[2,0] LIBER II.
[2,1] (I)
(1) Liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos magistratus
imperiaque legum potentiora quam hominum peragam. (2) Quae libertas ut laetior
esset, proxumi regis superbia fecerat. Nam priores ita regnarunt, ut haud inmerito
omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas nouas ipsi sedes ab se auctae
multitudinis addiderunt, numerentur. (3) Neque ambigitur, quin Brutus idem, qui
tantum gloriae Superbo exacto rege meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si
libertatis inmaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset. (4) Quid enim
futurum fuit, si illa pastorum conuenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub
tutela inuiolati templi aut libertatem aut certe inpunitatem adepta, soluta regio metu,
agitari coepta esset tribuniciis procellis et in aliena urbe cum patribus serere certamina,
(5) priusquam pignera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore
adsuescitur, animos eorum consociasset ? (6) Dissipatae res nondum adultae discordia
forent, quas fouit tranquilla moderatio imperii eoque nutriendo perduxit, ut bonam
frugem libertatis maturis iam uiribus ferre possent. (7) Libertatis autem originem inde
magis, quia annuum lmperium consulare factum est, quam quod deminutum quicquam
sit ex regia potestate, numeres. (8) Omnia iura, omnia insignia primi consules tenuere;
id modo cautum est, ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror uideretur. Brutus
prior concedente collega fasces habuit; qui non acrior uindex libertatis fuerat, quam
deinde custos fuit. (9) Omnium primum auidum nouae libertatis populum, ne
postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando adegit neminem Romae
passuros regnare. (10) Deinde, quo plus uirium in senatu frequentia etiam ordinis
faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis
ad trecentorum summam expleuit; (11) traditumque inde fertur, ut in senatum
uocarentur, qui patres quique conscripti essent : conscriptos, uidelicet nouum senatum,
appellabant lectos. Id mirum quantum profuit ad concordiam ciuitatis iungendosque
patribus plebis animos.
[2,2] (II)
(1) Rerum deinde diuinarum habita cura; et quia quaedam publica sacra per ipsos reges
factitata erant necubi rerum desiderium esset, regem sacrificulum creant. (2) Id
sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc
prima erat cura, officeret. Ac nescio an nimis undique eam minimisque rebus
muniendo modum excesserint. (3) Consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet,
nomen inuisum ciuitati fuit: nimium Tarquinios regno adsuesse; initium a Prisco
factum; regnasse dein Ser- Tullium; ne interuallo quidem facto oblitum, tamquam
alieni, regni Superbum Tarquinium uelut hereditatem gentis scelere ac ui repetisse;
pulso Superbo penes Conlatinum imperium esse; nescire Tarquinios priuatos uiuere.
(4) Non placere nomen, periculosum libertati esse. Hic primo sensim temptantium
animos sermo per totam ciuitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad
contionem uocat. (5) Ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare
passuros nec esse Romae, unde periculum libertati foret. Id summa ope tuendum esse
neque ullam rem, quae eo pertineat, contemnendam. Inuitum se dicere hominis causa
nec dicturum fuisse, ni caritas rei publicae uinceret: (6) non credere populum
Romanum solidam libertatem reciperatam esse; regium genus, regium nomen non
solum in ciuitate, sed etiam in imperio esse; id, officere, id obstare libertati. (7) "Hunc
tu" inquit, "tua uoluntate, L- Tarquini, remoue metum. Meminimus, fatemur, eiecisti
reges; absolue beneficium tuum, aufer hinc regium nomen. Res tuas tibi non solum
reddent ciues tui auctore me, sed, si quid deest, munifice augebunt. Amicus abi;
exonera ciuitatem uano forsitan metu: ita persuasum est animis, cum gente Tarquinia
regnum hinc abiturum." (8) Consuli primo tam nouae rei ac subitae admiratio incluserat
uocem; dicere deinde incipientem primores ciuitatis circumsistunt, eadem multis
precibus orant. (9) Et ceteri quidem mouebant minus; postquam Sp- Lucretius, maior
aetate ac dignitate, socer praeterea ipsius, agere uarie rogando alternis suadendoque
coepit, (10) ut uinci se consensu ciuitatis pateretur, timens consul, ne postmodum
priuato sibi eadem illa cum bonorum amissione additaque alia insuper ignominia
acciderent, abdicauit se consulatu rebusque suis omnibus Lauinium translatis ciuitate
cessit. (11) Brutus ex senatus consulto ad populum tulit, ut omnes Tarquiniae gentis
exules essent. Collegam sibi comitiis centuriatis creauit P- Valerium, quo adiutore
reges eiecerat.
[2,3] (III)
(1) Cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis inminere, id quidem spe
omnium serius fuit; ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem prope
libertas amissa est. (2) Erant in Romana iuuentute adulescentes aliquot, nec ii tenui
loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adulescentium
Tarquiniorum, adsueti more regio uiuere. (3) Eam tum aequato iure omnium licentiam
quaerentes libertatem aliorum in suam uertisse seruitutem inter se conquerebantur:
regem hominem esse, a quo inpetres, ubi ius, ubi iniuria opus sit; esse gratiae locum,
esse beneficio, et irasci et ignoscere posse, inter amicum atque inimicum discrimen
nosse; (4) leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam
potenti, nihil laxamenti nec ueniae habere, si modum excesseris; periculosum esse in
tot humanis erroribus sola innocentia uiuere. (5) Ita iam sua sponte aegris animis legati
ab regibus superueniunt sine mentione reditus bona tantum repetentes. Eorum uerba
postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit, ne non reddita
belli causa, reddita belli materia et adiumentum essent. (6) Interim legati alia moliri,
aperte bona repetentes clam recuperandi regni consilia struere et tamquam ad id, quod
agi uidebatur, ambientes nobilium adulescentium animos pertemptant. (7) A quibus
placide, oratio accepta est, iis litteras ab Tarquiniis reddunt et de accipiendis clam
nocte in urbem regibus conloquuntur.
[2,4] (IV)
(1) Vitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res est. Vitelliorum soror consuli
nupta Bruto erat, iamque ex eo matrimonio adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque;
eos quoque in societatem consilii auunculi adsumunt. (2) Praeterea aliquot nobiles
adulescentes conscii adsumpti, quorum uetustate memoria abiit. (3) Interim cum in
senatu uicisset sententia, quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in
urbe haberent legati, quod spatium ad uehicula conparanda a consulibus sumpsissent,
quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt
euincuntque instando, ut litterae sibi ad Tarquinios darentur: (4) nam aliter qui
credituros eos non uana ab legatis super rebus tantis adferri ? datae litterae, ut pignus
fidei essent, manifestum facinus fecerunt. (5) Nam cum pridie, quam legati ad
Tarquinios proficiscerentur, cenatum forte apud Vitellios esset, coniuratique ibi remotis
arbitris multa inter se de nouo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex seruis unus
excepit, qui iam antea id senserat agi, (6) sed eam occasionem, ut litterae legatis
darentur, quae deprehensae rem coarguere possent, expectabat postquam data sensit,
rem ad consules detulit. (7) Consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti
domo sine tumultu rem omnem oppressere; litterarum in primis habita cura, ne
interciderent. Proditoribus extemplo in uincla coniectis de legatis paululum
addubitatum est, et quamquam uisi sunt commisisse, ut hostium loco essent, ius tamen
gentium ualuit.
[2,5] (V)
(1) De bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad patres. Ibi uicti
ira uetuere reddi, uetuere in publicum redigi. (2) Diripienda plebi sunt data, ut contacta
regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. Ager Tarquiniorum qui inter
urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti Martius deinde campus fuit. (3) Forte ibi tum
seges farris dicitur fuisse matura messi. Quem campi fructum quia religiosum erat
consumere, desectam cum stramento segetem magna uis hominum simul inmissi
corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet. (4) Ita in
uadis haesitantis frumenti aceruos sedisse inlitos limo; insulam inde paulatim et aliis,
quae fert temere flumen, eodem inuectis factam. Postea credo additas moles manuque
adiutum, ut tam eminens area firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset.
(5) Direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo,
quod poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus inposuit, et, qui
spectator erat amouendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. (6) Stabant
deligati ad palum nobilissimi iuuenes; sed a ceteris, uelut ab ignotis capitibus, consulis
liberi omnium in se auerterant oculos, miserebatque non poenae magis homines quam
sceleris, quo poenam meriti essent: (7) illos eo potissimum anno patriam liberatam,
patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid
deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum, ut superbo quondam
regi, tum infesto exuli proderent. (8) Consules in sedem processere suam, missique
lictores ad sumendum supplicium. Nudatos uirgis caedunt securique feriunt, cum inter
omne tempus pater uultusque et os eius spectaculo esset eminente animo patrio inter
publicae poenae ministerium. (9) Secundum poenam nocentium, ut in utramque partem
arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici pecunia ex aerario, libertas
et ciuitas data. Ille primum dicitur uindicta liberatus. (10) Quidam uindictae quoque
nomen tractum ab illo putant; Vindicio ipsi nomen fuisse. Post illum obseruatum, ut,
qui ita liberati essent, in ciuitatem accepti uiderentur.
[2,6] (VI)
(1) His, sicut acta erant, nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad
inritum cadentis spei sed etiam odio iraque, postquam dolo uiam obsaeptam uidit,
bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes; (2) orare maxime
Veientes Tarquiniensesque, ne se ortum e Tuscis, eiusdem sanguinis, extorrem
egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos suos perire
sinerent. Alios peregre in regnum Romam accitos, se regem, augentem bello Romanum
imperium a proximis scelerata coniuratione pulsum. (3) Eos inter se, quia nemo unus
satis dignus regno uisus sit, partes regni rapuisse: bona sua diripienda populo dedisse,
ne quis expers sceleris esset. Patriam se regnumque suum repetere et persequi in gratos
ciues uelle. Ferrent opem, adiuuarent; suas quoque ueteres iniurias ultum irent, totiens
caesas legiones, agrum ademptum. (4) Haec mouerunt Veientes, ac pro se quisque
Romano saltem duce ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter
fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio mouet; pulchrum uidebatur suos Romae
regnare. (5) Ita duo duarum ciuitatium exercitus ad repetendum regnum belloque
persequendos Romanos secuti Tarquinium. Postquam in agrum Romanum uentum est,
obuiam hosti consules eunt: (6) Valerius quadrato agmine peditem ducit; Brutus ad
explorandum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium agminis fuit;
praeerat Arruns Tarquinius, filius regis; rex ipse cum legionibus sequebatur. (7) Arruns
ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque
Brutum cognouit, inflammatus ira "ille est uir" inquit, "qui nos extorres expulit patria.
Ipse en ille nostris decoratus, insignibus magnifice incedit. Di regum ultores adeste".
(8) Concitat calcaribus equum atque in ipsum infestum consulem derigit. Sensit in se
iri Brutus. Decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; auide itaque se certamini
offert, adeoque infestis animis concurrerunt, (9) neuter, dum hostem uulneraret, sui
protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus
haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. (10) Simul et cetera equestris pugna
coepit, neque ita multo post et pedites superueniunt. Ibi uaria uictoria et uelut aequo
Marte pugnatum est: dextera utrimque cornua uicere, laeua superata. (11) Veientes,
uinci ab Romano milite adsueti, fusi fugatique; Tarquiniensis, nouus hostis, non stetit
solum, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.
[2,7] (VII)
(1) Ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut omissa
inrita re nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos.
(2) Adiciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex silua Arsia ingentem
editam uocem; Siluani uocem eam creditam; haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse
in acie; uincere bello Romanum. (3) Ita certe inde abiere Romani ut uictores, Etrusci
pro uictis. Nam postquam inluxit, nec quisquam hostium in conspectu erat, P- Valerius
consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit. (4) Collegae funus quanto tum
potuit apparatu fecit; sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia
insignis, quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor uiolatae
pudicitiae fuisset. (5) Consuli deinde, qui superfuerat, ut sunt mutabiles uolgi animi, ex
fauore non inuidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta. (6) Regnum eum
adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogauerat in locum Bruti et aedificabat in
summa Velia: alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fore. (7) Haec dicta uulgo
creditaque cum indignitate angerent consulis animum, uocato ad concilium populo
summissis fascibus in contionem escendit. Gratum id multitudini spectaculum fuit,
submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis
maiestatem uimque maiorem esse. (8) Ibi audire iussis consul laudare fortunam
collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria
necdum se uertente in inuidiam mortem occubuisset; se superstitem goriae suae ad
crimen atque inuidiam superesse, ex liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque
recidisse. "Numquamne ergo" inquit, "ulla adeo uobis spectata uirtus erit, ut suspicione
uiolari nequeat ? Ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni
crimen subiturum timerem ? (10) Ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me
crederem posse a ciuibus meis ? Tam leui momento mea apud uos fama pendet ?
Adeone est fundata leuiter fides, ut, ubi sim, quam qui sim, magis referat ? (11) Non
obstabunt P- Valeri aedes libertati uestrae, Quirites; tuta erit uobis Velia. Deferam non
in planum modo aedes, sed colli etiam subiciam, ut uos supra suspectum me ciuem
habitetis; in Velia aedificent, quibus melius quam P- Valerio creditur libertas." (12)
Delata confestim materia omnis infra Veliam. et, ubi nunc Vicae Potae aedes est,
domus in infimo cliuo aedificata.
[2,8] (VIII)
(1) Latae deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem absoluerent, sed
quae adeo in contrarium uerterent, ut popularem etiam facerent. Inde cognomen factum
Publicolae est. (2) Ante omnes de prouocatione aduersus magistratus ad populum
sacrandoque cum bonis capite eius, qui regni occupandi consilia inisset, gratae in
uulgus leges fuere. (3) Quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum
demum comitia collegae subrogando habuit. (4) Creatus Sp- Lucretius consul, qui
magno natu non sufficientibus iam uiribus ad consularia munera obeunda intra paucos
dies moritur. Suffectus in Lucreti locum M- Horatius Puluillus. (5) Apud quosdam
ueteres auctores non inuenio Lucretium consulem; Bruto statim Horatium suggerunt;
credo, quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoriam intercidisse. (6)
Nondum dedicata erat in Capitolio Iouis aedes. Valerius Horatiusque consules sortiti,
uter dedicaret. Horatio sorte euenit; Publicola ad Veientium bellum profectus. (7)
Aegrius, quam dignum erat, tulere Valeri necessarii dedicationem tam incliti templi
Horatio dari. Id omnibus modis inpedire conati, postquam alia frustra temptata erant,
postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt
mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse. (8)
Non crediderit factum, an tantum animo roboris fuerit nec traditur certum, nec
interpretatio est facilis; nihil aliud ad eum nuntium a proposito auersus, quam ut
cadauer efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum. (9)
Haec post exactos leges domi militiaeque gesta primo anno. Inde P- Valerius iterum T-
Lucretius consules facti.
