[36,0] LIBER XXXVI.
[36,1] P- Cornelium Cn- filium Scipionem et M- Acilium Glabrionem consules inito
magistratu patres, priusquam de prouinciis agerent, res diuinas facere maioribus
hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium maiorem partem anni
fieri solet, precarique, quod senatus de nouo bello in animo haberet, ut ea res
senatui populoque Romano bene atque feliciter eueniret. ea omnia sacrificia
laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt,
eo bello terminos populi Romani propagari, uictoriam ac triumphum ostendi. haec
cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum
ferri iusserunt, uellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti
essent, bellum iniri; si ea perlata rogatio esset, tum, si ita uideretur
consulibus, rem integram ad senatum referrent. P- Cornelius eam rogationem
pertulit; tum senatus decreuit, ut consules Italiam et Graeciam prouincias
sortirentur; cui Graecia euenisset, ut praeter eum numerum militum, quem L-
Quinctius consul in eam prouinciam ex auctoritate senatus scripsisset
imperassetue, ut eum exercitum acciperet, quem M- Baebius praetor anno priore ex
senatus consulto in Macedoniam traiecisset; et extra Italiam permissum, ut, si
res postulasset, auxilia ab sociis ne supra quinque milium numerum acciperet. L-
Quinctium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit. alter consul,
cui Italia prouincia euenisset, cum Bois iussus bellum gerere utro exercitu
mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, alterum ut mitteret
Romam, eaeque urbanae legiones essent paratae quo senatus censuisset.
[36,2] His ita in senatu, {incerto} ad id, quae cuiusque prouincia foret,
decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio Graecia, Cornelio Italia
euenit. certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo
tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius
essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M- Acilius
consul ludos magnos Ioui uoueret et dona ad omnia puluinaria. id uotum in haec
uerba praeeunte P- Licinio pontifice maximo consul nuncupauit: 'si duellum, quod
cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani
confectum erit, tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem
continuos faciet, donaque ad omnia puluinaria dabuntur de pecunia, quantam
senatus decreuerit. quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi
recte facti donaque data recte sunto.' supplicatio inde ab duobus consulibus
edicta per biduum fuit.
Consulibus sortitis prouincias extemplo et praetores sortiti sunt. M- Iunio
Bruto iurisdictio utraque euenit, A- Cornelio Mammulae Bruttii, M- Aemilio
Lepido Sicilia, L- Oppio Salinatori Sardinia, C- Liuio Salinatori classis, L-
Aemilio Paulo Hispania ulterior. his ita exercitus decreti: A- Cornelio noui
milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L- Quinctio consule, dati
sunt, iussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque. L- Aemilio Paulo
in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum, quem a M- Fuluio proconsule
accepturus esset, decretum est, ut nouorum militum tria milia duceret et
trecentos equites, ita ut in iis duae partes socium Latini nominis, tertia
ciuium Romanorum esset. idem supplementi ad C- Flaminium, cui imperium
prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum. M- Aemilius Lepidus ab L-
Valerio, cui successurus esset, simul prouinciam exercitumque accipere iussus;
L- Valerium, si ita uideretur, pro praetore in prouincia retinere et prouinciam
ita diuidere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum;
eam maritimam oram L- Valerius uiginti nauibus longis custodiret. eidem praetori
mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret; id ad mare comportandum
deuehendumque in Graeciam curaret. idem L- Oppio de alteris decumis exigendis in
Sardinia imperatum; ceterum non in Graeciam sed Romam id frumentum portari
placere. C- Liuius praetor, cui classis euenerat, triginta nauibus paratis
traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus, et ab Atilio naues accipere.
ueteres naues, quae in naualibus erant, ut reficeret et armaret, M- Iunio
praetori negotium datum est, et in eam classem socios nauales libertinos
legeret.
[36,3] Legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum
rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, pro quo pretium solueret populus
Romanus. adeoque in apparatum curamque eius belli ciuitas intenta fuit, ut P-
Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in senatu sententiam
dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe
Roma abiret, quam unde eo die redire posset, neue uno tempore quinque senatores
ab urbe Roma abessent. in comparanda impigre classe C- Liuium praetorem
contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit. nam cum cogerentur in
classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt. senatus
ita, ut ad unum omnes consentirent, decreuit uacationem rei naualis eis colonis
non esse. Ostia et Fregenae et Castrum Nouum et Pyrgi et Antium et Tarracina et
Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de uacatione certarunt. consul
deinde M- Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine
utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod
eius nuntiari; et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num
prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum.
fetiales responderunt, iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decreuisse
nihil referre, ipsi coram an ad praesidium nuntiaretur; amicitiam renuntiatam
uideri, cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum
censuissent; Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum
urbem, per uim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem
Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent. omnibus
iam satis comparatis M- Acilius consul edixit, ut quos L- Quinctius milites
conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in
prouinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et tertiae, ut ii
omnes Brundisium idibus Mais conuenirent. ipse a. d. quintum nonas Maias
paludatus urbe egressus est. per eosdem dies et praetores in prouincias profecti
sunt.
