[21,0] LIBER XXI.
[21,1] In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius
professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile quae
unquam gesta sint me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo
Romano gessere. Nam neque ualidiores opibus ullae inter se ciuitates gentesque
contulerunt arma neque his ipsis tantum unquam uirium aut roboris fuit; et haud
ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello, et
adeo uaria fortuna belli ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint qui
uicerunt. Odiis etiam prope maioribus certarunt quam uiribus, Romanis
indignantibus quod uictoribus uicti ultro inferrent arma, Poenis quod superbe
auareque crederent imperitatum uictis esse. Fama est etiam Hannibalem annorum
ferme nouem, pueriliter blandientem patri Hamilcari ut duceretur in Hispaniam,
cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus
admotum tactis sacris iure iurando adactum se cum primum posset hostem fore
populo Romano. Angebant ingentis spiritus uirum Sicilia Sardiniaque amissae: nam
et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum
Africae fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.
[21,2] His anxius curis ita se Africo bello quod fuit sub recentem Romanam pacem
per quinque annos, ita deinde nouem annis in Hispania augendo Punico imperio
gessit ut appareret maius eum quam quod gereret agitare in animo bellum et, si
diutius uixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse quae
Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis
distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos
imperium obtinuit, flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener
inde ob aliam indolem profecto animi adscitus et, quia gener erat, factionis
Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane
uoluntate principum, in imperio positus. Is plura consilio quam ui gerens,
hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum nouis gentibus
quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior
fuit; barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncauit;
comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si euasisset uoltu, tormentis
quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante laetitia dolores
ridentis etiam speciem praebuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in
sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus renouauerat
populus Romanus ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus Saguntinisque
mediis inter imperia duorum populorum libertas seruaretur.
[21,3] In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin{am successurus esset;}
praerogatiuam militarem qua extemplo iuuenis Hannibal in praetorium delatus
imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus {erat, a senatu
comprobaretur. Fauor} etiam plebis sequebatur. Hunc uixdum puberem Hasdrubal
litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis
nitentibus ut adsuesceret militiae Hannibal atque in paternas succederet opes
Hanno, alterius factionis princeps, "et aequum postulare uidetur" inquit,
"Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum." Cum admiratione tam
ancipitis sententiae in se omnes conuertisset, "florem aetatis" inquit,
"Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum praebuit, iusto iure eum a filio
repeti censet; nos tamen minime decet iuuentutem nostram pro militari rudimento
adsuefacere libidini praetorum. An hoc timemus ne Hamilcaris filius nimis sero
imperia immodica et regni paterni speciem uideat et, cuius regis genero
hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature seruiamus?
Ego istum iuuenem domi tenendum sub legibus, sub magistratibus, docendum uiuere
aequo iure cum ceteris censeo, ne quandoque paruus hic ignis incendium ingens
exsuscitet."
[21,4] Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque
fit, maior pars meliorem uicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim
aduentu omnem exercitum in se conuertit; Hamilcarem iuuenem redditum sibi
ueteres milites credere; eundem uigorem in uoltu uimque in oculis, habitum oris
lineamentaque intueri. Dein breui effecit ut pater in se minimum momentum ad
fauorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diuersissimas, parendum
atque imparandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori
an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi
quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere
aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter
ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus uinci poterat.
Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non
uoluptate modus finitus; uigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata
tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato
neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem
inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales
excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus
erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas
uiri uirtutes ingentia uitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam
Punica, nihil ueri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla
religio. Cum hac indole uirtutum atque uitiorum triennio sub Hasdrubale
imperatore meruit, nulla re quae agenda uidendaque magno futuro duci esset
praetermissa.
[21,5] Ceterum ex quo die dux est declaratus, uelut Italia ei prouincia decreta
bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus ne se quoque, ut
patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret,
Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana
arma mouebantur, in Olcadum prius fines - ultra Hiberum ea gens in parte magis
quam in dicione Carthaginiensium erat - induxit exercitum, ut non petisse
Saguntinos sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id
bellum uideri posset. Cartalam, urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat
diripitque; quo metu perculsae minores ciuitates stipendio imposito imperium
accepere. Victor exercitus opulentusque praeda Carthaginem Nouam in hiberna est
deductus. Ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide
exsoluendo cunctis ciuium sociorumque animis in se firmatis uere primo in
Vaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes, ui captae.
Arbocala et uirtute et multitudine oppidanorum diu defensa; ab Hermandica
profugi exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iunxissent,
concitant Carpetanos adortique Hannibalem regressum ex Vaccaeis haud procul Tago
flumine agmen graue praeda turbauere. Hannibal proelio abstinuit castrisque
super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem uado
traiecit ualloque ita praeducto ut locum ad transgrediendum hostes haberent
inuadere eos transeuntes statuit. Equitibus praecepit ut, cum ingressos aquam
uiderent, adorirentur impeditum agmen; in ripa elephantos - quadraginta autem
erant - disponit. Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia
fuere, inuicta acies si aequo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces et
multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari uictoriam
rati quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio qua
cuique proximum est in amnem ruunt. Et ex parte altera ripae uis ingens equitum
in flumen immissa, medioque alueo haudquaquam pari certamine concursum, quippe
ubi pedes instabilis ac uix uado fidens uel ab inermi equite, equo temere acto,
peruerti posset, eques corpore armisque liber, equo uel per medios gurgites
stabili, comminus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta; quidam
uerticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. Postremi, quibus
regressus in suam ripam tutior fuit, ex uaria trepidatione cum in unum
colligerentur, priusquam a tanto pauore reciperent animos, Hannibal agmine
quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit uastatisque agris intra paucos dies
Carpetanos quoque in deditionem accepit; et iam omnia trans Hiberum praeter
Saguntinos Carthaginiensium erant.
[21,6] Cum Saguntinis bellum nondum erat; ceterum iam belli causa certamina cum
finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus cum adesset idem qui litis erat
sator, nec certamen iuris sed uim quaeri appareret, legati a Saguntinis Romam
missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes. Consules tunc Romae
erant P- Cornelius Scipio et Ti- Sempronius Longus. Qui cum legatis in senatum
introductis de re publica rettulissent placuissetque mitti legatos in Hispaniam
ad res sociorum inspiciendas, quibus si uideretur digna causa, et Hannibali
denuntiarent ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret et Carthaginem
in Africam traicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent - hac
legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum
est. Tunc relata de integro res ad senatum est; alii prouincias consulibus
Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii
totum in Hispaniam Hannibalemque intenderant bellum; erant qui non temere
mouendam rem tantam exspectandosque ex Hispania legatos censerent. Haec
sententia, quae tutissima uidebatur, uicit; legatique eo maturius missi, P-
Valerius Flaccus et Q- Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde
Carthaginem si non absisteretur bello ad ducem ipsum in poenam foederis rupti
deposcendum.
[21,7] Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa ui oppugnabatur.
Ciuitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a
mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur mixtique etiam ab Ardea Rutulorum
quidam generis; ceterum in tantas breui creuerant opes seu maritimis seu
terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate
qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu
ingressus fines, peruastatis passim agris urbem tripertito adgreditur. Angulus
muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa uallem uergens; aduersus
eum uineas agere instituit per quas aries moenibus admoueri posset. Sed ut locus
procul muro satis aequus agendis uineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam
ad effectum operis uentum est, coeptis succedebat. Et turris ingens imminebat et
murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et
iuuentus delecta ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur ibi ui maiore
obsistebant. Ac primo missilibus summouere hostem nec quicquam satis tutum
munientibus pati; deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed
ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat; quibus
tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant quam Poeni. Vt
uero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, aduersum femur tragula grauiter
ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut non multum abesset quin
opera ac uineae desererentur.
[21,8] Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit dum uolnus ducis
curaretur; per quod tempus ut quies certaminum erat ita ab apparatu operum ac
munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro coortum est bellum
pluribusque partibus, uix accipientibus quibusdam opera locis, uineae coeptae
agi admouerique aries. Abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum enim
quinquaginta milia habuisse in armis satis creditur; oppidani ad omnia tuenda
atque obeunda multifariam distineri coepti non sufficiebant. Itaque iam
feriebantur arietibus muri quassataeque multae partes erant; una continentibus
ruinis nudauerat urbem; tres deinceps turres quantumque inter eas muri erat cum
fragore ingenti prociderunt. Captum oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua,
uelut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est.
Nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per
occasionem partis alterius conseri solent, sed iustae acies, uelut patenti
campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia interuallo
constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Poeno cepisse iam se
urbem si paulum adnitatur credente, Saguntinis pro nudata moenibus patria
corpora opponentibus nec ullo pedem referente ne in relictum a se locum hostem
immitteret. Itaque quo acrius et confertim magis utrimque pugnabatur, eo plures
uolnerabantur nullo inter arma corporaque uano intercidente telo. Phalarica erat
Saguntinis missile telum hastili abiegno et cetera tereti praeterquam ad
extremum unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa
circumligabant linebantque pice; ferrum autem tres longum habebat pedes ut cum
armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi haesisset in scuto nec
penetrasset in corpus, pauorem faciebat quod, cum medium accensum mitteretur
conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque
militem ad insequentes ictus praebebat.
[21,9] Cum diu anceps fuisset certamen et Saguntinis quia praeter spem resisterent
creuissent animi, Poenus quia non uicisset pro uicto esset, clamorem repente
oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum
trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt. Interim
ab Roma legatos uenisse nuntiatum est; quibus obuiam ad mare missi ab Hannibale
qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec
Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire. Apparebat non
admissos protinus Carthaginem ituros. Litteras igitur nuntiosque ad principes
factionis Barcinae praemittit ut praepararent suorum animos ne quid pars altera
gratificari populo Romano posset.
[21,10] Itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque uana atque
inrita legatio fuit. Hanno unus aduersus senatum causam foederis magno silentio
propter auctoritatem suam, non cum adsensu audientium egit, per deos foederum
arbitros ac testes obtestans ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum;
monuisse, praedixisse se ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non
manes, non stirpem eius conquiescere uiri, nec unquam donec sanguinis nominisque
Barcini quisquam supersit quietura Romana foedera. "Iuuenem flagrantem cupidine
regni uiamque unam ad id cernentem si ex bellis bella serendo succinctus armis
legionibusque uiuat, uelut materiam igni praebentes, ad exercitus misistis.
Aluistis ergo hoc incendium quo nunc ardetis. Saguntum uestri circumsedent
exercitus unde arcentur foedere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones
ducibus iisdem dis per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. Vtrum hostem
an uos an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis et pro sociis
uenientes bonus imperator uester in castra non admisit; ius gentium sustulit; hi
tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad uos uenerunt. Res ex
foedere repetuntur; publica fraus absit: auctorem culpae et reum criminis
deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo cum coeperint uereor ne
perseuerantius saeuiant. Aegates insulas Erycemque ante oculos proponite, quae
terra marique per quattuor et uiginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat
sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti uolunt. Sed Tarento, id est Italia,
non abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus; uicerunt ergo
di hominesque et, id de quo uerbis ambigebatur uter populus foedus rupisset,
euentus belli uelut aequus iudex, unde ius stabat, ei uictoriam dedit.
