[5,0] Liber quintus.
[5,1] (I)
(1) Pace alibi parta Romani Veiique in armis erant tanta ira odioque ut uictis
finem adesse appareret. Comitia utriusque populi longe diuersa ratione facta
sunt. (2) Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum; octo,
quot nunquam antea, creati, M- Aemilius Mamercus iterum L- Valerius Potitus
tertium Ap- Claudius Crassus M- Quinctilius Varus L- Iulius Iulus M- Postumius
M- Furius Camillus M- Postumius Albinus. (3) Veientes contra taedio annuae
ambitionis quae interdum discordiarum causa erat, regem creauere. Offendit ea
res populorum Etruriae animos, non maiore odio regni quam ipsius regis. (4)
Grauis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum quos
intermitti nefas est uiolenter diremisset, (5) cum ob iram repulsae, quod
suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices,
quorum magna pars ipsius serui erant, ex medio ludicro repente abduxit. (6) Gens
itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus quod excelleret arte
colendi eas, auxilium Veientibus negandum donec sub rege essent decreuit; (7)
cuius decreti suppressa fama est Veiis propter metum regis qui a quo tale quid
dictum referretur, pro seditionis eum principe, non uani sermonis auctore
habebat. (8) Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen quia
omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita muniebant ut ancipitia
munimenta essent: (9) alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones uersa,
aliis frons in Etruriam spectans, auxiliis si qua forte inde uenirent,
obstruebatur.
[5,2] (II)
(1) Cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione
esset, hibernacula etiam, res noua militi Romano, aedificari coepta,
consiliumque erat hiemando continuare bellum. (2) Quod postquam tribunis plebis,
iam diu nullam nouandi res causam inuenientibus, Romam est allatum, in contionem
prosiliunt, sollicitant plebis animos, (3) hoc illud esse dictitantes quod aera
militibus sint constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum ueneno inlitum
fore. (4) Venisse libertatem plebis; remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe
et ab re publica iuuentutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos
ac res inuisere suas. Quam putarent continuatae militiae causam esse ? (5)
Nullam profecto aliam inuenturos quam ne quid per frequentiam iuuenum eorum in
quibus uires omnes plebis essent agi de commodis eorum posset. (6) Vexari
praeterea et subigi multo acrius quam Veientes; quippe illos hiemem sub tectis
suis agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes, (7) militem Romanum
in opere ac labore, niuibus pruinisque obrutum, sub pellibus durare, ne hiemis
quidem spatio quae omnium bellorum terra marique sit quies arma deponentem. (8)
Hoc neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam superbos illos
consules neque triste dictatoris imperium neque importunos decemuiros iniunxisse
seruitutis, ut perennem militiam facerent (quod tribuni militum in plebe Romana
regnum exercerent). (9) Quidnam illi consules dictatoresue facturi essent, qui
proconsularem imaginem tam saeuam ac trucem fecerint ? Sed id accidere haud
immerito. Non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio. (10)
Antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos; nunc iam
octoiuges ad imperia obtinenda ire, et ne in turba quidem haerere plebeium
quemquam (11) qui, si nihil aliud, admoneat collegas, liberos et ciues eorum,
non seruos militare, quos hieme saltem in domos ac tecta reduci oporteat (12) et
aliquo tempore anni parentes liberosque ac coniuges inuisere et usurpare
libertatem et creare magistratus. (13) Haec taliaque uociferantes aduersarium
haud imparem nacti sunt Ap- Claudium, relictum a collegis ad tribunicias
seditiones comprimendas, uirum imbutum iam ab iuuenta certaminibus plebeiis,
(14) quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum
intercessionem tribuniciae potestatis dissoluendae.
[5,3] (III)
(1) Is tum iam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus, talem
orationem habuit: (2) "si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis
uestra an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse
dubitari certum habeo; (3) et cum laetor tandem longi erroris uobis finem factum
esse, tum, quod secundis potissimum uestris rebus hic error est sublatus, et
uobis et propter uos rei publicae gratulor. (4) An est quisquam qui dubitet
nullis iniuriis uestris, si quae forte aliquando fuerunt, unquam aeque quam
munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis
offensos ac concitatos esse ? (5) Quid illos aliud aut tum timuisse creditis
aut hodie turbare uelle nisi concordiam ordinum, quam dissoluendae maxime
tribuniciae potestatis rentur esse ? (6) Sic hercule, tamquam artifices
improbi, opus quaerunt; quin et semper aegri aliquid esse in re publica uolunt,
ut sit ad cuius curationem a uobis adhibeantur. (7) Vtrum enim defenditis an
impugnatis plebem ? Vtrum militantium aduersarii estis an causam agitis ? Nisi
forte hoc dicitis: "quidquid patres faciunt displicet, siue illud pro plebe siue
contra plebem est," (8) et quemadmodum seruis suis uetant domini quicquam rei
cum alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri
aequum censent, sic uos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate
ac munificentia nostra prouocemus plebem, nec plebs nobis dicto audiens atque
oboediens sit. (9) Quanto tandem, si quicquam in uobis, non dico ciuilis, sed
humani esset, fauere uos magis et quantum in uobis esset indulgere potius
comitati patrum atque obsequio plebis oportuit ? (10) Quae si perpetua concordia
sit, quis non spondere ausit maximum hoc imperium inter finitimos breui futurum
esse ?
[5,4] (IV)
(1) Atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo abducere infecta re a
Veiis exercitum noluerunt, non utile solum sed etiam necessarium fuerit, postea
disseram: nunc de ipsa condicione dicere militantium libet; (2) quam orationem
non apud uos solum sed etiam in castris si habeatur, ipso exercitu disceptante,
aequam arbitror uideri posse. In qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem
uenire posset, aduersariorum certe orationibus contentus essem. (3) Negabant
nuper danda esse aera militibus, quia nunquam data essent. Quonam modo igitur
nunc indignari possunt, quibus aliquid noui adiectum commodi sit, eis laborem
etiam nouum pro portione iniungi ? (4) Nusquam nec opera sine emolumento nec
emolumentum ferme sine impensa opera est. Labor uoluptasque, dissimillima
natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta. (5) Moleste antea
ferebat miles se suo sumptu operam rei publicae praebere; gaudebat idem partem
anni se agrum suum colere, quaerere unde domi militiaeque se ac suos tueri
posset: (6) gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse, et laetus stipendium
accipit; aequo igitur animo patiatur se (ab domo) ab re familiari, cui grauis
impensa non est, paulo diutius abesse. (7) An si ad calculos eum res publica
uocet, non merito dicat: "Annua aera habes, annuam operam ede: an tu aequum
censes militia semestri solidum te stipendium accipere ?" (8) Inuitus in hac
parte orationis, Quirites, moror; sic enim agere debent qui mercennario milite
utuntur; nos tamquam cum ciuibus agere uolumus, agique tamquam cum patria
nobiscum aequum censemus. (9) Aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro
dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet. (10) Perficietur autem
si urgemus obsessos, si non ante abscedimus quam spei nostrae finem captis Veiis
imposuerimus. Si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseuerantiam
imponere debuit. (11) Decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab
uniuersa Graecia, quam procul ab domo ! Quot terras, quot maria distans ! (12)
Nos intra uicesimum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam
oppugnationem perferre piget. Scilicet quia leuis causa belli est nec satis
quicquam iusti doloris est quod nos ad perseuerandum stimulet. (13) Septiens
rebellarunt; in pace nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati
sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt;
(14) auctores fuere contra ius caedis impiae legatorum nostrorum; Etruriam omnem
aduersus nos concitare uoluerunt, hodieque id moliuntur; res repetentes legatos
nostros haud procul afuit quin uiolarent.
[5,5] (V)
(1) Cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet ? Si nos tam iustum
odium nihil mouet, ne illa quidem, oro uos, mouent ? (2) Operibus ingentibus
saepta urbs est quibus intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta
euastata sunt bello; (3) si reducimus exercitum, quis est qui dubitet illos non
a cupiditate solum ulciscendi sed etiam necessitate imposita ex alieno
praedandi, cum sua amiserint, agrum nostrum inuasuros ? Non differimus igitur
bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus. (4) Quid ? Illud, quod
proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis tum stipendium
extorquere uoluerunt, nunc consultum repente uolunt, quale est ? (5) Vallum
fossamque, ingentis utrumque operis, per tantum spatii duxerunt; castella primo
pauca, postea exercitu aucto creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modo
sed in Etruriam etiam spectantes si qua auxilia ueniant, opposuere; (6) quid
turres, quid uineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar
? Cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem peruentum,
relinquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus nouus de integro his
instituendis exsudetur labor ? (7) Quanto est minus opera tueri facta et instare
ac perseuerare defungique cura ? Breuis enim profecto res est, si uno tenore
peragitur nec ipsi per intermissiones has interuallaque lentiorem spem nostram
facimus. Loquor de operae et de temporis iactura; (8) quid ? Periculi, quod
differendo bello adimus, num obliuisci nos haec tam crebra Etruriae concilia de
mittendis Veios auxiliis patiuntur ? (9) Vt nunc res se habet, irati sunt,
oderunt, negant missuros; quantum in illis est, capere Veios licet. Quis est qui
spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore, (10) cum si laxamentum
dederis, maior frequentiorque legatio itura sit, cum id quod nunc offendit
Etruscos, rex creatus Veiis, mutari spatio interposito possit uel consensu
ciuitatis ut eo reconcilient Etruriae animos, uel ipsius uoluntate regis qui
obstare regnum suum saluti ciuium nolit ? (11) Videte, quot res, quam inutiles
sequantur illam uiam consilii, iactura operum tanto labore factorum, uastatio
imminens finium nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente concitatum. (12) Haec
sunt, tribuni, consilia uestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro qui
curari se fortiter passus extemplo conualescere possit, cibi gratia praesentis
aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.
