[39,0] LIBER XXXIX.
[39,1] Dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae aguntur, consules ambo in
Liguribus gerebant bellum. is hostis uelut natus ad continendam inter magnorum
interualla bellorum Romanis militarem disciplinam erat; nec alia prouincia
militem magis ad uirtutem acuebat. nam Asia et amoenitate urbium et copia
terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores
quam fortiores exercitus faciebat. praecipue sub imperio Cn- Manlii solute ac
neglegenter habiti sunt. itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior
hostis magna clade eos castigauit. in Liguribus omnia erant, quae militem
excitarent, loca montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat et ex
praeoccupatis deicere hostem; itinera ardua, angusta, infesta insidiis; hostis
leuis et uelox et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut
securum esse sineret; oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa
simul periculosaque; inops regio, quae parsimonia astringeret milites, praedae
haud multum praeberet. itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo
agmen extendebat. nihil praeter arma et uiros omnem spem in armis habentes erat.
nec deerat umquam cum iis uel materia belli uel causa, quia propter domesticam
inopiam uicinos agros incursabant. nec tamen in discrimen summae rerum
pugnabatur.
[39,2] C- Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus
proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit. ea quia
non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis uicis in montem Auginum
profugerunt. confestim secutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars maxima
inermes, per inuia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis
non posset. ita trans Appenninum abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi
et expugnati sunt. inde trans Appenninum ductae legiones. ibi montis quem
ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum
conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. translatum deinde ad
Apuanos Ligures bellum, qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursauerant,
ut coli non possent. his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. et quia
a bello quieta ut esset prouincia effecerat, ne in otio militem haberet, uiam a
Bononia perduxit Arretium. M- Aemilius alter consul agros Ligurum uicosque, qui
in campis aut uallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque
tenentibus, deussit depopulatusque est. deinde eos, qui in montibus erant,
adortus primo leuibus proeliis fatigauit, postremo coactos in aciem descendere
iusto proelio deuicit, in quo et aedem Dianae uouit. subactis cis Appenninum
omnibus, tum transmontanos adortus - in his et Friniates Ligures erant, quos non
adierat C- Flaminius - omnes Aemilius subegit armaque ademit et de montibus in
campos multitudinem deduxit. pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum
duxit, uiamque a Placentia, ut Flaminiae committeret, Ariminum perduxit. proelio
ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, aedem Iunoni reginae uouit.
haec in Liguribus eo anno gesta.
[39,3] In Gallia M- Furius praetor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli
quaerens, ademerat arma. id Cenomani conquesti Romae apud senatum reiectique ad
consulem Aemilium, cui ut cognosceret statueretque senatus permiserat, magno
certamine cum praetore habito obtinuerunt causam. arma reddere Cenomanis,
decedere prouincia praetor iussus.
legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes
conuenerant, senatus datus est. his querentibus magnam multitudinem ciuium
suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, Q- Terentio Culleoni praetori
negotium datum est, ut eos conquireret, et quem C- Claudio M- Liuio censoribus
postue eos censores ipsum parentemue eius apud se censum esse probassent socii,
ut redire eo cogeret, ubi censi essent. hac conquisitione duodecim milia
Latinorum domos redierunt, iam tum multitudine alienigenarum urbem onerante.
[39,4] Priusquam consules redirent Romam, M- Fuluius proconsul ex Aetolia redit;
isque ad aedem Apollinis in senatu cum de rebus in Aetolia Cephallaniaque ab se
gestis disseruisset, petit a patribus, ut, {si} aequum censerent, ob rem
publicam bene ac feliciter gestam et diis immortalibus honorem haberi iuberent
et sibi triumphum decernerent. M- Aburius tribunus plebis, si quid de ea re ante
M- Aemilii consulis aduentum decerneretur, intercessurum se ostendit: eum contra
dicere uelle, proficiscentemque in prouinciam ita sibi mandasse, ut ea
disceptatio integra in aduentum suum seruaretur. Fuluium temporis iacturam
facere: senatum etiam praesente consule quod uellet decreturum. {tum} Fuluius:
si aut simultas M- Aemilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas
inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret, tamen non fuisse ferendum
absentem consulem et deorum immortalium honori obstare et meritum debitumque
triumphum morari, imperatorem rebus egregie gestis uictoremque exercitum cum
praeda et captiuis ante portas stare, donec consuli ob hoc ipsum moranti redire
Romam libitum esset. uerum enimuero cum sint notissimae sibi cum consule
inimicitiae, quid ab eo quemquam posse aequi exspectare, qui per infrequentiam
furtim senatus consultum factum ad aerarium detulerit, Ambraciam non uideri ui
captam, quae aggere ac uineis oppugnata sit, ubi incensis operibus alia de
integro facta sint, ubi circa muros supra subterque terram per dies quindecim
pugnatum, ubi a prima luce, cum iam transcendisset muros miles, usque ad noctem
diu anceps proelium tenuerit, ubi plus tria milia hostium sint caesa. iam de
deorum immortalium templis spoliatis in capta urbe qualem calumniam ad
pontifices attulerit? nisi Syracusarum ceterarumque captarum ciuitatium
ornamentis urbem exornari fas fuerit, in Ambracia una capta non ualuerit belli
ius. se et patres conscriptos orare et ab tribuno petere, ne se superbissimo
inimico ludibrio esse sinant.
[39,5] Vndique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare. Ti- Gracchi collegae
plurimum oratio mouit. ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni
exempli esse: alienarum uero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe
et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus esse. suo quemque
iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non
pendere ex alterius uultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi,
adstipularique irato consuli tribunum plebei; et quid priuatim M- Aemilius
mandauerit, meminisse, tribunatum sibi a populo Romano mandatum obliuisci, et
mandatum pro auxilio ac libertate priuatorum, non pro consulari regno. ne hoc
quidem cernere eum, fore ut memoriae ac posteritati mandetur eiusdem collegii
alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicae,
alterum alienas et mandatas exercuisse. his uictus castigationibus tribunus cum
templo excessisset, referente Ser. Sulpicio praetore triumphus M- Fuluio est
decretus. is cum gratias patribus conscriptis egisset, adiecit ludos magnos se
Ioui optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset uouisse; in eam rem sibi centum
pondo auri a ciuitatibus collatum; petere ut ex ea pecunia, quam in triumpho
latam in aerario positurus esset, id aurum secerni iuberent. senatus pontificum
collegium consuli iussit, num omne id aurum in ludos consumi necesse esset. cum
pontifices negassent ad religionem pertinere, quanta impensa in ludos fieret,
senatus Fuluio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium
excederet. triumphare mense Ianuario statuerat: sed cum audisset consulem M-
Aemilium, litteris M- Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione,
ipsum ad impediendum triumphum Romam uenientem aegrum in uia substitisse, ne
plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem.
triumphauit ante diem decimum Kal. Ianuarias de Aetolis et de Cephallania.
aureae coronae centum duodecim pondo ante currum latae sunt; argenti pondo milia
octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum
octodecim milia, Philippei nummi duodecim milia trecenti uiginti duo, signa
aenea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta, arma tela
cetera spolia hostium, magnus numerus, ad hoc catapultae, ballistae, tormenta
omnis generis; duces aut Aetoli et Cephallanes aut regii ab Antiocho ibi relicti
ad uiginti septem. multos eo die, priusquam in urbem inueheretur, in circo
Flaminio tribunos praefectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis
militaribus donauit. militibus ex praeda uicenos quinos denarios diuisit, duplex
centurioni, triplex equiti.
[39,6] Iam consularium comitiorum appetebat tempus; quibus quia M- Aemilius, cuius
sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C- Flaminius Romam uenit. ab eo
creati consules Sp- Postumius Albinus Q- Marcius Philippus. praetores inde facti
T- Maenius P- Cornelius Sulla C- Calpurnius Piso M- Licinius Lucullus C-
Aurelius Scaurus L- Quinctius Crispinus.
Extremo anni, magistratibus iam creatis, ante diem tertium nonas Martias Cn-
Manlius Vulso de Gallis qui Asiam incolunt triumphauit. serius ei triumphandi
causa fuit, ne Q- Terentio Culleone praetore causam lege Petillia diceret, et
incendio alieni iudicii, quo L- Scipio damnatus erat, conflagraret, eo
infensioribus in se quam in illum iudicibus, quod disciplinam militarem seuere
ab eo conseruatam successorem ipsum omni genere licentiae corrupisse fama
attulerat. neque ea sola infamiae erant, quae in prouincia procul ab oculis
facta narrabantur, sed ea etiam magis, quae in militibus eius quotidie
aspiciebantur. luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico inuecta in
urbem est. ii primum lectos aeratos, uestem stragulam pretiosam, plagulas et
alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et
abacos Romam aduexerunt. tunc psaltriae sambucistriaeque et conuiualia alia
ludorum oblectamenta addita epulis; epulae quoque ipsae et cura et sumptu maiore
apparari coeptae. tum coquus, uilissimum antiquis mancipium et aestimatione et
usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. uix tamen
illa quae tum conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae.
[39,7] In triumpho tulit Cn- Manlius coronas aureas ducenta duodecim {pondo},
argenti pondo ducenta uiginti milia, auri pondo duo milia centum tria,
tetrachmum Atticum centum uiginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta,
Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos uiginti; et arma
spoliaque multa Gallica carpentis trauecta, duces hostium duo et quinquaginta
ducti ante currum. militibus quadragenos binos denarios diuisit, duplex
centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex {in pedites} dedit; multi
omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. carminaque a
militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem
ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis fauore quam populari
celebrem. sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii ualuerunt;
quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quae in triumpho
translata esset, stipendium collatum a populo in publicum, quod eius solutum
antea non esset, solueretur. uicenos quinos et semisses in milia aeris
quaestores urbani cum fide et cura soluerunt. per idem tempus tribuni militum
duo ex duabus Hispaniis cum litteris C- Atinii et L- Manlii, qui eas prouincias
obtinebant, uenerunt. ex iis litteris cognitum est Celtiberos Lusitanosque in
armis esse et sociorum agros populari. de ea re consultationem integram senatus
ad nouos magistratus reiecit.
Ludis Romanis eo anno, quos P- Cornelius Cethegus A- Postumius Albinus
faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiae procidit atque id
deicit. ea religione moti patres et diem unum adiciendum ludorum censuerunt, et
signa duo pro uno reponenda, et nouum auratum faciendum. et plebeii ludi ab
aedilibus C- Sempronio Blaeso et M- Furio Lusco diem unum instaurati sunt.