Carthagini nunc Hannibal uineas turresque admouet: Carthaginis moenia quatit
ariete. Sagunti ruinae - falsus utinam uates sim - nostris capitibus incident,
susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. dedemus ergo
Hannibalem? Dicet aliquis. Scio meam leuem esse in eo auctoritatem propter
paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum quod, si ille
uiueret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuuenem tamquam furiam
facemque huius belli odi ac detestor; nec dedendum solum id piaculum rupti
foederis, sed si nemo deposcit, deuehendum in ultimas maris terrarumque oras,
ablegandum eo unde nec ad nos nomen famaque eius accedere neque ille sollicitare
quietae ciuitatis statum possit, ego ita censeo. Legatos extemplo Romam
mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui Hannibali nuntient ut exercitum ab
Sagunto abducat ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant, tertiam
legationem ad res Saguntinis reddendas decerno."
[21,11] Cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit;
adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque locutum arguebant
Hannonem quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. Responsum inde legatis Romanis
est bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Romanum iniuste
facere, si Saguntinos uetustissimae Carthaginiensium societati praeponat. Dum
Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem
proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad
custodiam uinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira
in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit; ut uero pro contione praedam
captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt ut, si extemplo signum
datum esset, nulla ui resisti uideretur posse. Saguntini ut a proeliis quietem
habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die
unquam cessauerant ab opere, ut nouum murum ab ea parte qua patefactum oppidum
ruinis erat reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta
est, nec qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia uariis
clamoribus streperent, satis scire poterant. Ipse Hannibal qua turris mobilis,
omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur hortator aderat. Quae cum
admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus
nudasset, tum Hannibal occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad
subruendum ab imo murum mittit; nec erat difficile opus, quod caementa non calce
durata erant sed interlita luto, structurae antiquae genere. Itaque latius quam
qua caederetur ruebat perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem uadebant.
Locum quoque editum capiunt, conlatisque eo catapultis ballistisque ut castellum
in ipsa urbe uelut arcem imminentem haberent muro circumdant; et Saguntini murum
interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt. Vtrimque summa ui et muniunt et
pugnant; sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul
crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externae opis, cum
tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paulisper tamen
adfectos animos recreauit repentina profectio Hannibalis in Oretanos
Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis
conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate
Hannibalis omiserunt mota arma.
[21,12] Nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis filio - eum
praefecerat Hannibal - ita impigre rem agente ut ducem abesse nec ciues nec hostes
sentirent. Is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum
muri discussit strataque omnia recentibus ruinis aduenienti Hannibali ostendit.
Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus atroxque proelium cum multorum
utrimque caede initum et pars arcis capta est. Temptata deinde per duos est
exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis
Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset,
postquam nihil lacrimae mouebant condicionesque tristes, ut ab irato uictore,
ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans
qui sub condicionibus iis de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res
Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis
uestimentis ibi habitarent ubi Poenus iussisset. Has pacis leges abnuente Alcone
accepturos Saguntinos, Alorcus, uinci animos ubi alia uincantur adfirmans, se
pacis eius interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles Hannibalis, ceterum
publice Saguntinis amicus atque hospes. Traditio palam telo custodibus hostium
transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum - et ipse ita iubebat - est deductus.
Quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera
multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit:
[21,13] "Si ciuis uester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem uenit, ita
pacis condiciones ab Hannibale ad uos rettulisset, superuacaneum hoc mihi
fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad uos ueni; sed cum ille
aut uestra aut sua culpa manserit apud hostem - sua, si metum simulauit: uestra,
si periculum est apud uos uera referentibus - ego, ne ignoraretis esse et salutis
aliquas et pacis uobis condiciones, pro uetusto hospitio quod mihi uobiscum est
ad uos ueni. Vestra autem causa me nec ullius alterius loqui quae loquor apud
uos uel ea fides sit quod neque dum uestris uiribus restitistis neque dum
auxilia ab Romanis sperastis pacis unquam apud uos mentionem feci. Postquam nec
ab Romanis uobis ulla est spes nec uestra uos iam aut arma aut moenia satis
defendunt, pacem adfero ad uos magis necessariam quam aequam. Cuius ita aliqua
spes est, si eam, quemadmodum ut uictor fert Hannibal, sic uos ut uicti
audiatis; si non id quod amittitur in damno, cum omnia uictoris sint, sed
quidquid relinquitur pro munere habituri estis. Vrbem uobis, quam ex magna parte
dirutam, captam fere totam habet, adimit: agros relinquit, locum adsignaturus in
quo nouum oppidum aedificetis. Aurum et argentum omne, publicum priuatumque, ad
se iubet deferri: corpora uestra coniugum ac liberorum uestrorum seruat
inuiolata, si inermes cum binis uestimentis uelitis ab Sagunto exire. Haec
uictor hostis imperat; haec quamquam sunt grauia atque acerba, fortuna uestra
uobis suadet. Equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex
his rebus remissurum; sed uel haec patienda censeo potius quam trucidari corpora
uestra, rapi trahique ante ora uestra coniuges ac liberos belli iure sinatis."
[21,14] Ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui
esset populi concilium, repente primores secessione facta priusquam responsum
daretur argentum aurumque omne ex publico priuatoque in forum conlatum in ignem
ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitauerunt. Cum
ex eo pauor ac trepidatio totam urbem peruasisset, alius insuper tumultus ex
arce auditur. Turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum
impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque
solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal,
totis uiribus adgressus urbem momento cepit, signo dato ut omnes puberes
interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso
euentu est; cui enim parci potuit ex iis qui aut inclusi cum coniugibus ac
liberis domos super se ipsos concremauerunt aut armati nullum ante finem pugnae
quam morientes fecerunt?
[21,15] Captum oppidum est cum ingenti praeda. Quamquam pleraque ab dominis de
industria corrupta erant et in caedibus uix ullum discrimen aetatis ira fecerat
et captiui militum praeda fuerant, tamen et ex pretio rerum uenditarum
aliquantum pecuniae redactum esse constat et multam pretiosam supellectilem
uestemque missam Carthaginem. Octauo mense quam coeptum oppugnari captum
Saguntum quidam scripsere; inde Carthaginem Nouam in hiberna Hannibalem
concessisse; quinto deinde mense quam ab Carthagine profectus sit in Italiam
peruenisse. Quae si ita sunt, fieri non potuit ut P- Cornelius Ti- Sempronius
consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint
et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto
post ad Trebiam pugnauerint. Aut omnia breuiora aliquanto fuere aut Saguntum
principio anni, quo P- Cornelius Ti- Sempronius consules fuerunt, non coeptum
oppugnari est sed captum. Nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn- Seruili
et C- Flamini non potest, quia C- Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a
Ti- Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum
uenisset comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.
[21,16] Sub idem fere tempus et legati qui redierant ab Carthagine Romam
rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est; tantusque
simul maeror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non
lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, uelut si
iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent
magis quam consulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum
congressum nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos
Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma
et cum Gallis tumultuatum uerius quam belligeratum: Poenum hostem ueteranum,
trium et uiginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper
uictorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis,
Hiberum transire; trahere secum tot excitos Hispanorum populos; conciturum
auidas semper armorum Gallicas gentes; cum orbe terrarum bellum gerendum in
Italia ac pro moenibus Romanis esse.
[21,17] Nominatae iam antea consulibus prouinciae erant; tum sortiri iussi.
Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia euenit. Sex in eum annum
decretae legiones et socium quantum ipsis uideretur et classis quanta parari
posset. Quattuor et uiginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti
equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti
equites; naues ducentae uiginti quinqueremes, celoces uiginti deducti. Latum
inde ad populum uellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici; eiusque
belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati di, ut bene ac feliciter
eueniret quod bellum populus Romanus iussisset. Inter consules ita copiae
diuisae: Sempronio datae legiones duae - ea quaterna milia erant peditum et
treceni equites - et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti;
naues longae centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribus
maritimisque copiis Ti- Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam
transmissurus si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio
minus copiarum datum, quia L- Manlius praetor et ipse cum haud inualido
praesidio in Galliam mittebatur; nauium maxime Cornelio numerus deminutus;
sexaginta quinqueremes datae - neque enim mari uenturum aut ea parte belli
dimicaturum hostem credebant - et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu et
quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis. Duas legiones
Romanas et decem milia sociorum peditum, mille equites socios, sescentos Romanos
Gallia prouincia eodem uersa in Punicum bellum habuit.
[21,18] His ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores
natu, Q- Fabium M- Liuium L- Aemilium C- Licinium Q- Baebium in Africam mittunt
ad percontandos Carthaginienses publicone consilio Hannibal Saguntum
oppugnasset, et si id quod facturi uidebantur faterentur ac defenderent publico
consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam
Carthaginem uenerunt, cum senatus datus esset et Q- Fabius nihil ultra quam unum
quod mandatum erat percontatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: "Praeceps
uestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio
Saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum haec legatio uerbis adhuc lenior est,
re asperior. Tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis
et confessio culpae exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur. Ego
autem non priuato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit quaerendum censeam
sed utrum iure an iniuria; nostra enim haec quaestio atque animaduersio in ciuem
nostrum est quid nostro aut suo fecerit arbitrio: uobiscum una disceptatio est
licueritne per foedus fieri. Itaque quoniam discerni placet quid publico
consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis uobiscum foedus est a C-
Lutatio consule ictum in quo, cum caueretur utrorumque sociis, nihil de
Saguntinis - necdum enim erant socii uestri - cautum est. At enim eo foedere quod
cum Hasdrubale ictum est Saguntini excipiuntur. Aduersus quod ego nihil dicturus
sum nisi quod a uobis didici. Vos enim, quod C- Lutatius consul primo nobiscum
foedus icit, quia neque auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis
uos eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est. Si uos
non tenent foedera uestra nisi ex auctoritate aut iussu uestro icta, ne nos
quidem Hasdrubalis foedus quod nobis insciis icit obligare potuit. Proinde
omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere et quod diu parturit animus
uester aliquando pariat." Tum Romanus sinu ex toga facto, "hic" inquit, "uobis
bellum et pacem portamus; utrum placet sumite." Sub hanc uocem haud minus
ferociter, daret utrum uellet, succlamatum est; et cum is iterum sinu effuso
bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt et quibus acciperent animis
iisdem se gesturos.
[21,19] Haec derecta percontatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate populi
Romani uisa est quam de foederum iure uerbis disceptare, cum ante, tum maxime
Sagunto excisa. Nam si uerborum disceptationis res esset, quid foedus
Hasdrubalis cum Lutati priore foedere, quod mutatum est, comparandum erat, cum
in Lutati foedere diserte additum esset ita id ratum fore si populus censuisset,
in Hasdrubalis foedere nec exceptum tale quicquam fuerit et tot annorum silentio
ita uiuo eo comprobatum sit foedus ut ne mortuo quidem auctore quicquam
mutaretur? Quamquam, etsi priore foedere staretur, satis cautum erat Saguntinis
sociis utrorumque exceptis; nam neque additum erat "iis qui tunc essent" nec "ne
qui postea adsumerentur". Et cum adsumere nouos liceret socios, quis aequum
censeret aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi aut receptos in fidem
non defendi, tantum ne Carthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem
aut sua sponte desciscentes reciperentur? Legati Romani ab Carthagine, sicut iis
Romae imperatum erat, in Hispaniam ut adirent ciuitates ut in societatem
perlicerent aut auerterent a Poenis traiecerunt. Ad Bargusios primum uenerunt, a
quibus benigne excepti, quia taedebat imperii Punici, multos trans Hiberum
populos ad cupidinem nouae fortunae erexerunt. Inde est uentum ad Volcianos,
quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romana
auertit. Ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit: "Quae uerecundia
est, Romani, postulare uos uti uestram Carthaginiensium amicitiae praeponamus,
cum qui id fecerunt {Saguntini} crudelius quam Poenus hostis perdidit uos socii
prodideritis? Ibi quaeratis socios censeo ubi Saguntina clades ignota est;
Hispanis populis sicut lugubre, ita insigne documentum Sagunti ruinae erunt ne
quis fidei Romanae aut societati confidat." Inde extemplo abire finibus
Volcianorum iussi ab nullo deinde concilio Hispaniae benigniora uerba tulere.