[5,6] (VI)
(1) Si, mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe
militiae plurimum intererat, insuescere militem nostrum non solum parata
uictoria frui, (2) sed si etiam res lentior sit, pati taedium et quamuis serae
spei exitum exspectare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri
nec sicut aestiuas aues statim autumno tecta ac recessum circumspicere. (3)
Obsecro uos, uenandi studium ac uoluptas homines per niues ac pruinas in montes
siluasque rapit: belli necessitatibus eam patientiam non adhibebimus quam uel
lusus ac uoluptas elicere solet ? (4) Adeone effeminata corpora militum
nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris,
abesse ab domo non possint ? Vt, tamquam nauale bellum tempestatibus captandis
et obseruando tempore anni gerant, non aestus, non frigora pati possint ? (5)
Erubescant profecto, si quis eis haec obiciat, contendantque et animis et
corporibus suis uirilem patientiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella
gerere posse, nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis, et
meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.
(6) Haec uirtute militum uestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Veios
tantum nec hoc bellum intueri quod instat, sed famam et ad alia bella et ad
ceteros populos in posterum quaerere. (7) An mediocre discrimen opinionis
secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse
putent cuius si qua urbs primum illum breuissimi temporis sustinuerit impetum,
nihil deinde timeat, (8) an hic sit terror nominis nostri ut exercitum Romanum
non taedium longinquae oppugnationis, non uis hiemis ab urbe circumsessa semel
amouere possit, nec finem ullum alium belli quam uictoriam nouerit, nec impetu
potius bella quam perseuerantia gerat ? (9) Quae in omni quidem genere militiae,
maxime tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus
ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum uincit atque expugnat,
-- (10) sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et
Romae inuenerint praesidia Veientes quae nequiquam in Etruria quaerunt. (11) An
est quicquam quod Veientibus optatum aeque contingere possit quam ut
seditionibus primum urbs Romana, deinde uelut ex contagione castra impleantur ?
(12) At hercule apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis taedio, non
denique regni, quicquam apud eos nouatum sit, non negata auxilia ab Etruscis
inritauerint animos; (13) morietur enim extemplo quicumque erit seditionis
auctor, nec cuiquam dicere ea licebit quae apud uos impune dicuntur. (14)
Fustuarium meretur, qui signa relinquit aut praesidio decedit: auctores signa
relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri militi sed uniuersis
exercitibus palam in contione audiuntur; (15) adeo, quidquid tribunus plebi
loquitur, etsi prodendae patriae dissoluendae rei publicae est, adsuestis,
Quirites, audire et dulcedine potestatis eius capti quaelibet sub ea scelera
latere sinitis. (16) Reliquum est ut quae hic uociferantur, eadem in castris et
apud milites agant et exercitus corrumpant ducibusque parere non patiantur, (17)
quoniam ea demum Romae libertas est, non senatum, non magistratus, non leges,
non mores maiorum, non instituta patrum, non disciplinam uereri militiae."
[5,7] (VII)
(1) Par iam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis, cum subito, unde
minime quis crederet, accepta calamitas apud Veios et superiorem Appium in causa
et concordiam ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius Veios fecit.
(2) Nam cum agger promotus ad urbem uineaeque tantum non iam iniunctae moenibus
essent, dum opera interdiu fiunt intentius quam nocte custodiuntur, patefacta
repente porta ingens multitudo facibus maxime armata ignes coniecit, (3)
horaeque momento simul aggerem ac uineas, tam longi temporis opus, incendium
hausit; multique ibi mortales nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti
sunt. (4) Quod ubi Romam est nuntiatum, maestitiam omnibus, senatui curam
metumque iniecit, ne tum uero sustineri nec in urbe seditio nec in castris
posset et tribuni plebis uelut ab se uictae rei publicae insultarent, (5) cum
repente quibus census equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio
prius inter sese habito, senatum adeunt factaque dicendi potestate, equis se
suis stipendia facturos promittunt. (6) Quibus cum amplissimis uerbis gratiae ab
senatu actae essent famaque ea forum atque urbem peruasisset, subito ad curiam
concursus fit plebis; (7) pedestris ordinis se aiunt nunc esse, operamque rei
publicae extra ordinem polliceri, seu Veios seu quo alio ducere uelint; si Veios
ducti sint, negant se inde prius quam capta urbe hostium redituros esse. (8) Tum
uero iam superfundenti se laetitiae uix temperatum est; non enim, sicut equites,
dato magistratibus negotio laudari iussi; (9) neque aut in curiam uocati quibus
responsum daretur, aut limine curiae continebatur senatus; sed pro se quisque ex
superiore loco ad multitudinem in comitio stantem uoce manibusque significare
publicam laetitiam, (10) beatam urbem Romanam et inuictam et aeternam illa
concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre,
uictam esse fateri comitatem benignitatemque senatus. (11) Certatim patribus
plebique manare gaudio lacrimae, donec reuocatis in curiam patribus senatus
consultum factum est (12) ut tribuni militares contione aduocata peditibus
equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent
senatum fore; placere autem omnibus his uoluntariam extra ordinem professis
militiam aera procedere; et equiti certus numerus aeris est adsignatus. (13) Tum
primum equis suis merere equites coeperunt. Voluntarius ductus exercitus Veios
non amissa modo restituit opera, sed noua etiam instituit. Ab urbe commeatus
intentiore quam antea subuehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum
deesset.
[5,8] (VIII)
(1) Insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit C- Seruilium
Ahalam tertium Q- Seruilium L- Verginium Q- Sulpicium A- Manlium iterum M-
Sergium iterum. (2) His tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est,
neglectum Anxuri praesidium uacationibus militum et Volscos mercatores uolgo
receptando, proditis repente portarum custodibus oppressum est. (3) Minus
militum periit, quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros uicinasque
urbes negotiabantur. (4) Nec Veiis melius gesta res, quod tum caput omnium
curarum publicarum erat; nam et duces Romani plus inter se irarum quam aduersus
hostes animi habuerunt, et auctum est bellum aduentu repentino Capenatium atque
Faliscorum. (5) Hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, deuictis
Veiis bello quoque Romano se proximos fore credentes, (6) Falisci propria etiam
causa infesti quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos ultro
citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad
Veios accessere. (7) Forte ea regione qua M- Sergius tribunus militum praeerat
castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam omnem excitam
sedibus magna mole adesse Romani crediderant. Eadem opinio Veientes in urbe
concitauit. (8) Ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur;
concursantesque cum huc atque illuc signa transferrent, nec Veientem satis
cohibere intra munitiones nec suis munimentis arcere uim ac tueri se ab
exteriore poterant hoste. (9) Vna spes erat, si ex maioribus castris
subueniretur, ut diuersae legiones aliae aduersus Capenatem ac Faliscum, aliae
contra eruptionem oppidanorum pugnarent; (10) sed castris praeerat Verginius,
priuatim Sergio inuisus infestusque. Is cum pleraque castella oppugnata,
superatas munitiones, utrimque inuehi hostem nuntiaretur, in armis milites
tenuit, si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum. (11) Huius
adrogantiam pertinacia alterius aequabat, qui, ne quam opem ab inimico uideretur
petisse, uinci ab hoste quam uincere per ciuem maluit. (12) Diu in medio caesi
milites; postremo desertis munitionibus, perpauci in maiora castra, pars maxima
atque ipse Sergius Romam pertenderunt. Vbi cum omnem culpam in collegam
inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea praeesse legatos placuit. (13)
Acta deinde in senatu res est certatumque inter collegas maledictis. Pauci rei
publicae, (plerique) huic atque illi ut quosque studium priuatim aut gratia
occupauerat adsunt.
[5,9] (IX)
(1) Primores patrum, siue culpa siue infelicitate imperatorum tam ignominiosa
clades accepta esset, censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed
extemplo nouos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus
magistratum occiperent. (2) In quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri
tribuni militum nihil contradicere; (3) at enimuero Sergius Verginiusque,
propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari
ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres,
sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse. (4) Inter haec
tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus ciuitatis inuiti
silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in
auctoritate senatus essent, se in uincla eos duci iussuros esse. (5) Tum C-
Seruilius Ahala tribunus militum: "quod ad uos attinet, tribuni plebis, minasque
uestras, ne ego libenter experirer quam non plus in iis iuris quam in uobis
animi esset; (6) sed nefas est tendere aduersus auctoritatem senatus. Proinde et
uos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere, et collegae aut
facient quod censet senatus, aut si pertinacius tendent, dictatorem extemplo
dicam qui eos abire magistratu cogat." (7) Cum omnium adsensu comprobata oratio
esset, gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis inuentam esse
aliam uim maiorem ad coercendos magistratus, (8) uicti consensu omnium comitia
tribunorum militum habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, seque
ante eam diem magistratu abdicauere.
[5,10] (X)
(1) L- Valerio Potito quartum M- Furio Camillo iterum M- Aemilio Mamerco
tertium Cn- Cornelio Cosso iterum K- Fabio Ambusto L- Iulio Iulo tribunis
militum consulari potestate multa domi militiaeque gesta; (2) nam et bellum
multiplex fuit eodem tempore, ad Veios et ad Capenam et ad Falerios et in
Volscis ut Anxur ab hostibus reciperaretur, (3) et Romae simul dilectu simul
tributo conferendo laboratum est, et de tribunis plebi cooptandis contentio
fuit, et haud paruum motum duo iudicia eorum qui paulo ante consulari potestate
fuerant exciuere. (4) Omnium primum tribunis militum fuit, dilectum haberi; nec
iuniores modo conscripti sed seniores etiam coacti nomina dare ut urbis
custodiam agerent. (5) Quantum autem augebatur militum numerus, tanto maiore
pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo conferebatur, inuitis
conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus urbem opera quoque militari
laborandum seruiendumque rei publicae erat. (6) Haec per se grauia indigniora ut
uiderentur tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant, ideo aera militibus
constituta esse arguendo ut plebis partem militia partem tributo conficerent.
(7) Vnum bellum annum iam tertium trahi et consulto male geri ut diutius gerant.
In quattuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos, et pueros quoque ac
senes extractos. (8) Iam non aestatis nec hiemis discrimen esse, ne ulla quies
unquam miserae plebi sit; quae nunc etiam uectigalis ad ultimum facta sit, (9)
ut cum confecta labore uolneribus postremo aetate corpora rettulerint incultaque
omnia diutino dominorum desiderio domi inuenerint, tributum ex adfecta re
familiari pendant aeraque militaria, uelut fenore accepta, multiplicia rei
publicae reddant. (10) Inter dilectum tributumque et occupatos animos maiorum
rerum curis, comitiis tribunorum plebis numerus expleri nequiit. (11) Pugnatum
inde in loca uacua ut patricii cooptarentur. Postquam obtineri non poterat,
tamen labefactandae legis Treboniae causa effectum est ut cooptarentur tribuni
plebis C- Lacerius et M- Acutius, haud dubie patriciorum opibus.
[5,11] (XI)
(1) Fors ita tulit ut eo anno tribunus plebis Cn- Trebonius esset, qui nomini ac
familiae debitum praestare uideretur Treboniae legis patrocinium. (2) Is quod
petissent patres quondam primo incepto repulsi, tandem (tribunos militum)
expugnasse uociferans, legem Treboniam sublatam et cooptatos tribunos plebis non
suffragiis populi sed imperio patriciorum; eo reuolui rem ut aut patricii aut
patriciorum adseculae habendi tribuni plebis sint; (3) eripi sacratas leges,
extorqueri tribuniciam potestatem; id fraude patriciorum, scelere ac proditione
collegarum factum arguere. (4) Cum arderent inuidia non patres modo sed etiam
tribuni plebis, cooptati pariter et qui cooptauerant, tum ex collegio tres, P-
Curatius M- Metilius M- Minucius, trepidi rerum suarum, in Sergium Verginiumque,
prioris anni tribunos militares, incurrunt; in eos ab se iram plebis inuidiamque
die dicta auertunt. (5) Quibus dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia
longinquitasque belli sit grauis, qui clade accepta ad Veios doleant, qui
amissis liberis, fratribus, propinquis, adfinibus lugubres domos habeant, his
publici priuatique doloris exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis
capitibus datam ab se memorant. (6) Omnium namque malorum in Sergio Verginioque
causas esse; nec id accusatorem magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo
alter in alterum causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem
increpans Vergini. (7) Quorum adeo incredibilem amentiam fuisse ut multo ueri
similius sit compecto eam rem et communi fraude patriciorum actam. (8) Ab his et
prius datum locum Veientibus ad incendenda opera belli trahendi causa, et nunc
proditum exercitum, tradita Faliscis Romana castra. (9) Omnia fieri ut
consenescat ad Veios iuuentus, nec de agris nec de aliis commodis plebis ferre
ad populum tribuni frequentiaque urbana celebrare actiones et resistere
conspirationi patriciorum possint. (10) Praeiudicium iam de reis et ab senatu et
ab populo Romano et ab ipsorum collegio factum esse; (11) nam et senatus
consulto eos ab re publica remotos esse, et recusantes abdicare se magistratu
dictatoris metu ab collegis coercitos esse, et populum Romanum tribunos creasse
qui non idibus Decembribus, die sollemni, sed extemplo kalendis Octobribus
magistratum occiperent, quia stare diutius res publica his manentibus in
magistratu non posset; (12) et tamen eos, tot iudiciis confossos
praedamnatosque, uenire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse
satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius priuati facti sint, (13)
neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam
inrogatam; quippe et collegis abrogatum imperium qui certe nihil deliquissent.
(14) Illos repeterent animos Quirites, quos recenti clade accepta habuissent,
cum fuga trepidum, plenum uolnerum ac pauoris incidentem portis exercitum
uiderint, non fortunam aut quemquam deorum sed hos duces accusantem. (15) Pro
certo se habere neminem in contione stare qui illo die non caput domum
fortunasque L- Vergini ac M- Sergi sit exsecratus detestatusque. (16) Minime
conuenire quibus iratos quisque deos precatus sit, in iis sua potestate, cum
liceat et oporteat, non uti. Nunquam deos ipsos admouere nocentibus manus; satis
esse, si occasione ulciscendi laesos arment.
[5,12] (XII)
(1) His orationibus incitata plebs denis milibus aeris grauis reos condemnat,
nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Verginio
deprecante ne infelicior domi quam militiae esset. (2) In hos uersa ira populi
cooptationis tribunorum fraudisque contra legem Treboniam factae memoriam
obscuram fecit. (3) Victores tribuni ut praesentem mercedem iudicii plebes
haberet legem agrariam promulgant, tributumque conferri prohibent, (4) cum tot
exercitibus stipendio opus esset resque militia ita prospere gererentur ut nullo
bello ueniretur ad exitum spei. Namque Veiis castra quae amissa erant reciperata
castellis praesidiisque firmantur; praeerant tribuni militum M- Aemilius et C-
Fabius. (5) M- Furio in Faliscis, et Cn- Cornelio in Capenate agro hostes nulli
extra moenia inuenti; praedae actae incendiisque uillarum ac frugum uastati
fines; oppida oppugnata nec obsessa sunt. (6) At in Volscis depopulato agro
Anxur nequiquam oppugnatum, loco alto situm et postquam uis inrita erat uallo
fossaque obsideri coeptum; Valerio Potito Volsci prouincia euenerat. (7) Hoc
statu militarium rerum, seditio intestina maiore mole coorta quam bella
tractabantur; et cum tributum conferri per tribunos non posset nec stipendium
imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat
quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur. (8) Inter has iras
plebis in patres cum tribuni plebi nunc illud tempus esse dicerent stabiliendae
libertatis et ab Sergiis Verginiisque ad plebeios uiros fortes ac strenuos
transferendi summi honoris, (9) non tamen ultra processum est quam ut unus ex
plebe, usurpandi iuris causa, P- Licinius Caluus tribunus militum consulari
potestate crearetur; (10) ceteri patricii creati, P- Manilius L- Titinius P-
Maelius L- Furius Medullinus L- Publilius Volscus. (11) Ipsa plebes mirabatur se
tantam rem obtinuisse, non is modo qui creatus erat, uir nullis ante honoribus
usus, uetus tantum senator et aetate iam grauis; (12) nec satis constat cur
primus ac potissimus ad nouum delibandum honorem sit habitus. Alii Cn- Corneli
fratris, qui tribunus militum priore anno fuerat triplexque stipendium equitibus
dederat, gratia extractum ad tantum honorem credunt, alii orationem ipsum
tempestiuam de concordia ordinum patribus plebique gratam habuisse. (13) Hac
uictoria comitiorum exsultantes tribuni plebis quod maxime rem publicam
impediebat de tributo remiserunt. Conlatum oboedienter missumque ad exercitum
est.
[5,13] (XIII)
(1) Anxur in Volscis breui receptum est, neglectis die festo custodiis urbis.
Insignis annus hieme gelida ac niuosa fuit, adeo ut uiae clausae, Tiberis
innauigabilis fuerit. Annona ex ante conuecta copia nihil mutauit. (2) Et quia
P- Licinius ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam
indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo inuasit proximis comitiis
tribunorum militum plebeios creandi. (3) Vnus M- Veturius ex patriciis
candidatis locum tenuit: plebeios alios tribunos militum consulari potestate
omnes fere centuriae dixere, M- Pomponium Cn- Duillium Voleronem Publilium Cn-
Genucium L- Atilium. (4) Tristem hiemem siue ex intemperie caeli, raptim
mutatione in contrarium facta, siue alia qua de causa grauis pestilensque
omnibus animalibus aestas excepit; (5) cuius insanabili perniciei quando nec
causa nec finis inueniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt.
(6) Duumuiri sacris faciundis, lectisternio tunc primum in urbe Romana facto,
per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, Mercurium atque Neptunum
tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placauere. (7)
Priuatim quoque id sacrum celebratum est. Tota urbe patentibus ianuis
promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim
aduenas in hospitium ductos ferunt, et cum inimicis quoque benigne ac comiter
sermones habitos; iurgiis ac litibus temperatum; (8) uinctis quoque dempta in
eos dies uincula; religioni deinde fuisse quibus eam opem di tulissent uinciri.
(9) Interim ad Veios terror multiplex fuit tribus in unum bellis conlatis.
Namque eodem quo antea modo circa munimenta cum repente Capenates Faliscique
subsidio uenissent, aduersus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est. (10)
Ante omnia adiuuit memoria damnationis Sergi ac Vergini. Itaque (e) maioribus
castris, unde antea cessatum fuerat, breui spatio circumductae copiae Capenates
in uallum Romanum uersos ab tergo adgrediuntur; (11) inde pugna coepta et
Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta
auertit. Repulsos deinde insecuti uictores ingentem ediderunt caedem; (12) nec
ita multo post iam (palantes ueluti) forte oblati populatores Capenatis agri
reliquias pugnae absumpsere. (13) Et Veientium refugientes in urbem multi ante
portas caesi, dum prae metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus
extremos suorum exclusere.
[5,14] (XIV)
(1) Haec eo anno acta; et iam comitia tribunorum militum aderant, quorum prope
maior patribus quam belli cura erat, quippe non communicatum modo cum plebe sed
prope amissum cernentibus summum imperium. (2) Itaque clarissimis uiris ex
composito praeparatis ad petendum quos praetereundi uerecundiam crederent fore,
nihilo minus ipsi perinde ac si omnes candidati essent cuncta experientes non
homines modo sed deos etiam exciebant, (3) in religionem uertentes comitia
biennio habita: priore anno intolerandam hiemem prodigiisque diuinis similem
coortam, proximo non prodigia sed iam euentus: pestilentiam agris urbique
inlatam haud dubia ira deum, (4) quos pestis eius arcendae causa placandos esse
in libris fatalibus inuentum sit; comitiis auspicato quae fierent indignum dis
uisum honores uolgari discriminaque gentium confundi. (5) Praeterquam maiestate
petentium, religione etiam attoniti homines patricios omnes, partem magnam
honoratissimum quemque, tribunos militum consulari potestate creauere, L-
Valerium Potitum quintum M- Valerium Maximum M- Furium Camillum iterum L- Furium
Medullinum tertium Q- Seruilium Fidenatem iterum Q- Sulpicium Camerinum iterum.