[2,9] (IX)
(1) Iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, perfugerant. Ibi miscendo
consilium precesque nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis
nominisque, egentes exulare pateretur, (2) nunc monebant etiam, ne orientem morem
pellendi reges inultum sineret. Satis libertatem ipsam habere dulcedinis. (3) Nisi,
quanta ui ciuitates eam expetant, tanta regna reges defendant, aequari summa infimis;
nihil excelsum, nihil, quod supra cetera emineat, in ciuitatibus fore; adesse finem
regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae. (4) Porsinna cum regem esse Romae
tum Etruscae gentis regem amplum Tuscis ratus Romam infesto exercitu uenit. (5) Non
umquam alias ante tantus terror senatum inuasit; adeo ualida res tum Clusina erat
magnumque Porsinnae nomen. Nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi ciues, ne
Romana plebs metu perculsa receptis in urbem regibus uel cum seruitute pacem
acciperet. (6) Multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. Annonae in
primis habita cura, et ad frumentum conparandum missi alii in Volscos, alii Cumas.
Salis quoque uendendi arbitrium, quia inpenso pretio uenibat, in publicum omni
suscepto sumptu ademptum priuatis; portoriisque et tributo plebes liberata, ut diuites
conferrent, qui oneri ferendo essent : pauperes satis stipendii pendere, si liberos
educarent. (7) Itaque haec indulgentia patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac
fame adeo concordem ciuitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis quam
infimi horrerent, (8) nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset, quam
tum bene imperando uniuersus senatus fuit.
[2,10] (X)
(1) Cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant, urbem ipsam
saepiunt praesidiis. Alia muris, alia Tiberi obiecto uidebantur tuta; (2) pons sublicius
iter paene hostibus dedit, ni unus uir fuisset, Horatius Cocles : id munimentum illo die
fortuna urbis Romanae habuit. (3) Qui positus forte in statione pontis, cum captum
repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes uidisset trepidamque
turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens
obtestansque deum et hominum fidem testabatur (4) nequiquam deserto praesidio eos
fugere; si transitum pontem a tergo reliquissent, iam plus hostium in Palatio
Capitolioque quam in Ianiculo fore. Itaque monere, praedicere, ut pontem ferro, igni,
quacumque ui possint, interrumpant; se impetum hostium, quantum corpore uno posset
obsisti, excepturum. (5) Vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter
conspecta cedentium pugnae terga obuersis comminus ad ineundum proelium armis
ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis. (6) Duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp-
Larcium ac T- Herminium, ambos claros genere factisque. (7) Cum his primam periculi
procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper sustinuit; deinde eos
quoque ipsos exigua parte pontis relicta, reuocantibus qui rescindebant, cedere in tutum
coegit. (8) Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc
singulos prouocare, nunc increpare omnes : seruitia regum superborum, suae libertatis
inmemores alienam oppugnatum uenire. (9) Cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium,
ut proelium incipiant, circumspectant. Pudor deinde commouit aciem, et clamore
sublato undique in unum hostem tela coniciunt. (10) Quae cum in obiecto cuncta scuto
haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu
conabantur detrudere uirum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum
alacritate perfecti operis sublatus, pauore subito impetum sustinuit. (11) Tum Cocles
"Tiberine pater" inquit, "te sancte precor; haec arma et hunc militem propitio flumine
accipias". Ita sicut erat armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis
incolumis ad suos tranauit rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei.
(12) Grata erga tantam uirtutem ciuitas fuit : statua in comitio posita; agri quantum uno
die circumarauit datum. (13) Priuata quoque inter publicos honores studia eminebant;
nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque aliquid fraudans se ipse uictu
suo contulit.
[2,11] (XI)
(1) Porsinna primo conatu repulsus consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam
uersis, praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit, (2)
nauibus undique accitis et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subuehi sineret, et ut
praeda tum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret; (3)
breuique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex agris
sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas
propellere auderet. (4) Hoc tantum licentiae Etruscis non metu magis quam consilio
concessum. Namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos
inprouiso adoriundi, in paruis rebus neglegens ultor grauem se ad maiora uindicem
seruabat. (5) Itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta
Esquilina, quae auersissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus,
quod in obsidione et fame seruitia infida transfugerent. (6) Et sciere perfugae indicio,
multoque plures, ut in spem uniuersae praedae, flumen traiciunt. (7) P- Valerius inde T-
Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina uia occultum considere
iubet, Sp- Larcium cum expedita iuuentute ad portam Collinam stare, donec hostis
praetereat; inde se obicere, ne sit ad flumen reditus. (8) Consulum alter T- Lucretius
porta Naeuia cum aliquot manipulis militum egressus, ipse Valerius Caelio monte
cohortes delectas educit. (9) Hique primi apparuere hosti; Herminius ubi tumultum
sensit, consurgit ex insidiis uersisque in Lucretium Etruscis terga caedit; dextra
laeuaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naeuia, redditus clamor : (10) ita caesi in
medio praedatores neque ad pugnam uiribus pares et ad fugam saeptis omnibus uiis.
Finisque ille tam effuse uagandi Etruscis fuit.
[2,12] (XII)
(1) Obsidio erat nihilo minus et frumenti cum summa caritate inopia, sedendoque
expugnaturum se urbem spem Porsinna habebat, (2) cum C- Mucius, adulescens
nobilis, cui indignum uidebatur populum Romanum seruientem, cum sub regibus esset,
nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esse, liberum eundem populum ab iisdem
Etruscis obsideri, quorum saepe exercitus fuderit --; (3) itaque magno audacique aliquo
facinore eam indignitatem uindicandam ratus primo sua sponte penetrare in hostium
castra constituit; (4) dein metuens, ne, si consulum iniussu et ignaris omnibus iret, forte
deprehensus a custodibus Romanis retraheretur ut transfuga, fortuna tum urbis crimen
adfirmante, senatum adit. (5) "Transire Tiberim" inquit, "patres, et intrare, si possim,
castra hostium uolo, non praedo nec populationum in uicem ultor : maius, si di iuuant,
in animo est facimus". Adprobant patres. Abdito intra uestem ferro proficiscitur. (6)
Vbi eo uenit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit. (7) Ibi cum
stipendium militibus forte daretur, et scriba cum rege sedens pari fere ornatu multa
ageret eumque milites uulgo adirent : timens sciscitari, ut Porsinna esset, ne ignorando
regem semet ipse aperiret, quis esset, quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro
rege obtruncat. (8) Vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse
fecerat uiam, cum concursu ad clamorem facto conprehensum regii satellites
retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas fortunae minas
metuendus magis quam metuens "Romanus sum", inquit, "ciuis; C- Mucium uocant. (9)
Hostis hostem occidere uolui, nec ad mortem minus animi est, quam fuit ad caedem : et
facere et pati fortia Romanum est. (10) Nec unus in te ego hos animos gessi; longus
post me ordo est idem petentium decus. Proinde in hoc discrimen, si iuuat, accingere,
ut in singulas horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in uestibulo habeas regiae.
(11) Hoc tibi iuuentus Romana indicimus bellum. Nullam aciem, nullum proelium
timueris; uni tibi et cum singulis res erit". (12) Cum rex simul ira infensus periculoque
conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet, nisi expromeret propere, quas
insidiarum sibi minas per ambages iaceret, (13) "En tibi" inquit, "ut sentias, quam uile
corpus sit iis, qui magnam gloriam uident", dextramque accenso ad sacrificum foculo
inicit. Quam cum uelut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex
cum ab sede sua prosiluisset amoueritque ab altaribus iuuenem iussisset, (14) "tu uero
abi", inquit, "in te magis quam in me hostilia ausus. Iuberem macte uirtute esse, si pro
mea patria ista uirtus staret; nunc iure belli liberum te intactum inuiolatumque hinc
dimitto". (15) Tunc Mucius quasi remunerans meritum "Quando quidem", inquit, "est
apud te uirtuti bonos, ut beneficio tuleris a me, quod minis nequisti : trecenti
coniurauimus principes iuuentutis Romanae, ut in te hac uia grassaremur. (16) Mea
prima sors fuit; ceteri ut cuiusque exciderit primi, quoad te opportunum fortuna dederit,
suo quisque tempore aderunt".
[2,13] (XIII)
(1) Mucium dimissum, cui postea Scaeuolae a clade dextrae manus cognomen inditum,
legati a Porsinna Romam secuti sunt; (2) adeo mouerat eum et primi periculi casus, a
quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio totiens, quot
coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis. (3) Iactatum in
condicionibus nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis quia id negare
ipse nequiuerat Tarquiniis, quam quod negatum iri sibi ab Romanis ignoraret. (4) De
agro Veientibus restituendo inpetratum, expressaque necessitas obsides dandi Romanis,
si Ianiculo praesidium deduci uellent. His condicionibus conposita pace exercitum ab
Ianiculo deduxit Porsinna et agro Romano excessit. (5) Patres C- Mucio uirtutis causa
trans Tiberim agrum dono dedere, quae postea sunt Mucia prata appellata. (6) Ergo ita
honorata uirtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia uirgo, una ex
obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata
custodes, dux agminis uirginum inter tela hostium Tiberim tranauit sospitesque omnes
Romam ad propinquos restituit. (7) Quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira
oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam : alias haud magni facere;
(8) deinde in admirationem uersus supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse et
prae se ferre, quem ad modum, si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum, sic
deditam intactam inuiolatamque ad suos remissurum. (9) Vtrimque constitit fides : et
Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum
sed honorata etiam uirtus fuit, laudatamque uirginem parte obsidum se donare dixit;
ipsa, quos uellet, legeret. (10) Productis omnibus elegisse inpubes dicitur, quod et
uirginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat, eam aetatem
potissimum liberari ab hoste, quae maxime opportuna iniuriae esset. (11) Pace
redintegrata Romani nouam in femina uirtutem nouo genere honoris, statua equestri,
donauere : in summa sacra uia posita uirgo insidens equo.
[2,14] (XIV)
(1) Huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos traditus ab
antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet bona Porsinnae regis
uendendi. (2) Cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse neque
omissam in pace aut a mitiore creuisse principio, quam hic prae se ferat titulus bona
hostiliter uendendi. (3) Proximum uero est ex iis, quae traduntur, Porsinnam
discedentem ab Ianiculo castra opulenta conuecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae
aruis commeatu Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione; (4) ea
deinde, ne populo inmisso diriperentur hostiliter, uenisse bonaque Porsinnae appellata,
gratiam muneris magis significante titulo quam auctionem fortunae regiae, quae ne in
potestate quidem populi Romani esset. (5) Omisso Romano bello Porsinna, ne frustra
in ea loca exercitus adductus uideretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam
oppugnatum mittit. (6) Primo Aricinos res necopinata perculerat; arcessita deinde
auxilia et a Latinis populis et a Cumis tantum spei fecere, ut acie decernere auderent.
Proelio inito adeo concitato impetu se intulerant Etrusci, ut funderent ipso incursu
Aricinos; (7) Cumanae cohortes arte aduersus uim usae declinauere paululum
effuseque praelatos hostes conuersis signis ab tergo adortae sunt : ita in medio prope
iam uictores caesi Etrusci. (8) Pars perexigua duce amisso, quia nullum propius
perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt. Ibi benigne
excepti diuisique in hospitia. (9) Curatis uolneribus alii profecti domos nuntii
hospitalium beneficiorum; multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. His locus
ad habitandum datus, quem deinde Tuscum uicum appellarunt.
[2,15] (XV)
(1) Sp- Larcius T- Herminius, P- Lucretius inde P- Valerius Publicola, consules facti.
Eo anno postremum legati a Porsinna de reducendo in regnum Tarquinio uenerunt.
Quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim
honoratissimus quisque e patribus : (2) non quin breuiter reddi responsum potuerit, non
recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos, quam legatis eius Romae
daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis
beneficiis in uicem animi sollicitarentur, cum ille peteret, quod contra libertatem populi
Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse uellent, negarent, cui nihil
negatum uellent. (3) Non in regno populum Romanum, sed in libertate esse. Ita
induxisse in animum, hostibus potius quam regibus portas patefacere; ea esse uota
omnium, ut, qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. (4) Proinde, si saluam esse
uellet Romam, ut patiatur liberam esse, orare. (5) Rex uerecundia uictus "Quando id
certum atque obstinatum est" inquit, "neque ego obtundam saepius eadem nequiquam
agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. Alium hinc, seu
bello opus est seu quiete, exilio quaerant locum, ne quid meam uobiscum pacem
distineat". (6) Dictis facta amiciora adiecit : obsidum quod reliquum erat reddidit,
agrum Veientem foedere ad Ianiculum icto ademptum restituit. (7) Tarquinius spe
omni reditus incisa exulatum ad generum Mamilium Octauium Tusculum abiit.
Romanis pax fida ita cum Porsinna fuit.
[2,16] (XVI)
(1) Consules M- Valerius P- Postumius. Eo anno bene pugnatum cum Sabinis; consules
triumpharunt. Maiore inde mole Sabini bellum parabant. (3) Aduersus eos et ne quid
simul ab Tusculo, unde, etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini
periculi oriretur, P- Valerius quartum T- Lucretius iterum consules facti. (3) Seditio
inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde uirium transtulit ad
Romanos. (4) Namque Attius Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen,
cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, ab
Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit. (5) His ciuitas data
agerque trans Anienem : uetus Claudia tribus additis postea nouis tribulibus, qui ex eo
uenirent agro, appellata. Appius inter patres lectus haud ita multo post in principum
dignationem peruenit. (6) Consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita
uastatione, dein proelio adflixissent opes hostium, ut diu nihil inde rebellionis timeri
posset. Triumphantes Romam redierunt. (7) P- Valerius, omnium consensu princeps
belli pacisque artibus, anno post Agrippa Menenio P- Postumio consulibus moritur,
gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut funeri sumptus deesset : de publico
est datus. Luxere matronae ut Brutum. (8) Eodem anno duae coloniae Latinae, Pometia
et Cora, ad Auruncos deficiunt. Cum Auruncis bellum initum, fusoque ingenti exercitu,
qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum
Pometiam compulsum est. (9) Nec magis post proelium quam in proelio a caedibus
temperatum est : et caesi aliquanto plures erant quam capti, et captos passim
trucidauerunt; ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira belli
abstinuit. Et hoc anno Romae triumphatum.