Ita nequiquam peragrata Hispania in Galliam transeunt.
[21,20] In iis noua terribilisque species uisa est, quod armati - ita mos gentis
erat - in concilium uenerunt. Cum uerbis extollentes gloriam uirtutemque populi
Romani ac magnitudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiae inferenti per
agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus ut
uix a magistratibus maioribusque natu iuuentus sedaretur; adeo stolida
impudensque postulatio uisa est censere, ne in Italiam transmittant Galli
bellum, ipsos id auertere in se agrosque suos pro alienis populandos obicere.
Sedato tandem fremitu responsum legatis est neque Romanorum in se meritum esse
neque Carthaginiensium iniuriam ob quae aut pro Romanis aut aduersus Poenos
sumant arma; contra ea audire sese gentis suae homines agro finibusque Italiae
pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati. Eadem ferme
in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumue
satis prius auditum quam Massiliam uenere. Ibi omnia ab sociis inquisita cum
cura ac fide cognita: praeoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse;
sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore - adeo ferocia atque indomita
ingenia esse - ni subinde auro, cuius auidissima gens est, principum animi
concilientur. Ita peragratis Hispaniae et Galliae populis legati Romam redeunt
haud ita multo post quam consules in prouincias profecti erant. Ciuitatem omnem
in exspectationem belli erectam inuenerunt, satis constante fama iam Hiberum
Poenos tramisisse.
[21,21] Hannibal Sagunto capto Carthaginem Nouam in hiberna concesserat, ibique
auditis quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem
solum sed etiam causam esse belli, partitis diuenditisque reliquiis praedae
nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites conuocat. "Credo ego uos"
inquit, "socii, et ipsos cernere pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam
nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum
bellum; ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam uictoriae bonis florebunt,
si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus. itaque cum longinqua ab domo
instet militia incertumque sit quando domos uestras et quae cuique ibi cara sunt
uisuri sitis, si quis uestrum suos inuisere uolt, commeatum do. Primo uere edico
adsitis, ut dis bene iuuantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum
incipiamus." Omnibus fere uisendi domos oblata ultro potestas grata erat, et iam
desiderantibus suos et longius in futurum prouidentibus desiderium. Per totum
tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos
renouauit corpora animosque ad omnia de integro patienda; uere primo ad edictum
conuenere. Hannibal cum recensuisset omnium gentium auxilia, Gades profectus
Herculi uota exsoluit nouisque se obligat uotis, si cetera prospera euenissent.
Inde partiens curas simul {in} inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse
terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque
Romanis Africa ab Sicilia esset, ualido praesidio firmare eam statuit; pro eo
supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum leuium armis petiit, ut Afri in
Hispania, in Africa Hispani, melior procul ab domo futurus uterque miles, uelut
mutuis pigneribus obligati stipendia facerent. Tredecim milia octingentos
quinquaginta pedites caetratos misit in Africam et funditores Baliares
octingentos septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. Has
copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet.
Simul conquisitoribus in ciuitates missis quattuor milia conscripta delectae
iuuentutis, praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.
[21,22] Neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus quod haud ignarus erat
circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali
fratri, uiro impigro, eam prouinciam destinat firmatque eum Africis maxime
praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus
trecentis, Baliaribus {quingentis}. Ad haec peditum auxilia additi equites
Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti {quinquaginta} et
Numidae Maurique accolae Oceani ad mille octingenti et parua Ilergetum manus ex
Hispania, ducenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus,
elephanti uiginti unus. Classis praeterea data tuendae maritimae orae, quia qua
parte belli uicerant ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat,
quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque; sed aptae
instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque.
Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit; atque inde profectus praeter
Onussam urbem ad Hiberum maritima ora ducit. Ibi fama est in quiete uisum ab eo
iuuenem diuina specie qui se ab Ioue diceret ducem in Italiam Hannibali missum;
proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. Pauidum primo, nusquam
circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura ingenii humani cum,
quidnam id esset quod respicere uetitus esset, agitaret animo, temperare oculis
nequiuisse; tum uidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum
ac uirgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum. Tum quae
moles ea quidue prodigii esset quaerentem, audisse uastitatem Italiae esse;
pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.
[21,23] Hoc uisu laetus tripertito Hiberum copias traiecit, praemissis qui Gallorum
animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus
specularentur. Nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit.
Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis
montibus est, subegit oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces quae
Hispanias Galliis iungunt in potestate essent. Decem milia peditum Hannoni ad
praesidium obtinendae regionis data et mille equites. Postquam per Pyrenaeum
saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manauit certior de
bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter auerterunt. Constabat
non tam bello motos quam longinquitate uiae insuperabilique Alpium transitu.
Hannibal quia reuocare aut ui retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam
feroces animi inritarentur, supra septem milia hominum domos remisit, quos et
ipse grauari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.
[21,24] Inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis
Pyrenaeum transgreditur et ad oppidum Iliberrim castra locat. Galli quamquam
Italiae bellum inferri audiebant, tamen, quia ui subactos trans Pyrenaeum
Hispanos fama erat praesidiaque ualida imposita, metu seruitutis ad arma
consternati Ruscinonem aliquot populi conueniunt. Quod ubi Hannibali nuntiatum
est, moram magis quam bellum metuens, oratores ad regulos eorum misit, conloqui
semet ipsum cum iis uelle; et uel illi propius Iliberrim accederent uel se
Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset; nam et
accepturum eos in castra sua se laetum nec cunctanter se ipsum ad eos uenturum;
hospitem enim se Galliae non hostem aduenisse, nec stricturum ante gladium, si
per Gallos liceat, quam in Italiam uenisset. Et per nuntios quidem haec; ut uero
reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud grauate ad Poenum
uenerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos praeter Ruscinonem
oppidum transmiserunt.
[21,25] In Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem a
Massiliensium legatis Romam perlatum erat, cum, perinde ac si Alpes iam
transisset, Boii sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob ueteres in
populum Romanum iras quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias
in agrum Gallicum deductas aegre patiebantur. Itaque armis repente arreptis, in
eum ipsum agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt ut non
agrestis modo multitudo sed ipsi triumuiri Romani, qui ad agrum uenerant
adsignandum, diffisi Placentiae moenibus Mutinam confugerint, C- Lutatius, C-
Seruilius, M- Annius. Lutati nomen haud dubium est; pro Annio Seruilioque M-
Acilium et C- Herennium habent quidam annales, alii P- Cornelium Asinam et C-
Papirium Masonem. Id quoque dubium est legati ad expostulandum missi ad Boios
uiolati sint {incertum} an in triumuiros agrum metantes impetus sit factus.
Mutinae cum obsiderentur et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima
eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari coeptum de
pace agi; euocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium non contra ius
modo gentium sed uiolata etiam quae data in id tempus erat fide comprehenduntur,
negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros. Cum haec de
legatis nuntiata essent et Mutina praesidiumque in periculo esset, L- Manlius
praetor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit. Siluae tunc circa uiam
erant, plerisque incultis. Ibi inexplorato profectus in insidias praecipitat
multaque cum caede suorum aegre in apertos campos emersit. Ibi castra communita
et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi,
quamquam ad {quingentos} cecidisse satis constabat. Iter deinde de integro
coeptum nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis; ubi rursus
siluae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pauore omnium
septingentos milites occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis territandi
et pauendi fuit Romanis ut ex saltu inuio atque impedito euasere. Inde apertis
locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, uicum propinquum Pado, contendere.
Ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum
auxilio aduersus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.
[21,26] Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus et Punicum insuper Gallico
bellum auctum patres acceperunt, C- Atilium praetorem cum una legione Romana et
quinque milibus sociorum, dilectu nouo a consule conscriptis, auxilium ferre
Manlio iubent; qui sine ullo certamine - abscesserant enim metu hostes - Tannetum
peruenit. Et P- Cornelius, in locum eius quae missa cum praetore erat scripta
legione noua, profectus ab urbe sexaginta longis nauibus praeter oram Etruriae
Ligurumque et inde Saluum montes peruenit Massiliam et ad proximum ostium
Rhodani - pluribus enim diuisus amnis in mare decurrit - castra locat, uixdum satis
credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montes. Quem ut de Rhodani quoque
transitu agitare animaduertit, incertus quonam ei loco occurreret necdum satis
refectis ab iactatione maritima militibus trecentos interim delectos equites
ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia uisendosque ex
tuto hostes praemittit. Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in Volcarum
peruenerat agrum, gentis ualidae. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani; sed
diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent,
omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam {amnis} armis
obtinebant. Ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum quos sedes suae
tenuerant simul perlicit donis ad naues undique contrahendas fabricandasque;
simul et ipsi traici exercitum leuarique quam primum regionem suam tanta hominum
urgente turba cupiebant. Itaque ingens coacta uis nauium est lintriumque temere
ad uicinalem usum paratarum; nouasque alias primum Galli incohantes cauabant ex
singulis arboribus, deinde et ipsi milites simul copia materiae, simul
facilitate operis inducti, alueos informes, nihil dummodo innare aquae et capere
onera possent curantes, raptim quibus se suaque transueherent faciebant.
[21,27] Iamque omnibus satis comparatis ad traiciendum terrebant ex aduerso hostes
omnem ripam equites uirique obtinentes. Quos ut auerteret, Hannonem Bomilcaris
filium uigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, aduerso flumine
ire iter unius diei iubet et, ubi primum possit quam occultissime traiecto amni,
circumducere agmen ut cum opus facto sit adoriatur ab tergo hostes. Ad id dati
duces Galli edocent inde milia quinque et uiginti ferme supra paruae insulae
circumfusum amnem latiore ubi diuidebatur eoque minus alto alueo transitum
ostendere. Ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae in quibus equi uirique
et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres uestimentis
coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranauere. Et alius
exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno
itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad
consilium opportune exsequendum. Postero die profecti, ex loco edito fumo
significant transisse et haud procul abesse; quod ubi accepit Hannibal, ne
tempori deesset dat signum ad traiciendum. Iam paratas aptatasque habebat pedes
lintres, eques fere propter equos naves. Nauium agmen ad excipiendum aduersi
impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra
traicientibus lintribus praebebat; equorum pars magna nantes loris a puppibus
trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque ut extemplo egresso in ripam
equiti usui essent imposuerant in naues.