[36,4] Sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolomaeo, {Aegypti
rege,} Romam uenerunt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et
frumentum; ab Ptolomaeo etiam mille pondo auri, uiginti milia pondo argenti
adlata. nihil eius acceptum; gratiae regibus actae; et cum uterque se cum
omnibus copiis in Aetoliam uenturum belloque interfuturum polliceretur,
Ptolomaeo id remissum; Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque
Romano facturum, si M- Acilio consuli non defuisset. item ab Carthaginiensibus
et Masinissa rege legati uenerunt. Carthaginienses tritici modium milia, hordei
quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti; id ut ab se
munus Romani acciperent, petere sese, et classem {suorum} suo sumptu
comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent,
praesens omne daturos; Masinissae legati quingenta milia modium tritici,
trecenta hordei ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici,
ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos uiginti regem ad M-
Acilium consulem missurum. de frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum
Romanum, si pretium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum,
praeterquam si quid nauium ex foedere deberent; de pecunia item responsum,
nullam ante diem accepturos.
[36,5] Cum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum
tempus, partim ipse sollicitabat ciuitatium animos mittendis legatis, partim
ultro ad eum ueniebant, sicut Epirotae communi gentis consensu et Elei e
Peloponneso uenerunt. Elei auxilium aduersus Achaeos petebant, quos post bellum
non ex sua sententia indictum Antiocho primum ciuitati suae arma illaturos
{credebant}. mille iis pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum
legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi; apud regem
gratiam initam uolebant cum eo, ut cauerent, ne quid offenderent Romanos.
petebant enim, ne se temere in causam deduceret, expositos aduersus Italiam pro
omni Graecia et primos impetus Romanorum excepturos; sed si ipse posset
terrestribus naualibusque copiis praesidere Epiro, cupide eum omnis Epirotas et
urbibus et portibus suis accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos
atque inermes Romano bello obiceret. hac legatione id agi apparebat, ut siue,
quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus
Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi fuissent
uenientem, siue uenisset, sic quoque spes ueniae ab Romanis foret, quod non
expectato longinquo ab se auxilio praesentis uiribus succubuissent. huic tam
perplexae legationi quia non satis in promptu erat, quid responderet, legatos se
missurum ad eos dixit, qui de iis, quae ad illos seque communiter pertinerent,
loquerentur.
[36,6] In Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem irae aduersus Romanos eas,
quas ante dixi, habentem, Brachyllae necem et bellum a Quinctio Coroneae propter
Romanorum militum caedes illatum, re uera per multa iam saecula publice
priuatimque labante egregia quondam disciplina gentis et multorum eo statu, qui
diuturnus esse sine mutatione rerum non posset. obuiam effusis undique Boeotiae
principibus Thebas uenit. ibi in concilio gentis, quamquam et ad Delium impetu
in praesidium Romanum facto et ad Chalcidem commiserat nec paruis nec dubiis
principiis bellum, tamen eandem orationem {est} exorsus, qua in colloquio primo
ad Chalcidem quaque per legatos in concilio Achaeorum usus erat, ut amicitiam
secum institui, non bellum indici Romanis postularet. neminem, quid ageretur,
fallebat; decretum tamen sub leni uerborum praetextu pro rege aduersus Romanos
factum est.
Hac quoque gente adiuncta Chalcidem regressus, praemissis inde litteris, ut
Demetriadem conuenirent principes Aetolorum, cum quibus de summa rerum
deliberaret, nauibus eo ad diem indictum concilio uenit. et Amynander, accitus
ad consultandum ex Athamania, et Hannibal Poenus, iam diu non adhibitus,
interfuit ei consilio. consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus, qui
aderant, uoluntas temptanda uidebatur. in eo modo diuersae sententiae erant,
quod alii extemplo agendum, alii ex hieme, quae tum ferme media erat,
differendum in ueris principium, et alii legatos tantummodo mittendos, alii cum
omnibus copiis eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur.
[36,7] Cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis uerteretur, Hannibal
nominatim interrogatus sententiam in uniuersi belli cogitationem regem atque
eos, qui aderant, tali oratione auertit. 'si, ex quo traiecimus in Graeciam,
adhibitus essem in consilium, cum de Euboea deque Achaeis et de Boeotia
agebatur, eandem sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thessalis agitur,
dicam. ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli quacumque ratione
censeo deducendos esse. nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui
dubium est, quin, ut quibus nullae suae uires sint, praesentibus adulando
semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam ueniam utantur,
simul ac Romanum exercitum in Graecia uiderint, ad consuetum imperium se
auertant, nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, uim tuam
praesentis exercitusque tui experiri noluerint? quanto igitur prius potiusque
est Philippum nobis coniungere quam hos? cui, si semel in causam descenderit,
nihil integri futurum sit, quique eas uires adferat, quae non accessio tantum ad
Romanum esse bellum, sed per se ipsae nuper sustinere potuerint Romanos. hoc ego
adiuncto - absit uerbo inuidia - qui dubitare de euentu possim, cum, quibus
aduersus Philippum ualuerint Romani, iis nunc fore uideam, ut ipsi oppugnentur?