[2,17] (XVII)
(1) Secuti consules Opiter Verginius Sp- Cassius Pometiam primo ui, deinde uineis
aliisque operibus oppugnarunt. (2) In quos Aurunci magis iam inexpiabili odio quam
spe aliqua aut occasione coorti cum plures igni quam ferro armati excucurrissent, caede
incendioque cuncta conplent. (3) Vineis incensis, multis hostium uulneratis et occisis
consulum quoque alterum -- sed utrum (nomen), auctores non adiciunt -- graui uulnere
ex equo deiectum prope interfecerunt. (4) Romam inde male gesta re reditum. Inter
multos saucios consul spe incerta uitae relatus. Interiecto deinde haud magno spatio,
quod uulneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, cum ira maiore tum
uiribus etiam auctis Pometiae arma inlata. (5) Et cum uineis refectis aliaque mole belli
iam in eo esset, ut in muros euaderet miles, deditio est facta. (6) Ceterum nihilo minus
foeda dedita urbe, quam si capta foret, Aurunci passi : principes securi percussi, sub
corona uenierunt coloni alii; oppidum dirutum, ager ueniit. (7) Consules magis ob iras
grauiter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.
[2,18] (XVIII)
(1) Insequens annus Postumum Cominium et T- Largium consules habuit. (2) Eo anno
Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuuentute per lasciuiam scorta raperentur,
concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, paruaque ex re ad rebellionem spectare
res uidebatur. (3) Super belli Latini metum id quoque accesserat, quod triginta iam
coniurasse populos concitante Octauio Mamilio satis constabat. (4) In hac tantarum
expectatione rerum sollicita ciuitate dictatoris primum creandi mentio orta. Sed nec quo
anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent -- id quoque enim
traditur --, parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat. (5)
Apud ueterrimos tamen auctores T- Largium dictatorem primum, Sp- Cassium
magistrum equitum creatos inuenio. Consulares legere : ita lex iubebat de dictatore
creando lata. (6) Eo magis adducor, ut credam Largium, qui consularis erat, potius
quam M- Valerium M- filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem
et magistrum consulibus appositum; (7) quin, si maxime ex ea familia legi dictatorem
uellent, patrem multo potius M- Valerium spectatae uirtutis et consularem uirum
legissent. (8) Creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures uiderunt,
magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum. Neque enim, ut
in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque prouocatio erat neque
ullum usquam nisi in cura parendi auxilium. (9) Sabinis etiam creatus Romae dictator
eo magis, quod propter se creatum crediderant, metum incussit. Itaque legatos de pace
mittunt. (10) Quibus orantibus dictatorem senatumque, ut ueniam erroris hominibus
adulescentibus darent, responsum, ignosci adulescentibus posse, senibus non posse, qui
bella ex bellis sererent. (11) Actum tamen est de pace, inpetrataque foret, si, quod
inpensae factum in bellum erat, praestare Sabini -- id enim postulatum erat -- in
animum induxissent. Bellum indictum; tacitae indutiae quietum annum tenuere.
[2,19] (XIX)
(1) Consules Ser- Sulpicius M- Tullius; nihil dignum memoria actum; T- Aebutius
deinde et C- Vetusius. (2) His consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta;
Praeneste ab Latinis ad Romanos desciuit. Nec ultra bellum Latinum gliscens iam per
aliquot annos dilatum. (3) A. Postumius dictator T- Aebutius magister equitum magnis
copiis peditum equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini
hostium occurrerunt (4) et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est,
sustineri ira non potuit, quin extemplo confligerent. (5) Ergo etiam proelium aliquanto
quam cetera grauius atque atrocius fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio
rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam
procerum ferme hac aut illa ex acie sine uulnere praeter dictatorem Romanum excessit.
(6) In Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus,
quamquam iam aetate et uiribus erat grauior, equum infestus admisit ictusque ab latere
concursu suorum receptus in tutum est. (7) Et ad alterum cornu Aebutius magister
equitum in Octauium Mamilium impetum dederat nec fefellit ueniens Tusculanum
ducem; contra quem et ille concitat equum. (8) Tantaque uis infestis uenientium hastis
fuit, ut bracchium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in
secundam aciem Latini recepere; (9) Aebutius cum saucio bracchio tenere telum non
posset, pugna excessit. (10) Latinus dux nihil deterritus uulnere proelium ciet et, quia
suos perculsos uidebat, arcessit cohortem exulum Romanorum, cui L- Tarquini filius
praeerat. Ea, quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam
parumper restituit.
[2,20] (XX)
(1) Referentibus iam pedem ab ea parte Romanis M- Valerius, Publicolae frater,
conspicatus ferocem iuuenem Tarquinium ostentantem se in prima exulum acie,
domestica etiam gloria accensus, ut, (2) cuius familiae decus eiecti reges erant,
eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit. (3)
Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti. Valerium temere inuectum in
exulum aciem ex transuerso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis uulnere
equo retardato moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit.
(4) Dictator Postumius postquam cecidisse talem uirum, exules ferociter citato agmine
inuehi, (5) suos perculsos cedere animaduertit, cohorti suae, quam delectam manum
praesidii causa circa se habebat, dat signum, ut, quem suorum fugientem uiderint, pro
hoste habeant. Ita metu ancipiti uersi a fuga Romani in hostem et restituta acies. (6)
Cohors dictatoris tum primum proelium iniit; integris corporibus animisque fessos
adorti exules caedunt. (7) Ibi alia inter proceres coorta pugna. Imperator Latinus ubi
cohortem exulum a dictatore Romano prope circumuentam uidit, ex subsidiariis
manipulos aliquot in primam aciem secum rapit. (8) Hos agmine uenientes T-
Herminius legatus conspicatus interque eos insignem ueste armisque Mamilium
noscitans tanto ui maiore, quam paulo ante magister equitum, cum hostium duce
proelium iniit, (9) ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter
spoliandum corpus hostis ueruto percussus, cum uictor in castra esset relatus, inter
primam curationem exspirauerit. (10) Tum ad equites dictator aduolat obtestans ut
fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant. Dicto paruere : desiliunt ex
equis, prouolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt. (11) Recipit extemplo
animum pedestris acies, postquam iuuentutis proceres aequato genere pugnae secum
partem periculi sustinentes uidit. Tum demum inpulsi Latini, perculsaque inclinauit
acies. (12) Equiti admoti equi, ut persequi hostem posset; secuta et pedestris acies. Ibi
nihil nec diuinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori uouisse fertur
ac pronuntiasse militi praemia, qui primus, qui secundus castra hostium intrasset; (13)
tantusque ardor fuit, ut eodem impetu, quo fuderant hostem Romani, castra caperent.
Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. Dictator et magister equitum
triumphantes in urbem rediere.
[2,21] (XXI)
(1) Triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. Consules Q- Cloelius et T- Larcius,
inde A. Sempronius et M- Minucius. (2) His consulibus aedis Saturno dedicata,
Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T- Verginius consules facti. (3)
Hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam inuenio : A.
Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem inde
factum. (4) Tanti errores inplicant temporum rationem aliter apud alios ordinatis
magistratibus, ut nec qui consules secundum quos, nec quid quoque anno actum sit, in
tanta uetustate non rerum modo sed etiam auctorum digerere possis. (5) Ap. Claudius
deinde et P- Seruilius consules facti. Insignis hic annus est nuntio Tarquinii mortis.
Mortuus Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum
contulerat. Eo nuntio erecti patres, erecta plebes. (6) Sed patribus nimis luxuriosa ea
fuit laetitia; plebi, cui ad eam diem summa ope inseruitum erat, iniuriae a primoribus
fieri coepere. (7) Eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto
numero colonorum iterum deducta est. Romae tribus una et uiginti factae. Aedes
Mercuri dedicata est idibus Maiis.
[2,22] (XXII)
(1) Cum Volscorum gente Latino bello neque pax neque bellum fuerat; nam et Volsci
conparauerant auxilia, quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset,
et maturauit Romanus, ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet. (2) Hac ira
consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos consilii poenam non metuentes
necopinata res perculit; armorum inmemores obsides dant trecentos principum a Cora
atque Pometia liberos : ita sine certamine inde abductae legiones. (3) Nec ita multo
post Volscis leuatis metu suum rediit ingenium; rursus occultum parant bellum
Hernicis in societatem armorum adsumptis. (4) Legatos quoque ad sollicitandum
Latium passim dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira
odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem uiolandis abstinuit :
conprehensos Volscos Romam duxere. Ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos
Hernicosque parare bellum Romanis. (5) Relata re ad senatum adeo fuit gratum
patribus, ut et captiuorum sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in
perpetuum negatum fuerat, rem ad nouos magistratus reicerent. (6) Enimuero tum
Latini gaudere facto; pacis auctores in ingenti gloria esse. Coronam auream Ioui donum
in Capitolium mittunt. Cum legatis donoque, qui captiuorum remissi ad suos fuerant,
magna circumfusa multitudo uenit. (7) Pergunt domos eorum, apud quem quisque
seruierant; gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde hospitia
iungunt. Numquam alias ante publice priuatimque Latinum nomen Romano imperio
coniunctius fuit.
[2,23] (XXIII)
(1) Sed et bellum Volscum imminebat, et ciuitas secum ipsa discors intestino inter
patres plebemque fiagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. (2) Fremebant
se foris pro libertate et imperio dimicantes domi a ciuibus captos et oppressos esse,
tutioremque in bello quam in pace et inter hostis quam inter ciuis libertatem plebis
esse; inuidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius calamitas accendit. (3)
Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit.
Obsita erat squalore uestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti; (4) ad
hoc promissa barba et capilli efferauerant speciem oris. Noscitabatur tamen in tanta
deformitate, et ordines duxisse aiebant aliaque militiae decora uulgo miserantes eum
iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices aduerso pectore
ostentabat. (5) Sciscitantibus, unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba
esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter
populationes agri non fructu modo caruerit, sed uilla incensa fuerit, direpta omnia,
pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse. (6) Id
cumulatum usuris primo se agro paterno auitoque exuisse, deinde fortunis aliis,
postremo uelut tabem peruenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in seruitium,
sed in ergastulum et carnificinam esse. (7) Inde ostentare tergum foedum recentibus
uestigiis uerberum. Ad haec uisa auditaque clamor ingens oritur. Non iam foro se
tumultus continet, sed passim totam urbem peruadit. (8) Nexi, uincti solutique, se
undique in publicum proripiunt, inplorant Quiritium fidem. Nullo loco deest seditionis
uoluntarius comes; multis passim agminibus per omnes uias cum clamore in forum
curritur. (9) Magno cum periculo suo, qui forte patrum in foro erant, in eam turbam
inciderunt; (10) nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P- Seruilius et Ap.
Claudius, ad conprimendam seditionem interuenissent. At in eos multitudo uersa
ostentare uincula sua deformitatemque aliam. (11) Haec se meritos dicere exprobrantes
suam quisque alius alibi militiam; postulare multo minaciter magis quam suppliciter, ut
senatum uocarent, curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii
circumsistunt. (12) Pauci admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti ab
consulibus; ceteros metus non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi quicquam per
infrequentiam poterat senatus. (13) Tum uero eludi atque extrahi se multitudo putare, et
patrum qui abessent, non casu, non metu, sed inpediendae rei causa abesse, et consules
ipsos tergiuersari, nec dubie ludibrio esse miserias suas. (14) Iam prope erat, ut ne
consulum quidem maiestas coerceret iras hominum, cum incerti, morando an ueniendo
plus periculi contraherent, tandem in senatum ueniunt; frequentique (tandem) curia non
modo inter patres sed ne inter consules quidem ipsos satis conueniebat. (15) Appius,
uehementis ingenii uir, imperio consulari rem agendam censebat : uno aut altero
adrepto quieturos alios; Seruilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti
quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.
[2,24] (XXIV)
(1) Inter haec maior alius terror : Latini equites cum tumultuoso aduolant nuntio
Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam uenire. quae audita -- adeo duas ex
una ciuitate discordia fecerat -- longe aliter patres ac plebem adfecere. (2) Exultare
gaudio plebes, ultores superbiae patrum adesse dicere deos; alius alium confirmare, ne
nomina darent : cum omnibus potius quam solos perituros; patres militarent, patres
arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia essent. (3) At uero
curia maesta ac trepida ancipiti metu et ab ciue et ab hoste Seruilium consulem, cui
ingenium magis populare erat, orare, ut tantis circumuentam terroribus expediret rem
publicam. (4) Tum consul misso senatu in contionem prodit. Ibi curae esse patribus
ostendit, ut consulatur plebi; ceterum deliberationi de maxima quidem illa, sed tamen
parte ciuitatis metum pro uniuersa re publica interuenisse. (5) Nec posse, cum hostes
prope ad portas essent, bello praeuerti quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi
honestum esse, nisi mercede prius accepta arma pro patria non cepisse, aut patribus
satis decorum per metum potius quam postmodo uoluntate adflictis ciuium suorum
fortunis consuluisse. (6) Contioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit, ne quis
ciuem Romanum uinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud
consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut
uenderet liberos nepotesue eius moraretur. (7) Hoc proposito edicto et qui aderant nexi,
profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex priuato, cum
retinendi ius creditori non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri. (8)
Magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Volsco bello uirtus atque opera enituit.
Consul copias contra hostem educitparuo dirimente interuallo castra ponit.
[2,25] (XXV)
(1) Proxima inde nocte Volsci discordia Romana freti, si qua nocturna transitio
proditioue fieri posset, temptant castra. sensere uigiles, excitatus exercitus, signo dato
concursum est ad arma; (2) ita frustra id inceptum Volscis fuit; relicum noctis utrimque
quieti datum. postero die prima luce Volsci fossis repletis uallum inuadunt. (3) Iamque
ab omni parte munimenta uellebantur, cum consul, quamquam cuncti undique, et nexi
ante omnes, ut signum daret, clamabant, experiendi animos militum causa parumper
moratus, postquam satis apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo
militem auidum certaminis emittit. (4) Primo statim incursu pulsi hostes; fugientibus,
quoad insequi pedes potuit, terga caesa; eques usque ad castra pauidos egit. Mox ipsa
castra legionibus circumdatis, cum Volscos inde etiam pauor expulisset, capta
direptaque. (5) Postero die ad Suessam Pometiam, quo confugerant hostes, legionibus
ductis, intra paucos dies oppidum capitur, captum praedae datum. inde paulum
recreatus egens miles. (6) Consul cum maxima gloria sua uictorem exercitum Romam
reducit. Decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post
Pometiam captam, adeunt. His ex senatus consulto data pax, ager ademptus.
