[3,1] I.
(1) Antio capto, T- Aemilius et Q- Fabius consules fiunt. Hic erat Fabius qui
unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat. (2) Iam priore consulatu
Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor; itaque secundo quoque consulatu eius
et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra consules saepe
temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati, suscipiunt, et consul
manebat in sententia sua. (3) Possessores et magna pars patrum, tribuniciis
se iactare actionibus principem ciuitatis et largiendo de alieno popularem
fieri querentes, totius inuidiam rei a tribunis in consulem auerterant. (4)
Atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset :
T- Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis
esse; (5) Antium, opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse; ita
sine querellis possessorum plebem in agros ituram, ciuitatem in concordia
fore. (6) Haec sententia accepta est. Triumuiros agro dando creat T-
Quinctium A- Verginium P- Furium; iussi nomina dare qui agrum accipere
uellent. (7) Fecit statim, ut fit, fastidium copia adeoque pauci nomina
dedere ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur; cetera multitudo
poscere Romae agrum malle quam alibi accipere. (8) Aequi a Q- Fabio -- is eo
cum exercitu uenerat -- pacem petiere, inritamque eam ipsi subita incursione
in agrum Latinum fecere.
[3,2] II.
(1) Q- Seruilius insequenti anno -- is enim cum Sp- Postumio consul fuit --
in Aequos missus in Latino agro statiua habuit. Quies necessaria morbo
implicitum exercitum tenuit. (2) Extractum in tertium annum bellum est Q-
Fabio et T- Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is uictor pacem
Aequis dederat, ea prouincia data. (3) Qui haud dubia spe profectus famam
nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gentis missos nuntiare
iussit Q- Fabium consulem dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma
Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam illis antea dederat.
(4) Quorum id perfidia et periurio fiat, deos nunc testes esse, mox fore
ultores. Se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam
pati hostilia malle. (5) Si paeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam
fore : sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum.
(6) Haec dicta adeo nihil mouerunt quemquam ut legati prope uiolati sint
exercitusque in Algidum aduersus Romanos missus. (7) Quae ubi Romam sunt
nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem alterum ab urbe
exciuit. Ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa ut
confestim dimicarent. (8) Sed cum forte haud multum diei superesset, unus ab
statione hostium exclamat : "Ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum.
(9) In noctem imminentem aciem instruitis; longiore luce ad id certamen quod
instat nobis opus est. Crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia
pugnandi; ne timete." (10) His uocibus inritatus miles in diem posterum in
castra reducitur, longam uenire noctem ratus quae moram certamini faceret.
Tum quidem corpora cibo somnoque curant; ubi inluxit postero die, prior
aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi processere. (11) Proelium
fuit utrimque uehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat et Aequos
conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea fidei
ultima audere et experiri cogebat. (12) Non tamen sustinuere aciem Romanam
Aequi; pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad
pacem animis ferox multitudo increpare duces quod in aciem, qua pugnandi arte
Romanus excellat, commissa res sit; (13) Aequos populationibus
incursionibusque meliores esse et multas passim manus quam magnam molem unius
exercitus rectius bella gerere.
[3,3] III.
(1) Relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu inuasere fines
Romanos, ut ad urbem quoque terrorem pertulerint. (2) Necopinata etiam res
plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne uictus ac prope in castris
obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat; (3) agrestesque
pauidi incidentes portis non populationem nec praedonum paruas manus, sed
omnia uano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto
agmine ruere ad urbem clamabant. (4) Ab his proximi audita incerta eoque
uaniora ferre ad alios. Cursus clamorque uocantium ad arma haud multum a
pauore captae urbis abesse. (5) Forte ab Algido Quinctius consul redierat
Romam. Id remedium timori fuit; tumultuque sedato uictos timeri increpans
hostes, praesidia portis imposuit. (6) Vocato dein senatu cum ex auctoritate
patrum iustitio indicto profectus ad tutandos fines esset Q- Seruilio
praefecto urbis relicto, hostem in agris non inuenit. (7) Ab altero consule
res gesta egregie est; qui, qua uenturum hostem sciebat, grauem praeda eoque
impeditiore agmine incedentem adgressus, funestam populationem fecit. (8)
Pauci hostium euasere ex insidiis, praeda omnis recepta est. Sic finem
iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit. (9)
Census deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum. Censa ciuium capita
centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos
orbasque. (10) In Aequis nihil deinde memorabile actum; in oppida sua se
recepere, uri sua popularique passi. Consul cum aliquotiens per omnem hostium
agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude praedaque Romam rediit.
[3,4] IV.
(1) Consules inde A- Postumius Albus Sp- Furius Fusus. Furios Fusios
scripsere quidam; id admoneo, ne quis immutationem uirorum ipsorum esse quae
nominum est putet. (2) Haud dubium erat quin cum Aequis alter consulum bellum
gereret. Itaque Aequi ab Ecetranis Volscis praesidium petiere; quo cupide
oblato -- adeo ciuitates hae perpetuo in Romanos odio certauere -- bellum
summa ui parabatur. (3) Sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad
Aequos descisse. Suspecta et colonia Antium fuit, quod magna uis hominum
inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos; isque miles per bellum
Aequicum uel acerrimus fuit; (4) compulsis deinde in oppida Aequis, ea
multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis
abalienauit. (5) Necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum
esset, datum negotium est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis
quaererent quid rei esset. (6) Qui cum haud grauate uenissent, introducti a
consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata ut magis suspecti quam
uenerant dimitterentur. (7) Bellum inde haud dubium haberi. Sp- Furius
consulum alter cui ea prouincia euenerat profectus in Aequos, Hernicorum in
agro populabundum hostem inuenit, ignarusque multitudinis, quia nusquam
uniuersa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnae commisit.
(8) Primo concursu pulsus se intra castra recepit. Neque is finis periculi
fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta ui castra sunt circumsessa
atque oppugnata ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset. (9) Hernici et
male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiauerunt, tantumque
terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti ultimae semper
necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur uideret
ne quid res publica detrimenti caperet. (10) Ipsum consulem Romae manere ad
conscribendos omnes qui arma ferre possent optimum uisum est : pro consule T-
Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti; (11) ad eum explendum
Latini Hernicique et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites -- ita
tum repentina auxilia appellabant -- iussi.
[3,5] V.
(1) Multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia
superante multitudine hostes carpere multifariam uires Romanas, ut non
suffecturas ad omnia, adgressi sunt; (2) simul castra oppugnabantur, simul
pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua
fortuna daret, temptandam. (3) L- Valerius ad praesidium urbis relictus,
consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. (4) Nihil remissum
ab ulla parte curae aut laboris; uigiliae in urbe, stationes ante portas
praesidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu,
iustitium per aliquot dies seruatum. (5) Interim in castris Furius consul,
cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta
erupit et, cum persequi posset, metu substitit ne qua ex parte altera in
castra uis fieret. (6) Furium legatum -- frater idem consulis erat -- longius
extulit cursus; nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab
tergo incursum uidit. Ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis ut
uiam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit. (7) Et consul nuntio
circumuenti fratris conuersus ad pugnam, dum se temere magis quam satis caute
in mediam dimicationem infert, uolnere accepto aegre ab circumstantibus
ereptus et suorum animos turbauit et ferociores hostes fecit; (8) qui caede
legati et consulis uolnere accensi nulla deinde ui sustineri potuere, ut
compulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec uiribus pares;
uenissetque in periculum summa rerum, ni T- Quinctius peregrinis copiis, cum
Latino Hernicoque exercitu, subuenisset. (9) Is intentos in castra Romana
Aequos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus simul ad signum
ab se procul editum ex castris eruptione facta, magnam uim hostium
circumuenit. (10) Minor caedis, fuga effusior Aequorum in agro fuit Romano,
in quos palatos praedam agentes Postumius aliquot locis, quibus opportuna
imposuerat praesidia, impetum dedit. Hi uagi dissipato agmine fugientes in
Quinctium uictorem cum saucio consule reuertentem incidere; (11) tum
consularis exercitus egregia pugna consulis uolnus, legati et cohortium ultus
est caedem. Magnae clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae.
(12) Difficile ad fidem est in tam antiqua re quot pugnauerint ceciderintue
exacto adfirmare numero; audet tamen Antias Valerius concipere summas : (13)
Romanos cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos : ex
praedatoribus Aequorum qui populabundi in finibus Romanis uagabantur ab A-
Postumio consule duo milia et quadringentos caesos : ceteram multitudinem
praedam agentem quae inciderit in Quinctium nequaquam pari defunctam esse
caede : interfecta inde quattuor milia et, exsequendo subtiliter numerum,
ducentos ait et triginta. (14) Vt Romam reditum est et iustitium remissum,
caelum uisum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obuersata oculis
aut uanas exterritis ostentauere species. His auertendis terroribus in
triduum feriae indictae, per quas omnia delubra pacem deum exposcentium
uirorum mulierumque turba implebantur. (15) Cohortes inde Latinae Hernicaeque
ab senatu gratiis ob impigram militiam actis remissae domos. Antiates mille
milites, quia serum auxilium post proelium uenerant, prope cum ignominia
dimissi.
[3,6] VI.
(1) Comitia inde habita; creati consules L- Aebutius P- Seruilius. Kalendis
Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum ineunt. (2) Graue
tempus et forte annus pestilens erat urbi agrisque, nec hominibus magis quam
pecori, et auxere uim morbi terrore populationis pecoribus agrestibusque in
urbem acceptis. (3) Ea conluuio mixtorum omnis generis animantium et odore
insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu ac uigiliis
angebat, ministeriaque in uicem ac contagio ipsa uolgabant morbos. (4) Vix
instantes sustinentibus clades repente legati Hernici nuntiant in agro suo
Aequos Volscosque coniunctis copiis castra posuisse, inde exercitu ingenti
fines suos depopulari. (5) Praeterquam quod infrequens senatus indicio erat
sociis adflictam ciuitatem pestilentia esse, maestum etiam responsum tulere,
ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas tutarentur; urbem Romanam subita
deum ira morbo populari; si qua eius mali quies ueniat, ut anno ante, ut
semper alias, sociis opem laturos. (6) Discessere socii, pro tristi nuntio
tristiorem domum referentes, quippe quibus per se sustinendum bellum erat
quod uix Romanis fulti uiribus sustinuissent. (7) Non diutius se in Hernico
hostis continuit; pergit inde infestus in agros Romanos, etiam sine belli
iniuria uastatos. Vbi cum obuius nemo ne inermis quidem fieret, perque omnia
non praesidiis modo deserta sed etiam cultu agresti transirent, peruenere ad
tertium lapidem Gabina uia. (8) Mortuus Aebutius erat Romanus consul; collega
eius Seruilius exigua in spe trahebat animam; adfecti plerique principum,
patrum maior pars, militaris fere aetas omnis, ut non modo ad expeditiones
quas in tanto tumultu res poscebat, sed uix ad quietas stationes uiribus
sufficerent. (9) Munus uigiliarum senatores, qui per aetatem ac ualetudinem
poterant, per se ipsi obibant; circumitio ac cura aedilium plebi erat; ad eos
summa rerum ac maiestas consularis imperii uenerat.
[3,7] VII.
(1) Deserta omnia, sine capite, sine uiribus, di praesides ac fortuna urbis
tutata est, quae Volscis Aequisque praedonum potius mentem quam hostium
dedit. (2) Adeo enim nullam spem non potiundi modo sed ne adeundi quidem
Romana moenia animus eorum cepit tectaque procul uisa atque imminentes tumuli
auertere mentes eorum, (3) ut totis passim castris fremitu orto quid in uasto
ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus
tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis, petere possent,
signa repente conuellerent transuersisque itineribus per Labicanos agros in
Tusculanos colles transirent. Eo uis omnis tempestasque belli conuersa est.
(4) Interim Hernici Latinique pudore etiam, non misericordia solum, moti si
nec obstitissent communibus hostibus infesto agmine Romanam urbem petentibus
nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt. (5)
Vbi cum hostes non inuenissent, secuti famam ac uestigia obuii fiunt
descendentibus ab Tusculana in Albanam uallem. Ibi haudquaquam aequo proelio
pugnatum est, fidesque sua sociis parum felix in praesentia fuit. (6) Haud
minor Romae fit morbo strages quam quanta ferro sociorum facta erat. Consul
qui unus supererat moritur; mortui et alii clari uiri, M- Valerius, T-
Verginius Rutulus augures, Ser. Sulpicius curio maximus; (7) et per ignota
capita late uagata est uis morbi; inopsque senatus auxilii humani ad deos
populum ac uota uertit : iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire
pacemque exposcere deum. (8) Ad id quod sua quemque mala cogebant auctoritate
publica euocati omnia delubra implent. Stratae passim matres, crinibus templa
uerrentes, ueniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.
[3,8] VIII.
(1) Inde paulatim, seu pace deum impetrata seu grauiore tempore anni iam
circumacto, defuncta morbis corpora salubriora esse incipere; (2) uersisque
animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna exissent, P- Valerius
Publicola tertio die quam interregnum inierat consules creat L- Lucretium
Tricipitinum et T- Veturium Geminum, siue ille Vetusius fuit. (3) Ante diem
tertium idus Sextiles consulatum ineunt, iam satis ualida ciuitate ut non
solum arcere bellum sed ultro etiam inferre posset. (4) Igitur nuntiantibus
Hernicis in fines suos transcendisse hostes impigre promissum auxilium. Duo
consulares exercitus scripti. Veturius missus in Volscos ad bellum ultro
inferendum; (5) Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro oppositus
non ultra quam in Hernicos procedit. Veturius primo proelio hostes fundit
fugatque; (6) Lucretium dum in Hernicis sedet praedonum agmen fefellit supra
montes Praenestinos ductum, inde demissum in campos. Vastauere agros
Praenestinum Gabinumque; ex Gabino in Tusculanos flexere colles. (7) Vrbi
quoque Romae ingens praebitus terror, magis in re subita quam quod ad
arcendam uim parum uirium esset. Q- Fabius praeerat urbi; is armata iuuentute
dispositisque praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit. (8) Itaque hostes
praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non ausi, cum circumacto
agmine redirent quanto longius ab urbe hostium abscederent eo solutiore cura,
in Lucretium incidunt consulem iam ante exploratis itineribus suis instructum
et ad certamen intentum. (9) Igitur praeparatis animis repentino pauore
perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque
et compulsos in cauas ualles, cum exitus haud in facili essent,
circumueniunt. (10) Ibi Volscum nomen prope deletum est. Tredecim milia
quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos
quinquaginta uiuos captos, signa uiginti septem militaria relata in quibusdam
annalibus inuenio, ubi etsi adiectum aliquid numero sit, magna certe caedes
fuit. (11) Victor consul ingenti praeda potitus eodem in statiua rediit. Tum
consules castra coniungunt, et Volsci Aequique adflictas uires suas in unum
contulere. Tertia illa pugna eo anno fuit. Eadem fortuna uictoriam dedit;
fusis hostibus etiam castra capta.
[3,9] IX.
(1) Sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque belli res extemplo
urbanos motus excitauerunt. (2) C- Terentilius Harsa tribunus plebis eo anno
fuit. Is consulibus absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per
aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare
imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae ciuitati inuehebatur : (3)
nomine enim tantum minus inuidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse;
(4) quippe duos pro uno dominos acceptos, immoderata, infinita potestate, qui
soluti atque effrenati ipsi omnes metus legum omniaque supplicia uerterent in
plebem. (5) Quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum ut
quinque uiri creentur legibus de imperio consulari scribendis; quod populus
in se ius dederit, eo consulem usurum, non ipsos libidinem ac licentiam suam
pro lege habituros. (6) Qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus
consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q- Fabio uocatur, qui
adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est inuectus ut nihil, si ambo
consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque terroris sit :
(7) insidiatum eum et tempore capto adortum rem publicam. (8) Si quem
similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di tribunum dedissent,
non potuisse sisti. Mortuis duobus consulibus, iacente aegra ciuitate, in
conluuione omnium rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum
leges fuisse, ducem Volscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum. (9) Quid
tandem ? Illi non licere, si quid consules superbe in aliquem ciuium aut
crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus quorum in
aliquem saeuitum sit ? (10) Non illum consulare imperium sed tribuniciam
potestatem inuisam intolerandamque facere; quam placatam reconciliatamque
patribus de integro in antiqua redigi mala. Neque illum se deprecari quo
minus pergat ut coeperit. (11) "Vos" inquit Fabius, "ceteri tribuni, oramus,
ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad
perniciem uniuersorum comparatam esse; tribunos plebis uos creatos, non
hostes patribus. (12) Nobis miserum, inuidiosum uobis est, desertam rem
publicam inuadi. Non ius uestrum, sed inuidiam minueritis. Agite cum collega
ut rem integram in aduentum consulum differat. Ne Aequi quidem ac Volsci,
morbo absumptis priore anno consulibus, crudeli superboque nobis bello
institere." (13) Agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione,
re ipsa sublata, consules extemplo arcessiti.
[3,10] X.
