[32,0] LIBER XXXII.
[32,1] Consules praetoresque cum idibus Martiis magistratum inissent prouincias
sortiti sunt. L- Lentulo Italia, P- Villio Macedonia, praetoribus L- Quinctio
urbana, Cn- Baebio Ariminum, L- Valerio Sicilia, L- Villio Sardinia euenit.
Lentulus consul nouas legiones scribere iussus, Villius a P- Sulpicio exercitum
accipere: in supplementum eius quantum militum uideretur ut scriberet ipsi
permissum. Praetori Baebio legiones quas C- Aurelius consul habuisset ita
decretae ut retineret eas donec consul nouo cum exercitu succederet; in Galliam
ubi is uenisset omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque
milia socium: iis obtineri circa Ariminum prouinciam satis esse. Prorogata
imperia praetoribus prioris anni, C- Sergio ut militibus qui in Hispania Sicilia
Sardinia stipendia per multos annos fecissent agrum adsignandum curaret, Q-
Minucio ut in Bruttiis idem de coniurationibus quaestiones quas praetor cum fide
curaque exercuisset perficeret et eos quos sacrilegii compertos in uinculis
Romam misisset Locros mitteret ad supplicium quaeque sublata ex delubro
Proserpinae essent reponenda cum piaculis curaret. Feriae Latinae pontificum
decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in
monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse. Ab Suessa nuntiatum est
duas portas quodque inter eas muri erat de caelo tactum, et Formiani legati
aedem Iouis, item Ostienses aedem Iouis, et Veliterni Apollinis et Sancus aedes,
et in Herculis aede capillum enatum; et ex Bruttiis ab Q- Minucio propraetore
scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus
natos esse. A P- Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus
inter cetera scriptum erat lauream in puppi nauis longae enatam. Priorum
prodigiorum causa senatus censuerat ut consules maioribus hostiis quibus diis
uideretur sacrificarent; ob hoc unum prodigium haruspices in senatum uocati,
atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia
puluinaria res diuinae factae.
[32,2] Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam
aduexerunt. Id quia probum non esse quaestores renuntiauerant experientibusque
pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti
expleuerunt. Petentibus deinde ut, si iam uideretur senatui, obsides sibi
redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes
facta. Petentibus iisdem qui non reddebantur obsides ut ab Norba, ubi parum
commode essent, alio traducerentur, concessum ut Signiam et Ferentinum
transirent. Gaditanis item petentibus remissum ne praefectus Gades mitteretur,
aduersus id quod iis in fidem populi Romani uenientibus cum L- Marcio Septimo
conuenisset. Et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse
et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa
tresuiros creare L- Cornelius consul iussus. Creati P- Et Sex- Aelii - Paetis
fuit ambobus cognomen - et Cn- Cornelius Lentulus. Quod Narniensibus datum erat,
ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetrauerunt.
[32,3] Rebus quae Romae agendae erant perfectis consules in prouincias profecti. P-
Villius in Macedoniam cum uenisset, atrox seditio militum iam ante inritata nec
satis in principio compressa excepit. Duo milia ea militum fuere, quae ex Africa
post deuictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro
uoluntariis transportata erant. Id uoluntate factum negabant: ab tribunis
recusantes in naues impositos. Sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret
militia, et eam exhaustam et finem aliquem militandi fieri aequum esse. Multis
annis sese Italiam non uidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa,
Macedonia; confectos iam se labore opere, exsangues tot acceptis uolneribus
esse. Consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur,
uideri dixit: seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse.
Itaque si manere ad signa et dicto parere uelint, se de missione eorum ad
senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod uelint impetraturos.
[32,4] Thaumacos eo tempore Philippus summa ui oppugnabat aggeribus uineisque et
iam arietem muris admoturus erat. Ceterum incepto absistere eum coegit subitus
Aetolorum aduentus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi
nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes, nunc in opera
Macedonum faciebant. Et adiuuabat eos natura ipsa loci. Namque Thaumaci a Pylis
sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus,
imminentes quam Coelen uocant Thessaliae; quae transeunti confragosa loca
implicatasque flexibus uallium uias ubi uentum ad hanc urbem est, repente uelut
maris uasti sic uniuersa panditur planities ut subiectos campos terminare oculis
haud facile queas: ab eo miraculo Thaumaci appellati. Nec altitudine solum tuta
urbs sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est. Hae difficultates et
quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat ut absisteret
incepto Philippus effecerunt. Hiemps quoque iam instabat, cum inde abscessit et
in Macedoniam in hiberna copias reduxit.
[32,5] Ibi ceteri quidem data quanticumque quiete temporis simul animos corporaque
remiserant; Philippum quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque
laxauerat animum, tanto magis intentum in uniuersum euentum belli curae angunt,
non hostes modo timentem qui terra marique urgebant, sed nunc sociorum, nunc
etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent et
Macedonas ipsos cupido nouandi res caperet. Itaque et in Achaiam legatos misit,
simul qui ius iurandum - ita enim pepigerant quotannis iuraturos in uerba
Philippi - exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et
Triphylian Eleis {ademptam, Megalopolitis} Alipheran, contendentibus nunquam eam
urbem fuisse ex Triphylia sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis quae
ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent. Et cum
Achaeis quidem per haec societatem firmabat: {ad} Macedonum animos cum
Heracliden amicum maxime inuidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum
in uincla coniecit ingenti popularium gaudio. Bellum si quando unquam ante
alias, tum magna cura apparauit exercuitque in armis et Macedonas et
mercennarios milites principioque ueris cum Athenagora omnia externa auxilia
quodque leuis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad
Antigoneam fauces sunt - Stena uocant Graeci - misit. Ipse post paucis diebus
grauiore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad
muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum. Is inter montes, quorum
alterum Meropum, alterum Asnaum incolae uocant, angusta ualle fluit, iter
exiguum super ripam praebens. Asnaum Athenagoram cum leui armatura tenere et
communire iubet; ipse in Meropo posuit castra. Qua abscisae rupes erant, statio
paucorum armatorum tenebat; qua minus tuta erant, alia fossis, alia uallo, alia
turribus muniebat. Magna tormentorum etiam uis ut missilibus procul arcerent
hostem idoneis locis disposita est. Tabernaculum regium pro uallo in conspecto
maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum.
[32,6] Consul per Charopum Epiroten certior factus quos saltus cum exercitu
insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hibernasset, uere primo in continentem
trauectus ad hostem ducere pergit. Quinque milia ferme ab regiis castris cum
abesset, loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis progressus ad
speculanda loca postero die consilium habuit, utrum per insessum ab hoste
saltum, quamquam labor ingens periculumque proponeretur, transitum temptaret, an
eodem itinere quo priore anno Sulpicius Macedoniam intrauerat, circumduceret
copias. Hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius uenit T- Quinctium
consulem factum sortitumque prouinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram
traiecisse. Valerius Antias intrasse saltum Villium tradit, quia recto itinere
nequiuerit omnibus ab rege insessis, secutum uallem per quam mediam fertur Aous
amnis, ponte raptim facto in ripam in qua erant castra regia transgressum acie
conflixisse; fusum fugatumque regem castris exutum; duodecim milia hostium eo
proelio caesa, capta duo milia et ducentos et signa militaria centum triginta
duo, equos ducentos triginta; aedem etiam Ioui in eo proelio uotam, si res
prospere gesta esset. Ceteri Graeci Latinique auctores, quorum quidem ego legi
annales, nihil memorabile a Villio actum integrumque bellum insequentem consulem
T- Quinctium accepisse tradunt.
[32,7] Dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L- Lentulus, qui Romae
substiterat, comitia censoribus creandis habuit. Multis claris petentibus uiris
creati censores P- Cornelius Scipio Africanus et P- Aelius Paetus. Ii magna
inter se concordia et senatum sine ullius nota legerunt et portoria uenalicium
Capuae Puteolisque, item Castrum portorium, quo in loco nunc oppidum est,
fruendum locarunt colonosque eo trecentos - is enim numerus finitus ab senatu
erat- adscripserunt et sub Tifatis Capuae agrum uendiderunt. Sub idem tempus L-
Manlius Acidinus ex Hispania decedens, prohibitus a P- Porcio Laeca tribuno
plebis ne ouans rediret, cum ab senatu impetrasset, priuatus urbem ingrediens
sex milia pondo argenti, triginta pondo ferme auri in aerarium tulit. Eodem anno
Cn- Baebius Tamphilus, qui ab C- Aurelio consule anni prioris prouinciam Galliam
acceperat, temere ingressus Gallorum Insubrum fines prope cum toto exercitu est
circumuentus; supra sex milia et septingentos milites amisit: tanta ex eo bello
quod iam timeri desierat clades accepta est. Ea res L- Lentulum consulem ab urbe
exciuit; qui ut in prouinciam uenit plenam tumultus, trepido exercitu accepto
praetorem multis probris increpitum prouincia decedere atque abire Romam iussit.