(6) His tribunis ad Veios nihil admodum memorabile actum est; tota uis in
populationibus fuit. (7) Duo summi imperatores, Potitus a Faleriis, Camillus a
Capena praedas ingentes egere, nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni
noceri posset.
[5,15] (XV)
(1) Prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque et quia singuli auctores
erant parum credita spretaque, et quia, hostibus Etruscis, per quos ea
procurarent haruspices non erant: (2) in unum omnium curae uersae sunt quod
lacus in Albano nemore, sine ullis caelestibus aquis causaue qua alia quae rem
miraculo eximeret, in altitudinem insolitam creuit. (3) Quidnam eo di
portenderent prodigio missi sciscitatum oratores ad Delphicum oraculum. (4) Sed
propior interpres fatis oblatus senior quidam Veiens, qui inter cauillantes in
stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque uaticinantis in modum
cecinit priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Veiis
Romanum. (5) Quod primo uelut temere iactum sperni, agitari deinde sermonibus
coeptum est donec unus ex statione Romana percontatus proximum oppidanorum, iam
per longinquitatem belli commercio sermonum facto, quisnam is esset qui per
ambages de lacu Albano iaceret, (6) postquam audiuit haruspicem esse, uir haud
intacti religione animi, causatus de priuati portenti procuratione si operae
illi esset consulere uelle, ad conloquium uatem elicuit. (7) Cumque progressi
ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, praeualens iuuenis Romanus
senem infirmum in conspectu omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad
suos transtulit. (8) Qui cum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum
missus esset, sciscitantibus quidnam id esset quod de lacu Albano docuisset,
respondit (9) profecto iratos deos Veienti populo illo fuisse die quo sibi eam
mentem obiecissent ut excidium patriae fatale proderet. (10) Itaque quae tum
cecinerit diuino spiritu instinctus, ea se nec ut indicta sint reuocare posse,
et tacendo forsitan quae di immortales uolgari uelint haud minus quam celanda
effando nefas contrahi. (11) Sic igitur libris fatalibus, sic disciplina Etrusca
traditum esse, (ut) quando aqua Albana abundasset, tum si eam Romanus rite
emisisset uictoriam de Veientibus dari; antequam id fiat deos moenia Veientium
deserturos non esse. (12) Exsequebatur inde quae sollemnis deriuatio esset; sed
auctorem leuem nec satis fidum super tanta re patres rati decreuere legatos
sortesque oraculi Pythici exspectandas.
[5,16] (XVI)
(1) Priusquam a Delphis oratores redirent Albaniue prodigii piacula
inuenirentur, noui tribuni militum consulari potestate, L- Iulius Iulus L-
Furius Medullinus quartum L- Sergius Fidenas A- Postumius Regillensis P-
Cornelius Maluginensis A- Manlius magistratum inierunt. (2) Eo anno
Tarquinienses noui hostes exorti. Qui quia multis simul bellis, Volscorum ad
Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam
oppugnabant, ad hoc Veientique et Falisco et Capenati bello occupatos uidebant
Romanos, nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac plebis,
(3) inter haec locum iniuriae rati esse, praedatum in agrum Romanum cohortes
expeditas mittunt: aut enim passuros inultam eam iniuriam Romanos ne nouo bello
se onerarent, aut exiguo eoque parum ualido exercitu persecuturos. (4) Romanis
indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu
suscepta nec in longum dilata res est. (5) A- Postumius et L- Iulius, non iusto
dilectu -- etenim ab tribunis plebis impediebantur -- sed prope uoluntariorum
quos adhortando incitauerant coacta manu, per agrum Caeretem obliquis tramitibus
egressi, redeuntes a populationibus grauesque praeda Tarquinienses oppressere.
(6) Multos mortales obtruncant, omnes exuunt impedimentis, et receptis agrorum
suorum spoliis Romam reuertuntur. (7) Biduum ad recognoscendas res datum
dominis; tertio incognita -- erant autem ea pleraque hostium ipsorum -- sub
hasta ueniere quodque inde redactum militibus est diuisum. (8) Cetera bella
maximeque Veiens incerti exitus erant. Iamque Romani desperata ope humana fata
et deos spectabant, cum legati ab Delphis uenerunt, sortem oraculi adferentes
congruentem responso captiui uatis: (9) "Romane, aquam Albanam caue lacu
contineri, caue in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis
dissipatamque riuis exstingues; (10) tum tu insiste audax hostium muris, memor
quam per tot annos obsides urbem ex ea tibi his quae nunc panduntur fatis
uictoriam datam. (11) Bello perfecto donum amplum uictor ad mea templa portato,
sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata ut adsolet facito."
[5,17] (XVII)
(1) Ingens inde haberi captiuus uates coeptus, eumque adhibere tribuni militum
Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos
coepere; (2) inuentumque tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumue
sollemne di arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus uitio creatos
Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse; (3) unam expiationem
eorum esse ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro
repeterentur et interregnum iniretur. (4) Ea ita facta sunt ex senatus consulto.
Interreges tres deinceps fuere, L- Valerius, Q- Seruilius Fidenas, M- Furius
Camillus. (5) Nunquam desitum interim turbari, comitia interpellantibus tribunis
plebis donec conuenisset prius ut maior pars tribunorum militum ex plebe
crearetur. (6) Quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Voltumnae habita,
postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut Veios communi animo consilioque
omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent, responsum est (7) antea se id
Veientibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium
petere non deberent; nunc iam pro se fortunam suam illis negare, maxime iam in
parte Etruriae: (8) gentem inuisitatam, nouos accolas Gallos esse, cum quibus
nec pax satis fida nec bellum pro certo sit. (9) Sanguini tamen nominique et
praesentibus periculis consanguineorum id dari ut si qui iuuentutis suae
uoluntate ad id bellum eant non impediant. (10) Eum magnum aduenisse hostium
numerum fama Romae erat, eoque mitescere discordiae intestinae metu communi, ut
fit, coeptae.
[5,18] (XVIII)
(1) Haud inuitis patribus P- Licinium Caluum praerogatiua tribunum militum non
petentem creant, moderationis expertae in priore magistratu uirum, ceterum iam
tum exactae aetatis; (2) omnesque deinceps ex collegio eiusdem anni refici
apparebat, L- Titinium P- Maenium Cn- Genucium L- Atilium. Qui priusquam
renuntiarentur iure uocatis tribubus, permissu interregis P- Licinius Caluus ita
uerba fecit: (3) "Omen concordiae, Quirites, rei maxime in hoc tempus utili,
memoria nostri magistratus uos his comitiis petere in insequentem annum uideo.
(4) Sed collegas eosdem reficitis, etiam usu meliores factos: me iam non eundem
sed umbram nomenque P- Licini relictum uidetis. Vires corporis adfectae, sensus
oculorum atque aurium hebetes, memoria labat, uigor animi obtunsus. (5) En
uobis" inquit, "iuuenem", filium tenens, "effigiem atque imaginem eius quem uos
antea tribunum militum ex plebe primum fecistis. Hunc ego institutum disciplina
mea uicarium pro me rei publicae do dicoque, uosque quaeso, Quirites, delatum
mihi ultro honorem huic petenti meisque pro eo adiectis precibus mandetis." (6)
Datum id petenti patri filiusque eius P- Licinius tribunus militum consulari
potestate cum iis quos supra scripsimus declaratus. (7) Titinius Genuciusque
tribuni militum profecti aduersus Faliscos Capenatesque, dum bellum maiore animo
gerunt quam consilio, praecipitauere se in insidias. (8) Genucius morte honesta
temeritatem luens ante signa inter primores cecidit; Titinius in editum tumulum
ex multa trepidatione militibus collectis aciem restituit; nec se tamen aequo
loco hosti commisit. (9) Plus ignominiae erat quam cladis acceptum, quae prope
in cladem ingentem uertit; tantum inde terroris non Romae modo, quo multiplex
fama peruenerat, sed in castris quoque fuit ad Veios. (10) Aegre ibi miles
retentus a fuga est cum peruasisset castra rumor ducibus exercituque caeso
uictorem Capenatem ac Faliscum Etruriaeque omnem iuuentutem haud procul inde
abesse. (11) His tumultuosiora Romae, iam castra ad Veios oppugnari, iam partem
hostium tendere ad urbem agmine infesto, crediderant; concursumque in muros est
et matronarum, quas ex domo conciuerat publicus pauor, obsecrationes in templis
factae, (12) precibusque ab dis petitum ut exitium ab urbis tectis templisque ac
moenibus Romanis arcerent Veiosque eum auerterent terrorem, si sacra renouata
rite, si procurata prodigia essent.
[5,19] (XIX)
(1) Iam ludi Latinaeque instaurata erant, iam ex lacu Albano aqua emissa in
agros, Veiosque fata adpetebant. (2) Igitur fatalis dux ad excidium illius urbis
seruandaeque patriae, M- Furius Camillus, dictator dictus magistrum equitum P-
Cornelium Scipionem dixit. (3) Omnia repente mutauerat imperator mutatus; alia
spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis uideri. (4) Omnium primum
in eos qui a Veiis in illo pauore fugerant more militari animaduertit,
effecitque ne hostis maxime timendus militi esset. Deinde indicto dilectu in
diem certam, ipse interim Veios ad confirmandos militum animos intercurrit; (5)
inde Romam ad scribendum nouum exercitum redit, nullo detractante militiam.