(1) Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit. Et auget
gloriam adueniens exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per
triduum cognitum abduceret. Reliqua uendita, quibus domini non exstitere. (2)
Debebatur omnium consensu consuli triumphus; sed dilata res est, tribuno de
lege agente; id antiquius consuli fuit. (3) Iactata per aliquot dies cum in
senatu res tum apud populum est; cessit ad ultimum maiestati consulis
tribunus et destitit. Tum imperatori exercituique honos suus redditus. (4)
Triumphauit de Volscis Aequisque; triumphantem secutae suae legiones. Alteri
consuli datum ut ouans sine militibus urbem iniret. (5) Anno deinde
insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio nouos adgressa consules
est; erant consules P- Volumnius Ser. Sulpicius. (6) Eo anno caelum ardere
uisum, terra ingenti concussa motu est. Bouem locutam, cui rei priore anno
fides non fuerat, creditum. Inter alia prodigia et carne pluit, quem imbrem
ingens numerus auium interuolitando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum
ita iacuisse per aliquot dies ut nihil odor mutaret. (7) Libri per duumuiros
sacrorum aditi; pericula a conuentu alienigenarum praedicta, ne qui in loca
summa urbis impetus caedesque inde fierent; inter cetera monitum ut
seditionibus abstineretur. Id factum ad impediendam legem tribuni
criminabantur, ingensque aderat certamen. (8) Ecce, ut idem in singulos annos
orbis uolueretur, Hernici nuntiant Volscos et Aequos, etsi abscisae res sint,
reficere exercitus; Antii summam rei positam; Ecetrae Antiates colonos palam
concilia facere; id caput, eas uires belli esse. (9) Vt haec dicta in senatu
sunt, dilectus edicitur; consules belli administrationem inter se dispertiri
iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi prouincia esset. (10) Tribuni coram
in foro personare, fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad partes
paratos. Iam ne uirtute quidem premi libertatem populi Romani sed arte eludi.
(11) Quia occidione prope occisos Volscos et Aequos mouere sua sponte arma
posse iam fides abierit, nouos hostes quaeri; coloniam fidam propinquam
infamem fieri. Bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, (12)
quam oneratam armis ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exsilio et
relegatione ciuium ulciscentes tribunos. (13) Sic, ne quid aliud actum
putent, uictam legem esse, nisi dum in integro res sit, dum domi, dum togati
sint, caueant ne possessione urbis pellantur, ne iugum accipiant. (14) Si
animus sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos. Nullum terrorem
externum, nullum periculum esse; cauisse deos priore anno ut tuto libertas
defendi posset. Haec tribuni.
[3,11] XI.
(1) At ex parte altera consules in conspectu eorum positis sellis dilectum
habebant. Eo decurrunt tribuni contionemque secum trahunt. Citati pauci uelut
rei experiundae causa, et statim uis coorta. (2) Quemcumque lictor iussu
consulis prendisset, tribunus mitti iubebat; neque suum cuique ius modum
faciebat sed uirium spes, et manu obtinendum erat quod intenderes. (3)
Quemadmodum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, sic patres se in
lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant. (4)
Initium erat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni, quod patres se
submoueri haud sinebant. Nec fere seniores rei intererant, quippe quae non
consilio regenda sed permissa temeritati audaciaeque esset. (5) Multum et
consules se abstinebant, ne cui in conluuione rerum maiestatem suam
contumeliae offerrent. (6) Caeso erat Quinctius, ferox iuuenis qua nobilitate
gentis, qua corporis magnitudine et uiribus. Ad ea munera data a dis et ipse
addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo, non lingua, non
manu promptior in ciuitate haberetur. (7) Hic cum in medio patrum agmine
constitisset, eminens inter alios, uelut omnes dictaturas consulatusque
gerens in uoce ac uiribus suis, unus impetus tribunicios popularesque
procellas sustinebat. (8) Hoc duce saepe pulsi foro tribuni, fusa ac fugata
plebes est; qui obuius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis
appareret, si sic agi liceret, uictam legem esse. (9) Tum prope iam perculsis
aliis tribunis A- Verginius, ex collegio unus, Caesoni capitis diem dicit.
Atrox ingenium accenderat eo facto magis quam conterruerat; eo acrius obstare
legi, agitare plebem, tribunos uelut iusto persequi bello. (10) Accusator
pati reum ruere inuidiaeque flammam ac materiam criminibus suis suggerere;
legem interim non tam ad spem perferendi quam ad lacessendam Caesonis
temeritatem ferre. (11) Ibi multa saepe ab iuuentute inconsulte dicta
factaque in unius Caesonis suspectum incidunt ingenium. Tamen legi
resistebat. (12) Et A- Verginius identidem plebi : "Ecquid sentitis iam, uos,
Quirites, Caesonem simul ciuem et legem quam cupitis habere non posse ? (13)
Quamquam quid ego legem loquor ? Libertati obstat; omnes Tarquinios superbia
exsuperat. Exspectate dum consul aut dictator fiat, quem priuatum uiribus et
audacia regnantem uidetis." Adsentiebantur multi pulsatos se querentes, et
tribunum ad rem peragendam ultro incitabant.
[3,12] XII.
(1) Iam aderat iudicio dies apparebatque uolgo homines in damnatione Caesonis
libertatem agi credere. Tum demum coactus cum multa indignitate prensabat
singulos. Sequebantur necessarii, principes ciuitatis. (2) T- Quinctius
Capitolinus, qui ter consul fuerat, cum multa referret sua familiaeque
decora, adfirmabat (3) neque in Quinctia gente neque in ciuitate Romana
tantam indolem tam maturae uirtutis unquam exstitisse; suum primum militem
fuisse, se saepe uidente pugnasse in hostem. (4) Sp- Furius, missum ab
Quinctio Capitolino sibi eum in dubiis suis rebus uenisse subsidio; neminem
unum esse cuius magis opera putet rem restitutam. (5) L- Lucretius, consul
anni prioris, recenti gloria nitens, suas laudes participare cum Caesone,
memorare pugnas, referre egregia facinora nunc in expeditionibus, nunc in
acie; (6) suadere et monere iuuenem egregium, instructum naturae fortunaeque
omnibus bonis, maximum momentum rerum eius ciuitatis in quamcumque uenisset,
suum quam alienum mallent ciuem esse. (7) Quod offendat in eo, feruorem et
audaciam, aetatem cottidie auferre : quod desideretur, consilium, id in dies
crescere. Senescentibus uitiis, maturescente uirtute, sinerent tantum uirum
senem in ciuitate fieri. (8) Pater inter hos L- Quinctius, cui Cincinnato
cognomen erat, non iterando laudes, ne cumularet inuidiam, sed ueniam errori
atque adulescentiae petendo, sibi qui non dicto, non facto quemquam
offendisset, ut condonarent filium orabat. (9) Sed alii auersabantur preces
aut uerecundia aut metu, alii se suosque mulcatos querentes atroci responso
iudicium suum praeferebant.
[3,13] XIII.
(1) Premebat reum praeter uolgatam inuidiam crimen unum, quod M- Volscius
Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat (2)
se, haud multo post quam pestilentia in urbe fuerat, in iuuentutem grassantem
in Subura incidisse. Ibi rixam natam esse fratremque suum maiorem natu,
necdum ex morbo satis ualidum, pugno ictum ab Caesone cecidisse; (3)
semianimem inter manus domum ablatum, mortuumque inde arbitrari, nec sibi rem
exsequi tam atrocem per consules superiorum annorum licuisse. Haec Volscio
clamitante adeo concitati homines sunt ut haud multum afuerit quin impetu
populi Caeso interiret. (4) Verginius arripi iubet hominem et in uincula
duci. Patricii ui contra uim resistunt. T- Quinctius clamitat, cui rei
capitalis dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum indemnatum
indicta causa non debere uiolari. (5) Tribunus supplicium negat sumpturum se
de indemnato; seruaturum tamen in uinculis esse ad iudicii diem ut, qui
hominem necauerit, de eo supplicii sumendi copia populo Romano fiat. (6)
Ap-pellati tribuni medio decreto ius auxilii sui expediunt : in uincla conici
uetant; sisti reum pecuniamque ni sistatur populo promitti placere
pronuntiant. (7) Summam pecuniae quantam aequum esset promitti, ueniebat in
dubium; id ad senatum reicitur : reus, dum consulerentur patres, retentus in
publico est. (8) Vades dari placuit; unum uadem tribus milibus aeris
obligarunt; quot darentur permissum tribunis est. Decem finierunt; tot
uadibus accusator uadatus est reum. Hic primus uades publico dedit. Dimissus
e foro nocte proxima in Tuscos in exsilium abiit. (9) Iudicii die cum
excusaretur solum uertisse exsilii causa, nihilo minus Verginio comitia
habente, collegae appellati dimisere concilium. (10) Pecunia a patre exacta
crudeliter, ut diuenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim ueluti
relegatus deuio quodam tugurio uiueret.
[3,14] XIV.
(1) Hoc iudicium et promulgata lex exercuit ciuitatem : ab externis armis
otium fuit. (2) Cum uelut uictores tribuni perculsis patribus Caesonis
exsilio prope perlatam esse crederent legem, et quod ad seniores patrum
pertineret cessissent possessione rei publicae, (3) iuniores, id maxime quod
Caesonis sodalium fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt animos; sed ibi
plurimum profectum est quod modo quodam temperauere impetus suos. (4) Cum
primo post Caesonis exsilium lex coepta ferri est, instructi paratique cum
ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi primum submouentes praebuere
causam, adorti sunt ut nemo unus inde praecipuum quicquam gloriae domum
inuidiaeue ferret, mille pro uno Caesones exstitisse plebes quereretur. (5)
Mediis diebus quibus tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis
placidius aut quietius erat. Benigne salutare, adloqui plebis homines, domum
inuitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione
concilia habere, nunquam ulli neque publice neque priuatim truces esse, nisi
cum de lege agi coeptum esset; (6) alibi popularis iuuentus erat. Ne uoce
quidem incommoda, nedum ut ulla uis fieret, paulatim permulcendo tractandoque
mansuefecerant plebem. His per totum annum artibus lex elusa est. Nec cetera
modo tribuni tranquillo peregere, sed refecti quoque in insequentem annum.
[3,15] XV.
(1) Accipiunt ciuitatem placidiorem consules C- Claudius Ap-pi filius et P-
Valerius Publicola. Nihil noui nouus annus attulerat; legis ferendae aut
accipiendae cura ciuitatem tenebat. (2) Quantum iuniores patrum plebi se
magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendebant ut plebi suspectos eos
criminando facerent : (3) coniurationem factam; Caesonem Romae esse;
interficiendorum tribunorum, trucidandae plebis consilia inita; id negotii
datum ab senioribus patrum ut iuuentus tribuniciam potestatem e re publica
tolleret formaque eadem ciuitatis esset quae ante Sacrum montem occupatum
fuerat. (4) Et ab Volscis et Aequis statum iam ac prope sollemne in singulos
annos bellum timebatur, propiusque aliud nouum malum necopinato exortum. (5)
Exsules seruique, ad duo milia hominum et quingenti, duce Ap-pio Herdonio
Sabino nocte Capitolium atque arcem occupauere. (6) Confestim in arce facta
caedes eorum qui coniurare et simul capere arma noluerant : alii inter
tumultum praecipites pauore in forum deuolant : alternae uoces 'ad arma' et
'hostes in urbe sunt' audiebantur. (7) Consules et armare plebem et inermem
pati timebant, incerti quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio
plebis an ab seruili fraude, urbem inuasisset; sedabant tumultus, sedando
interdum mouebant; nec enim poterat pauida et consternata multitudo regi
imperio. (8) Dant tamen arma, non uolgo, tantum ut incerto hoste praesidium
satis fidum ad omnia esset. Solliciti reliquum noctis incertique qui homines,
quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis
urbis loca egere. (9) Lux deinde aperuit bellum ducemque belli. Seruos ad
libertatem Ap-pius Herdonius ex Capitolio uocabat : se miserrimi cuiusque
suscepisse causam, ut exsules iniuria pulsos in patriam reduceret et
seruitiis graue iugum demeret; id malle populo Romano auctore fieri : si ibi
spes non sit, se Volscos et Aequos et omnia extrema temptaturum et
concitaturum.
[3,16] XVI.
(1) Dilucere res magis patribus atque consulibus. Praeter ea tamen quae
denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium esset timere (2) et,
cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex
composito adessent, tum aeterni hostes, Volsci et Aequi, non ad populandos,
ut ante, fines sed ad urbem ut ex parte captam uenirent. (3) Multi et uarii
timores; inter ceteros eminebat terror seruilis ne suus cuique domi hostis
esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare
satis erat tutum; (4) uixque concordia sisti uidebatur posse. Tantum
superantibus aliis ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem timebat;
mansuetum id malum et per aliorum quietem malorum semper exoriens tum quiesse
peregrino terrore sopitum uidebatur. (5) Ad id prope unum maxime inclinatis
rebus incubuit. Tantus enim tribunos furor tenuit ut non bellum, sed uanam
imaginem belli ad auertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse
contenderent; patriciorum hospites clientesque si perlata lege frustra
tumultuatos esse se sentiant, maiore quam uenerint silentio abituros. (6)
Concilium inde legis perferendae habere, auocato populo ab armis. Senatum
interim consules habent, alio se maiore ab tribunis metu ostendente quam quem
nocturnus hostis intulerat.
[3,17] XVII.
(1) Postquam arma poni et discedere homines ab stationibus nuntiatum est, P-
Valerius, collega senatum retinente, se ex curia proripit, inde in templum ad
tribunos uenit. (2) "Quid hoc rei est" inquit, "tribuni ? Ap-pi Herdoni ductu
et auspicio rem publicam euersuri estis ? Tam felix uobis corrumpendis fuit
qui seruitia non commouit auctor ? Cum hostes supra caput sint, discedi ab
armis legesque ferri placet ?" (3) Inde ad multitudinem oratione uersa : "Si
uos urbis, Quirites, si uestri nulla cura tangit, at uos ueremini deos
uestros ab hostibus captos. Iuppiter optimus maximus, Iuno regina et Minerua,
alii di deaeque obsidentur; castra seruorum publicos uestros penates tenent;
(4) haec uobis forma sanae ciuitatis uidetur ? Tantum hostium non solum intra
muros est sed in arce supra forum curiamque; comitia interim in foro sunt,
senatus in curia est; uelut cum otium superat, senator sententiam dicit, alii
Quirites suffragium ineunt. (5) Non quidquid patrum plebisque est, consules,
tribunos, deos hominesque omnes armatos opem ferre, in Capitolium currere,
liberare ac pacare augustissimam illam domum Iouis optimi maximi decuit ? (6)
Romule pater, tu mentem tuam, qua quondam arcem ab his iisdem Sabinis auro
captam recepisti, da stirpi tuae; iube hanc ingredi uiam, quam tu dux, quam
tuus ingressus exercitus est. Primus en ego consul, quantum mortalis deum
possum, te ac tua uestigia sequar." (7) Vltimum orationis fuit, se arma
capere, uocare omnes Quirites ad arma; si qui impediat, iam se consularis
imperii, iam tribuniciae potestatis sacratarumque legum oblitum, quisquis
ille sit, ubicumque sit, in Capitolio, in foro, pro hoste habiturum. (8)
Iuberent tribuni, quoniam in Ap-pium Herdonium uetarent, in P- Valerium
consulem sumi arma; ausurum se in tribunis, quod princeps familiae suae ausus
in regibus esset. (9) Vim ultimam apparebat futuram spectaculoque seditionem
Romanam hostibus fore. Nec lex tamen ferri nec ire in Capitolium consul
potuit; nox certamina coepta oppressit; tribuni cessere nocti, timentes
consulum arma. (10) Amotis inde seditionis auctoribus patres circumire plebem
inserentesque se in circulos sermones tempori aptos serere; admonere ut
uiderent in quod discrimen rem publicam adducerent. (11) Non inter patres ac
plebem certamen esse, sed simul patres plebemque, arcem urbis, templa deorum,
penates publicos priuatosque hostibus dedi. (12) Dum haec in foro sedandae
discordiae causa aguntur, consules interim, ne Sabini neue Veiens hostis
moueretur, circa portas murosque discesserant.
[3,18] XVIII.
(1) Eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque occupato et alio
turbatae urbis statu nuntii ueniunt. (2) L- Mamilius Tusculi tum dictator
erat. Is confestim conuocato senatu atque introductis nuntiis magnopere
censet, (3) ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes ueniant;
periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum id poscere;
demerendi beneficio tam potentem, tam propinquam ciuitatem nunquam parem
occasionem daturos deos. (4) Placet ferri auxilium; iuuentus conscribitur,
arma dantur. Romam prima luce uenientes procul speciem hostium praebuere;
Aequi aut Volsci uenire uisi sunt; deinde ubi uanus terror abiit, accepti in
urbem agmine in forum descendunt. (5) Ibi iam P- Valerius relicto ad portarum
praesidia collega instruebat aciem. (6) Auctoritas uiri mouerat, adfirmantis
Capitolio reciperato et urbe pacata si edoceri se sissent quae fraus ab
tribunis occulta in lege ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem
cognominis quo populi colendi uelut hereditaria cura sibi a maioribus tradita
esset, concilium plebis non impediturum. (7) Hunc ducem secuti nequiquam
reclamantibus tribunis in cliuum Capitolinum erigunt aciem. Adiungitur et
Tusculana legio. Certare socii ciuesque utri reciperatae arcis suum decus
facerent; dux uterque suos adhortatur. (8) Trepidare tum hostes nec ulli
satis rei praeterquam loco fidere; trepidantibus inferrunt signa Romani
sociique. Iam in uestibulum perruperant templi cum P- Valerius inter primores
pugnam ciens interficitur. (9) P- Volumnius consularis uidit cadentem. Is
dato negotio suis ut corpus obtegerent, ipse in locum uicemque consulis
prouolat. Prae ardore impetuque tantae rei sensus non peruenit ad militem;
prius uicit quam se pugnare sine duce sentiret. (10) Multi exsulum caede sua
foedauere templum, multi uiui capti, Herdonius interfectus. Ita Capitolium
reciperatum. De captiuis, ut quisque liber aut seruus esset, suae fortunae a
quoque sumptum supplicium est. Tusculanis gratiae actae, Capitolium purgatum
atque lustratum. (11) In consulis domum plebes quadrantes ut funere ampliore
efferretur iactasse fertur.
[3,19] XIX.
(1) Pace parta, instare tum tribuni patribus, ut P- Valeri fidem exsoluerent,
instare C- Claudio, ut collegae deos manes fraude liberaret, agi de lege
sineret. Consul antequam collegam sibi subrogasset negare passurum agi de
lege. (2) Hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis subrogandi.