Neque ipse consul memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam reuocatus;
quae ipsa per M- Fuluium et M- Curium tribunos plebis impediebantur, quod T-
Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non patiebantur: iam
aedilitatem praeturamque fastidiri nec per honorum gradus, documentum sui
dantes, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa
imis continuare. Res ex campestri certamine in senatum peruenit. Patres
censuerunt qui honorem quem sibi capere per leges liceret peteret, in eo populo
creandi quem uelit potestatem fieri aequum esse. In auctoritate patrum fuere
tribuni. Creati consules Sex- Aelius Paetus et T- Quinctius Flamininus. Inde
praetorum comitia habita. Creati L- Cornelius Merula, M- Claudius Marcellus, M-
Porcius Cato, C- Heluius, qui aediles plebis fuerant. Ab iis ludi plebeii
instaurati; et epulum Iouis fuit ludorum causa. Et ab aedilibus curulibus C-
Valerio Flacco, flamine Diali, et C- Cornelio Cethego ludi Romani magno apparatu
facti. Ser. et C- Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt: in eorum locum
M- Aemilius Lepidus et Cn- Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.
[32,8] Sex- Aelius Paetus T- Quinctius Flamininus consules magistratu inito senatum
in Capitolio cum habuissent, decreuerunt patres ut prouincias Macedoniam atque
Italiam consules compararent inter se sortirenturue: utri eorum Macedonia
euenisset, in supplementum legionum tria milia militum Romanorum scriberet et
trecentos equites, item sociorum Latini nominis quinque milia peditum,
quingentos equites; alteri consuli nouus omnis exercitus decretus. L- Lentulo
prioris anni consuli prorogatum imperium uetitusque aut ipse prouincia decedere
prius aut ueterem deducere exercitum quam cum legionibus nouis consul uenisset.
Sortiti consules prouincias: Aelio Italia, Quinctio Macedonia euenit. Praetores
L- Cornelius Merula urbanam, M- Claudius Siciliam, M- Porcius Sardiniam, C-
Heluius Galliam est sortitus. Dilectus inde haberi est coeptus; nam praeter
consulares exercitus praetoribus quoque iussi scribere milites erant, Marcello
in Siciliam quattuor milia peditum socium et Latini nominis et trecentos
equites, Catoni in Sardiniam ex eodem genere militum duo milia peditum, ducentos
equites, ita ut ii praetores ambo cum in prouincias uenissent ueteres
dimitterent pedites equitesque. Attali deinde regis legatos in senatum consules
introduxerunt. Ii regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam
iuuare quaeque imperarent Romani consules impigre atque oboedienter ad eam diem
fecisse cum exposuissent, uereri dixerunt ne id praestare ei per Antiochum regem
ultra non liceret: uacuum namque praesidiis naualibus terrestribusque regnum
Attali Antiochum inuasisse. Itaque Attalum orare patres conscriptos, si sua
classi suaque opera uti ad Macedonicum bellum uellent, mitterent ipsi praesidium
ad regnum eius tutandum; si id nollent, ipsum ad sua defendenda cum classe ac
reliquis copiis redire paterentur. Senatus legatis ita responderi iussit: quod
rex Attalus classe copiisque aliis duces Romanos iuuisset, id gratum senatui
esse; auxilia nec ipsos missuros Attalo aduersus Antiochum, socium et amicum
populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra quam regi commodum esset;
semper populum Romanum alienis rebus arbitrio alieno usum; et principium et
finem in potestatem ipsorum qui ope sua uelint adiutos Romanos esse; legatos ad
Antiochum missuros qui nuntient Attali nauiumque eius et militum opera aduersus
Philippum communem hostem uti populum Romanum: gratum eum facturum senatui si
regno Attali abstineat belloque absistat; aequum esse socios et amicos populi
Romani reges inter se quoque ipsos pacem seruare.
[32,9] Consulem T- Quinctium ita habito dilectu ut eos fere legeret qui in Hispania
aut Africa meruissent spectatae uirtutis milites, properantem in prouinciam
prodigia nuntiata atque eorum procuratio Romae tenuerunt. De caelo tacta erant
uia publica Veis, forum et aedes Iouis Lanuui, Herculis aedes Ardeae, Capuae
murus et turres et aedes quae Alba dicitur; caelum ardere uisum erat Arreti;
terra Velitris trium iugerum spatio cauerna ingenti desederat; Suessae Auruncae
nuntiabant agnum cum duobus capitibus natum et Sinuessae porcum {cum} humano
capite. Eorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et consules rebus
diuinis operam dederunt placatisque diis in prouincias profecti sunt: Aelius cum
Heluio praetore in Galliam; exercitumque ab L- Lentulo acceptum, quem dimittere
debebat, praetori tradidit, ipse nouis legionibus quas secum adduxerat bellum
gesturus; neque memorabilis rei quicquam gessit. T- Quinctius alter consul
maturius quam priores soliti erant consules a Brundisio cum tramisisset,
Corcyram tenuit cum octo milibus peditum, equitibus quingentis. Ab Corcyra in
proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra Romana magnis itineribus
contendit. Inde Villio dimisso paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyra
adsequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere per castra hostium uim
facere conaretur an ne temptata quidem re tanti laboris ac periculi per
Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu Macedoniam intraret; uicissetque ea
sententia ni timuisset ne, cum a mari longius recessisset emisso e manibus
hoste, si, quod antea fecerat, solitudinibus siluisque se tutari rex uoluisset,
sine ullo effectu aestas extraheretur. Vtcumque esset igitur illo ipso tam
iniquo loco adgredi hostem placuit. Sed magis fieri id placebat quam quomodo
fieret satis expediebant.
[32,10] Diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium
absumpserant. Inde spes data Philippo est per Epirotarum gentem temptandae
pacis; habitoque concilio delecti ad eam rem agendam Pausanias praetor et
Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous
cogitur amnis, in conloquium adduxerunt. Summa postulatorum consulis erat:
praesidia ex ciuitatibus rex deduceret; iis quorum agros urbesque populatus
esset, redderet res quae comparerent; ceterorum aequo arbitrio aestimatio
fieret. Philippus aliam aliarum ciuitatium condicionem esse respondit: quas ipse
cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus essent, earum
hereditaria ac iusta possessione non excessurum. Si quas quererentur belli
clades eae ciuitates cum quibus bellatum foret, arbitro quo uellent populorum
cum quibus pax utrisque fuisset se usurum. Consul nihil ad id quidem arbitro aut
iudice opus esse dicere: cui enim non apparere ab eo qui prior arma intulisset
iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem uim omnibus
fecisse? Inde cum ageretur quae ciuitates liberandae essent, Thessalos primos
omnium nominauit consul. Ad id uero adeo accensus indignatione est rex ut
exclamaret 'quid uicto grauius imperares, T- Quincti?' atque ita se ex conloquio
proripuit; et temperatum aegre est quin missilibus, quia dirempti medio amni
fuerant, pugnam inter se consererent. Postero die per excursiones ab stationibus
primo in planitie satis ad id patenti multa leuia commissa proelia sunt; deinde
recipientibus se regiis in arta et confragosa loca auiditate accensi certaminis
eo quoque Romani penetrauere. Pro his ordo et militaris disciplina et genus
armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultae
ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae. Multis hinc
atque illinc uolneribus acceptis cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot
cecidissent, nox pugnae finem fecit.
[32,11] Cum in hoc statu res esset, pastor quidam a Charopo principe Epirotarum
missus deducitur ad consulem. Is se in eo saltu qui regiis tum teneretur castris
armentum pascere solitum ait omnes montium eorum anfractus callesque nosse. Si
secum aliquos consul mittere uelit, se non iniquo nec perdifficili aditu super
caput hostium eos educturum. Haec ubi consul audiuit, percunctatum ad Charopum
mittit satisne credendum super tanta re agresti censeret: Charopus renuntiari
iubet, ita crederet ut suae potius omnia quam illius potestatis essent. Cum
magis uellet credere quam auderet mixtumque gaudio et metu animum gereret,
auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, ut auerteret regem
ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dispositis ab omni parte copiis
succedentibusque integris in locum defessorum non destitit. Quattuor milia inde
lecta peditum et trecentos equites tribuno militum tradit. Equites quoad loca
patiantur ducere iubet: ubi ad inuia equiti uentum sit, in planitie aliqua
locari equitatum, pedites qua dux monstraret uiam ire; ubi, ut polliceatur,
super caput hostium peruentum sit, fumo dare signum nec antea clamorem tollere
quam ab se signo recepto pugnam coeptam arbitrari posset. Nocte itinera fieri
iubet - et pernox forte luna erat - : interdiu cibi quietisque sumeret tempus.