Peregrina etiam iuuentus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id
bellum uenere; (6) quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis iam
omnibus ad id bellum paratis, ludos magnos ex senatus consulto uouit Veiis
captis se facturum aedemque Matutae Matris refectam dedicaturum, iam ante ab
rege Ser- Tullio dedicatam. (7) Profectus cum exercitu ab urbe exspectatione
hominum maiore quam spe, in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus
signa confert. (8) Omnia ibi summa ratione consilioque acta fortuna etiam, ut
fit, secuta est. Non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit
ingentique praeda est potitus; cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, haud
ita multum militi datum. (9) Inde ad Veios exercitus ductus, densioraque
castella facta, et a procursationibus quae multae temere inter murum ac uallum
fiebant, edicto ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti. (10) Operum
fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem hostium agi
coeptus. (11) Quod ne intermitteretur opus neu sub terra continuus labor eosdem
conficeret, in partes sex munitorum numerum diuisit; senae horae in orbem operi
attributae sunt; nocte ac die nunquam ante omissum quam in arcem uiam facerent.
[5,20] (XX)
(1) Dictator cum iam in manibus uideret uictoriam esse, urbem opulentissimam
capi, tantumque praedae fore quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis
fuisset, (2) ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut
inuidiam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit,
(3) deum immortalium benignitate suis consiliis patientia militum Veios iam fore
in potestate populi Romani; quid de praeda faciendum censerent ? (4) Duae
senatum distinebant sententiae, senis P- Licini, quem primum dixisse a filio
interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui particeps esse praedae
uellet in castra Veios iret, (5) altera Ap- Claudi, qui largitionem nouam
prodigam inaequalem inconsultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex
hostibus in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea
pecunia militi numerandi ut eo minus tributi plebes conferret; (6) eius enim
doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non auidas in direptiones
manus otiosorum urbanorum bellatorum praerepturas fortium praemia esse, cum ita
ferme eueniat ut segnior sit praedator ut quisque laboris periculique praecipuam
petere partem soleat. (7) Licinius contra suspectam et inuisam semper eam
pecuniam fore aiebat, causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum
nouarum praebituram; (8) satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos,
exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri, et sentire praedae
fructum ex eo bello in quo prope consenuerint. Gratius id fore laetiusque quod
quisque sua manu ex hoste captum domum rettulerit quam si multiplex alterius
arbitrio accipiat. (9) Ipsum dictatorem fugere inuidiam ex eo criminaque; eo
delegasse ad senatum; senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi
ac pati habere quod cuique fors belli dederit. (10) Haec tutior uisa sententia
est quae popularem senatum faceret. Edictum itaque est ad praedam Veientem
quibus uideretur in castra ad dictatorem proficiscerentur.
[5,21] (XXI)
(1) Ingens profecta multitudo repleuit castra. Tum dictator auspicato egressus
cum edixisset ut arma milites caperent, (2) "Tuo ductu" inquit, "Pythice Apollo,
tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios, tibique hinc decimam
partem praedae uoueo. (3) Te simul, Iuno regina, quae nunc Veios colis, precor,
ut nos uictores in nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum
amplitudine tua templum accipiat". (4) Haec precatus, superante multitudine ab
omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus
esset. (4) Veientes ignari se iam a suis uatibus, iam ab externis oraculis
proditos, iam in partem praedae suae uocatos deos, alios uotis ex urbe sua
euocatos hostium templa nouasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere,
(6) nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam
hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt, (7) mirantes quidnam id
esset quod cum tot per dies nemo se ab stationibus Romanus mouisset, tum uelut
repentino icti furore improuidi currerent ad muros. (8) Inseritur huic loco
fabula: immolante rege Veientium uocem haruspicis, dicentis qui eius hostiae
exta prosecuisset, ei uictoriam dari, exauditam in cuniculo mouisse Romanos
milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent. (9) Sed in
rebus tam antiquis si quae similia ueri sint pro ueris accipiantur, satis
habeam: haec ad ostentationem scenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem
neque adfirmare neque refellere est operae pretium. (10) Cuniculus delectis
militibus eo tempore plenus, in aedem Iunonis quae in Veientana arce erat
armatos repente edidit, et pars auersos in muris inuadunt hostes, pars claustra
portarum reuellunt, pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac seruitiis
iacerentur, inferunt ignes. (11) Clamor omnia uariis terrentium ac pauentium
uocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet. (12) Momento temporis
deiectis ex muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine inruerent,
alii desertos scanderent muros, urbs hostibus impletur; omnibus locis pugnatur;
(13) deinde multa iam edita caede senescit pugna, et dictator praecones edicere
iubet ut ab inermi abstineatur. Is finis sanguinis fuit. (14) Dedi inde inermes
coepti et ad praedam miles permissu dictatoris discurrit. Quae cum ante oculos
eius aliquantum spe atque opinione maior maiorisque pretii rerum ferretur,
dicitur manus ad caelum tollens precatus esse (15) ut si cui deorum hominumque
nimia sua fortuna populique Romani uideretur, ut eam inuidiam lenire quam minimo
suo priuato incommodo publicoque populi Romani liceret. (16) Conuertentem se
inter hanc uenerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse; idque omen
pertinuisse postea euentu rem coniectantibus uisum ad damnationem ipsius
Camilli, captae deinde urbis Romanae, quod post paucos accidit annos, cladem.
(16) Atque ille dies caede hostium ac direptione urbis opulentissimae est
consumptus:
[5,22] (XXII)
(1) Postero die libera corpora dictator sub corona uendidit. Ea sola pecunia in
publicum redigitur, haud sine ira plebis; et quod rettulere secum praedae, nec
duci, qui ad senatum malignitatis auctores quaerendo rem arbitrii sui
reiecisset, (2) nec senatui, sed Liciniae familiae, ex qua filius ad senatum
rettulisset, pater tam popularis sententiae auctor fuisset, acceptum referebant.
(3) Cum iam humanae opes egestae a Veiis essent, amoliri tum deum dona ipsosque
deos, sed colentium magis quam rapientium modo, coepere. (4) Namque delecti ex
omni exercitu iuuenes, pure lautis corporibus, candida ueste, quibus deportanda
Romam regina Iuno adsignata erat, uenerabundi templum iniere, primo religiose
admouentes manus, (5) quod id signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos
attractare non esset solitus. Dein cum quidam, seu spiritu diuino tactus seu
iuuenali ioco, "uisne Romam ire, Iuno ?" Dixisset, adnuisse ceteri deam
conclamauerunt. (6) Inde fabulae adiectum est uocem quoque dicentis uelle
auditam; motam certe sede sua parui molimenti adminiculis, sequentis modo
accepimus leuem ac facilem tralatu fuisse, (7) integramque in Auentinum aeternam
sedem suam quo uota Romani dictatoris uocauerant perlatam, ubi templum ei postea
idem qui uouerat Camillus dedicauit. (8) Hic Veiorum occasus fuit, urbis
opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam uel ultima clade indicantis,
quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium
intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operi bus tamen,
non ui expugnata est.
[5,23] (XXIII)
(1) Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant
et uatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuuari
consiliis potuerat res ducem M- Furium, maximum imperatorum omnium, legerant,
(2) tamen quia tot annis uarie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae,
uelut ex insperato immensum gaudium fuit, (3) et priusquam senatus decerneret
plena omnia templa Romanarum matrum grates dis agentium erant. Senatus in
quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit. (4) Aduentus
quoque dictatoris omnibus ordinibus obuiam effusis celebratior quam ullius
unquam antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum
aliquantum excessit. (5) Maxime conspectus ipse est, curru equis albis iuncto
urbem inuectus, parumque id non ciuile modo sed humanum etiam uisum. (6) Iouis
Solisque equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant,
triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit. (7) Tum Iunoni
reginae templum in Auentino locauit, dedicauitque Matutae Matris; atque his
diuinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicauit. (8) Agi deinde de
Apollinis dono coeptum. Cui se decimam uouisse praedae partem cum diceret
Camillus, pontifices soluendum religione populum censerent, (9) haud facile
inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum
secerneretur. (10) Tandem eo quod lenissimum uidebatur decursum est, ut qui se
domumque religione exsoluere uellet, cum sibimet ipse praedam aestimasset suam,
decimae pretium partis in publicum deferret, (11) ut ex eo donum aureum, dignum
amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret. Ea quoque
conlatio plebis animos a Camillo alienauit. (12) Inter haec pacificatum legati a
Volscis et Aequis uenerunt, impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello
adquiesceret ciuitas quam quod digni peterent.
[5,24] (XXIV)
(1) Veiis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens annus
habuit, duos P- Cornelios, Cossum et Scipionem, M- Valerium Maximum iterum K-
Fabium Ambustum tertium L- Furium Medullinum quintum Q- Seruilium tertium. (2)
Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Seruilio Capenas sorte euenit. Ab iis non
urbes ui aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum
agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. (3) Ea
clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum
restabat. (4) Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa
coloniam in Volscos, quo tria milia ciuium Romanorum scriberentur, deducendam
censuerant, triumuirique ad id creati terna iugera et septunces uiritim
diuiserant. (5) Ea largitio sperni coepta, quia spei maioris auertendae solatium
obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Volscos cum pulcherrima urbs
Veii agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro ? (6)
Vrbem quoque urbi Romae uel situ uel magnificentia publicorum priuatorumque
tectorum ac locorum praeponebant. (7) Quin illa quoque actio mouebatur, quae
post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios. (8)
Ceterum partem plebis, partem senatus habitando destinabant (Veios,) duasque
urbes communi re publica incoli a populo Romano posse. (9) Aduersus quae cum
optimates ita tenderent ut morituros se citius dicerent in conspectu populi
Romani quam quicquam earum rerum rogaretur; (10) quippe nunc in una urbe tantum
dissensionum esse: quid in duabus urbibus fore ? Victamne ut quisquam uictrici
patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Veiis quam
incolumibus fuerit ? (11) Postremo se relinqui a ciuibus in patria posse: ut
relinquant patriam atque ciues nullam uim unquam subacturam, et T- Sicinium --
is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat -- conditorem Veios
sequantur, relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae;
[5,25] (XXV)
(1)haec cum foedis certaminibus agerentur -- nam partem tribunorum plebi patres
in suam sententiam traxerant -- , (2) nulla res alia manibus temperare plebem
cogebat quam quod, urbi rixae committendae causa clamor ortus esset, principes
senatus primi turbae offerentes se peti feririque atque occidi iubebant. (3) Ab
horum aetatibus dignitatibusque et honoribus uiolandis dum abstinebatur, et ad
reliquos similes conatus uerecundia irae obstabat. (4) Camillus identidem
omnibus locis contionabatur: haud mirum id quidem esse, furere ciuitatem quae
damnata uoti omnium rerum potiorem curam quam religione se exsoluendi habeat.