Decembri mense summo patrum studio L- Quinctius Cincinnatus, pater Caesonis,
consul creatur qui magistratum statim occiperet. (3) Perculsa erat plebes
consulem habitura iratum, potentem fauore patrum, uirtute sua, tribus
liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine animi, consilium et modum
adhibendo ubi res posceret priores erant. (4) Is ut magistratum iniit,
adsiduis contionibus pro tribunali non in plebe coercenda quam senatu
castigando uehementior fuit, cuius ordinis languore perpetui iam tribuni
plebis, non ut in re publica populi Romani sed ut in perdita domo lingua
criminibusque regnarent : (5) cum Caesone filio suo uirtutem, constantiam,
omnia iuuentutis belli domique decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse;
loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos,
pessimis artibus, regia licentia uiuere. (6) "Aulus" inquit, "ille Verginius,
quia in Capitolio non fuit, minus supplicii quam Ap-pius Herdonius meruit ?
Plus hercule aliquanto, qui uere rem aestimare uelit. Herdonius, si nihil
aliud, hostem se fatendo prope denuntiauit ut arma caperetis; hic negando
bellum esse arma uobis ademit nudosque seruis uestris et exsulibus obiecit.
(7) Et uos -- C- Claudi pace et P- Valeri mortui loquar -- prius in cliuum
Capitolinum signa intulistis quam hos hostes de foro tolleretis ? Pudet
deorum hominumque. Cum hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum et
seruorum dux profanatis omnibus in cella Iouis optimi maximi habitaret,
Tusculi ante quam Romae sumpta sunt arma. (8) In dubio fuit utrum L-
Mamilius, Tusculanus dux, an P- Valerius et C- Claudius consules Romanam
arcem liberarent; et qui ante Latinos ne pro se quidem ipsis, cum in finibus
hostem haberent, attingere arma passi sumus, nunc, nisi Latini sua sponte
arma sumpsissent, capti et deleti eramus. (9) Hoc est, tribuni, auxilium
plebi ferre, inermem eam hosti trucidandam obicere ? Scilicet si quis uobis
humillimus homo de uestra plebe, quam partem uelut abruptam a cetero populo
uestram patriam peculiaremque rem publicam fecistis, si quis ex his domum
suam obsessam a familia armata nuntiaret, ferendum auxilium putaretis; (10)
Iuppiter optimus maximus exsulum atque seruorum saeptus armis nulla humana
ope dignus erat ? Et hi postulant, ut sacrosancti habeantur, quibus ipsi di
neque sacri neque sancti sunt ? (11) At enim, diuinis humanisque obruti
sceleribus, legem uos hoc anno perlaturos dictitatis. Tum hercule illo die
quo ego consul sum creatus, male gesta res publica est, peius multo quam cum
P- Valerius consul periit, -- si tuleritis. (12) Iam primum omnium," inquit,
"Quirites, in Volscos et Aequos mihi atque collegae legiones ducere in animo
est. Nescio quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus deos.
Quantum periculum ab illis populis fuerit si Capitolium ab exsulibus obsessum
scissent, suspicari de praeterito quam re ipsa experiri est melius."
[3,20] XX.
(1) Mouerat plebem oratio consulis; erecti patres restitutam credebant rem
publicam. Consul alter, comes animosior quam auctor, suscepisse collegam
priorem actiones tam graues facile passus, in peragendis consularis officii
partem ad se uindicabat. (2) Tum tribuni, eludentes uelut uana dicta,
persequi quaerendo quonam modo exercitum educturi consules essent quos
dilectum habere nemo passurus sit. (3) "Nobis uero" inquit Quinctius, "nihil
dilectu opus est, cum, quo tempore P- Valerius ad recipiundum Capitolium arma
plebi dedit, omnes in uerba iurauerint conuenturos se iussu consulis nec
iniussu abituros. (4) Edicimus itaque, omnes qui in uerba iurastis crastina
die armati ad lacum Regillum adsitis." Cauillari tum tribuni et populum
exsoluere religione uelle : priuatum eo tempore Quinctium fuisse cum
sacramento adacti sint. (5) Sed nondum haec quae nunc tenet saeculum
neglegentia deum uenerat, nec interpretando sibi quisque ius iurandum et
leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat. (6) Igitur
tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo
magis quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque
inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae ui
tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur : (7) omnes id iussuros
quod consules uelint; neque enim prouocationem esse longius ab urbe mille
passuum, et tribunos, si eo ueniant, in alia turba Quiritium subiectos fore
consulari imperio. (8) Terrebant haec; sed ille maximus terror animos
agitabat, quod saepius Quinctius dictitabat se consulum comitia non
habiturum; non ita ciuitatem aegram esse ut consuetis remediis sisti possit;
dictatore opus esse rei publicae, ut, qui se mouerit ad sollicitandum statum
ciuitatis, sentiat sine prouocatione dictaturam esse.
[3,21] XXI.
(1)Senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata plebe ueniunt.
Multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum fidem implorant; nec
ante mouerunt de sententia consulem quam tribuni se in auctoritate patrum
futuros esse polliciti sunt. (2) Tunc referente consule de tribunorum et
plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque tribuni legem eo anno
ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent; in reliquum magistratus
continuari et eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam
esse. (3) Consules fuere in patrum potestate : tribuni reclamantibus
consulibus refecti. Patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L-
Quinctium consulem reficiebant. Nulla toto anno uehementior actio consulis
fuit. (4) "Mirer" inquit, "si uana uestra, patres conscripti, auctoritas ad
plebem est ? Vos eleuatis eam quippe qui, quia plebs senatus consultum
continuandis magistratibus soluit, ipsi quoque solutum uoltis, ne temeritati
multitudinis cedatis, (5) tamquam id sit plus posse in ciuitate, plus
leuitatis ac licentiae habere. Leuius enim uaniusque profecto est sua decreta
et consulta tollere quam aliorum. (6) Imitamini, patres conscripti, turbam
inconsultam, et qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccate
potius quam alii uestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me
contra senatus consultum consulem renuntiari patiar. (7) Te uero, C- Claudi,
adhortor ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas, et de me hoc tibi
persuadeas me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam
spreti honoris auctam, inuidiam quae ex continuato eo impenderet leuatam
putem." (8) Communiter inde edicunt ne quis L- Quinctium consulem faceret; si
quis fecisset, se id suffragium non obseruaturos.
[3,22] XXII.
(1) Consules creati Q- Fabius Vibulanus tertium et L- Cornelius Maluginensis.
Census actus eo anno : lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum
condi religiosum fuit. (2) Q- Fabio L- Cornelio consulibus principio anni
statim res turbulentae. Instigabant plebem tribuni : bellum ingens a Volscis
et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant : iam Antii Volscorum legiones
esse. Et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam; aegreque impetratum a
tribunis ut bellum praeuerti sinerent. (3) Consules inde partiti prouincias :
Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelius ut Romae praesidio esset,
ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum ueniret. (4) Hernici
et Latini iussi milites dare ex foedere, duaeque partes sociorum in exercitu,
tertia ciuium fuit. Postquam ad diem praestitutum uenerunt socii, consul
extra portam Capenam castra locat. Inde lustrato exercitu Antium profectus
haud procul oppido statiuisque hostium consedit. (5) Vbi cum Volsci, quia
nondum ab Aequis uenisset exercitus, dimicare non ausi, quemadmodum quieti
uallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum
ciuiumque sed trium populorum tres separatim acies circa uallum hostium
instruxit; (6) ipse erat medius cum legionibus Romanis. Inde signum obseruari
iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem, si receptui
cecinisset. Equites item suae cuique parti post principia conlocat. (7) Ita
trifariam adortus castra circumuenit et cum undique instaret non sustinentes
impetum Volscos uallo deturbat. Transgressus inde munitiones pauidam turbam
inclinatamque in partem unam castris expellit. (8) Inde effuse fugientes
eques, cui superare uallum haud facile fuerat, cum ad id spectator pugnae
adstitisset, libero campo adeptus parte uictoriae fruitur territos caedendo.
(9) Magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit sed praeda
maior, quia uix arma secum efferre hostis potuit; deletusque exercitus foret
ni fugientes siluae texissent.
[3,23] XXIII.
(1) Dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore iuuentutis praemisso
arcem Tusculanam improuiso nocte capiunt, reliquo exercitu haud procul
moenibus Tusculi considunt ut distenderent hostium copias. (2) Haec celeriter
Romam, ab Roma in castra Antium perlata mouent Romanos haud secus quam si
Capitolium captum nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum et
similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium uidebatur. (3) Fabius
omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium conuehit; ibi modico
praesidio relicto, citatum agmen Tusculum rapit. Nihil praeter arma et quod
cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit; commeatum ab Roma consul
Cornelius subuehit. (4) Aliquot menses Tusculi bellatum. Parte exercitus
consul castra Aequorum oppugnabat; partem Tusculanis dederat ad arcem
reciperandam. Vi nunquam eo subiri potuit : fames postremo inde detraxit
hostem. (5) Qua postquam uentum ad extremum est, inermes nudique omnes sub
iugum ab Tusculanis missi. Hos ignominiosa fuga domum se recipientes Romanus
consul in Algido consecutus ad unum omnes occidit. (6) Victor ad Columen --
id loco nomen est -- exercitu reducto castra locat. Et alter consul, postquam
moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma
profectus. (7) Ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine
hinc Volscos, hinc Aequos populantur. Eodem anno descisse Antiates apud
plerosque auctores inuenio; L- Cornelium consulem id bellum gessisse
oppidumque cepisse. Certum adfirmare, quia nulla apud uetustiores scriptores
eius rei mentio est, non ausim.
[3,24] XXIV.
(1) Hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat. Clamant
fraude fieri quod foris teneatur exercitus; frustrationem eam legis tollendae
esse; se nihilo minus rem susceptam peracturos. (2) Obtinuit tamen L-
Lucretius praefectus urbis ut actiones tribuniciae in aduentum consulum
differrentur. (3) Erat et noua exorta causa motus. A- Cornelius et Q-
Seruilius quaestores M- Volscio, quod falsus haud dubie testis in Caesonem
exstitisset, diem dixerant. (4) Multis enim emanabat indiciis neque fratrem
Volsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo uisum in publico, sed ne
adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensum mortuum; (5) nec iis
temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae uisum,
adfirmantibus qui una meruerant secum eum tum frequentemque ad signa sine
ullo commeatu fuisse. Nisi ita esset multi priuatim ferebant Volscio iudicem.
(6) Cum ad iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum congruentes haud
magis dubiam damnationem Volsci quam Caesonis Volscio teste fuerat faciebant.
(7) In mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de reo, nisi prius
habita de lege essent, passuros negabant. Ita extracta utraque res in
consulum aduentum est. (8) Qui ubi triumphantes uictore cum exercitu urbem
inierunt, quia silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant
tribunos; (9) at illi -- etenim extremum anni iam erat, -- quartum
adfectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem ab lege certamen
auerterant. Et cum consules nihilo minus aduersus continuationem tribunatus
quam si lex minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent
uictoria certaminis penes tribunos fuit. (10) Eodem anno Aequis pax est
petentibus data. Census, res priore anno incohata, perficitur, idque lustrum
ab origine urbis decimum conditum ferunt. Censa ciuium capita centum
septendecim milia trecenta undeuiginti. (11) Consulum magna domi bellique eo
anno gloria fuit, quod et foris pacem peperere, et domi, etsi non concors,
minus tamen quam alias infesta ciuitas fuit.
[3,25] XXV.
(1) L- Minucius inde et C- Nautius consules facti duas residuas anni prioris
causas exceperunt. (2) Eodem modo consules legem, tribuni iudicium de Volscio
impediebant; sed in quaestoribus nouis maior uis, maior auctoritas erat. (3)
Cum M- Valerio Mani filio Volesi nepote quaestor erat T- Quinctius
Capitolinus qui ter consul fuerat. Is, quoniam neque Quinctiae familiae Caeso
neque rei publicae maximus iuuenum restitui posset, falsum testem qui
dicendae causae innoxio potestatem ademisset, iusto ac pio bello
persequebatur. (4) Cum Verginius maxime ex tribunis de lege ageret, duum
mensum spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem ut cum edocuissent
populum quid fraudis occultae ferretur, sinerent deinde suffragium inire. Hoc
interualli datum res tranquillas in urbe fecit. (5) Nec diuturnam quietem
Aequi dederunt, qui rupto foedere quod ictum erat priore anno cum Romanis,
imperium ad Gracchum Cloelium deferunt; is tum longe princeps in Aequis erat.
(6) Graccho duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum hostili populatione
ueniunt, plenique praedae in Algido castra locant. In ea castra Q- Fabius, P-
Volumnius, A- Postumius legati ab Roma uenerunt questum iniurias et ex eo
foedere res repetitum. (7) Eos Aequorum imperator, quae mandata habeant ab
senatu Romano, ad quercum iubet dicere; se alia interim acturum. Quercus
ingens arbor praetorio imminebat, cuius umbra opaca sedes erat. (8) Tum ex
legatis unus abiens "et haec" inquit, "sacrata quercus et quidquid deorum est
audiant foedus a uobis ruptum, nostrisque et nunc querellis adsint et mox
armis, cum deorum hominumque simul uiolata iura exsequemur." (9) Romam ut
rediere legati, senatus iussit alterum consulem contra Gracchum in Algidum
exercitum ducere, alteri populationem finium Aequorum prouinciam dedit.
Tribuni suo more impedire dilectum, et forsitan ad ultimum impedissent; sed
nouus subito additus terror est.
[3,26] XXVI.
(1) Vis Sabinorum ingens prope ad moenia urbis infesta populatione uenit;
foedati agri, terror iniectus urbi est. Tum plebs benigne arma cepit;
reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus scripti. (2) Alterum
Nautius contra Sabinos duxit, castrisque ad Eretum positis, per expeditiones
paruas, plerumque nocturnis incursionibus, tantam uastitatem in Sabino agro
reddidit ut comparati ad eam prope intacti bello fines Romani uiderentur. (3)
Minucio neque fortuna nec uis animi eadem in gerendo negotio fuit; nam cum
haud procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere clade accepta castris
se pauidus tenebat. (4) Quod ubi senserant hostes, creuit ex metu alieno, ut
fit, audacia, et nocte adorti castra postquam parum uis aperta profecerat,
munitiones postero die circumdant. Quae priusquam undique uallo obiectae
clauderent exitus quinque equites inter stationes hostium emissi Romam
pertulere consulem exercitumque obsideri. (5) Nihil tam inopinatum nec tam
insperatum accidere potuit. Itaque tantus pauor, tanta trepidatio fuit quanta
si urbem, non castra hostes obsiderent. (6) Nautium consulem arcessunt. In
quo cum parum praesidii uideretur dictatoremque dici placeret qui rem
perculsam restitueret, L- Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur. (7)
Operae pretium est audire qui omnia prae diuitiis humana spernunt neque
honori magno locum neque uirtuti putant esse, nisi ubi effuse afluant opes.
(8) Spes unica imperii populi Romani, L- Quinctius trans Tiberim, contra eum
ipsum locum ubi nunc naualia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata
Quinctia uocantur. (9) Ibi ab legatis -- seu fossam fodiens palae innixus,
seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentus -- salute data
in uicem redditaque rogatus ut, quod bene uerteret ipsi reique publicae,
togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque "satin salue ?" Togam
propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iubet. (10) Qua simul absterso
puluere ac sudore uelatus processit, dictatorem eum legati gratulantes
consalutant, in urbem uocant; qui terror sit in exercitu exponunt. (11) Nauis
Quinctio publice parata fuit, transuectumque tres obuiam egressi filii
excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars. Ea
frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum. (12) Et
plebis concursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium uidit, et
imperium nimium et uirum ipso imperio uehementiorem rata. Et illa quidem
nocte nihil praeterquam uigilatum est in urbe.
[3,27] XXVII.
(1) Postero die dictator cum ante lucem in forum uenisset, magistrum equitum
dicit L- Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter
paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuuentutis habitus
esset. (2) Cum magistro equitum in contionem uenit, iustitium edicit, claudi
tabernas tota urbe iubet, uetat quemquam priuatae quicquam rei agere; (3) tum
quicumque aetate militari essent armati cum cibariis in dies quinque coctis
uallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent; (4) quibus
aetas ad militandum grauior esset, uicino militi, dum is arma pararet
uallumque peteret, cibaria coquere iussit. (5) Sic iuuentus discurrit ad
uallum petendum. Sumpsere unde cuique proximum fuit; prohibitus nemo est;
impigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere. (6) Inde composito
agmine non itineri magis apti quam proelio si res ita tulisset, legiones ipse
dictator, magister equitum suos equites ducit. In utroque agmine quas tempus
ipsum poscebat adhortationes erant : (7) adderent gradum; maturato opus esse,
ut nocte ad hostem perueniri posset; consulem exercitumque Romanum obsideri,
tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat incertum esse;
puncto saepe temporis maximarum rerum momenta uerti. (8) "Adcelera,
signifer," "sequere, miles," inter se quoque, gratificantes ducibus,
clamabant. Media nocte in Algidum perueniunt et ut sensere se iam prope
hostes esse, signa constituunt.
[3,28] XXVIII.
