[33,0] LIBER XXXIII.
[33,1] Haec per hiemem gesta. initio autem ueris Quinctius Attalo Elatiam excito
Boeotorum gentem incertis ad eam diem animis fluctuantem dicionis suae facere
cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est
Boeotiae, posuit castra. inde postero die {cum} unius signi militibus et Attalo
legationibusque quae frequentes undique conuenerant pergit ire ad urbem, iussis
legionis hastatis - ea duo milia militum erant - sequi se mille passuum interuallo
distantibus. ad medium ferme uiae Boeotorum praetor Antiphilus obuius fuit;
cetera multitudo e muris aduentum imperatoris Romani regisque prospeculabatur.
rara arma paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes procul
anfractus uiarum uallesque interiectae occulebant. cum iam adpropinquaret urbi,
uelut obuiam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat: causa erat morae
ut hastati consequerentur. oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum
confestim agmen armatorum non ante quam ad hospitium imperatoris uentum est
conspexere. tum uelut prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque
obstipuerunt omnes; et apparebat nihil liberae consultationis concilio quod in
diem posterum indictum erat Boeotis relictum esse. texerunt dolorem quem et
nequiquam et non sine periculo ostendissent.
[33,2] In concilio Attalus primus uerba fecit. orsus a maiorum suorum suisque et
communibus in omnem Graeciam et propriis in Boeotorum gentem meritis, senior iam
et infirmior quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit; et
dum regem auferunt reficiuntque parte membrorum captum, paulisper contio
intermissa est. Aristaenus inde Achaeorum praetor eo cum maiore auctoritate
auditus quod non alia quam quae Achaeis suaserat Boeotis suadebat. pauca ab ipso
Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente uerbis.
rogatio inde a Plataeensi Dicaearcho lata recitataque {de societate} cum Romanis
iungenda, nullo contra dicere audente, omnium Boeotiae ciuitatum suffragiis
accipitur iubeturque. concilio dimisso Quinctius tantum Thebis moratus quantum
Attali repens casus coegit, postquam non uitae praesens periculum uis morbi
attulisse sed membrorum debilitatem uisa est, relicto eo ad curationem
necessariam corporis, Elatiam unde profectus erat redit, Boeotis quoque sicut
prius Achaeis ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo
relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod reliquum belli
erat conuersis.
[33,3] Philippus quoque primo uere, postquam legati ab Roma nihil pacati
rettulerant, dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia
iuniorum. absumpserant enim per multas iam aetates continua bella Macedonas;
ipso quoque regnante et naualibus bellis aduersus Rhodios Attalumque et
terrestribus aduersus Romanos ceciderat magnus numerus. ita et tirones ab
sedecim annis milites scribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus modo
quicquam reliqui roboris erat, ad signa reuocabantur. ita suppleto exercitu
secundum uernum aequinoctium omnes copias Dium contraxit ibique statiuis positis
exercendo cotidie milite hostem opperiebatur. et Quinctius per eosdem ferme dies
ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas peruenit. ibi
concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit consultantium quantis auxiliis
Romanum ad bellum sequerentur. cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea
Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica
auxilia opperiebatur. nihil morati Aetoli sunt: Phaenea duce sex milia peditum
cum equitibus quadringentis uenerunt. ne dubium esset quid expectasset,
confestim Quinctius mouit castra. transgresso in Phthioticum agrum quingenti
Gortynii Cretensium, duce Cydante, et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu
se coniunxere, nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et
mille.
Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset
certamen, adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum
uirtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea quae tum
maxime animos terrebant quibusque {erigi} ad aliquam spem poterant uenit.
[33,4] Acceptae ad Aoum flumen in angustiis cladi iterum a Macedonum phalange ad
Atragem ui pulsos Romanos opponebat: et illic tamen, ubi insessas fauces Epiri
non tenuissent, primam culpam fuisse eorum qui neglegenter custodias seruassent,
secundam in ipso certamine leuis armaturae mercennariorumque militum; Macedonum
uero phalangem et tunc stetisse et loco aequo iustaque pugna semper mansuram
inuictam. decem et sex milia militum haec fuere, robur omne uirium eius regni;
ad hoc duo milia caetratorum, quos peltastas appellant, Thracumque et
Illyriorum - Tralles est nomen genti - par numerus, bina milia erant, et mixti ex
pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti et duo
milia equitum. cum iis copiis rex hostem opperiebatur. Romanis ferme par numerus
erat; qui tum copiis tantum quod Aetoli accesserant superabant.
[33,5] Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum mouisset, spem nactus per Timonem
principem ciuitatis prodi urbem, cum paucis equitum leuisque armaturae ad muros
successit. ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum erumpentibus sed
periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in
tempore subuenissent. et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis
quidem amplius temptandae in praesentia conatu absistit; ceterum satis gnarus
iam in Thessalia regem esse, nondum comperto quam in regionem uenisset, milites
per agros dimissos uallum caedere et parare iubet.
Vallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec
ad ipsius munitionis firmamentum aptauerunt; nam et maiores et magis ramosas
arbores caedebant quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante
obiectis saepsissent, facilis molitio eorum ualli erat. nam et quia rari
stipites magnarum arborum eminebant multique et ualidi rami praebebant quod
recte manu caperetur, duo aut summum tres iuuenes conixi arborem unam
euellebant, qua euulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod
obmolirentur. Romanus leues et bifurcos plerosque et trium aut cum plurimum
quattuor ramorum uallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat plures
simul apte miles; et ita densos obfigunt implicantque ramis ut neque {quis
cuiusque palmae stipes neque} quae cuiusque stipitis palma sit peruideri possit;
et adeo acuti aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam manum non
relinquunt ut neque prehendi quod trahatur neque trahi, cum inter se innexi rami
uinculum in uicem praebeant, possit; et si euulsus forte est unus, nec loci
multum aperit et alium reponere perfacile est.
[33,6] Quinctius postero die uallum secum ferente milite ut paratus omni loco
castris ponendis esset, progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum
consedisset, speculatum in qua parte Thessaliae hostis esset quidue pararet
misit. circa Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras
mouisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit
et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. inde postero die cum expediti
utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme interuallo
ab iugo quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, constiterunt,
nuntios in castra remissos qui quid sibi, quoniam praeter spem hostis
occurrisset, faciendum esset consulerent, quieti opperientes. et illo quidem die
nullo inito certamine in castra reuocati sunt; postero die circa eosdem tumulos
equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in
castra compulsi sunt. magnum utrisque impedimentum ad rem gerendam fuit ager
consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera
maceriis et quibusdam locis interclusa. itaque pariter ducibus consilium fuit
excedendi ea regione, et uelut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, Philippus
spe frumentandi inde, Romanus ut praegressus corrumperet hosti frumenta. per
diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco
agmina ierunt. Romani {ad} Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem
Onchestum posuit castra. ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod
uocant Scotusaei agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae posuisset
castra, aut hi aut illi ubi hostis esset satis compertum habuerunt. tertio die
primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima Romanos metu insidiarum
tenuit.
[33,7] Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus in terram demissis
nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam densa caligo occaecauerat diem ut
neque signiferi uiam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores
uagum uelut errore nocturno turbaretur. supergressi tumulos qui Cynoscephalae
uocantur, relicta ibi statione firma peditum equitumque, posuerunt castra.
Romanus iisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen ubi
hostis esset decem turmas equitum et mille pedites misit monitos ut ab insidiis,
quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, praecauerent. ubi uentum
ad insessos tumulos est, pauore mutuo iniecto uelut torpentes quieuerunt; dein
nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato uisu
consedit, non diutius certamine abstinuere. principio a paucis procurrentibus
lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum
haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi
sese, quingenti equites et duo milia peditum, maxime Aetolorum, cum duobus
tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt, uersaque fortuna
Macedones laborantes opem regis per nuntios implorabant. rex, ut qui nihil minus
illo die propter offusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte
hominum omnis generis pabulatum missa, aliquamdiu inops consilii trepidauit;
deinde, postquam nuntii instabant, et iam iuga montium detexerat nebula, et in
conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi loco se
magis quam armis tutantes, committendam rerum summam in discrimen utcumque
ratus, ne partis indefensae iactura fieret, Athenagoram ducem mercede
militantium cum omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum ac
Thessalorum mittit. eorum aduentu depulsi ab iugo Romani non ante restiterunt
quam in planiorem uallem peruentum est. ne effusa detruderentur fuga plurimum in
Aetolis equitibus praesidii fuit. is longe tum optimus eques in Graecia erat;
pedite inter finitimos uincebantur.
[33,8] Laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super alios
recurrentes ex proelio clamarent fugere pauidos Romanos, inuitum et cunctabundum
et dicentem {Philippum} temere fieri, non locum sibi placere, non tempus,
perpulit ut educeret omnes copias in aciem. idem et Romanus, magis necessitate
quam occasione pugnae inductus, fecit. dextrum cornu elephantis ante signa
instructis in subsidiis reliquit; laeuo cum omni leui armatura in hostem uadit,
simul admonens cum iisdem Macedonibus pugnaturos quos ad Epiri fauces, montibus
fluminibusque saeptos, uicta naturali difficultate locorum expulissent acieque
expugnassent, cum iis quos P- Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordaeam aditum
uicissent: fama stetisse, non uiribus Macedoniae regnum; eam quoque famam tandem
euanuisse. iam peruentum ad suos in ima ualle stantes erat, qui aduentu
exercitus imperatorisque pugnam renouant impetuque facto rursus auertunt hostem.
Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus,
quam phalangem uocabant, prope cursu ad hostem uadit; Nicanori, ex purpuratis
uni, ut cum reliquis copiis confestim sequatur imperat. primo, ut in iugum
euasit et iacentibus ibi paucis armis corporibusque hostium proelium eo loco
fuisse pulsosque inde Romanos et pugnari prope castra hostium uidit, ingenti
gaudio est elatus; mox refugientibus suis et terrore uerso paulisper incertus an
in castra reciperet copias trepidauit; deinde ut adpropinquabat hostis et,
praeterquam quod caedebantur auersi nec nisi defenderentur seruari poterant, ne
ipsi quidem in tuto iam receptus erat, coactus nondum adsecuta parte suorum
periculum summae rerum facere, equites leuemque armaturam qui in proelio fuerant
dextero in cornu locat iuxta caetratos, Macedonum phalangem hastis positis,
quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere iubet. simul ne facile
perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus
duplicat, ut longa potius quam lata acies esset; simul et densari ordines
iussit, ut uir uiro, arma armis iungerentur.
[33,9] Quinctius iis qui in proelio fuerant inter signa et ordines acceptis tuba
dat signum. raro alias tantus clamor dicitur in principio pugnae exortus; nam
forte utraque acies simul conclamauere nec solum qui pugnabant sed subsidia
etiam quique tum maxime in proelium ueniebant. dextero cornu rex loci plurimum
auxilio, ex iugis altioribus pugnans, uincebat; sinistro tum cum maxime
adpropinquante phalangis parte quae nouissimi agminis fuerat, sine ullo ordine
trepidabatur; media acies, quae propior dextrum cornu erat, stabat spectaculo
uelut nihil ad se pertinentis pugnae intenta. phalanx, quae uenerat agmen magis
quam acies aptiorque itineri quam pugnae, uixdum in iugum euaserat. in hos
incompositos Quinctius, quamquam pedem referentes in dextro cornu suos cernebat,
elephantis prius in hostem actis impetum facit, ratus partem profligatam cetera
tracturam. non dubia res fuit; extemplo terga uertere Macedones, terrore primo
bestiarum auersi. et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis
militum ex tempore capto consilio cum uiginti signorum militibus, relicta ea
parte suorum quae haud dubie uincebat, breui circuitu dextrum cornu hostium
auersum inuadit. nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad
communem omnium in tali re trepidationem accessit quod phalanx Macedonum
grauis atque immobilis nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo
ante pedem referentes tunc ultro territis instabant patiebantur. ad hoc loco
etiam premebantur, quia iugum ex quo pugnauerant dum per procliue pulsos
insequuntur tradiderant hosti ad terga sua circumducto. paulisper in medio
caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam.
[33,10] Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter
ceteros cepit {unde} specularetur quae in laeua parte suorum fortuna esset;
deinde postquam fugam effusam animaduertit et omnia circa iuga signis atque
armis fulgere, tum et ipse acie excessit. Quinctius cum institisset cedentibus,
repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, quidnam pararent incertus
paulisper nouitate rei constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse
Macedonum tradentium sese, parcere uictis in animo habebat. ceterum ab ignaris
militibus omissam ab hoste pugnam et quid imperator uellet impetus in eos est
factus et primis caesis ceteri in fugam dissipati sunt. rex effuso cursu Tempe
petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos si qui proelio
superessent. Romani uictores in castra hostium spe praedae {inrumpunt}: ea magna
iam {ex parte} direpta ab Aetolis inueniunt. caesa eo die octo milia hostium,
{quinque} capta; ex uictoribus septingenti ferme ceciderunt. si Valerio qui
credat omnium rerum immodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die
sunt caesa, capta - ibi modestius mendacium est - quinque milia septingenti, signa
militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta milia
hostium caesa scribit, capta quattuor milia et trecentos. nos non minimo
potissimum numero credidimus sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem
cum omnium Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum.
[33,11] Philippus collectis ex fuga qui uariis casibus pugnae dissipati uestigia
eius secuti fuerant missisque Larisam ad commentarios regios comburendos ne in
hostium uenirent potestatem, in Macedoniam concessit. Quinctius captiuis
praedaque {partim} uenumdatis partim militi concessis Larisam est profectus,
hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidue pararet. caduceator eo
regius uenit, specie ut indutiae essent donec tollerentur ad sepulturam qui in
acie cecidissent, re uera ad petendam ueniam legatis mittendis. utrumque ab
Romano impetratum. adiecta etiam illa uox, bono animo esse regem ut iuberet,
quae maxime Aetolos offendit iam tumentes querentesque mutatum uictoria
imperatorem: ante pugnam omnia magna paruaque communicare cum sociis solitum,
nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere; cum
Philippo iam gratiae priuatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli
exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se uertat. et haud dubie
decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur ignorabant. donis regis
imminere credebant inuicti ab ea cupiditate animi uirum; sed et suscensebat non
immerito Aetolis ob insatiabilem auiditatem praedae et adrogantiam eorum,
uictoriae gloriam in se rapientium, quae uanitate sua omnium aures offendebat,
et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae
dominos cernebat. ob eas causas multa sedulo ut uiliores leuioresque apud omnes
essent et uiderentur faciebat.
[33,12] Indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum
conloquium; cuius priusquam tempus ueniret, in consilium aduocauit socios.
rettulit quas leges pacis placeret dici. Amynander Athamanum rex paucis
sententiam absoluit: ita componendam pacem esse ut Graecia etiam absentibus
Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset. Aetolorum asperior
oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere
quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia, falli
aiunt eum tota re si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se
credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque
procliuia esse si fortuna uti uellet. ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris
Romanorum memorem aut sibi ipsis conuenientem sententiam dixisse; et illos
prioribus omnibus conciliis conloquiisque {et} de condicionibus pacis semper,
{non} ut ad internecionem bellaretur disseruisse, et Romanos praeter
uetustissimum morem uictis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse
pace Hannibali et Carthaginiensibus data. omittere se Carthaginienses: cum
Philippo ipso quotiens uentum in conloquium? nec unquam ut cederet regno actum
esse. an quia uictus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste
infestis animis concurri debere: aduersus uictos mitissimum quemque animum
maximum habere. libertati Graeciae uideri graues Macedonum reges: si regnum
gensque tollatur, Thracas Illyrios Gallos deinde, gentes feras et indomitas, in
Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne proxima quaeque amoliendo maioribus
grauioribusque aditum ad se facerent. interfanti deinde Phaeneae praetori
Aetolorum testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox grauius eum
rebellaturum, 'desistite tumultuari' inquit 'ubi consultandum est: non iis
condicionibus inligabitur rex ut mouere bellum possit.'
[33,13] Hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces quae ferunt in Tempe - is
datus erat locus conloquio - uenit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum
frequens concilium. ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax
impetrari non poterat sua potius uoluntate omissis quam altercando
extorquerentur, quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab
sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit. quamquam
uel inimicissimis omnibus praeclusisse uocem uidebatur, Phaeneas tamen Aetolus
cunctis tacentibus 'quid? nobis' inquit, 'Philippe, reddisne tandem Pharsalum et
Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?' cum Philippus nihil morari
diceret quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos
orta est de Thebis; nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius
dicebat, quod integris rebus exercitu ab se admoto uocati in amicitiam, cum
potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae
praeposuissent; Phaeneas et pro societate belli quae ante bellum habuissent
restitui Aetolis aequum censebat et ita in foedere primo cautum esse ut belli
praeda rerum quae ferri agique possent Romanos, ager urbesque captae Aetolos
sequerentur. 'uos' inquit 'ipsi' Quinctius 'societatis istius leges rupistis quo
tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis. quae si maneret, captarum
tamen urbium illa lex foret: Thessaliae ciuitates sua uoluntate in dicionem
nostram uenerunt.' haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non {in}
praesentia modo grauia auditu sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo
cladium iis fuerunt. cum Philippo ita conuenit ut Demetrium filium et quosdam ex
amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret
legatos: ad eam rem quattuor mensum indutiae essent. si pax non impetrata ab
senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est. causa Romano
imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae pacis quam quod Antiochum
bellum transitumque in Europam moliri constabat.