[2,26] (XXVI)
(1) Confestim et Sabini Romanos territauere; tumultus enim fuit uerius quam bellum.
Nocte in urbem nuntiatum est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem
peruenisse; ibi passim diripi atque incendi uillas. (2) Missus extemplo eo cum omnibus
copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Seruilius
cum delecta peditum manu. (3) Plerosque palantes eques circumuenit, nec aduenienti
peditum agmini restitit Sabina legio; fessi cum itinere tum populatione nocturna,
magna pars in uillis repleti cibo uinoque, uix fugae quod satis esset uirium habuere. (4)
Nocte una audito perfectoque bello Sabino postero die in magna iam spe undique
partae pacis legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro, bellum
indicentes. (5) Cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius
fama haud procul iam ab Aricia uisi tanto tumultu conciuit Romanos, ut nec consuli
ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare
possent. (6) Ariciam infesto agmine itur, nec procul inde cum Auruncis signa conlata
proelioque uno debellatum est.
[2,27] (XXVII)
(1) Fusis Auruncis uictor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis
fidemque senatus expectabat, cum Appius et insita superbia animo et ut collegae
uanam faceret fidem, quam asperrime poterat, ius de creditis pecuniis dicere. Deinceps
et, qui ante nexi fuerant, creditoribus tradebantur et nectebantur alii. (2) Quod ubi cui
militi inciderat, collegam appellabat. Concursus ad Seruilium fiebat; illius promissa
iactabant; illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas. Postulabant,
ut aut referret ad senatum, aut auxilio esset consul ciuibus suis, imperator militibus. (3)
Mouebant consulem haec, sed tergiuersari res cogebat; adeo in alteram causam non
collega solum praeceps erat, sed omnis factio nobilium. Ita medium se gerendo nec
plebis uitauit odium nec apud patres gratiam iniit. (4) Patres mollem consulem et
ambitiosum rati, plebes fallacem; breuique apparuit aequasse eum Appii odium. (5)
Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercuri aedem. Senatus a se rem ad
populum reiecit : utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae,
mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere. (6) Populus
dedicationem aedis dat M- Laetorio, primi pili centurioni, quod facile appareret non
tam ad honorem eius, cui curatio altior fastigio suo data esset, factum quam ad
consulum ignominiam. (7) Saeuire inde utique consulum alter patresque; sed plebi
creuerant animi, et longe alia quam primo instituerant uia grassabantur. (8) Desperato
enim consulum senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem uidissent, undique
conuolabant. Neque decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat, neque,
cum decresset, quisquam obtemperabat. (9) Vi agebatur, metusque omnis et periculum,
cum in conspectu consulis singuli a pluribus uiolarentur, in creditores a debitoribus
uerterant. (10) Super haec timor incessit Sabini belli; dilectuque decreto nemo nomen
dedit, furente Appio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio rem
publicam proderet et ad id, quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret, ut ne
dilectum quidem ex senatus consulto haberet; (11) non esse tamen desertam omnino
rem publicam neque proiectum consulare imperium; se unum et suae et patrum
maiestatis uindicem fore. (12) Cum circumstaret cotidiana multitudo licentia accensa,
arripi unum insignem ducem seditionum iussit. Ille cum a lictoribus iam traheretur,
prouocauit; nec cessisset prouocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium,
nisi aegre uicta pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi
clamore; adeo supererant animi ad sustinendam inuidiam. (13) Crescere inde malum in
dies non clamoribus modo apertis, sed, quod multo perniciosius erat, secessione
occultisque conloquiis. Tandem inuisi plebi consules magistratu abeunt, Seruilius
neutris, Appius patribus mire gratus.
[2,28] (XXVIII)
(1) A. Verginius inde et T- Vetusius consulatum ineunt. Tum uero plebs incerta, quales
habitura consules esset, coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Auentino facere, ne in
foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret. (2) Eam rem
consules rati, ut erat, perniciosam ad patres deferunt, sed de ea tum consulere ordine
non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si,
quod imperio consulari exsequendum esset, inuidiam eius consules ad senatum
reicerent. (3) Profecto, si essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse
Romae nisi publicum consilium; nunc in mille curias contionesque, cum alia (in)
Esquiliis, alia in Auentino fiant concilia, dispersam et dissipatam esse rem publicam.
(4) Vnum hercule uirum -- id enim plus esse quam consulem --, qualis Ap. Claudius
fuerit, momento temporis discussurum illos coetus fuisse. (5) Correpti consules eum,
quid ergo se facere uellent, nihil enim segnius molliusue, quam patribus placeat,
acturos, percunctarentur, decernunt, ut dilectum quam acerrimum habeant : otio
lasciuire plebem. (6) Dimisso senatu consules in tribunal escendunt; citant nominatim
iuniores. Cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum
negare ultra decipi plebem posse; (7) numquam unum militem habituros, ni
praestaretur fides publica; libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma
danda, ut pro patria ciuibusque, non pro dominis pugnent. (8) Consules, quid
mandatum esset a senatu, uidebant, sed eorum, qui intra parietes curiae ferociter
loquerentur, neminem adesse inuidiae suae participem. Et apparebat atrox cum plebe
certamen. (9) Prius itaque quam ultima experirentur, senatum iterum consulere placuit.
Tum uero ad sellas consulum propere conuolauere minimus quisque natu patrum,
abdicare consulatum iubentes et deponere imperium, ad quod tuendum animus deesset.
[2,29] (XXIX)
(1) Vtraque re satis experta tum demum consules : "Ne praedictum negetis, patres
conscripti, adest ingens seditio. Postulamus, ut ii, qui maxime ignauiam increpant,
adsint nobis habentibus dilectum. Acerrimi euiusque arbitrio, quando ita placet, rem
agemus". Redeunt in tribunal; (2) citari nominatim unum ex iis, qui in conspectu erant,
dedita opera iubent. Cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte
uiolaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt. (3) Quo repulso tum
uero indignum facinus esse clamitantes, qui patrum consulibus aderant, deuolant de
tribunali, ut lictori auxilio essent. (4) Sed ab lictore nihil aliud quam prendere prohibito
eum conuersus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua
tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat. (5)
Senatus tumultuose uocatus tumultuosius consulitur quaestionem postulantibus iis, qui
pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis quam clamore et
strepitu. (6) Tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo plus
sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit. (7) Tres fuere sententiae. P-
Verginius rem non uulgabat; de iis tantum, qui fidem secuti P- Seruili consulis Volsco,
Aurunco Sabinoque militassent bello, agendum censebat. (8) T- Largius non id tempus
esse, ut merita tantummodo exsoluerentur; totam plebem aere alieno demersam esse,
nec sisti posse, ni omnibus consulatur; quin, si alia aliorum sit condicio, accendi magis
discordiam quam sedari. (9) Ap. Claudius, et natura inmitis et efferatus hinc plebis
odio, illinc patrum laudibus, non miseriis ait, sed licentia tantum concitum turbarum, et
lasciuire magis plebem quam saeuire. (10) Id adeo malum ex prouocatione natum;
quippe minas esse consulum, non imperium, ubi ad eos, qui una peccauerint, prouocare
liceat. (11) "Agedum" inquit, "dictatorem, a quo prouocatio non est, creemus, iam hic,
quo nunc omnia ardent, conticescet furor. (12) Pulset tum mihi lictorem, qui sciet ius
de tergo uitaque sua penes unum illum esse, cuius maiestatem uiolarit".
[2,30] (XXX)
(1) Multis, ut erat, horrida et atrox uidebatur Appi sententia; rursus Vergini Largique
exemplo haud salubres, uti Largi putabant esse eam, quae totam fidem tolleret; medium
maxime et moderatum utroque consilium Vergini habebatur. (2) Sed factione
respectuque rerum priuatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis,
Appius uicit, ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur; (3) quae res utique alienasset
plebem periculosissimo tempore, cum Volsci Aequique et Sabini forte una omnes in
armis essent. (4) Sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperio suo
uehemens magistratus mansueto permitteretur ingenio. (5) M- Valerium dictatorem
Volesi filium creant. Plebes etsi aduersus se creatum dictatorem uidebat, tamen, cum
prouocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat. (6)
Edictum deinde a dictatore propositum confirmauit animos Seruili fere consulis edicto
conueniens; sed et homini et potestati melius rati credi omisso certamine nomina
dedere. (7) Quantus nunquam ante exercitus, legiones decem effectae; ternae inde datae
consulibus, quattuor dictator usus. (8) Nec iam poterat bellum differri. Aequi Latinum
agrum inuaserant. Oratores Latinorum ab senatu petebant, ut aut mitterent subsidium
aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent. (9) Tutius uisum est defendi
inermes Latinos quam pati retractare arma. Vetusius consul missus est. Is finis
populationibus fuit. Cessere Aequi campis locoque magis quam armis freti summis se
iugis montium tutabantur. (10) Alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret
tempus, uastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque
acie exciuit. (11) Medio inter castra campo ante suum quisque uallum infestis signis
constitere. Multitudine aliquantum Volsci superabant; itaque effusi et contemptim
pugnam iniere. (12) Consul Romanus nec promouit aciem, nec clamorem reddi passus
defixis pilis stare suos iussit : ubi ad manum uenisset hostis, tum coortos tota ui gladiis
rem gerere. (13) Volsci cursu et clamore fessi cum se uelut stupentibus metu intulissent
Romanis, postquam inpressionem sensere ex aduerso factam et ante oculos micare
gladios, haud secus, quam si in insidias incidissent, turbati uertunt terga; et ne ad
fugam quidem satis uirium fuit, quia cursu in proelium ierant. (14) Romani contra, quia
principio pugnae quieti steterant, uigentes corporibus, facile adepti fessos et castra
impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine uictores cum
uictis in urbem inrupere; (15) plusque ibi sanguinis promiscua omnium generum caede
quam in ipsa dimicatione factum. Paucis data uenia, qui inermes in deditionem
uenerunt.
[2,31] (XXXI)
(1) Dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat,
fundit fugatque, exuit castris. (2) Equitatu inmisso mediam turbauerat hostium aciem,
quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte instructis introrsum ordinibus (aciem)
firmauerant; turbatos pedes inuasit. Eodem impetu castra capta debellatumque est. (3)
Post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit. Dictator
triumphans urbem inuehitur. Super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad
spectaculum datus, sella eo loco curulis posita. (4) Volscis deuictis Veliternus ager
ademptus; Velitras coloni ab urbe missi; et colonia deducta. Cum Aequis post
aliquando pugnatum est inuito quidem consule, quia loco iniquo subeundum erat ad
hostes; (5) sed milites extrahi rem criminantes, ut dictator, priusquam ipsi redirent in
urbem, magistratu abiret, inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent,
perpulere, ut forte temere in aduersos montes agmen erigeret. (6) Id male commissum
ignauia hostium in bonum uertit, qui, priusquam ad coniectum teli ueniretur,
obstupefacti audacia Romanorum relictis castris, quae munitissimis tenuerant locis, in
auersas ualles desiluere ubi satis praedae et uictoria incruenta fuit. (7) Ita trifariam re
bello bene gesta, de domesticarum rerum euentu nec patribus nec plebi cura decesserat;
tanta cum gratia tum arte praeparauerant faeneratores, quae non modo plebem, sed
ipsum etiam dictatorem frustrarentur. (8) Namque Valerius post Vetusi consulis
reditum omnium actionum in senatu primam habuit pro uictore populo rettulitque, quid
de nexis fieri placeret. (9) Quae cum reiecta relatio esset, "Non placeo" inquit,
"concordiae auctor; optabitis, mediusfidius, propediem, ut mei similes Romana plebes
patronos habeat. quod ad me attinet, neque frustrabor ultra ciues meos neque ipse
frustra dictator ero. (10) Discordiae intestinae, bellum externum fecere, ut hoc
magistratu egeret res publica; pax foris parta est, domi inpeditur; priuatus potius quam
dictator seditioni interero". Ita curia egressus dictatura se abdicauit. (11) Apparuit
causa plebi, suam uicem indignantem magistratu abisse, itaque uelut persoluta fide,
quoniam per eum non stetisset, quin praestaretur, decedentem domum cum fauore ac
laudibus prosecuti sunt.
[2,32] (XXXII)
(1) Timor inde patres incessit, ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti
coniurationesque fierent. Itaque, quamquam per dictatorem dilectus habitus esset,
tamen, quoniam in consulum uerba iurassent, sacramento teneri militem rati, per
causam renouati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere. Quo facto maturata est
seditio. (2) Et primo agitatum dicitur de consulum caede, ut soluerentur sacramento;
doctos deinde nullam scelere religionem exsolui, Sicinio quodam auctore iniussu
consulum in Sacrum montem secessisse -- trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia
passuum; (3) ea frequentior fama est quam, cuius Piso auctor est, in Auentinum
secessionem factam esse --; (4) ibi sine ullo duce uallo fossaque communitis castris
quieti, rem nullam nisi necessariam ad uictum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti
neque lacessentes sese tenuere. (5). Pauor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa
erant omnia. Timere relicta ab suis plebes uiolentiam patrum; timere patres residem in
urbe plebem, incerti, manere eam an abire mallent. (6) Quamdiu autem tranquillam,
quae secesserit, multitudinem fore ? Quid futurum deinde, si quod externum interim
bellum existat ? (7) Nullam profecto nisi in concordia ciuium spem reliquam ducere;
eam per aequa, per iniqua reconciliandam ciuitati esse. (8) Placuit igitur oratorem ad
plebem mitti Menenium Agrippam, facundum uirum et, quod inde oriundus erat, plebi
carum. Is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc
narrasse fertur : (9) tempore, quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentientia,
sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas
partes sua cura, suo labore ac ministerio uentri omnia quaeri, uentrem in medio
quietum nihil aliud quam datis uoluptatibus frui; (10) conspirasse inde, ne manus ad os
cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent. Hac ira dum uentrem
fame domare uellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem uenisse.
(11) Inde apparuisse uentris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam
alere eum, reddentem in omnis corporis partes hunc, quo uiuimus uigemusque, diuisum
pariter in uenas, maturum confecto cibo sanguinem. (12) Conparando hinc, quam
intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.