[39,8] Insequens annus Sp- Postumium Albinum et Q- Marcium Philippum consules ab
exercitu bellorumque et prouinciarum cura ad intestinae coniurationis uindictam
auertit. praetores prouincias sortiti sunt, T- Maenius urbanam, M- Licinius
Lucullus inter ciues et peregrinos, C- Aurelius Scaurus Sardiniam, P- Cornelius
Sulla Siciliam, L- Quinctius Crispinus Hispaniam citeriorem, C- Calpurnius Piso
Hispaniam ulteriorem. consulibus ambobus quaestio de clandestinis
coniurationibus decreta est. Graecus ignobilis in Etruriam primum uenit nulla
cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima
omnium gens inuexit, sacrificulus et uates; nec is qui aperta religione,
propalam et quaestum et disciplinam profitendo, animos errore imbueret, sed
occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. initia erant, quae primo paucis
tradita sunt, deinde uulgari coepta sunt per uiros mulieresque. additae
uoluptates religioni uini et epularum, quo plurium animi illicerentur. cum uinum
animos {incendissent}, et nox et mixti feminis mares, aetatis tenerae maioribus,
discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis fieri
coeptae, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam
uoluptatem haberet. nec unum genus noxae, stupra promiscua ingenuorum
feminarumque erant, sed falsi testes, falsa signa testamentaque et indicia ex
eadem officina exibant: uenena indidem intestinaeque caedes, ita ut ne corpora
quidem interdum ad sepulturam exstarent. multa dolo, pleraque per uim
audebantur. occulebat uim quod prae ululatibus tympanorumque et cymbalorum
strepitu nulla uox quiritantium inter stupra et caedes exaudiri poterat.
[39,9] Huius mali labes ex Etruria Romam ueluti contagione morbi penetrauit. primo
urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea celauit: tandem
indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem peruenit. P- Aebutius, cuius
pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde
tutoribus sub tutela Duroniae matris et uitrici T- Sempronii Rutili educatus
fuerat. et mater dedita uiro erat, et uitricus, quia tutelam ita gesserat, ut
rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi uinculo aliquo
fieri cupiebat. uia una corruptelae Bacchanalia erant. mater adulescentem
appellat: se pro aegro eo uouisse, ubi primum conualuisset, Bacchis eum se
initiaturam; damnatam uoti benignitate deum exsoluere id uelle. decem dierum
castimonia opus esse: decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium
deducturam. scortum nobile libertina Hispala Faecenia, non digna quaestu, cui
ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur.
huic consuetudo iuxta uicinitatem cum Aebutio fuit, minime adulescentis aut rei
aut famae damnosa: ultro enim amatus appetitusque erat, et maligne omnia
praebentibus suis meretriculae munificentia sustinebatur. quin eo processerat
consuetudine capta, ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab
tribunis et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret
heredem.
[39,10] Haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero
haberent, per iocum adulescens uetat eam mirari, si per aliquot noctes
secubuisset: religionis se causa, ut uoto pro ualetudine sua facto liberetur,
Bacchis initiari uelle. id ubi mulier audiuit, perturbata 'dii meliora.' inquit:
mori et sibi et illi satius esse quam id faceret; et in caput eorum detestari
minas periculaque, qui id suasissent. admiratus cum uerba tum perturbationem
tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet: matrem id sibi adsentiente
uitrico imperasse. 'uitricus ergo' inquit 'tuus - matrem enim insimulare forsitan
fas non sit - pudicitiam famam spem uitamque tuam perditum ire hoc facto
properat.' eo magis mirabundo quaerentique, quid rei esset, pacem ueniamque
precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam
se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse.
scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse; et iam biennio constare
neminem initiatum ibi maiorem annis uiginti. ut quisque introductus sit, uelut
uictimam tradi sacerdotibus. eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus
cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne uox quiritantis, cum
per uim stuprum inferatur, exaudiri possit. orare inde atque obsecrare, ut eam
rem quocumque modo discuteret nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda
patienda primum, deinde facienda essent. neque ante dimisit eum, quam fidem
dedit adulescens ab his sacris se temperaturum.
[39,11] Postquam domum uenit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid
deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent, faciendum esset, negat eorum se
quicquam facturum, nec initiari sibi in animo esse. aderat sermoni uitricus.
confestim mulier exclamat Hispalae concubitu carere eum decem noctes non posse;
illius excetrae delenimentis et uenenis imbutum nec parentis nec uitrici nec
deorum uerecundiam habere. iurgantes hinc mater, hinc uitricus cum quattuor eum
seruis domo exegerunt. adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque
ei, cur esset a matre eiectus, narrauit, deinde ex auctoritate eius postero die
ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit. consul post diem tertium
redire ad se iussum dimisit; ipse Sulpiciam grauem feminam, socrum suam,
percunctatus est, ecquam anum Aebutiam ex Auentino nosset. cum ea nosse probam
et antiqui moris feminam respondisset, opus esse sibi ea conuenta dixit:
mitteret nuntium ad eam, ut ueniret. Aebutia accita ad Sulpiciam uenit, et
consul paulo post, uelut forte interuenisset, sermonem de Aebutio fratris eius
filio infert. lacrimae mulieri obortae, et miserari casum adulescentis coepit,
qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se tunc esset, eiectus a
matre, quod probus adulescens - dii propitii essent - obscenis, ut fama esset,
sacris initiari nollet.
[39,12] Satis exploratum de Aebutio ratus consul non uanum auctorem esse, Aebutia
dimissa socrum rogat, ut Hispalam indidem ex Auentino libertinam, non ignotam
uiciniae, arcesseret ad sese: eam quoque esse quae percunctari uellet. ad cuius
nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et grauem feminam ignara causae
arcesseretur, postquam lictores in uestibulo turbamque consularem et consulem
ipsum conspexit, prope exanimata est. in interiorem partem aedium abductam socru
adhibita consul, si uera dicere inducere in animum posset, negat perturbari
debere; fidem uel a Sulpicia, tali femina, uel ab se acciperet; expromeret sibi,
quae in luco Stimulae Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri. hoc ubi
audiuit, tantus pauor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere
non posset. tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum domina
ait: aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire. iam id
ipsum consul laudare, quod initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem
fide expromeret. neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si coarguatur
ab alio, ac per se fatenti ueniam aut gratiam fore; eum sibi omnia exposuisse,
qui ab illa audisset.
[39,13] Mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse, ad
pedes Sulpiciae procidit, et eam primo orare coepit, ne mulieris libertinae cum
amatore sermonem in rem non seriam modo sed capitalem etiam uerti uellet: se
terrendi eius causa, non quod sciret quicquam, ea locutam esse. hic Postumius
accensus ira tum quoque ait eam cum Aebutio se amatore cauillari credere, non in
domo grauissimae feminae et cum consule loqui. et Sulpicia attollere pauentem,
simul illam adhortari, simul iram generi lenire. tandem confirmata, multum
incusata perfidia Aebutii, qui optime de ipso meritae talem gratiam rettulisset,
magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit
hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent. itaque hoc se
Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo ablegarent, ubi
reliquum uitae degere tuto posset. bono animo esse iubere eam consul, et sibi
curae fore dicere, ut Romae tuto habitaret. tum Hispala originem sacrorum
expromit. primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo uirum admitti
solitum. tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis
initiarentur; sacerdotes in uicem matronas creari solitas. Pacullam Anniam
Campanam sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, immutasse: nam et uiros eam
primam filios suos initiasse, Minium et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum
ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum
fecisse. ex quo in promiscuo sacra sint et permixti uiri feminis, et noctis
licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum. plura
uirorum inter sese quam feminarum esse stupra. si qui minus patientes dedecoris
sint et pigriores ad facinus, pro uictimis immolari. nihil nefas ducere, hanc
summam inter eos religionem esse. uiros, uelut mente capta, cum iactatione
fanatica corporis uaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum
ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia uiuum
sulpur cum calce insit, integra flamma efferre. raptos a diis homines dici, quos
machinae illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant: eos esse, qui aut
coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint. multitudinem
ingentem, alterum iam prope populum esse; in his nobiles quosdam uiros
feminasque. biennio proximo institutum esse, ne quis maior uiginti annis
initiaretur: captari aetates et erroris et stupri patientes.
[39,14] Peracto indicio aduoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret,
repetiuit. consul rogat socrum, ut aliquam partem aedium uacuam faceret, quo
Hispala immigraret. cenaculum super aedes datum est, scalis ferentibus in
publicum obseratis, aditu in aedes uerso. res omnes Faeceniae extemplo
translatae et familia arcessita, et Aebutius migrare ad consulis clientem
iussus.
Ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert,
omnibus ordine expositis, quae delata primo, quae deinde ab se inquisita forent.
patres pauor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eae coniurationes
coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, tum priuatim
suorum cuiusque uicem, ne quis adfinis ei noxae esset. censuit autem senatus
gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu
inuestigasset. quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra
ordinem consulibus mandant; indicibus Aebutio ac Faeceniae ne fraudi ea res sit
curare et alios indices praemiis inuitare iubent; sacerdotes eorum sacrorum, seu
uiri seu feminae essent, non Romae modo sed per omnia fora et conciliabula
conquiri, ut in consulum potestate essent; edici praeterea in urbe Roma et per
totam Italiam edicta mitti, ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut
conuenisse sacrorum causa uelit, neu quid talis rei diuinae fecisse. ante omnia
ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniurauerintue, quo stuprum
flagitiumue inferretur. haec senatus decreuit. consules aedilibus curulibus
imperarunt, ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero
conclaui ad quaestionem seruarent; aediles plebis uiderent, ne qua sacra in
operto fierent. triumuiris capitalibus mandatum est, ut uigilias disponerent per
urbem seruarentque, ne qui nocturni coetus fierent, utque ab incendiis
caueretur; adiutores triumuiris quinqueuiri uls cis Tiberim suae quisque
regionis aedificiis praeessent.
[39,15] Ad haec officia dimissis magistratibus consules in rostra escenderunt, et
contione aduocata cum sollemne carmen precationis, quod praefari, priusquam
populum adloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita coepit. 'nulli
umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria haec
sollemnis deorum comprecatio fuit, quae uos admoneret hos esse deos, quos colere
uenerari precarique maiores uestri instituissent, non illos, qui prauis et
externis religionibus captas mentes uelut furialibus stimulis ad omne scelus et
ad omnem libidinem agerent. equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar
inuenio. si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nudauero,
ne nimium terroris offundam uobis, uereor. quidquid dixero, minus quam pro
atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse: ut ad cauendum satis sit,
dabitur opera a nobis. Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem
etiam multis locis esse, non fama solum accepisse uos sed crepitibus etiam
ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quae ea
res sit, ignorare: alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et
lasciuiam credere esse, et qualecumque sit, ad paucos pertinere. quod ad
multitudinem eorum attinet, si dixero multa milia hominum esse, ilico necesse
est exterreamini, nisi adiunxero qui qualesque sint. primum igitur mulierum
magna pars est, et is fons mali huiusce fuit; deinde simillimi feminis mares,
stuprati et constupratores, fanatici, uigiliis, uino, strepitibus clamoribusque
nocturnis attoniti. nullas adhuc uires coniuratio, ceterum incrementum ingens
uirium habet, quod in dies plures fiunt. maiores uestri ne uos quidem, nisi cum
aut uexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi
concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem
uocasset, forte temere coire uoluerunt; et ubicumque multitudo esset, ibi et
legitimum rectorem multitudinis censebant esse debere. quales primum nocturnos
coetus, deinde promiscuos mulierum ac uirorum esse creditis? si quibus aetatibus
initientur mares sciatis, non misereat uos eorum solum, sed etiam pudeat. hoc
sacramento initiatos iuuenes milites faciendos censetis, Quirites? his ex
obsceno sacrario eductis arma committenda? hi cooperti stupris suis alienisque
pro pudicitia coniugum ac liberorum uestrorum ferro decernent?