[21,28] Galli occursant in ripa cum uariis ululatibus cantuque moris sui,
quatientes scuta super capita uibrantesque dextris tela, quamquam et ex aduerso
terrebat tanta uis nauium cum ingenti sono fluminis et clamore uario nautarum
militumque, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis et qui ex altera ripa
traicientes suos hortabantur. Iam satis pauentes aduerso tumultu terribilior ab
tergo adortus clamor, castris ab Hannone captis. Mox et ipse aderat ancepsque
terror circumstabat, et e nauibus tanta ui armatorum in terram euadente et ab
tergo improuisa premente acie. Galli postquam utroque uim facere conati
pellebantur, qua patere uisum maxime iter perrumpunt trepidique in uicos passim
suos diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per otium traiectis spernens iam
Gallicos tumultus castra locat. Elephantorum traiciendorum uaria consilia fuisse
credo; certe uariata memoria actae rei. Quidam congregatis ad ripam elephantis
tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam
nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret
uadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. Ceterum magis constat
ratibus traiectos; id ut tutius consilium ante rem foret, ita acta re ad fidem
pronius est. Ratem unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam a terra in
amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus ualidis
retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in modum humo iniecta
constrauerunt ut beluae audacter uelut per solum ingrederentur. Altera ratis
aeque lata, longa pedes centum, ad traiciendum flumen apta, huic copulata est;
tres tum elephanti per stabilem ratem tamquam uiam praegredientibus feminis acti
ubi in minorem adplicatam transgressi sunt, extemplo resolutis quibus leuiter
adnexa erat uinculis, ab actuariis aliquot nauibus ad alteram ripam pertrahitur;
ita primis expositis, alii deinde repetiti ac traiecti sunt. Nihil sane
trepidabant, donec continenti uelut ponte agerentur; primus erat pauor cum
soluta ab ceteris rate in altum raperentur. Ibi urgentes inter se, cedentibus
extremis ab aqua, trepidationis aliquantum edebant donec quietem ipse timor
circumspectantibus aquam fecisset. Excidere etiam saeuientes quidam in flumen;
sed pondere ipso stabiles, deiectis rectoribus, quaerendis pedetemptim uadis in
terram euasere.
[21,29] Dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad
castra Romana miserat speculatum ubi et quantae copiae essent et quid pararent.
Huic alae equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani trecenti Romanorum
equites occurrunt. Proelium atrocius quam pro numero pugnantium editur; nam
praeter multa uolnera caedes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pauor
Numidarum Romanis iam admodum fessis uictoriam dedit. Victores ad centum
sexaginta, nec omnes Romani sed pars Gallorum, uicti amplius ducenti ceciderunt.
Hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum euentum, ita haud
sane incruentam ancipitisque certaminis uictoriam Romanis portendit. Vt re ita
gesta ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare sententia poterat nisi
ut ex consiliis coeptisque hostis et ipse conatus caperet, et Hannibalem,
incertum utrum coeptum in Italiam intenderet iter an cum eo qui primus se
obtulisset Romanus exercitus manus consereret, auertit a praesenti certamine
Boiorum legatorum regulique Magali aduentus, qui se duces itinerum, socios
periculi fore adfirmantes, integro bello nusquam ante libatis uiribus Italiam
adgrediendam censent. Multitudo timebat quidem hostem nondum oblitterata memoria
superioris belli; sed magis iter immensum Alpesque, rem fama utique inexpertis
horrendam, metuebat.
[21,30] Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam
petere, aduocata contione uarie militum uersat animos castigando adhortandoque:
mirari se quinam pectora semper impauida repens terror inuaserit. Per tot annos
uincentes eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse quam omnes
gentesque et terrae quas duo diuersa maria amplectantur Carthaginiensium essent.
Indignatos deinde quod quicumque Saguntum obsedissent uelut ob noxam sibi dedi
postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum
liberandumque orbem terrarum. Tum nemini uisum id longum, cum ab occasu solis ad
exortus intenderent iter: nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam
cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum
amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis ui
traiectum, in conspectu Alpes habeant quarum alterum latus Italiae sit, in ipsis
portis hostium fatigatos subsistere, quid Alpes aliud esse credentes quam
montium altitudines? Fingerent altiores Pyrenaei iugis: nullas profecto terras
caelum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpes quidem habitari,
coli, gignere atque alere animantes; peruias paucis esse, esse et exercitibus.
Eos ipsos quos cernant legatos non pinnis sublime elatos Alpes transgressos. Ne
maiores quidem eorum indigenas sed aduenas Italiae cultores has ipsas Alpes
ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto
transmisisse. Militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta belli
portanti quid inuium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per
octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? Romam, caput orbis terrarum,
petentibus quicquam adeo asperum atque arduum uideri quod inceptum moretur?
Cepisse quondam Gallos ea quae adiri posse Poenus desperet; proinde aut cederent
animo atque uirtute genti per eos dies totiens ab se uictae aut itineris finem
sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.
[21,31] His adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet.
Postero die profectus aduersa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia
rectior ad Alpes uia esset, sed quantum a mari recessisset minus obuium fore
Romanum credens, cum quo priusquam in Italiam uentum foret non erat in animo
manus conserere. Quartis castris ad Insulam peruenit. Ibi Isara Rhodanusque
amnes diuersis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi confluunt in unum
in mediis campis; Insulae nomen inditum. Incolunt prope Allobroges, gens iam
inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. Tum discors erat. Regni
certamine ambigebant fratres; maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine,
minore a fratre et coetu iuniorum qui iure minus, ui plus poterant, pellebatur.
Huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem delata esset,
arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium
maiori restituit. Ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime uestis,
est adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant. Sedatis
certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit
sed ad laeuam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri
tendit in Trigorios, haud usquam impedita uia priusquam ad Druentiam flumen
peruenit. Is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus
transitu est; nam cum aquae uim uehat ingentem, non tamen nauium patiens est,
quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alueis fluens, noua
semper {per} uada nouosque gurgites - et ob eadem pediti quoque incerta uia est - ad
hoc saxa glareosa uoluens, nihil stabile nec tutum ingredienti praebet; et tum
forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super
cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.
[21,32] P- Cornelius consul, triduo fere postquam Hannibal a ripa Rhodani mouit,
quadrato agmine ad castra hostium uenerat, nullam dimicandi moram facturus;
ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum
uidet, ad mare ac naues rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus
Hannibali occursurus. Ne tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam
prouinciam sortitus erat, Cn- Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum
aduersus Hasdrubalem misit, non ad tuendos tantummodo ueteres socios
conciliandosque nouos sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem. Ipse cum
admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo qui circa Padum erat exercitu Italiam
defensurus. Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace
incolentium ea loca Gallorum peruenit. Tum, quamquam fama prius, qua incerta in
maius uero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo uisa montium
altitudo niuesque caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora
iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque
omnia rigentia gelu, cetera uisu quam dictu foediora terrorem renouarunt.
Erigentibus in primos agmen cliuos apparuerunt imminentes tumulos insidentes
montani, qui, si ualles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente
ingentem fugam stragemque dedissent. Hannibal consistere signa iussit; Gallisque
ad uisenda loca praemissis, postquam comperit transitum ea non esse, castra
inter confragosa omnia praeruptaque quam extentissima potest ualle locat. Tum
per eosdem Gallos, haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, cum se
immiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri saltum,
nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque
interdiu uim per angustias facturus. Die deinde simulando aliud quam quod
parabatur consumpto, cum eodem quo constiterant loco castra communissent, ubi
primum degressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus
quam pro numero manentium in speciem factis impedimentisque cum equite relictis
et maxima parte peditum, ipse cum expeditis, acerrimo quoque uiro, raptim
angustias euadit iisque ipsis tumulis quos hostes tenuerant consedit.
[21,33] Prima deinde luce castra mota et agmen reliquum incedere coepit. Iam
montani signo dato ex castellis ad stationem solitam conueniebant, cum repente
conspiciunt alios arce occupata sua super caput imminentes, alios uia transire
hostes. Vtraque simul obiecta res oculis animisque immobiles parumper eos
defixit; deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri
agmen uidere, equis maxime consternatis, quidquid adiecissent ipsi terroris
satis ad perniciem fore rati, peruersis rupibus iuxta, inuia ac deuia adsueti
decurrunt. Tum uero simul ab hostibus, simul ab iniquitate locorum Poeni
oppugnabantur plusque inter ipsos, sibi quoque tendente ut periculo primus
euaderet, quam cum hostibus certaminis erat. Et equi maxime infestum agmen
faciebant, qui et clamoribus dissonis quos nemora etiam repercussaeque ualles
augebant territi trepidabant, et icti forte aut uolnerati adeo consternabantur,
ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent;
multosque turba, cum praecipites deruptaeque utrimque angustiae essent, in
immensum altitudinis deiecit, quosdam et armatos; et ruinae maxime modo iumenta
cum oneribus deuoluebantur. Quae quamquam foeda uisu erant, stetit parumper
tamen Hannibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret; deinde,
postquam interrumpi agmen uidit periculumque esse, ne exutum impedimentis
exercitum nequiquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco et, cum
impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. Sed is tumultus momento
temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur, nec per
otium modo sed prope silentio mox omnes traducti. Castellum inde, quod caput
eius regionis erat, uiculosque circumiectos capit et capto cibo ac pecoribus
per triduum exercitum aluit; et, quia nec montanis primo perculsis nec loco
magno opere impediebantur, aliquantum eo triduo uiae confecit.
[21,34] Peruentum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter montanos, populum.
Ibi non bello aperto sed suis artibus, fraude et insidiis, est prope
circumuentus. Magno natu principes castellorum oratores ad Poenum ueniunt,
alienis malis, utili exemplo, doctos memorantes amicitiam malle quam uim
experiri Poenorum; itaque oboedienter imperata facturos; commeatum itinerisque
duces et ad fidem promissorum obsides acciperet. Hannibal nec temere credendo
nec asperando, ne repudiati aperte hostes fierent, benigne cum respondisset,
obsidibus quos dabant acceptis et commeatu quem in uiam ipsi detulerant usus,
nequaquam ut inter pacatos composito agmine duces eorum sequitur. Primum agmen
elephanti et equites erant; ipse post cum robore peditum circumspectans
sollicitus omnia incedebat. Vbi in angustiorem uiam et ex parte altera subiectam
iugo insuper imminenti uentum est, undique ex insidiis barbari a fronte ab tergo
coorti, comminus eminus petunt, saxa ingentia in agmen deuoluunt. Maxima ab
tergo uis hominum urgebat. In eos uersa peditum acies haud dubium fecit quin,
nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades
fuerit. Tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem uentum est; nam dum
cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus
praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliquerat, occursantes
per obliqua montani interrupto medio agmine uiam insedere, noxque una Hannibali
sine equitibus atque impedimentis acta est.
[21,35] Postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae saltusque
haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie, superatus. Inde
montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in
primum, modo in nouissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut
progressi moratiue aliquam occasionem fecissent. Elephanti sicut per artas
{praecipites} uias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus quacumque
incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen praebebant. Nono die
in iugum Alpium peruentum est per inuia pleraque et errores, quos aut ducentium
fraus aut, ubi fides iis non esset, temere initae ualles a coniectantibus iter
faciebant. Biduum in iugo statiua habita fessisque labore ac pugnando quies data
militibus; iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo uestigia
agminis in castra peruenere. Fessis taedio tot malorum niuis etiam casus,
occidente iam sidere Vergiliarum, ingentem terrorem adiecit. Per omnia niue
oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet pigritiaque et
desperatio in omnium uoltu emineret, praegressus signa Hannibal in promunturio
quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam
ostentat subiectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos, moeniaque eos tum
transcendere non Italiae modo sed etiam urbis Romanae; cetera plana, procliuia
fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate
habituros. Procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter
parua furta per occasionem temptantibus. Ceterum iter multo quam in adscensu
fuerat - ut pleraque Alpium ab Italia sicut breuiora ita arrectiora
sunt - difficilius fuit; omnis enim ferme uia praeceps, angusta, lubrica erat, ut
neque sustinere se ab lapsu possent nec qui paulum titubassent haerere adflicti
uestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines occiderent.