Aetoli, qui Philippum, quod inter omnes constat, uicerunt, cum Philippo aduersus
Romanos pugnabunt; Amynander atque Athamanum gens, quorum secundum Aetolos
plurima fuit opera in eo bello, nobiscum stabunt; Philippus tum te quieto totam
molem sustinebat belli; nunc duo maximi reges Asiae Europaeque uiribus aduersus
unum populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum certe aetate ne uni
quidem Epirotarum regi parem - qui quid tandem erat uobiscum comparatus? -
geretis bellum. quae igitur res mihi fiduciam praebet coniungi nobis Philippum
posse? una, communis utilitas, quae societatis maximum uinculum est; altera,
auctores uos Aetoli. uester enim legatus hic Thoas inter cetera, quae ad
exciendum in Graeciam Antiochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper
adfirmauit, fremere Philippum et aegre pati sub specie pacis leges seruitutis
sibi impositas. ille quidem ferae bestiae uinctae aut clausae et refringere
claustra cupienti regis iram uerbis aequabat. cuius si talis animus est,
soluamus nos eius uincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam
iram in hostes communes possit. quod si nihil eum legatio nostra mouerit, at
nos, quoniam nobis eum adiungere non possumus, ne hostibus nostris ille adiungi
possit, caueamus. Seleucus filius tuus Lysimachiae est; qui si eo exercitu, quem
secum habet, per Thraciam proxima Macedoniae coeperit depopulari, facile ab
auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda auertet. de Philippo
meam sententiam habes; de ratione uniuersi belli quid sentirem, iam ab initio
non ignorasti. quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et
castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae
Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in
Italia esse audirent. nunc quoque accersas censeo omnis naualis terrestrisque
copias; sequantur classem onerariae cum commeatibus; nam hic sicut ad belli
munera pauci sumus, sic nimis multi pro inopia commeatuum. cum omnis tuas
contraxeris uires, diuisa classe partem Corcyrae in statione habebis, ne
transitus Romanis liber ac tutus pateat, partem ad litus Italiae, quod Sardiniam
Africamque spectat, traicies; ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum
agrum procedes; inde Graeciae praesidebis, et speciem Romanis traiecturum te
praebens et, si res poposcerit, traiecturus. haec suadeo, qui ut non omnis
peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici. in
quae consilium dedi, in eadem nec infidelem nec segnem operam polliceor. dii
approbent eam sententiam, quae tibi optima uisa fuerit.'
[36,8] Haec ferme Hannibalis oratio fuit; quam laudarunt magis in praesentia, qui
aderant, quam rebus ipsis exsecuti sunt; nihil enim eorum factum est, nisi quod
ad classem copiasque accersendas ex Asia Polyxenidam misit. legati Larisam ad
concilium Thessalorum sunt missi, et Aetolis Amynandroque dies ad conueniendum
exercitui Pheras est dictus; eodem et rex cum suis copiis confestim uenit. ubi
dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus
milibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum
erat cum Philippo, misit, siue ab ipso, quaerente sibi commendationem ad
Macedonum gentem et inuidiam regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus,
siue ab insita regibus uanitate ad consilium specie amplum, re inane animo
adiecto. tumulus est in unum ossibus, quae passim strata erant, coaceruatis
factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum mouit. itaque
qui ad id tempus fortunam esset habiturus in consilio, is extemplo ad M- Baebium
propraetorem misit, Antiochum in Thessaliam impetum fecisse; si uideretur ei,
moueret ex hibernis; se obuiam processurum, ut, quid agendum esset,
consultarent.
[36,9] Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se Aetoli et
Amynander, legati ab Larisa uenerunt quaerentes, quod ob factum dictumue
Thessalorum bello lacesseret eos, simul orantes, ut remoto exercitu per legatos,
si quid ei uideretur, secum disceptaret. eodem tempore quingentos armatos duce
Hippolocho Pheras in praesidium miserunt; ii exclusi aditu, iam omnia itinera
obsidentibus regiis, Scotusam se receperunt. legatis Larisaeorum rex clementer
respondit, non belli faciendi, sed tuendae et stabiliendae libertatis
Thessalorum causa se Thessaliam intrasse. similia his, qui cum Pheraeis ageret,
missus; cui nullo dato responso Pheraei ipsi legatum ad regem principem
ciuitatis Pausaniam miserunt. qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari,
quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam etiam
ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii
caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et prouidi essent, extemplo
paeniteret, dimisit. haec renuntiata Pheras legatio cum esset, ne paulum quidem
dubitarunt, quin pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset,
paterentur. itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex ab
omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis
intellegeret - neque enim dubium erat - in euentu eius urbis positum esse, quam
primam adgressus esset, aut sperni deinde ab uniuersa gente Thessalorum aut
timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit. primum impetum oppugnationis
satis constanter sustinuerunt; dein cum multi propugnantes caderent aut
uulnerarentur, labare animi coeperunt. reuocati deinde castigationibus principum
ad perseuerandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam
copiis in interiorem partem urbis concesserunt, cui breuior orbis munitionis
circumiectus erat; postremo uicti malis, cum timerent, ne ui captis nulla apud
uictorem uenia esset, dediderunt sese. nihil deinde moratus rex quattuor milia
armatorum, dum recens terror esset, Scotusam misit. nec ibi mora deditionis est
facta cernentibus Pheraeorum recens exemplum, qui, quod pertinaciter primo
abnuerant, malo domiti tandem fecissent; cum ipsa urbe Hippolochus
Larisaeorumque deditum est praesidium. dimissi ab rege inuiolati omnes, quod eam
rem magni momenti futuram rex ad conciliandos Larisaeorum animos credebat.