Ducem promissis in gentibus oneratum, si fides exstet, uinctum tamen tribuno
tradit. His copiis ita dimissis eo intentius Romanus undique instat, {capit}
stationes.
[32,12] Interim die tertio cum uerticem quem petierant Romani cepisse ac tenere se
fumo significarent, tum uero trifariam diuisis copiis consul ualle media cum
militum robore succedit, cornua dextra laeuaque admouet castris; nec segnius
hostes obuiam eunt. Et dum auiditate certaminis prouecti extra munitiones
pugnant, haud paulo superior est Romanus miles et uirtute et scientia et genere
armorum: postquam multis uolneratis interfectisque recepere se regii in loca aut
munimento aut natura tuta, uerterat periculum in Romanos temere in loca iniqua
nec faciles ad receptum angustias progressos. Neque impunita temeritate inde
recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta
amentes repentino terrore regios fecisset. Pars in fugam effusi sunt; pars magis
quia locus fugae deerat quam quod animi satis esset ad pugnam cum substitissent,
ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumuenti sunt. Deleri totus
exercitus potuit si fugientes persecuti uictores essent; sed equitem angustiae
locorumque asperitas, peditem armorum grauitas impediit. Rex primo effuse ac
sine respectu fugit; dein quinque milium spatium progressus cum ex iniquitate
locorum, id quod erat, suspicatus esset sequi non posse hostem, substitit in
tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga uallesque qui palatos in unum
colligerent. Non plus duobus milibus hominum amissis cetera omnis multitudo,
uelut signum aliquod secuta, in unum cum conuenisset, frequenti agmine petunt
Thessaliam. Romani quoad tutum fuit insecuti caedentes spoliantesque caesos
castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt; atque ea nocte
in suis castris manserunt.
[32,13] Postero die consul per ipsas angustias quas inter ualle se flumen insinuat
hostem sequitur. Rex primo die ad castra Pyrrhi peruenit; locus quem ita uocant
est in Triphylia terrae Molottidis. Inde postero die - ingens iter agmini, sed
metus urgebat - in montes Lyncon perrexit. Ipsi Epiri sunt, interiecti Macedoniae
Thessaliaeque: latus, quod uergit in Thessaliam, oriens spectat, septentrio a
Macedonia obicitur. Vestiti frequentibus siluis sunt; iuga summa campos patentes
aquasque perennes habent. Ibi statiuis rex per aliquot dies habitis fluctuatus
animo est utrum protinus in regnum se reciperet an praeuerti in Thessaliam
posset. Inclinauit sententia ut in Thessaliam agmen demitteret, Triccamque
proximis limitibus petit; inde obuias urbes raptim peragrauit. Homines qui sequi
possent sedibus excibat, oppida incendebat. Rerum suarum quas possent ferendarum
secum dominis ius fiebat, cetera militis praeda erat; nec quod ab hoste
crudelius pati possent reliqui quicquam fuit quam quae ab sociis patiebantur.
Haec etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura hostium
corpora saltem eripere sociorum uolebat. Ita euastata oppida sunt Phacium
Piresiae Euhydrium Eretria Palaepharsalus. Pheras cum peteret exclusus, quia
res egebat mora si expugnare uellet nec tempus erat, omisso incepto in
Macedoniam transcendit; nam etiam Aetolos adpropinquare fama erat. Qui audito
proelio quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius euastatis circa
Sperchias et Macran quam uocant Comen, transgressi inde in Thessaliam C
timenes et Angeias primo impetu potiti sunt. A Metropoli, dum uastant agros,
concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt. Callithera inde
adgressi similem impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt; compulsisque
intra moenia qui eruperant, contenti ea uictoria, quia spes nulla admodum
expugnandi erat, abscesserunt. Teuma inde et Celathara uicos expugnant
diripiuntque; Acharras per deditionem receperunt. Xyniae simili metu a
cultoribus desertae sunt. Hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium incidit
quod ad Thaumacum quo tutior frumentatio esset ducebatur: incondita inermisque
multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis caesa est; Xyniae desertae
diripiuntur. Cyphaera inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens
castellum. Haec raptim intra paucos dies ab Aetolis gesta. Nec Amynander atque
Athamanes post famam prosperae pugnae Romanorum quieuerunt.
[32,14] Ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico
praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam, situm inter
Gomphos faucesque angustas quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, ui cepit. Inde
Gomphos adortus {est}, et per aliquot dies summa ui tuentes urbem, cum iam
scalas ad moenia erexisset, eo demum metu perpulit ad deditionem. Haec
traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. Dedidere deinceps sese
qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum
habent aliaque castella iuxta ignobilia. Dum Athamanes Aetolique submoto
Macedonum metu in aliena uictoria suam praedam faciunt Thessaliaque ab tribus
simul exercitibus incerta quem hostem quemue socium crederet uastatur, consul
faucibus quas fuga hostium aperuerat in regionem Epiri transgressus, etsi probe
scit cui parti Charopo principe excepto Epirotae fauissent, tamen quia ab
satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere uidet, ex praesenti eos potius
quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate ueniae animos eorum in
posterum conciliat. Missis deinde nuntiis Corcyram ut onerariae naues in sinum
uenirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte
Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis auxiliis adcito, non tam uirium
eius egens quam ut duces in Thessaliam haberet. Ab eodem consilio et plerique
Epirotarum uoluntarii inter auxilia accepti.
[32,15] Primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus. Duo milia Macedonum in
praesidio habebat, qui primo summa ui restiterunt, quantum arma, quantum moenia
tueri poterant; sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum consul
in eo uerti crederet ceterorum Thessalorum animos si primi uim Romanam non
sustinuissent, uicit pertinaciam Macedonum. Capta Phaloria legati a Metropoli et
a Cierio dedentes urbes uenerunt: uenia iisdem petentibus datur; Phaloria
incensa ac direpta est. Inde Aeginium petit; quem locum cum uel modico praesidio
tutum ac prope inexpugnabilem uidisset, paucis in stationem proximam telis
coniectis ad Gomphorum regionem agmen uertit. Degressusque in campos Thessaliae,
cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato
ante utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum
Ambraciam in uicem cohortes misit; et est iter a Gomphis Ambraciam sicut
impeditum ac difficile, ita spatio perbreui. Intra paucos itaque dies
transuectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra. Inde
Atragem est profectus. Decem ferme milia ab Larisa abest; ex Perrhaebia oriundi
sunt; sita est urbs super Peneum amnem. Nihil trepidauere Thessali ad primum
aduentum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat,
ita intra Tempe statiuis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur
praesidia per occasiones submittebat.
[32,16] Sub idem fere tempus quo consul aduersus Philippum primum in Epiri faucibus
posuit castra, et L- Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimaeque
orae imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram
trauectus, postquam profectam inde classem audiuit nihil morandum ratus, cum ad
Samen insulam adsecutus esset, dimisso {C-} Liuio, cui successerat, tarde inde
ad Maleum trahendis plerumque remulco nauibus quae cum commeatu sequebantur
peruenit. A Maleo iussis ceteris quantum maxime possent maturare sequi ipse
tribus quinqueremibus expeditis Piraeum praecedit accepitque naues relictas ibi
ab L- Apustio legato ad praesidium Athenarum. Eodem tempore duae ex Asia classes
profectae, una cum Attalo rege - eae quattuor et uiginti quinqueremes erant - ,
Rhodia altera uiginti nauium tectarum; Acesimbrotus praeerat. Hae circa Andrum
insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt.
Carystiorum primum agros uastarunt; deinde, ubi Carystus praesidio a Chalcide
raptim misso firma uisa est, ad Eretriam accesserunt. Eodem et L- Quinctius cum
iis nauibus quae Piraei fuerant Attali regis aduentu audito uenit, iussis ut
quaeque ex sua classe uenissent naues Euboeam petere. Eretria summa ui
oppugnabatur; nam et trium iunctarum classium naues omnis generis tormenta
machinasque ad urbium excidia secum portabant et agri adfatim materiae
praebebant ad noua molienda opera. Oppidani primo haud impigre tuebantur moenia;
dein fessi uolneratique aliquot, cum et muri partem euersam operibus hostium
cernerent, {ut} ad deditionem inclinarent. Sed praesidium erat
Macedonum, quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius praefectus
a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum si sustinerent obsidionem.
Haec mixta metu spes ultra quam uellent aut quam possent trahere eos tempus
cogebat; deinde, postquam Philoclen repulsum trepidantemque refugisse Chalcidem
acceperunt, oratores extemplo ad Attalum ueniam fidemque eius petentes miserunt.
Dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte qua murus
dirutus erat ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea
parte quae minime suspecta erat impetu facto scalis urbem cepit. Oppidanorum
omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in
deditionem uenit. Pecuniae aurique et argenti haud sane multum fuit; signa
tabulae priscae artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine
aut opibus ceteris inuenta.