[21,36] Ventum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita rectis saxis ut aegre
expeditus miles temptabundus manibusque retinens uirgulta ac stirpes circa
eminentes demittere sese posset. Natura locus iam ante praeceps recenti lapsu
terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ibi cum uelut ad finem
uiae equites constitissent, miranti Hannibali quae res moraretur agmen nuntiatur
rupem inuiam esse. Digressus deinde ipse ad locum uisendum. Haud dubia res uisa
quin per inuia circa nec trita antea, quamuis longo ambitu, circumduceret agmen.
Ea uero uia insuperabilis fuit; nam cum super ueterem niuem intactam noua
modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes ingredientium
insistebant; ut uero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam
infra glaciem fluentemque tabem liquescentis niuis ingrediebantur. Taetra ibi
luctatio erat, {ut a lubrica} glacie non recipiente uestigium et in prono citius
pedes fallente, ut, seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuuissent, ipsis
adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes circa radicesue ad quas
pede aut manu quisquam eniti posset erant; ita in leui tantum glacie tabidaque
niue uolutabantur. Iumenta secabant interdum etiam infimam ingredientia niuem et
prolapsa iactandis grauius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut
pleraque uelut pedica capta haererent in dura et alta concreta glacie.
[21,37] Tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita,
aegerrime ad id ipsum loco purgato; tantum niuis fodiendum atque egerendum fuit.
Inde ad rupem muniendam per quam unam uia esse poterat milites ducti, cum
caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem
ingentem lignorum faciunt eamque, cum et uis uenti apta faciendo igni coorta
esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Ita torridam
incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis cliuos ut non
iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent. Quadriduum circa rupem
consumptum, iumentis prope fame absumptis; nuda enim fere cacumina sunt et, si
quid est pabuli, obruunt niues. Inferiora uallis apricos quosdam colles habent
riuosque prope siluas et iam humano cultu digniora loca. Ibi iumenta in pabulum
missa et quies muniendo fessis hominibus data. Triduo inde ad planum descensum
et iam locis mollioribus et accolarum ingeniis.
[21,38] Hoc maxime modo in Italiam peruentum est quinto mense a Carthagine Noua, ut
quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis. Quantae copiae
transgresso in Italiam Hannibali fuerint nequaquam inter auctores constat. Qui
plurimum, centum milia peditum, uiginti equitum fuisse scribunt; qui minimum,
uiginti milia peditum, sex equitum. L- Cincius Alimentus, qui captum se ab
Hannibale scribit, maxime auctor moueret, nisi confunderet numerum Gallis
Liguribusque additis; cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta - in
Italia magis adfluxisse ueri simile est et ita quidam auctores sunt; - ex ipso
autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit triginta sex milia hominum
ingentemque numerum equorum et aliorum iumentorum amisisse. Taurini Semigalli
proxima gens erat in Italiam degresso. Id cum inter omnes constet, eo magis
miror ambigi quanam Alpes transierit et uolgo credere Poenino - atque inde nomen
ei iugo Alpium inditum - transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere
transisse; qui ambo saltus eum non in Taurinos sed per Salassos montanos ad
Libuos Gallos deduxerint. Nec ueri simile est ea tum ad Galliam patuisse
itinera; utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus semigermanis fuissent.
Neque hercule {nomen} montibus his, si quem forte id mouet, ab transitu Poenorum
ullo Sedunoueragri, incolae iugi eius, norint inditum sed ab eo quem in summo
sacratum uertice Poeninum montani appellant.
[21,39] Peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti, aduersus Insubres
motum bellum erat. Sed armare exercitum Hannibal ut parti alteri auxilio esset,
in reficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non poterat; otium enim ex
labore, copia ex inopia, cultus ex inluuie tabeque squalida et prope efferata
corpora uarie mouebat. Ea P- Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas nauibus
uenisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone et in nouis ignominiis
trepido ad Padum festinandi ut cum hoste nondum refecto manus consereret. Sed
cum Placentiam consul uenit, iam ex statiuis mouerat Hannibal Taurinorumque unam
urbem, caput gentis eius, quia uolentes in amicitiam non ueniebant, ui
expugnarat; iunxissetque sibi non metu solum sed etiam uoluntate Gallos accolas
Padi, ni eos circumspectantes defectionis tempus subito aduentu consul
oppressisset. Et Hannibal mouit ex Taurinis, incertos quae pars sequenda esset
Gallos praesentem secuturos esse ratus. Iam prope in conspectu erant exercitus
conuenerantque duces sicuti inter se nondum satis noti, ita iam imbutus uterque
quadam admiratione alterius. Nam Hannibalis et apud Romanos iam ante Sagunti
excidium celeberrimum nomen erat, et Scipionem Hannibal eo ipso quod aduersus se
dux potissimum lectus esset praestantem uirum credebat; et auxerant inter se
opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obuius fuerat in Italiam transgresso
Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu.
Occupauit tamen Scipio Padum traicere et ad Ticinum amnem motis castris,
priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum causa talem orationem est
exorsus.
[21,40] "Si eum exercitum, milites, educerem in aciem quem in Gallia mecum habui,
supersedissem loqui apud uos; quid enim adhortari referret aut eos equites qui
equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie uicissent, aut eas legiones cum
quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis
certamen pro uictoria habui? Nunc quia ille exercitus, Hispaniae prouinciae
scriptus, ibi cum fratre Cn- Scipione meis auspiciis rem gerit ubi eum gerere
senatus populusque Romanus uoluit, ego, ut consulem ducem aduersus Hannibalem ac
Poenos haberetis, ipse me huic uoluntario certamini obtuli, nouo imperatori apud
nouos milites pauca uerba facienda sunt. Ne genus belli neue hostem ignoretis,
cum iis est uobis, milites, pugnandum quos terra marique priore bello uicistis,
a quibus stipendium per uiginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia
Siciliam ac Sardiniam habetis. Erit igitur in hoc certamine is uobis illisque
animus qui uictoribus et uictis esse solet. Nec nunc illi quia audent sed quia
necesse est pugnaturi sunt, qui plures paene perierint quam supersint; nisi
creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractauere, eos duabus partibus peditum
equitumque in transitu Alpium amissis plus spei nactos esse. At enim pauci
quidem sunt sed uigentes animis corporibusque, quorum robora ac uires uix
sustinere uis ulla possit. Effigies immo, umbrae hominum, fame, frigore,
inluuie, squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque; ad hoc
praeusti artus, niue rigentes nerui, membra torrida gelu, quassata fractaque
arma, claudi ac debiles equi. Cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis;
reliquias extremas hostis, non hostem habetis, ac nihil magis uereor quam ne
cui, uos cum pugnaueritis, Alpes uicisse Hannibalem uideantur. Sed ita forsitan
decuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope
committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos uiolati sumus, commissum
ac profligatum conficere.
[21,41] Non uereor ne quis me haec uestri adhortandi causa magnifice loqui
existimet, ipsum aliter animo adfectum esse. Licuit in Hispaniam, prouinciam
meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii
participem ac periculi socium haberem et Hasdrubalem potius quam Hannibalem
hostem et minorem haud dubie molem belli; tamen, cum praeterueherer nauibus
Galliae oram, ad famam huius hostis in terram egressus, praemisso equitatu ad
Rhodanum moui castra. Equestri proelio, qua parte copiarum conserendi manum
fortuna data est, hostem fudi; peditum agmen, quod in modum fugientium raptim
agebatur, quia adsequi terra non poteram, {neque} regressus ad naues {erat}
quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus
prope Alpium huic timendo hosti obuius fui. Vtrum, cum declinarem certamen,
improuidus incidisse uideor an occurrere in uestigiis eius, lacessere ac trahere
ad decernendum? Experiri iuuat utrum alios repente Carthaginienses per uiginti
annos terra ediderit an iidem sint qui ad Aegates pugnauerunt insulas et quos ab
Eryce duodeuicenis denariis aestimatos emisistis, et utrum Hannibal hic sit
aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an uectigalis stipendiariusque et
seruus populi Romani a patre relictus. Quem nisi Saguntinum scelus agitaret,
respiceret profecto, si non patriam uictam, domum certe patremque et foedera
Hamilcaris scripta manu, qui iussus ab consule nostro praesidium deduxit ab
Eryce, qui graues impositas uictis Carthaginiensibus leges fremens maerensque
accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est. Itaque
uos ego, milites, non eo solum animo quo aduersus alios hostes soletis, pugnare
uelim, sed cum indignatione quadam atque ira, uelut si seruos uideatis uestros
arma repente contra uos ferentes. Licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio
humanorum, fame interficere; licuit uictricem classem in Africam traicere atque
intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere; ueniam dedimus
precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum uictis fecimus, tutelae deinde
nostrae duximus, cum Africo bello urgerentur. Pro his impertitis furiosum
iuuenem sequentes oppugnatum patriam nostram ueniunt. Atque utinam pro decore
tantum hoc uobis et non pro salute esset certamen. Non de possessione Siciliae
ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia uobis est pugnandum.
Nec est alius ab tergo exercitus qui, nisi nos uincimus, hosti obsistat, nec
Alpes aliae sunt, quas dum superant, comparari noua possint praesidia; hic est
obstandum, milites, uelut si ante Romana moenia pugnemus. Vnusquisque se non
corpus suum sed coniugem ac liberos paruos armis protegere putet; nec domesticas
solum agitet curas sed identidem hoc animo reputet nostras nunc intueri manus
senatum populumque Romanum: qualis nostra uis uirtusque fuerit, talem deinde
fortunam illius urbis ac Romani imperii fore."
[21,42] Haec apud Romanos consul. Hannibal rebus prius quam uerbis adhortandos
milites ratus, circumdato ad spectaculum exercitu captiuos montanos uinctos in
medio statuit armisque Gallicis ante pedes eorum proiectis interrogare
interpretem iussit, ecquis, si uinculis leuaretur armaque et equum uictor
acciperet, decertare ferro uellet. Cum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent
et deiecta in id sors esset, se quisque eum optabat quem fortuna in id certamen
legeret, et, {ut} cuiusque sors exciderat, alacer, inter gratulantes gaudio
exsultans, cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. Vbi uero dimicarent, is
habitus animorum non inter eiusdem modo condicionis homines erat sed etiam inter
spectantes uolgo, ut non uincentium magis quam bene morientium fortuna
laudaretur.