(1) Ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumuectus
contemplatusque qui tractus castrorum quaeque forma esset, tribunis militum
imperauit ut sarcinas in unum conici iubeant, militem cum armis ualloque
redire in ordines suos. Facta quae imperauit. (2) Tum quo fuerant ordine in
uia, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium castris et ubi signum
datum sit clamorem omnes tollere iubet; clamore sublato ante se quemque
ducere fossam et iacere uallum. (3) Edito imperio, signum secutum est. Iussa
miles exsequitur; clamor hostes circumsonat. Superat inde castra hostium et
in castra consulis uenit; alibi pauorem, alibi gaudium ingens facit. (4)
Romani ciuilem esse clamorem atque auxilium adesse inter se gratulantes,
ultro ex stationibus ac uigiliis territant hostem. (5) Consul differendum
negat; illo clamore non aduentum modo significari sed rem ab suis coeptam,
mirumque esse ni iam exteriore parte castra hostium oppugnentur. Itaque arma
suos capere et se subsequi iubet. (6) Nocte initum proelium est; legionibus
dictatoris clamore significant ab ea quoque parte rem in discrimine esse. (7)
Iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi parabant cum ab interiore hoste
proelio coepto, ne per media sua castra fieret eruptio, a munientibus ad
pugnantes introrsum uersi uacuam noctem operi dedere, pugnatumque cum consule
ad lucem est. (8) Luce prima iam circumuallati ab dictatore erant et uix
aduersus unum exercitum pugnam sustinebant. (9) Tum a Quinctiano exercitu,
qui confestim a perfecto opere ad arma rediit, inuaditur uallum. Hic instabat
noua pugna : illa nihil remiserat prior. (9) Tum ancipiti malo urgente, a
proelio ad preces uersi hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione
uictoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent. Ab consule ad
dictatorem ire iussi; is ignominiam infensus addidit; (10) Gracchum Cloelium
ducem principesque alios uinctos ad se adduci iubet, oppido Corbione decedi.
Sanguinis se Aequorum non egere; licere abire, sed ut exprimatur tandem
confessio subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros. (11) Tribus
hastis iugum fit, humi fixis duabus superque eas transuersa una deligata. Sub
hoc iugo dictator Aequos misit.
[3,29] XXIX.
(1) Castris hostium receptis plenis omnium rerum- nudos enim emiserat --
praedam omnem suo tantum militi dedit; consularem exercitum ipsumque consulem
increpans (2) "carebis" inquit, "praedae parte, miles, ex eo hoste cui prope
praedae fuisti. Et tu, L- Minuci, donec consularem animum incipias habere,
legatus his legionibus praeeris." (3) Ita se Minucius abdicat consulatu
iussusque ad exercitum manet. Sed adeo tum imperio meliori animus mansuete
oboediens erat, ut beneficii magis quam ignominiae hic exercitus memor et
coronam auream dictatori, libram pondo, decreuerit et proficiscentem eum
patronum salutauerit. (4) Romae a Q- Fabio praefecto urbis senatus habitus
triumphantem Quinctium quo ueniebat agmine urbem ingredi iussit. Ducti ante
currum hostium duces; militaria signa praelata; secutus exercitus praeda
onustus. (5) Epulae instructae dicuntur fuisse ante omnium domos,
epulantesque cum carmine triumphali et sollemnibus iocis comisantium modo
currum secuti sunt. (6) Eo die L- Mamilio Tusculano adprobantibus cunctis
ciuitas data est. Confestim se dictator magistratu abdicasset ni comitia M-
Volsci, falsi testis, tenuissent. Ea ne impedirent tribuni dictatoris
obstitit metus; Volscius damnatus Lanuuium in exsilium abiit. (7) Quinctius
sexto decimo die dictatura in sex menses accepta se abdicauit. Per eos dies
consul Nautius ad Eretum cum Sabinis egregie pugnat; ad uastatos agros ea
quoque clades accessit Sabinis. Minucio Fabius successor in Algidum missus.
(8) Extremo anno agitatum de lege ab tribunis est; sed quia duo exercitus
aberant, ne quid ferretur ad populum patres tenuere; plebes uicit ut quintum
eosdem tribunos crearent. (9) Lupos uisos in Capitolio ferunt a canibus
fugatos; ob id prodigium lustratum Capitolium esse. Haec eo anno gesta.
[3,30] XXX.
(1) Sequuntur consules Q- Minucius M- Horatius Puluillus. Cuius initio anni
cum foris otium esset, domi seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat; (2)
ulteriusque uentum foret -- adeo exarserant animis -- ni uelut dedita opera
nocturno impetu Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset. (3)
Senatum consules uocant; iubentur subitarium scribere exercitum atque in
Algidum ducere. Inde posito legis certamine noua de dilectu contentio orta;
(4) uincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur
terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad
urbem uenire. (5) Is metus perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non
sine pactione tamen ut quoniam ipsi quinquennium elusi essent paruumque id
plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur. (6) Expressit
hoc necessitas patribus : id modo excepere ne postea eosdem tribunos
uiderent. Tribunicia comitia, ne id quoque post bellum ut cetera uanum esset,
extemplo habita. (7) Tricensimo sexto anno a primis tribuni plebis decem
creati sunt, bini ex singulis classibus; itaque cautum est ut postea
crearentur. (8) Dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos profectus non
inuenit hostem. Horatius, cum iam Aequi Corbione interfecto praesidio Ortonam
etiam cepissent, in Algido pugnat; multos mortales occidit; fugat hostem non
ex Algido modo sed a Corbione Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter
proditum praesidium.
[3,31] XXXI.
(1) Deinde M- Valerius Sp- Verginius consules facti. Domi forisque otium
fuit; annona propter aquarum intemperiem laboratum est. De Auentino
publicando lata lex est. (2) Tribuni plebis iidem refecti. Hi sequente anno,
T- Romilio C- Veturio consulibus, legem omnibus contionibus suis celebrant :
pudere se numeri sui nequiquam aucti, si ea res aeque suo biennio iaceret ac
toto superiore lustro iacuisset. (3) Cum maxime haec agerent, trepidi nuntii
ab Tusculo ueniunt Aequos in agro Tusculano esse. Fecit pudorem recens eius
populi meritum morandi auxilii. Ambo consules cum exercitu missi hostem in
sua sede, in Algido inueniunt. (4) Ibi pugnatum. Supra septem milia hostium
caesa, alii fugati; praeda parta ingens. Eam propter inopiam aerarii consules
uendiderunt. Inuidiae tamen res ad exercitum fuit, eademque tribunis materiam
criminandi ad plebem consules praebuit. (5) Itaque ergo, ut magistratu
abiere, Sp- Tarpeio A- Aternio consulibus dies dicta est Romilio ab C- Caluio
Cicerone tribuno plebis, Veturio ab L- Alieno aedile plebis. (6) Vterque
magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem milibus aeris, Veturius
quindecim. Nec haec priorum calamitas consulum segniores nouos fecerat
consules. Et se damnari posse aiebant, et plebem et tribunos legem ferre non
posse. (7) Tum abiecta lege quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere
cum patribus : finem tandem certaminum facerent. Si plebeiae leges
displicerent, at illi communiter legum latores et ex plebe et ex patribus,
qui utrisque utilia ferrent quaeque aequandae libertatis essent, sinerent
creari. (8) Rem non aspernabantur patres; daturum leges neminem nisi ex
patribus aiebant. Cum de legibus conueniret, de latore tantum discreparet,
missi legati Athenas Sp- Postumius Albus A- Manlius P- Sulpicius Camerinus,
iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae ciuitatium
instituta mores iuraque noscere.
[3,32] XXXII.
(1) Ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens P- Curiatio et
Sex. Quinctilio consulibus, perpetuo silentio tribunorum, quod primo
legatorum qui Athenas ierant legumque peregrinarum exspectatio praebuit, (2)
dein duo simul mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda homini,
foeda pecori. Vastati agri sunt, urbs adsiduis exhausta funeribus; multae et
clarae lugubres domus. (3) Flamen Quirinalis Ser- Cornelius mortuus, augur C-
Horatius Puluillus, in cuius locum C- Veturium, eo cupidius quia damnatus a
plebe erat, augures legere. (4) Mortuus consul Quinctilius, quattuor tribuni
plebi. Multiplici clade foedatus annus; ab hoste otium fuit. (5) Inde
consules C- Menenius P- Sestius Capitolinus. Neque eo anno quicquam belli
externi fuit : domi motus orti. (6) Iam redierant legati cum Atticis legibus.
Eo intentius instabant tribuni ut tandem scribendarum legum initium fieret.
Placet creari decemuiros sine prouocatione, et ne quis eo anno alius
magistratus esset. (7) Admiscerenturne plebeii controuersia aliquamdiu fuit;
postremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Auentino aliaeque sacratae
leges abrogarentur.
[3,33] XXXIII.
(1) Anno trecentensimo altero quam condita Roma erat iterum mutatur forma
ciuitatis, ab consulibus ad decemuiros, quemadmodum ab regibus ante ad
consules uenerat, translato imperio. (2) Minus insignis, quia non diuturna,
mutatio fuit. Laeta enim principia magistratus eius nimis luxuriauere; eo
citius lapsa res est repetitumque duobus uti mandaretur consulum nomen
imperiumque. (3) Decemuiri creati Ap-. Claudius, T- Genucius, P- Sestius, L-
Veturius, C- Iulius, A- Manlius, P- Sulpicius, P- Curiatius, T- Romilius, Sp-
Postumius.(4) Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum
fuerant, pro honore honos redditus, et Sestio, alteri consulum prioris anni,
quod eam rem collega inuito ad patres rettulerat. (5) His proximi habiti
legati tres qui Athenas ierant, simul ut pro legatione tam longinqua praemio
esset honos, simul peritos legum peregrinarum ad condenda noua iura usui fore
credebant. (6) Suppleuere ceteri numerum. Graues quoque aetate electos
nouissimis suffragiis ferunt, quo minus ferociter aliorum scitis
aduersarentur. (7) Regimen totius magistratus penes Ap-pium erat fauore
plebis, adeoque nouum sibi ingenium induerat ut plebicola repente omnisque
aurae popularis captator euaderet pro truci saeuoque insectatore plebis. (8)
Decimo die ius populo singuli reddebant. Eo die penes praefectum iuris fasces
duodecim erant : collegis nouem singuli accensi apparebant. Et in unica
concordia inter ipsos, qui consensus priuatis interdum inutilis est, summa
aduersus alios aequitas erat. (9) Moderationis eorum argumentum exemplo unius
rei notasse satis erit. Cum sine prouocatione creati essent, defosso cadauere
domi apud P- Sestium, patriciae gentis uirum, inuento prolatoque in
contionem, (10) in re iuxta manifesta atque atroci C- Iulius decemuir diem
Sestio dixit et accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitimus
erat, decessitque iure suo, ut demptum de ui magistratus populi libertati
adiceret.
[3,34] XXXIV.
(1) Cum promptum hoc ius uelut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi
infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur; ingentique hominum
exspectatione propositis decem tabulis, populum ad contionem aduocauerunt (2)
et, quod bonum faustum felixque rei publicae ipsis liberisque eorum esset,
ire et legere leges propositas iussere : (3) se, quantum decem hominum
ingeniis prouideri potuerit, omnibus, summis infimisque, iura aequasse : plus
pollere multorum ingenia consiliaque. (4) Versarent in animis secum
unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in medium quid in quaque
re plus minusue esset conferrent. (5) Eas leges habiturum populum Romanum
quas consensus omnium non iussisse latas magis quam tulisse uideri posset.
(6) Cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae
uiderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui
nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias aceruatarum legum cumulo,
fons omnis publici priuatique est iuris. (7) Volgatur deinde rumor duas
deesse tabulas quibus adiectis absolui posse uelut corpus omnis Romani iuris.
Ea exspectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium decemuiros
iterum creandi fecit. (8) Iam plebs, praeterquam quod consulum nomen haud
secus quam regum perosa erat, ne tribunicium quidem auxilium, cedentibus in
uicem appellationi decemuiris, quaerebat.
[3,35] XXXV.
(1) Postquam uero comitia decemuiris creandis in trinum nundinum indicta
sunt, (2) tanta exarsit ambitio, ut primores quoque ciuitatis -- metu, credo,
ne tanti possessio imperii, uacuo ab se relicto loco, haud satis dignis
pateret -- prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe,
cum qua contenderant, suppliciter petentes. (3) Dimissa iam in discrimen
dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap-- Claudium. Nescires
utrum inter decemuiros an inter candidatos numerares; (4) propior interdum
petendo quam gerendo magistratui erat. Criminari optimates, extollere
candidatorum leuissimum quemque humillimumque, (5) ipse medius inter
tribunicios, Duillios Iciliosque, in foro uolitare, per illos se plebi
uenditare, donec collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus,
coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi uellet : (6) apparere nihil
sinceri esse; profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore;
nimium in ordinem se ipsum cogere et uolgari cum priuatis non tam properantis
abire magistratu quam uiam ad continuandum magistratum quaerentis esse. (7)
Propalam obuiam ire cupiditati parum ausi, obsecundando mollire impetum
adgrediuntur. Comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus
consensu iniungunt. (8) Ars haec erat, ne semet ipse creare posset, quod
praeter tribunos plebi -- et id ipsum pessimo exemplo -- nemo unquam
fecisset. Ille enimuero, quod bene uertat, habiturum se comitia professus,
impedimentum pro occasione arripuit; (9) deiectisque honore per coitionem
duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C- Claudio,
constantissimo uiro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii ciuibus,
nequaquam splendore uitae pares decemuiros creat, (10) se in primis, quod
haud secus factum improbabant boni quam nemo facere ausurum crediderat. (11)
Creati cum eo M- Cornelius Maluginensis M- Sergius L- Minucius Q- Fabius
Vibulanus Q- Poetelius T- Antonius Merenda K. Duillius Sp- Oppius Cornicen
M- Rabuleius.
[3,36] XXXVI.
(1) Ille finis Ap-pio alienae personae ferendae fuit. Suo iam inde uiuere
ingenio coepit nouosque collegas, iam priusquam inirent magistratum, in suos
mores formare. (2) Cottidie coibant remotis arbitris; inde impotentibus
instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando
superbiam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem
perduxere. (3) Idus tum Maiae sollemnes ineundis magistratibus erant. Inito
igitur magistratu primum honoris diem denuntiatione ingentis terroris
insignem fecere. Nam cum ita priores decemuiri seruassent ut unus fasces
haberet et hoc insigne regium in orbem, suam cuiusque uicem, per omnes iret,
subito omnes cum duodenis fascibus prodiere. (4) Centum uiginti lictores
forum impleuerant et cum fascibus secures inligatas praeferebant; nec
attinuisse demi securem, cum sine prouocatione creati essent,
interpretabantur. (5) Decem regum species erat, multiplicatusque terror non
infimis solum sed primoribus patrum, ratis caedis causam ac principium
quaeri, ut si quis memorem libertatis uocem aut in senatu aut in populo
misisset statim uirgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur. (6)
Nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata prouocatione,
intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemuiri
appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae
sui iudicii uideri possent, ad populum reiecissent. (7) Aliquamdiu aequatus
inter omnes terror fuit; paulatim totus uertere in plebem coepit;
abstinebatur a patribus; in humiliores libidinose crudeliterque consulebatur.
Hominum, non causarum toti erant, ut apud quos gratia uim aequi haberet. (8)
Iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro. Si quis collegam appellasset,
ab eo ad quem uenerat ita discedebat ut paeniteret non prioris decreto
stetisse. (9) Opinio etiam sine auctore exierat non in praesentis modo
temporis eos iniuriam conspirasse, sed foedus clandestinum inter ipsos iure
iurando ictum, ne comitia haberent perpetuoque decemuiratu possessum semel
obtinerent imperium.
[3,37] XXXVII.
(1) Circumspectare tum patriciorum uoltus plebeii et inde libertatis captare
auram, unde seruitutem timendo in eum statum rem publicam adduxerant. (2)
Primores patrum odisse decemuiros, odisse plebem; nec probare quae fierent,
et credere haud indignis accidere; auide ruendo ad libertatem in seruitutem
elapsos iuuare nolle; (3) cumulari quoque iniurias, ut taedio praesentium
consules duo tandem et status pristinus rerum in desiderium ueniant. (4) Iam
et processerat pars maior anni et duae tabulae legum ad prioris anni decem
tabulas erant adiectae, nec quicquam iam supererat, si eae quoque leges
centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo magistratu rei publicae opus
esset. (5) Exspectabant quam mox consulibus creandis comitia edicerentur; id
modo plebes agitabat quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum
libertati, rem intermissam, repararent; (6) cum interim mentio comitiorum
nulla fieri. Et decemuiri, qui primo tribunicios homines, quia id populare
habebatur, circum se ostentauerant plebi, patriciis iuuenibus saepserant
latera. Eorum cateruae tribunalia obsederant; (7) hi ferre agere plebem
plebisque res, cum fortuna, qua quidquid cupitum foret, potentioris esset.
(8) Et iam ne tergo quidem abstinebatur; uirgis caedi, alii securi subici;
et, ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium.
Hac mercede iuuentus nobilis corrupta non modo non ire obuiam iniuriae, sed
propalam licentiam suam malle quam omnium libertatem.
[3,38] XXXVIII.
(1) Idus Maiae uenere. Nullis subrogatis magistratibus, priuati pro
decemuiris, neque animis ad imperium inhibendum imminutis neque ad speciem
honoris insignibus prodeunt. Id uero regnum haud dubie uideri. (2) Deploratur
in perpetuum libertas, nec uindex quisquam exsistit aut futurus uidetur. Nec
ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis
populis, imperiumque ibi esse ubi non esset libertas, indignabantur. (3)
Sabini magna manu incursionem in agrum Romanum fecere; lateque populati cum
hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto ad Eretum quod passim
uagatum erat agmine castra locant, spem in discordia Romana ponentes : eam
impedimentum dilectui fore. (4) Non nuntii solum sed per urbem agrestium fuga
trepidationem iniecit. Decemuiri consultant quid opus facto sit, destituti
inter patrum et plebis odia. Addidit terrorem insuper alium fortuna. (5)
Aequi alia ex parte castra in Algido locant depopulanturque inde
excursionibus Tusculanum agrum; legati ea ab Tusculo, praesidium orantes,
nuntiant. (6) Is pauor perculit decemuiros ut senatum, simul duobus
circumstantibus urbem bellis, consulerent. Citari iubent in curiam patres,
haud ignari quanta inuidiae immineret tempestas : (7) omnes uastati agri
periculorumque imminentium causas in se congesturos; temptationemque eam fore
abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo
acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent. (8)
Postquam audita uox in foro est praeconis patres in curiam ad decemuiros
uocantis, uelut noua res, quia intermiserant iam diu morem consulendi
senatus, mirabundam plebem conuertit quidnam incidisset cur ex tanto
interuallo rem desuetam usurparent; (9) hostibus belloque gratiam habendam
quod solitum quicquam liberae ciuitati fieret. Circumspectare omnibus fori
partibus senatorem, raroque usquam noscitare; (10) curiam inde ac solitudinem
circa decemuiros intueri, cum et ipsi suum inuisum consensu imperium, et
plebs, quia priuatis ius non esset uocandi senatum, non conuenire patres
interpretarentur; iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem
senatui det et quemadmodum patres uocati non coeant in senatum, sic plebs
abnuat dilectum. (11) Haec fremunt plebes. Patrum haud fere quisquam in foro,
in urbe rari erant. Indignitate rerum cesserant in agros, suarumque rerum
erant amissa publica, tantum ab iniuria se abesse rati quantum a coetu
congressuque impotentium dominorum se amouissent. (12) Postquam citati non
conueniebant, dimissi circa domos apparitores simul ad pignera capienda
sciscitandumque num consulto detractarent referunt senatum in agris esse.