[36,10] Intra decimum diem, quam Pheras uenerat, his perfectis Crannonem profectus
cum toto exercitu primo aduentu cepit. inde Cierium et Metropolim et iis
circumiecta castella recepit; omniaque iam regionis eius praeter Atracem et
Gyrtonem in potestate erant. tunc adgredi Larisam constituit ratus uel terrore
ceterarum expugnatarum uel beneficio praesidii dimissi uel exemplo tot
ciuitatium dedentium sese non ultra in pertinacia mansuros. elephantis agi ante
signa terroris causa iussis quadrato agmine ad urbem incessit, ut incerti
fluctuarentur animi magnae partis Larisaeorum inter metum praesentem hostium et
uerecundiam absentium sociorum. per eosdem dies Amynander cum Athamanum
iuuentute occupat Pellinaeum, et Menippus cum tribus milibus peditum Aetolorum
et ducentis equitibus in Perrhaebiam profectus Malloeam et Cyretias ui cepit
{et} depopulatus est agrum Tripolitanum. his raptim peractis Larisam ad regem
redeunt; consultanti, quidnam agendum de Larisa esset, superuenerunt. ibi in
diuersum sententiae tendebant aliis uim adhibendam et non differendum
censentibus, quin operibus ac machinis simul undique moenia adgrederetur urbis
sitae in plano, aperto et campestri undique aditu, aliis nunc uires urbis
nequaquam Pheris conferendae memorantibus, nunc hiemem et tempus anni nulli
bellicae rei, minime obsidioni atque oppugnatione urbium aptum. incerto regi
inter spem metumque legati a Pharsalo, qui ad dedendam urbem suam forte
uenerant, animos auxerunt. M- Baebius interim cum Philippo in Dassaretiis
congressus Ap- Claudium ex communi consilio ad praesidium Larisae misit, qui per
Macedoniam magnis itineribus in iugum montium, quod super Gonnos est, peruenit.
oppidum Gonni uiginti milia ab Larisa abest, in ipsis faucibus saltus, quae
Tempe appellantur, situm. ibi castra metatus latius quam pro copiis et plures
quam quot satis in usum erant ignes cum accendisset, speciem, quam quaesierat,
hosti fecit omnem ibi Romanum exercitum cum rege Philippo esse. itaque hiemem
instare apud suos causatus rex unum tantum moratus diem ab Larisa recessit et
Demetriadem rediit, Aetolique et Athamanes in suos receperunt se fines. Appius
etsi, cuius rei causa missus erat, solutam cernebat obsidionem, tamen Larisam ad
confirmandos in reliquum sociorum animos descendit; duplexque laetitia erat,
quod et hostes excesserant finibus, et intra moenia praesidium Romanum
cernebant.
[36,11] Rex Chalcidem a Demetriade, amore captus uirginis Chalcidensis, Cleoptolemi
filiae, cum patrem primo allegando, deinde coram ipse rogando fatigasset,
inuitum se grauioris fortunae condicioni illigantem, tandem impetrata re tamquam
in media pace nuptias celebrat et relicum hiemis, oblitus, quantas simul duas
res suscepisset, bellum Romanum et Graeciam liberandam, omissa omnium rerum
cura, in conuiuiis et uinum sequentibus uoluptatibus ac deinde ex fatigatione
magis quam satietate earum in somno traduxit. eadem omnis praefectos regios, qui
ubique, ad Boeotiam maxime, praepositi hibernis erant, cepit luxuria; in eandem
et milites effusi sunt, nec quisquam eorum aut arma induit aut stationem aut
uigilias seruauit aut quicquam, quod militaris operis aut muneris esset, fecit.
itaque principio ueris, cum per Phocidem Chaeroneam, quo conuenire omnem undique
exercitum iusserat, uenisset, facile animaduertit nihilo seueriore disciplina
milites quam ducem hibernasse. Alexandrum inde Acarnana et Menippum Macedonem
Stratum Aetoliae copias ducere iussit; ipse Delphis sacrificio Apollini facto
Naupactum processit. consilio principum Aetoliae habito uia, quae praeter
Calydonem et Lysimachiam fert ad Stratum, suis, qui per Maliacum sinum
ueniebant, occurrit. ibi Mnasilochus princeps Acarnanum, multis emptus donis,
non ipse solum gentem regi conciliabat, sed Clytum etiam praetorem, penes quem
tum summa potestas erat, in suam sententiam adduxerat. is cum Leucadios, quod
Acarnaniae caput est, non facile ad defectionem posse cerneret impelli propter
metum Romanae classis, quae cum Atilio quaeque circa Cephallaniam erat, arte eos
est adgressus. nam cum in concilio dixisset tuenda mediterranea Acarnaniae esse
et omnibus, qui arma ferrent, exeundum ad Medionem et Thyrreum, ne ab Antiocho
aut Aetolis occuparentur, fuere qui dicerent nihil attinere omnis tumultuose
concitari, satis esse quingentorum hominum praesidium. eam iuuentutem nactus,
trecentis Medione, ducentis Thyrrei in praesidio positis, id agebat, ut pro
obsidibus futuri uenirent in potestatem regis.