[33,14] Eodem tempore atque, ut quidam tradidere, eodem die ad Corinthum Achaei
ducem regium Androsthenem iusto proelio fuderunt. eam urbem pro arce habiturus
Philippus aduersus Graeciae ciuitates et principes inde euocatos per speciem
conloquendi quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent retinuerat pro
obsidibus, et praeter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum
octingentos, quot iam ante ibi fuerant, mille Macedonum eo miserat et mille ac
ducentos Illyrios Thracasque et Cretenses, qui in utraque parte militabant,
octingentos. his additi Boeoti Thessalique et Acarnanes mille, scutati omnes, et
{septingenti ex} ipsorum Corinthiorum iuuentute, impleta ut essent sex milia
armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie decernendi. Nicostratus praetor
Achaeorum Sicyone erat cum duobus milibus peditum, centum equitibus, sed imparem
se et numero et genere militum cernens moenibus non excedebat. regiae copiae
peditum equitumque uagae Pellenensem et Phliasium et Cleonaeum agrum
depopulabantur; postremo exprobrantes metum hosti in fines Sicyoniorum
transcendebant, nauibus etiam circumuecti omnem oram Achaiae uastabant. cum id
effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius etiam facerent,
Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas ciuitates
nuntium occultum mittit quo die et quot ex quaque ciuitate armati ad
Apelaurum - Stymphaliae terrae is locus est - conuenirent. omnibus ad diem
edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas
insciis omnibus quid pararet peruenit. erant autem cum eo quinque milia peditum,
ex quibus -armaturae leuis, et trecenti equites. cum iis copiis, dimissis qui
specularentur quam in partem hostes effunderent sese, opperiebatur.
[33,15] Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam - amnis est
Corinthium {et} Sicyonium interfluens agrum - castra locat. ibi partem dimidiam
exercitus dimissam - trifariam diuisit - et omnes equites discurrere ad
depopulandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet. haec tria
diuersa agmina discessere. quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est,
extemplo ualidam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum per quem
transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus ut praegrederentur
locatis, ipse confestim agmine duplici sequitur. parte una mercennarii milites
ibant cum leui armatura, altera clipeati; id in illarum gentium exercitibus
robur erat. iam haud procul castris aberant pedites equitesque, et Thracum
quidam in uagos palatosque per agros hostes impetum fecerant, cum repens terror
castris infertur. trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus
ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos uidisset, ab Cleonis quidem
accessuros nunquam credidisset. reuocari tuba iubet uagos a castris dilapsos;
ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus
super flumen instruit aciem. ceterae copiae uix conligi atque instrui cum
potuissent, primum hostium impetum non tulerunt. Macedones et maxime omnium
frequentes ad signa fuerant et diu ancipitem uictoriae spem fecerunt; postremo
fuga ceterorum nudati, cum duae iam acies hostium ex diuerso, leuis armatura ab
latere, clipeati caetratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo
rettulere pedem, deinde impulsi terga uertunt et plerique abiectis armis, nulla
spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt. Nicostratus mercennariis
militibus ad hos persequendos, equitibus Thracumque auxiliis in populatores agri
Sicyonii missis magnam utrobique caedem edidit, maiorem prope quam in proelio
ipso. ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi
partim omniumque ignari ad castra reuertentes in hostium stationes tamquam in
suas inlati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam
passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumuenirentur. ceciderunt
eo die mille et quingenti, capti trecenti. Achaia omnis magno liberata metu.
[33,16] Priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L- Quinctius Corcyram excitis
Acarnanum principibus, quae sola Graeciae gentium in societate Macedonum
manserat, initium quoddam ibi motus fecit. duae autem maxime causae eos
tenuerant in amicitia regis, una fides insita genti, altera metus odiumque
Aetolorum. concilium Leucadem indictum est. eo neque cuncti conuenere Acarnanum
populi nec {in} iis qui conuenerant idem placuit; sed duo principes et
magistratus peruicerunt ut priuatum decretum Romanae societatis fieret. id omnes
qui afuerant aegre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo
principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum
Romanae societatis ualuerunt sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis
ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio
damnarentur et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium
abrogaretur. rem temerariam sed euentu prosperam damnati fecerunt. suadentibus
namque amicis cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, statuerunt
offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati quod casus tulisset.
cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium,
silentium mox a uerecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis
fortunae ortum est. potestate quoque dicendi facta principio suppliciter,
procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda uentum est, cum tanta fiducia
quantum innocentia dabat disseruerunt; postremo ultro aliquid etiam queri et
castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos ut
omnia quae in eos decreta erant frequentes tollerent neque eo minus redeundum in
societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.
[33,17] Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat eoque in concilium
omnes populi conueniebant. itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum
Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum quod
uocant naues adplicuit. inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus
expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos
posse. postquam pacati nihil ostendebatur, tum uineas turresque erigere et
arietem admouere muris coepit.
Acarnania uniuersa inter Aetoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare
Siculum spectat. Leucadia nunc insula est, uadoso freto quod perfossum manu est
ab Acarnania diuisa; tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus
cohaerens Acarnaniae; quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae
haud amplius centum et uiginti. in iis angustiis Leucas posita est, colli
adplicata uerso in orientem et Acarnaniam; ima urbis plana sunt, iacentia ad
mare, quo Leucadia ab Acarnania diuiditur. inde terra marique expugnabilis est;
nam et uada sunt stagno similiora quam mari et campus terrenus omnis operique
facilis. itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri;
sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium
animi. die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere quae patefacta
ruinis erant, proelia impigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus
tutari; diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent ni exules quidam
Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent. eos tamen ex
superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto
proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. interim et scalis capta multis locis
moenia et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem; iamque ipse
legatus magno agmine circumuenerat pugnantes. tum pars in medio caesi, pars
armis abiectis dediderunt sese uictori. et post dies paucos audito proelio quo
ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes Acarnaniae populi in dicionem legati
uenerunt.
[33,18] Iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad uindicandam
a Philippo continentis regionem - Peraean uocant - possessam a maioribus suis,
Pausistratum praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octingentis
fere armatis ex uario genere auxiliorum collectis miserunt: Galli et Mniesutae
et Pisuetae et Tarmiani et Theraei ex Peraea et Laudiceni ex Asia erant. cum iis
copiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris
regiis qui Therae erant occupauit. in tempore et ad {id} ipsum excitum auxilium,
mille Achaei pedites cum centum equitibus superuenerunt; Theoxenus iis praeerat.
Dinocrates regius praefectus reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa
Tendeba mouet, inde ad alterum castellum item Stratonicensis agri - Astragon
uocant - ; omnibusque eo praesidiis, quae multifariam disiecta erant, deuocatis
et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant,
ducere pergit. nec Rhodii pugnam detractauerunt. ita castris in propinquo
locatis extemplo in aciem descensum est. Dinocrates quingentos Macedonas dextro
cornu, laeuo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorum - Cares
maxime erant - praesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares
Thracumque. Rhodii Achaeos dextro cornu, sinistro mercennarios milites, lectam
peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites
leuisque armaturae quod erat cornibus circumiectum. eo die steterunt tantum
acies utraque super ripam qui tenui tum aqua interfluebat torrentis paucisque
telis emissis in castra receperunt sese. postero die eodem ordine instructi
maius aliquanto proelium quam pro numero edidere pugnantium. neque enim plus
terna milia peditum fuere et centeni ferme equites; ceterum non numero tantum
nec armorum genere sed animis quoque paribus et aequa spe pugnarunt. Achaei
primi torrente superato in Agrianas impetum fecerunt; deinde tota prope cursu
transgressa amnem acies est. diu anceps pugna stetit. numero Achaei, mille ipsi,
quadringentos loco pepulere; inclinato deinde laeuo cornu in dextrum omnes
conisi. Macedones usque dum ordines et ueluti stipata phalanx constabat moueri
nequiuerunt; postquam laeuo latere nudato circumagere hastas in uenientem ex
transuerso hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se
fecerunt, terga deinde uertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam
effunduntur. Bargylias petentes fugerunt; eodem et Dinocrates perfugit. Rhodii
quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra. satis constat, si
confestim uictores Stratoniceam petissent, recipi eam urbem sine certamine
potuisse. praetermissa eius rei occasio est dum in castellis uicisque
recipiendis Peraeae tempus teritur. interim animi eorum qui Stratoniceam
praesidio obtinebant confirmati sunt; mox et Dinocrates cum iis quae proelio
superfuerant copiis intrauit muros. nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs
est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. haec in Thessalia,
haec in Achaia, haec in Asia per eosdem dies ferme gesta.
[33,19] Philippus cum audisset Dardanos transgressos fines ab contemptu concussi
tum regni superiora Macedoniae euastare, quamquam toto prope orbe terrarum
undique se suosque exigente fortuna urgebatur, tamen morte tristius ratus
Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito
cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improuiso
hostes oppressit. magna multitudo hominum in proelio, maior cupidine praedandi
palata per agros caesa est. quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem
casu pugnae in fines suos redierunt. ea una expeditione, non pro reliquo statu
fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.
Non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo
foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria mouente bellum Philippus
est superatus; nam praeterquam quod facilius cum singulis quam si in unum ambo
simul contulissent uires bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno
tumultu ad bellum consurrexit.
Antiochus cum priore aestate omnibus quae in Coele Syria sunt ciuitatibus ex
Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiochiam
concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestiuis habuit. omnibus enim regni
uiribus conixus cum ingentes copias terrestres maritimasque comparasset,
principio ueris praemissis terra cum exercitu filiis duobus Ardyeque ac
Mithridate iussisque Sardibus se opperiri, ipse cum classe centum tectarum
nauium, ad hoc leuioribus nauigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur,
simul per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus urbes quae in
dicione Ptolomaei essent, simul Philippum - necdum enim debellatum
erat - exercitu nauibusque adiuturus.