[32,17] Carystus inde repetita, unde priusquam e nauibus copiae exponerentur omnis
multitudo urbe deserta in arcem confugit. Inde ad fidem ab Romano petendam
oratores mittunt. Oppidanis extemplo uita ac libertas concessa est: Macedonibus
nummi treceni in capita statutum pretium est et ut armis traditis abirent. Hac
summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. Nauales copiae duabus claris
urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumuectae Sunium, Atticae terrae
promunturium, Cenchreas Corinthiorum emporium petierunt. Consul interim omnium
spe longiorem {Atracis} atrocioremque oppugnationem habuit, et ea qua minimum
credidisset resistebant hostes. Nam omnem laborem in muro crediderat diruendo
fore: si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium
fore, qualis captis urbibus fieri solet; ceterum postquam parte muri arietibus
decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium uelut
noui atque integri laboris fuit. Nam Macedones qui in praesidio erant et multi
et delecti, gloriam etiam egregiam rati si armis potius et uirtute quam moenibus
urbem tuerentur, conferti pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum
transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum
locum expulerunt. Id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo
oppugnandae moram urbis sed ad summam uniuersi belli pertinere ratus, quod ex
momentis paruarum plerumque rerum penderet, purgato loco qui strage semiruti
muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam uim armatorum multiplici
tabulato portantem promouit et cohortes in uicem sub signis quae cuneum
Macedonum - phalangem ipsi uocant - , si possent, ui perrumperent emittebat. Sed
ad loci angustias, haud late patente interuallo diruti muri, genus armorum
pugnaeque hosti aptius erat. Vbi conferti hastas ingentis longitudinis prae se
Macedones obiecissent, uelut in constructam densitate clipeorum testudinem
Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius
neque praecidere hastas poterant et, si quam incidissent aut praefregissent,
hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum uelut uallum
explebat. Ad hoc et muri pars utraque integra tuta praestabat latera nec ex
longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quae res turbare ordines
solet. Accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos; nam cum turris per
aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita
turrim inclinauit ut speciem ruentis hostibus trepidationemque insanam
superstantibus armatis praebuerit.
[32,18] Cum parum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem
militum generisque armorum fieri patiebatur, simul nec maturam expugnandi spem
nec rationem procul a mari et in euastatis belli cladibus locis hibernandi ullam
cernebat. Itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque
Aetoliae ora portus erat qui simul et omnes onerarias quae commeatum exercitui
portabant caperet et tecta ad hibernandum legionibus praeberet, Anticyra in
Phocide in Corinthium uersa sinum ad id opportunissime sita uisa, quia nec
procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex aduerso Peloponnesum exiguo maris
spatio diuisam, ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac
Boeotiam habebat. Phocidis primo impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra
haud multum in oppugnando morae praebuit. Ambrysus inde Hyampolisque receptae.
Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat:
lacessendo missilibus eos qui in praesidio erant cum ad excursiones elicuissent,
refugiendo in uicem insequendoque et leuibus sine effectu certaminibus eo
neglegentiae et contemptus adduxerunt ut cum refugientibus in portam permixti
impetum Romani facerent. Et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam
armis in potestatem uenerunt. Elatia clausit portas nec, nisi ui cogerentur,
recepturi moenibus uidebantur aut ducem aut exercitum Romanum.
[32,19] Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeorum gentem ab
societate regia in Romanam amicitiam auertendi. Cycliadan principem factionis ad
Philippum trahentium res expulerunt; Aristaenus, qui Romanis gentem iungi
uolebat, praetor erat. Classis Romana cum Attalo et Rhodiis Cenchreis stabat
parabantque communi omnes consilio Corinthum oppugnare. Optimum igitur ratus
est, priusquam eam rem adgrederentur, legatos ad gentem Achaeorum mitti
pollicentes, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum contributuros in
antiquum gentis concilium. Auctore consule legati a fratre eius L- Quinctio et
Attalo et Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi. Sicyone datum est iis
concilium. Erat autem non admodum simplex habitus inter Achaeos animorum:
terrebat Nabis Lacedaemonius, grauis et adsiduus hostis; horrebant Romana arma;
Macedonum beneficiis et ueteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum
suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque, neque ex iis quae tum ad
tempus faceret aestimantes grauiorem post bellum dominum futurum cernebant.
Neque solum quid in senatu quisque ciuitatis suae aut in communibus conciliis
gentis pro sententia dicerent ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus
quid uellent aut quid optimum putarent satis constabat. Ad homines ita incertos
introductis legatis potestas dicendi facta est. Romanus primum legatus L-
Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos Rhodii disseruerunt; Philippi
deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent
Macedonum dicta, auditi sunt. Ii fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura
nec tam acerba passi erant, inuecti sunt. Et illa quidem contio sub occasum
solis tot legatorum perpetuis orationibus die absumpto dimissa est.
[32,20] Postero die aduocatur concilium; ubi cum per praeconem, sicut Graecis mos
est, suadendi si quis uellet potestas a magistratibus facta esset nec quisquam
prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit. Neque mirum si, quibus
sua sponte uolutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi,
eos orationes quoque insuper turbauerant utrimque quae difficilia essent
promendo admonendoque per totum diem habitae. Tandem Aristaenus praetor
Achaeorum, ne tacitum concilium dimitteret, 'ubi' inquit 'illa certamina
animorum, Achaei, sunt, quibus in conuiuiis et circulis, cum de Philippo et
Romanis mentio incidit, uix manibus temperatis? Nunc in concilio ad eam rem unam
indicto, cum legatorum utrimque uerba audieritis, cum referant magistratus, cum
praeco ad suadendum uocet, obmutuistis. Si non cura salutis communis, ne studia
quidem, quae in hanc aut in illam partem animos uestros inclinarunt, uocem
cuiquam possunt exprimere? Cum praesertim nemo tam hebes sit qui ignorare possit
dicendi ac suadendi quod quisque aut uelit aut optimum putet nunc occasionem
esse, priusquam quicquam decernamus: ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam
quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum.' haec
adhortatio praetoris non modo quemquam unum elicuit ad suadendum sed ne fremitum
quidem aut murmur contionis tantae ex tot populis congregatae mouit.
[32,21] Tum Aristaenus praetor rursus: 'non magis consilium uobis, principes
Achaeorum, deest quam lingua; sed suo quisque periculo in commune consultum non
uult. Forsitan ego quoque tacerem, si priuatus essem: nunc praetori uideo aut
non dandum concilium legatis fuisse aut non sine responso eos dimittendos esse;
respondere autem nisi ex uestro decreto qui possum? Et quoniam nemo uestrum qui
in hoc concilium aduocati estis pro sententia quicquam dicere uult aut audet,
orationes legatorum hesterno die {ut} pro sententiis dictas percenseamus,
perinde ac non postulauerint quae e re sua essent sed suaserint quae nobis
censerent utilia esse. Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque
nostram petunt et in bello quod aduersus Philippum gerunt se a nobis adiuuari
aequum censent. Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo
postulat ut secum stemus, modo ne intersimus armis contentum ait se esse.
Nulline uenit in mentem cur qui nondum socii sunt plus petant quam socius? Non
fit hoc neque modestia Philippi neque impudentia Romanorum, Achaei: fortuna et
dat fiduciam postulantibus et demit. Philippi praeter legatum uidemus nihil;
Romana classis ad Cenchreas stat urbium Euboeae spolia prae se ferens, consulem
legionesque eius, exiguo maris spatio diiunctas, Phocidem ac Locridem
peruagantes uidemus: miramini cur diffidenter Cleomedon legatus Philippi ut pro
rege arma caperemus aduersus Romanos modo egerit? Qui, si ex eodem foedere ac
iure iurando cuius nobis religionem iniciebat rogemus eum ut nos Philippus et ab
Nabide ac Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo praesidium quo tueatur
nos sed ne quid respondeat quidem nobis sit inuenturus, non hercule magis quam
ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se aduersus Nabidem bellum gesturum
cum temptasset nostram iuuentutem hinc in Euboeam extrahere, postquam nos neque
decernere id sibi praesidium neque uelle inligari Romano bello uidit, oblitus
societatis eius quam nunc iactat uastandos depopulandosque Nabidi ac
Lacedaemoniis reliquit. Ac mihi quidem minime conueniens inter se oratio
Cleomedontis uisa est. Eleuabat Romanum bellum euentumque eius eundem fore qui
prioris belli quod cum Philippo gesserint dicebat. Cur igitur nostrum ille
auxilium absens petit potius quam praesens nos, socios ueteres, simul ab Nabide
ac Romanis tueatur? Nos dico? Quid ita passus est Eretriam Carystumque capi.