(5) Nihil de conlatione dicere, stipis uerius quam decumae, quando ea se quisque
priuatim obligauerit, liberatus sit populus. (6) Enimuero illud se tacere suam
conscientiam non pati quod ex ea tantum praeda quae rerum mouentium sit decuma
designetur: urbis atque agri capti, quae et ipsa uoto contineatur, mentionem
nullam fieri. (7) Cum ea disceptatio, anceps senatui uisa, delegata ad
pontifices esset, adhibito Camillo uisum collegio, quod eius ante conceptum
uotum Veientium fuisset et post uotum in potestatem populi Romani uenisset, eius
partem decimam Apollini sacram esse. (8) Ita in aestimationem urbs agerque
uenit. Pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus ut aurum ex
ea coemerent negotium datum. Cuius cum copia non esset, matronae coetibus ad eam
rem consultandam habitis communi decreto pollicitae tribunis militum aurum et
omnia ornamenta sua, in aerarium detulerunt. (9) Grata ea res ut quae maxime
senatui unquam fuit; honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut
pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur. (10) Pondere
ab singulis auri accepto aestimatoque ut pecuniae soluerentur, crateram auream
fieri placuit quae donum Apollini Delphos portaretur. (11) Simul ab religione
animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis; incitatur multitudo in
omnes principes, ante alios in Camillum: (12) eum praedam Veientanam publicando
sacrandoque ad nihilum redegisse. Absentes ferociter increpant; praesentium, cum
se ultro iratis offerrent, uerecundiam habent. (13) Simul extrahi rem ex eo anno
uiderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et patres hoc
idem de intercessoribus legis adnisi; ita tribuni plebis magna ex parte iidem
refecti.
[5,26] (XXVI)
(1) Comitiis tribunorum militum patres summa ope euicerunt ut M- Furius Camillus
crearetur. Propter bella simulabant parari ducem; sed largitioni tribuniciae
aduersarius quaerebatur. (2) Cum Camillo creati tribuni militum consulari
potestate L- Furius Medullinus sextum C- Aemilius L- Valerius Publicola Sp.
Postumius P- Cornelius iterum. (3) Principio anni tribuni plebis nihil mouerunt,
donec M- Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat,
proficisceretur. Differendo deinde elanguit res, et Camillo quem aduersarium
maxime metuerant gloria in Faliscis creuit. (4) Nam cum primo moenibus se hostes
tenerent tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis uillarum coegit
eos egredi urbe. Sed timor longius progredi prohibuit: (5) mille fere passuum ab
oppido castra locant, nulla re alia fidentes ea satis tuta esse quam
difficultate aditus, asperis confragosisque circa, et partim artis, partim
arduis uiis. (6) Ceterum Camillus, captiuum indidem ex agris secutus ducem,
castris multa nocte motis, prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit.
(7) Trifariam Romani muniebant; alius exercitus proelio intentus stabat. Ibi
impedire opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pauoris Faliscis
iniectum est, ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem
peterent. (8) Multi caesi uulneratique priusquam pauentes portis inciderent;
castra capta; praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira; sed seueritate
imperii uicti eandem uirtutem et oderant et mirabantur. (9) Obsidio inde urbis
et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas
stationes proeliaque parua fieri et teri tempus neutro inclinata spe, cum
frumentum copiaeque aliae ex ante conuecto largius obsessis quam obsidentibus
suppeterent. (10) Videbaturque aeque diuturnus futurus labor ac Veiis fuisset,
ni fortuna imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis uirtutis specimen
(et) maturam uictoriam dedisset.
[5,27] (XXVII)
(1) Mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures
pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur. Principum
liberos, sicut fere fit, qui scientia uidebatur praecellere erudiebat. (2) Is
cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere,
nihil eo more per belli tempus intermisso, diu modo breuioribus modo longioribus
spatiis trahendo eos a porta, lusu sermonibusque uariatis, longius solito ubi
res dedit progressus, inter stationes eos hostium castraque inde Romana in
praetorium ad Camillum perduxit. (3) Ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem
addit, (4) Falerios se in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros quorum
parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit. (5) Quae ubi Camillus
audiuit, "non ad similem" inquit, "tui nec populum nec imperatorem scelestus
ipse cum scelesto munere uenisti. (6) Nobis cum Faliscis quae pacto fit humano
societas non est: quam ingenerauit natura utrisque est eritque. Sunt et belli,
sicut pacis, iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere. (7)
Arma habemus non aduersus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed
aduersus armatos et ipsos qui, nec laesi nec lacessiti a nobis, castra Romana ad
Veios oppugnarunt. (8) Eos tu quantum in te fuit nouo scelere uicisti: ego
Romanis artibus, uirtute opere armis, sicut Veios uincam". (9) Denudatum deinde
eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, uirgasque
eis quibus proditorem agerent in urbem uerberantes dedit. (10) Ad quod
spectaculum concursu populi primum facto, deinde a magistratibus de re noua
uocato senatu, tanta mutatio animis est iniecta ut qui modo efferati odio iraque
Veientium exitum paene quam Capenatium pacem mallent, apud eos pacem uniuersa
posceret ciuitas. (11) Fides Romana, iustitia imperatoris in foro et curia
celebrantur; consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde
permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios proficiscuntur. (12)
Introducti ad senatum ita locuti traduntur: "patres conscripti, uictoria cui nec
deus nec homo quisquam inuideat uicti a uobis et imperatore uestro, dedimus nos
uobis, rati, quo nihil uictori pulchrius est, melius nos sub imperio uestro quam
legibus nostris uicturos. (13) Euentu huius belli duo salutaria exempla prodita
humano generi sunt: uos fidem in bello quam praesentem uictoriam maluistis; nos
fide prouocati uictoriam ultro detulimus. (14) Sub dicione uestra sumus; mittite
qui arma, qui obsides, qui urbem patentibus portis accipiant. Nec uos fidei
nostrae nec nos imperii uestri paenitebit." (15) Camillo et ab hostibus et a
ciuibus gratiae actae. Faliscis in stipendium militum eius anni, ut populus
Romanus tributo uacaret, pecunia imperata. Pace data exercitus Romam reductus.
[5,28] (XXVIII)
(1) Camillus meliore multo laude quam cum triumphantem albi per urbem uexerant
equi insignis, iustitia fideque hostibus uictis cum in urbem redisset, taciti
eius uerecundiam non tulit senatus quin sine mora uoti liberaretur; (2)
crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L- Valerius L-
Sergius A- Manlius, missi longa una naue, haud procul freto Siculo a piratis
Liparensium excepti deuehuntur Liparas. (3) Mos erat ciuitatis uelut publico
latrocinio partam praedam diuidere. Forte eo anno in summo magistratu erat
Timasitheus quidam, Romanis uir similior quam suis; (4) qui legatorum nomen
donumque et deum cui mitteretur et doni causam ueritus ipse multitudinem quoque,
quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae impleuit, adductosque
in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam nauium Delphos prosecutus,
Romam inde sospites restituit. (5) Hospitium cum eo senatus consulto est factum
donaque publice data. Eodem anno in Aequis uarie bellatum, adeo ut in incerto
fuerit et apud ipsos exercitus et Romae uicissent uictine essent. (6)
Imperatores Romani fuere ex tribunis militum C- Aemilius Sp. Postumius. primo
rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus, Aemilium praesidio
Verruginem obtinere placuit, Postumium fines uastare. (7) Ibi eum incomposito
agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in
proximos compulere tumulos; pauorque inde Verruginem etiam ad praesidium alterum
est perlatus. (8) Postumius suis in tutum receptis cum contione aduocata
terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignauissimo ac fugacissimo hoste,
conclamat uniuersus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium,
sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore. (9)
Poscentes ut confestim inde ad castra hostium duceret -- et in conspectu erant,
posita in plano -- nihil poenae recusabant ni ea ante noctem expugnassent. (10)
Conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta uigilia iubet. Et hostes
nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea uia quae ferebat Verruginem
excluderent, fuere obuii; proeliumque ante lucem -- sed luna pernox erat --
commissum est. (Et) haud incertius diurno proelium fuit; (11) sed clamor
Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit
pauoris ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum palati
fugerent. (12) Inde fama Romam perlata est Postumium exercitumque occisum. Qui
ubi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum perequitasset
aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris ut non ultra sustinuerint
impetum Aequi. (13) Caedes inde fugientium, qualis ubi ira magis quam uirtute
res geritur, ad perniciem hostium facta est; tristemque ab Tusculo nuntium
nequiquam exterrita ciuitate litterae a Postumio laureatae sequuntur, uictoriam
populi Romani esse, Aequorum exer citum deletum.
[5,29] (XXIX)
(1) Tribunorum plebis actiones quia nondum inuenerant finem, et plebs continuare
latoribus legis tribunatum et patres reficere intercessores legis adnisi sunt;
sed plus suis comitiis plebs ualuit; (2) quem dolorem ulti patres sunt senatus
consulto facto ut consules, inuisus plebi magistratus, crearentur. Annum post
quintum decimum creati consules L- Lucretius Flauus Ser- Sulpicius Camerinus.
(3) Principio huius anni ferociter quia nemo ex collegio intercessurus erat
coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob id ipsum consulibus
resistentibus omnique ciuitate in unam eam curam conuersa, Vitelliam coloniam
Romanam in suo agro Aequi expugnant. (4) Colonorum pars maxima incolumis, quia
nocte proditione oppidum captum liberam per auersa urbis fugam dederat, Romam
perfugere. (5) L- Lucretio consuli ea prouincia euenit. Is cum exercitu
profectus acie hostes uicit, uictorque Romam ad maius aliquanto certamen redit.