[2,33] (XXXIII)
(1) Agi deinde de concordia coeptum concessumque in condiciones, ut plebi sui
magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio aduersus consules esset, neue cui
patrum capere eum magistratum liceret. (2) Ita tribuni plebei creati duo, C- Licinius et
L- Albinus. Hi tres collegas sibi creauerunt; in his Sicinium fuisse constat, seditionis
auctorem; de duobus, qui fuerint, minus conuenit. (3) Sunt, qui duos tantum in Sacro
monte creatos tribunos esse dicant ibique sacratam legem latam. Per secessionem
plebis Sp- Cassius et Postumus Cominius consulatum inierant. (4) His consulibus cum
Latinis populis ictum foedus. Ad id feriendum consul alter Romae mansit; alter ad
Volscum bellum missus, Antiates Volscos fundit fugatque, conpulsos in oppidum
Longulam persecutus moenibus potitur. (5) Inde protinus Poluscam, item Volscorum,
cepit; tum magna ui adortus est Coriolos. Erat tum in castris inter primores iuuenum
Cn- Marcius, adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano
fuit. (6) Cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos,
quos intus clausos habebat, intentum sine ullo metu extrinsecus inminentis belli
Volscae legiones profectae ab Antio inuasissent, eodemque tempore ex oppido
erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit. (7) Is cum delecta militum manu non
modo impetum erumpentium retudit, sed per patentem portam ferox inrupit in proxima
urbis caedeque facta ignem temere arreptum inminentibus muro aedificiis iniecit. (8)
Clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet,
primum orto et Romanis auxit animum et turbauit Volscos, utpote capta urbe, cui ad
ferendam opem uenerant. (9) Ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum;
tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius, ut, nisi foedus cum Latinis in
columna aenea insculptum monumento esset, ab Sp- Cassio uno, quia collega afuerat,
ictum, Postumum Cominium bellum gessisse cum Volscis memoria cessisset. (10)
Eodem anno Agrippa Menenius moritur, uir omni uita pariter patribus ac plebi carus,
post secessionem carior plebi factus. (11) Huic interpreti arbitroque concordiae ciuium,
legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem sumptus funeri defuit;
extulit eum plebs sextantibus conlatis in capita.
[2,34] (XXXIV)
(1) Consules deinde T- Geganius P- Minucius facti. Eo anno, cum et foris quieta omnia
a bello essent et domi sanata discordia, aliud multo grauius malum ciuitatem inuasit,
(2) caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde,
qualis clausis solet. (3) Ventumque ad interitum seruitiorum utique et plebis esset, ni
consules prouidissent dimissis passim ad frumentum coemendum non in Etruriam
modo dextris ab Ostia litoribus laeuoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed
(quaesitum) in Siciliam quoque; adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere
auxiliis. (4) Frumentum Cumis cum coemptum esset, naues pro bonis Tarquiniorum ab
Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae sunt; in Volscis Pomptinoque ne emi
quidem potuit; periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus fuit; (5) ex
Tuscis frumentum Tiberi uenit; eo sustentata est plebs. Incommodo bello in tam artis
commeatibus uexati forent, ni Volscos iam mouentes arma pestilentia ingens
inuasisset. (6) Ea clade conterritis hostium animis, ut etiam, ubi ea remisisset, terrore
aliquo tenerentur; et Velitris auxere numerum colonorum Romani et Norbam in montis
nouam coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt. (7) M- Minucio deinde et A.
Sempronio consulibus magna uis frumenti ex Sicilia aduecta, agitatumque in senatu,
quanti plebi daretur. (8 Multi uenisse tempus premendae plebis putabant
recuperandique iura, quae extorta secessione ac ui patribus essent. (9) In primis
Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, "Si annonam" inquit, "ueterem
uolunt, ius pristinum reddant patribus. Cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium
potentem uideo sub iugum missus, tamquam ab latronibus redemptus ? Egone has
indignitates diutius patiar quam necesse est ? Tarquinium regem qui non tulerim,
Sicinium feram ? Secedat nunc, auocet plebem; patet uia in Sacrum montem aliosque
colles. Rapiant frumenta ex agris nostris, quem ad modum tertio anno ante rapuere;
(11) fruantur annona, quam furore suo fecere. Audeo dicere hoc malo domitos ipsos
potius cultores agrorum fore, quam ut armati per secessionem coli prohibeant". (12)
Haud tam facile dictu est, faciendumne fuerit, quam potuisse arbitror fieri, ut
condicionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia inuitis iura inposita
patres demerent sibi.
[2,35] (XXXV)
(1) Et senatui nimis atrox uisa sententia est, et plebem ira prope armauit : fame se iam
sicut hostes peti, cibo uictuque fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex
insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi Cn- Marcio uincti dedantur tribuni, nisi de
tergo plebis Romanae satisfiat. Eum sibi carnificem nouum exortum, qui aut mori aut
seruire iubeat. (2) In exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni
diem dixissent. Ibi ira est suppressa : se iudicem quisque, se dominum uitae necisque
inimici factum uidebat. (3) Contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias :
auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque non patrum tribunos esse. Sed
adeo infensa erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset patribus. (4)
Restiterunt tamen aduersae inuidiae usique sunt qua suis quisque, qua totius ordinis
uiribus. Ac primo temptata res est, si dispositis clientibus absterrendo singulos a
coitionibus conciliisque disicere rem possent. (5) Vniuersi deinde processere --
quidquid erat patrum, reos diceres -- precibus plebem exposcentes, unum sibi ciuem,
unum senatorem, si innocentem absoluere nollent, pro nocente donarent. (6) Ipse cum
die dicta non adesset, perseueratum in ira est. Damnatus absens in Volscos exulatum
abiit minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benigne
excepere benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat, crebraeque
nunc querellae, nunc minae percipiebantur. (7) Hospitio utebatur Atti Tulli. Longe is
tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper infestus. Ita cum alterum uetus
odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello. (8) Haud
facile credebant plebem suam inpelli posse, ut totiens infeliciter temptata arma caperent
: multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuuentute fractos spiritus esse; arte
agendum in exoleto iam uetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.
[2,36] (XXXVI)
(1) Ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur. Instaurandi haec causa fuerat :
ludis mane seruum quidam pater familiae nondum commisso spectaculo sub furca
caesum medio egerat circo; coepti inde ludi, uelut ea res nihil ad religionem
pertiuuisset. (2) Haud ita multo post T- Latinio, de plebe homini, somnium fuit : uisus
Iuppiter dicere sibi ludis praesultatorem displicuisse; nisi magnifice instaurarentur ii
ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus nuntiaret. (3) Quamquam haud sane liber
erat religione animus, uerecundia tamen maiestatis magistratuum cum timore uicit, ne
in ora hominum pro ludibrio abiret. (4) Magno illi ea cunctatio stetit; filium namque
intra paucos dies amisit. Cuius repentinae cladis ne causa dubia esset, aegro animi
eadem illa in somnis obuersata species uisa est rogitare, satin magnam spreti numinis
haberet mercedem; maiorem instare, ni eat propere ac nuntiet consulibus. (5) Iam
praesentior res erat. Cunctantem tamen ac prolatantem ingens uis morbi adorta est
debilitate subita. (6) Tunc enimuero deorum ira admonuit. Fessus igitur malis
praeteritis instantibusque consilio propinquorum adhibito cum uisa atque audita et
obuersatum totiens somno Iouem, minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis
exposuisset, consensu inde haud dubio omnium, qui aderant, in forum ad consules
lectica defertur. (7) Inde in curiam iussu consulum delatus eadem illa cum patribus
ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum : (8) qui captus omnibus
membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse
traditum memoriae est.
[2,37] (XXXVII)
(1) Ludi quam amplissimi ut fierent, senatus decreuit. Ad eos ludos auctore Attio
Tullio uis magna Volscorum uenit. (2) Priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi
compositum cum Marcio fuerat, ad consules uenit; dicit esse, quae secreto agere de re
publica uelit. (3) Arbitris remotis "Inuitus" inquit, "quod sequius sit, de meis ciuibus
loquor, non tamen admissum quicquam ab iis criminatum uenio, sed cautum, ne
admittant. (4) Nimio plus quam uellem nostrorum ingenia sunt mobilia. (5) Multis id
cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito, sed uestra patientia incolumes simus.
Magna hic nunc Volscorum multitudo est; ludi sunt spectaculo intenta ciuitas erit. (6)
Memini, quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuuentute in hac urbe commissum
sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. Haec nostra uestraque causa prius
dicenda uobis, consules, ratus sum. (7) Quod ad me attinet, extemplo hinc domum
abire in animo est, ne cuius facti dictiue contagione praesens uioler". Haec locutus
abiit. (8) Consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor
magis, ut fit, quam res ad praecauendum uel ex superuacuo mouit; factoque senatus
consulto, ut urbe excederent Volsci, praecones dimittuntur, qui omnes eos proficisci
ante noctem iuberent. (9) Ingens pauor primo discurrentis ad suas res tollendas in
hospitia perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut consceleratos
contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque
abactos esse.
[2,38] (XXXVIII)
(1) Cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius ad caput Ferentinum, ut
quisque ueniret, primores eorum excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos
sedulo audientes secunda irae uerba et per eos multitudinem aliam in subiectum uiae
campum deduxit. (2) Ibi in contionis modum orationem ex :orsus ueteres populi
Romani iniurias cladesque gentis Volscorum commemorauit. Tum "Vt omnia" inquit,
"obliuiscamini alia, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per
nostram ignominiam ludos commisere ? (3) An non sensistis triumphatum hodie de
uobis esse ? Vos omnibus, ciuibus peregrinis, tot finitimis populis spectaculo abeuntes
fuisse, uestras coniuges, uestros liberos traductos per ora hominum ? (4) Quid eos, qui
audiuere uocem praeconis, quid, qui nos uidere abeuntis, quid eos, qui huic
ignominioso agmini fuere obuii, existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse,
quod, si intersimus spectaculo, uiolaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab
sede piorum, coetu concilioque abigi ? (5) Quid deinde ? Illud non succurrit, uiuere
nos, quod maturarimus proficisci ? Si hoc profectio et non fuga est ! Et hanc urbem uos
non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit ?
Bellum uobis indictum est, magno eorum malo, qui indixere, si uiri estis". (6) Ita et sua
sponte irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt instigandoque suos quisque
populos effecere, ut omne Volscum nomen deficeret.
[2,39] (XXXIX)
(1) Imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn-
Marcius, exul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum. (2) Quam spem
nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus ualidiorem quam exercitu rem
Romanam esse. Cerceios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque
eam urbem Volscis tradidit; (3) inde Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos,
Mugillam -- haec Romanis -- oppida ademit; (4) inde Lauinium recepit; tum, in
Latinam uiam transuersis tramitibus transgressurus, deinceps Corbionem, Vitelliam,
Trebium, Lauicos, Pedum cepit. (5) Postremum ad urbem a Pedo ducit et ad fossas
Cluilias quinque ab urbe milia passuum castris positis populatur inde agrum Romanum
custodibus inter populatores missis, (6) qui patriciorum agros intactos seruarent, siue
infensus plebi magis, siue ut discordia inde inter patres plebemque oreretur. (7) Quae
profecto orta esset -- adeo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores
ciuitatis instigabant --, sed externus timor, maximum concordiae uinculum, quamuis
suspectos infensosque inter se iungebat animos. (8) Id modo non conueniebat, quod
senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam
bellum malebat. (9) Sp- Nautius iam et Sex. Furius consules erant. Eos recensentes
legiones, praesidia per muros aliaque, in quibus stationes uigiliasque esse placuerat,
loca distribuentis multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore
conterruit, deinde uocare senatum, referre de legatis ad Cn- Marcium mittendis coegit.
(10) Acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos, missique
de pace ad Marcium oratores. (11) Atrox responsum rettulerunt : si Volscis ager
redderetur, posse agi de pace; si praeda belli per otium frui uelint, memorem se et
ciuium iniuriae et hospitum beneficii adnisurum, ut appareat exilio sibi inritatos, non
fractos animos esse. (12) Iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra.
Sacerdotes quoque suis insignibus uelatos isse supplices ad castra hostium traditum est;
nihilo magis quam legatos flexisse animum.
[2,40] (XL)
(1) Tum matronae ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes
coeunt. Id publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum conuenit; (2) peruicere
certe, ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos paruos ex Marcio ferens
filios secum in castra hostium irent, et, quoniam armis uiri defendere urbem non
possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. (3) Vbi ad castra uentum est
nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum agmen, primo, ut qui nec publica
maiestate in legatis nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus
esset, multo obstinatior aduersus lacrimas muliebres erat. (4) Dein familiarium quidam,
qui insignem maestitia inter ceteras cognouerat Veturiam inter nurum nepotesque
stantem, "nisi me frustrantur" inquit, "oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt". (5)
Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obuiae
conplexum, mulier in iram ex precibus uersa "sine, priusquam conplexum accipio,
sciam" inquit, "ad hostem an ad filium uenerim, captiua materne in castris tuis sim. (6)
In hoc me longa uita et infelix senecta traxit, ut exulem te, deinde hostem uiderem ?
Potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit ? (7) Non tibi quamuis infesto
animo et minaci (perueneras) ingredienti fines ira cecidit ? Non, cum in conspectu
Roma fuit, succurrit : Intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater, coniunx
liberique ? (8) Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem,
libera in libera patria mortua essem. Sed ego nihil iam pati nec tibi turpius nec mihi
miserius possum nec, ut sim miserrima, diu futura sum; (9) de his uideris, quos, si
pergis, aut inmatura mors aut longa seruitus manet". Vxor deinde ac liberi amplexi,
fletusque ab omni turba mulierum ortus et conploratio sui patriaeque fregere tandem
uirum. (10) Conplexus inde suos dimittit; ipse retro ab urbe castra mouit. Abductis
deinde legionibus ex agro Romano inuidia rei oppressum perisse tradunt alii alio leto.
Apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem uixisse eundem
inuenio; (11) refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse uocem, multo
miserius seni exilium esse. Non inuiderunt laude sua mulieribus uiri Romani -- adeo
sine obtrectatione gloriae alienae uiuebatur --, (12) monumentoque quod esset,
templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est. Rediere deinde Volsci
adiunctis Aequis in agrum Romanum, sed Aequi Attium Tullium haud ultra tulere
ducem. (13) Hinc ex certamine, Volsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui
darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. Ibi fortuna populi Romani duos hostium
exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit. (14) Consules T-
Sicinius et C- Aquilius. Sicinio Volsci, Aquilio Hernici-- nam ii quoque in armis erant-
- prouincia euenit. Eo anno Hernici deuicti; cumVolscis aequo Marte discessum est.