[33,20] Multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque uniuerso nomine
Graecorum terra marique ausi sunt, nihil magnificentius quam quod ea tempestate
non territi tanta mole imminentis belli legatos ad regem miserunt ne
Chelidonias - promunturium Ciliciae est, inclutum foedere antiquo Atheniensium
cum regibus Persarum - superaret: si eo fine non contineret classem copiasque
suas, se obuiam ituros, non ab odio ullo sed ne coniungi eum Philippo paterentur
et impedimento esse Romanis liberantibus Graeciam. Coracesium eo tempore
Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et
superato Anemurio - promunturium id quoque Ciliciae est - Selinunte recepto.
omnibus his aliisque eius orae castellis aut metu aut uoluntate sine certamine
in dicionem acceptis, Coracesium praeter spem clausis portis tenebat eum. ibi
legati Rhodiorum auditi. et quamquam ea legatio erat quae accendere regium
animum posset, temperauit irae et legatos se Rhodum missurum respondit iisque
mandaturum ut renouarent uetusta iura cum ea ciuitate sua maiorumque suorum et
uetarent eos pertimescere aduentum regis: nihil aut iis aut sociis eorum noxiae
futurum fraudiue; nam Romanorum amicitiam se non uiolaturum argumento et suam
recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque.
tum forte legati redierant ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus
postulabat, incerto adhuc aduersus Philippum euentu belli. cum haec legati regis
in contione Rhodiorum agerent, nuntius uenit debellatum ad Cynoscephalas esse.
hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a Philippo omiserunt consilium obuiam
eundi classe Antiocho: illam alteram curam non omiserunt tuendae libertatis
ciuitatium sociarum Ptolomaei quibus bellum ab Antiocho imminebat. nam alias
auxiliis iuuerunt, alias prouidendo ac praemonendo conatus hostis, causaque
libertatis fuerunt Cauniis Myndiis Halicarnassenibus Samiisque. non operae est
persequi ut quaeque acta in his locis sint, cum ad ea quae propria Romani belli
sunt uix sufficiam.
[33,21] Eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum aduectus moritur altero
et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset. huic uiro
praeter diuitias nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, simul
magnifice utendo effecit primum ut sibi deinde ut aliis non indignus uideretur
regno. uictis deinde proelio uno Gallis, quae tum gens recenti aduentu
terribilior Asiae erat, regium adsciuit nomen, cuius magnitudini semper animum
aequauit. summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori
ac liberis - quattuor superstites habuit - , mitis ac munificus amicis fuit;
regnum adeo stabile ac firmum reliquit ut ad tertiam stirpem possessio eius
descenderit.
Cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia esset, uixdum terminato cum
Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore
coortum est bellum. M- Heluius eam prouinciam obtinebat. is litteris senatum
certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse: cum Culcha decem et
septem oppida, cum Luxinio ualidas urbes Carmonem et Bardonem; in maritima ora
Malacinos Sexetanosque {et} Baeturiam omnem et quae nondum animos nudauerant ad
finitimorum motus consurrectura. his litteris a M- Sergio praetore, cuius
iurisdictio inter ciues et peregrinos erat, recitatis decreuerunt patres ut
comitiis praetorum perfectis, cui praetori prouincia Hispania obuenisset, is
primo quoque tempore de bello Hispaniae ad senatum referret.
[33,22] Sub idem tempus consules Romam uenerunt; quibus in aede Bellonae senatum
habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C- Atinius
Labeo et C- Afranius tribuni plebis ut separatim de triumpho agerent consules
postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in
dispari merito esset. cum Q- Minucius utrique Italiam prouinciam obtigisse
diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse, et C- Cornelius
adiceret Boios aduersus se transgredientes Padum ut Insubribus Cenomanisque
auxilio essent depopulante uicos eorum atque agros collega ad sua tuenda auersos
esse, tribuni res tantas bello gessisse C- Cornelium fateri ut non magis de
triumpho eius quam de honore diis immortalibus habendo dubitari possit: non
tamen nec illum nec quemquam alium ciuem tantum gratia atque opibus ualuisse ut,
cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegae eundem honorem immeritum
impudenter petenti daret. Q- Minucium in Liguribus leuia proelia uix digna dictu
fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse; nominabant etiam tribunos
militum T- Iuuentium Cn- Ligurium legionis quartae: aduersa pugna cum multis
aliis uiris fortibus, ciuibus ac sociis, cecidisse. oppidorum paucorum ac
uicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse.
hae inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt uictique
perseuerantia tribunorum consules separatim rettulerunt.
[33,23] C- Cornelio omnium consensu decretus triumphus; et Placentini
Cremonensesque addiderunt fauorem consuli, gratias agentes commemorantesque
obsidione sese ab eo liberatos, plerique etiam, cum apud hostes essent,
seruitute exemptos. Q- Minucius temptata tantum relatione, cum aduersum omnem
senatum uideret, in monte Albano se triumphaturum et iure imperii consularis et
multorum clarorum uirorum exemplo dixit. C- Cornelius de Insubribus Cenomanisque
in magistratu triumphauit. multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia
captiuis carpentis transuexit, multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos
quidam Hamilcarem ducem Poenorum fuisse auctores sunt; ceterum magis in se
conuertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum
currum sequentium. aeris tulit in triumpho ducenta triginta septem milia
quingentos, argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni aeris militibus
diuisi, duplex equiti centurionique. Q- Minucius consul de Liguribus Boisque
Gallis in monte Albano triumphauit. is triumphus ut loco et fama rerum gestarum
et quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant inhonoratior fuit, ita
signis carpentisque et spoliis ferme aequabat. pecuniae etiam prope par summa
fuit: aeris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati
quinquaginta tria milia et ducenti; militibus centurionibusque et equitibus idem
in singulos datum quod dederat collega.
[33,24] Secundum triumphum consularia comitia habita. creati consules L- Furius
Purpurio et M- Claudius Marcellus. praetores postero die facti Q- Fabius Buteo
Ti- Sempronius Longus Q- Minucius Thermus M- Acilius Glabrio L- Apustius Fullo
C- Laelius.
Exitu ferme anni litterae a T- Quinctio uenerunt se signis conlatis cum rege
Philippo in Thessalia pugnasse, hostium exercitum fusum fugatumque. hae litterae
prius in senatu a {M-} Sergio praetore, deinde ex auctoritate patrum in contione
sunt recitatae, et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes
decretae. breui post legati et ab T- Quinctio et ab rege Philippo uenerunt.
Macedones deducti extra urbem in uillam publicam ibique iis locus et lautia
praebita et ad aedem Bellonae senatus datus. ibi haud multa uerba facta, cum
Macedones quodcumque senatus censuisset id regem facturum esse dicerent. decem
legati more maiorum, quorum ex consilio T- Quinctius imperator leges pacis
Philippo daret, decreti adiectumque ut in eo numero legatorum P- Sulpicius et P-
Villius essent, qui consules prouinciam Macedoniam obtinuissent.
Cosanis eo tempore postulantibus ut sibi colonorum numerus augeretur mille
adscribi iussi, dum ne quis in eo numero esset qui post P- Cornelium et Ti-
Sempronium consules hostis fuisset.
[33,25] ludi Romani eo anno in circo scaenaque ab aedilibus curulibus P- Cornelio
Scipione et Cn- Manlio Volsone et magnificentius quam alias facti et laetius
propter res bello bene gestas spectati totique ter instaurati. plebei septiens
instaurati; M'. Acilius Glabrio et C- Laelius eos ludos fecerunt, et de argento
multaticio tria signa aenea, Cererem Liberumque et Liberam, posuerunt.
L- Furius et M- Claudius Marcellus consulatu inito, cum de prouinciis ageretur
et Italiam utrique prouinciam senatus decerneret, ut Macedoniam cum Italia
sortirentur tendebant. Marcellus, prouinciae cupidior, pacem simulatam ac
fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem,
dubios sententiae patres fecerat; et forsitan obtinuisset consul, ni Q- Marcius
Ralla et C- Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent ni prius
ipsi ad plebem tulissent uellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse. ea
rogatio in Capitolio ad plebem lata est: omnes quinque et triginta tribus 'uti
rogas' iusserunt. et quo magis pacem ratam esse in Macedonia uolgo laetarentur,
tristis ex Hispania allatus nuntius effecit uolgataeque litterae C- Sempronium
Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio uictum, exercitum eius fusum
fugatum, multos inlustres uiros in acie cecidisse, Tuditanum cum graui uolnere
relatum ex proelio haud ita multo post exspirasse. consulibus ambobus Italia
prouincia cum iis legionibus quas superiores consules habuissent decreta et ut
quattuor legiones nouas scriberent, duas urbanas, duas quae quo senatus
censuisset mitterentur; et T- Quinctius Flamininus {cum duabus legionibus}
prouinciam eodem exercitu obtinere iussus: imperium ei prorogatum satis iam ante
uideri esse.