[39,16] Minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forent - ipsorum id magna
ex parte dedecus erat - , a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent:
numquam tantum malum in re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens.
quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex
illo uno sacrario scitote ortum esse. necdum omnia, in quae coniurarunt, edita
facinora habent. adhuc priuatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam
satis uirium est, coniuratio sese impia tenet. crescit et serpit quotidie malum.
iam maius est, quam ut capere id priuata fortuna possit: ad summam rem publicam
spectat. nisi praecauetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule
uocatae, par nocturna contio esse poterit. nunc illi uos singuli uniuersos
contionantes timent: iam ubi uos dilapsi domos et in rura uestra eritis, illi
coierint, consultabunt de sua salute simul ac uestra pernicie: tum singulis
uobis uniuersi timendi erunt. optare igitur unusquisque uestrum debet, ut bona
mens suis omnibus fuerit. si quem libido, si furor in illum gurgitem abripuit,
illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniurauit, non suum
iudicet esse. ne quis etiam errore labatur uestrum, Quirites, non sum securus.
nihil enim in speciem fallacius est quam praua religio. ubi deorum numen
praetenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis uindicandis
diuini iuris aliquid immixtum uiolemus. hac uos religione innumerabilia decreta
pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant. quotiens hoc
patrum auorumque aetate negotium est magistratibus datum, uti sacra externa
fieri uetarent, sacrificulos uatesque foro circo urbe prohiberent, uaticinos
libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi praeterquam
more Romano abolerent. iudicabant enim prudentissimi uiri omnis diuini humanique
iuris nihil aeque dissoluendae religionis esse, quam ubi non patrio sed externo
ritu sacrificaretur. haec uobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio
agitaret animos uestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque
nefarios coetus cerneretis. omnia diis propitiis uolentibusque {ea} faciemus;
qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex
occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent,
sed ut uindicarentur et opprimerentur, uoluerunt. senatus quaestionem extra
ordinem de ea re mihi collegaeque meo mandauit. nos, quae ipsis nobis agenda
sunt, impigre exsequemur; uigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus
magistratibus mandauimus. uos quoque aequum est, quae uestra munia sunt, quo
quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre praestare, et dare operam,
ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.'
[39,17] Recitari deinde senatus consulta iusserunt, indicique praemium
proposuerunt, si quis quem ad se deduxisset nomenue absentis detulisset. qui
nominatus profugisset, diem certam se finituros, ad quam nisi citatus
respondisset, absens damnaretur. si quis eorum, qui tum extra terram Italiam
essent, nominaretur, ei laxiorem diem daturos, si uenire ad causam dicendam
uellet. edixerunt deinde, ne quis quid fugae causa uendidisse neue emisse
uellet; ne quis reciperet, celaret, ope ulla iuuaret fugientes.
Contione dimissa terror magnus urbe tota fuit, nec moenibus se tantum urbis aut
finibus Romanis continuit, sed passim per totam Italiam, litteris hospitum de
senatus consulto et contione et edicto consulum acceptis, trepidari coeptum est.
multi ea nocte, quae diem insecuta est, quo in contione res palam facta est,
custodiis circa portas positis fugientes a triumuiris comprehensi et reducti
sunt: multorum delata nomina. quidam ex iis uiri feminaeque mortem sibi
consciuerunt. coniurasse supra septem milia uirorum ac mulierum dicebantur.
capita autem coniurationis constabat esse M- et C- Atinios de plebe Romana et
Faliscum L- Opicernium et Minium Cerrinium Campanum: ab his omnia facinora et
flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse. data opera,
ut primo quoque tempore comprehenderentur. adducti ad consules fassique de se
nullam moram indicio fecerunt.
[39,18] Ceterum tanta fuga ex urbe facta erat, ut, quia multis actiones et res
peribant, cogerentur praetores T- Maenius et M- Licinius per senatum res in diem
tricesimum differre, donec quaestiones a consulibus perficerentur. eadem
solitudo, quia Romae non respondebant nec inueniebantur, quorum nomina delata
erant, coegit consules circa fora proficisci ibique quaerere et iudicia
exercere. qui tantum initiati erant et ex carmine sacro, praeeunte uerba
sacerdote, precationes fecerant, {in} quibus nefanda coniuratio in omne facinus
ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas iureiurando obligati
erant, in se aut alios admiserant, eos in uinculis relinquebant: qui stupris aut
caedibus uiolati erant, qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subiectione
testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena adficiebant.
plures necati quam in uincula coniecti sunt. magna uis in utraque causa uirorum
mulierumque fuit. mulieres damnatas cognatis, aut in quorum manu essent,
tradebant, ut ipsi in priuato animaduerterent in eas: si nemo erat idoneus
supplicii exactor, in publico animaduertebatur. datum deinde consulibus negotium
est, ut omnia Bacchanalia Romae primum, deinde per totam Italiam diruerent,
extra quam si qua ibi uetusta ara aut signum consecratum esset. in reliquum
deinde senatus consulto cautum est, ne qua Bacchanalia Romae neue in Italia
essent. si quis tale sacrum sollemne et necessarium duceret, nec sine religione
et piaculo se id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur, praetor
senatum consuleret. si ei permissum esset, cum in senatu centum non minus
essent, ita id sacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, neu
qua pecunia communis neu quis magister sacrorum aut sacerdos esset.
[39,19] Aliud deinde huic coniunctum referente Q- Marcio consule senatus consultum
factum est, ut de iis, quos pro indicibus consules habuissent, integra res ad
senatum referretur, cum Sp- Postumius quaestionibus perfectis Romam redisset.
Minium Cerrinium Campanum Ardeam in uincula mittendum censuerunt,
magistratibusque Ardeatium praedicendum, ut intentiore eum custodia adseruarent,
non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendae locum haberet. Sp- Postumius
aliquanto post Romam uenit: eo referente de P- Aebutii et Hispalae Faeceniae
praemio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent, senatus consultum factum
est, uti singulis his centena milia aeris quaestores urbani ex aerario darent;
utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore
ferrent, ut P- Aebutio emerita stipendia essent, ne inuitus militaret neue
censor ei inuito equum publicum adsignaret; utique Faeceniae Hispalae datio,
deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei uir testamento
dedisset; utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei qui eam duxisset ob id
fraudi ignominiaeue esset; utique consules praetoresque, qui nunc essent quiue
postea futuri essent, curarent, ne quid ei mulieri iniuriae fieret, utique tuto
esset. id senatum uelle et aequum censere, ut ita fieret. ea omnia lata ad
plebem factaque sunt ex senatus consulto; {et} de ceterorum indicum impunitate
praemiisque consulibus permissum est.
[39,20] Et iam Q- Marcius quaestionibus suae regionis perfectis in Ligures
prouinciam proficisci parabat, tribus milibus peditum Romanorum, centum
quinquaginta equitibus, et quinque milibus Latini nominis peditum ducentis
equitibus in supplementum acceptis. eadem prouincia, idem numerus peditum
equitumque et collegae decretus erat. exercitus acceperunt, quos priore anno C-
Flaminius et M- Aemilius consules habuerant. duas praeterea legiones nouas ex
senatus consulto scribere iussi sunt, et uiginti milia peditum sociis et nomini
Latino imperarunt et equites octingentos, et tria milia peditum Romanorum,
ducentos equites. totum hunc exercitum praeter legiones in supplementum
Hispaniensis exercitus duci placebat. itaque consules, dum ipsi quaestionibus
impediebantur, T- Maenium dilectui habendo praefecerunt. perfectis quaestionibus
prior Q- Marcius in Ligures Apuanos est profectus. dum penitus in abditos
saltus, quae latebrae receptaculaque illis semper fuerant, persequitur, in
praeoccupatis angustiis loco iniquo est circumuentus. quattuor milia militum
amissa, et legionis secundae signa tria, undecim uexilla socium Latini nominis
in potestatem hostium uenerunt, et arma multa, quae quia impedimento fugientibus
per siluestres semitas erant, passim iactabantur. prius sequendi Ligures finem
quam fugae Romani fecerunt. consul ubi primum ex hostium agro euasit, ne,
quantum deminutae copiae forent, appareret, in locis pacatis exercitum dimisit.
non tamen obliterare famam rei male gestae potuit: nam saltus, unde eum Ligures
fugauerant, Marcius est appellatus.
[39,21] Sub hunc nuntium ex Ligustinis uulgatum litterae ex Hispania mixtam gaudio
tristitiam adferentes recitatae sunt. C- Atinius, qui biennio ante praetor in
eam prouinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Hastensi signis collatis
pugnauit: ad sex milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castrisque
exuti. ad oppidum deinde Hastam oppugnandum legiones ducit: id quoque haud multo
maiore certamine cepit quam castra; sed dum incautius subit muros, ictus ex
uulnere post dies paucos moritur. litteris de morte propraetoris recitatis
senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C- Calpurnium praetorem
consequeretur, nuntiaretque senatum aequum censere, ne sine imperio prouincia
esset, maturare eum proficisci. quarto die qui missus erat Lunam uenit: paucis
ante diebus Calpurnius profectus erat. et in citeriore Hispania L- Manlius
Acidinus, qui eodem tempore, quo C- Atinius in prouinciam ierat, cum Celtiberis
acie conflixit. incerta uictoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde
nocte proxima mouerunt, Romanis et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus
potestas facta est. paucos post dies maiore coacto exercitu Celtiberi ad
Calagurrim oppidum ultro lacessiuerunt proelio Romanos. nihil traditur, quae
causa numero aucto infirmiores eos fecerit. superati proelio sunt: ad duodecim
milia hominum caesa, plus duo capta, et castris Romanus potitur. et nisi
successor aduentus suo inhibuisset impetum uictoris, subacti Celtiberi forent.
noui praetores ambo in hiberna exercitus deduxerunt.
[39,22] Per eos dies, quibus haec ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum
facti religionis causa. decem deinde {dies magno} apparatu ludos M- Fuluius,
quos uouerat Aetolico bello, fecit. multi artifices ex Graecia uenerunt honoris
eius causa. athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et
uenatio data leonum et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac uarietate
ludicrum celebratum est. nouemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per
triduum lapidibus pluerat, ignesque caelestes multifariam orti adussisse
complurium leui adflatu uestimenta maxime dicebantur. addita et unum diem
supplicatio est ex decreto pontificum, quod aedis Opis in Capitolio de caelo
tacta erat. hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustrauerunt. sub
idem tempus et ex Vmbria nuntiatum est semimarem duodecim ferme annos natum
inuentum. id prodigium abominantes arceri Romano agro necarique quam primum
iusserunt.
Eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine populatione aut bello
haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt. legatis
Romanis de ea re trans Alpes missis responsum est neque profectos ex auctoritate
gentis eos, nec quid in Italia facerent sese scire.