Quid ita tot Thessaliae urbes? Quid ita Locridem Phocidemque? Quid ita nunc
Elatiam oppugnari patitur? Cur excessit faucibus Epiri claustrisque illis
inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque quem insidebat saltu penitus in
regnum abiit? Aut ui aut metu aut uoluntate. Si sua uoluntate tot socios
reliquit hostibus diripiendos, qui recusare potest quin et socii sibi consulant?
Si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si uictus armis cessit, Achaei Romana
arma sustinebimus, Cleomedon, quae uos Macedones non sustinuistis? An tibi
potius credamus Romanos non maioribus copiis nec uiribus nunc bellum gerere quam
antea gesserint, potius quam res ipsas intueamur? Aetolos tum classe adiuuerunt;
nec duce consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum Philippi maritimae
tum urbes in terrore ac tumultu erant; mediterranea adeo tuta ab armis Romanis
fuerunt ut Philippus Aetolos nequiquam opem Romanorum implorantes depopularetur:
nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos uelut intra
uiscera Italiae tolerauerunt, non praesidium Aetolis bellantibus miserunt sed
ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt. Tertius iam
consul summa ui gerit bellum. Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit
fugauitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus: nunc Quinctius
tenentem claustra Epiri, natura loci, munimentis, exercitu fretum castris exuit,
fugientem in Thessaliam persecutus praesidia regia sociasque urbes eius prope in
conspectu regis ipsius expugnauit. 'ne sint uera quae Atheniensis modo legatus
de crudelitate, auaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant quae
in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, multo minus
quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt; nostrorum ipsi
uolnerum, si uultis, obliuiscamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in
media Peloponneso factas et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac
fas inter epulas prope ipsas occisum et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum
senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos, filii etiam
uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam; cetera stupra uirginum
matronarumque obliuioni dentur. Ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu
obmutuistis omnes - nam quae alia tacendi aduocatis in concilium causa est? - :
cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito,
existimemus disceptationem esse, num id postularet facere nos quod fieri non
posset? Paeneinsula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti
adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam nauali bello. Si centum tectae
naues et quinquaginta leuiores apertae et triginta Issaici lembi maritimam oram
uastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in
mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente
in ipsis uisceribus uramur bello? Cum terra Nabis et Lacedaemonii mari classis
Romana urgebunt, unde regiam societatem et Macedonum praesidia implorem {us}? An
ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes quae oppugnabuntur? Egregie
enim Dymas priore bello sumus tutati. Satis exemplorum nobis clades alienae
praebent: ne quaeramus quem ad modum ceteris exemplo simus. 'nolite, quia ultro
Romani petunt amicitiam, id quod optandum uobis ac summa ope petendum erat
fastidire. Metu enim uidelicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub
umbra uestri auxilii latere uolunt, in societatem uestram confugiunt ut portibus
uestris recipiantur, ut commeatibus utantur. Mare in potestate habent; terras
quascumque adeunt extemplo dicionis suae faciunt; quod rogant, cogere possunt;
quia pepercisse uobis uolunt, committere uos cur pereatis non patiuntur. Nam
quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam uobis uiam consilii, ut
quiesceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media sed nulla uia est.
Etenim praeterquam quod aut accipienda aut aspernanda uobis Romana societas est,
quid aliud quam nusquam gratia stabili, uelut qui euentum expectauerimus ut
fortunae adplicaremus nostra consilia, praeda uictoris erimus? Nolite, si quod
omnibus uotis petendum erat ultro offertur, fastidire. Non quemadmodum hodie
utrumque uobis licet, sic semper liciturum est: nec saepe nec diu eadem occasio
erit. Liberare uos a Philippo iam diu magis uultis quam audetis. Sine uestro
labore et periculo qui uos in libertatem uindicarent cum magnis classibus
exercitibusque mare traiecerunt. Hos si socios aspernamini, uix mentis sanae
estis; sed aut socios aut hostes habeatis oportet.
[32,22] Secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum cum adsensu, aliorum
inclementer adsentientes increpantium; et iam non singuli tantum sed populi
uniuersi inter se altercabantur. Tum inter magistratus gentis- damiurgos uocant,
decem numero creantur - certamen nihilo segnius quam inter multitudinem esse.
Quinque relaturos de societate Romana se aiebant suffragiumque daturos; quinque
lege cautum testabantur ne quid quod aduersus Philippi societatem esset aut
referre magistratibus aut decernere concilio ius esset. Is quoque dies iurgiis
est consumptus. Supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iubebat
decretum fieri; in quem adeo exarsere studia ut uix parentes ab liberis
temperauerint. Pisias Pellenensis erat: filium damiurgum nomine Memnonem
habebat, partis eius quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat.
Is diu obtestatus filium ut consulere Achaeos communi saluti pateretur neu
pertinacia sua gentem uniuersam perditum iret, postquam parum proficiebant
preces, iuratus se eum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste
habiturum minis peruicit ut postero die coniungeret iis se qui referebant. Qui
cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie adprobantibus
relationem ac prae se ferentibus quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani
et quidam Argiuorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt
concilium neque mirante ullo nec improbante. Nam Megalopolitanos auorum memoria
pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis captis
nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos ubicumque seruirent
Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat; iam
Argiui, praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, priuatis etiam
hospitiis familiarique amicitia plerique inligati Philippo erant. Ob haec
concilio quod inclinauerat ad Romanam societatem iubendam excesserunt ueniaque
iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.
[32,23] Ceteri populi Achaeorum cum sententias perrogarentur, societatem cum
{Attalo} ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt: cum Romanis, quia iniussu
populi non poterat rata esse, in id tempus quo Romam mitti legati possent dilata
est; in praesentia tres legatos ad L- Quinctium mitti placuit et exercitum omnem
Achaeorum ad Corinthum admoueri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio
oppugnante. Et hi quidem e regione portae quae fert Sicyonem posuerunt castra.
Romani {in} Cenchreas uersam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu
ab Lechaeo alterius maris portu oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem
intus fore inter oppidanos ac regium praesidium. Postquam uno animo omnes et
Macedones tamquam communem patriam tuebantur et Corinthii ducem praesidii
Androsthenen haud secus quam ciuem et suffragio creatum suo imperio in se uti
patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in ui et armis et operibus erat.
Vndique aggeres haud facili aditu ad moenia admouebantur. Aries ex ea parte quam
Romani oppugnabant aliquantum muri diruerat; in quem locum, quia nudatus
munimento erat, protegendum armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium
inter eos ac Romanos ortum est. Ac primo multitudine facile expellebantur
Romani; adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec
dubium erat quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri fuerint. Transfugarum
Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu metu poenae a
Romanis Philippum secuta, pars nauales socii relictis nuper classibus ad spem
honoratioris militiae transgressi: hos desperata salus, si Romani uicissent, ad
rabiem magis quam audaciam accendebat. Promunturium est aduersus Sicyonem
Iunonis quam uocant Acraeam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum septem
fere milium passuum. Eo Philocles regius et ipse praefectus mille et quingentos
milites per Boeotiam duxit; praesto fuere ab Corintho lembi qui praesidium id
acceptum Lechaeum traicerent. Auctor erat Attalus incensis operibus omittendae
extemplo oppugnationis: pertinacius Quinctius in incepto perstabat. Is quoque ut
pro omnibus portis disposita uidet praesidia regia nec facile erumpentium
impetus sustineri posse, in Attali sententiam concessit. Ita inrito incepto
dimissis Achaeis reditum ad naues est: Attalus Piraeum, Romani Corcyram
petierunt.
[32,24] Dum haec ab nauali exercitu geruntur, consul in Phocide ad Elatiam castris
positis primo conloquiis rem per principes Elatensium temptauit. Postquam nihil
esse in manu sua et plures ualidioresque esse regios quam oppidanos
respondebatur, tum simul ab omni parte operibus armisque urbem est adgressus.
Ariete admoto cum quantum inter {duas} turres muri erat prorutum cum ingenti
fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et cohors Romana per apertum recenti
strage iter inuasit, et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque
stationibus in eum qui premebatur impetu hostium locum concurrerunt. Eodem
tempore Romani et ruinas muri superuadebant et scalas ad stantia moenia
inferebant; et dum in unam partem oculos animosque hostium certamen auerterat,
pluribus locis scalis capitur murus armatique in urbem transcenderunt. Quo
tumultu audito territi hostes relicto quem conferti tuebantur loco in arcem
omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt. Ita urbe potitur consul; qua
direpta missis in arcem qui uitam regiis si inermes abire uellent, libertatem
Elatensibus pollicerentur fideque in haec data, post dies paucos arcem recipit.