[33,26] Praetores deinde prouincias sortiti, L- Apustius Fullo urbanam
iurisdictionem, M'. Acilius Glabrio inter ciues et peregrinos, Q- Fabius Buteo
Hispaniam ulteriorem, Q- Minucius Thermus citeriorem, C- Laelius Siciliam, Ti.
Sempronius Longus Sardiniam. Q- Fabio Buteoni et Q- Minucio, quibus Hispaniae
prouinciae euenerant, consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis quas
uideretur ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia
peditum, trecenos equites; iique primo quoque tempore in prouincias ire iussi.
bellum in Hispania quinto post anno motum est quam simul cum Punico bello fuerat
finitum. priusquam aut hi praetores ad bellum prope nouum, quia tum primum suo
nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur aut
ipsi consules ab urbe mouerent, procurare, ut adsolet, prodigia quae
nuntiabantur iussi. P- Villius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine
ipse equusque exanimati fuerant; aedis Feroniae in Capenati de caelo tacta erat;
ad Monetae duarum hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus,
frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset, Tusco uico atque inde
Cermalo per portam Capenam prope intactus euaserat. haec prodigia maioribus
hostiis sunt procurata.
[33,27] Isdem diebus Cn- Cornelius Blasio, qui ante C- Sempronium Tuditanum
citeriorem Hispaniam obtinuerat, ouans ex senatus consulto urbem est ingressus.
tulit prae se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti uiginti milia,
signati denarium triginta quattuor milia et quingentos. L- Stertinius ex
ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi spe, quinquaginta milia pondo
argenti in aerarium intulit, et de manubiis duos fornices in foro bouario ante
Fortunae aedem et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his fornicibus
signa aurata imposuit. haec per hiemem ferme acta. hibernabat eo tempore Elatiae
T- Quinctius, a quo cum multa socii peterent, Boeoti petierunt impetraueruntque
ut qui suae gentis militassent apud Philippum sibi restituerentur. id a Quinctio
facile impetratum, non quia satis dignos eos credebat, sed quia Antiocho rege
iam suspecto fauor conciliandus nomini Romano apud ciuitates erat. restitutis
iis confestim apparuit quam nulla inita apud Boeotos gratia esset; nam ad
Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis
et non Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis
Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam quam quod praefectus
Boeotorum apud regem militantium fuisset fecerunt, praeteritis Zeuxippo et
Pisistrato aliisque qui Romanae societatis auctores fuerant. id aegre et in
praesentia hi passi et in futurum etiam metum ceperunt: cum ad portas prope
sedente exercitu Romano ea fierent, quidnam se futurum esse profectis in Italiam
Romanis, Philippo ex propinquo socios adiuuante et infesto iis qui partis
aduersae fuissent?
[33,28] Dum Romana arma in propinquo haberent, tollere Brachyllem principem
fautorum regis statuerunt. et tempore ad eam rem capto, cum in publico epulatus
reuerteretur domum temulentus prosequentibus mollibus uiris qui ioci causa
conuiuio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Aetoli
erant, circumuentus occiditur. fuga comitum et quiritatio facta et tumultus per
totam urbem discurrentium cum luminibus; percussores proxima porta euaserunt.
luce prima contio frequens uelut ex ante indicto aut uoce praeconis conuocata in
theatro erat. palam ab suo comitatu et obscenis illis uiris fremebant
interfectum, animis autem Zeuxippum auctorem destinabant caedis. in praesentia
placuit comprehendi eos qui simul fuissent quaestionemque ex iis haberi. qui dum
quaeruntur, Zeuxippus constanti animo auertendi ab se criminis causa in
contionem progressus errare ait homines qui tam atrocem caedem pertinere ad
illos semiuiros crederent, multaque in eam partem probabiliter argumentatur;
quibus fidem apud quosdam fecit nunquam, si sibi conscius esset, oblaturum se
multitudini mentionemue eius caedis nullo lacessente facturum fuisse; alii non
dubitare impudenter obuiam crimini eundo suspicionem auerti. torti post paulo
insontes, cum scirent ipsi nihil, opinione omnium pro indicio Zeuxippum et
Pisistratum nominauerunt nullo adiecto cur scire quicquam uiderentur argumento.
Zeuxippus tamen cum Stratonida quodam nocte perfugit Tanagram, suam magis
conscientiam quam indicium hominum nullius rei consciorum metuens; Pisistratus
spretis indicibus Thebis mansit. seruus erat Zeuxippi, totius internuntius et
minister rei, quem indicem Pisistratus timens eo ipso timore ad indicium
protraxit. litteras ad Zeuxippum mittit ut seruum conscium tolleret: non tam
idoneum ad celandam rem eum uideri sibi quam ad agendam fuerit. has qui tulerat
litteras iussus Zeuxippo dare quam primum, quia non statim conueniendi eius
copia fuit, illi ipsi seruo, quem ex omnibus domino fidissimum credebat, tradit
et adicit a Pisistrato de re magno opere pertinente ad Zeuxippum esse.
conscientia ictus, cum extemplo traditurum eas adfirmasset, aperit perlectisque
litteris pauidus Thebas refugit et ad magistratus indicium defert. et Zeuxippus
quidem fuga serui motus Anthedonem, tutiorem exilio locum ratus, concessit; de
Pisistrato aliisque quaestiones tormentis habitae et sumptum supplicium est.
[33,29] Efferauit ea caedes Thebanos Boeotosque omnes ad exsecrabile odium
Romanorum, credentes non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum principem
gentis id facinus conscisse. ad rebellandum neque uires neque ducem habebant:
proximum bello quod erat, in latrocinium uersi alios in hospitiis, alios uagos
per hiberna milites ad uarios commeantes usus excipiebant. quidam in ipsis
itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem
deuersoria deducti opprimebantur; postremo non tantum ab odio sed etiam
auiditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in
zonis habentes in commeatibus erant. cum primo pauci, deinde in dies plures
desiderarentur, infamis esse Boeotia omnis coepit et timidius quam in hostico
egredi castris miles. tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per
ciuitates mittit. plurimae caedes circa Copaidem paludem inuentae: ibi ex limo
eruta extractaque ex stagno cadauera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur
in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiae et Coroneae facta inueniebantur.
Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus - tot enim
interempti erant - quingenta talenta Boeotos conferre. quorum cum fieret neutrum,
uerbis tantum ciuitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis
Athenas et in Achaiam legatis qui testarentur socios iusto pioque se bello
persecuturum Boeotos, et cum parte copiarum Ap. Claudio Acraephiam ire iusso,
ipse cum parte Coroneam circumsidit uastatis prius agris qua ab Elatia duo
diuersa agmina iere. hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga
completa essent, legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur, Achaei
Atheniensesque superuenerunt; plus auctoritatis Achaei habuerunt deprecantes,
quia ni impetrassent pacem Boeotis bellum simul gerere decreuerant. per Achaeos
et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere
noxios et multae nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione
recessum.
[33,30] Paucos post dies decem legati ab Roma uenerunt, quorum ex consilio pax data
Philippo in has leges est, ut omnes Graecorum ciuitates quae in Europa quaeque
in Asia essent libertatem ac suas haberent leges: quae earum sub dicione
Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret uacuasque traderet,
Romanis ante Isthmiorum tempus; deduceret et ex iis quae in Asia essent, Euromo
Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho: eas
quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiae
Bithynorum regi scribere quid senatui et decem legatis placuisset; captiuos
transfugasque reddere Philippum Romanis et naues omnes tectas tradere praeter
quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim uersus remorum
agebant; ne plus quinque milia armatorum haberet neue elephantum ullum; bellum
extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret; mille talentum daret populo
Romano, dimidium praesens, dimidium pensionibus decem annorum. Valerius Antias
quaternum milium pondo argenti uectigal in decem annos impositum regi tradit;
Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, {in} praesens uiginti
milia pondo. idem nominatim adiectum scribit ne cum Eumene Attali filio - nouus
is tum rex erat - bellum gereret. in haec obsides accepti, inter quos Demetrius
Philippi filius. adicit Antias Valerius Attalo absenti Aeginam insulam
elephantosque dono datos et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque alias urbes quas
Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Lemnum Imbrum Delum Scyrum.
[33,31] Omnibus Graeciae ciuitatibus hanc pacem adprobantibus soli Aetoli decretum
decem legatorum clam mussantes carpebant: litteras inanes uana specie libertatis
adumbratas esse. cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias
nominari et sine traditione liberas iuberi esse, nisi quod quae in Asia sint
liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quae in Graecia sint, ne nominatae
quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade?
nec tota ex uano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et
Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant,
ceterae Graeciae atque Asiae urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus
urbibus legati quod tempora rei publicae postulassent id e re publica fideque
sua facere ac statuere iussi erant. Antiochus rex erat, quem transgressurum in
Europam cum primum ei uires suae satis placuissent non dubitabant: ei tam
opportunas ad occupandum patere urbes nolebant. ab Elatia profectus Quinctius
Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. ibi consilia de libertate
Graeciae dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur: identidem
Quinctius liberandam omnem Graeciam, si Aetolorum linguas retundere, si ueram
caritatem ac maiestatem apud omnes nominis Romani uellent esse, si fidem facere
ad liberandam Graeciam, non ad transferendum a Philippo ad se imperium sese mare
traiecisse. nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant: ceterum ipsis
tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani quam pro Philippo
Antiochum dominum accipere. postremo ita decretum est: Corinthus redderetur
Achaeis ut in Acrocorintho tamen praesidium esset; Chalcidem ac Demetriadem
retineri donec cura de Antiocho decessisset.