[2,41] (XLI)
(1) Sp- Cassius deinde et Proculus Verginius consules facti. Cum Hernicis foedus
ictum; agri partes duae ademptae. Inde dimidium Latinis, dimidium plebi diuisurus
consul Cassius erat. (2) Adiciebat huic muneri agri aliquantum, quem publicum
possideri a priuatis criminabatur. Id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo
rerum suarum terrebat; sed et publica patribus sollicitudo inerat, largitione consulem
periculosas libertati opes struere. (3) Tum primum lex agraria promulgata est,
numquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata. (4)
Consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe aduersante, quae
primo coeperat fastidire munus uulgatum : a ciuibus abisse in socios; (5) saepe deinde
et Verginium consulem in contionibus uelut uaticinantem audiebat, pestilens collegae
munus esse, agros illos seruitutem iis, qui acceperint, laturos, reguo uiam fieri.(6) Quid
ita enim adsumi socios et nomen Latinum ? Quid attinuisse Hernicis, paulo ante
hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut eae gentes pro Coriolano ducem
Cassium habeant ? (7) Popularis iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae
coeperat. Vterque deinde consul certatim plebi indulgere. Verginius dicere passurum se
adsignari agros, dum ne cui nisi ciui Romano adsignentur; (8) Cassius, quia in agraria
largitione ambitiosus in socios eoque ciuibus uilior erat, ut alio munere sibi
reconciliaret ciuium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui
populo. (9) Id uero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata plebes;
adeo propter suspicionem insitam animis hominum regni, uelut abundarent omnia,
munera eius respuebantur. (10) Quem, ubi primum magistratu abiit, damnatum
necatumque constat. Sunt, qui patrem auctorem eius supplicii ferant : eum cognita
domi causa uerberasse ac necasse peculiumque filii Cereri consecrauisse; signum inde
factum esse et inscriptum "ex Cassia familia datum". (11) Inuenio apud quosdam,
idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L- Valerio diem dictam
perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes. Ea est area ante
Telluris aedem. (12) Ceterum, siue illud domesticum siue publicum fuit iudicium,
damnatur Ser- Cornelio Q- Fabio consulibus.
[2,42] (XLII)
(1) Haud diuturna ira populi in Cassium fuit. Dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto
auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui deuictis eo
anno Volscis Aequisque militem praeda fraudauere. (2) Quidquid captum ex hostibus
est, uendidit Fabius consul ac redegit in publicum. Inuisum erat Fabium nomen plebi
propter nouissimum consulem; tenuere tamen patres, ut cum L- Aemilio Caeso Fabius
consul crearetur. (3) Eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum
exciuit. Bello deinde ciuiles discordiae intermissae. Vno animo patres ac plebs
rebellantes Volscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna uicere. (4) Plus tamen
hostium fuga quam proelium absumpsit : adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites.
(5) Castoris aedes eodem anno idibus Quinctilibus dedicata est. Vota erat Latino bello
a Postumio dictatore; filius eius duumuir ad id ipsum creatus dedicauit. (6) Sollicitati et
eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. Tribuni plebi popularem potestatem
lege populari celebrabant; patres satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes
esse, largitiones temeritatisque inuitamenta horrebant. Acerrimi patribus duces ad
resistendum consules fuere. (7) Ea igitur pars rei publicae uicit nec in praesens modo,
sed in uenientem etiam annum M- Fabium, Caesonis fratrem, et magis inuisum alterum
plebi accusatione Sp- Cassi, L- Valerium, consules dedit. (8) Certatum eo quoque anno
cum tribunis est. Vana lex uanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium
inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque uelut tenore omnes expertos
tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia
aliquamdiu honos. Bellum inde Veiens initum, et Volsci rebellarunt. (9) Sed ad bella
externa prope supererant uires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando. (10)
Accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in urbe
agrisque ostentantia minas; motique ita numinis causam nullam aliam uates canebant
publice priuatimque nunc extis nunc per aues consulti, quam haud rite sacra fieri. (11)
Qui terrores tamen eo euasere, ut Oppia uirgo Vestalis damnata incesti poenas dederit.
[2,43] (XLIII)
(1) Q- Fabius inde et C- Iulius consules facti. Eo anno non segnior discordia domi et
bellum foris atrocius fuit. Ab Aequis arma sumpta; Veientes agrum quoque
Romanorum populantes inierunt. Quorum bellorum crescente cura Caeso. Fabius et Sp-
Furius consules fiunt. (2) Ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant; Veientes
pleni iam populationum Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. (3) Qui terrores
cum conpescere deberent, auxere insuper animos plebis; redibatque non sua sponte
plebi mos detractandi militiam, sed Sp- Licinius tribunus plebis, uenisse tempus ratus
per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem
impediendam. (4) Ceterum tota inuidia tribuniciae potestatis uersa in auctorem est, nec
in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum
consules habent. (5) Ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Veientes
in Aequos Furio datur. Et in Aequis quidem nihil dignum memoria gestum est; (6)
Fabio aliquanto plus negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit. Vnus ille uir, ipse
consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit,
prodebat. (7) Nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando
gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso
exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit; (8) nec illos et si non
adhortatio inuisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus,
postmodo periculum si animus hosti redisset, cogere potuit gradum accelerare aut, si
aliud nihil, stare instructos. (9) Iniussu signa referunt maestique -- crederes uictos --,
execrantes nunc imperatorem nunc nauatam ab equite operam redeunt in castra. (10)
Nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt; adeo
excellentibus ingeniis citius defuerit ars, qua ciuem regant, quam qua hostem superent.
(11) Consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se
militum odio. Obtinuere tamen patres, ut in Fabia gente consulatus maneret; M-
.Fabium consulem creant, Fabio collega Cn- Manlius datur.
[2,44] (XLIV)
(1) Et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Ti- Pontificius fuit. Is eandem
uiam, uelut processisset Sp- Licinio, ingressus dilectum paulisper inpediit. (2)
Perturbatis iterum patribus Ap. Claudius uictam tribuniciam potestatem dicere priore
anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inuentum sit suis ipsam uiribus
dissolui. (3) Neque enim umquam defuturum, qui et ex collega uictoriam sibi et
gratiam melioris partis bono publico uelit quaesitam; et plures, si pluribus opus sit,
tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum uel aduersus omnes satis esse. (4)
Darent modo et consules et primores patrum operam, ut, si minus omnes, aliquos
tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent. (5) Praeceptis Appii moniti
patres et uniuersi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum
priuatim aliquid iuris aduersus singulos erat, partim gratia partim auctoritate obtinuere,
ut tribuniciae potestatis uires salubres uellent rei publicae esse; (6) nouemque
tribunorum aduersus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules
habent. (7) Inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia conuenerant,
non tam Veientium gratia concitata, quam quod in spem uentum erat discordia intestina
dissolui rem Romanam posse. (8) Principesque in omnium Etruriae populorum
conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus
saeuiant. Id unum uenenum, eam labem ciuitatibus opulentis repertam, ut magna
imperia mortalia essent. (9) Diu sustentatum id malum partim patrum consiliis partim
patientia plebis, iam ad extrema uenisse. Duas ciuitates ex una factas, suos cuique parti
magistratus, suas leges esse. (10) Primum in dilectibus saeuire solitos, eosdem in bello
tamen paruisse ducibus. Qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti
potuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem
sequi. (11) Proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine consensu exercitus traditam
ultro uictoriam uictis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in
castra reditum. Profecto, si instetur, suo milite uinci Romam posse. (12) Nihil aliud
opus esse quam indici ostendique bellum; cetera sua sponte fata et deos gesturos. Hae
spes Etruscos armauerant multis in uicem casibus uictos uictoresque.
[2,45] (XLV)
(1) Consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas uires, sua arma horrebant.
Memoria pessimi proximo bello exempli terrebat, ne rem committerent eo, ubi duae
simul acies timendae essent. (2) Itaque castris se tenebant, tam ancipiti periculo auersi :
diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras sanitatemque animis adlaturum. (3)
Veiens hostis Etruscique eo magis praepropere agere; lacessere ad pugnam primo
obequitando castris prouocandoque, postremo, ut nihil mouebant, qua consules ipsos,
qua exercitum increpando : (4) simulationem intestinae discordiae remedium timoris
inuentum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus; nouum
seditionis genus, silentium otiumque inter armatos. Ad haec in nouitatem generis
originisque qua falsa, qua uera iacere. (5) Haec cum sub ipso uallo portisque streperent,
haud aegre consules pati; at inperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora
uersare et ab intestinis auertere malis : nolle inultos hostes, nolle successum non
patribus, non consulibus; externa et domestica odia certare in animis. (6) Tandem
superant externa; adeo superbe insolenterque hostis eludebat. Frequentes in praetorium
conueniunt; poscunt pugnam, postulant, ut signum detur. (7) Consules uelut
deliberabundi capita conferunt, diu conlocuntur. Pugnare cupiebant, sed retro
reuocanda et abdenda cupiditas erat, ut aduersando remorandoque incitato semel militi
adderent impetum. (8) Redditur responsum inmaturam rem agi, nondum tempus
pugnae esse; castris se tenerent. Edicunt inde, ut abstineant pugna : si quis iniussu
pugnauerit, ut in hostem animaduersuros. (9) Ita dimissis, quo minus consules uelle
credunt, crescit ardor pugnandi. Accendunt insuper hostes ferocius multo, ut statuisse
non pugnare consules cognitum est : (10) quippe inpune se insultaturos, non credi
militi arma, rem ad ultimum seditionis erupturam, finemque uenisse Romano imperio.
His freti occursant portis, ingerunt probra, aegre abstinent, quin castra oppugnent. (10)
Enimuero non ultra contumeliam pati Romanus posse; totis castris undique ad consules
curritur; non iam sensim, ut ante, per centurionum principes postulant, sed passim
omnes clamoribus agunt. Matura res erat; tergiuersantur tamen. (12) Fabius deinde, ad
crescentem tumultum iam metu seditionis collega concedente, cum silentium classico
fecisset : "Ego istos, Cn- Manli, posse uncere scio; uelle ne scirem, ipsi fecerunt. (13)
Itaque certum atque decretum est non dare signum, nisi uictores se redituros ex hac
pugna iurant. Consulem Romanum miles semel in acie fefellit, deos numquam fallet".
Centurio erat M- Flauoleius, inter primores pugnae flagitator. (14) "Victor" inquit, "M-
Fabi, reuertar ex acie". Si fallat, Iouem patrem Gradiuumque Martem aliosque iratos
inuocat deos. Idem deinceps omnis exercitus in se quisque iurat. Iuratis datur signum;
arma capiunt; eunt in pugnam irarum speique pleni. (15) Nunc iubent Etruscos probra
iacere, nunc armati sibi quisque lingua promptum hostem offerri. (16) Omnium illo die,
qua plebis, qua patrum, eximia uirtus fuit; Fabium nomen maxime enituit. Multis
ciuilibus certaminibus infensos plebis animos illa pugna sibi reconciliare statuunt.
[2,46] (XLVI)
(1) Instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant. Prope certa spes
erat non magis secum pugnaturos, quam pugnauerint cum Aequis; maius quoque
aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus. (2)
Res aliter longe euenit; nam non alio ante bello infestior Romanus -- adeo hinc
contumeliis hostes, hinc consules mora exacerbauerant -- proelium iniit. (3) Vix
explicandi ordines spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam trepidationem abiectis
temere magis quam emissis pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est
atrocissimus, uenerat. (4) Inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque
ciuibus erat. Ex his Q- Fabium -- tertio hic anno ante consul fuerat -- principem in
confertos Veientes euntem ferox uiribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas
uersantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in
uulnus cadit. (5) Sensit utraque acies unius uiri casum, cedebatque inde Romanus, cum
M- Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma "hoc iurastis" inquit,
"milites, fugientes uos in castra redituros ? (6) Adeo ignauissimos hostis magis timetis
quam Iouem Martemque, per quos iurastis ? At ego iniuratus aut uictor reuertar aut
prope te hic, Q- Fabi, dimicans cadam". Consuli tum K. Fabius, prioris anni consul :
"Verbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis ? dii impetrabunt, per quos
iurauere; (7) et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius
quam adhortando accendamus militum animos !" Sic in primum infestis hastis
prouolant duo Fabii totamque mouerunt secum aciem.
[2,47] (XLVII)
(1) Proelio ex parte una restituto, nihilo segnius in cornu altero Cn- Manlius consul
pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est uersata. (2) Nam ut altero in cornu Q-
Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam uelut fusos agentem hostis et inpigre
milites secuti sunt et, ut ille graui uulnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum
rettulere; (3) cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum in eam
partem citato equo aduectus, uiuere clamitans collegam, se uictorem fuso altero cornu
adesse, rem inclinatam sustinuisset. (4) Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse
coram offert. Duorum consulum cognita ora accendunt militum animos. Simul et
uanior iam erat hostium acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia
mittunt ad castra oppugnanda. (5) In quae haud magno certamine impetu facto, dum
praedae magis quam pugnae memores tererent tempus, triarii Romani, qui primam
inruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis, quo loco res essent,
conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renouant. (6) Et Manlius
consul reuectus in castra ad omnes portas milite opposito hostibus uiam clauserat. Ea
desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit. Nam cum incursantes,
quacumque exitum ostenderet spes, uano aliquotiens impetu issent, globus iuuenum
unus in ipsum consulem insignem armis inuadit. (7) Prima excepta a circumstantibus
tela; sustineri deinde uis nequit. Consul mortifero uulnere ictus cadit, fusique circa
omnes. (8) Tuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra trepidos agit, et ad
extrema uentum foret, ni legati rapto consulis corpore patefecissent una porta hostibus
uiam. (9) Ea erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in uictorem alterum incidunt
consulem. Ibi iterum caesi fusique passim. Victoria egregia parta, tristis tamen duobus
tam claris funeribus. (10) Itaque consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine
imperatore triumphare possit, pro eximia eo bello opera facile passurum respondit; se,
familia funesta Q- Fabi fratris morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso,
publico priuatoque deformem luctu lauream non accepturum. (11) Omni acto triumpho
depositus triumphus clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior
redit. Funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque laudator,
cum concedendo illis suas laudes ipse maximam partem earum ferret. (12) Neque
inmemor eius, quod initio consulatus inbiberat, reconciliandi animos plebis, saucios
milites curandos diuidit patribus. Fabiis plurimi dati nec alibi maiore cura habiti. Inde
populares iam esse Fabii nec hoc ulla re nisi salubri rei publicae arte.