[36,12] Per eosdem dies legati regis Medionem uenerunt; quibus auditis cum in
contione, quidnam respondendum regi esset, consultaretur, et alii manendum in
Romana societate, alii non aspernandam amicitiam regis censerent, media uisa est
Clyti sententia eoque accepta, ut ad regem mitterent legatos peterentque ab eo,
ut Medionios super tanta re consultare in concilio Acarnanum pateretur. in eam
legationem Mnasilochus et qui eius factionis erant de industria coniecti, clam
missis, qui regem admouere copias iuberent, ipsi terebant tempus. itaque uixdum
iis egressis {legatis} Antiochus in finibus et mox ad portas erat, et
trepidantibus, qui expertes proditionis fuerant, tumultuoseque iuuentutem ad
arma uocantibus ab Clyto et Mnasilocho in urbem est inductus; et aliis sua
uoluntate adfluentibus metu coacti etiam, qui dissentiebant, ad regem
conuenerunt. quos placida oratione territos cum permulsisset, ad spem uulgatae
clementiae aliquot populi Acarnaniae defecerunt. Thyrreum a Medione profectus
est Mnasilocho eodem et legatis praemissis. ceterum detecta Medione fraus
cautiores, non timidiores Thyrreensis fecit; dato enim haud perplexo responso,
nullam se nouam societatem nisi ex auctoritate imperatorum Romanorum accepturos,
portisque clausis armatos in muris disposuerunt. et peropportune ad confirmandos
Acarnanum animos Cn- Octauius missus a Quinctio, cum praesidium et paucas naues
ab A- Postumio, qui ab Atilio legato Cephallaniae praepositus fuerat,
accepisset, Leucadem uenit impleuitque spei socios M- Acilium consulem iam cum
legionibus mare traiecisse et in Thessalia castra Romana esse. hunc rumorem quia
similem ueri tempus anni maturum iam ad nauigandum faciebat, rex praesidio
Medione imposito et in quibusdam aliis Acarnaniae oppidis Thyrreo abscessit et
per Aetoliae ac Phocidis urbis Chalcidem rediit.
[36,13] Sub idem tempus M- Baebius et Philippus rex, iam ante per hiemem in
Dassaretiis congressi, cum Ap- Claudium, ut obsidione Larisam eximeret, in
Thessaliam misissent, quia id tempus rebus gerendis immaturum erat, in hiberna
regressi, principio ueris coniunctis copiis in Thessaliam descenderunt. in
Acarnania tum Antiochus erat. aduenientes Philippus Malloeam Perrhaebiae,
Baebius Phacium est adgressus; quo primo prope impetu capto Phaestum eadem
celeritate capit. inde Atracem cum se recepisset, Cyretias hinc et Eritium
occupat, praesidiisque per recepta oppida dispositis Philippo rursus obsidenti
Malloeam se coniungit. sub aduentum Romani exercitus seu ad metum uirium seu ad
spem ueniae cum dedidissent sese, ad ea recipienda oppida, quae Athamanes
occupauerant, uno agmine ierunt. erant autem haec: Aeginium Ericinium Gomphi
Silana Tricca Meliboea Phaloria. inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanus
cum quingentis peditibus et equitibus quadraginta in praesidio erat,
circumsidunt et, priusquam oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent, ne
uim ultimam experiri uellet. quibus ille satis ferociter respondit uel Romanis
uel Thessalis se crediturum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum non
esse. postquam apparuit ui agendum, quia uidebatur et Limnaeum eodem tempore
oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad Pellinaeum
oppugnandum.
[36,14] Per eos forte dies M- Acilius consul cum uiginti milibus peditum, duobus
milibus equitum, quindecim elephantis mari traiecto pedestris copias Larisam
ducere tribunos militum iussit; ipse cum equitatu Limnaeum ad Philippum uenit.