[33,32] Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias frequens cum
propter spectaculi studium insitum genti, quo certamina omnis generis artium
uiriumque et pernicitatis uisuntur, tum quia propter opportunitatem loci per duo
diuersa maria omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium Asiae
Graeciaeque is mercatus erat. tum uero non ad solitos modo usus undique
conuenerant sed expectatione erecti qui deinde status futurus Graeciae, quae sua
fortuna esset. alii alia non taciti solum opinabantur sed sermonibus etiam
ferebant Romanos facturos: uix cuiquam persuadebatur Graecia omni cessuros. ad
spectaculum consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream,
unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit et tuba silentio facto
ita pronuntiat: 'senatus Romanus et T- Quinctius imperator Philippo rege
Macedonibusque deuictis liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios,
Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos,
Perrhaebos, Achaeos Phthiotas'. percensuerat omnes gentes quae sub dicione
Philippi regis fuerant. audita uoce praeconis maius gaudium fuit quam quod
uniuersum homines acciperent: uix satis credere se quisque audisse et alii alios
intueri, mirabundi uelut ad somni uanam speciem; quod ad quemque pertinebat,
suarum aurium fidei minimum credentes, proximos interrogabant. reuocatus praeco,
cum unusquisque non audire modo sed uidere libertatis suae nuntium aueret,
iterum pronuntiauit eadem. tum ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus
est ortus totiensque repetitus ut facile appareret nihil omnium bonorum
multitudini gratius quam libertatem esse. ludicrum deinde ita raptim peractum
est ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent: adeo unum gaudium
praeoccupauerat omnium aliarum sensum uoluptatium.
[33,33] Ludis uero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum, ut
ruente turba in unum adire contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque
iacientium haud procul periculo fuerit. sed erat trium ferme et triginta
annorum, et cum robur iuuentae tum gaudium ex tam insigni gloriae fructu uires
suppeditabat. nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies
gratis et cogitationibus et sermonibus renouata: esse aliquam in terris gentem
quae sua impensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum, nec
hoc finitimis aut propinquae uicinitatis hominibus aut terris continentibus
iunctis praestet, sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum
imperium sit, ubique ius fas lex potentissima sint; una uoce praeconis liberatas
omnes Graeciae atque Asiae urbes: hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad
effectum adducere et uirtutis et fortunae ingentis.
[33,34] Secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentium
ciuitatiumque audiuere. primi omnium regis Antiochi uocati legati sunt. iis
eadem fere quae Romae egerant uerba sine fide rerum iactantibus nihil iam
perplexe ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum
ut excederet Asiae urbibus quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent,
abstineret liberis ciuitatibus, neu quam lacesseret armis: et in pace et in
libertate esse debere omnes ubique Graecas urbes; ante omnia denuntiatum ne in
Europam aut ipse transiret aut copias traiceret. dimissis regis legatis
conuentus ciuitatium gentiumque est haberi coeptus, eoque maturius peragebatur
quod decreta decem legatorum {in} ciuitates nominatim pronuntiabantur. Orestis
- Macedonum ea gens est - quod primi ab rege defecissent, suae leges redditae.
Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati. Thessalorum genti
praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati, Thebis Phthioticis et
Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes ut ex foedere sibi
restituerentur ad senatum reiecerunt; Phocenses Locrensesque, sicut ante
fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt. Corinthus et Triphylia
et Heraea - Peloponnesi et ipsa urbs est - redditae Achaeis. Oreum et Eretriam
decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio: ea una res
in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem iis ciuitatibus dedit
Carysto adiecta. Pleurato Lychnidus et Parthini dati: Illyriorum utraque gens
sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella quae per
belli tempus Philippo capta ademisset.
[33,35] Dimisso conuentu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suae
quisque regionis ciuitates discesserunt, P- Lentulus Bargylias, L- Stertinius
Hephaestiam et Thasum et Thraeciae urbes, P- Villius et L- Terentius ad regem
Antiochum, Cn- Cornelius ad Philippum. qui de minoribus rebus editis mandatis
percunctatus si consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus
posset, cum rex gratias quoque se acturum diceret si quid quod in rem suam esset
expromeret, magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, ad societatem
amicitiamque petendam mitteret Romam legatos ne, si quid Antiochus moueret,
expectasse et temporum opportunitates captasse ad rebellandum uideri posset. ad
Tempe Thessalica Philippus est conuentus. qui cum se missurum extemplo legatos
respondisset, Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esse
solet conuentus - Pylaicum appellant - , uenit: Aetolos praecipue monuit ut
constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent. Aetolorum
principes alii leniter questi sunt quod non idem erga suam gentem Romanorum
animus esset post uictoriam qui in bello fuisset; alii ferocius incusarunt
exprobraruntque non modo uinci sine Aetolis Philippum sed ne transire quidem in
Graeciam Romanos potuisse. aduersus ea respondere, ne in altercationem excederet
res, cum supersedisset Romanus, omnia eos aequa impetraturos si Romam misissent
dixit. itaque ex auctoritate eius decreti legati sunt. hunc finem bellum cum
Philippo habuit.
[33,36] Cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam
prope coniuratio seruorum fecit. ad quaerendam opprimendamque eam M'. Acilius
Glabrio praetor, cui inter ciues peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex
duabus legione urbana est missus. alios {uagos -comprehendit, alios} iam
congregatos pugnando uicit: ex his multi occisi, multi capti; alios uerberatos
crucibus adfixit, qui principes coniurationis fuerant, alios dominis restituit.
consules in prouincias profecti sunt. Marcellum Boiorum ingressum fines,
fatigato per diem totum milite uia facienda, castra in tumulo quodam ponentem
Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum magna manu adortus ad tria milia hominum
occidit; et inlustres uiri aliquot in illo tumultuario proelio ceciderunt, inter
quos praefecti socium Ti- Sempronius Gracchus et M- Iunius Silanus et tribuni
militum de legione secunda M- Ogulnius et P- Claudius. castra tamen ab Romanis
impigre permunita retentaque, cum hostes prospera pugna elati nequiquam
oppugnassent. statiuis deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et
saucios curaret et {a} tanto terrore animos militum reficeret. Boi, ut est gens
minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua uicosque passim
dilapsi sunt. Marcellus Pado confestim traiecto in agrum Comensem, ubi Insubres
Comensibus ad arma excitis castra habebant, legiones ducit. Galli, feroces
Boiorum ante dies paucos pugna, in ipso itinere proelium committunt; et primo
adeo acriter inuaserunt ut antesignanos impulerint. quod ubi Marcellus
animaduertit, ueritus ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum
opposuisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit. quorum cum primus
secundusque impetus rettudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata et
reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit; nec ultra
sustinuere certamen Galli quin terga uerterent atque effuse fugerent. in eo
proelio supra quadraginta milia hominum caesa Valerius Antias scribit, octoginta
septem signa militaria capta, et carpenta septingenta triginta duo et aureos
torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Ioui donum
in aede positum scribit. castra eo die Gallorum expugnata direptaque et Comum
oppidum post dies paucos captum; castella inde duodetriginta ad consulem
defecerunt. id quoque inter scriptores ambigitur utrum in Boios prius an
Insubres consul exercitum duxerit aduersamque prospera pugna oblitterauerit an
uictoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.
[33,37] Sub haec tam uaria fortuna gesta L- Furius Purpurio alter consul per tribum
Sapiniam in Boios uenit. iam castro Mutilo adpropinquabat, cum ueritus ne
intercluderetur simul a Bois Liguribusque exercitum eadem uia qua adduxerat
reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam peruenit. inde
iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes
peragrauerunt. ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter
iuuentutem, quae praedandi causa in armis erat - tunc in deuias siluas
recesserat - , in deditionem uenerunt. in Ligures inde traductus exercitus. Boi
neglegentius coactum agmen Romanorum, quia ipsi procul abesse uiderentur,
improuiso adgressuros se rati per occultos saltus secuti sunt. quos non adepti,
Pado repente nauibus traiecto Laeuos Libuosque cum peruastassent, redeuntes inde
per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum.
proelium celerius acriusque commissum quam si tempore locoque ad certamen
destinato praeparatis animis concurrissent. ibi quantam uim ad stimulandos
animos ira haberet apparuit; nam ita caedis magis quam uictoriae auidi pugnarunt
Romani ut uix nuntium cladis hosti relinquerent. ob has res gestas consulum
litteris Romam allatis supplicatio in triduum decreta est. breui post Marcellus
consul Romam uenit triumphusque ei magno consensu patrum est decretus.
triumphauit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphi spem
collegae reliquit, quia ipsi proprie aduersa pugna in ea gente euenerat, cum
collega secunda. multa spolia hostium captiuis carpentis trauecta, multa
militaria signa; aeris lata trecenta uiginti milia, argenti bigati ducenta
triginta quattuor milia; in pedites singulos dati octogeni aeris, triplex equiti
centurionique.