(6) Dies dicta erat tribunis plebis biennii superioris A- Verginio et Q-
Pomponio, quos defendi patrum consensu ad fidem senatus pertinebat; neque enim
eos aut uitae ullo crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat
praeterquam quod gratificantes patribus rogationi tribuniciae intercessissent.
(7) Vicit tamen gratiam senatus plebis ira et pessimo exemplo innoxii denis
milibus grauis aeris condemnati sunt. (8) Id aegre passi patres; Camillus palam
sceleris plebem arguere quae iam in suos uersa non intellegeret se prauo iudicio
de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam
potestatem euertisse; (9) nam quod illi sperarent effrenatam licentiam eius
magistratus patres laturos, falli eos. Si tribunicia uis tribunicio auxilio
repelli nequeat, aliud telum patres inuenturos esse; (10) consulesque increpabat
quod fide publica decipi tribunos eos taciti tulissent qui senatus auctoritatem
secuti essent. Haec propalam contionabundus in dies magis augebat iras hominum:
[5,30] (XXX)
(1) Senatum uero incitare aduersus legem haud desistebat: ne aliter descenderent
in forum, cum dies ferendae legis uenisset, quam ut qui meminissent sibi pro
aris focisque et deum templis ac solo in quo nati essent dimicandum fore. (2)
Nam quod ad se priuatim attineat, si suae gloriae sibi inter dimicationem
patriae meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse urbem ab se captam
frequentari, cottidie se frui monumento gloriae suae et ante oculos habere urbem
latam in triumpho suo, insistere omnes uestigiis laudum suarum; (3) sed nefas
ducere desertam ac relictam ab dis immortalibus incoli urbem, et in captiuo solo
habitare populum Romanum et uictrice patria uictam mutari. (4) His
adhortationibus principes concitati (patres) senes iuuenesque cum ferretur lex
agmine facto in forum uenerunt, dissipatique per tribus, suos quisque tribules
prensantes, orare cum lacrimis coepere (5) ne eam patriam pro qua fortissime
felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent desererent, Capitolium, aedem
Vestae, cetera circa templa deorum ostentantes; (6) ne exsulem, extorrem populum
Romanum ab solo patrio ac dis penatibus in hostium urbem agerent, eoque rem
adducerent ut melius fuerit non capi Veios, ne Roma desereretur. (7) Quia non ui
agebant sed precibus, et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti
maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam iusserunt. (8) Adeoque
ea uictoria laeta patribus fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus
consultum fieret ut agri Veientani septena iugera plebi diuiderentur, nec
patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio
haberetur, uellentque in eam spem liberos tollere.
[5,31] (XXXI)
(1) Eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia
haberentur. (2) Creati consules L- Valerius Potitus M- Manlius, cui Capitolino
postea fuit cognomen. Hi consules magnos ludos fecere, quos M- Furius dictator
uouerat Veienti bello. (3) Eodem anno aedes Iunonis reginae ab eodem dictatore
eodemque bello uota dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti matronarum
studio tradunt. (4) Bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est,
fusis hostibus prius paene quam manus consererent. Valerio quod perseuerantior
cedentes (insequi) (in fuga) fuit, triumphus, Manlio ut ouans ingrederetur urbem
decretum est. (5) Eodem anno nouum bellum cum Volsiniensibus exortum; quo
propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate caloribusque nimiis
ortam exercitus duci nequiuit. Ob quae Volsinienses Sappinatibus adiunctis
superbia inflati ultro agros Romanos incursauere; (6) bellum inde duobus populis
indictum. C- Iulius censor decessit; in eius locum M- Cornelius suffectus; --
quae res postea religioni fuit quia eo lustro Roma est capta; (7) nec deinde
unquam in demortui locum censor sufficitur; -- consulibusque morbo implicitis,
placuit per interregnum renouari auspicia. (8) Itaque cum ex senatus consulto
consules magistratu se abdicassent, interrex creatur M- Furius Camillus, qui P-
Cornelium Scipionem, is deinde L- Valerium Potitum interregem prodidit. (9) Ab
eo creati sex tribuni militum consulari potestate ut etiamsi cui eorum incommoda
ualetudo fuisset, copia magistratuum rei publicae esset.
[5,32] (XXXII)
(1) Kalendis Quintilibus magistratum occepere L- Lucretius Ser- Sulpicius M-
Aemilius L- Furius Medullinus septimum Agrippa Furius C- Aemilius iterum. (2) Ex
his L- Lucretio et C- Aemilio Volsinienses prouincia euenit, Sappinates Agrippae
Furio et Ser- Sulpicio. Prius cum Volsiniensibus pugnatum est. (3) Bellum numero
hostium ingens, certamine haud sane asperum fuit. Fusa concursu primo acies; in
fuga milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis armis in deditionem
uenerunt. (4) Eius belli fama effecit ne se pugnae committerent Sappinates;
moenibus armati se tutabantur. Romani praedas passim et ex Sappinati agro et ex
Volsiniensi, nullo eam uim arcente, egerunt; (5) donec Volsiniensibus fessis
bello, ea condicione ut res populo Romano redderent stipendiumque eius anni
exercitui praestarent, in uiginti annos indutiae datae. (6) Eodem anno M-
Caedicius de plebe nuntiauit tribunis se in Noua uia, ubi nunc sacellum est
supra aedem Vestae, uocem noctis silentio audisse clariorem humana, quae
magistratibus dici iuberet Gallos aduentare. (7) Id ut fit propter auctoris
humilitatem spretum et quod longinqua eoque ignotior gens erat. Neque deorum
modo monita ingruente fato spreta, sed humanam quoque opem, quae una erat, M-
Furium ab urbe amouere. (8) Qui die dicta ab L- Apuleio tribuno plebis propter
praedam Veientanam, filio quoque adulescente per idem tempus orbatus, cum
accitis domum tribulibus clientibusque quae magna pars plebis erat, percontatus
animos eorum responsum tulisset se conlaturos quanti damnatus esset, absoluere
eum non posse, in exsilium abiit, (9) precatus ab dis immortalibus si innoxio
sibi ea iniuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui ciuitati ingratae
facerent. Absens quindecim milibus grauis aeris damnatur.
[5,33] (XXXIII)
(1) Expulso ciue quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi Roma non
potuerat, aduentante fatali urbi clade legati ab Clusinis ueniunt auxilium
aduersus Gallos petentes. (2) Eam gentem traditur fama dulcedine frugum
maximeque uini noua tum uoluptate captam Alpes transisse agrosque ab Etruscis
ante cultos possedisse; (3) et inuexisse in Galliam uinum inliciendae gentis
causa Arruntem Clusinum ira corruptae uxoris ab Lucumone cui tutor is fuerat,
praepotente iuuene et a quo expeti poenae, nisi externa uis quaesita esset,
nequirent; (4) hunc transeuntibus Alpes ducem auctoremque Clusium oppugnandi
fuisse. Equidem haud abnuerim Clusium Gallos ab Arrunte seu quo alio Clusino
adductos; (5) sed eos qui oppugnauerint Clusium non fuisse qui primi Alpes
transierint satis constat. Ducentis quippe annis ante quam Clusium oppugnarent
urbemque Romam caperent, in Italiam Galli transcenderunt; (6) nec cum his primum
Etruscorum sed multo ante cum iis qui inter Appenninum Alpesque incolebant saepe
exercitus Gallici pugnauere. (7) Tuscorum ante Romanum imperium late terra
marique opes patuere. Mari supero inferoque quibus Italia insulae modo cingitur,
quantum potuerint nomina sunt argumento, (8) quod alterum Tuscum communi
uocabulo gentis, alterum Hadriaticum (mare) ab Hatria, Tuscorum colonia,
uocauere Italicae gentes, Graeci eadem Tyrrhenum atque Adriaticum uocant. (9) Ei
in utrumque mare uergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis
Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita
originis erant, coloniis missis, (10) quae trans Padum omnia loca, -- excepto
Venetorum angulo qui sinum circumcolunt maris, -- usque ad Alpes tenuere. (11)
Alpinis quoque ea gentibus haud dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa
efferarunt ne quid ex antiquo praeter sonum linguae nec eum incorruptum
retinerent.
[5,34] (XXXIV)
(1) De transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco Tarquinio Romae
regnante, Celtarum quae pars Galliae tertia est penes Bituriges summa imperii
fuit; ii regem Celtico dabant. (2) Ambigatus is fuit, uirtute fortunaque cum
sua, tum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque
fertilis fuit ut abundans multitudo uix regi uideretur posse. (3) Hic magno natu
ipse iam exonerare praegrauante turba regnum cupiens, Bellouesum ac Segouesum
sororis filios impigros iuuenes missurum se esse in quas di dedissent auguriis
sedes ostendit; (4) quantum ipsi uellent numerum hominum excirent ne qua gens
arcere aduenientes posset. Tum Segoueso sortibus dati Hercynei saltus; Belloueso
haud paulo laetiorem in Italiam uiam di dabant. (5) Is quod eius ex populis
abundabat, Bituriges, Aruernos, Senones, Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos
exciuit. Profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos uenit.
(6) Alpes inde oppositae erant; quas inexsuperabiles uisas haud equidem miror,
nulladum uia, quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere
libet, superatas. (7) Ibi cum uelut saeptos montium altitudo teneret Gallos,
circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum
transirent, religio etiam tenuit quod allatum est aduenas quaerentes agrum ab
Saluum gente oppugnari. (8) Massilienses erant ii, nauibus a Phocaea profecti.
Id Galli fortunae suae omen rati, adiuuere ut quem primum in terram egressi
occupauerant locum patientibus Saluis communirent. Ipsi per Taurinos saltus
quiete Alpis transcenderunt; (9) fusisque acie Tuscis haud procul Ticino
flumine, cum in quo consederant agrum Insubrium appellari audissent cognominem
Insubribus pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem; Mediolanium
appellarunt.