aduentu consulis deditio sine cunctatione est facta, traditumque praesidium
regium et cum iis Athamanes. ab Limnaeo Pellinaeum consul proficiscitur. ibi
primi Athamanes tradiderunt sese, deinde et Philippus Megalopolitanus; cui
decedenti praesidio cum obuius forte fuisset Philippus rex, ad ludibrium regem
eum consalutari iussit, ipse congressus fratrem haud sane decoro maiestati suae
ioco appellauit. deductus inde ad consulem custodiri iussus {est} et haud ita
multo post in uinculis Romam missus. cetera multitudo Athamanum aut militum
Antiochi regis, quae in praesidiis deditorum per eos dies oppidorum fuerat,
Philippo tradita regi est; fuere autem ad quattuor milia hominum. consul Larisam
est profectus, ibi de summa belli consultaturus. in itinere ab Cierio et
Metropoli legati tradentes urbes suas occurrerunt. Philippus Athamanum praecipue
captiuis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus spem
Athamaniae potiendae exercitum eo duxit praemissis in ciuitates captiuis. et
illi magnam auctoritatem apud populares habuerunt, clementiam erga se regis
munificentiamque commemorantes, et Amynander, cuius praesentis maiestas aliquos
in fide continuisset, ueritus, ne traderetur Philippo iam pridem hosti et
Romanis merito tunc propter defectionem infensis, cum coniuge ac liberis regno
excesset Ambraciamque se contulit; ita Athamania omnis in ius dicionemque
Philippi concessit. consul ad reficienda maxime iumenta, quae et nauigatione et
postea itineribus fatigata erant, paucos Larisae moratus dies, uelut renouato
modica quiete exercitu Crannonem est progressus. uenienti Pharsalus et Scotusa
et Pherae quaeque in eis praesidia Antiochi erant deduntur. ex iis interrogatis,
qui manere secum uellent, mille uolentis Philippo tradit, ceteros inermes
Demetriadem remittit. Proernam inde recepit et quae circa eam castella erant.
ducere tum porro in sinum Maliacum coepit. appropinquanti faucibus, super quas
siti Thaumaci sunt, deserta urbe iuuentus omnis armata siluas et itinera insedit
et in agmen Romanum ex superioribus locis incursauit. consul primo misit, qui ex
propinquo colloquentes deterrerent eos a tali furore; postquam perseuerare in
incepto uidit, tribuno cum duorum signorum militibus circummisso interclusit ad
urbem iter armatis, uacuamque eam cepit. tum clamore ab tergo captae urbis
audito refugientium undique ex siluis insidiatorum caedes facta est. ab
Thaumacis altero die consul ad Spercheum amnem peruenit, inde Hypataeorum agros
uastauit.
[36,15] Cum haec agebantur, Chalcide erat Antiochus, iam tum cernens nihil se ex
Graecia praeter amoena Chalcide hiberna et infames nuptias petisse. tunc
Aetolorum uana promissa incusare et Thoantem, Hannibalem uero non ut prudentem
tantum uirum sed prope uatem omnium, quae tum euenirent, admirari. ne tamen
temere coepta segnitia insuper euerteret, nuntios in Aetoliam misit, ut omni
contracta iuuentute conuenirent Lamiam; et ipse eo decem milia fere peditum ex
iis, qui postea uenerant ex Asia, expleta et equites quingentos duxit. quo cum
aliquanto pauciores quam umquam antea conuenissent, et principes tantummodo cum
paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta, ut quam
plurimos ex ciuitatibus suis euocarent; nec auctoritate nec gratia nec imperio
aduersus detractantes militiam ualuisse, destitutus undique et ab suis, qui
morabantur in Asia, et ab sociis, qui ea, in quorum spem uocauerant, non
praestabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit. id iugum, sicut Appennini
dorso Italia diuiditur, ita mediam Graeciam dirimit. ante saltum Thermopylarum
in septentrionem uersa Epirus et Perrhaebia et Magnesia et Thessalia est et
Phthiotae Achaei et sinus Maliacus; intra fauces ad meridiem uergunt Aetoliae
pars maior et Acarnania et cum Locride Phocis et Boeotia adiunctaque insula
Euboea et excurrente in altum uelut promunturio Attica terra et sita ab tergo
Peloponnesus. hoc iugum ab Leucate et mari ad occidentem uerso per Aetoliam ad
alterum mare orienti obiectum tendens ea aspreta rupesque interiectas habet, ut
non modo exercitus sed ne expediti quidem facile ullas ad transitum calles
inueniant. extremos ad orientem montis Oetam uocant, quorum quod altissimum est
Callidromon appellatur, in cuius ualle ad Maliacum sinum uergente iter est non
latius quam sexaginta passus. haec una militaris uia est, qua traduci exercitus,
si non prohibeantur, possint. ideo Pylae et ab aliis, quia calidae aquae in
ipsis faucibus sunt, Thermopylae locus appellatur, nobilis Lacedaemoniorum
aduersus Persas morte magis memorabili quam pugna.