[33,38] Eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae ciuitates in
antiquam imperii formulam redigere est conatus. et ceteras quidem, aut quia
locis planis positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuuentuti
fidebant, haud difficulter uidebat iugum accepturas: Zmyrna et Lampsacus
libertatem usurpabant, periculumque erat ne, si concessum iis foret quod
intenderent, Zmyrnam in Aeolide Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae urbes
sequerentur. igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi
copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam
iussit. nec ui tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque
temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere breui quod peterent habituros,
sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret ab rege impetratam eos
libertatem, non per occasionem raptam habere. aduersus quae respondebatur nihil
neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non
satis aequo animo paterentur.
Ipse initio ueris nauibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestres
copias traici ab Abydo Chersonesum iussit. cum ad Madytum Chersonesi urbem
terrestri naualem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit
moenia armatis; et iam opera admouenti deditio facta est. idem metus Sestum
incolentes aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit. Lysimachiam inde
omnibus simul naualibus terrestribus copiis uenit. quam cum desertam ac stratam
prope omnem ruinis inuenisset - ceperant autem direptamque incenderant Thraces
paucis ante annis - cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno
cepit. itaque omni cura simul est adgressus et tecta muros restituere et partim
redimere seruientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum
Chersonesumque conquirere et contrahere, partim nouos colonos spe commodorum
proposita adscribere et omni modo frequentare; simul, ut Thracum submoueretur
metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae
est profectus, partem naualesque omnes socios reliquit in operibus reficiendae
urbis.
[33,39] Sub hoc tempus et L- Cornelius, missus ab senatu ad dirimenda inter
Antiochum Ptolomaeumque reges certamina, Selymbriae substitit et decem legatorum
P- Lentulus a Bargyliis, P- Villius et L- Terentius ab Thaso Lysimachiam
petierunt. eodem et ab Selymbria L- Cornelius et ex Thracia paucos post dies
Antiochus conuenerunt. primus congressus cum legatis et deinceps inuitatio
benigna et hospitalis fuit; ut de mandatis statuque praesenti Asiae agi coeptum
est, animi exasperati sunt. Romani omnia acta eius ex quo tempore ab Syria
classem soluisset displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomaeo
omnes ciuitates quae dicionis eius fuissent aequum censebant: nam quod ad eas
ciuitates attineret quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem auerso
Philippo in Romanum bellum intercepisset, id uero ferendum non esse Romanos per
tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli
praemia habere. sed ut in Asiam aduentus eius dissimulari ab Romanis tamquam
nihil ad eos pertinens potuerit, quid? quod iam etiam in Europam omnibus
naualibus terrestribusque copiis transierit, quantum a bello aperte Romanis
indicto abesse? illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum; Romanos
autem non expectaturos ut id posset facere.
[33,40] Aduersus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter inquirere quid
regi Antiocho faciundum aut quousque terra marique progrediundum fuerit, ipsos
non cogitare Asiam nihil ad se pertinere nec magis illis inquirendum esse quid
Antiochus in Asia quam Antiocho quid in Italia populus Romanus faciat. quod ad
Ptolomaeum attineat, cui ademptas ciuitates querantur, sibi cum Ptolomaeo et
amicitiam esse et id agere ut breui etiam adfinitas iungatur. ne ex Philippi
quidem aduersa fortuna spolia ulla se petisse aut aduersus Romanos in Europam
traiecisse, sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo uicto omnia quae illius
fuissent iure belli Seleuci facta sint, existimare suae dicionis esse. occupatis
maioribus suis rerum aliarum cura primo quaedam ex iis Ptolomaeum, inde et
Philippum usurpandae alienae possessionis causa tenuisse. Chersonesus quidem et
proxima Thraciae quae circa Lysimachiam sint, quem dubitare quin Lysimachi
fuerint? ad ea recipienda in antiquum ius uenisse et Lysimachiam deletam Thracum
impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.
[33,41] His disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo satis certo
auctore allatus de morte Ptolomaei regis ut nullus exitus imponeretur sermonibus
effecit. nam et dissimulabat pars utraque se audisse et L- Cornelius, cui
legatio ad duos reges Antiochum Ptolomaeumque mandata erat, spatium modici
temporis ad conueniendum Ptolomaeum petebat, ut priusquam moueretur aliquid in
noua possessione regni praeueniret in Aegyptum, et Antiochus suam fore Aegyptum,
si tum occupasset, censebat. itaque dimissis Romanis relictoque Seleuco filio
cum terrestribus copiis ad restituendam ut instituerat Lysimachiam, ipse omni
classe nauigat Ephesum, legatis ad Quinctium missis qui ad fidem faciendam nihil
nouaturum regem de societate agerent. oram Asiae legens peruenit in Lyciam,
Patarisque cognito uiuere Ptolomaeum nauigandi quidem in Aegyptum omissum
consilium est. Cyprum nihilo minus petens, cum Chelidoniarum promunturium
superasset, paulisper seditione remigum est retentus in Pamphylia circa
Eurymedontem amnem. inde profectum eum ad capita quae uocant Sari fluminis foeda
tempestas adorta prope cum omni classe demersit: multae fractae, multae naues
eiectae, multae ita haustae mari ut nemo in terram enarit. magna uis hominum ibi
interiit, non remigum modo militumque ignotae turbae sed etiam insignium regis
amicorum. conlectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent ut Cyprum
temptaret, minus opulento agmine quam profectus erat Seleuciam rediit. ibi
subduci nauibus iussis - iam enim et hiems instabat - ipse in hiberna Antiochiam
concessit. in hoc statu regum erant res.
[33,42] Romae eo primum anno tresuiri epulones facti C- Licinius Lucullus tribunus
plebis, qui legem de creandis his tulerat, et P- Manlius et P- Porcius Laeca;
iis triumuiris item ut pontificibus lege datum est togae praetextae habendae
ius. sed magnum certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quaestoribus
urbanis Q- Fabio Labeoni et L- Aurelio. pecunia opus erat, quod ultimam
pensionem pecuniae in bellum conlatae persolui placuerat priuatis. quaestores ab
auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non contulissent petebant.
ab sacerdotibus tribuni plebis nequiquam appellati, omniumque annorum per quos
non dederant exactum est. eodem anno duo mortui pontifices nouique in eorum
locum suffecti, M- Marcellus consul in locum C- Semproni Tuditani, qui praetor
in Hispania decesserat, et L- Valerius Flaccus in locum M- Corneli Cethegi. et
Q- Fabius Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam ullum
magistratum caperet; nec eo anno augur in eius locum est suffectus.
Comitia inde consularia habita a M- Marcello consule. creati consules L-
Valerius Flaccus et M- Porcius Cato. praetores inde facti Cn- Manlius Volso Ap.
Claudius Nero P- Porcius Laeca C- Fabricius {Luscinus C- Atinius} Labeo P-
Manlius. eo anno aediles curules M- Fuluius Nobilior et C- Flaminius tritici
deciens centena milia binis aeris populo discripserunt. id C- Flamini honoris
causa ipsius patrisque aduexerant Siculi Romam: Flaminius gratiam eius
communicauerat cum collega. ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti
instaurati. aediles plebis Cn- Domitius Ahenobarbus et C- Scribonius Curio
{maximus} multos pecuarios ad populi iudicium adduxerunt: tres ex his condemnati
sunt; ex eorum multaticia pecunia aedem in insula Fauni fecerunt. ludi plebei
per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.
[33,43] L- Valerius Flaccus et M- Porcius Cato consules idibus Martiis, quo die
magistratum inierunt, de prouinciis cum ad senatum rettulissent, patres
censuerunt, quoniam in Hispania tantum glisceret bellum ut iam consulari et duce
et exercitu opus esset, placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque
prouincias aut comparare inter se aut sortiri: utri Hispania prouincia
euenisset, eum duas legiones et quindecim milia socium Latini nominis et
octingentos equites secum portare et naues longas uiginti ducere; alter consul
duas scriberet legiones: iis Galliam obtineri prouinciam satis esse fractis
proximo anno Insubrum Boiorumque animis. Cato Hispaniam, Valerius Italiam est
sortitus. praetores deinde prouincias sortiti, C- Fabricius Luscinus urbanam, C-
Atinius Labeo peregrinam, Cn- Manlius Volso Siciliam, Ap. Claudius Nero
Hispaniam ulteriorem, P- Porcius Laeca Pisas, ut ab tergo Liguribus esset; P-
Manlius in Hispaniam citeriorem adiutor consuli datus. T- Quinctio, suspectis
non solum Antiocho et Aetolis sed iam etiam Nabide Lacedaemoniorum tyranno,
prorogatum in annum imperium est, duas legiones ut haberet: in eas si quid
supplementi opus esset, consules scribere et mittere in Macedoniam iussi. Ap.