Laetius id decemuiris accidit quam si praesentes detractare imperium
referrent. (13) Iubent acciri omnes, senatumque in diem posterum edicunt; qui
aliquanto spe ipsorum frequentior conuenit. Quo facto proditam a patribus
plebs libertatem rata, quod iis qui iam magistratu abissent priuatisque si
uis abesset, tamquam iure cogentibus, senatus paruisset.
[3,39] XXXIX.
(1) Sed magis oboedienter uentum in curiam esse quam obnoxie dictas
sententias accepimus. (2) L- Valerium Potitum proditum memoriae est post
relationem Ap-. Claudi, priusquam ordine sententiae rogarentur, postulando ut
de re publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemuiris proditurum
se ad plebem denuntiantem, tumultum exciuisse. (3) Nec minus ferociter M-
Horatium Barbatum isse in certamen, decem Tarquinios appellantem
admonentemque Valeriis et Horatiis ducibus pulsos reges. (4) Nec nominis
homines tum pertaesum esse, quippe quo Iouem appellari fas sit, quo Romulum,
conditorem urbis, deincepsque reges, quod sacris etiam ut sollemne retentum
sit : superbiam uiolentiamque tum perosus regis. (5) Quae si in rege tum aut
in filio regis ferenda non fuerint, quem eadem laturum in tot priuatis ? (6)
Viderent ne uetando in curia libere homines loqui extra curiam etiam mouerent
uocem; neque se uidere qui sibi minus priuato ad contionem populum uocare
quam illis senatum cogere liceat. (7) Vbi uellent experirentur quanto fortior
dolor libertate sua uindicanda quam cupiditas in iniusta dominatione esset.
(8) De bello Sabino eos referre, tamquam maius ullum populo Romano bellum sit
quam cum iis qui legum ferendarum causa creati nihil iuris in ciuitate
reliquerint; qui comitia, qui annuos magistratus, qui uicissitudinem
imperitandi, quod unum exaequandae sit libertatis, sustulerint; qui priuati
fasces et regium imperium habeant. (9) Fuisse regibus exactis patricios
magistratus; creatos postea post secessionem plebis plebeios; cuius illi
partis essent, rogitare. Populares ? Quid enim eos per populum egisse ?
Optimates ? Qui anno iam prope senatum non habuerint, tunc ita habeant ut de
re publica loqui prohibeant ? (10) Ne nimium in metu alieno spei ponerent;
grauiora quae patiantur uideri iam hominibus quam quae metuant.
[3,40] XL.
(1) Haec uociferante Horatio cum decemuiri nec irae nec ignoscendi modum
reperirent nec quo euasura res esset cernerent, (2) C- Claudi, qui patruus
Ap-pi decemuiri erat, oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per
sui fratris parentisque eius manes (3) ut ciuilis potius societatis in qua
natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis meminisset. Multo id
magis se illius causa orare quam rei publicae; (4) quippe rem publicam, si a
uolentibus nequeat, ab inuitis ius expetituram; sed ex magno certamine magnas
excitari ferme iras; earum euentum se horrere. (5) Cum aliud praeterquam de
quo rettulissent decemuiri dicere prohiberent, Claudium interpellandi
uerecundia fuit. Sententiam igitur peregit nullum placere senatus consultum
fieri. (6) Omnesque ita accipiebant priuatos eos a Claudio iudicatos;
multique ex consularibus uerbo adsensi sunt. (7) Alia sententia, asperior in
speciem, uim minorem aliquanto habuit, quae patricios coire ad prodendum
interregem iubebat. Censendo enim quodcumque, magistratus esse qui senatum
haberent iudicabat, quos priuatos fecerat auctor nullius senatus consulti
faciendi. (8) Ita labente iam causa decemuirorum, L- Cornelius Maluginensis,
M- Corneli decemuiri frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi locum
consulto seruatus esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius
tuebatur, (9) quonam fato incidisset mirari se dictitans ut decemuiros, qui
decemuiratum petissent -- aut soli ii aut maxime -- oppugnarent; (10) aut
quid ita, cum per tot menses uacua ciuitate nemo iustine magistratus summae
rerum praeessent controuersiam fecerit, nunc demum cum hostes prope ad portas
sint, ciuiles discordias serant, nisi quod in turbido minus perspicuum fore
putent quid agatur. (11) Ceterum -- nonne enim maiore cura occupatis animis
uerum esse praeiudicium rei tantae auferri ? -- sibi placere de eo quod
Valerius Horatiusque ante idus Maias decemuiros abisse magistratu insimulent,
bellis quae immineant perfectis, re publica in tranquillum redacta, senatu
disceptante agi, (12) et iam nunc ita se parare Ap-. Claudium ut comitiorum
quae decemuiris creandis decemuirum ipse habuerit sciat sibi rationem
reddendam esse utrum in unum annum creati sint, an donec leges quae deessent
perferrentur. (13) In praesentia omnia praeter bellum omitti placere; cuius
si falso famam uolgatam, uanaque non nuntios solum sed Tusculanorum etiam
legatos attulisse putent, speculatores mittendos censere qui certius
explorata referant : (14) sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum
primo quoque tempore haberi et decemuiros quo cuique eorum uideatur exercitus
ducere, nec rem aliam praeuerti.
[3,41] XLI.
(1) In hanc sententiam ut discederetur iuniores patrum euincebant.
Ferocioresque iterum coorti Valerius Horatiusque uociferari ut de re publica
liceret dicere; dicturos ad populum, si in senatu per factionem non liceat;
neque enim sibi priuatos aut in curia aut in contione posse obstare, neque se
imaginariis fascibus eorum cessuros esse. (2) Tum Ap-pius iam prope esse ratus
ut ni uiolentiae eorum pari resisteretur audacia, uictum imperium esset, (3)
"non erit melius" inquit, "nisi de quo consulimus, uocem misisse," et ad
Valerium, negantem se priuato reticere, lictorem accedere iussit. (4) Iam
Quiritium fidem implorante Valerio a curiae limine, L- Cornelius complexus
Ap-pium, non cui simulabat consulendo, diremit certamen; factaque per
Cornelium Valerio dicendi gratia quae uellet, cum libertas non ultra uocem
excessisset, decemuiri propositum tenuere. (5) Consulares quoque ac seniores
ab residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius
quam consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos
decemuiros uoluntate abire magistratu quam inuidia eorum exsurgere rursus
plebem : (6) si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules
redisset, aut bellis interpositis aut moderatione consulum in imperiis
exercendis posse in obliuionem tribunorum plebem adduci. (7) Silentio patrum
edicitur dilectus. Iuniores cum sine prouocatione imperium esset ad nomina
respondent. Legionibus scriptis, inter se decemuiri comparabant quos ire ad
bellum, quos praeesse exercitibus opporteret. (8) Principes inter decemuiros
erant Q- Fabius et Ap-- Claudius. Bellum domi maius quam foris apparebat. Ap-pi
uiolentiam aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus : in Fabio minus in
bono constans quam nauum in malitia ingenium esse. (9) Hunc enim uirum,
egregium olim domi militiaeque, decemuiratus collegaeque ita mutauerant ut
Ap-pi quam sui similis mallet esse. Huic bellum in Sabinis, M- Rabuleio et Q-
Poetelio additis collegis, mandatum. (10) M- Cornelius in Algidum missus cum
L- Minucio et T- Antonio et K. Duillio et M- Sergio. Sp- Oppium Ap-- Claudio
adiutorem ad urbem tuendam, aequo omnium decemuirorum imperio, decernunt.
[3,42] XLII.
(1) Nihilo militiae quam domi melius res publica administrata est. (2) Illa
modo in ducibus culpa quod ut odio essent ciuibus fecerant : alia omnis penes
milites noxia erat, qui ne quid ductu atque auspicio decemuirorum prospere
usquam gereretur uinci se per suum atque illorum dedecus patiebantur. (3)
Fusi et ab Sabinis ad Eretum et in Algido ab Aequis exercitus erant. Ab Ereto
per silentium noctis profugi propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque,
loco edito castra communierant; (4) persecutis hostibus nusquam se aequo
certamine committentes, natura loci ac uallo, non uirtute aut armis
tutabantur. (5) Maius flagitium in Algido, maior etiam clades accepta; castra
quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide
misericordiaque uicturus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.
(6) Romam tanti erant terrores allati, ut posito iam decemuirali odio patres
uigilias in urbe habendas censerent, omnes qui per aetatem arma ferre possent
custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent, (7) arma Tusculum ad
supplementum decernerent, decemuirosque ab arce Tusculi digressos in castris
militem habere, castra alia a Fidenis in Sabinum agrum transferri, belloque
ultro inferendo deterreri hostes a consilio urbis oppugnandae.
[3,43] XLIII.
(1) Ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemuiri belli
domique adiciunt. (2) L- Siccium in Sabinis, per inuidiam decemuiralem
tribunorum creandorum secessionisque mentiones ad uolgus militum sermonibus
occultis serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum mittunt. (3)
Datur negotium militibus quos miserant expeditionis eius comites, ut eum
opportuno adorti loco interficerent. (4) Haud inultum interfecere; nam circa
repugnantem aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praeualidus, pari
uiribus animo, circumuentus tutaretur. (5) Nuntiant in castra ceteri
praecipitatum in insidias esse; Siccium egregie pugnantem militesque quosdam
cum eo amissos. (6) Primo fides nuntiantibus fuit; profecta deinde cohors ad
sepeliendos qui ceciderant decemuirorum permissu, postquam nullum spoliatum
ibi corpus Sicciumque in medio iacentem armatum omnibus in eum uersis
corporibus uidere, hostium neque corpus ullum nec uestigia abeuntium,
profecto ab suis interfectum memorantes rettulere corpus. (7) Inuidiaeque
plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium placebat, ni decemuiri
funus militare ei publica impensa facere maturassent. Sepultus ingenti
militum maestitia, pessima decemuirorum in uolgus fama est.
[3,44] XLIV.
(1) Sequitur aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud minus foedo euentu
quam quod per stuprum caedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat,
ut non finis solum idem decemuiris qui regibus sed causa etiam eadem imperii
amittendi esset. (2) Ap-- Claudium uirginis plebeiae stuprandae libido cepit.
Pater uirginis, L- Verginius, honestum ordinem in Algido ducebat, uir exempli
recti domi militiaeque. Perinde uxor instituta fuerat liberique
instituebantur. (3) Desponderat filiam L- Icilio tribunicio, uiro acri et pro
causa plebis expertae uirtutis. (4) Hanc uirginem adultam forma excellentem
Ap-pius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore
saepta animaduerterat, ad crudelem superbamque uim animum conuertit. (5) M-
Claudio clienti negotium dedit, ut uirginem in seruitutem adsereret neque
cederet secundum libertatem postulantibus uindicias, quod pater puellae
abesset locum iniuriae esse ratus. (6) Virgini uenienti in forum -- ibi
namque in tabernaculis litterarum ludi erant -- minister decemuiri libidinis
manum iniecit, serua sua natam seruamque appellans, sequique se iubebat :
cunctantem ui abstracturum. (7) Pauida puella stupente, ad clamorem nutricis
fidem Quiritium implorantis fit concursus; Vergini patris sponsique Icili
populare nomen celebrabatur. Notos gratia eorum, turbam indignitas rei
uirgini conciliat. (8) Iam a ui tuta erat, cum adsertor nihil opus esse
multitudine concitata ait; se iure grassari, non ui. Vocat puellam in ius.
Auctoribus qui aderant ut sequerentur, (9) ad tribunal Ap-pi peruentum est.
Notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit :
puellam domi suae natam furtoque inde in domum Vergini translatam suppositam
ei esse; (10) id se indicio compertum adferre probaturumque uel ipso Verginio
iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi
ancillam aequum esse. (11) Aduocati puellae, cum Verginium rei publicae causa
dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem
de liberis dimicare, (12) postulant ut rem integram in patris aduentum
differat, lege ab ipso lata uindicias det secundum libertatem, neu patiatur
uirginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.
[3,45] XLV.
(1) Ap-pius decreto praefatur quam libertati fauerit eam ipsam legem declarare
quam Vergini amici postulationi suae praetendant; (2) ceterum ita in ea
firmum libertati fore praesidium, si nec causis nec personis uariet. In iis
enim qui adserantur in libertatem, quia quiuis lege agere possit, id iuris
esse : in ea quae in patris manu sit, neminem esse alium cui dominus
possessione cedat. (3) Placere itaque patrem arcessiri; interea iuris sui
iacturam adsertorem non facere quin ducat puellam sistendamque in aduentum
eius qui pater dicatur promittat. (4) Aduersus iniuriam decreti cum multi
magis fremerent quam quisquam unus recusare auderet, P- Numitorius puellae
auus et sponsus Icilius interueniunt; (5) dataque inter turbam uia, cum
multitudo Icili maxime interuentu resisti posse Ap-pio crederet, lictor
decresse ait uociferantemque Icilium submouet. (6) Placidum quoque ingenium
tam atrox iniuria accendisset. "Ferro hinc tibi submouendus sum, Ap-pi"
inquit, "ut tacitum feras quod celari uis. Virginem ego hanc sum ducturus
nuptamque pudicam habiturus. (7) Proinde omnes collegarum quoque lictores
conuoca; expediri uirgas et secures iube; non manebit extra domum patris
sponsa Icili. (8) Non si tribunicium auxilium et prouocationem plebi Romanae,
duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros
coniugesque regnum uestrae libidini datum est. (9) Saeuite in tergum et in
ceruices nostras : pudicitia saltem in tuto sit. Huic si uis adferetur, ego
praesentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes
deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu istud unquam decretum sine
caede nostra referes. (10) Postulo Ap-pi, etiam atque etiam consideres quo
progrediare. (11) Verginius uiderit de filia ubi uenerit quid agat; hoc
tantum sciat sibi si huius uindiciis cesserit condicionem filiae quaerendam
esse. Me uindicantem sponsam in libertatem uita citius deseret quam fides."
[3,46] XLVI.
(1) Concitata multitudo erat certamenque instare uidebatur. Lictores Icilium
circumsteterant; nec ultra minas tamen processum est, (2) cum Ap-pius non
Verginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et tribunatum etiam nunc
spirantem locum seditionis quaerere diceret. Non praebiturum se illi eo die
materiam, (3) sed, ut iam sciret non id petulantiae suae sed Verginio absenti
et patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum neque
decretum interpositurum : a M- Claudio petiturum ut decederet iure suo
uindicarique puellam in posterum diem pateretur; (4) quod nisi pater postero
die adfuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icili neque legi suae
latorem neque decemuiro constantiam defore; nec se utique collegarum lictores
conuocaturum ad coercendos seditionis auctores : contentum se suis lictoribus
fore. (5) Cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque aduocati puellae,
placuit omnium primum fratrem Icili filiumque Numitori, impigros iuuenes,
pergere inde recta ad portam, et quantum adcelerari posset Verginium acciri e
castris; (6) in eo uerti puellae salutem, si postero die uindex iniuriae ad
tempus praesto esset. Iussi pergunt citatisque equis nuntium ad patrem
perferunt. (7) Cum instaret adsertor puellae ut uindicaret sponsoresque
daret, atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulo tempus terrens dum
praeciperent iter nuntii missi in castra, manus tollere undique multitudo et
se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere. (8) Atque ille
lacrimabundus "gratum est" inquit; "crastina die uestra opera utar; sponsorum
nunc satis est." Ita uindicatur Verginia spondentibus propinquis. (9) Ap-pius
paulisper moratus ne eius rei causa sedisse uideretur, postquam omissis rebus
aliis prae cura unius nemo adibat, domum se recepit collegisque in castra
scribit, ne Verginio commeatum dent atque etiam in custodia habeant. (10)
Improbum consilium serum, ut debuit, fuit et iam commeatu sumpto profectus
Verginius prima uigilia erat, cum postero die mane de retinendo eo nequiquam
litterae redduntur.
[3,47] XLVII.
(1) At in urbe prima luce cum ciuitas in foro exspectatione erecta staret,
Verginius sordidatus filiam secum obsoleta ueste comitantibus aliquot
matronis cum ingenti aduocatione in forum deducit. (2) Circumire ibi et
prensare homines coepit et non orare solum precariam opem, sed pro debita
petere : se pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec alium
uirum esse cuius strenue ac ferociter facta in bello plura memorari possent :
quid prodesse si, incolumi urbe, quae capta ultima timeantur liberis suis
sint patienda ? (3) Haec prope contionabundus circumibat homines. Similia his
ab Icilio iactabantur. Comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla uox
mouebat. (4) Aduersus quae omnia obstinato animo Ap-pius -- tanta uis amentiae
uerius quam amoris mentem turbauerat -- in tribunal escendit, et ultro
querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset,
priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur
locus, Ap-pius interfatur. (5) Quem decreto sermonem praetenderit, forsan
aliquem uerum auctores antiqui tradiderint : quia nusquam ullum in tanta
foeditate decreti ueri similem inuenio, id quod constat nudum uidetur
proponendum, decresse uindicias secundum seruitutem. (6) Primo stupor omnes
admiratione rei tam atrocis defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit. Dein
cum M- Claudius, circumstantibus matronis, iret ad prehendendam uirginem,
lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, (7) Verginius intentans
in Ap-pium manus, "Icilio" inquit, "Ap-pi, non tibi filiam despondi et ad
nuptias, non ad stuprum educaui. Placet pecudum ferarumque ritu promisce in
concubitus ruere ? Passurine haec isti sint nescio : non spero esse passuros
illos qui arma habent." (8) Cum repelleretur adsertor uirginis a globo
mulierum circumstantiumque aduocatorum, silentium factum per praeconem.