L- Scipio ludos eo tempore, quos bello Antiochi uouisse sese dicebat, ex collata
ad id pecunia ab regibus ciuitatibusque per dies decem fecit. legatum eum post
damnationem et bona uendita missum in Asiam ad dirimenda inter Antiochum et
Eumenem reges certamina Valerius Antias est auctor: tum collatas ei pecunias
congregatosque per Asiam artifices, et quorum ludorum post bellum, in quo uotos
diceret, mentionem non fecisset, de iis post legationem demum in senatu actum.
[39,23] Cum iam in exitu annus esset, Q- Marcius absens magistratu abiturus erat,
Sp- Postumius quaestionibus cum summa fide curaque perfectis comitia habuit.
creati consules sunt Ap- Claudius Pulcher M- Sempronius Tuditanus. postero die
praetores facti P- Cornelius Cethegus A- Postumius Albinus C- Afranius Stellio
C- Atilius Serranus L- Postumius Tempsanus M- Claudius Marcellinus. extremo
anni, quia Sp- Postumius consul renuntiauerat peragrantem se propter quaestiones
utrumque litus Italiae desertas colonias Sipontum supero, Buxentum infero mari
inuenisse, triumuiri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T- Maenio
praetore urbano creati sunt L- Scribonius Libo M- Tuccius Cn- Baebius Tamphilus.
Cum Perseo rege et Macedonibus bellum quod imminebat, non unde plerique
opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit: inchoata initia a Philippo sunt; et
is ipse, si diutius uixisset, id bellum gessisset. una eum res, cum uicto leges
imponerentur, maxime angebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in
eos ius saeuiendi ademptum ei ab senatu erat, cum, quia rem integram Quinctius
in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse. Antiocho
rege deinde bello superato ad Thermopylas, diuisis partibus, cum per eosdem dies
consul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea quia
iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Romanisque oppidum deditum est, aegre
eam rem tulerat. permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans,
quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit, ut Athamaniae et Amynandro
bellum inferret, et urbes quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret. haud
magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat et urbes receperat aliquot.
Demetriadem quoque, urbem ualidam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem
suae dicionis fecit. inde et in Thracia quasdam urbes, nouae atque insuetae
libertatis uitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico
certamine uincerentur, adiungendo sese cepit.
[39,24] His sedata in praesentia regis ira in Romanos est. numquam tamen remisit
animum a colligendis in pace uiribus, quibus, quandoque data fortuna esset, ad
bellum uteretur. uectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque
maritimis auxit, sed metalla etiam et uetera intermissa recoluit et noua multis
locis instituit. ut uero antiquam multitudinem hominum, quae belli cladibus
amissa erat, restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus
procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in
Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas
regni opes intentus fuerat. rediere deinde causae, quae de integro iram mouerent
in Romanos. Thessalorum et Perrhaeborum querellae de urbibus suis ab eo
possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per uim occupatis
traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditae erant, ut eas non neglegi
satis appareret. maxime mouerat senatum, quod iam Aeni et Maroneae adfectari
possessionem audierant; minus Thessalos curabant. Athamanes quoque uenerant
legati, non partis amissae, non finium iacturam querentes, sed totam Athamaniam
sub ius iudiciumque regis uenisse; et Maronitarum exules uenerant, pulsi, quia
libertatis causam defendissent ab regio praesidio: ii non Maroneam modo sed
etiam Aenum in potestate narrabant esse Philippi. uenerant et a Philippo legati
ad purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum
adfirmabant: ciuitates Thessalorum et Perrhaeborum et Magnetum et cum Amynandro
Athamanum gentem in eadem causa qua Aetolos fuisse; Antiocho rege pulso
occupatum oppugnandis Aetolicis urbibus consulem ad recipiendas eas ciuitates
Philippum misisse; armis subactos parere. senatus, ne quid absente rege
statueret, legatos ad eas controuersias disceptandas misit Q- Caecilium Metellum
M- Baebium Tamphilum Ti- Sempronium. quorum sub aduentum ad Thessalica Tempe
omnibus iis ciuitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum
est.
[39,25] Ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhaebique et
Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus
consedissent, pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et
gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusue egerunt. in controuersiam autem
ueniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida,
utrum, Thessalorum iuris cum {essent}, ui ademptae possessaeque ab Aetolis
forent - nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat - , an Aetolica antiquitus
ea oppida fuissent: ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et
si uoluntate, non si ui atque armis coacti cum Aetolis essent. eiusdem formulae
disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura
possidendo per occasiones Aetoli miscuerant. ad haec, quae disceptationis erant,
querellae Thessalorum adiectae, quod ea oppida, si iam redderentur sibi,
spoliata ac deserta redditurus esset: nam praeter belli casibus amissos
quingentos principes iuuentutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in
seruilibus abuti ministeriis; et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut
redderet curasse. Thebas Pthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis
quaestuosum et frugiferum: ibi nauibus onerariis comparatis regem, quae praeter
Thebas Demetriadem cursum derigerent, negotiationem maritimam omnem eo
auertisse. iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint, uiolandis
abstinere: insidias positas euntibus ad T- Quinctium. itaque ergo in tantum
metum omnes Thessalos coniectos, ut non in ciuitatibus suis, non in communibus
gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul enim abesse libertatis auctores
Romanos: lateri adhaerere grauem dominum, prohibentem uti beneficiis populi
Romani. quid autem, si uox libera non sit, liberum esse? nunc se fiducia et
praesidio legatorum ingemiscere magis quam loqui. nisi prouideant aliquid
Romani, quo et Graecis Macedoniam accolentibus metus et audacia Philippo
minuatur, nequiquam et illum uictum et se liberatos esse. ut equum tenacem, non
parentem frenis asperioribus castigandum esse. haec acerbe postremi, cum priores
leniter permulsissent iram eius petentes, ut ignosceret pro libertate
loquentibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum
sese praestare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere
sibi socios mallet. Thessalis auditis Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus
Olympiadem appellauerat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant;
et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat. Athamanes libertatem repetebant
et castella Athenaeum et Poetneum.
[39,26] Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et ipse a
querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thessalos ui
atque armis expugnasse questus est; item Petram in Pieria ab iisdem Thessalis
Perrhaebisque captam. Xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppidum, sibi
contribuisse eos; et Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure
Thessalorum formulae factam. nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis
legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum ridiculum
esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum
mores respuere suos. tot annos esse, per quos numquam cessauerint legati nunc ad
imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam
uerbo uiolatum esse? semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas: sed quid
iis acciderit, non adici. quaerentium quod falso obiciant, cum ueri nihil
habeant, ea crimina esse. insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia
populi Romani, uelut ex diutina siti nimis auide meram haurientes libertatem:
ita seruorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam uocis et linguae
experiri et iactare sese insectatione et conuiciis dominorum. elatus deinde ira
adiecit nondum omnium dierum solem occidisse. id minaciter dictum non Thessali
modo in sese, sed etiam Romani acceperunt. et cum fremitus post eam uocem ortus
et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit
eandem, de quibus illi agant, ciuitatium causam esse. consulem Acilium et
Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent. si suum munus qui dedissent
adimere uelint, scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in gratiam
leuium et inutilium sociorum iniuriam eos facturos. nec enim ullius rei minus
diuturnam esse gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male utendo eam
corrupturi sint. causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci praesidia
Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri. de
iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et
Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.
[39,27] Inde grauiter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciae
urbibus proficiscuntur. ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam
uelint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non
uerbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur. sin
autem minor cura sit ciuitatium in Thracia positarum, multo uerius esse, quae
sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem quam Philippum habere, uel pro
patris Attali meritis bello, quod aduersus Philippum ipsum gesserit populus
Romanus, uel suis, quod Antiochi bello terra marique laboribus periculisque
omnibus interfuerit. habere eum praeterea decem legatorum in eam rem
praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque
Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis uelut appendices
maioris muneris essent. nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum
aut iure imperii, cum tam procul a finibus Macedoniae absint, ciuitatibus his
praesidia imposuisse? uocari Maronitas iuberent: ab iis certiora omnia de statu
ciuitatium earum scituros.
Legati Maronitarum uocati non uno tantum loco urbis praesidium regium esse,
sicut in aliis ciuitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum
Maroneam esse. itaque dominari adsentatores regios: his solis loqui et in senatu
et in contionibus licere; eos omnes honores et capere ipsos et dare aliis.
optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exsulare pulsos
patria aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere. de iure etiam finium
pauca adiecerunt: Q- Fabium Labeonem, cum in regione ea fuisset, derexisse finem
Philippo ueterem uiam regiam, quae ad Thraciae Paroreian subeat, nusquam ad mare
declinantem: Philippum nouam postea deflexisse uiam, qua Maronitarum urbes
agrosque amplectatur.
[39,28] Ad ea Philippus longe aliam, quam aduersus Thessalos Perrhaebosque nuper,
ingressus disserendi uiam 'non cum Maronitis' inquit 'mihi aut cum Eumene
disceptatio est, sed iam uobiscum, Romani, a quibus nihil aequi me impetrare iam
diu animaduerto. ciuitates Macedonum, quae a me inter indutias defecerant, reddi
mihi aequum censebam, non quia magna accessio ea regni futura esset - sunt enim
et parua oppida et in finibus extremis posita - sed quia multum ad reliquos
Macedonas continedos exemplum pertinebat. negatum est mihi. bello Aetolico
Lamiam oppugnare iussus a consule M'. Acilio cum diu fatigatus ibi operibus
proeliisque essem, transcendentem me iam muros a capta prope urbe reuocauit
consul et abducere copias inde coegit. ad huius solacium iniuriae permissum est,
ut Thessaliae Perrhaebiaeque et Athamanum reciperem quaedam castella magis quam
urbes. ea quoque ipsa uos mihi, Q- Caecili, paucos ante dies ademistis. pro non
dubio paulo ante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi
fuerunt, Eumenem aequius esse quam me habere. id ego longe aliter iudico esse.
Eumenes enim non, nisi uicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in
regno suo non potuit. itaque ille uestrum meritum habet, non uos illius. mei
autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria milia
talentum et quinquaginta tectas naues et omnes Graeciae ciuitates, quas antea
tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus;
hostemque ei me esse prius etiam quam M'. Acilius exercitum in Graeciam
traiceret praetuli. et cum eo consule belli partem, quamcumque mihi delegauit,
gessi, et insequenti consuli L- Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum
ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed uias etiam muniui,
pontes feci, commeatus praebui; nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam
etiam, ubi inter cetera pax quoque praestanda a barbaris erat. pro hoc studio
meo erga uos, ne dicam merito, utrum adicere uos, Romani, aliquid et amplificare
et augere regnum meum munificentia uestra oportebat, an, quae haberem aut meo
iure aut beneficio uestro eripere, id quod nunc facitis? Macedonum ciuitates,
quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes tamquam ad Antiochum
spoliandum me uenit, et si diis placet, decem legatorum decretum calumniae
impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest.
disertissime enim planissimeque in eo scriptum est Chersonesum et Lysimachiam
Eumeni dari. ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae ciuitates adscriptae sunt?
quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud uos, tamquam ab illis
impetrauerit, obtinebit? quo in numero me apud uos esse uelitis, refert. si
tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite ut coepistis
facere: sin aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis, deprecor, ne
me tanta iniuria dignum iudicetis.'