[32,25] Ceterum aduentu in Achaiam Philoclis regii praefecti non Corinthus tantum
liberata obsidione sed Argiuorum quoque ciuitas per quosdam principes Philocli
prodita est temptatis prius animis plebis. Mos erat comitiorum die primo uelut
ominis causa praetores pronuntiare Iouem Apollinemque et Herculem: additum lege
erat ut his Philippus rex adiceretur. Cuius nomen post pactam cum Romanis
societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde
clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare,
donec cum ingenti adsensu nomen recitatum est. Huius fiducia fauoris Philocles
arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi- Larisam eam arcem
uocant - positoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum
arci forum uaderet, instructa acies ex aduerso occurrit. Praesidium erat
Achaeorum, nuper impositum, quingenti fere iuuenes delecti omnium ciuitatium;
Aenesidemus Dymaeus praeerat. Ad hos orator a praefecto regio missus qui
excedere urbe iuberet - neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod
Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad
Corinthum sustinuissent - primo nihil nec ducem nec ipsos mouit; post paulo, ut
Argiuos quoque armatos ex parte altera uenientes magno agmine uiderunt, certam
perniciem cernentes omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, uidebantur
subituri. Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuuentutis simul cum urbe amitteretur,
pactus a Philocle ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum
paucis clientibus non excessit. Missus a Philocle qui quaereret quid sibi
uellet. Nihil moto tantummodo, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio
creditae urbis moriturum se armatum respondit. Tum iussu praefecti a Thraecibus
coniecta tela interfectique omnes. Et post pactam inter Achaeos ac Romanos
societatem duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant.
Haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.
[32,26] In Gallia nihil sane memorabile ab Sex- Aelio consule gestum. Cum duos
exercitus in prouincia habuisset, unum retentum quem dimitti oportebat, cui L-
Cornelius proconsul praefuerat - ipse ei C- Heluium praetorem praefecit - ,
alterum quem in prouinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus
Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant,
consumpsit. Quemadmodum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem
seruilis prope tumultus est excitatus. Obsides Carthaginiensium Setiae
custodiebantur: cum iis ut principum liberis magna uis seruorum erat; augebant
eorum numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis captiua aliquot
nationis eius empta ex praeda mancipia. Cum coniurationem fecissent, missis ex
eo numero primum qui in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios seruitia
sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis qui Setiae prope diem futuri
erant spectaculo intentum populum adgredi statuerant, Setia per caedem et
repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare {non potueret} seruitia.
Huius rei tam foedae indicium Romam ad L- Cornelium Lentulum praetorem urbanum
delatum est. Serui duo ante lucem ad eum uenerunt atque ordine omnia quae acta
futuraque erant exposuerunt. Quibus domi custodiri iussis praetor senatu uocato
edoctoque quae indices adferrent, proficisci ad eam coniurationem quaerendam
atque opprimendam iussus, cum quinque legatis profectus obuios in agris
sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat. Hoc tumultuario dilectu duobus
milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus quo pergeret ignaris uenit. Ibi
raptim principibus coniurationis comprehensis fuga seruorum ex oppido facta est.
Dimissis deinde per agros qui uestigarent {profugos ---}. Egregia duorum opera
seruorum indicum et unius liberi fuit. Ei centum milia grauis aeris dari patres
iusserunt, seruis uicena quina milia aeris et libertatem: pretium eorum ex
aerario solutum est dominis. Haud ita multo post ex eiusdem coniurationis
reliquiis nuntiatum est seruitia Praeneste occupatura. Eo L- Cornelius praetor
profectus de quingentis fere hominibus qui in ea noxa erant supplicium sumpsit.
In timore ciuitas fuit obsides captiuosque Poenorum ea moliri. Itaque et Romae
uigiliae per uicos seruatae iussique circumire eas minores magistratus et
triumuiri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi; et circa
nomen Latinum a praetore litterae missae ut et obsides in priuato seruarentur
neque in publicum prodeundi facultas daretur et captiui ne minus decem pondo
compedibus uincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.
[32,27] Eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex
pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere quod Antiochus legatorum
Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset. Eadem aestate
equites ducenti et elephanti decem et tritici modium ducenta milia ab rege
Masinissa ad exercitum qui in Graecia erat peruenerunt. Item ex Sicilia
Sardiniaque magni commeatus et uestimenta exercitui missa. Siciliam M-
Marcellus, Sardiniam M- Porcius Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior
tamen in faenore coercendo habitus; fugatique ex insula faeneratores et sumptus
quos in cultum praetorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati. Sex-
Aelius consul ex Gallia comitiorum causa Romam cum redisset, creauit consules C-
Cornelium Cethegum et Q- Minucium Rufum. Biduo post praetorum comitia habita.
Sex praetores illo anno primum creati crescentibus iam prouinciis et latius
patescente imperio; creati autem hi: L- Manlius Volso C- Sempronius Tuditanus M-
Sergius Silus M- Heluius M- Minucius Rufus L- Atilius - Sempronius et Heluius ex
iis aediles plebis erant - ; curules aediles Q- Minucius Thermus et Ti.
Sempronius Longus. Ludi Romani eo anno quater instaurati.
[32,28] C- Cornelio et Q- Minucio consulibus omnium primum de prouinciis consulum
praetorumque actum. Prius de praetoribus transacta res quae transigi sorte
poterat: urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam
Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Heluius ulteriorem
est sortitus. Consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L- Oppius et
Q- Fuluius tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua prouincia Macedonia
esset neque ulla alia res maius bello impedimentum ad eam diem fuisset quam quod
uixdum incohatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior consul reuocaretur:
quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello; quaerendo regem et exercitum
eius Sulpicium maiorem partem anni absumpsisse; Villium congredientem cum hoste
infecta re reuocatum; Quinctium rebus diuinis Romae maiorem partem anni retentum
ita gessisse tamen res ut, si aut maturius in prouinciam uenisset aut hiems
magis sera fuisset, potuerit debellare: nunc prope in hiberna profectum ita
comparare dici bellum ut, nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima
uideatur. His orationibus peruicerunt ut consules in senatus auctoritate fore
dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. Permittentibus utrisque liberam
consultationem patres consulibus ambobus Italiam prouinciam decreuerunt, T-
Quinctio prorogarunt imperium donec successor ex senatus consulto uenisset.
Consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis qui
defecissent a populo Romano gererent. Quinctio in Macedoniam supplementum
decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum naualium milia tria.
Praeesse eidem cui praeerat classi L- Quinctius Flamininus iussus. Praetoribus
in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni
equites, ut dimitterent ueterem ex Hispaniis militem; et terminare iussi qua
ulterior citeriorue prouincia seruaretur. Macedoniae legatos P- Sulpicium et P-
Villium, qui consules in ea prouincia fuerant, adiecerunt.
[32,29] Priusquam consules praetoresque in prouincias proficiscerentur, prodigia
procurari placuit, quod aedes Volcani Summanique Romae et quod Fregenis murus et
porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus
biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obuios
aliquot laniauerant, Romae non in urbem solum sed in Capitolium penetrauerat
lupus. C- Atinius tribunus plebis tulit ut quinque coloniae in oram maritimam
deducerentur, duae ad ostia fluminum Volturni Liternique, una Puteolos, una ad
Castrum Salerni: his Buxentum adiectum; trecenae familiae in singulas colonias
iubebantur mitti. Tresuiri deducendis iis, qui per triennium magistratum
haberent, creati M- Seruilius Geminus Q- Minucius Thermus Ti. Sempronius Longus.
Dilectu rebusque aliis diuinis humanisque quae per ipsos agenda erant perfectis
consules ambo in Galliam profecti: Cornelius recta ad Insubres uia, qui tum in
armis erant Cenomanis adsumptis; Q- Minucius in laeua Italiae ad inferum mare
flexit iter Genuamque exercitu ducto ab Liguribus orsus bellum est. Oppida
Clastidium et Litubium, utraque Ligurum, et duae gentis eiusdem ciuitates
Celeiates Cerdiciatesque sese dediderunt; et iam omnia cis Padum praeter
Gallorum Boios, Iluates Ligurum sub dicione erant: quindecim oppida, hominum
uiginti milia esse dicebantur quae se dediderant. Inde in agrum Boiorum legiones
duxit.