[2,48] (XLVIII)
(1) Igitur non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius cum T- Verginio consul
factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere, quam ut iam
aliqua ex parte inchoata concordiae spe primo quoque tempore cum patribus
coalescerent animi plebis. (2) Itaque principio anni censuit, priusquam quisquam
agrariae legis auctor tribunus existeret, occuparent patres ipsi suum munus facere,
captiuum agrum plebi quam maxime aequaliter darent : uerum esse habere eos, quorum
sanguine ac sudore partus sit. (3) Aspernati patres sunt; questi quoque quidam nimia
gloria luxuriare et euanescere uiuidum quondam illud Caesonis ingenium. Nullae
deinde urbanae factiones fuere. (4) Vexabantur incursionibus Aequorum Latini. Eo
cum exercitu Caeso missus in ipsorum Aequorum agrum depopulandum transit. Aequi
se in oppida receperunt murisque se tenebant. Eo nulla pugna memorabilis fuit. (5) At a
Veiente hoste clades accepta temeritate alterius consulis, actumque de exercitu foret, ni
K. Fabius in tempore subsidio uenisset. Ex eo tempore neque pax neque bellum cum
Veientibus fuit; res proxime formam latrocinii uenerat : (6) legionibus Romanis
cedebant in urbem; ubi abductas senserant legiones, agros incursabant bellum quiete,
quietem bello in uicem eludentes. Ita neque omitti tota res nec perfici poterat. Et alia
bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius, quam dum recens
dolor proximae cladis transiret, quiescentibus, aut mox moturos esse apparebat Sabinos
semper infestos Etruriamque omnem. (7) Sed Veiens hostis, adsiduus magis quam
grauis, contumeliis saepius quam periculo animos agitabat, quod nullo tempore neglegi
poterat aut auerti alio sinebat. (8) Tum Fabia gens senatum adiit. Consul pro gente
loquitur : "Adsiduo magis quam magno praesidio, ut scitis, patres conscripti, bellum
Veiens eget. Vos alia bella curate, Fabios hostis Veientibus date. Auctores sumus tutam
ibi maiestatem Romani nominis fore. (9) Nostrum id nobis uelut familiare bellum
priuato sumptu gerere in animo est; res publica et milite illic et pecunia uacet". (10)
Gratiae ingentes actae. Consul e curia egressus comitante Fabiorum agmine, qui in
uestibulo curiae senatus consultum expectantes steterant, domum redit. Iussi armati
postero die ad limen consulis adesse; domos inde discedunt.
[2,49] (XLIX)
(1) Manat tota urbe rumor; Fabios ad caelum laudibus ferunt : familiam unam subisse
ciuitatis onus, Veiens bellum in priuatam curam, in priuata arma uersum. (2) Si sint
duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Volscos sibi, illa Aequos, populo
Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi populos posse. Fabii postera
die arma capiunt; quo iussi erant, conueniunt. (3) Consul paludatus egrediens in
uestibulo gentem omnem suam instructo agmine uidet; acceptus in medium signa ferri
iubet. Numquam exercitus neque minor numero neque clarior fama et admiratione
hominum per urbem incessit : (4) sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius
gentis, quorum neminem ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus,
ibant, unius familiae uiribus Veienti populo pestem minitantes. (5) Sequebatur turba,
propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed inmensa
omnia uoluentium animo, alia publica sollicitudine excitata, fauore et admiratione
stupens. (6) Ire fortes, ire felices iubent, inceptis euentus pares reddere; consulatus inde
ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare. (7) Praetereuntibus
Capitolium arcemque et alia templa, quidquid deorum oculis, quidquid animo occurrit,
precantur, ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites breui in patriam ad
parentes restituant. (8) In cassum missae preces infelici uia, dextro Iano portae
Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen perueniunt. Is opportunus uisus locus
communiendo praesidio. (9) L- Aemilius inde et C- Seruilius consules facti et donec
nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii
satis erant, sed tota regione, qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta
hostium uagantes per utrumque finem fecere. (10) Interuallum deinde haud magnum
populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae
oppugnant, et Romanae legiones ab L- Aemilio consule adductae comminus cum
Etruscis dimicant acie. Quamquam uix derigendi aciem spatium Veientibus fuit; (11)
adeo inter primam trepidationem, dum post signa ordines introeunt subsidiaque locant,
inuecta subito ab latere Romana equitum ala non pugnae modo incipiendae, sed
consistendi ademit locum. (12) Ita fusi retro ad saxa rubra -- ibi castra habebant --
pacem supplices petunt; cuius impetratae ab insita animis leuitate ante deductum
Cremera Romanum praesidium paenituit.
[2,50] (L)
(1) Rursus cum Fabiis erat Veienti populo sine ullo maioris belli apparatu certamen,
nec erant incursiones modo in agros aut subiti impetus in incursantes, sed aliquotiens
aequo campo conlatisque signis certatum, (2) gensque una populi Romani saepe ex
opulentissima, ut tum res erant, Etrusca ciuitate uictoriam tulit. (3) Id primo acerbum
indignumque Veientibus est uisum; inde consilium ex re natum insidiis ferocem
hostem captandi; gaudere etiam multo successu Fabiis audaciam crescere. (4) Itaque et
pecora praedantibus aliquotiens, uelut casu incidissent, obuiam acta, et agrestium fuga
uasti relicti agri, et subsidia armatorum ad arcendas populationes missa saepius
simulato quam uero pauore refugerunt. (5) Iamque Fabii adeo contempserant hostem,
ut sua inuicta arma neque loco neque tempore ullo crederent sustineri posse. Haec spes
prouexit, ut ad conspecta procul a Cremera magno campi interuallo pecora, quamquam
rara hostium apparebant arma, decurrerent. (6) Et cum inprouidi effuso cursu insidias
circa ipsum iter locatas superassent palatique passim uaga, ut fit pauore iniecto,
raperent pecora, subito ex insidiis consurgitur, et aduersi et undique hostes erant. (7)
Primo clamor circumlatus exterruit, dein tela ab omni parte accidebant; coeuntibusque
Etruscis iam continenti agmine armatorum saepti, quo magis se hostis inferebat,
cogebantur breuiore spatio et ipsi orbem colligere, (8) quae res et paucitatem eorum
insignem et multitudinem Etruscorum multiplicatis in arto ordinibus faciebat. (9) Tum
omissa pugna, quam in omnes partes parem intenderant, in unum locum se omnes
inclinant. Eo nisi corporibus armisque rupere cuneo uiam. (10) Duxit uia in editum
leniter collem. Inde primo restitere; mox, ut respirandi superior locus spatium dedit
recipiendique a pauore tanto animum, pepulere etiam subeuntes; uincebatque auxilio
loci paucitas, ni iugo circummissus Veiens in uerticem collis euasisset. (11) Ita
superior rursus hostis factus. Fabii caesi ad unum omnes praesidiumque expugnatum.
Trecentos sex perisse satis conuenit, unum prope puberem aetate relictum, stirpem
genti Fabiae dubiisque rebus populi Romani saepe domi bellique uel maximum
futurum auxilium.
[2,51] (LI)
(1) Cum haec accepta clades est, iam C- Horatius et T- Menenius consules erant. (2)
Menenius aduersus Tuscos uictoria elatos confestim missus. Tum quoque male
pugnatum est, et Ianiculum hostes occupauere; obsessaque urbs foret super bellum
annona premente -- transierant enim Etrusci Tiberim --, ni Horatius consul ex Volscis
esset reuocatus. Adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo pugnatum ad Spei
sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam. (3) Ibi quamquam paruo momento
superior Romana res fuit, meliorem tamen militem recepto pristino animo in futura
proelia id certamen fecit. (4) A. Verginius et Sp- Seruilius consules fiunt. Post
acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie, populationes erant, et uelut
ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus dabant; non usquam pecora tuta,
non agrestes erant. (5) Capti deinde eadem arte sunt, qua ceperant Fabios. Secuti dedita
opera passim ad inlecebras propulsa pecora praecipitauere in insidias. (6) Quo plures
erant, maior caedes fuit. Ex hac clade atrox ira maioris cladis causa atque initium fuit.
traiecto enim nocte Tiberi castra Seruili consulis adorti sunt oppugnare. Inde fusi
magna caede in Ianiculum se aegre recepere. (7) Confestim consul et ipse transit
Tiberim, castra sub Ianiculo communit. Postero die luce orta nonnihil et hesterna
felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamuis in praecipitia, dum
celeriora essent, agebat consilia, temere aduerso Ianiculo ad castra hostium aciem
erexit (8) foediusque inde pulsus, quam pridie pepulerat, interuentu collegae ipse
exercitusque est seruatus. (9) Inter duas acies Etrusci, cum in uicem his atque illis terga
darent, occidione occisi. Ita oppressum temeritate felici Veiens bellum.
[2,52] (LII)
(1) Vrbi cum pace laxior etiam annona rediit et aduecto ex Campania frumento et,
postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo, quod abditum fuerat, prolato. (2)
Ex copia deinde otioque lasciuire rursus animi et pristina mala, postquam foris deerant,
domi quaerere. Tribuni plebem agitare suo ueneno, agraria lege; in resistentes incitare
patres nec in uniuersos modo sed in singulos. (3) Q- Considius et T- Genucius, auctores
agrariae legis, T- Menenio diem dicunt. Inuidiae erat amisum Cremerae praesidium,
cum haud procul inde statiua consul habuisset; (4) ea oppressit, cum et patres haud
minus quam pro Coriolano adnisi essent, et patris Agrippae fauor hauddum exoleuisset.
(5) In multa temperarunt tribuni; cum capitis anquisissent, duo milia aeris damnato
multam dixerunt. Ea in caput uertit. Negant tulisse ignominiam aegritudinemque; inde
morbo absumptum esse. (6) Alius deinde reus Sp- Seruilius, ut consulatu abiit, C-
Nautio et P- Valerio consulibus, initio statim anni ab L- Caedicio et T- Statio tribunis
die dicta non, ut Menenius, precibus suis aut patrum, sed cum multa fiducia
innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit. (7) Et huic proelium cum Tuscis ad
Ianiculum erat crimini. Sed feruidi animi uir, ut in publico periculo ante, sic tum in suo,
non tribunos modo, sed plebem oratione feroci refutando exprobrandoque T- Meneni
damnationem mortemque, cuius patris munere restituta quondam plebs eos ipsos,
quibus tum saeuiret, magistratus, eas leges haberet, periculum audacia discussit. (8)
Iuuit et Verginius collega, testis productus, participando laudes; magis tamen
Menenianum -- adeo mutauerant animi -- profuit iudicium.
[2,53] (LIII)
(1) Certamina domi finita; Veiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant.
P- Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios
missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur
tantamque trepidationem iniecit, ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad
arcendam hostium uim, ea porta, cui signa primum intulerat, caperetur. (2) Intra uallum
deinde caedes magis quam proelium esse. Tumultus e castris et in urbem penetrat;
tamquam Veiis captis, ita pauidi Veientes ad arma currunt. Pars Sabinis eunt subsidio,
pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur. (3) Paulisper auersi turbatique
sunt; deinde et ipsi utroque uersis signis resistunt, et eques ab consule inmissus Tuscos
fundit fugatque; eademque hora duo exercitus, duae potentissimae et maximae
finitimae gentes superatae sunt. (4) Dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in
Latino agro posuerant castra populatique fines erant. Eos per se ipsi Latini adsumptis
Hernicis sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt; (5) ingenti praeda praeter
suas reciperatas res potiti sunt. Missus tamen ab Roma consul in Volscos C- Nautius;
mos, credo, non placebat sine Romano duce exercituque socios propriis uiribus
consiliisque bella gerere. (6) Nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in
Volscos est, nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent.
[2,54] (LIV)
(1) L- Furius inde et C- Manlius consules. Manlio Veientes prouincia euenit. Non
tamen bellatum; indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento stipendioque
imperato. (2) Paci exteruae confestim continuatur discordia domi. Agrariae legis
tribuniciis stimulis plebs furebat. Consules, nihil Meneni damnatione nihil periculo
deterriti Seruilii, summa ui resistunt. Abeuntes magistratu Cn- Genucius tribunus plebis
arripuit. (3) L- Aemilius et Opiter Verginius consulatum ineunt; Vopiscum Iulium pro
Verginio in quibusdam annalibus consulem inuenio. Hoc anno -- quoscumque consules
habuit -- rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis
quam iuniores patrum. (4) Suadent, monent, honoribus et administratione rei publicae
abstineant; consulares uero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam
pompam funeris putent; claris insignibus uelut infulis uelatos ad mortem destiuari. (5)
Quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant, consulatum
captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, uelut apparitori tribunicio,
omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse; (6) si se commouerit, si respexerit
patres, si aliud quam plebem esse in re publica crediderit, exilium Cn- Marci, Meneni
damnationem et mortem sibi proponat ante oculos. (7) His accensi uocibus patres
consilia inde non publica, sed in priuato seductaque a plurium conscientia habuere. Vbi
cum id modo constaret, iure an iniuria eripiendos esse reos, atrocissima quaeque
maxime placebat sententia, nec auctor quamuis audaci facinori deerat. (8) Igitur iudicii
die, cum plebs in foro erecta expectatione staret, mirari primo, quod non descenderet
tribunus; dein, cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et
desertam ac proditam causam publicam queri; (9) tandem, qui obuersati uestibulo
tribuni fuerant, nuntiant domi mortuum esse inuentum. Quod ubi in totam contionem
pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio. Praecipuus
pauor tribunos inuaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent, morte collegae
monitos. (10) Nec patres satis moderate ferre laetitiam; adeoque neminem noxiae
paenitebat, ut etiam insontes fecisse uideri uellent, palamque ferretur malo domandam
tribuniciam potestatem.
[2,55] (LV)
(1) Sub hac pessimi exempli uictoria dilectus edicitur, pauentibusque tribunis sine
intercessione ulla consules rem peragunt. (2) Tum uero irasci plebs tribunorum magis
silentio quam consulum imperio et dicere actum esse de libertate sua, rursus ad antiqua
reditum; cum Genucio una mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem. Aliud
agendum ac cogitandum, quo modo resistatur patribus; (3) id autem unum consilium
esse, ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii habeat, defendat. Quattuor et uiginti
lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius neque
infirmius, si sint, qui contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere. (4)
His uocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem,
quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a
consulibus. (5) Volero appellat tribunos. Cum auxilio nemo esset, consules spoliari
hominem et uirgas expediri iubent. "Prouoco" inquit, "ad populum" Volero, "quoniam
tribuni ciuem Romanum in conspectu suo uirgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a
uobis trucidari". Quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor.