[39,29] Mouit aliquantum oratio regis legatos. itaque medio responso rem
suspenderunt: si decem legatorum decreto Eumeni datae ciuitates eae essent,
nihil se mutare; si Philippus bello cepisset eas, praemium uictoriae iure belli
habiturum; si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reseruari et, ut
omnia in integro manerent, praesidia, quae in iis urbibus sint, deduci.
Hae causae maxime animum Philippi alienauerunt ab Romanis, ut non a Perseo filio
eius nouis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio uideri possit.
Romae nulla Macedonici belli suspicio erat. L- Manlius proconsul ex Hispania
redierat; cui postulanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum gestarum
magnitudo impetrabilem faciebat; exemplum obstabat, quod ita comparatum more
maiorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi
perdomitam pacatamque prouinciam tradidisset successori. medius tamen honos
Manlio habitus, ut ouans urbem iniret. tulit coronas aureas quinquaginta duas,
auri praeterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, et
pronuntiauit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q- Fabium
quaestorem aduehere: id quoque se in aerarium delaturum.
Magnus motus seruilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum prouinciam L- Postumius
praetor habebat. is de pastorum coniuratione, qui uias latrociniis pascuaque
publica infesta habuerant, quaestionem seuere exercuit. ad septem milia hominum
condemnauit: multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium. consules diu
retenti ad urbem dilectibus tandem in prouincias profecti sunt.
[39,30] Eodem anno in Hispania praetores C- Calpurnius et L- Quinctius, cum primo
uere ex hibernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam, ubi
hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem
gerere. haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est,
quibus dum utrimque subuenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae
sunt. in eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere.
duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. non institere perculsis
hostes. praetores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, silentio proximae
noctis tacito signo exercitum abduxerunt. luce prima Hispani acie instructa ad
uallum accesserunt, uacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta inter
nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos
dies quieti statiuis manserunt. Romanorum sociorumque in proelio fugaque ad
quinque milia occisa, quorum se spoliis hostes armarunt. inde ad Tagum flumen
profecti sunt. praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex
ciuitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore aduersae pugnae
militum animis consumpserunt. ubi satis placuere uires et iam miles quoque ad
delendam priorem ignominiam hostem poscebat, duodecim milia passuum ab Tago
flumine posuerunt castra. inde tertia uigilia sublatis signis quadrato agmine
principio lucis ad Tagi ripam peruenerunt. trans fluuium in colle hostium castra
erant. extemplo, qua duobus locis uada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius,
laeua Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum aduentum
consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis
potuisset. interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque
in unum locum, quia iam moueri uidebant hostem nec spatium erat castra
communiendi, aciem instruxerunt. in medio locatae quinta Calpurnii legio et
octaua Quinctii: id robur totius exercitus erat. campum apertum usque ad hostium
castra habebant, liberum a metu insidiarum.
[39,31] Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut,
priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente
effusi cursu ad pugnam tendunt. atrox in principio pugna fuit, et Hispanis
recenti uictoria ferocibus et insueta ignominia milite Romano accenso. acerrime
media acies, duae fortissimae legiones, dimicabant. quas cum aliter moueri loco
non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures
confertioresque medios urgebant. ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor
uidit, T- Quinctilium Varum et L- Iuuentium Talnam legatos ad singulas legiones
adhortandas propere mittit; docere et monere iubet in illis spem omnem uincendi
et retinendae Hispaniae esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non
modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam uisurum. ipse cum
equitibus duarum legionum paulum circumuectus in cuneum hostium, qui mediam
urgebat aciem, ab latere incurrit. Quinctius cum sociis equitibus alterum
hostium latus inuadit. sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et
praetor ante alios: nam et primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis,
ut uix, utrius partis esset, nosci posset; et equites praetoris eximia uirtute
et equitum pedites accensi sunt. pudor mouit primos centuriones, qui inter tela
hostium praetorem conspexerunt. itaque urgere signiferos pro se quisque, iubere
inferre signa et confestim militem sequi. renouatur ab omnibus clamor: impetus
fit uelut ex superiore loco. haud secus ergo quam torrentis modo fundunt
sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt.
fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbae hostium intra
uallum penetrauerunt; ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium
instauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis. dimicantibus iis
legio quinta superuenit; deinde, ut quaeque potuerant, copiae adfluebant.
caeduntur passim Hispani per tota castra; nec plus quam quattuor milia hominum
effugerunt. inde tria milia fere, qui arma retinuerant, montem propinquum
ceperunt; mille semiermes maxime per agros palati sunt. supra triginta quinque
milia hostium fuerant, ex quibus tam exigua pars pugnae superfuit. signa capta
centum triginta tria. Romani sociique paulo plus sescenti et prouincialium
auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt. tribuni militum quinque amissi
et pauci equites Romani cruentae maxime uictoriae speciem fecerunt. in castris
hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt. pro contione
postero die laudati donatique a C- Calpurnio equites phaleris, pronuntiauitque
eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse. Quinctius alter
praetor suos equites catellis ac fibulis donauit. donati et centuriones ex
utriusque exercitu permulti, maxime qui mediam aciem tenuerant.
[39,32] Consules dilectibus aliisque, quae Romae agendae erant, peractis rebus in
Ligures prouinciam exercitum duxerunt. Sempronius a Pisis profectus in Apuanos
Ligures, uastando agros urendoque uicos et castella eorum aperuit saltum usque
ad Macram fluuium et Lunae portum. hostes montem, antiquam sedem maiorum suorum,
ceperunt; et inde superata locorum iniquitate proelio deiecti sunt. et Ap-
Claudius felicitatem uirtutemque collegae in Liguribus Ingaunis aequauit
secundis aliquot proeliis. sex praeterea oppida eorum expugnauit; multa milia
hominum in iis cepit; belli auctores tres et quadraginta securi percussit. iam
comitiorum appetebat tempus. prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors
comitia habendi obtigerat, Romam uenit, quia P- Claudius frater eius consulatum
petebat. competitores habebat patricios L- Aemilium Q- Fabium Ser. Sulpicium
Galbam, ueteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo negatus
erat, honorem repetentes. etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non
licebat, artior petitio quattuor petentibus erat. plebeii quoque gratiosi
homines petebant, L- Porcius Q- Terentius Culleo Cn- Baebius Tamphilus, et hi
repulsis in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati. Claudius ex omnibus
unus nouus candidatus erat. opinione hominum haud dubie destinabantur Q- Fabius
Labeo et L- Porcius Licinus. sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto
foro uolitando, clamitantibus aduersariis et maiore parte senatus, meminisse eum
debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P- Claudii esse: quin ille
sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum spectatorem comitiorum se
praeberet? - coerceri tamen ab effuso studio nequit. magnis contentionibus
tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio eius pugnabant,
comitia aliquotiens turbata, donec peruicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem
traheret. creatus P- Claudius Pulcher praeter spem suam et ceterorum. locum suum
tenuit L- Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non ui Claudiana inter
plebeios certatum est. praetorum inde comitia sunt habita: C- Decimius Flauus P-
Sempronius Longus P- Cornelius Cethegus Q- Naeuius Matho C- Sempronius Blaesus
A- Terentius Varro praetores facti. haec eo anno, quo Ap- Claudius M- Sempronius
consules fuerunt, domi militiaeque gesta.
[39,33] Principio insequentis anni P- Claudius L- Porcius consules, cum Q-
Caecilius M- Baebius Ti- Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum et
Eumenem reges Thessalorumque ciuitates missi erant, legationem renuntiassent,
regum quoque eorum ciuitatiumque legatos in senatum introduxerunt. eadem
utrimque iterata, quae dicta apud legatos in Graecia erant. aliam deinde nouam
legationem patres, cuius princeps Ap- Claudius fuit, in Graeciam et Macedoniam
decreuerunt ad uisendum, redditaene ciuitates Thessalis et Perrhaebis essent.
iisdem mandatum, ut ab Aeno et Maronea praesidia deducerentur, maritimaque omnis
Thraciae ora a Philippo et Macedonibus liberaretur. Peloponnesum quoque adire
iussi, unde prior legatio discesserat incertiore statu rerum, quam si non
uenissent: nam super cetera etiam sine responso dimissi, nec datum petentibus
erat Achaeorum concilium. de qua re querente grauiter Q- Caecilio et simul
Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et
uenumdatam, ademptas, quibus ad eam diem ciuitas stetisset, Lycurgi leges,
Achaei maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quae nisi belli
pacisue causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis
uenirent, uetaret indici concilium. ea ne postea excusatio esset, ostendit
senatus curae iis esse debere, ut legatis Romanis semper adeundi concilium
gentis potestas fieret, quem ad modum et illis, quotiens uellent, senatus
daretur.
[39,34] Dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus cedendum
ciuitatibus deducendaque praesidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram
effundit. Onomasto, qui praeerat maritimae orae, mandat, ut partis aduersae
principes interficeret. ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu
habitantem Maroneae, nocte Thracibus intromissis uelut in bello capta urbe
caedem fecit. idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter aduersus
innoxios Maronitas, tam superbe aduersus populum Romanum factum, ut, quibus
libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur,
abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere; seditione inter
ipsos dimicatum, cum ad se alii, alii ad Eumenem ciuitatem traherent; id facile
scituros esse; percunctarentur ipsos Maronitas - , haud dubius, perculsis omnibus
terrore tam recentis caedis, neminem hiscere aduersus se ausurum. negare Appius
rem euidentem pro dubia quaerendam. si ab se culpam remouere uellet, Onomastum
et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus
percunctari posset. primo adeo perturbauit ea uox regem, ut non color, non
uultus ei constaret; deinde collecto tandem animo Casandrum, qui Maroneae
fuisset, si utique uellent, se missurum dixit: ad Onomastum quidem quid eam rem
pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in regione quidem propinqua fuisset? et
parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus
timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et
conscium habebat. Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur
eum, ne qua indicium emanaret, ueneno creditur sublatus.
[39,35] Et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent nihil
eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. quia
tamen immaturae ad id uires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem
filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram
senatus statuit, satis credens ipsum etiam iuuenem, quod Romae obses specimen
indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum. interim per speciem auxilii
Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus,
perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad
accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos. et
in Peloponneso aduentus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire
iussi erant, exspectabatur; aduersus quos ut praeparata consilia haberent,
Lycortas praetor concilium indixit. ibi de Lacedaemoniis actum: ex hostibus eos
accusatores factos, et periculum esse, ne uicti magis timendi forent, quam
bellantes fuissent. quippe in bello sociis Romanis Achaeos usos: nunc eosdem
Romanos aequiores Lacedaemoniis quam Achaeis esse, ubi Areus etiam et
Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, legationem Romam aduersus
gentem Achaeorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi
essent, ut pulsi patria, non restituti in eam uiderentur. clamor undique ortus,
referret nominatim de iis; et cum omnia ira, non consilio gererentur, capitis
damnati sunt. paucos post dies Romani legati uenerunt. his Clitore in Arcadia
datum est concilium.