[32,30] Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum iunxeratque se
Insubribus et Cenomanis, quod ita acceperant coniunctis legionibus consules rem
gesturos ut et ipsi conlatas in unum uires firmarent. Postquam fama accidit
alterum consulem Boiorum urere agros, seditio extemplo orta est: postulare Boi
ut laborantibus opem uniuersi ferrent, Insubres negare se sua deserturos. Ita
diuisae copiae Boisque in agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis
super amnis Minci ripam consederunt. Infra eum locum duo milia passuum et consul
Cornelius eidem flumini castra adplicuit. Inde mittendo in uicos Cenomanorum
Brixiamque quod caput gentis erat, ut satis comperit non ex auctoritate seniorum
iuuentutem in armis esse nec publico consilio Insubrum defectioni Cenomanos sese
adiunxisse, excitis ad se principibus id agere ac moliri coepit ut desciscerent
ab Insubribus Cenomani et sublatis signis aut domos redirent aut ad Romanos
transirent. Et id quidem impetrari nequiit: in id fides data consuli est ut in
acie aut quiescerent aut, si qua etiam occasio fuisset, adiuuarent Romanos. Haec
ita conuenisse Insubres ignorabant; suberat tamen quaedam suspicio animis labare
fidem sociorum. Itaque cum in aciem eduxissent, neutrum iis cornu committere
ausi ne, si dolo cessissent, rem totam inclinarent, post signa in subsidiis eos
locauerunt. Consul principio pugnae uouit aedem Sospitae Iunoni si eo die hostes
fusi fugatique fuissent: a militibus clamor sublatus compotem uoti consulem se
facturos, et impetus in hostes est factus. Non tulerunt Insubres primum
concursum. Quidam et a Cenomanis terga repente in ipso certamine adgressis
tumultum ancipitem iniectum auctores sunt caesaque in medio quinque et triginta
milia hostium, quinque milia et ducentos uiuos captos, in iis Hamilcarem
Poenorum imperatorem, qui belli causa fuisset; signa militaria centum triginta
et carpenta supra ducenta. Multa oppida Gallorum, quae Insubrum defectionem
secuta erant, dediderunt se Romanis.
[32,31] Minucius consul primo effusis populationibus peragrauerat fines Boiorum,
deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperant sese, castris se tenuit
acie dimicandum cum hoste ratus. Nec Boi detrectassent pugnam, ni fama Insubres
uictos allata animos fregisset; itaque relicto duce castrisque dissipati per
uicos sua quisque ut defenderent, rationem gerendi belli hosti mutarunt. Omissa
enim spe per unam dimicationem rei decernendae rursus populari agros et urere
tecta uicosque expugnare coepit. Per eosdem dies Clastidium incensum. Inde in
Ligustinos Iluates, qui soli non parebant, legiones ductae. Ea quoque gens ut
Insubres acie uictos, Boios ita ut temptare spem certaminis non auderent
territos audiuit, in dicionem uenit. Litterae consulum amborum de rebus in
Gallia prospere gestis sub idem tempus Romam allatae. M- Sergius praetor urbanus
in senatu eas, deinde ex auctoritate patrum ad populum recitauit; supplicatio in
quadriduum decreta.
[32,32] Hiems iam eo tempore erat, et cum T- Quinctius capta Elatia in Phocide ac
Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est. Factio una Aetolos,
qui propiores erant, altera Romanos accersebat. Aetoli priores uenerunt; sed
opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque
in aduentum eius tenuit urbem. Arcem regium tenebat praesidium neque ut
decederent inde aut Opuntiorum minui aut auctoritate imperatoris Romani perpelli
potuerunt. Mora cur non extemplo oppugnarentur ea fuit quod caduceator ab rege
uenerat locum ac tempus petens conloquio. Id grauate regi concessum est, non
quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum
uideri bellum: necdum enim sciebat utrum successor sibi alter ex nouis
consulibus mitteretur an, quod summa ui ut tenderent amicis et propinquis
mandauerat, imperium prorogaretur; aptum autem fore conloquium credebat ut sibi
liberum esset uel ad bellum manenti uel ad pacem decedenti rem inclinare. In
sinu Maliaco prope Nicaeam litus elegere. Eo rex ab Demetriade cum quinque
lembis et una naue rostrata uenit: erant cum eo {duo} principes Macedonum et
Achaeorum exul, uir insignis, Cycliadas. Cum imperatore Romano rex Amynander
erat et Dionysodorus Attali legatus et Acesimbrotus praefectus Rhodiae classis
et Phaeneas princeps Aetolorum et Achaei duo, Aristaenus et Xenophon. Inter hos
Romanus {ad} extremum litus progressus, cum rex in proram nauis in ancoris
stantis processisset, 'commodius' inquit, 'si in terram egrediaris, ex propinquo
dicamus in uicem audiamusque'. Cum rex facturum se id negaret, 'quem tandem'
inquit Quinctius 'times?' Ad hoc ille superbo et regio animo: 'neminem equidem
timeo praeter deos immortales: non omnium autem credo fidei quos circa te uideo,
atque omnium minime Aetolis'. 'istuc quidem' ait Romanus 'par omnibus periculum
est qui cum hoste ad conloquium congrediuntur, si nulla fides sit.' 'non tamen'
inquit, 'Tite Quincti, par perfidiae praemium est, si fraude agatur, Philippus
et Phaeneas; neque enim aeque difficulter Aetoli praetorem alium ac Macedones
regem in meum locum substituant.'
[32,33] Secundum haec silentium fuit, cum Romanus eum aequum censeret priorem
dicere qui petisset conloquium, rex eius esse priorem orationem qui daret pacis
leges, non qui acciperet; tum Romanus: simplicem suam orationem esse; ea enim se
dicturum quae ni fiant nulla sit pacis condicio. Deducenda ex omnibus Graeciae
ciuitatibus regi praesidia esse, captiuos et transfugas sociis populi Romani
reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca quae post pacem in Epiro factam
occupasset, Ptolomaeo Aegypti regi reddendas urbes quas post Philopatoris
Ptolomaei mortem occupauisset. Suas populique Romani condiciones has esse;
ceterum et socium audiri postulata uerum esse. Attali regis legatus naues
captiuosque quae ad Chium nauali proelio capta essent, et Nicephorium Venerisque
templum quae spoliasset euastassetque, pro incorruptis restitui; Rhodii Peraean-
regio est continentis aduersus insulam, uetustae eorum dicionis - repetebant
postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in
Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris
restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque. Achaei Corinthum et Argos
repetebant. Praetor Aetolorum Phaeneas cum eadem fere quae Romani ut Graecia
decederetur postulasset redderenturque Aetolis urbes quae quondam iuris ac
dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Aetolorum Alexander,
uir ut inter Aetolos facundus. Iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi
putet eo conloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet: nec de pace cum
fide Philippum agere nec bella uera uirtute unquam gessisse. In conloquiis
insidiari et captare; in bello non congredi aequo campo neque signis conlatis
dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et uincentium praemia
uictum corrumpere. At non antiquos Macedonum reges, sed acie bellare solitos,
urbibus parcere quantum possent, quo opulentius haberent imperium. Nam de quorum
possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter bellum relinquere, quod
consilium esse? Plures priore anno sociorum urbes in Thessalia euastasse
Philippum quam omnes qui unquam hostes Thessaliae fuerint. Ipsis quoque Aetolis
eum plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso praetore et praesidio
Aetolorum occupasse eum; Cium, item suae dicionis urbem, funditus euertisse ac
delesse; eadem fraude habere eum Thebas Phthias Echinum Larisam Pharsalum.
[32,34] Motus oratione Alexandri Philippus nauem ut exaudiretur propius terram
adplicuit. Orsum eum dicere, in Aetolos maxime, uiolenter Phaeneas interfatus
non in uerbis rem uerti ait: aut bello uincendum aut melioribus parendum esse.
'apparet id quidem' inquit Philippus 'etiam caeco', iocatus in ualetudinem
oculorum Phaeneae; et erat dicacior natura quam regem decet, et ne inter seria
quidem risu satis temperans. Indignari inde coepit Aetolos tamquam Romanos
decedi Graecia iubere, qui quibus finibus Graecia sit dicere non possent; ipsius
enim Aetoliae Agraeos Apodotosque et Amphilochos, quae permagna eorum pars sit,
Graeciam non esse. 'an quod a sociis eorum non abstinuerim iustam querellam
habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem seruent ut aduersus socios ipsi
suos publica tantum auctoritate dempta iuuentutem suam militare sinant, et
contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant? Neque ego
Cium expugnaui, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuui; et Lysimachiam
ab Thracibus uindicaui, sed quia me necessitas ad hoc bellum a custodia eius
auertit Thraces habent. Et Aetolis haec; Attalo autem Rhodiisque nihil iure
debeo: non enim a me sed ab illis principium belli ortum est. Romanorum autem
honoris causa et Peraean Rhodiis et naues Attalo cum captiuis qui comparebunt
restituam. Nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, quid
restitui ea postulantibus respondeam nisi, quo uno modo siluae lucique caesi
restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum - quoniam haec inter
se reges postulare et respondere placet.' extrema eius oratio aduersus Achaeos
fuit, in qua orsus ab Antigoni primum suis deinde erga gentem eam meritis,
recitari decreta eorum iussit omnes diuinos humanosque honores complexa atque
eis obiecit recens decretum quo ab se desciuissent; inuectusque grauiter in
perfidiam eorum Argos tamen se iis redditurum dixit: de Corintho cum imperatore
Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul utrum iisne urbibus
decedere se aequum censeat quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis
etiam quas a maioribus suis accepisset.