[21,43] Cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde
aduocata ita apud eos locutus fertur. "Si, quem animum in alienae sortis exemplo
paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna uestra habueritis,
uicimus, milites; neque enim spectaculum modo illud sed quaedam ueluti imago
uestrae condicionis erat. Ac nescio an maiora uincula maioresque necessitates
uobis quam captiuis uestris fortuna circumdederit. Dextra laeuaque duo maria
claudunt nullam ne ad effugium quidem nauem habentes; circa Padus amnis, maior
{Padus} ac uiolentior Rhodano, ab tergo Alpes urgent, uix integris uobis ac
uigentibus transitae. Hic uincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum
hosti occurristis. Et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit,
praemia uobis ea uictoribus proponit quibus ampliora homines ne ab dis quidem
immortalibus optare solent. Si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris
ereptas nostra uirtute reciperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent:
quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne uestrum cum
ipsis dominis futurum est; in hanc tam opimam mercedem, agite dum, dis bene
iuuantibus arma capite. Satis adhuc in uastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus
pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque uestrorum
uidistis; tempus est iam opulenta uos ac ditia stipendia facere et magna operae
pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes
emensos. Hic uobis terminum laborum fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis
stipendiis dabit. Nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem
existimaritis uictoriam fore; saepe et contemptus hostis cruentum certamen
edidit et incliti populi regesque perleui momento uicti sunt. Nam dempto hoc uno
fulgore nominis Romani, quid est cur illi uobis comparandi sint? Vt uiginti
annorum militiam uestram cum illa uirtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis
columnis, ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae
et Galliae populos uincentes huc peruenistis; pugnabitis cum exercitu tirone,
hac ipsa aestate caeso, uicto, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo
ignorantique ducem. An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope
natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, uictorem eundem non
Alpinarum modo gentium sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri
hoc conferam duce, desertore exercitus sui? Cui si quis demptis signis Poenos
Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo utrius exercitus sit consul.
Non ego illud parui aestimo, milites, quod nemo est uestrum cuius non ante
oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego uirtutis
spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum
laudatis a me miliens donatisque, alumnus prius omnium uestrum quam imperator,
procedam in aciem aduersus ignotos inter se ignorantesque.
[21,44] Quocumque circumtuli oculos, plena omnia uideo animorum ac roboris,
ueteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, uos
socios fidelissimos fortissimosque, uos, Carthaginienses, cum ob patriam, tum ob
iram iustissimam pugnaturos. Inferimus bellum infestisque signis descendimus in
Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes,
maior est animus inferentis uim quam arcentis. Accendit praeterea et stimulat
animos dolor, iniuria, indignitas. Ad supplicium depoposcerunt me ducem primum,
deinde uos omnes qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus
adfecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii
facit; cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum
censet. Circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos non
excedamus, neque eos, quos statuit, terminos obseruat: "Ne transieris Hiberum;
ne quid rei tibi sit cum Saguntinis." Ad Hiberum est Saguntum? "Nusquam te
uestigio moueris." Parum est quod ueterrimas prouincias meas, Siciliam ac
Sardiniam, {ademisti?} Adimis etiam Hispanias et, si inde cessero, in Africam
transcendes. {Transcendes} dico? Duos consules huius anni, unum in Africam,
alterum in Hispaniam miserunt. Nihil usquam nobis relictum est nisi quod armis
uindicarimus. Illis timidis et ignauis esse licet, qui respectum habent, quos
sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient: uobis
necesse est fortibus uiris esse et, omnibus inter uictoriam mortemue certa
desperatione abruptis, aut uincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius
quam in fuga mortem oppetere. Si hoc {bene fixum} omnibus destinatum in animo
est, iterum dicam, uicistis; nullum contemptu mortis incitamentum ad uincendum
homini ab dis immortalibus acrius datum est."
[21,45] His adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent,
Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum insuper imponunt:
Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus
quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit; Gallis parci
quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari. Ponte perfecto
traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum ab
Victumulis consedit. Ibi Hannibal castra habebat; reuocatoque propere Maharbale
atque equitibus cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum
praemonitumque ad cohortandos milites ratus, uocatis ad contionem certa praemia
pronuntiat in quorum spem pugnarent: agrum sese daturum esse in Italia, Africa,
Hispania, ubi quisque uelit, immunem ipsi qui accepisset liberisque; qui
pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum; qui sociorum ciues
Carthaginienses fieri uellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent,
daturum se operam ne cuius suorum popularium mutatum secum fortunam esse
uellent. Seruis quoque dominos prosecutis libertatem proponit binaque pro his
mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, agnum laeua manu,
dextra silicem retinens, si falleret, Iouem ceterosque precatur deos ita se
mactarent quemadmodum ipse agnum mactasset, et secundum precationem caput
pecudis saxo elisit. Tum uero omnes, uelut dis auctoribus in spem suam quisque
acceptis, id morae quod nondum pugnarent ad potienda sperata rati, proelium uno
animo et uoce una poscunt.
[21,46] Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus
etiam territos prodigiis; nam et lupus intrauerat castra laniatisque obuiis ipse
intactus euaserat, {et} examen apum in arbore praetorio imminente consederat.
Quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad
castra hostium exque propinquo copias, quantae et cuius generis essent,
speculandas obuius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca
progresso. Neutri alteros primo cernebant; densior deinde incessu tot hominum
{et} equorum oriens puluis signum propinquantium hostium fuit. Consistit
utrumque agmen et ad proelium sese expediebant. Scipio iaculatores et Gallos
equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit in subsidiis;
Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. Vixdum
clamore sublato iaculatores fugerunt inter subsidia ac secundam aciem. Inde
equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein quia turbabant equos pedites
intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus ubi suos premi
circumuentos uidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna abierat, donec Numidae
qui in cornibus erant circumuecti paulum ab tergo se ostenderunt. Is pauor
perculit Romanos, auxitque pauorem consulis uolnus periculumque intercursu tum
primum pubescentis filii propulsatum. Hic erit iuuenis penes quem perfecti
huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam uictoriam de Hannibale Poenisque
appellatus. Fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit quos primos Numidae
inuaserunt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum, non armis
modo sed etiam corporibus suis protegens, in castra nusquam trepide neque effuse
cedendo reduxit. Seruati consulis decus Coelius ad seruum natione Ligurem
delegat; malim equidem de filio uerum esse, quod et plures tradidere auctores et
fama obtinuit.
[21,47] Hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit et equitatu
meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque,
bello gerendo Romanis aptos non esse. Itaque proxima nocte iussis militibus uasa
silentio colligere castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est ut ratibus,
quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis
copias traiceret. Prius Placentiam peruenere quam satis sciret Hannibal ab
Ticino profectos; tamen ad sescentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter
ratem soluentes cepit. Transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant
tota rate in secundam aquam labente. Coelius auctor est Magonem cum equitatu et
Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi
uada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis
oppositis. Ea peritis amnis eius uix fidem fecerint; nam neque equites armis
equisque saluis tantam uim fluminis superasse ueri simile est, ut iam Hispanos
omnes inflati trauexerint utres, et multorum dierum circuitu Padi uada petenda
fuerunt qua exercitus grauis impedimentis traduci posset. Potiores apud me
auctores sunt qui biduo uix locum rate iungendo flumini inuentum tradunt; ea cum
Magone equites {et} Hispanorum expeditos praemissos. Dum Hannibal, circa flumen
legationibus Gallorum audiendis moratus, traicit grauius peditum agmen, interim
Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes
contendunt. Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communiuit
et postero die in conspectu hostium acie directa potestatem pugnae fecit.
[21,48] Insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re maior, ab
auxiliaribus Gallis facta est. Ad duo milia peditum et ducenti equites uigilibus
ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt; quos Poenus benigne adlocutus
et spe ingentium donorum accensos in ciuitates quemque suas ad sollicitandos
popularium animos dimisit. Scipio caedem eam signum defectionis omnium Gallorum
esse ratus contactosque eo scelere uelut iniecta rabie ad arma ituros, quamquam
grauis adhuc uolnere erat, tamen quarta uigilia noctis insequentis tacito agmine
profectus, ad Trebiam fluuium iam in loca altiora collesque impeditiores equiti
castra mouet. Minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hannibal primum Numidis,
deinde omni equitatu turbasset utique nouissimum agmen, ni auiditate praedae in
uacua Romana castra Numidae deuertissent. Ibi dum perscrutantes loca omnia
castrorum nullo satis digno morae pretio tempus terunt, emissus hostis est de
manibus; et cum iam transgressos Trebiam Romanos metantesque castra
conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos. Scipio, nec
uexationem uolneris in uia iactati ultra patiens et collegam - iam enim et
reuocatum ex Sicilia audierat - ratus exspectandum, locum qui prope flumen
tutissimus statiuis est uisus delectum communiit. Nec procul inde Hannibal cum
consedisset, quantum uictoria equestri elatus, tantum anxius inopia quae per
hostium agros euntem, nusquam praeparatis commeatibus, maior in dies excipiebat,
ad Clastidium uicum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit.
Ibi cum uim pararent, spes facta proditionis; nec sane magno pretio, nummis
aureis quadringentis, Dasio Brundisino praefecto praesidii corrupto traditur
Hannibali Clastidium. Id horreum fuit Poenis sedentibus ad Trebiam. In captiuos
ex tradito praesidio, ut fama clementiae in principio rerum colligeretur, nihil
saeuitum est.
[21,49] Cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam
insulasque Italiae imminentes et a Sempronio consule et ante aduentum eius terra
marique res gestae. Viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram
Italiae a Carthaginiensibus missae; nouem Liparas, octo ad insulam Volcani
tenuerunt, tres in fretum auertit aestus. Ad eas conspectas a Messana duodecim
naues ab Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae erat consulem
Romanum opperiens, nullo repugnante captas naues Messanam in portum deduxerunt.
Cognitum ex captiuis praeter uiginti naues, cuius ipsi classis essent, in
Italiam missas, quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad
sollicitandos ueteres socios; Lilybaei occupandi praecipuam curam esse; credere
eadem tempestate qua ipsi disiecti forent eam quoque classem ad Aegates insulas
deiectam. Haec, sicut audita erant, rex M- Aemilio praetori, cuius Sicilia
prouincia erat, perscribit monetque {et} Lilybaeum firmo teneret praesidio.
Extemplo et circa a praetore ad ciuitates missi legati tribunique suos ad curam
custodiae intendere, et ante omnia Lilybaeum tueri apparatu belli, edicto
proposito ut socii nauales decem dierum cocta cibaria ad naues deferrent et ubi
signum datum esset ne quis moram conscendendi faceret, perque omnem oram qui ex
speculis prospicerent aduentantem hostium classem missis. Itaque quamquam de
industria morati cursum nauium erant Carthaginienses ut ante lucem accederent
Lilybaeum, praesensum tamen est quia et luna pernox erat et sublatis armamentis
ueniebant. Extemplo datum signum ex speculis et in oppido ad arma conclamatum
est et in naues conscensum; pars militum in muris portarumque in stationibus,
pars in nauibus erant. Et Carthaginienses, quia rem fore haud cum imparatis
cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore
aptandaque ad pugnam classe absumpto. Vbi inluxit, recepere classem in altum ut
spatium pugnae esset exitumque liberum e portu naues hostium haberent. Nec
Romani detractauere pugnam et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et
militum multitudine ac uirtute.
[21,50] Vbi in altum euecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo uires
conferre uelle; contra eludere Poenus et arte non ui rem gerere nauiumque quam
uirorum aut armorum malle certamen facere. Nam ut sociis naualibus adfatim
instructam classem, ita inopem milite habebant et, sicubi conserta nauis esset,
haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. Quod ubi animaduersum est, et
Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit. Extemplo septem
naues Punicae circumuentae: fugam ceterae ceperunt. Mille et septingenti fuere
in nauibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium.