[39,36] Priusquam agerent quicquam, terror Achaeis iniectus erat et cogitatio, quam
non ex aequo disceptatio futura esset, quod Areum et Alcibiadem capitis ab se
concilio proximo damnatos cum legatis uidebant; nec hiscere quisquam audebat.
Appius ea, quae apud senatum questi erant Lacedaemonii, displicere senatui
ostendit: caedem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam
dicendam euocati uenissent; deinde cum in homines ita saeuitum esset, ne ulla
parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae esse, leges
uetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam.
haec cum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor et quia Philopoemenis,
auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit.
'difficilior nobis, Ap- Claudi, apud uos oratio est quam Romae nuper apud
senatum fuit. tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: nunc a
uobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda. quam iniquitatem
condicionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita
contentione qua paulo ante egisti. ego certe, cum ea, quae et hic antea apud Q-
Caecilium et postea Romae questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint,
non tibi sed illis me apud te respondere credam. caedem obicitis eorum, qui a
Philopoemene praetore euocati ad causam dicendam interfecti sunt. hoc ego crimen
non modo a uobis, Romani, sed ne apud uos quidem nobis obiciendum fuisse
arbitror. quid ita? quia in uestro foedere erat, ut maritimis urbibus
abstinerent Lacedaemonii. quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere
iussi erant, nocturno impetu occupauerunt, si T- Quinctius, si exercitus
Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi
confugissent. cum uos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios uestros, quos
antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem uobiscum simili de causa
oppugnantes uiderant, confugerent? pro uobis igitur iustum piumque bellum
suscepimus. quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint,
dii quoque ipsi comprobauerint, qui nobis uictoriam dederunt, quonam modo ea,
quae belli iure acta sunt, in disceptationem ueniunt? quorum tamen maxima pars
nihil pertinet ad nos. nostrum est, quod euocauimus ad causam dicendam eos, qui
ad arma multitudinem exciuerant, qui expugnauerant maritima oppida, qui
diripuerant, qui caedem principum fecerant. quod uero illi uenientes in castra
interfecti sunt, uestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet,
accusatis, non nostrum. exsules Lacedaemoniorum, quo ex numero hi quoque duo
fuerunt, et tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima
oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto
quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt.
Lacedaemonii igitur Lacedaemonios, non Achaei interfecerunt; nec iure an iniuria
caesi sint, argumentari refert.
[39,37] At enim illa certe uestra sunt, Achaei, quod leges disciplinamque
uetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis. quae utraque ab iisdem
obici qui possunt, cum muri Lacedaemoniis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos
ad dissoluendam Lycurgi disciplinam exstructi sint? tyranni enim nuper eos arcem
et munimentum sibi, non ciuitati parauerunt; et si exsistat hodie ab inferis
Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere
dicat. non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed uos ipsi Lacedaemonii,
uestris manibus amoliri et diruere omnia uestigia tyrannidis debuistis. uestrae
enim illae deformes ueluti notae seruitutis erant, et cum sine muris per
octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Graeciae fuissetis,
muris uelut compedibus circumdatis uincti per centum annos seruistis. quod ad
leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse
arbitror; nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse;
nec male consuluisse ciuitati, cum concilii nostri eam fecerimus et nobis
miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. tunc, ut
opinor, si aliis ipsi legibus uiueremus, alias istis iniunxissemus, queri se
iniquo iure esse et indignari possent. scio ego, Ap- Claudi, hanc orationem, qua
sum adhuc usus, neque sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed uere
seruorum disceptantium apud dominos. nam si non uana illa uox praeconis fuit,
qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si
societas et amicitia ex aequo obseruatur, cur ego, quid Capua capta feceritis
Romani, non quaero, uos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello
uictis fecerimus? interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? uos senatores
Campanos securi non percussistis? at muros diruimus: uos non muros tantum sed
urbem agrosque ademistis. specie, inquis, aequum est foedus: re apud Achaeos
precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. sentio, Appi, et, si non
oportet, non indignor: sed oro uos, quantumlibet intersit inter Romanos et
Achaeos, modo ne in aequo hostes uestri nostrique apud uos sint ac nos socii,
immo ne meliore iure sint. nam ut in aequo essent nos fecimus, cum leges iis
nostras dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus parum est uictis,
quod uictoribus satis est; plus postulant hostes quam socii habent. quae
iureiurando, quae monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam
memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant.
ueremur quidem uos, Romani, et si ita uultis, etiam timemus: sed plus et ueremur
et timemus deos immortales.' cum adsensu maximae partis est auditus, et locutum
omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter agendo
dignitatem suam tenere Romanos non posse. tum Appius suadere se magnopere
Achaeis dixit, ut, dum liceret uoluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox
inuiti et coacti facerent. haec uox audita quidem cum omnium gemitu est, sed
metum iniecit imperata recusandi. id modo petierunt, ut Romani, quae uiderentur,
de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae
iureiurando sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper
facta erat, sublata est.
[39,38] Romae principio eius anni, cum de prouinciis consulum et praetorum actum
est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. praetores C-
Decimius Flauus urbanam, P- Cornelius Cethegus inter ciues et peregrinos sortiti
sunt, C- Sempronius Blaesus Siciliam, Q- Naeuius Matho Sardiniam et ut idem
quaereret de ueneficiis, A- Terentius Varro Hispaniam citeriorem, P- Sempronius
Longus Hispaniam ulteriorem. de iis duabus prouinciis legati per id fere tempus
L- Iuuentius Talna et T- Quinctilius Varus uenerunt, qui, quantum bellum iam
profligatum in Hispania esset, senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam
prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut praetoribus exercitum
deportare liceret. supplicatio in biduum decreta est: de legionibus deportandis,
cum de consulum praetorumque exercitibus ageretur, rem integram referri
iusserunt. paucos post dies consulibus in Ligures binae legiones, quas Ap-
Claudius et M- Sempronius habuerant, decretae sunt. de Hispaniensibus
exercitibus magna contentio fuit inter nouos praetores et amicos absentium,
Calpurnii Quinctiique. utraque causa tribunos plebis, utraque consulem habebat.
hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus,
denuntiabant: illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni
passuros. uicta postremo absentium gratia est et senatus consultum factum, ut
praetores quattuor milia peditum Romanorum scriberent, trecentos equites, et
quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in
Hispaniam portarent. cum ea quattuor milia {in} legiones discripsissent, quo
plus quam quina milia peditum, treceni equites in singulis legionibus esset,
dimitterent, eos primum, qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque
fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.
[39,39] Hac sedata contentione alia subinde C- Decimii praetoris morte exorta est.
Cn- Sicinius et L- Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C- Valerius
flamen Dialis et Q- Fuluius Flaccus - is quia aedilis curulis designatus erat,
sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione - petebant; certamenque ei
cum flamine erat. et postquam primo aequare, mox superare etiam est uisus, pars
tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse, quod duos simul unus
magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus
eum solui aequum censere, ut quem uellet praetorem creandi populo potestas
fieret. L- Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius acciperet;
deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, conuocatis patribus referre se
ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae ciuitati aedilis
curulis designatus praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis uideretur, in
animo esse e lege comitia habere. patres censuerunt, uti L- Porcius consul cum
Q- Fuluio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia praetoris in locum C-
Decimii subrogandi e lege haberentur. agenti consuli ex senatus consulto
respondit Flaccus nihil, quod se indignum esset, facturum. medio responso spem
ad uoluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse.
comitiis acrius etiam quam ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et
senatu populi Romani beneficium, et inuidiam fieri geminati honoris, tamquam non
appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.
consul cum et pertinaciam petentis crescere et fauorem populi magis magisque in
eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum uocauit. censuerunt
frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum nihil mouisset, ad populum cum
Flacco agendum. contione aduocata cum egisset consul, ne tum quidem de sententia
motus gratias populo Romano egit, quod tanto studio, quotienscumque declarandae
uoluntatis potestas facta esset, praetorem se uoluisset facere: ea sibi studia
ciuium suorum destituere non esse in animo. haec uero tam obstinata uox tantum
ei fauorem accendit, ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen
uellet. ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, donec
senatus a consule est habitus decretumque: quoniam praetoris subrogandi comitia
ne legibus fierent, pertinacia Q- Flacci et praua studia hominum impedirent,
senatum censere satis praetorum esse; P- Cornelius utramque in urbe
iurisdictionem haberet, Apollinique ludos faceret.
[39,40] His comitiis prudentia et uirtute senatus sublatis, alia maioris
certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque uiros, sunt
exorta. censuram summa contentione petebant L- Valerius Flaccus P- et L-
Scipiones Cn- Manlius Vulso L- Furius Purpurio patricii, plebeii autem M-
Porcius Cato M- Fuluius Nobilio Ti- et M- Sempronii, Longus et Tuditanus. sed
omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M- Porcius longe anteibat.
in hoc uiro tanta uis animi ingeniique fuit, ut quocumque loco natus esset,
fortunam sibi ipse facturus fuisse uideretur. nulla ars neque priuatae neque
publicae rei gerendae ei defuit; urbanas rusticasque res pariter callebat. ad
summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris
prouexit: huic uersatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum
diceres, quodcumque ageret: in bello manu fortissimus multisque insignibus
clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores peruenit, summus imperator, idem
in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset,
eloquentissimus, nec is tantum, cuius lingua uiuo eo uiguerit, monumentum
eloquentiae nullum exstet: uiuit immo uigetque eloquentia eius sacrata scriptis
omnis generis. orationes et pro se multae et pro aliis et in alios: nam non
solum accusando sed etiam causam dicendo fatigauit inimicos. simultates nimio
plures et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis
presserit eum nobilitas, an ille agitauerit nobilitatem. asperi procul dubio
animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed inuicti a cupiditatibus
animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, diuitiarum. in parsimonia, in
patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus
quidem, quae soluit omnia, fregerit, qui sextum et octogesimum annum agens
causam dixerit, ipse pro se orauerit scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam
ad populi adduxerit iudicium.
[39,41] Hunc, sicut omni uita, tum petentem premebat nobilitas; coierantque praeter
L- Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum
honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur nouum
hominem censorem uidere, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum
famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant. etenim tum quoque
minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent,
criminando. et simul L- Valerio suffragabatur: illo uno collega castigare se
noua flagitia et priscos reuocare mores posse. his accensi homines, aduersa
nobilitate, non M- Porcium modo censorem fecerunt, sed collegam ei L- Valerium
Flaccum adiecerunt.
Secundum comitia censorum consules praetoresque in prouincias profecti praeter
Q- Naeuium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret,
quaestiones ueneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia
conciliabulaque habuit, quia ita aptius uisum erat, tenuerunt. si Antiati
Valerio credere libet, ad duo milia hominum damnauit. et L- Postumius praetor,
cui Tarentum prouincia euenerat, magnas pastorum coniurationes uindicauit, et
reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est. multos, qui aut
citati non adfuerant aut uades deseruerant, in ea regione Italiae latentes
partim noxios iudicauit, partim comprehensos Romam ad senatum misit. in carcerem
omnes a P- Cornelio coniecti sunt.