[3,48] XLVIII.
(1) Decemuir alienatus ad libidinem animo negat ex hesterno tantum conuicio
Icili uiolentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis
quoque indiciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad
mouendam seditionem. (2) Itaque se haud inscium eius dimicationis cum armatis
descendisse, non ut quemquam quietum uiolaret, sed ut turbantes ciuitatis
otium pro maiestate imperii coerceret. (3) "Proinde quiesse erit melius. I,"
inquit, "lictor, submoue turbam et da uiam domino ad prehendendum mancipium."
Cum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimouit
desertaque praeda iniuriae puella stabat. (4) Tum Verginius ubi nihil usquam
auxilii uidit, "quaeso" inquit, "Ap-pi, primum ignosce patrio dolori, si quo
inclementius in te sum inuectus; deinde sinas hic coram uirgine nutricem
percontari quid hoc rei sit, ut si falso pater dictus sum aequiore hinc animo
discedam." (5) Data uenia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad
tabernas, quibus nunc Nouis est nomen, atque ibi ab lanio cultro arrepto,
"hoc te uno quo possum" ait, "modo, filia, in libertatem uindico." Pectus
deinde puellae transfigit, respectansque ad tribunal "te" inquit, "Ap-pi,
tuumque caput sanguine hoc consecro." (6) Clamore ad tam atrox facinus orto
excitus Ap-pius comprehendi Verginium iubet. Ille ferro quacumque ibat uiam
facere, donec multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit. (7)
Icilius Numitoriusque exsangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Ap-pi,
puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant. (8) Sequentes
clamitant matronae, eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae
praemia esse ? -- cetera, quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior
imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit. (9) Virorum et
maxime Icili uox tota tribuniciae potestatis ac prouocationis ad populum
ereptae publicarumque indignationum erat.
[3,49] XLIX.
(1) Concitatur multitudo partim atrocitate sceleris, partim spe per
occasionem repetendae libertatis. (2) Ap-pius nunc uocari Icilium, nunc
retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi apparitoribus non daretur,
ipse cum agmine patriciorum iuuenum per turbam uadens, in uincula duci iubet.
(3) Iam circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque multitudinis
erant, L- Valerius et M- Horatius, qui repulso lictore, si iure ageret,
uindicare se a priuato Icilium aiebant; si uim adferre conaretur, ibi quoque
haud impares fore. (4) Hinc atrox rixa oritur. Valerium Horatiumque lictor
decemuiri inuadit : franguntur a multitudine fasces. In contionem Ap-pius
escendit : sequuntur Horatius Valeriusque. Eos contio audit : decemuiro
obstrepitur. (5) Iam pro imperio Valerius discedere a priuato lictores
iubebat, cum fractis animis Ap-pius, uitae metuens, in domum se propinquam
foro insciis aduersariis capite obuoluto recipit. (6) Sp- Oppius, ut auxilio
collegae esset, in forum ex altera parte inrumpit. Videt imperium ui uictum.
Agitatus deinde consiliis ad quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus
trepidauerat, senatum postremo uocari iussit. (7) Ea res, quod magnae parti
patrum displicere acta decemuirorum uidebantur, spe per senatum finiendae
potestatis eius multitudinem sedauit. (8) Senatus nec plebem inritandam
censuit et multo magis prouidendum ne quid Vergini aduentus in exercitu motus
faceret.
[3,50] L.
(1) Itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Vecilio erant,
nuntiant decemuiris ut omni ope ab seditione milites contineant. (2) Ibi
Verginius maiorem quam reliquerat in urbe motum exciuit. Nam praeterquam quod
agmine prope quadringentorum hominum ueniens, qui ab urbe indignitate rei
accensi comites ei se dederant, conspectus est, (3) strictum etiam telum
respersusque ipse cruore tota in se castra conuertit. Et togae multifariam in
castris uisae maioris aliquanto quam erat speciem urbanae multitudinis
fecerant. (4) Quaerentibus quid rei esset, flens diu uocem non misit; tandem,
ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium fuit,
ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit. (5) Supinas deinde tendens manus,
commilitones appellans orabat ne quod scelus Ap-- Claudi esset sibi
attribuerent neu se ut parricidam liberum auersarentur. (6) Sibi uitam filiae
sua cariorem fuisse, si liberae ac pudicae uiuere licitum fuisset : cum uelut
seruam ad stuprum rapi uideret, morte amitti melius ratum quam contumelia
liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum; (7) nec superstitem
filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio
commilitonum habuisset. Illis quoque filias sorores coniugesque esse, nec cum
filia sua libidinem Ap-. Claudi exstinctam esse, sed quo impunitior sit eo
effrenatiorem fore. (8) Aliena calamitate documentum datum illis cauendae
similis iniuriae. Quod ad se attineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia
non ultra pudica uictura fuerit, miseram sed honestam mortem occubuisse; (9)
non esse iam Ap-pi libidini locum in domo sua : ab alia uiolentia eius eodem
se animo suum corpus uindicaturum quo uindicauerit filiae : ceteri sibi ac
liberis suis consulerent. (10) Haec Verginio uociferanti succlamabat
multitudo nec illius dolori nec suae libertati se defuturos. Et immixti
turbae militum togati, eadem illa querendo docendoque quanto uisa quam audita
indigniora potuerint uideri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse,
(11) insecutis qui Ap-pium prope interemptum in exsilium abisse dicerent,
perpulerunt ut ad arma conclamaretur uellerentque signa et Romam
proficiscerentur. (12) Decemuiri simul iis quae uidebant iisque quae acta
Romae audierant perturbati, alius in aliam partem castrorum ad sedandos motus
discurrunt. Et leniter agentibus responsum non redditur : imperium si quis
inhiberet, et uiros et armatos se esse respondetur. (13) Eunt agmine ad urbem
et Auentinum insidunt, ut quisque occurrerat plebem ad repetendam libertatem
creandosque tribunos plebis adhortantes. Alia uox nulla uiolenta audita est.
(14) Senatum Sp- Oppius habet. Nihil placet aspere agi; quippe ab ipsis datum
locum seditioni esse. (15) Mittuntur tres legati consulares, Sp- Tarpeius C-
Iulius P- Sulpicius, qui quaererent senatus uerbis cuius iussu castra
deseruissent aut quid sibi uellent qui armati Auentinum obsedissent belloque
auerso ab hostibus patriam suam cepissent. (16) Non defuit quod responderetur
: deerat qui daret responsum, nullodum certo duce nec satis audentibus
singulis inuidiae se offerre. Id modo a multitudine conclamatum est ut L-
Valerium et M- Horatium ad se mitterent : his se daturos responsum.
[3,51] LI.
(1) Dimissis legatis, admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante
trepidatum esse, quia sine capite multitudo fuerit, responsumque, quamquam
non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse; (2)
placere decem creari qui summae rei praeessent militarique honore tribunos
militum appellari. (3) Cum ad eum ipsum primum is honos deferretur,
"melioribus meis uestrisque rebus reseruate' inquit, 'ista de me iudicia. (4)
Nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata
re publica eos utile est praeesse uobis qui proximi inuidiae sint. (5) Si
quis usus mei est, nihilo minor ex priuato capietur." (6) Ita decem numero
tribunos militares creant. Neque in Sabinis quieuit exercitus. (7) Ibi quoque
auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemuiris facta est, non minore motu
animorum Sicci caedis memoria renouata quam quem noua fama de uirgine adeo
foede ad libidinem petita accenderat. (8) Icilius ubi audiuit tribunos
militum in Auentino creatos, ne comitiorum militarium praerogatiuam urbana
comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, (9) peritus rerum
popularium imminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari
potestate eundem numerum ab suis creandum curat. (10) Porta Collina urbem
intrauere sub signis, mediaque urbe agmine in Auentinum pergunt. Ibi
coniuncti alteri exercitui uiginti tribunis militum negotium dederunt ut ex
suo numero duos crearent qui summae rerum praeessent. (11) M- Oppium Sex.
Manilium creant. Patres solliciti de summa rerum cum senatus cottidie esset
iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. (12) Sicci caedes decemuiris et
Ap-piana libido et dedecora militiae obiciebantur. Placebat Valerium
Horatiumque ire in Auentinum. Illi negabant se aliter ituros quam si
decemuiri deponerent insignia magistratus eius quo anno iam ante abissent.
(13) Decemuiri querentes se in ordinem cogi, non ante quam perlatis legibus
quarum causa creati essent deposituros imperium se aiebant.
[3,52] LII.
(1) Per M- Duillium qui tribunus plebis fuerat certior facta plebs
contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem ex Auentino transit,
(2) adfirmante Duillio non prius quam deseri urbem uideant curam in animos
patrum descensuram; admoniturum Sacrum montem constantiae plebis scituros qua
sine restituta potestate redigi in concordiam res nequeant. (3) Via
Nomentana, cui tum Ficolensi nomen fuit, profecti castra in monte Sacro
locauere, modestiam patrum suorum nihil uiolando imitati. Secuta exercitum
plebs, nullo qui per aetatem ire posset retractante. (4) Prosequuntur
coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec pudicitia
nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes. (5) Cum uasta Romae omnia
insueta solitudo fecisset, in foro praeter paucos seniorum nemo esset,
uocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam
quam Horatius ac Valerius uociferabantur : (6) "Quid exspectabitis, patres
conscripti ? Si decemuiri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare
omnia passuri estis ? Quod autem istud imperium est, decemuiri, quod amplexi
tenetis ? Tectis ac parietibus iura dicturi estis ? (7) Non pudet lictorum
uestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum ?
Quid si hostes ad urbem ueniant facturi estis ? Quid si plebs mox, ubi parum
secessione moueamur, armata ueniat ? Occasune urbis uoltis finire imperium ?
(8) Atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni plebis. Nos
citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeiis. (9) Nouam
inexpertamque eam potestatem eripuere patribus nostris, ne nunc dulcedine
semel capti ferant desiderium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis,
quo minus illi auxilii egeant." (10) Cum haec ex omni parte iactarentur,
uicti consensu decemuiri futuros se, quando ita uideatur, in potestate patrum
adfirmant. (11) Id modo simul orant ac monent ut ipsis ab inuidia caueatur
nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.
[3,53] LIII.
(1) Tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus uideretur
reuocandam componendasque res, decemuiris quoque ab ira et impetu
multitudinis praecauere iubentur. (2) Profecti gaudio ingenti plebis in
castra accipiuntur, quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu
rei. Ob haec iis aduenientibus gratiae actae; Icilius pro multitudine uerba
facit. (3) Idem, cum de condicionibus ageretur, quaerentibus legatis quae
postulata plebis essent, composito iam ante aduentum legatorum consilio ea
postulauit ut appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei.
(4) Potestatem enim tribuniciam prouocationemque repetebant, quae ante
decemuiros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse
milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem. (5) De
decemuirorum modo supplicio atrox postulatum fuit; dedi quippe eos aequum
censebant uiuosque igni concrematuros minabantur. (6) Legati ad ea : "Quae
consilii fuerunt adeo aequa postulastis ut ultro uobis deferenda fuerint;
libertati enim ea praesidia petitis, non licentiae ad impugnandos alios. (7)
Irae uestrae magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis
odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi liberi sitis dominari
iam in aduersarios uoltis. (8) Nunquamne quiescet ciuitas nostra a suppliciis
aut patrum in plebem Romanam aut plebis in patres ? Scuto uobis magis quam
gladio opus est. (9) Satis superque humili est, qui iure aequo in ciuitate
uiuit, nec inferendo iniuriam nec patiendo. (10) Etiam si quando metuendos
uos praebituri estis, cum reciperatis magistratibus legibusque uestris
iudicia penes uos erunt de capite nostro fortunisque, tunc ut quaeque causa
erit statuetis : nunc libertatem repeti satis est."
[3,54] LIV.
(1) Facerent ut uellent permittentibus cunctis, mox redituros se legati rebus
perfectis adfirmant. (2) Profecti cum mandata plebis patribus exposuissent,
alii decemuiri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio
fieret, haud quicquam abnuere : (3) Ap-pius truci ingenio et inuidia praecipua
odium in se aliorum suo in eos metiens odio, "Haud ignaro" inquit, "imminet
fortuna. (4) Video donec arma aduersariis tradantur diferri aduersus nos
certamen. Dandus inuidiae est sanguis. Nihil ne ego quidem moror quo minus
decemuiratu abeam." (5) Factum senatus consultum ut decemuiri se primo quoque
tempore magistratu abdicarent, Q- Furius pontifex maximus tribunos plebis
crearet; et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque. (6) His senatus
consultis perfectis dimisso senatu, decemuiri prodeunt in contionem
abdicantque se magistratu, ingenti hominum laetitia. (7) Nuntiantur haec
plebi. Legatos quidquid in urbe hominum supererat prosequitur. Huic
multitudini laeta alia turba ex castris occurrit. Congratulantur libertatem
concordiamque ciuitati restitutam. (8) Legati pro contione : "Quod bonum
faustum felixque sit uobis reique publicae, redite in patriam ad penates
coniuges liberosque uestros; sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager
in tot rerum usu necessario tantae multitudini est uiolatus, eam modestiam
ferte in urbem. In Auentinum ite, unde profecti estis; (9) ibi felici loco,
ubi prima initia incohastis libertatis uestrae, tribunos plebi creabitis.
Praesto erit pontifex maximus qui comitia habeat." (10) Ingens adsensus
alacritasque cuncta adprobantium fuit. Conuellunt inde signa profectique
Romam certant cum obuiis gaudio. Armati per urbem silentio in Auentinum
perueniunt. (11) Ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos
plebis creauerunt, omnium primum L- Verginium, inde L- Icilium et P-
Numitorium, auunculum Verginiae, auctores secessionis, (12) tum C- Sicinium,
progeniem eius quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum
memoriae est, et M- Duillium, qui tribunatum insignem ante decemuiros creatos
gesserat nec in decemuiralibus certaminibus plebi defuerat. (13) Spe deinde
magis quam meritis electi M- Titinius M- Pomponius C- Ap-ronius P- Villius C-
Oppius. (14) Tribunatu inito L- Icilius extemplo plebem rogauit et plebs
sciuit ne cui fraudi esset secessio ab decemuiris facta. (15) Confestim de
consulibus creandis cum prouocatione M- Duillius rogationem pertulit. Ea
omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium
appellant.
[3,55] LV.
(1) Per interregem deinde consules creati L- Valerius M- Horatius, qui
extemplo magistratum occeperunt. Quorum consulatus popularis sine ulla patrum
iniuria nec sine offensione fuit; (2) quidquid enim libertati plebis
caueretur, id suis decedere opibus credebant. (3) Omnium primum, cum uelut in
controuerso iure esset tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis
comitiis tulere ut quod tributim plebes iussisset populum teneret; qua lege
tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est. (4) Aliam deinde
consularem legem de prouocatione, unicum praesidium libertatis, decemuirali
potestate euersam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt
sanciendo nouam legem, (5) ne quis ullum magistratum sine prouocatione
crearet; qui creasset, eum ius fasque esset occidi, neue ea caedes capitalis
noxae haberetur. (6) Et cum plebem hinc prouocatione, hinc tribunicio auxilio
satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti uiderentur, cuius rei
prope iam memoria aboleuerat, relatis quibusdam ex magno interuallo
caerimoniis renouarunt, (7) et cum religione inuiolatos eos, tum lege etiam
fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemuiris
nocuisset, eius caput Ioui sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi
Liberaeque uenum iret. (8) Hac lege iuris interpretes negant quemquam
sacrosanctum esse, sed eum qui eorum cui nocuerit Ioui sacrum sanciri; (9)
itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod, etsi non iure
fiat -- noceri enim ei cui hac lege non liceat -- tamen argumentum esse non
haberi pro sacro sanctoque aedilem; (10) tribunos uetere iure iurando plebis,
cum primum eam potestatem creauit, sacrosanctos esse. (11) Fuere qui
interpretarentur eadem hac Horatia lege consulibus quoque et praetoribus,
quia eisdem auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse : iudicem enim
consulem appellari. (12) Quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus
nondum consulem iudicem sed praetorem appellari mos fuerit. Hae consulares
leges fuere. (13) Institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta
in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum
supprimebantur uitiabanturque. (14) M- Duillius deinde tribunus plebis plebem
rogauit plebesque sciuit qui plebem sine tribunis reliquisset, quique
magistratum sine prouocatione creasset, tergo ac capite puniretur. (15) Haec
omnia ut inuitis, ita non aduersantibus patriciis transacta, quia nondum in
quemquam unum saeuiebatur.
[3,56] LVI.