(6) Tum Volero, et praeualens ipse et adiuuantibus aduocatis repulso lictore, ubi
indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit
clamitans (7) "Prouoco et fidem plebis inploro. Adeste ciues, adeste commilitones;
nihil est quod expectetis tribunos, quibus ipsis uestro auxilio opus est". (8) Concitati
homines ueluti ad proelium se expediunt; apparebatque omne discrimen adesse, nihil
cuiquam sanctum non publici fore, non priuati iuris. (9) Huic tantae tempestati cum se
consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine uiribus esse.
Violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam conpelluntur, incerti, quatenus
Volero exerceret uictoriam. (10) Conticescente deinde tumultu cum in senatum uocari
iussissent, queruntur iniurias suas, uim plebis, Voleronis audaciam. (11) Multis
ferociter dictis sententiis uicere seniores, quibus ira patrum aduersus temeritatem plebis
certari non placuit.
[2,56] (LVI)
(1) Voleronem amplexa fauore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum
annum, qui L- Pinarium P- Furium consules habuit. (2) Contraque omnium opinionem,
qui eum uexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post
publicam causam priuato dolore habito, ne uerbo quidem uiolatis consulibus,
rogationem tulit ad populum, ut plebei magistratus tributis comitiis fierent. (3) Haud
parua res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem
potestatem per clientium suffragia creandi, quos uellent, tribunos auferret. (4) Huic
actioni gratissimae plebi cum summa ui resisterent patres, nec, quae una uis ad
resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio auctoritate aut consulum aut
principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine grauis certaminibus in annum
extrahitur. (5) Plebs Voleronem tribunum reficit; patres, ad ultimum dimicationis rati
rem uenturam, Ap. Claudium, Appi filium, iam inde a paternis certaminibus inuisum
infestumque plebi, consulem faciunt. Collega ei T- Quinctius datur. (6) Principio statim
anni nihil prius quam de lege agebatur. Sed ut inuentor legis Volero, sic Laetorius,
collega eius, auctor cum recentior, tum acrior erat. (7) Ferocem faciebat belli gloria
ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. Is, cum Volero nihil
praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem
Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, (8)
cum a patribus non consulem, sed carnificem ad uexandam et lacerandam plebem
creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati
animoque. (9) Itaque deficiente oratione "Quando quidem non tam facile loquor"
inquit, "Quirites, quam, quod locutus sum, praesto, crastino die adeste. Ego hic aut in
conspectu uestro moriar aut perferam legem". (10) Occupant tribuni templum postero
die; consules nobilitasque ad inpediendam legem in contione consistunt. Submoueri
Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant. (11) Adulescentes nobiles stabant
nihil cedentes uiatori. Tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet. Consul Appius
negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium; (12) non enim populi, sed plebis
eum magistratum esse; nec illum ipsum submouere pro imperio posse more maiorum,
quia ita dicatur "Si uobis uidetur, discedite, Quirites". Facile contemptim de iure
disserendo perturbare Laetorium poterat. (13) Ardens igitur ira tribunus uiatorem mittit
ad consulem, consul lictorem ad tribunum, priuatum esse clamitans, sine imperio, sine
magistratu; (14) uiolatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno
in consulem esset, et concursus hominum in forum, ex tota urbe concitatae
multitudinis, fieret. Sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem; (15)
certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus
negotio dato, ut collegam ui, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc
plebem saeuientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos, ut concilium dimitterent;
darent irae spatium : (16) non uim suam illis tempus adempturum, sed consilium
uiribus additurum, et patres in populi et consulem in patrum fore potestate.
[2,57] (LVII)
(1) Aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus. (2) Dimisso
tandem concilio plebis senatum consules habent. Vbi cum timor atque ira in uicem
sententias uariassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum
auocabantur eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent,
quod eius opera mitigata discordia esset. (3) Ab Appio petitur, ut tantam consularem
maiestatem esse uellet, quanta esse in concordi ciuitate posset. Dum tribuni
consulesque ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse uirium in medio;
distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in manu sit, quam ut incolumis
sit, quaeri. (4) Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum
ac deseri, non consulem senatui, sed senatum consuli deesse; grauiores accipi leges,
quam in Sacro monte acceptae sint. Victus tamen patrum consensu quieuit. Lex silentio
perfertur.
[2,58] (LVIII)
(1) Tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. Numero etiam additos tres,
perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. (2) Nominat quoque tribunos, Cn-
Siccium, L- Numitorium, M- Duillium, Sp- Icilium, L- Mecilium. (3) Volscum
Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. Vastauerant agros, ut, si
qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet; conpositis deinde rebus castra retro
mouere. (4) Ap. Claudius in Volscos missus, Quinctio Aequi prouincia euenit. Eadem
in militia saeuitia Appi, quae domi, esse, liberior, quod sine tribuniciis uinculis erat. (5)
Odisse plebem plus quam paterno odio : se uictum ab ea, se unico consule electo
aduersus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu,
nequaquam tanta patrum spe, priores inpedierint consules. (6) Haec ira indignatioque
ferocem animum ad uexandum saeuo imperio exercitum stimulabat. Nec ulla ui domari
poterat; tantum certamen animis inbiberant. (7) Segniter, otiose, neglegenter,
contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus coercebat; si citius agi uellet agmen,
tardius sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere
industriam; (8) praesenti uultus demittere, tacite praetereuntem execrari, ut inuictus ille
odio plebeio animus interdum moueretur. (9) Omni nequiquam acerbitate prompta nihil
iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei
cauillans interdum et Volerones uocare.
[2,59] (LIX)
(1) Nihil eorum Volsci nesciebant instabantque eo magis sperantes idem certamen
animorum aduersus Appium habiturum exercitum Romanum, quod aduersus Fabium
consulem habuisset. (2) Ceterum multo Appio quam Fabio uiolentior fuit; non enim
uincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed uinci uoluit. Productus in aciem turpi
fuga petit castra nec ante restitit, quam signa inferentem Volscum munimentis uidit
foedamque extremi agminis caedem. (3) Tum expressa uis ad pugnandum, ut uictor
iam a uallo submoueretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem
Romanum noluisse, alibi gaudere sua clade atque ignominia. (4) Quibus nihil infractus
ferox Appii animus cum insuper saeuire uellet contionemque aduocaret, concurrunt ad
eum legati tribunique monentes, ne utique experiri uellet imperium, cuius uis omnis in
consensu oboedientium esset. (5) Negare uulgo milites se ad contionem ituros,
passimque exaudiri uoces postulantium, ut castra ex Volsco agro moueantur. Hostem
uictorem paulo ante prope in portis ac uallo fuisse, ingentisque mali non suspicionem
modo sed apertam speciem obuersari ante oculos. (6) Victus tandem, quando quidem
nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem
pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit. (7) Cum
maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, nouissimos
adoriuntur. A quibus perlatus ad primos tumultus eo pauore signaque et ordines
turbauit, ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset. Nemo uuius nisi fugae
memor. (8) Ita effuso agmine per stragem corporum armorumque euasere, ut prius
hostis desisteret sequi quam Romanus fugere. (9) Tandem collectis ex dissipato cursu
militibus consul, cum reuocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro
castra posuit; aduocataque contione inuectus haud falso in proditorem exercitum
militaris disciplinae, desertorem signorum, (10) ubi signa, ubi arma essent, singulos
rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos, (11) ad hoc centuriones
duplicariosque, qui reliquerant ordines, uirgis caesos securi percussit; cetera multitudo
sorte decumus quisque ad supplicium lecti.
[2,60] (LX)
(1) Contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis certatum est.
Et natura Quinctius erat lenior, et saeuitia infelix collegae, quo is magis gauderet
ingenio suo, effecerat. (2) Huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se
Aequi, uagari populabundum hostem per agros passi; nec ullo ante bello latius inde
acta praeda. (3) Ea omnis militi data est. Addebantur et laudes, quibus haud minus
quam praemio gaudent militum animi. Cum duci tum propter ducem patribus quoque
placatior exercitus redit, sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab senatu
memorans. (4) Varia fortuna belli atroci discordia domi forisque annum exactum
insignem maxime comitia tributa efficiunt, res maior uictoria suscepti certaminis quam
usu; (5) plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est patribus ex concilio
submouendis, quam uirium aut plebi additum est aut demptum patribus.
[2,61] (LXI)
(1) Turbulentior inde annus excepit L- Valerio T- Aemilio consulibus, cum propter
certamina ordinum de lege agraria tum propter iudicium Ap. Claudi, cui, (2) acerrimo
aduersario legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio consuli sustinenti,
M- Duillius et Cn- Siccius diem dixere. (3) Numquam ante tam inuisus plebi reus ad
iudicium uocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum. (4) Patres
quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt : propugnatorem senatus maiestatisque
uindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum
dumtaxat in certamine egressum, iratae obici plebi. (5) Vnus e patribus, ipse Ap.
Claudius, et tribunos et plebem et suum iudicium pro nihilo habebat. Illum non minae
plebis, non senatus preces perpellere umquam potuere, non modo ut uestem mutaret aut
supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum ad
populum agenda causa esset, aliquid leniret atque submitteret. (6) Idem habitus oris,
eadem contumacia in uultu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut magna pars plebis
Appium non minus reum timeret, quam consulem timuerat. (7) Semel causam dixit,
quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu; adeoque constantia sua et
tribunos obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua uoluntate prodicerent, trahi deinde
rem sinerent. (8 ) Haud ita multum interim temporis fuit; ante tamen, quam prodicta
dies ueniret, morbo moritur. (9) Cuius cum laudationem tribuni plebis inpedire
conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti uiri noluit et
laudationem tam aequis auribus mortui audiuit, quam uiui accusationem audierat, et
exequias frequens celebrauit.
[2,62] (LXII)
(1) Eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad
proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. Prohibuit foeda tempestas
cum grandine ac tonitribus caelo deiecta. (2) Admirationem deinde auxit signo receptui
dato adeo tranquilla serenitas reddita, ut uelut numine aliquo defensa castra oppugnare
iterum religio fuerit. Omnis ira belli ad populationem agri uertit. (3) Alter consul
Aemilius in Sabinis bellum gessit. Et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, uastati agri
sunt. (4) Incendiis deinde non uillarum modo sed etiam uicorum, quibus frequenter
habitabatur, Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi
postero die rettulere castra in tutiora loca. (5) Id satis consuli uisum, cur pro uicto
relinqueret hostem, integro inde decedens bello.
[2,63] (LXIII)
(1) nter haec bella manente discordia domi consules T- Numicius Priscus A. Verginius
facti. (2) Non ultra uidebatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque uis
parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis uillarum fugaque agrestium cognitum
est. Ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit. (3) Consules,
coacti extemplo ab senatu, ad bellum educta ex urbe iuuentute tranquilliorem ceteram
plebem fecerunt. (4) Et hostes quidem, nihil aliud quam perfusis uano timore Romanis,
citato agmine abeunt; (5) Numicius Antium aduersus Volscos, Verginius contra
Aequos profectus. Ibi ex insidiis prope magna accepta clade uirtus militum rem
prolapsam neglegentia consulis restituit. Melius in Volscis imperatum est; (6) fusi
primo proelio hostes fugaque in urbem Antium, ut tum res erant, opulentissimam acti.
Quam consul oppugnare non ausus Caenonem, aliud oppidum nequaquam tam
opulentum, ab Antiatibus cepit. (7) Dum Aequi Volscique Romanos exercitus tenent,
Sabini usque ad portas urbis populantes incessere. Deinde ipsi paucis post diebus ab
duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso in finis, plus cladium, quam
intulerant, acceperunt.
[2,64] (LXIV)
(1) Extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sollicitae pacis certamine
patrum et plebis. (2) Irata plebs interesse consularibus comitiis noluit; per patres
clientesque patrum consules creati T- Quinctius Q- Seruilius. Similem annum priori
consules habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla. (3) Sabini
Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia circum Anienem
flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas
hominum pecorumque egere. (4) Quos Seruilius consul infesto ex :ercitu insecutus
ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit,
ut nihil bello intactum relinqueret multiplicique capta praeda rediret. (5) Et in Volscis
res publica egregie gesta cum ducis tum militum opera. Primum aequo campo signis
conlatis puguatum ingenti caede utrimque, plurimo sanguine. (6) Et Romani, quia
paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul
fugere hostes ab cornu altero clamitans concitasset aciem. Impetu facto, dum se putant
uincere, uicere. (7) Consul metuens, ne nimis instando renouaret certamen, signum
receptui dedit. (8) Intercessere pauci dies, uelut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta,
per quos ingens uis hominum ex omnibus Volscis Aequisque populis in castra uenit,
haud dubitans, si senserint, Romanos nocte abituros. (9) Itaque tertia fere uigilia ad
castra oppugnanda ueniunt. (10) Quinctius sedato tumultu, quem terror subitus
exciuerat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in
stationem educit, cornicines tubicinesque in equos inpositos canere ante uallum iubet
sollicitumque hostem ad lucem tenere. (11) Reliquum noctis adeo tranquilla omnia in
castris fuere, ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum
peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui
et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeuiebant, intentos uelut ad
impetum hostium tenuit.
[2,65] (LXV)
(1) Vbi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando
et uigiliis Volscum primo impetu perculit; (2) quamquam cessere magis quam pulsi
hostes sunt, quia ab tergo erant cliui, in quos post principia integris ordinibus tutus
receptus fuit. Consul, ubi ad iniquum locum uentum est, sistit aciem. Miles aegre
teneri, clamare et poscere, ut perculsis instare liceat. (3) Ferocius agunt equites;
circumfusi duci uociferantur se ante signa ituros. Dum cunctatur consul uirtute militum
fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros, clamoremque res est secuta. Fixis in
terram pilis, quo leuiores ardua euaderent, cursu subeunt. (4) Volscus effusis ad
primum impetum missilibus telis saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes
turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco. Sic prope oneratum est sinistrum
Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem simul
ignauiam pudore metum excussisset. (5) Restitere primo obstinatis animis; deinde, ut
obtinentes locum uires refecerant, audent ultro gradum inferre et clamore renouato
commouent aciem; tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniquitatem
loci. (6) Iam prope erat, ut in summum cliui iugum euaderent, cum terga hostes dedere
effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. In eo
pauore castra capiuntur. Qui Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt. (7) Antium
et Romanus exercitus ductus. Paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium
noua ui, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.
|