[39,42] In Hispania ulteriore fractis proximo bello Lusitanis quietae res fuerunt:
in citeriore A- Terentius in Suessetanis oppidum Corbionem uineis et operibus
expugnauit, captiuos uendidit: quieta deinde hiberna et citerior prouincia
habuit. ueteres praetores C- Calpurnius Piso et L- Quinctius Romam redierunt.
utrique magno patrum consensu triumphus est decretus. prior C- Calpurnius de
Lusitanis et Celtiberis triumphauit: coronas aureas tulit octoginta tres et
duodecim milia pondo argenti. paucos post dies L- Quinctius Crispinus ex iisdem
Lusitanis et Celtiberis triumphauit: tantundem auri atque argenti in eo triumpho
praelatum. censores M- Porcius et L- Valerius metu mixta exspectatione senatum
legerunt; septem mouerunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et
honoribus, L- Quinctium Flamininum consularem. patrum memoria institutum fertur,
ut censores motis senatu adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae
orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco mouit aut quibus equos ademit,
longe grauissima in L- Quinctium oratio, qua si accusator ante notam, non censor
post notam usus esset, retinere L- Quinctium in senatu ne frater quidem T-
Quinctius, si tum censor esset, potuisset. inter cetera obiecit ei Philippum
Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam prouinciam spe ingentium
donorum perductum. eum puerum, {per} lasciuiam cum cauillaretur, exprobrare
consuli {per}saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab
Roma esset, ut obsequium amatori uenditaret. forte epulantibus iis, cum iam uino
incaluissent, nuntiatum in conuiuio esse nobilem Boium cum liberis transfugam
uenisse; conuenire consulem uelle, ut ab eo fidem praesens acciperet.
introductum in tabernaculum per interpretem adloqui consulem coepisse. inter
cuius sermonem Quinctius scorto 'uis tu', inquit 'quoniam gladiatorium
spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem uidere?' et cum is uixdum
serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput
pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque
populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.
[39,43] Valerius Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulae tantum
sine auctore editae credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et
crudelitate peragit. Placentiae famosam mulierem, cuius amore deperiret, in
conuiuium arcessitam scribit. ibi iactantem sese scorto inter cetera rettulisse,
quam acriter quaestiones exercuisset, et quam multos capitis damnatos in
uinculis haberet, quos securi percussurus esset. tum illam infra eum accubantem
negasse umquam uidisse quemquam securi ferientem, et peruelle id uidere. hic
indulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi iussum securi percussisse.
facinus, siue eo modo, quo censor obiecit, siue, ut Valerius tradit, commissum
est, saeuum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi
bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis
recubantis, mactatam humanam uictimam esse et cruore mensam respersam. in
extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur, ut si id factum negaret
ceteraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur,
ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum ipse uino et uenere amens
sanguine hominis in conuiuio lusisset?
[39,44] In equitatu recognoscendo L- Scipioni Asiatico ademptus equus. in censibus
quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit. ornamenta et
uestem muliebrem et uehicula, quae pluris quam quindecim milium aeris essent,
{deciens tanto pluris quam quanti essent} in censum referre iuratores iussi;
item mancipia minora annis uiginti, quae post proximum lustrum decem milibus
aeris aut pluris eo uenissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti
essent aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris attribuerentur.
aquam publicam omnem in priuatum aedificium aut agrum fluentem ademerunt; et
quae in loca publica inaedificata immolitaue priuati habebant, intra dies
triginta demoliti sunt. opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia,
lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Auentino et
in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locauerunt. et separatim Flaccus
molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et uiam per Formianum montem,
Cato atria duo, Maenium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in
publicum emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est. et uectigalia
summis pretiis, ultro tributa infimis locauerunt. quas locationes cum senatus
precibus et lacrimis uictus publicanorum induci et de integro locari iussisset,
censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant,
omnia eadem paulum imminutis pretiis locauerunt. nobilis censura fuit
simultatiumque plena, quae M- Porcium, cui acerbitas ea adsignabatur, per omnem
uitam exercuerunt. eodem anno coloniae duae, Potentia in Picenum, Pisaurum in
Gallicum agrum, deductae sunt. sena iugera in singulos data. diuiserunt agrum
coloniasque deduxerunt iidem tresuiri, Q- Fabius Labeo, et M- et Q- Fuluii,
Flaccus et Nobilior. consules eius anni nec domi nec militiae memorabile
quicquam egerunt.
[39,45] In insequentem annum crearunt consules M- Claudium Marcellum Q- Fabium
Labeonem. M- Claudius Q- Fabius idibus Martiis, quo die consulatum inierunt, de
prouinciis suis praetorumque rettulerunt. praetores creati erant C- Valerius
flamen Dialis, qui et priore anno petierat, et Sp- Postumius Albinus et P-
Cornelius Sisenna L- Pupius L- Iulius Cn- Sicinius. consulibus Ligures cum
iisdem exercitibus, quos P- Claudius et L- Porcius habuerant, prouincia decreta
est. Hispaniae extra sortem prioris anni praetoribus cum suis exercitibus
seruatae. praetores ita sortiri iussi, uti flamini Diali utique altera iuris
dicendi Romae prouincia esset: peregrinam est sortitus. Sisennae Cornelio
urbana, Sp- Postumio Sicilia, L- Pupio Apulia, L- Iulio Gallia, Cn- Sicinio
Sardinia euenit. L- Iulius maturare est iussus. Galli Transalpini per saltus
ignotae antea uiae, ut ante dictum est, in Italiam transgressi oppidum in agro,
qui nunc est Aquileiensis, aedificabant. id eos ut prohiberet, quod eius sine
bello posset, praetori mandatum est. si armis prohibendi essent, consules
certiores faceret: ex his placere alterum aduersus Gallos ducere legiones.
extremo prioris anni {comitia auguris creandi habita erant}. {augur} in demortui
Cn- Cornelii Lentuli locum creatus erat Sp- Postumius Albinus.
[39,46] Huius principio anni P- Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in
cuius locum M- Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus; pontifex maximus est
creatus C- Seruilius Geminus. P- Licinii funeris causa uisceratio data, et
gladiatores centum uiginti pugnauerunt, et ludi funebres per triduum facti, post
ludos epulum. in quo cum toto foro strata triclinia essent, tempestas cum magnis
procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro: eadem paulo
post, cum undique disserenasset, sublata; defunctosque uulgo ferebant quod inter
fatalia uates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui. hac
religione leuatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluuisset in area
Vulcani; et per decemuiros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi
causa.
Priusquam consules in prouincias proficiscerentur, legationes transmarinas in
senatum introduxerunt. nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romae
fuerat. nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, uulgata est
crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis
operae pretium fuisse queri, pro se quaeque ciuitates gentesque, singuli etiam
priuatim - grauis enim accola omnibus erat - Romam aut ad spem leuandae iniuriae
aut ad deflendae solacium uenerunt. et ab Eumene rege legatio cum fratre eius
Athenaeo uenit ad querendum simul quod non deducerentur ex Thracia praesidia,
simul quod in Bithyniam Prusiae bellum aduersus Eumenem gerenti auxilia missa
forent.
[39,47] Respondendum ad omnia iuueni tum admodum Demetrio erat. cum haud facile
esset aut ea, quae obicerentur, aut quae aduersus ea dicenda erant, memoria
complecti - nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parua erant, de
controuersia finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de iure aut dicto
per libidinem aut non dicto, de rebus per uim aut gratiam iudicatis - , nihil
horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere ab eo senatus
cum cerneret posse, simul et tirocinio et perturbatione iuuenis moueretur,
quaeri iussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset. cum
respondisset accepisse se, nihil prius nec potius uisum est quam regis ipsius de
singulis responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse
recitaret permiserunt. erant autem de singulis rebus in breue coactae causae, ut
alia fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se stetisse,
quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent. interposuerat et querellas
de iniquitate decretorum, et quam non ex aequo disceptatum apud Caecilium foret
indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset. has notas
irritati eius animi collegit senatus: ceterum alia excusanti iuueni, alia
recipienti futura ita, ut maxime uellet senatus, responderi placuit nihil patrem
eius neque rectius nec magis quod ex uoluntate senatus esset fecisse, quam quod,
utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri uoluisset Romanis.
multa et dissimulare et obliuisci et pati praeterita senatum posse, et credere
etiam Demetrio {credendum esse}. obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus
patri reddiderit, et scire, quantum salua in patrem pietate possit, amicum eum
populi Romani esse, honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si
quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum
praetermissarum fiat. uelle etiam sentire Philippum integra omnia sibi cum
populo Romano Demetrii filii beneficio esse.
[39,48] Haec, quae augendae amplitudinis eius causa facta erant, extemplo in
inuidiam, mox etiam in perniciem adulescenti uerterunt. Lacedaemonii deinde
introducti sunt. multae et paruae disceptationes iactabantur: sed quae maxime
rem continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achaei damnauerant, necne;
inique an iure occidissent, quos occiderant, {uertebatur} et utrum manerent in
Achaico concilio Lacedaemonii, an, ut ante fuerat, secretum eius unius in
Peloponneso ciuitatis ius esset. restitui iudiciaque facta tolli placuit,
Lacedaemonem manere in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a
Lacedaemoniis et Achaeis.
Legatus in Macedoniam Q- Marcius est missus, iussus idem in Peloponneso sociorum
res aspicere. nam ibi quoque et ex ueteribus discordiis residui motus erant, et
Messene desciuerat a concilio Achaico. cuius belli et causas et ordinem si
expromere uelim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingere externa,
nisi qua Romanis cohaererent rebus.
[39,49] Euentus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent, Achaei,
Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam Coronen, quam hostes
petebant, inita ualle iniqua cum equitibus paucis oppressus. ipsum potuisse
effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites,
nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit. quibus dum locum ad euadendas
angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo
et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin
exanimaretur, septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo tum primum
reficiebatur, uiribus admodum attenuatis. iacentem hostes superfusi
oppresserunt; cognitumque {primum} a uerecundia memoriaque meritorum haud secus
quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex ualle deuia in uiam portant, uix
sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes; pars nuntios Messenen praemittunt
debellatum esse, Philopoemenem captum adduci. primum adeo incredibilis uisa res,
ut non pro uano modo sed uix pro sano nuntius audiretur. deinde ut super alium
alius idem omnes adfirmantes ueniebant, tandem facta fides; et priusquam
appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac serui,
pueri quoque cum feminis, effunduntur. itaque clauserat portam turba, dum pro se
quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, uix pro comperta tantam rem
habiturus uidetur. aegre summouentes obuios intrare portam, qui adducebant
Philopoemenem, potuerunt. aeque conferta turba iter reliquum clauserat; et cum
pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum uiae
erat, compleuerunt, et, ut eo adduceretur in conspectum populi, una uoce omnes
exposcebant. magistratus et principes ueriti, ne quem motum misericordia
praesentis tanti uiri faceret, cum alios uerecundia pristinae maiestatis
collatae praesenti fortunae, alios recordatio ingentium meritorum motura esset,
procul in conspectu eum statuerunt, deinde raptim ex oculis hominum
abstraxerunt, dicente praetore Dinocrate esse, quae pertinentia ad summam belli
percunctari eum magistratus uellent. inde abducto eo in curiam et senatu uocato
consultari coeptum.