(1) Fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate, tum tribuni
adgredi singulos tutum maturumque iam rati, accusatorem primum Verginium et
Ap-pium reum deligunt. (2) Cum diem Ap-pio Verginius dixisset et Ap-pius
stipatus patriciis iuuenibus in forum descendisset, redintegrata extemplo est
omnibus memoria foedissimae potestatis, cum ipsum satellitesque eius
uidissent. (3) Tum Verginius "Oratio" inquit, "rebus dubiis inuenta est;
itaque neque ego accusando apud uos eum tempus teram, a cuius crudelitate
uosmet ipsi armis uindicastis, nec istum ad cetera scelera impudentiam in
defendendo se adicere patiar. (4) Omnium igitur tibi, Ap-pi Claudi, quae impie
nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio. Vnius tantum
criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in seruitutem contra leges
uindicias non dedisse, in uincla te duci iubebo." (5) Nec in tribunicio
auxilio Ap-pius nec in iudicio populi ullam spem habebat; tamen et tribunos
appellauit et, nullo morante arreptus a uiatore, "prouoco" inquit. (6) Audita
uox una uindex libertatis, ex eo missa ore quo uindiciae nuper ab libertate
dictae erant, silentium fecit. (7) Et dum pro se quisque deos tandem esse et
non neglegere humana fremunt et superbiae crudelitatique etsi seras, non
leues tamen uenire poenas -- (8) prouocare qui prouocationem sustulisset, et
implorare praesidium populi qui omnia iura populi obtrisset, rapique in
uincla egentem iure libertatis qui liberum corpus in seruitutem addixisset, -
- ipsius Ap-pi inter contionis murmur fidem populi Romani implorantis uox
audiebatur : (9) maiorum merita in rem publicam domi militiaeque
commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum
causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus
manentibus lator earum in uincla ducatur. (10) Ceterum sua propria bona
malaque, cum causae dicendae data facultas sit, tum se experturum; in
praesentia se communi iure ciuitatis ciuem Romanum die dicta postulare ut
dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri. (11) Non ita se inuidiam
pertimuisse, ut nihil in aequitate et misericordia ciuium suorum spei habeat.
Quod si indicta causa in uincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare
et monere ne imitentur quos oderint. (12) Quod si tribuni eodem foedere
obligatos se fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decemuiros
criminati sint, at se prouocare ad populum, implorare leges de prouocatione
et consulares et tribunicias, eo ipso anno latas. (13) Quem enim
prouocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat ? Cui plebeio et
humili praesidium in legibus fore, si Ap-. Claudio non sit ? Se documento
futurum utrum nouis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio
prouocatioque aduersus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus
litteris an uere data sit.
[3,57] LVII.
(1) Contra ea Verginius unum Ap-- Claudium et legum expertem et ciuilis et
humani foederis esse aiebat : (2) respicerent tribunal homines, castellum
omnium scelerum, ubi decemuir ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini ciuium
infestus, uirgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor,
(3) carnificibus, non lictoribus stipatus, iam ab rapinis et caedibus animo
ad libidinem uerso uirginem ingenuam in oculis populi Romani, uelut bello
captam, ab complexu patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono
dederit; (4) ubi crudeli decreto nefandisque uindiciis dextram patris in
filiam armauerit; ubi tollentes corpus semianime uirginis sponsum auumque in
carcerem duci iusserit, stupro interpellato magis quam caede motus. Et illi
carcerem aedificatum esse quod domicilium plebis Romanae uocare sit solitus.
(5) Proinde ut ille iterum ac saepius prouocet, sic se iterum ac saepius
iudicem illi ferre ni uindicias ab libertate in seruitutem dederit; si ad
iudicem non eat, pro damnato in uincla duci iubere. (6) Vt haud quoquam
improbante, sic magno motu animorum, cum tanti uiri supplicio suamet plebi
iam nimia libertas uideretur, in carcerem est coniectus; tribunus ei diem
prodixit. (8) Inter haec ab Latinis et Hernicis legati gratulatum de
concordia patrum ac plebis Romam uenerunt, donumque ob eam Ioui optumo maximo
coronam auream in Capitolium tulere parui ponderis, prout res haud opulentae
erant colebanturque religiones pie magis quam magnifice. (8) Iisdem
auctoribus cognitum est Aequos Volscosque summa ui bellum apparare. (9)
Itaque partiri prouincias consules iussi. Horatio Sabini, Valerio Aequi
euenere. Cum ad ea bella dilectum edixissent, fauore plebis non iuniores modo
sed emeritis etiam stipendiis pars magna uoluntariorum ad nomina danda
praesto fuere, eoque non copia modo sed genere etiam militum, ueteranis
admixtis, firmior exercitus fuit. (10) Priusquam urbe egrederentur, leges
decemuirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico
proposuerunt. Sunt qui iussu tribunorum aediles functos eo ministerio
scribant.
[3,58] LVIII.
(1) C- Claudius, qui perosus decemuirorum scelera et ante omnes fratris filii
superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam
natu cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius uitia fugerat, sordidatus
cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque (2) ne
Claudiae genti eam inustam maculam uellent ut carcere et uinculis uiderentur
digni. Virum honoratissimae imaginis futurum ad posteros, legum latorem
conditoremque Romani iuris, iacere uinctum inter fures nocturnos ac latrones.
(3) Auerterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos, et
potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent quam propter unius odium
multorum preces aspernarentur. (4) Se quoque id generi ac nomini dare nec cum
eo in gratiam redisse, cuius aduersae fortunae uelit succursum. Virtute
libertatem reciperatam esse : clementia concordiam ordinum stabiliri posse.
(5) Erant quos moueret sua magis pietate quam eius pro quo agebat causa; sed
Verginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae
regnum in plebem sortitae sed necessariorum Verginiae trium tribunorum preces
audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium
implorarent. (6) Iustiores hae lacrimae uidebantur. Itaque spe incisa,
priusquam prodicta dies adesset, Ap-pius mortem sibi consciuit. (7) Subinde
arreptus a P- Numitorio Sp- Oppius, proximus inuidiae, quod in urbe fuerat
cum iniustae uindiciae a collega dicerentur. (8) Plus tamen facta iniuria
Oppio quam non prohibita inuidiae fecit. Testis productus, qui septem et
uiginti enumeratis stipendiis, octiens extra ordinem donatus donaque ea
gerens in conspectu populi, scissa ueste, tergum laceratum uirgis ostendit,
nihilum deprecans quin si quam suam noxam reus dicere posset, priuatus iterum
in se saeuiret. (9) Oppius quoque ductus in uincula est, et ante iudicii diem
finem ibi uitae fecit. Bona Claudi Oppique tribuni publicauere. Collegae
eorum exsilii causa solum uerterunt; bona publicata sunt. (10) Et M-
Claudius, adsertor Verginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Verginio
ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, (11) manesque Verginiae,
mortuae quam uiuae felicioris, per tot domos ad petendas poenas uagati, nullo
relicto sonte tandem quieuerunt.
[3,59] LIX.
(1) Ingens metus incesserat patres, uoltusque iam iidem tribunorum erant qui
decemuirorum fuerant, cum M- Duillius tribunus plebis, inhibito salubriter
modo nimiae potestati, (2) "et libertatis" inquit, "nostrae et poenarum ex
inimicis satis est; itaque hoc anno nec diem dici cuiquam nec in uincla duci
quemquam sum passurus. (3) Nam neque uetera peccata repeti iam oblitterata
placet, cum noua expiata sint decemuirorum suppliciis, et nihil admissum iri
quod uim tribuniciam desideret spondet perpetua consulum amborum in libertate
uestra tuenda cura." (4) Ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit,
eademque auxit consulum inuidiam, quod adeo toti plebis fuissent ut patrum
salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset,
et ante inimicos satietas poenarum suarum cepisset quam obuiam ituros
licentiae eorum consules appareret. (5) Multique erant qui mollius consultum
dicerent, quod legum ab iis latarum patres auctores fuissent; neque erat
dubium quin turbato rei publicae statu tempori succubuissent.
[3,60] LX.
(1) Consules rebus urbanis compositis fundatoque plebis statu, in prouincias
diuersi abiere. Valerius aduersus coniunctos iam in Algido exercitus Aequorum
Volscorumque sustinuit consilio bellum; (2) quod si extemplo rem fortunae
commisisset, haud scio an, qui tum animi ab decemuirorum infelicibus
auspiciis Romanis hostibusque erant, magno detrimento certamen staturum
fuerit. (3) Castris mille passuum ab hoste positis copias continebat. Hostes
medium inter bina castra spatium acie instructa complebant, prouocantibusque
ad proelium responsum Romanus nemo reddebat. (4) Tandem fatigati stando ac
nequiquam exspectando certamen Aequi Volscique, postquam concessum propemodum
de uictoria credebant, pars in Hernicos, pars in Latinos praedatum abeunt;
relinquitur magis castris praesidium quam satis uirium ad certamen. (5) Quod
ubi consul sensit, reddit inlatum antea terrorem, instructaque acie ultro
hostem lacessit. (6) Vbi illi, conscientia quid abesset uirium, detractauere
pugnam, creuit extemplo Romanis animus, et pro uictis habebant pauentes intra
uallum. (7) Cum per totum diem stetissent intenti ad certamen, nocti cessere.
Et Romani quidem pleni spei corpora curabant : haudquaquam pari hostes animo
nuntios passim trepidi ad reuocandos praedatores dimittunt. Recurritur ex
proximis locis : ulteriores non inuenti. (8) Vbi inluxit, egreditur castris
Romanus, uallum inuasurus ni copia pugnae fieret. Et postquam multa iam dies
erat neque mouebatur quicquam ab hoste, iubet signa inferri consul; motaque
acie, indignatio Aequos et Volscos incessit, si uictores exercitus uallum
potius quam uirtus et arma tegerent. Igitur et ipsi efflagitatum ab ducibus
signum pugnae accepere. (9) Iamque pars egressa portis erat deincepsque alii
seruabant ordinem, in suum quisque locum descendentes, cum consul Romanus,
priusquam totis uiribus fulta constaret hostium acies, intulit signa; (10)
adortusque nec omnes dum eductos nec, qui erant, satis explicatis ordinibus,
prope fluctuantem turbam trepidantium huc atque illuc circumspectantiumque se
ac suos, addito turbatis mentibus clamore atque impetu inuadit. (11)
Rettulere primo pedem hostes; deinde cum animos collegissent et undique duces
uictisne cessuri essent increparent, restituitur pugna.
[3,61] LXI.
(1) Consul ex altera parte Romanos meminisse iubebat illo die primum liberos
pro libera urbe Romana pugnare, sibimet ipsis uicturos, non ut decemuirorum
uictores praemium essent. (2) Non Ap-pio duce rem geri, sed consule Valerio,
ab liberatoribus populi Romani orto, liberatore ipso. Ostenderent prioribus
proeliis per duces non per milites stetisse ne uincerent. (3) Turpe esse
contra ciues plus animi habuisse quam contra hostes et domi quam foris
seruitutem magis timuisse. (4) Vnam Verginiam fuisse cuius pudicitiae in pace
periculum esset, unum Ap-pium ciuem periculosae libidinis; at si fortuna belli
inclinet, omnium liberis ab tot milibus hostium periculum fore; (5) nolle
ominari quae nec Iuppiter nec Mars pater passuri sint iis auspiciis conditae
urbi accidere. Auentini Sacrique montis admonebat, ut ubi libertas parta
esset paucis ante mensibus, eo imperium inlibatum referrent, (6)
ostenderentque eandem indolem militibus Romanis post exactos decemuiros esse
quae ante creatos fuerit, nec aequatis legibus imminutam uirtutem populi
Romani esse. (7) Haec ubi inter signa peditum dicta dedit, auolat deinde ad
equites. "Agite, iuuenes" inquit, "praestate uirtute peditem ut honore atque
ordine praestatis. (8) Primo concursu pedes mouit hostem; pulsum uos immissis
equis exigite e campo. Non sustinebunt impetum, et nunc cunctantur magis quam
resistunt". (9) Concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum
pugna, et perruptis ordinibus elati ad nouissimam aciem, pars libero spatio
circumuecti, iam fugam undique capessentes plerosque a castris auertunt
praeterequitantesque absterrent. (10) Peditum acies et consul ipse uisque
omnis belli fertur in castra, captisque cum ingenti caede, maiore praeda
potitur. Huius pugnae fama perlata non in urbem modo sed in Sabinos ad
alterum exercitum, (11) in urbe laetitia modo celebrata est, in castris
animos militum ad aemulandum decus accendit. (12) Iam Horatius eos
excursionibus subiciendo proeliisque leuibus experiundo adsuefecerat sibi
potius fidere quam meminisse ignominiae decemuirorum ductu acceptae, paruaque
certamina in summam totius profecerant spei. (13) Nec cessabant Sabini,
feroces ab re priore anno bene gesta, lacessere atque instare, rogitantes
quid latrocinii modo procursantes pauci recurrentesque tererent tempus et in
multa proelia paruaque carperent summam unius belli ? (14) Quin illi
congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem darent ?
[3,62] LXII.
(1) Ad id, quod sua sponte satis collectum animorum erat, indignitate etiam
Romani accendebantur : iam alterum exercitum uictorem in urbem rediturum;
sibi ultro per contumelias hostem insultare; quando autem se, si tum non
sint, pares hostibus fore ? (2) Vbi haec fremere militem in castris consul
sensit, contione aduocata, "quemadmodum" inquit, "in Algido res gesta sit,
arbitror uos, milites, audisse. Qualem liberi populi exercitum decuit esse,
talis fuit; consilio collegae, uirtute militum uictoria parta est. (3) Quod
ad me attinet, id consilii animique habiturus sum, quod uos mihi feceritis.
Et trahi bellum salubriter et mature perfici potest. (4) Si trahendum est,
ego ut in dies spes uirtusque uestra crescat, eadem qua institui disciplina
efficiam; si iam satis animi est decernique placet, agite dum, clamorem
qualem in acie sublaturi estis, tollite hic indicem uoluntatis uirtutisque
uestrae." (5) Postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod bene
uertat gesturum se illis morem posteroque die in aciem deducturum adfirmat.
Reliquum diei apparandis armis consumptum est. (6) Postero die simul instrui
Romanam aciem Sabini uidere et ipsi, iam pridem auidi certaminis, procedunt.
Proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, ueteris
perpetuaeque alterum gloriae, alterum nuper noua uictoria elatum. (7)
Consilio etiam Sabini uires adiuuere; nam cum aequassent aciem, duo extra
ordinem milia quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine
impressionem facerent tenuere. (8) Quae ubi inlatis ex transuerso signis
degrauabant prope circumuentum cornu, equites duarum legionum, sescenti fere,
ex equis desiliunt cedentibusque iam suis prouolant in primum, simulque et
hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum
accendunt. (9) Verecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem
ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.
[3,63] LXIII.
(1) Vadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum ex quo cesserant
repetunt; momentoque non restituta modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis
cornu. (2) Eques inter ordines peditum tectus se ad equos recipit; transuolat
inde in partem alteram suis uictoriae nuntius; simul et in hostes iam
pauidos, quippe fuso suae partis ualidiore cornu, impetum facit. Non aliorum
eo proelio uirtus magis enituit.(3) Consul prouidere omnia, laudare fortes,
increpare sicubi segnior pugna esset. Castigati fortium statim uirorum opera
edebant tantumque hos pudor quantum alios laudes excitabant. (4) Redintegrato
clamore undique omnes conisi hostem auertunt, nec deinde Romana uis sustineri
potuit. Sabini fusi passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt. Ibi
non sociorum sicut in Algido res, sed suas Romanus populationibus agrorum
amissas recipit. (5) Gemina uictoria duobus bifariam proeliis parta, maligne
senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decreuit. Populus iniussu
et altero die frequens iit supplicatum; et haec uaga popularisque supplicatio
studiis prope celebratior fuit. (6) Consules ex composito eodem biduo ad
urbem accessere senatumque in Martium campum euocauere. Vbi cum de rebus ab
se gestis agerent, questi primores patrum senatum inter milites dedita opera
terroris causa haberi. (7) Itaque inde consules, ne criminationi locus esset,
in prata Flaminia, ubi nunc aedes Ap-ollinis est -- iam tum Ap-ollinare
appellabant --, auocauere senatum. (8) Vbi cum ingenti consensu patrum
negaretur triumphus, L- Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho
consulum, multis dissuasum prodeuntibus, maxime C- Claudio uociferante (9) de
patribus, non de hostibus consules triumphare uelle gratiamque pro priuato
merito in tribunum, non pro uirtute honorem peti. Nunquam ante de triumpho
per populum actum; semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes
senatum fuisse; (10) ne reges quidem maiestatem summi ordinis imminuisse. Ne
ita omnia tribuni potestatis suae implerent, ut nullum publicum consilium
sinerent esse. Ita demum liberam ciuitatem fore, ita aequatas leges, si sua
quisque iura ordo, suam maiestatem teneat. (11) In eandem sententiam multa et
a ceteris senioribus patrum cum essent dicta, omnes tribus eam rogationem
acceperunt. Tum primum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.
[3,64] LXIV.
(1) Haec uictoria tribunorum plebisque prope in haud salubrem luxuriam
uertit, conspiratione inter tribunos facta ut iidem tribuni reficerentur, et,
quo sua minus cupiditas emineret, consulibus quoque continuarent magistratum.