[36,16] Haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis
munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici uallo fossaque et muro
etiam, qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset
omnia, satis fidens numquam ea uim Romanum exercitum facturum, Aetolos ex
quattuor milibus - tot enim conuenerant - partim ad Heracleam praesidio
obtinendam, quae ante ipsas fauces posita est, partim Hypatam mittit, et
Heracleam haud dubius consulem oppugnaturum, et iam multis nuntiantibus circa
Hypatam omnia euastari. consul depopulatus Hypatensem primo deinde Heracleensem
agrum, inutili utrobique auxilio Aetolorum, in ipsis faucibus prope fontes
calidarum aquarum aduersus regem posuit castra. Aetolorum utraeque manus
Heracleam sese incluserunt. Antiochum, cui, priusquam hostem cerneret, satis
omnia permunita et praesidiis obsaepta uidebantur, timor incessit, ne quas per
imminentia iuga calles inueniret ad transitum Romanus; nam et Lacedaemonios
quondam ita a Persis circuitos fama erat, et nuper Philippum ab iisdem Romanis;
itaque nuntium Heracleam ad Aetolos mittit, ut hanc saltem sibi operam eo bello
praestarent, ut uertices circa montium occuparent obsiderentque, ne qua transire
Romani possent. hoc nuntio audito dissensio inter Aetolos orta est. pars imperio
parendum regis atque eundum censebant, pars subsistendum Heracleae ad utramque
fortunam, ut, siue uictus ab consule rex esset, in expedito haberent integras
copias ad opem propinquis ferendam ciuitatibus suis, siue uinceret, ut
dissipatos in fugam Romanos persequerentur. utraque pars non mansit modo in
sententia sua, sed etiam exsecuta est consilium: duo milia Heracleae
substiterunt; duo trifariam diuisa Callidromum et Rhoduntiam et Tichiunta - haec
nomina cacuminibus sunt - occupauere.
[36,17] Consul postquam insessa superiora loca ab Aetolis uidit, M- Porcium Catonem
et L- Valerium Flaccum consularis legatos cum binis milibus delectorum peditum
ad castella Aetolorum, Flaccum in Rhoduntiam et Tichiunta, Catonem in
Callidromum mittit. ipse, priusquam ad hostem copias admoueret, uocatos in
contionem milites paucis est adlocutus. 'plerosque omnium ordinum, milites,
inter uos esse uideo, qui in hac eadem prouincia T. Quincti ductu auspicioque
militaueritis. Macedonico bello inexsuperabilior saltus ad amnem Aoum fuit quam
hic; quippe portae sunt hae, et unus inter duo maria clausis omnibus uelut
naturalis transitus est; munitiones et locis opportunioribus tunc fuerunt et
ualidiores impositae; exercitus hostium ille et numero maior et militum genere
aliquanto melior; quippe illic Macedones Thracesque et Illyrii erant,
ferocissimae omnes gentes, hic Syri et Asiatici Graeci sunt, uilissima genera
hominum et seruituti nata; rex ille bellicosissimus et exercitatus iam inde ab
iuuenta finitimis Thracum atque Illyriorum et circa omnium accolarum bellis,
hic, ut aliam omnem uitam sileam, is est, qui cum ad inferendum populo Romano
bellum ex Asia in Europam transisset, nihil memorabilius toto tempore hibernorum
gesserit, quam quod amoris causa ex domo priuata et obscuri etiam inter
popularis generis uxorem duxit, et nouus maritus, uelut saginatus nuptialibus
cenis, ad pugnam processit. summa uirium speique eius in Aetolis fuit, gente
uanissima et ingratissima, ut uos prius experti estis, nunc Antiochus experitur.
nam nec uenerunt frequentes, nec contineri in castris potuerunt, et in seditione
ipsi inter sese sunt, et, cum Hypatam tuendam Heracleamque depoposcissent,
neutram tutati refugerunt in iuga montium, pars Heracleae incluserunt sese. rex
ipse confessus nusquam aequo campo non modo congredi se ad pugnam audere, sed ne
castra quidem in aperto ponere, relicta omni ante se regione ea, quam se nobis
ac Philippo ademisse gloriabatur, condidit se intra rupes, ne ante fauces quidem
saltus, ut quondam Lacedaemonios fama est, sed intra penitus retractis castris;
quod quantum interest ad timorem ostendendum, an muris urbis alicuius obsidendum
sese incluserit? sed neque Antiochum tuebuntur angustiae, nec Aetolos uertices
illi, quos ceperunt. satis undique prouisum atque praecautum est, ne quid
aduersus uos in pugna praeter hostis esset. illud proponere animo uestro
debetis, non uos pro Graeciae libertate tantum dimicare, quamquam is quoque
egregius titulus esset, liberatam a Philippo ante nunc ab Aetolis et ab Antiocho
liberare, neque ea tantum in praemium uestrum cessura, quae nunc in regiis
castris sunt, sed illum quoque omnem apparatum, qui in dies ab Epheso
expectatur, praedae futurum, Asiam deinde Syriamque et omnia usque ad ortum
solis ditissima regna Romano imperio aperturos. quid deinde aberit, quin ab
Gadibus ad mare rubrum Oceano finis terminemus, qui orbem terrarum amplexu
finit, et omne humanum genus secundum deos nomen Romanum ueneretur? in haec
tanta praemia dignos parate animos, ut crastino die bene iuuantibus diis acie
decernamus.'
