatem ab Ostia
atrocem, siue coeperat ea species, seu forte lapsa uox in praesagium
uertit.
[11,32] Non rumor interea, sed undique nuntii incedunt, qui gnara Claudio
cuncta et uenire promptum ultioni adferrent. igitur Messalina Lucullianos
in hortos, Silius dissimulando metu ad munia fori digrediuntur. ceteris
passim dilabentibus adfuere centuriones, inditaque sunt uincla, ut quis
reperiebatur in publico aut per latebras. Messalina tamen, quamquam res
aduersae consilium eximerent, ire obuiam et aspici a marito, quod saepe
subsidium habuerat,haud segniter intendit misitque ut Britannicus et
Octauia in complexam patris pergerent. et Vibidiam, uirginum Vestalium
uetustissimam, orauit pontificis maximi auris adire, clementiam expetere.
atque interim, tribus omnino comitantibus -- id repente solltudinis
erat -- spatium urbis pedibus emensa, uehiculo, quo purgamenta hortorum
eripiuntur, Ostiensem uiam intrat nulla cuiusquam misericordia quia
flagitiorum deformitas praeualebat.
[11,33] Trepidabatur nihilo minus a Caesare: quippe Getae praetorii praefecto
haud satis fidebant, ad honesta seu praua iuxta leui. ergo Narcissus,
adsumptis quibus idem metus, non aliam spem incolumitatis Caesaris adfirmat
quam si ius militum uno illo die in aliquem libertorum transferret, seque
offert suscepturum. ac ne, dum in urbem uehitur, ad paenitentiam a L-
Vitellio et Largo Caecina mutaretur, in eodem gestamine sedem poscit
adsumiturque.
[11,34] Crebra post haec fama fuit, inter diuersas principis uoces, cum modo
incusaret flagitia uxoris, aliquando ad memoriam coniugii et infantiam
liberorum reuolueretur, non aliud prolocutum Vitellium quam •o facinus! o
scelus!' instabat quidem Narcissus aperire ambages et ueri copiam facere:
sed non ideo peruicit quin suspensa et quo ducerentur inclinatura
responderet exemploque eius Largus Caecina uteretur. et iam erat in aspectu
Messalina clamitabatque audiret Octauiae et Britannici matrem, cum
obstrepere accusator, Silium et nuptias referens; simul codicillos
libidinum indices tradidit, quis uisus Caesaris auerteret. nec multo post
urbem ingredienti offerebantur communes liberi, nisi Narcissus amoueri eos
iussisset. Vibidiam depellere nequiuit quin multa cum inuidia flagitaret ne
indefensa coniunx exitio daretur. igitur auditurum principem et fore
diluendi criminis facultatem respondit: iret interim uirgo et sacra
capesseret.
[11,35] Mirum inter haec silentium Claudi, Vitellius ignaro propior: omnia
liberto oboediebant. patefieri domum adulteri atque illuc deduci
imperatorem iubet. ac primum in uestibulo effigiem patris Silii consulto
senatus abolitam demonstrat, tum quidquid auitum Neronibus et Drusis in
pretium probri cessisse. incensumque et ad minas erumpentem castris infert,
parata contione militum; apud quos praemonente Narcisso pauca uerba fecit:
nam etsi iustum dolorem pudor impediebat. continuus dehinc cohortium clamor
nomina reorum et poenas flagitantium; admotusque Silius tribunali non
defensionem, non moras temptauit, precatus ut mors acceleraretur. eadem
constantia et inlustres equites Romani {cupido maturae necis fuit.} et
Titium Proculum, custodem a Silio Messalinae datum et indicium offerentem,
Vettium Valentem confessum et Pompeium Vrbicum ac Saufeium Trogum ex
consciis tradi ad supplicium iubet. Decrius quoque Calpurnianus uigilum
praefectus, Sulpicius Rufus ludi procurator, Iuncus Vergilianus senator
eadem poena adfecti.
[11,36] Solus Mnester cunctationem attulit, dilaniata ueste clamitans
aspiceret uerberum notas, reminisceretur uocis, qua se obnoxium iussis
Messalinae dedisset: aliis largitione aut spei magnitudine, sibi ex
necessitate culpam; nec cuiquam ante pereundum fuisse si Silius rerum
poteretur. commotum his et pronum ad misericordiam Caesarem perpulere
liberti ne tot inlustribus uiris interfectis histrioni consuleretur: sponte
an coactus tam magna peccauisset, nihil referre. ne Trauli quidem Montani
equitis Romani defensio recepta est. is modesta iuuenta, sed corpore
insigni, accitus ultro noctemque intra unam a Messalina proturbatus erat,
paribus lasciuiis ad cupidinem et fastidia. Suillio Caesonino et Plautio
Laterano mors remittitur, huic ob patrui egregium meritum: Caesoninus
uitiis protectus est, tamquam in illo foedissimo coetu passus muliebria.
[11,37] Interim Messalina Lucullianis in hortis prolatare uitam, componere
preces, non nulla spe et aliquando ira: tantum inter extrema superbiae
gerebat. ac ni caedem eius Narcissus properauisset, uerterat pernicies in
accusatorem. nam Claudius domum regressus et tempestiuis epulis delenitus,
ubi uino incaluit, iri iubet nuntiarique miserae (hoc enim uerbo usum
ferunt) dicendam ad causam postera die adesset. quod ubi auditum et
languescere ira, redire amor ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii
cubiculi memoria timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus
et tribuno, qui aderat, exequi caedem: ita imperatorem iubere. custos et
exactor e libertis Euodus datur; isque raptim in hortos praegressus
repperit fusam humi, adsidente matre Lepida, quae florenti filiae haud
concors supremis eius necessitatibus ad miserationem euicta erat
suadebatque ne percussorem opperiretur: transisse uitam neque aliud quam
morti decus quaerendum. sed animo per libidines corrupto nihil honestum
inerat; lacrimaeque et questus inriti ducebantur, cum impetu uenientium
pulsae fores adstititque tribunus per silentium, at libertus increpans
multis et seruilibus probris.
[11,38] Tunc primum fortunam suam introspexit ferrumque accepit, quod frustra
ingulo aut pectori per trepidationem admouens ictu tribuni transigitur.
corpus matri concessum. nuntiatumque Claudio epulanti perisse Messalinam,
non distincto sua an aliena manu. nec ille quaesiuit, poposcitque poculum
et solita conuiuio celebrauit. ne secutis quidem diebus odii gaudii, irae
tristitiae, ullius denique humani adfectus signa dedit, non cum laetantis
accusatores aspiceret, non cum filios maerentis. iuuitque obliuionem eius
senatus censendo nomen et effigies priuatis ac publicis locis demouendas.
decreta Narcisso quaestoria insignia, leuissimum fastidii eius, cum super
Pallantem et Callistum ageret, +honesta quidem, sed ex quis deterrima
orerentur {tristitiis multis}.
|