[5,35] (XXXV)
(1) Alia subinde manus Cenomanorum Etitouio duce uestigia priorum secuta eodem
saltu fauente Belloueso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona
urbes sunt locos tenuere. Libui considunt (2) post hos Salluuiique, prope
antiquam gentem Laeuos Ligures incolentes circa Ticinum amnem. Poeninum deinde
Boii Lingonesque transgressi cum iam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur,
Pado ratibus traiecto non Etruscos modo sed etiam Vmbros agro pellunt; intra
Appenninum tamen sese tenuere. (3) Tum Senones, recentissimi aduenarum, ab
Vtente flumine usque ad Aesim fines habuere. Hanc gentem Clusium Romamque inde
uenisse comperio: id parum certum est, solamne an ab omnibus Cisalpinorum
Gallorum populis adiutam. (4) Clusini nouo bello exterriti, cum multitudinem,
cum formas hominum inuisitatas cernerent et genus armorum, audirentque saepe ab
iis cis Padum ultraque legiones Etruscorum fusas, quamquam aduersus Romanos
nullum eis ius societatis amicitiaeue erat, nisi quod Veientes consanguineos
aduersus populum Romanum non defendissent, legatos Romam qui auxilium ab senatu
peterent misere. (5) De auxilio nihil impetratum; legati tres M- Fabi Ambusti
filii missi, qui senatus populique Romani nomine agerent cum Gallis ne a quibus
nullam iniuriam accepissent socios populi Romani atque amicos oppugnarent. (6)
Romanis eos bello quoque si res cogat tuendos esse; sed melius uisum bellum
ipsum amoueri si posset, et Gallos nouam gentem pace potius cognosci quam armis.
[5,36] (XXXVI)
(1) Mitis legatio, ni praeferoces legatos Gallisque magis quam Romanis similes
habuisset. Quibus postquam mandata ediderunt in concilio (Gallorum) datur
responsum, (2) etsi nouum nomen audiant Romanorum, tamen credere uiros fortes
esse quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit imploratum; (3) et quoniam
legatione aduersus se maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem quam
illi adferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam
colant Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari non posse. (4)
Et responsum coram Romanis accipere uelle et si negetur ager, coram iisdem
Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum possent quantum Galli uirtute ceteros
mortales praestarent. (5) Quodnam id ius esset agrum a possessoribus petere aut
minari arma Romanis quaerentibus et quid in Etruria rei Gallis esset, cum illi
se in armis ius ferre et omnia fortium uirorum esse ferociter dicerent, accensis
utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur. (6) Ibi iam
urgentibus Romanam urbem fatis legati contra ius gentium arma capiunt. Nec id
clam esse potuit cum ante signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique
Romanae iuuentutis pugnarent; tantum eminebat peregrina uirtus. (7) Quin etiam
Q- Fabius, euectus extra aciem equo, ducem Gallorum, ferociter in ipsa signa
Etruscorum incursantem, per latus transfixum hasta occidit; spoliaque eius
legentem Galli agnouere, perque totam aciem Romanum legatum esse signum datum
est. (8) Omissa inde in Clusinos ira, receptui canunt minantes Romanis. Erant
qui extemplo Romam eundum censerent; uicere seniores, ut legati prius
mitterentur questum iniurias postulatumque ut pro iure gentium uiolato Fabii
dederentur. (9) Legati Gallorum cum ea sicut erant mandata exposuissent, senatui
nec factum placebat Fabiorum et ius postulare barbari uidebantur; sed ne id quod
placebat decerneretur in tantae nobilitatis uiris ambitio obstabat. (10) Itaque
ne penes ipsos culpa esset cladis forte Gallico bello acceptae, cognitionem de
postulatis Gallorum ad populum reiciunt; ubi tanto plus gratia atque opes
ualuere ut quorum de poena agebatur tribuni militum consulari potestate in
insequentem annum crearentur. (11) Quo facto haud secus quam dignum erat infensi
Galli bellum propalam minantes ad suos redeunt. Tribuni militum cum tribus
Fabiis creati Q- Sulpicius Longus Q- Seruilius quartum P- Cornelius
Maluginensis.
[5,37] (XXXVII)
(1) Cum tanta moles mali instaret -- adeo occaecat animos fortuna, ubi uim suam
ingruentem refringi non uolt -- ciuitas quae aduersus Fidenatem ac Veientem
hostem aliosque finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis
tempestatibus dixisset, (2) ea tunc inuisitato atque inaudito hoste ab Oceano
terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii
quaesiuit. (3) Tribuni quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum
praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media bella haberi solitus
erat, extenuantes etiam famam belli, habebant. (4) Interim Galli postquam
accepere ultro honorem habitum uiolatoribus iuris humani elusamque legationem
suam esse, flagrantes ira cuius impotens est gens, confestim signis conuolsis
citato agmine iter ingrediuntur. (5) Ad quorum praetereuntium raptim tumultum
cum exterritae urbes ad arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire
magno clamore significabant quacumque ibant, equis uirisque longe ac late fuso
agmine immensum obtinentes loci. (6) Sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum,
deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium
tulit, (7) quippe quibus uelut tumultuario exercitu raptim ducto aegre ad
undecimum lapidem occursum est, qua flumen Allia, Crustuminis montibus praealto
defluens alueo, haud multum infra uiam Tiberino amni miscetur. (8) Iam omnia
contra circaque hostium plena erant et nata in uanos tumultus gens truci cantu
clamoribusque uariis horrendo cuncta compleuerant sono.
[5,38] (XXXVIII)
(1) Ibi tribuni militum non loco castris ante capto, non praemunito uallo quo
receptus esset, non deorum saltem si non hominum memores, nec auspicato nec
litato, instruunt aciem, diductam in cornua ne circumueniri multitudine hostium
possent; (2) nec tamen aequari frontes poterant cum extenuando infirmam et uix
cohaerentem mediam aciem haberent. Paulum erat ab dextera editi loci quem
subsidiariis repleri placuit, eaque res ut initium pauoris ac fugae, sic una
salus fugientibus fuit. (3) Nam Brennus regulus Gallorum in paucitate hostium
artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie
legionum recta fronte concucurrissent subsidia in auersos transuersosque impetum
darent, ad subsidiarios signa conuertit, (4) si eos loco depulisset haud dubius
facilem in aequo campi tantum superanti multitudine uictoriam fore. Adeo non
fortuna modo sed ratio etiam cum barbaris stabat. (5) In altera acie nihil
simile Romanis, non apud duces, non apud milites erat. Pauor fugaque occupauerat
animos et tanta omnium obliuio, ut multo maior pars Veios in hostium urbem, cum
Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac liberos fugerent. (6)
Parumper subsidiarios tutatus est locus; in reliqua acie simul est clamor
proximis ab latere, ultimis ab tergo auditus, ignotum hostem prius paene quam
uiderent, non modo non temptato certamine sed ne clamore quidem reddito integri
intactique fugerunt; (7) nec ulla caedes pugnantium fuit; terga caesa suomet
ipsorum certamine in turba impedientium fugam. (8) Circa ripam Tiberis quo armis
abiectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta est, multosque
imperitos nandi aut inualidos, graues loricis aliisque tegminibus, hausere
gurgites; (9) maxima tamen pars incolumis Veios perfugit, unde non modo
praesidii quicquam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus. (10) Ab dextro
cornu quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere et
ne clausis quidem portis urbis in arcem confugerunt.
[5,39] (XXXIX)
(1) Gallos quoque uelut obstupefactos miraculum uictoriae tam repentinae tenuit,
et ipsi pauore defixi primum steterunt, uelut ignari quid accidisset; deinde
insidias uereri; postremo caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis
est, coaceruare; (2) tum demum postquam nihil usquam hostile cernebatur uiam
ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perueniunt. Vbi cum
praegressi equites non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non
armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit;
(3) noctemque ueriti et ignotae situm urbis, inter Romam atque Anienem
consedere, exploratoribus missis circa moenia aliasque portas quaenam hostibus
in perdita re consilia essent. (4) Romani cum pars maior ex acie Veios petisset
quam Romam, nemo superesse quemquam praeter eos qui Romam refugerant crederet,
complorati omnes pariter uiui mortuique totam prope urbem lamentis impleuerunt.
(5) Priuatos deinde luctus stupefecit publicus pauor, postquam hostes adesse
nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissonos uagantibus circa moenia turmatim
barbaris audiebant. (6) Omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad
lucem alteram ut identidem iam in urbem futurus uideretur impetus; primo
aduentu, quia accesserant ad urbem, -- mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc
consilii foret, -- (7) deinde sub occasum solis, quia haud multum diei
supererat, -- ante noctem (enim) (rati se) inuasuros; -- tum in noctem dilatum
consilium esse, quo plus pauoris inferrent. (8) Postremo lux appropinquans
exanimare, timorique perpetuo ipsum malum continens fuit cum signa infesta
portis sunt inlata. Nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die similis illi
quae ad Alliam tam pauide fugerat ciuitas fuit. (9) Nam cum defendi urbem posse
tam parua relicta manu spes nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis
iuuentutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere, (10)
armisque et frumento conlato, ex loco inde munito deos hominesque et Romanum
nomen defendere; (11) flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab
incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui
colerent. (12) Si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici
consilii, si militaris iuuentus superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem
iacturam esse seniorum relictae in urbe utique periturae turbae. (13) Et quo id
aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul
se cum illis palam dicere obituros, nec his corporibus, quibus non arma ferre,
non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.
[5,40] (XL)
(1) Haec inter seniores morti destinatos iactata solacia. Versae inde
adhortationes ad agmen iuuenum quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur,
commendantes uirtuti eorum iuuentaeque urbis per trecentos sexaginta annos
omnibus bellis uictricis quaecumque reliqua esset fortuna. (2
|