(2) Consensum patrum causabantur, quo per contumeliam consulum iura plebis
labefactata essent. (3) Quid futurum nondum firmatis legibus, si nouos
tribunos per factionis suae consules adorti essent ? Non enim semper Valerios
Horatiosque consules fore, qui libertati plebis suas opes postferrent. (4)
Forte quadam utili ad tempus, ut comitiis praeesset potissimum M- Duillio
sorte euenit, uiro prudenti et ex continuatione magistratus inuidiam
imminentem cernenti. (5) Qui cum ex ueteribus tribunis negaret se ullius
rationem habiturum, pugnarentque collegae ut liberas tribus in suffragium
mitteret aut concederet sortem comitiorum collegis, habituris e lege potius
comitia quam ex uoluntate patrum, (6) iniecta contentione Duillius consules
ad subsellia accitos cum interrogasset quid de comitiis consularibus in animo
haberent, respondissentque se nouos consules creaturos, auctores populares
sententiae haud popularis nactus in contionem cum iis processit. (7) Vbi cum
consules producti ad populum interrogatique, si eos populus Romanus, memor
libertatis per illos receptae domi, memor militiae rerum gestarum, consules
iterum faceret, quidnam facturi essent, nihil sententiae suae mutassent, (8)
conlaudatis consulibus quod perseuerarent ad ultimum dissimiles decemuirorum
esse, comitia habuit; et quinque tribunis plebi creatis cum prae studiis
aperte petentium nouem tribunorum alii candidati tribus non explerent,
concilium dimisit nec deinde comitiorum causa habuit. (9) Satisfactum legi
aiebat, quae numero nusquam praefinito tribuni modo ut relinquerentur
sanciret et ab iis qui creati essent cooptari collegas iuberet; (10)
recitabatque rogationis carmen in quo sic erat : "Si tribunos plebei decem
rogabo, si qui uos minus hodie decem tribunos plebei feceritis, tum ut ii
quos hi sibi collegas cooptassint legitimi eadem lege tribuni plebei sint ut
illi quos hodie tribunos plebei feceritis." (11) Duillius cum ad ultimum
perseuerasset negando quindecim tribunos plebei rem publicam habere posse,
uicta collegarum cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu
abiit.
[3,65] LXV.
(1) Noui tribuni plebis in cooptandis collegis patrum uoluntatem fouerunt;
duos etiam patricios consularesque, Sp- Tarpeium et A- Aternium, cooptauere.
(2) Consules creati Sp- Herminius T- Verginius Caelimontanus, nihil magnopere
ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris habuere. (3) L-
Trebonius tribunus plebis, infestus patribus quod se ab iis in cooptandis
tribunis fraude captum proditumque a collegis aiebat, rogationem tulit (4) ut
qui plebem Romanam tribunos plebei rogaret, is usque eo rogaret dum decem
tribunos plebei faceret; insectandisque patribus, unde Aspero etiam inditum
est cognomen, tribunatum gessit. (5) Inde M- Geganius Macerinus et C- Iulius
consules facti contentiones tribunorum aduersus nobilium iuuentutem ortas,
sine insectatione potestatis eius conseruata maiestate patrum, sedauere; (6)
plebem, decreto ad bellum Volscorum et Aequorum dilectu, sustinendo rem ab
seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse
adfirmantes, per discordias ciuiles externos tollere animos. (7) Cura pacis
concordiae quoque intestinae causa fuit. Sed alter semper ordo grauis
alterius modestiae erat; quiescenti plebi ab iunioribus patrum iniuriae fieri
coeptae. (8) Vbi tribuni auxilio humilioribus essent, in primis parum
proderat; deinde ne ipsi quidem inuiolati erant, utique postremis mensibus,
cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et uis potestatis omnis
aliquanto posteriore anni parte languidior ferme esset. (9) Iamque plebs ita
in tribunatu ponere aliquid spei, si similes Icilio tribunos haberet : nomina
tantum se biennio habuisse. (10) Seniores contra patrum ut nimis feroces suos
credere iuuenes, ita malle, si modus excedendus esset, suis quam aduersariis
superesse animos. (11) Adeo moderatio tuendae libertatis, dum aequari uelle
simulando ita se quisque extollit ut deprimat alium, in difficili est,
cauendoque ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et iniuriam ab
nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati necesse sit, iniungimus aliis.
[3,66] LXVI.
(1) T- Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius consules inde facti
nec seditionem domi nec foris bellum acceperunt; sed imminebat utrumque. (2)
Iam non ultra discordia ciuium reprimi poterat, et tribunis et plebe incitata
in patres, cum dies alicui nobilium dicta nouis semper certaminibus contiones
turbaret. (3) Ad quarum primum strepitum, uelut signo accepto, arma cepere
Aequi ac Volsci, simul quod persuaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio
ante dilectum indictum haberi non potuisse, abnuente iam plebe imperium : (4)
eo aduersus se non esse missos exercitus. Dissolui licentia militandi morem,
nec pro communi iam patria Romam esse. Quicquid irarum simultatiumque cum
externis fuerit in ipsos uerti. Occaecatos lupos intestina rabie opprimendi
occasionem esse. (5) Coniunctis exercitibus Latinum primum agrum perpopulati
sunt; deinde postquam ibi nemo uindex occurrebat, tum uero exsultantibus
belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae
accessere, uastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes. (6) Vnde
postquam inulti, praedam prae se agentes, retro ad Corbionem agmine iere,
Quinctius consul ad contionem populum uocauit.
[3,67] LXVII.
(1) Ibi in hanc sententiam locutum accipio : "Etsi mihi nullius noxae
conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in contionem in conspectum
uestrum processi. Hoc uos scire, hoc posteris memoriae traditum iri Aequos et
Volscos, uix Hernicis modo pares, T- Quinctio quartum consule ad moenia urbis
Romae impune armatos uenisse ! (2) Hanc ego ignominiam, quamquam iam diu ita
uiuitur ut nihil boni diuinet animus, si huic potissimum imminere anno
scissem, uel exsilio uel morte, si alia fuga honoris non esset, uitassem. (3)
Ergo si uiri arma illa habuissent quae in portis fuere nostris, capi Roma me
consule potuit ? Satis honorum, satis superque uitae erat; mori consulem
tertium oportuit. (4) Quem tandem ignauissimi hostium contempsere ? Nos
consules an uos Quirites ? Si culpa in nobis est, auferte imperium indignis
et, si id parum est, insuper poenas expetite : (5) si in uobis, nemo deorum
nec hominum sit, qui uestra puniat peccata, Quirites : uosmet tantum eorum
paeniteat. Non illi uestram ignauiam contempsere nec suae uirtuti confisi
sunt; quippe totiens fusi fugatique, castris exuti, agro multati, sub iugum
missi, et se et uos nouere : (6) discordia ordinum et uenenum urbis huius,
patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperii nec uobis libertatis est
modus, dum taedet uos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, sustulere
illis animos. (7) Pro deum fidem, quid uobis uoltis ? Tribunos plebis
concupistis; concordiae causa concessimus. Decemuiros desiderastis; creari
passi sumus. Decemuirorum uos pertaesum est; coegimus abire magistratu. (8)
Manente in eosdem priuatos ira uestra, mori atque exulare nobilissimos uiros
honoratissimosque passi sumus. (9) Tribunos plebis creare iterum uoluistis;
creastis. Consules facere uestrarum partium; etsi patribus uidebamus iniquos,
patricium quoque magistratum plebi donum fieri uidimus. Auxilium tribunicium,
prouocationem ad populum, scita plebis iniuncta patribus, sub titulo
aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus. (10) Qui finis
erit discordiarum ? Ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse
patriam licebit ? Victi nos aequiore animo quiescimus quam uos uictores. (11)
Satisne est nobis uos metuendos esse ? Aduersus nos Auentinum capitur,
aduersus nos Sacer occupatur mons; Esquilias uidimus ab hoste prope captas et
scandentem in aggerem Volscum. Hostem nemo submouit : in nos uiri, in nos
armati estis."
[3,68] LXVIII.
(1) "Agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum infestum feceritis et
carcerem impleueritis principibus, (2) iisdem istis ferocibus animis
egredimini extra portam Esquilinam, aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris
uisite agros uestros ferro ignique uastatos, praedam abigi, fumare incensa
passim tecta. (3) At enim communis res per haec loco est peiore; ager uritur,
urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. Quid tandem ? Priuatae res
uestrae quo statu sunt ? Iam unicuique ex agris sua damna nuntiabuntur. Quid
est tandem domi unde ea expleatis ? (4) Tribuni uobis amissa reddent ac
restituent ? Vocis uerborumque quantum uoletis ingerent, et criminum in
principes et legum aliarum super alias ut contionum; sed ex illis contionibus
nunquam uestrum quisquam re, fortuna domum auctior rediit. (5) Ecquis
rettulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates
publicas priuatasque, a quibus semper non uestra uirtute innocentiaque, sed
auxilio alieno tuti sitis ? (6) At hercules, cum stipendia nobis consulibus,
non tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie
uestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda
parta agro ex hoste capto pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul
priuatae triumphantes domum ad penates redibatis : nunc oneratum uestris
fortunis hostem abire sinitis. (7) Haerete adfixi contionibus et in foro
uiuite : sequitur uos necessitas militandi quam fugitis. Graue erat in Aequos
et Volscos proficisci : ante portas est bellum. Si inde non pellitur, iam
intra moenia erit et arcem et Capitolium scandet et in domos uestras uos
persequetur. (8) Biennio ante senatus dilectum haberi et educi exercitum in
Algidum iussit : sedemus desides domi mulierum ritu inter nos altercantes,
praesenti pace laeti nec cernentes ex otio illo breui multiplex bellum
rediturum. (9) His ego gratiora dictu alia esse scio; sed me uera pro gratis
loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidem uobis
placere, Quirites; sed multo malo uos saluos esse, qualicumque erga me animo
futuri estis. (10) Natura hoc ita comparatum est, ut qui apud multitudinem
sua causa loquitur gratior eo sit cuius mens nihil praeter publicum commodum
uidet; nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos, qui uos nec in
armis nec in otio esse sinunt, uestra uos causa incitare et stimulare
putatis. (11) Concitati aut honori aut quaestui illis estis; et quia in
concordia ordinum nullos se usquam esse uident, malae rei se quam nullius,
turbarum ac seditionum duces esse uolunt. (12) Quarum rerum si uos taedium
tandem capere potest et patrum uestroque antiquos mores uoltis pro his nouis
sumere, nulla supplicia recuso, (13) nisi paucis diebus hos populatores
agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero et a portis nostris
moenibusque ad illorum urbes hunc belli terrorem quo nunc uos attoniti estis
transtulero."
[3,69] LXIX.
(1) Raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam tunc seuerissimi
consulis fuit. (2) Iuuentus quoque, quae inter tales metus detractationem
militiae telum acerrimum aduersus patres habere solita erat, arma et bellum
spectabat. Et agrestium fuga spoliatique in agris et uolnerati, foediora iis
quae subiciebantur oculis nuntiantes, totam urbem ira impleuere. (3) In
senatum ubi uentum est, ibi uero in Quinctium omnes uersi ut unum uindicem
maiestatis Romanae intueri, et primores patrum dignam dicere contionem
imperio consulari, dignam tot consulatibus ante actis, dignam uita omni,
plena honorum saepe gestorum, saepius meritorum. (4) Alios consules aut per
proditionem dignitatis patrum plebi adulatos aut acerbe tuendo iura ordinis
asperiorem domando multitudinem fecisse : T- Quinctium orationem memorem
maiestatis patrum concordiaeque ordinum et temporum in primis habuisse. (5)
Orare eum collegamque ut capesserent rem publicam; orare tribunos ut uno
animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari uellent plebemque
oboedientem in re tam trepida patribus praeberent; appellare tribunos
communem patriam auxiliumque eorum implorare uastatis agris, urbe prope
oppugnata. (6) Consensu omnium dilectus decernitur habeturque. Cum in
contione pronuntiassent tempus non esse causas cognoscendi, omnes iuniores
postero die prima luce in campo Martio adessent; (7) cognoscendis causis
eorum qui nomina non dedissent bello perfecto se daturos tempus; pro
desertore futurum, cuius non probassent causam; -- omnis iuuentus adfuit
postero die. (8) Cohortes sibi quaeque centuriones legerunt; bini senatores
singulis cohortibus praepositi. Haec omnia adeo mature perfecta accepimus ut
signa, eo ipso die a quaestoribus ex aerario prompta delataque in campum,
quarta diei hora mota ex campo sint, exercitusque nouus, paucis cohortibus
ueterum militum uoluntate sequentibus, manserit ad decimum lapidem. (9)
Insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris
sunt coniuncta. (10) Tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens
rebellassent, conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi
nulla est facta.
[3,70] LXX.
(1) In exercitu Romano cum duo consules essent potestate pari, quod
saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa imperii concedente
Agrippa penes collegam erat; et praelatus ille facilitati submittentis se
comiter respondebat communicando consilia laudesque et aequando imparem sibi.
(2) In acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit; Sp- Postumio
Albo legato datur media acies tuenda; legatum alterum P- Sulpicium equitibus
praeficiunt. (3) Pedites ab dextro cornu egregie pugnauere, haud segniter
resistentibus Volscis. (4) P- Sulpicius per mediam hostium aciem cum equitatu
perrupit. Vnde cum eadem reuerti posset ad suos, priusquam hostis turbatos
ordines reficeret terga impugnare hostium satius uisum est; momentoque
temporis in auersam incursando aciem ancipiti terrore dissipasset hostes, ni
suo proprio eum proelio equites Volscorum et Aequorum exceptum aliquamdiu
tenuissent. (5) Ibi uero Sulpicius negare cunctandi tempus esse, circumuentos
interclusosque ab suis uociferans, ni equestre proelium conixi omni ui
perficerent; (6) nec fugare equitem integrum satis esse : conficerent equos
uirosque, ne quis reueheretur inde ad proelium aut integraret pugnam; non
posse illos resistere sibi, quibus conferta peditum acies cessiset. (7) Haud
surdis auribus dicta. Impressione una totum equitatum fudere, magnam uim ex
equis praecipitauere, ipsos equosque spiculis confodere. Is finis pugnae
equestris fuit. (8) Tunc adorti peditum aciem, nuntios ad consules rei gestae
mittunt, ubi iam inclinabatur hostium acies. Nuntius deinde et uincentibus
Romanis animos auxit et referentes gradum perculit Aequos. (9) In media
primum acie uinci coepti, qua permissus equitatus turbauerat ordines; (10)
sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum; in dextro plurimum
laboris fuit. Ibi Agrippa, aetate uiribusque ferox, cum omni parte pugnae
melius rem geri quam apud se uideret, arrepta signa ab signiferis ipse
inferre, quaedam iacere etiam in confertos hostes coepit; (11) cuius
ignominiae metu concitati milites inuasere hostem. Ita aequata ex omni parte
uictoria est. Nuntius tum a Quinctio uenit uictorem iam se imminere hostium
castris; nolle inrumpere antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse
: (12) si iam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis
exercitus praeda potiretur. (13) Victor Agrippa cum mutua gratulatione ad
uictorem collegam castraque hostium uenit. Ibi paucis defendentibus
momentoque fusis, sine certamine in munitiones inrumpunt, praedaque ingenti
compotem exercitum suis etiam rebus reciperatis quae populatione agrorum
amissae erant reducunt. (14) Triumphum nec ipsos postulasse nec delatum iis
ab senatu accipio, nec traditur causa spreti aut non sperati honoris. (15)
Ego quantum in tanto interuallo temporum conicio, cum Valerio atque Horatio
consulibus qui praeter Volscos et Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam
pepererant negatus ab senatu triumphus esset, uerecundiae fuit pro parte
dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne etiamsi impetrassent magis
hominum ratio quam meritorum habita uideretur.
[3,71] LXXI.
(1) Victoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de finibus sociorum
iudicium populi deformauit. (2) Aricini atque Ardeates de ambiguo agro cum
saepe bello certassent, multis in uicem cladibus fessi iudicem populum
Romanum cepere. (3) Cum ad causam orandam uenissent, concilio populi a
magistratibus dato magna contentione actum. Iamque editis testibus, cum
tribus uocari et populum inire suffragium oporteret, consurgit P- Scaptius de
plebe, magno natu, et "si licet" inquit, "consules, de re publica dicere,
errare ego populum in hac causa non patiar." (4) Cum ut uanum eum negarent
consules audiendum esse uociferantemque prodi publicam causam submoueri
iussissent, tribunos appellat. (5) Tribuni, ut fere semper reguntur a
multitudine magis quam regunt, dedere cupidae audiendi plebi ut quae uellet
Scaptius diceret. (6) Ibi infit annum se tertium et octogensimum agere, et in
eo agro de quo agitur militasse, non iuuenem, uicesima iam stipendia
merentem, cum ad Coriolos sit bellatum. Eo rem se uetustate oblitteratam,
ceterum suae memoriae infixam adferre (7) agrum de quo ambigitur finium
Coriolanorum fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani
factum. Mirari se quonam ore Ardeates Aricinique, cuius agri ius nunquam
usurpauerint incolumi Coriolana re, eum se a populo Romano, quem pro domino
iudicem fecerint, intercepturos sperent. (8) Sibi exiguum uitae tempus
superesse; non potuisse se tamen inducere in animum quin, quem agrum miles
pro parte uirili manu cepisset, eum senex quoque uoce, qua una posset,
uindicaret. Magnopere se suadere populo ne inutili pudore suam ipse causam
damnaret.
[3,72] LXXII.
(1) Consules cum Scaptium non silentio modo, sed cum adsensu etiam audiri
animaduertissent, deos hominesque testantes flagitium ingens fieri, patrum
primores arcessunt. (2) Cum iis circumire tribus, orare ne pessimum facinus
peiore exemplo admitterent iudices in suam rem litem uertendo, cum praesertim
etiamsi fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum agro
intercipiendo adquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum
animis. (3) Nam famae quidem ac fidei damna maiora esse quam quae aestimari
possent : hoc legatos referre domum, hoc uolgari, hoc socios audire, hoc
hostes, quo cum dolore hos, quo cum gaudio illos ? (4) Scaptione hoc,
contionali seni, adsignaturos putarent finitimos populos ? Clarum hac fore
imagine Scaptium; sed populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis
alienae personam laturum. (5) Quem enim hoc priuatae rei iudicem fecisse ut
sibi controuersiosam adiudicaret rem ? Scaptium ipsum id quidem, etsi
praemortui iam sit pudoris, non facturum. (6) Haec consules, haec patres
uociferantur; sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius ualet.
Vocatae tribus iudicauerunt agrum publicum populi Romani esse. (7) Nec
abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios itum foret; nunc haud sane quicquam
bono causae leuatur dedecus iudicii; idque non Aricinis Ardeatibusque quam
patribus Romanis foedius atque acerbius uisum. Reliquum anni quietum ab
urbanis motibus et ab externis mansit.
|