Classis Romana incolumis, una tantum perforata naui sed ea quoque ipsa reduce,
in portum rediit. Secundum hanc pugnam, nondum gnaris eius qui Messanae erant
Ti- Sempronius consul Messanam uenit. Ei fretum intranti rex Hiero classem
ornatam obuiam duxit, transgressusque ex regia in praetoriam nauem, gratulatus
sospitem cum exercitu et nauibus aduenisse precatusque prosperum ac felicem in
Siciliam transitum, statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit
pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuuenis adiuuisset, eo
senem adiuturum; frumentum uestimentaque sese legionibus consulis sociisque
naualibus gratis praebiturum; grande periculum Lilybaeo maritimisque ciuitatibus
esse et quibusdam uolentibus nouas res fore. Ob haec consuli nihil cunctandum
uisum quin Lilybaeum classe peteret. Et rex regiaque classis una profecti.
Nauigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naues accepere.
[21,51] A Lilybaeo consul, Hierone cum classe regia dimisso relictoque praetore ad
tuendam Siciliae oram, ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus
tenebatur, traiecit. Aduenienti Hamilcar Gisgonis filius, praefectus praesidii,
cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur. Inde post
paucos dies reditum Lilybaeum captiuique et a consule et a praetore, praeter
insignes nobilitate uiros, sub corona uenierunt. Postquam ab ea parte satis
tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Volcani, quia fama erat stare ibi
Punicam classem, traiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas inuentus; iam
forte transmiserant ad uastandam Italiae oram depopulatoque Vibonensi agro urbem
etiam terrebant. Repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum Vibonensem
facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis et ut
primo quoque tempore collegae ferret auxilium missae traduntur. Multis simul
anxius curis exercitum extemplo in naues impositum Ariminum mari supero misit,
Sex. Pomponio legato cum uiginti quinque longis nauibus Vibonensem agrum
maritimamque oram Italiae tuendam attribuit, M- Aemilio praetori quinquaginta
nauium classem expleuit. Ipse compositis Siciliae rebus decem nauibus oram
Italiae legens Ariminum peruenit. Inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam
flumen collegae coniungitur.
[21,52] Iam ambo consules et quidquid Romanarum uirium erat Hannibali oppositum aut
illis copiis defendi posse Romanum imperium aut spem nullam aliam esse satis
declarabat. Tamen consul alter, equestri proelio uno et uolnere suo comminutus,
trahi rem malebat; recentis animi alter eoque ferocior nullam dilationem
patiebatur. Quod inter Trebiam Padumque agri est Galli tum incolebant, in duorum
praepotentium populorum certamine per ambiguum fauorem haud dubie gratiam
uictoris spectantes. Id Romani, modo ne quid mouerent, aequo satis, Poenus
periniquo animo ferebat, ab Gallis accitum se uenisse ad liberandos eos
dictitans. Ob eam iram, simul ut praeda militem aleret, duo milia peditum et
mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem
deinceps agrum usque ad Padi ripas iussit. Egentes ope Galli, cum ad id dubios
seruassent animos, coacti ab auctoribus iniuriae ad uindices futuros declinant
legatisque ad consulem missis auxilium Romanorum terrae ob nimiam cultorum fidem
in Romanos laboranti orant. Cornelio nec causa nec tempus agendae rei placebat
suspectaque ei gens erat cum ob infida multa facinora, tum, ut alia uetustate
obsoleuissent, ob recentem Boiorum perfidiam: Sempronius contra continendis in
fide sociis maximum uinculum esse primos qui eguissent ope defensos censebat.
Tum collega cunctante equitatum suum mille peditum, iaculatoribus ferme,
admixtis ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit. Sparsos et
incompositos, ad hoc graues praeda plerosque cum inopinato inuasissent, ingentem
terrorem caedemque ac fugam usque ad castra stationesque hostium fecere; unde
multitudine effusa pulsi, rursus subsidio suorum proelium restituere. Varia inde
pugna inter recedentes insequentesque, cumque ad extremum aequassent certamen,
maior tamen hostium {cum caedes esset, penes} Romanos fama uictoriae fuit.
[21,53] Ceterum nemini omnium maior ea iustiorque quam ipsi consuli uideri; gaudio
efferri, qua parte copiarum alter consul uictus foret, ea se uicisse: restitutos
ac refectos militibus animos nec quemquam esse praeter collegam qui dilatam
dimicationem uellet; eum, animo magis quam corpore aegrum memoria uolneris aciem
ac tela horrere. Sed non esse cum aegro senescendum. Quid enim ultra differri
aut teri tempus? Quem tertium consulem, quem alium exercitum exspectari? Castra
Carthaginiensium in Italia ac prope in conspectu urbis esse. Non Siciliam ac
Sardiniam, uictis ademptas, nec cis Hiberum Hispaniam peti sed solo patrio
terraque in qua geniti forent pelli Romanos. "Quantum ingemiscant" inquit
"patres nostri, circa moenia Carthaginis bellare soliti, si uideant nos,
progeniem suam, duos consules consularesque exercitus, in media Italia pauentes
intra castra, Poenum quod inter Alpes Appenninumque agri sit suae dicionis
fecisse?" Haec adsidens aegro collegae, haec in praetorio prope contionabundus
agere. Stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in nouos consules bellum
differretur, et occasio in se unum uertendae gloriae, dum aeger collega erat.
Itaque nequiquam dissentiente Cornelio parari ad propinquum certamen milites
iubet. Hannibal cum quid optimum foret hosti cerneret, uix ullam spem habebat
temere atque improuide quicquam consules acturos; cum alterius ingenium, fama
prius, deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret esse ferociusque factum
prospero cum praedatoribus suis certamine crederet, adesse gerendae rei fortunam
haud diffidebat. Cuius ne quod praetermitteret tempus, sollicitus intentusque
erat, dum tiro hostium miles esset, dum meliorem ex ducibus inutilem uolnus
faceret, dum Gallorum animi uigerent, quorum ingentem multitudinem sciebat
segnius secuturam quanto longius ab domo traherentur. Cum ob haec taliaque
speraret propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet speculatoresque
Galli, ad ea exploranda quae uellet tutiores quia in utrisque castris
militabant, paratos pugnae esse Romanos rettulissent, locum insidiis
circumspectare Poenus coepit.
[21,54] Erat in medio riuus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus
palustribus herbis et quibus inculta ferme uestiuntur, uirgultis uepribusque.
Quem ubi equites quoque tegendo satis latebrosum locum circumuectus ipse oculis
perlustrauit, "hic erit locus" Magoni fratri ait "quem teneas. Delige centenos
uiros ex omni pedite atque equite cum quibus ad me uigilia prima uenias; nunc
corpora curare tempus est." Ita praetorium missum. Mox cum delectis Mago aderat.
"Robora uirorum cerno" inquit Hannibal; "sed uti numero etiam, non animis modo
ualeatis, singulis uobis nouenos ex turmis manipulisque uestri similes eligite.
Mago locum monstrabit quem insideatis; hostem caecum ad has belli artes
habetis." Ita {cum} mille equitibus Magone, mille peditibus dimisso Hannibal
prima luce Numidas equites transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium
portis iaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem, iniecto deinde
certamine cedendo sensim citra flumen pertrahere. Haec mandata Numidis: ceteris
ducibus peditum equitumque praeceptum ut prandere omnes iuberent, armatos deinde
instratisque equis signum exspectare. Sempronius ad tumultum Numidarum primum
omnem equitatum, ferox ea parte uirium, deinde sex milia peditum, postremo omnes
copias ad destinatum iam ante consilio auidus certaminis eduxit. Erat forte
brumae tempus et niualis dies in locis Alpibus Appenninoque interiectis,
propinquitate etiam fluminum ac paludum praegelidis. Ad hoc raptim eductis
hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus
adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis appropinquabant,
adflabat acrior frigoris uis. Vt uero refugientes Numidas insequentes aquam
ingressi sunt - et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri - tum utique egressis
rigere omnibus corpora ut uix armorum tenendorum potentia esset, et simul
lassitudine et procedente iam die fame etiam deficere.
[21,55] Hannibalis interim miles ignibus ante tentoria factis oleoque per
manipulos, ut mollirent artus, misso et cibo per otium capto, ubi transgressos
flumen hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit atque in
aciem procedit. Baliares locat ante signa {ac} leuem armaturam, octo ferme milia
hominum, dein grauiorem armis peditem, quod uirium, quod roboris erat; in
cornibus circumfudit decem milia equitum et ab cornibus in utramque partem
diuersos elephantos statuit. Consul effuse sequentes equites, cum ab
resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato reuocatos
circumdedit peditibus. Duodeuiginti milia Romani erant, socium nominis Latini
uiginti, auxilia praeterea Cenomanorum; ea sola in fide manserat Gallica gens.
Iis copiis concursum est. Proelium a Baliaribus ortum est; quibus cum maiore
robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua leuis armatura est, quae
res effecit ut equitatus Romanus extemplo urgeretur. Nam cum uix iam per se
resisterent decem milibus equitum quattuor milia et fessi integris plerisque,
obruti sunt insuper uelut nube iaculorum a Baliaribus coniecta. Ad hoc elephanti
eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non uisu modo sed odore insolito
territis, fugam late faciebant. Pedestris pugna par animis magis quam uiribus
erat, quas recentes Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium attulerat;
contra ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. Restitissent
tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum; sed et Baliares pulso equite
iaculabantur in latera et elephanti iam in mediam peditum aciem sese tulerant et
Mago Numidaeque, simul latebras eorum improuida praeterlata acies est, exorti ab
tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere. Tamen in tot circumstantibus malis
mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium aduersus elephantos.
Eos uelites ad id ipsum locati uerutis coniectis et auertere et insecuti auersos
sub caudis, qua maxime molli cute uolnera accipiunt, fodiebant.
[21,56] Trepidantesque et prope iam in suos consternatos e media acie in extremam
ad sinistrum cornu aduersus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal. Ibi extemplo
haud dubiam fecere fugam; nouus quoque terror additus Romanis ut fusa auxilia
sua uiderunt. Itaque cum iam in orbem pugnarent, decem milia ferme hominum - cum
alia euadere nequissent - media Afrorum acie quae Gallicis auxiliis firmata erat,
cum ingenti caede hostium perrupere et, cum neque in castra reditus esset
flumine interclusus neque prae imbri satis decernere possent qua suis opem
ferrent, Placentiam recto itinere perrexere. Plures deinde in omnes partes
eruptiones factae; et qui flumen petiere, aut gurgitibus absumpti sunt aut inter
cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi. Qui passim per agros fuga sparsi
erant uestigia cedentis sequentes agminis Placentiam contendere; aliis timor
hostium audaciam ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra peruenerunt.
Imber niue mixtus et intoleranda uis frigoris et homines multos et iumenta et
elephantos prope omnes absumpsit. Finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia
fuit, et ita torpentes gelu in castra rediere ut uix laetitiam uictoriae
sentirent. Itaque nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod reliquum
{ex fuga semermium} ex magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent, aut
nihil sensere obstrepente pluuia aut, quia iam moueri nequibant prae lassitudine
ac uolneribus, sentire sese dissimularunt, quietisque Poenis tacito agmine ab
Scipione consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado traiectus
Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.