Claudio praeter legionem quam Q- Fabius habuerat, duo milia {peditum} et
ducentos equites nouos ut scriberet permissum. par numerus peditum equitumque
nouorum et P- Manlio in citeriorem Hispaniam decretus et legio eadem quae fuerat
sub Q- Minucio praetore data. et P- Porcio Laecae ad Etruriam circa Pisas decem
milia peditum et quingenti equites ex Gallico exercitu decreti. in Sardinia
prorogatum imperium Ti. Sempronio Longo.
[33,44] Prouinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe proficiscerentur,
uer sacrum ex decreto pontificum iussi facere, quod A. Cornelius Mammula praetor
uouerat de senatus sententia populique iussu Cn- Seruilio C- Flaminio
consulibus. annis post uno et uiginti factum est quam uotum. per eosdem dies C-
Claudius Appi filius Pulcher augur in Q- Fabi Maximi locum, qui priore anno
mortuus erat, lectus inauguratusque est.
Mirantibus iam uolgo hominibus quod Hispania mouisset bellum neglegi, litterae a
Q- Minucio allatae sunt se ad Turdam oppidum cum Budare et Baesadine
imperatoribus Hispanis signis conlatis prospere pugnasse: duodecim milia hostium
caesa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque. his litteris lectis
minus terroris ab Hispanis erat, unde ingens bellum expectatum fuerat. omnes
curae utique post aduentum decem legatorum in Antiochum regem conuersae. hi
expositis prius quae cum Philippo acta essent et quibus legibus data pax, non
minorem belli molem instare ab Antiocho docuerunt: ingenti classe, egregio
terrestri exercitu in Europam eum traicisse et, nisi auertisset uana spes ex
uaniore rumore orta Aegypti inuadendae, mox bello Graeciam arsuram fuisse; neque
enim ne Aetolos quidem quieturos, cum ingenio inquietam tum iratam Romanis
gentem. haerere et aliud in uisceribus Graeciae ingens malum, Nabim, nunc
Lacedaemoniorum, mox si liceat uniuersae Graeciae futurum tyrannum, auaritia et
crudelitate omnes fama celebratos tyrannos aequantem; cui si Argos uelut arcem
Peloponneso impositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis exercitibus
nequiquam liberatam a Philippo Graeciam fore, pro rege si nihil aliud longinquo
uicinum tyrannum dominum habituram.
[33,45] Haec cum ab tam grauibus auctoribus, tum qui omnia per se ipsos explorata
adferrent, audirentur, maior res quod ad Antiochum attineret, maturanda magis,
quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio
uisa est. cum diu disceptatum esset utrum satis iam causae uideretur cur
decerneretur bellum, an permitterent T- Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium
attineret, faceret quod e re publica censeret esse, permiserunt, eam rem esse
rati quae maturata dilataue non ita magni momenti ad summam rem publicam esset:
magis id animaduertendum esse quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho
bellum motum foret, acturi essent.
Aduersae Hannibali factionis homines principibus Romanis, hospitibus quisque
suis, identidem scribebant nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas
et ab rege ad eum clam legatos uenisse: ut feras quasdam nulla mitescere arte,
sic immitem et implacabilem eius uiri animum esse; marcescere otii situ queri
ciuitatem et inertia sopiri nec sine armorum sonitu excitari posse. haec
probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti
faciebat. inritauerat etiam recenti facto multorum potentium animos.
[33,46] Iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime quod iidem
perpetui iudices erant. res fama uitaque omnium in illorum potestate erat; qui
unum eius ordinis offendisset omnes aduersos habebat, nec accusator apud
infensos iudices deerat. horum in tam impotenti regno - neque enim ciuiliter
nimiis opibus utebantur - praetor factus Hannibal uocari ad se quaestorem iussit.
quaestor id pro nihilo habuit; nam et aduersae factionis erat et, quia ex
quaestura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, iam pro futuris mox
opibus animos gerebat. enimuero indignum id ratus Hannibal uiatorem ad
prendendum quaestorem misit subductumque in contionem non ipsum magis quam
ordinem iudicum, prae quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec
magistratus, accusauit. et ut secundis auribus accipi orationem animaduertit et
infimorum quoque libertati grauem esse superbiam eorum, legem extemplo
promulgauit pertulitque ut in singulos annos iudices legerentur neu quis
biennium continuum iudex esset. ceterum quantam eo facto ad plebem inierat
gratiam, tantum magnae partis principum offenderat animos. adiecit et aliud quo
bono publico sibi proprias simultates inritauit. uectigalia publica partim
neglegentia dilabebantur, partim praedae ac diuisui et principum quibusdam et
magistratibus erant: quin et pecunia quae in stipendium Romanis suo quoque anno
penderetur deerat tributumque graue priuatis imminere uidebatur.
[33,47] Hannibal postquam uectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in
quas res erogarentur animaduertit et quid eorum ordinarii rei publicae usus
consumerent, quantum peculatus auerteret, omnibus residuis pecuniis exactis,
tributo priuatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad uectigal
praestandum Romanis pronuntiauit in contione et praestitit promissum.
Tum uero ii quos pauerat per aliquot annos publicus peculatus, uelut bonis
ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem
et ipsos causam odii quaerentes instigabant. ita diu repugnante P- Scipione
Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat subscribere odiis
accusatorum Hannibalis et factionibus Carthaginiensium inserere publicam
auctoritatem nec satis habere bello uicisse Hannibalem nisi uelut accusatores
calumniam in eum iurarent ac nomen deferrent, tandem peruicerunt ut legati
Carthaginem mitterentur qui ad senatum eorum arguerent Hannibalem cum Antiocho
rege consilia belli faciendi inire. legati tres missi, Cn- Seruilius M- Claudius
Marcellus Q- Terentius Culleo. qui cum Carthaginem uenissent, ex consilio
inimicorum Hannibalis quaerentibus causam aduentus dici iusserunt uenisse se ad
controuersias quae cum Masinissa rege Numidarum Carthaginiensibus essent
dirimendas. id creditum uolgo: unum Hannibalem se peti ab Romanis non fallebat
et ita pacem Carthaginiensibus datam esse ut inexpiabile bellum aduersus se unum
maneret. itaque cedere tempori et fortunae statuit; et praeparatis iam ante
omnibus ad fugam, obuersatus eo die in foro auertendae suspicionis causa, primis
tenebris uestitu forensi ad portam cum duobus comitibus ignaris consilii est
egressus.
[33,48] Cum equi quo in loco iusserat praesto fuissent, nocte Byzacium - ita
regionem quandam agri uocant - transgressus, postero die ad mare inter Acyllam et
Thapsum ad suam turrem peruenit; ibi eum parata instructaque remigio excepit
nauis. ita Africa Hannibal excessit, saepius patriae quam suum euentum
miseratus. eodem die in Cercinam insulam traiecit. ubi cum in portu naues
aliquot Phoenicum onerarias cum mercibus inuenisset et ad egressum eum e naue
concursus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se Tyrum missum dici
iussit. ueritus tamen ne qua earum nauis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum
nuntiaret se Cercinae uisum, sacrificio apparari iusso magistros nauium
mercatoresque inuitari iussit et uela cum antemnis ex nauibus corrogari ut
umbraclum - media aestas forte erat - cenantibus in litore fieret. quanto res et
tempus patiebatur apparatu celebratae eius diei epulae sunt, multoque uino in
serum noctis conuiuium productum. Hannibal cum primum fallendi eos qui in portu
erant tempus habuit, nauem soluit. ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno
pleni crapulae surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in
naues collocandisque et aptandis armamentis absumpserunt. Carthagine {et}
multitudinis adsuetae domum Hannibalis frequentare concursus ad uestibulum
aedium est factus. ut non comparere eum uolgatum est, in forum turba conuenit
principem ciuitatis quaerentium; et alii fugam conscisse, id quod erat, alii
fraude Romanorum interfectum idque magis uolgo fremebant, uariosque uoltus
cerneres ut in ciuitate aliorum alias partes fouentium et factionibus discordi;
uisum deinde Cercinae eum tandem allatum est.
[33,49] Et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum patribus Romanis esse
et Philippum regem ante ab Hannibale maxime accensum bellum populo Romano
fecisse et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos
consiliaque inita impellendae ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad
Antiochum regem profectum: haud quieturum antequam bellum toto orbe terrarum
concisset; id ei non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo
Romano uellent nihil eorum sua uoluntate nec publico consilio factum
esse - Carthaginienses responderunt quidquid aequum censuissent Romani facturos
esse.
Hannibal prospero cursu Tyrum peruenit exceptusque a conditoribus Carthaginis ut
ab altera patria, uir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies
Antiochiam nauigat. ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque eius
sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem conuenisset, comiter ab eo exceptus
nullam moram nauigandi fecit. Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc
animo incertumque de Romano bello, sed haud paruum momentum ad animum eius
moliendum aduentus Hannibalis fecit. Aetolorum quoque eodem tempore alienati ab
societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam
alias ciuitates ex primo foedere repetentes senatus ad T- Quinctium reiecit.
|