[39,50] Iam inuesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem
ubi satis tuto custodiretur, expediebant. obstupuerant ad magnitudinem pristinae
eius fortunae uirtutisque, et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant,
nec cuiquam uni custodiam eius satis credebant. admonent deinde quidam esse
thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato saeptum. eo uinctus demittitur, et
saxum ingens, quo operitur, machina superimpositum est. ita loco potius quam
homini cuiquam credendam custodiam rati, lucem insequentem exspectauerunt.
postero die multitudo quidem integra, memor pristinorum eius in ciuitatem
meritorum, parcendum ac per eum remedia quaerenda esse praesentium malorum
censebant: defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto
consultantes omnes ad necem eius consentiebant. sed utrum maturarent an
differrent, ambigebatur. uicit pars auidior poenae, missusque qui uenenum
ferret. accepto poculo nihil aliud locutum ferunt quam quaesisse, si incolumis
Lycortas - is alter imperator Achaeorum erat - equitesque euasissent. postquam
dictum est incolumes esse, 'bene habet' inquit et poculo impauide exhausto haud
ita multo post exspirauit. non diuturnum mortis eius gaudium auctoribus
crudelitatis fuit. uicta namque Messene bello exposcentibus Achaeis dedidit
noxios, ossaque reddita Philopoemenis sunt, et sepultus ab uniuerso Achaico est
concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne diuinis quidem
abstineretur. ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic uiro
tribuitur, ut a quibusdam eorum, uelut ad insignem notam huius anni, memoriae
mandatum sit tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoemenem,
Hannibalem, P- Scipionem: adeo in aequo eum duarum potentissimarum gentium
summis imperatoribus posuerunt.
[39,51] Ad Prusiam regem legatus T- Quinctius Flamininus uenit, quem suspectum
Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal et bellum aduersus Eumenem
motum faciebat. ibi seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiae erat
hominem omnium, qui uiuerent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui
patriae suae primum, deinde fractis eius opibus Antiocho regi auctor belli
aduersus populum Romanum fuisset; seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur
praesenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem
consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum
Hannibalis custodiendam missi sunt. semper talem exitum uitae suae Hannibal
prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum
nihil sane confisus: Prusiae uero leuitatem etiam expertus erat; Flaminini
quoque aduentum uelut fatalem sibi horruerat. ad omnia undique infesta ut iter
semper aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus e domo fecerat, et ex
iis quosdam occultos, ne custodia saepirentur. sed graue imperium regum nihil
inexploratum, quod uestigari uolunt, efficit. totius circuitum domus ita
custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est
nuntiatum milites regios in uestibulo esse, postico, quod deuium maxime atque
occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum
sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse uenenum, quod multo ante
praeparatum ad tales habebat casus, poposcit. 'liberemus' inquit 'diuturna cura
populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent. nec magnam nec
memorabilem ex inermi proditoque Flamininus uictoriam feret. mores quidem populi
Romani quantum mutauerint, uel hic dies argumento erit. horum patres Pyrrho
regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a ueneno caueret
praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus
occidendi hospitis, miserunt.' exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae, et
hospitales deos uiolatae ab eo fidei testes inuocans, poculum exhausit. hic
uitae exitus fuit Hannibalis.
[39,52] Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. ego neque his
neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M- Porcio L- Valerio {L- Valerium}
principem senatus ipsum censorem lectum inuenio, cum superioribus duobus lustris
Africanus fuisset, quo uiuo, nisi ut ille senatu moueretur, quam notam nemo
memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset. Antiatem
auctorem refellit tribunus plebis M- Naeuius, aduersus quem oratio inscripta P-
Africani est. hic Naeuius in magistratuum libris est tribunus plebis P- Claudio
L- Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap- Claudio M- Sempronio consulibus
ante diem quartum idus Decembres. inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus
P- Claudius L- Porcius consulatum inierunt. ita uixisse in tribunatu Naeuii
uidetur, diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L- Valerii et M-
Porcii censuram. trium clarissimorum suae cuiusque gentis uirorum non tempore
magis congruente comparabilis mors uidetur esse, quam quod nemo eorum satis
dignum splendore uitae exitum habuit. iam primum omnes non in patrio solo mortui
nec sepulti sunt. ueneno absumpti Hannibal et Philopoemen; exsul Hannibal,
proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et in uinculis exspirauit:
Scipio etsi non exsul neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat
reus, absens citatus, uoluntarium non sibimet ipse solum sed etiam funeri suo
exsilium indixit.
[39,53] Dum ea in Peloponneso, a quibus deuertit oratio, geruntur, reditus in
Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum adfecerat animos. uulgus
Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium ut pacis
auctorem cum ingenti fauore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei
post mortem patris destinabant. nam etsi minor aetate quam Perseus esset, hunc
iusta matre familiae, illum paelice ortum esse; illum ut ex uulgato corpore
genitum nullam certi patris notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem
prae se ferre. ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei
nullam apud eos gratiam esse. haec uulgo loquebantur. itaque et Persea cura
angebat, ne parum pro se una aetas ualeret, cum aliis omnibus rebus frater
superior esset; et Philippus ipse, uix sui arbitrii fore, quem heredem regni
relinqueret credens, sibi quoque grauiorem esse quam uellet minorem filium
aiebat. offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam se uiuo
regiam esse indignabatur. et ipse iuuenis haud dubie inflatior redierat,
subnisus erga se iudiciis senatus, concessisque sibi, quae patri negata essent;
et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam
inuidiam non apud fratrem modo sed etiam apud patrem conciliabat, utique
postquam legati {alii} Romani uenerunt, et cogebatur decedere Thracia
praesidiaque deducere et alia aut ex decreto priorum legatorum aut ex noua
constitutione senatus facere. sed omnia maerens quidem et gemens, eo magis quod
filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen
aduersus Romanos faciebat, ne quam mouendi extemplo belli causam praeberet.
auertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam per
Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos duxit: Philippopolin
urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis
receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in
deditionem accepit. relicto inde ad Philippopolin praesidio, quod haud multo
post ab Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit - Paeoniae
ea regio est - , prope Erigonum fluuium, qui ex Illyrico per Pelagoniam fluens
in Axium amnem editur, haud procul Stobis, uetere urbe: nouam urbem Perseida, ut
is filio maiori haberetur honos, appellari iussit.
[39,54] Dum haec in Macedonia geruntur, consules in prouincias profecti. Marcellus
nuntium praemisit ad L- Porcium proconsulem, ut ad nouum Gallorum oppidum
legiones admoueret. aduenienti consuli Galli sese dediderunt. duodecim milia
armatorum erant: plerique arma ex agris rapta habebant: ea aegre patientibus iis
adempta, quaeque alia aut populantes agros rapuerant aut secum attulerant. de
his rebus qui quererentur, legatos Romam miserunt. introducti in senatum a C-
Valerio praetore exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia coactos
agri et egestate ad quaerendam sedem Alpes transgressos, quae inculta per
solitudines uiderent, ibi sine ullius iniuria consedisse. oppidum quoque
aedificare coepisse, quod indicium esset nec agro nec urbi ulli uim adlaturos
uenisse. nuper M- Claudium ad se nuntium misisse bellum se cum iis, ni
dederentur, gesturum. se certam, etsi non speciosam pacem quam incerta belli
praeoptantes dedidisse se prius in fidem quam in potestatem populi Romani. post
paucos dies iussos et urbe et agro decedere sese tacitos abire, quo terrarum
possent, in animo habuisse. arma deinde sibi, et postremo omnia alia, quae
ferrent agerentque, adempta. orare se senatum populumque Romanum, ne in se
innoxios deditos acerbius quam in hostes saeuirent. huic orationi senatus ita
responderi iussit, neque illos recte fecisse, cum in Italiam uenerint oppidumque
in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei prouinciae praeesset,
permissu aedificare conati sint; neque senatui placere deditos spoliari. itaque
se cum iis legatos ad consulem missuros, qui, si redeant, unde uenerint, omnia
iis sua reddi iubeant, quique protinus eant trans Alpes, et denuntient Gallicis
populis, multitudinem suam domi contineant: Alpes prope inexsuperabilem finem in
medio esse: non utique iis melius fore {quam} qui eas primi peruias fecissent.
legati missi L- Furius Purpurio Q- Minucius L- Manlius Acidinus. Galli, redditis
omnibus, quae sine cuiusquam iniuria habebant, Italia excesserunt.
[39,55] Legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. seniores eorum
nimiam lenitatem populi Romani castigarunt, quod eos homines, qui gentis iniussu
profecti occupare agrum imperii Romani et in alieno solo aedificare oppidum
conati sint, impunitos dimiserint: debuisse grauem temeritatis mercedem statui.
quod uero etiam sua reddiderint, uereri ne tanta indulgentia plures ad talia
audenda impellantur. et exceperunt et prosecuti cum donis legatos sunt.
M- Claudius consul Gallis ex prouincia exactis Histricum bellum moliri coepit
litteris ad senatum missis, ut sibi in Histriam traducere legiones liceret. id
senatui {non} placuit. illud agitabant, uti colonia Aquileia deduceretur, nec
satis constabat, utrum Latinam an ciuium Romanorum deduci placeret. postremo
Latinam potius coloniam deducendam patres censuerunt. triumuiri creati sunt P-
Scipio Nasica C- Flaminius L- Manlius Acidinus. eodem anno Mutina et Parma
coloniae ciuium Romanorum sunt deductae. bina milia hominum in agro, qui proxime
Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt.
deduxerunt triumuiri M- Aemilius Lepidus T- Aebutius Parrus L- Quinctius
Crispinus. et Saturnia colonia ciuium Romanorum in agrum Caletranum est deducta.
deduxerunt triumuiri Q- Fabius Labeo C- Afranius Stellio Ti- Sempronius
Gracchus. in singulos iugera data dena.
[39,56] Eodem anno A- Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro
Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi
communierant, aliquot expugnauit. ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia
et P- Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente
peropportune quieuerunt Lusitani. nec in Liguribus memorabile quicquam a Q-
Fabio consule gestum.
Ex Histria reuocatus M- Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa
rediit. creauit consules Cn- Baebium Tamphilum et L- Aemilium Paulum. cum M-
Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat; a quo consule quintus annus erat, cum
is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset. praetores inde facti Q-
Fuluius Flaccus M- Valerius Laeuinus P- Manlius iterum M- Ogulnius Gallus L-
Caecilius Denter C- Terentius Istra.
Supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, quod sanguine per biduum
pluuisse in area Concordiae satis credebant, nuntiatumque erat haud procul
Sicilia insulam, quae non ante fuerat, nouam editam e mari esse. Hannibalem hoc
anno Antias Valerius decessisse est auctor legatis ad eam rem ad Prusiam missis
praeter T- Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre est nomen, L- Scipione
Asiatico et P- Scipione Nasica.
|