[32,35] Parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol
esset, dilato in posterum diem conloquio Philippus in stationem ex qua profectus
erat, Romani sociique in castra redierunt. Quinctius postero die ad Nicaeam - is
enim locus placuerat - ad constitutum tempus uenit: Philippus nullus usquam nec
nuntius ab eo per aliquot horas ueniebat, et iam desperantibus uenturum repente
apparuerunt naues. Atque ipse quidem cum tam grauia et indigna imperarentur
inopem consilii diem se consumpsisse deliberando aiebat: uolgo credebant de
industria rem in serum tractam ne tempus dari posset Achaeis Aetolisque ad
respondendum, et eam opinionem ipse adfirmauit petendo ut submotis aliis, ne
tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso
imperatore Romano liceret sibi conloqui. Id primo non acceptum, ne excludi
conloquio uiderentur socii, dein cum haud absisteret petere, ex omnium consilio
Romanus imperator cum Ap- Claudio tribuno militum ceteris submotis ad extremum
litus processit: rex cum duobus quos pridie adhibuerat in terram est egressus.
Ibi cum aliquamdiu secreto locuti essent, quae acta Philippus ad suos rettulerit
minus compertum est; Quinctius haec rettulit ad socios: Romanis eum cedere tota
Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captiui; Attalo naues et cum iis
captos nauales socios, Rhodiis regionem quam Peraean uocant reddere, Iaso et
Bargyliis non cessurum; Aetolis Pharsalum Larisamque reddere, Thebas non
reddere; Achaeis non Argis modo sed etiam Corintho cessurum. Nulli omnium
placere partium quibus cessurus aut non cessurus esset destinatio: plus enim
amitti in iis quam adquiri nec unquam, nisi tota deduxisset Graecia praesidia,
causas certaminum defore.
[32,36] Cum haec toto ex concilio certatim omnes uociferarentur, ad Philippum
quoque procul stantem uox est perlata. Itaque a Quinctio petit ut rem totam in
posterum diem differret: profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi
passurum. Litus ad Thronium conloquio destinatur. Eo mature conuentum est. Ibi
Philippus primum et Quinctium et omnes qui aderant rogare ne spem pacis turbare
uellent, postremo petere tempus quo legatos mittere Romam ad senatum posset: aut
iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges
pacis accepturum. Id ceteris haudquaquam placebat: nec enim aliud quam moram et
dilationem ad colligendas uires quaeri; Quinctius uerum id futurum fuisse dicere
si aestas et tempus rerum gerendarum esset: nunc hieme instante nihil amitti
dato spatio ad legatos mittendos; nam neque sine auctoritate senatus ratum
quicquam eorum fore quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari dum bello
necessariam quietem ipsa hiems daret senatus auctoritatem posse. In hanc
sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt; indutiisque datis in duos
menses et ipsos mittere singulos legatos ad senatum edocendum ne fraude regis
caperetur placuit; additum indutiarum pacto ut regia praesidia Phocide ac
Locride extemplo deducerentur. Et ipse Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum
Athamanum regem, ut speciem legationi adiceret, et Q- Fabium - uxoris Quincti
sororis filius erat - et Q- Fuluium et Ap. Claudium misit.
[32,37] Vt uentum Romam est, prius sociorum legati quam regis auditi sunt. Cetera
eorum oratio conuiciis regis consumpta est: mouerunt eo maxime senatum
demonstrando maris terrarumque regionis eius situm ut omnibus appareret si
Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret,
non posse liberam Graeciam esse et ipsum Philippum non contumeliosius quam
uerius compedes eas Graeciae appellare. Legati deinde regis intromissi; quibus
longiorem exorsis orationem breuis interrogatio cessurusne iis tribus urbibus
esset sermonem incidit, cum mandati sibi de iis nominatim negarent quicquam. Sic
infecta pace regii dimissi: Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum.
Cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse uictoriae quam pacis
auidior neque conloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam quam quae
omni Graecia decedi nuntiaret admissurum dixit.
[32,38] Philippus cum acie decernendum uideret et undique ad se contrahendas uires,
maxime de Achaiae urbibus, regionis ab se diuersae, et magis tamen de Argis quam
de Corintho sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum tyranno uelut
fiduciariam dare ut uictori sibi restitueret, si quid aduersi accidisset ipse
haberet, Philocli, qui Corintho Argisque praeerat, scribit ut tyrannum ipse
conueniret. Philocles praeterquam quod iam ueniebat cum munere adicit, ad pignus
futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio
coniungere uelle. Tyrannus primo negare aliter urbem eam se accepturum nisi
Argiuorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset, deinde, ut
frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos etiam nomen tyranni
audiuit, causam se spoliandi eos nactum ratus, tradere ubi uellet urbem
Philoclen iussit. Nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus: prima
luce occupata omnia superiora loca portaeque clausae. Paucis principum inter
primum tumultum elapsis, eorum absentium direptae fortunae; praesentibus aurum
atque argentum ablatum, pecuniae imperatae ingentes. Qui non cunctanter
contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi; quos occulere aut
retrahere aliquid suspicio fuit, in seruilem modum lacerati atque extorti.
Contione inde aduocata rogationes promulgauit, unam de tabulis nouis, alteram de
agro uiritim diuidendo, duas faces nouantibus res ad plebem in optimates
accendendam.
[32,39] Postquam in potestate Argiuorum ciuitas erat, nihil eius memor tyrannus a
quo eam ciuitatem et in quam condicionem accepisset, legatos Elatiam ad
Quinctium et {ad} Attalum Aeginae hibernantem mittit qui nuntiarent Argos in
potestate sua esse: eo si ueniret Quinctius ad conloquium, non diffidere sibi
omnia cum eo conuentura. Quinctius ut eo quoque praesidio Philippum nudaret cum
adnuisset se uenturum, mittit ad Attalum ut ab Aegina Sicyonem sibi occurreret;
ipse ab Anticyra decem quinqueremibus quas iis forte ipsis diebus L- Quinctius
frater eius adduxerat ex hibernis Corcyrae Sicyonem tramisit. Iam ibi Attalus
erat; qui cum tyranno ad Romanum imperatorem, non Romano ad tyrannum eundum
diceret, in sententiam suam Quinctium traduxit ne in urbem ipsam Argos iret.
Haud procul urbe Mycenica uocatur: in eo loco ut congrederentur conuenit.
Quinctius cum fratre et tribunis militum paucis, Attalus cum regio comitatu,
Nicostratus Achaeorum praetor cum auxiliaribus paucis uenit. Tyrannum ibi cum
omnibus copiis opperientem inuenerunt. Progressus armatus cum satellitibus
armatis est in medium fere interiacentis campi: inermis Quinctius cum fratre et
duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex
purpuratis latus cingebant. Initium sermonis ab excusatione tyranni ortum quod
armatus ipse armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque
cerneret, in conloquium uenisset: neque enim se illos timere dixit sed exules
Argiuorum. Inde ubi de condicionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas
postulare res, unam ut bellum cum Achaeis finiret, alteram ut aduersus Philippum
mitteret secum auxilia. Ea se missurum dixit; pro pace cum Achaeis indutiae
impetratae, donec bellum cum Philippo finiretur.
[32,40] De Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, cum fraude Philoclis
proditam urbem ui ab eo teneri argueret, ille ab ipsis Argiuis se defenderet
accitum. Contionem rex Argiuorum postulabat ut id sciri posset, nec tyrannus
abnuere; sed deductis ex urbe praesidiis liberam contionem non immixtis
Lacedaemoniis declaraturam quid Argiui uellent praeberi debere dicebat rex:
tyrannus negauit deducturum. Haec disceptatio sine exitu fuit. De conloquio
discessum sescentis Cretensibus ab tyranno datis Romano indutiisque inter
Nicostratum praetorem Achaeorum et Lacedaemoniorum tyrannum in quattuor menses
factis. Inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum Cretensium
cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis appareret tyrannum a Philippo
descissehilocles et ipse ad imperatorem Romanum in conloquium uenit hortantique
ut extemplo transiret urbemque traderet ita respondit ut distulisse rem magis
quam negasse uideretur. A Corintho Quinctius Anticyram traiecit, inde fratrem ad
temptandam Acarnanum gentem misit. Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. Ibi
et ciuitas nouis honoribus ueteres regis honores auxit et rex ad id quod sacrum
Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque ne sine aliqua
munificentia praeteriret ciuitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti
dono dedit et decem milia medimnum frumenti; atque ita Cenchreas ad naues redit.
Et Nabis firmato praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse uiros
spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit. Ea nunc singulas
inlustres, nunc simul plures genere inter se iunctas domum accersendo
blandiendoque ac minando non aurum modo iis sed postremo uestem quoque mundumque
omnem muliebrem ademit.
|