[21,57] Romam tantus terror ex hac clade perlatus est ut iam ad urbem Romanam
crederent infestis signis hostem uenturum nec quicquam spei aut auxilii esse quo
portis moenibusque uim arcerent: uno consule ad Ticinum uicto, altero ex Sicilia
reuocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus uictis quos alios
duces, quas alias legiones esse quae arcessantur? Ita territis Sempronius consul
aduenit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites
audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendiue, si non falleret,
transgressus. Is, quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis
consularibus habitis in hiberna rediit. Creati consules Cn- Seruilius et C-
Flaminius. Ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant uagantibus passim
Numidis equitibus et, {ut} quaeque his impeditiora erant, Celtiberis
Lusitanisque. Omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naues
subueherent. Emporium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et ualido
firmatum praesidio. Eius castelli oppugnandi spe cum equitibus ac leui armatura
profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset,
nocte adortus non fefellit uigiles. Tantus repente clamor est sublatus ut
Placentiae quoque audiretur. Itaque sub lucem cum equitatu consul aderat iussis
quadrato agmine legionibus sequi. Equestre interim proelium commissum; in quo,
quia saucius Hannibal pugna excessit, pauore hostibus iniecto defensum egregie
praesidium est. Paucorum inde dierum quiete sumpta et uixdum satis percurato
uolnere, ad Victumulas oppugnandas ire pergit. Id emporium Romanis Gallico bello
fuerat; munitum inde locum frequentauerant accolae mixti undique ex finitimis
populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris compulerat. Huius
generis multitudo fama impigre defensi ad Placentiam praesidii accensa armis
arreptis obuiam Hannibali procedit. Magis agmina quam acies in uia concurrerunt,
et cum ex altera parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux
militi et duci miles fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa.
Postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere; iussique arma
tradere cum dicto paruissent, signum repente uictoribus datur, ut tamquam ui
captam urbem diriperent; neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus
uideri solet, praetermissa clades est; adeo omne libidinis crudelitatisque et
inhumanae superbiae editum in miseros exemplum est. Hae fuere hibernae
expeditiones Hannibalis.
[21,58] Haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi
data est; et ad prima ac dubia signa ueris profectus ex hibernis in Etruriam
ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut ui aut uoluntate
adiuncturus. Transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium
prope foeditatem superauerit. Vento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora,
primo, quia aut arma omittenda erant aut contra enitentes uertice intorti
adfligebantur, constitere; dein, cum iam spiritum includeret nec reciprocare
animam sineret, auersi a uento parumper consedere. Tum uero ingenti sono caelum
strepere et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus et oculis metu
omnes torpere; tandem effuso imbre, cum eo magis accensa uis uenti esset, ipso
illo quo deprensi erant loco castra ponere necessarium uisum est. Id uero
laboris uelut de integro initium fuit; nam nec explicare quicquam nec statuere
poterant nec quod statutum esset manebat omnia perscindente uento et rapiente.
Et mox aqua leuata uento cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum
niuosae grandinis deiecit ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus
suis magis obruti quam tecti; tantaque uis frigoris insecuta est ut ex illa
miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque attollere ac leuare
uellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore neruis uix flectere artus
poterant. Deinde, ut tandem agitando sese mouere ac recipere animos et raris
locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. Biduum eo
loco uelut obsessi mansere; multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex
iis qui proelio ad Trebiam facto superfuerant septem absumpti.
[21,59] Degressus Appennino retro ad Placentiam castra mouit et ad decem milia
progressus consedit. Postero die duodecim milia peditum, quinque equitum
aduersus hostem ducit; nec Sempronius consul - iam enim redierat ab
Roma - detractauit certamen. Atque eo die tria milia passuum inter bina castra
fuere; postero die ingentibus animis uario euentu pugnatum est. Primo concursu
adeo res Romana superior fuit ut non acie uincerent solum sed pulsos hostes in
castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent. Hannibal paucis
propugnatoribus in uallo portisque positis, ceteros confertos in media castra
recepit intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet. Iam nona ferme diei
hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat
potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi Hannibal accepit laxatamque
pugnam et recessum a castris uidit, extemplo equitibus dextra laeuaque emissis
in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit. Pugna raro magis ulla
saeua aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in
longum spatium siuisset; nox accensum ingentibus animis proelium diremit. Itaque
acrior concursus fuit quam caedes et, sicut aequata ferme pugna erat, ita clade
pari discessum est. Ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium eius
equitum cecidit; sed maior Romanis quam pro numero iactura fuit, quia equestris
ordinis aliquot et tribuni militum quinque et praefecti sociorum tres sunt
interfecti. Secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit.
Venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, C-
Fuluius et L- Lucretius, cum duobus tribunis militum et quinque equestris
ordinis, senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem
societatemque crederet, traduntur.
[21,60] Dum haec in Italia geruntur, Cn- Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe
et exercitu missus, cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque montes
circumuectus Emporias appulisset classem, exposito ibi exercitu orsus a
Laeetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renouandis societatibus
partim nouis instituendis Romanae dicionis fecit. Inde conciliata clementiae
fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac montanis ad
ferociores iam gentes ualuit; nec pax modo apud eos sed societas etiam armorum
parta est, ualidaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt.
Hannonis cis Hiberum prouincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis eius
praesidium. Itaque priusquam alienarentur omnia obuiam eundum ratus, castris in
conspectu hostium positis in aciem eduxit. Nec Romano differendum certamen
uisum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse
malletque aduersus singulos separatim quam aduersus duos simul rem gerere. Nec
magni certaminis ea dimicatio fuit. Sex milia hostium caesa, duo capta cum
praesidio castrorum; nam et castra expugnata sunt atque ipse dux cum aliquot
principibus capiuntur; et Cissis, propinquum castris oppidum, expugnatur.
Ceterum praeda oppidi parui pretii rerum fuit, supellex barbarica ac uilium
mancipiorum; castra militem ditauere, non eius modo exercitus qui uictus erat
sed et eius qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne
grauia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.
[21,61] Priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal
cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum aduentum Romanorum
occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad
mare conuertit. Haud procul Tarracone classicos milites naualesque socios uagos
palantesque per agros, quod ferme fit ut secundae res neglegentiam creent,
equite passim dimisso cum magna caede, maiore fuga ad naues compellit; nec
diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum
sese recepit. Et Scipio raptim ad famam nouorum hostium agmine acto, cum in
paucos praefectos nauium animaduertisset, praesidio Tarracone modico relicto
Emporias cum classe rediit. Vixdum digresso eo Hasdrubal aderat et Ilergetum
populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso cum eorum ipsorum
iuuentute agros fidelium Romanis sociorum uastat; excito deinde Scipione
hibernis toto cis Hiberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore
defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu inuasisset, compulsis omnibus
Atanagrum urbem, quae caput eius populi erat, circumsedit, intraque dies paucos
pluribus quam ante obsidibus imperatis Ilergetes pecunia etiam multatos in ius
dicionemque recepit. Inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Poenorum,
procedit atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte
haud procul iam urbe, cum intrare uellent, excepit insidiis. Caesa ad duodecim
milia; exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere; nec
obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiemps tutabatur. Triginta dies
obsidio fuit, per quos raro unquam nix minus quattuor pedes alta iacuit adeoque
pluteos ac uineas Romanorum operuerat ut ea sola ignibus aliquotiens coniectis
ab hoste etiam tutamentum fuerit. Postremo cum Amusicus princeps eorum ad
Hasdrubalem profugisset, uiginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in
hiberna reditum est.
[21,62] Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod euenire solet
motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt, in quis
ingenuum infantem semenstrem in foro holitorio triumphum clamasse, et {in} foro
boario bouem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu
habitatorum territum sese deiecisse, et nauium speciem de caelo adfulsisse, et
aedem Spei, quae est in foro holitorio, fulmine ictam, et Lanuui hastam se
commouisse et coruum in aedem Iunonis deuolasse atque in ipso puluinari
consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida
ueste uisos nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluuisse, et Caere
sortes extenuatas, et in Gallia lupum uigili gladium ex uagina raptum
abstulisse. Ob cetera prodigia libros adire decemuiri iussi; quod autem
lapidibus pluuisset in Piceno, nouendiale sacrum edictum; et subinde aliis
procurandis prope tota ciuitas operata fuit. Iam primum omnium urbs lustrata est
hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo
quadraginta Lanuuium Iunoni portatum est et signum aeneum matronae Iunoni in
Auentino dedicauerunt, et lectisternium Caere, ubi sortes attenuatae erant,
imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido; Romae quoque et lectisternium
Iuuentati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde uniuerso populo
circa omnia puluinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C-
Atilius Serranus praetor uota suscipere iussus, si in decem annos res publica
eodem stetisset statu. Haec procurata uotaque ex libris Sibyllinis magna ex
parte leuauerant religione animos.
[21,63] Consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones quae Placentiae
hibernabant sorte euenerant, edictum et litteras ad consulem misit ut is
exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris. Hic in prouincia consulatum
inire consilium erat memori ueterum certaminum cum patribus, quae tribunus
plebis et quae postea consul prius de consulatu qui abrogabatur, dein de
triumpho habuerat, inuisus etiam patribus ob nouam legem, quam Q- Claudius
tribunus plebis aduersus senatum atque uno patrum adiuuante C- Flaminio tulerat,
ne quis senator cuiue senator pater fuisset maritimam nauem, quae plus quam
trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris
uectandos; quaestus omnis patribus indecorus uisus. Res per summam contentionem
acta inuidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, fauorem apud plebem
alterumque inde consulatum peperit. Ob haec ratus auspiciis ementiendis
Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos se in
urbe, simulato itinere priuatus clam in prouinciam abiit. Ea res ubi palam facta
est, nouam insuper iram infestis iam ante patribus mouit: non cum senatu modo
sed iam cum dis immortalibus C- Flaminium bellum gerere. Consulem ante
inauspicato factum reuocantibus ex ipsa acie dis atque hominibus non paruisse;
nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem uotorum nuncupationem
fugisse, ne die initi magistratus Iouis optimi maximi templum adiret, ne senatum
inuisus ipse et sibi uni inuisum uideret consuleretque, ne Latinas indiceret
Iouique Latiari sollemne sacrum in monte faceret, ne auspicato profectus in
Capitolium ad uota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in prouinciam iret.
Lixae modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter
quam si exsilii causa solum uertisset. Magis pro maiestate uidelicet imperii
Arimini quam Romae magistratum initurum et in deuersorio hospitali quam apud
penates suos praetextam sumpturum. Reuocandum uniuersi retrahendumque censuerunt
et cogendum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi officiis quam ad
exercitum et in prouinciam iret. In eam legationem - legatos enim mitti placuit - Q-
Terentius et M- Antistius profecti nihilo magis eum mouerunt quam priore
consulatu litterae mouerant ab senatu missae. Paucos post dies magistratum
iniit, immolantique ei uitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum
proripuisset, multos circumstantes cruore respersit; fuga procul etiam maior
apud ignaros quid trepidaretur et concursatio fuit. Id a plerisque in omen magni
terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule,
duabus a C- Atilio praetore acceptis Etruriam per Appennini tramites exercitus
duci est coeptus.
|