[36,18] Ab hac contione dimissi milites, priusquam corpora curarent, arma telaque
parant. luce prima signo pugnae proposito instruit aciem consul, arta fronte, ad
naturam et angustias loci. rex, postquam signa hostium conspexit, et ipse copias
educit. leuis armaturae partem ante uallum in primo locauit, tum Macedonum
robur, quos sarisophorus appellabant, uelut firmamentum circa ipsas munitiones
constituit. his ab sinistro cornu iaculatorum sagittariorumque et funditorum
manum sub ipsis radicibus montis posuit, ut ex altiore loco nuda latera hostium
incesserent. ab dextro Macedonibus ad ipsum munimentorum finem, qua loca usque
ad mare inuia palustri limo et uoraginibus claudunt, elephantos cum adsueto
praesidio posuit, post eos equites, tum modico interuallo relicto ceteras copias
in secunda acie. Macedones pro uallo locati primo facile sustinebant Romanos,
temptantis ab omni parte aditus, multum adiuuantibus, qui ex loco superiore
fundis uelut nimbum glandis et sagittas simul ac iacula ingerebant; deinde, ut
maior nec iam toleranda uis hostium inferebat se, pulsi loco intra munimenta
subductis ordinibus concesserunt; inde ex uallo prope alterum uallum hastis prae
se obiectis fecerunt. et ita modica altitudo ualli erat, ut et locum superiorem
suis ad pugnandum praeberet, et propter longitudinem hastarum subiectum haberet
hostem. multi temere subeuntes uallum transfixi sunt; et aut incepto irrito
recessissent aut plures cecidissent, ni M- Porcius ab iugo Callidromi deiectis
inde Aetolis et magna ex parte caesis - incautos enim et plerosque sopitos
oppresserat - super imminentem castris collem apparuisset.
[36,19] Flacco non eadem fortuna ad Tichiunta et Rhoduntiam, nequiquam subire ad ea
castella conato, fuerat. Macedones quique alii in castris regiis erant primo,
dum procul nihil aliud quam turba et agmen apparebat, Aetolos credere uisa
procul pugna subsidio uenire; ceterum, ut primum signaque et arma ex propinquo
cognita errorem aperuerunt, tantus repente pauor omnis cepit, ut abiectis armis
fugerent. et munimenta sequentis impedierunt, et angustiae uallis, per quam
sequendi erant, et maxime omnium quod elephanti nouissimi agminis erant, quos
pedes aegre praeterire, eques nullo poterat modo timentibus equis tumultumque
inter se maiorem quam in proelio edentibus; aliquantum temporis et direptio
castrorum tenuit; Scarpheam tamen eo die consecuti sunt hostem. multis in ipso
itinere caesis captisque, non equis uirisque tantum, sed etiam elephantis, quos
capere non potuerant, interfectis, in castra reuerterunt; quae temptata eo die
inter ipsum pugnae tempus ab Aetolis, Heracleam obtinentibus praesidio, sine
ullo haud parum audacis incepti effectu fuerant. consul noctis insequentis
tertia uigilia praemisso equitatu ad persequendum hostem, signa legionum luce
prima mouit. aliquantum uiae praeceperat rex, ut qui non ante quam Elatiae ab
effuso constiterit cursu; ubi primum reliquiis pugnaeque et fugae collectis, cum
perexigua manu semiermium militum Chalcidem se recepit. Romanus equitatus ipsum
quidem regem Elatiae adsecutus non est; magnam partem agminis aut lassitudine
subsistentes aut errore, ut qui sine ducibus per ignota itinera fugerent,
dissipatos oppresserunt; nec praeter quingentos, qui circa regem fuerunt, ex
toto exercitu quisquam effugit, etiam ex decem milibus militum, quos Polybio
auctore traiecisse secum regem in Graeciam scripsimus, exiguus numerus; quid, si
Antiati Valerio credamus sexaginta milia militum fuisse in regio exercitu
scribenti, quadraginta inde milia cecidisse, supra quinque milia capta cum
signis militaribus ducentis triginta? Romanorum centum quinquaginta in ipso
certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta
interfecti sunt.
[36,20] Consule per Phocidem et Boeotiam exercitum ducente consciae defectionis
ciuitates cum uelamentis ante portas stabant metu, ne hostiliter diriperentur.
ceterum per omnes dies haud secus quam {in} pacato agro sine uexatione ullius
rei agmen processit, donec in agrum Coroneum uentum est. ibi statua regis
Antiochi posita in templo Mineruae Itoniae iram accendit, permissumque militi
est, ut circumiectum templo agrum popularetur; dein cogitatio animum subit, cum
communi decreto Boeotorum posita esset statua, indignum esse in unum Coronensem
agrum saeuire. reuocato extemplo milite finis populandi factus; castigati tantum
uerbis Boeoti ob ingratum in tantis tamque recentibus beneficiis animum erga
Romanos. inter ipsum pugnae tempus decem naues regiae cum praefecto Isidoro ad
Thronium in sinu Maliaco stabant. eo grauis uulneribus Alexander Acarnan,
nuntius aduersae pugnae, cum perfugisset, trepidae inde recenti terrore naues
Cenaeum Euboeae petierunt. ibi mortuus sepultusque Alexander. tres, quae ex Asia
profectae eundem portum tenuerant, naues audita exercitus clade Ephesum
redierunt. Isidorus ab Cenaeo Demetriadem, si forte eo deferret fuga regem,
traiecit. - per eosdem dies A- Atilius praefectus Romanae classis magnos regios
commeatus iam fretum, quod ad Andrum insulam est, praeteruectos excepit; alias
mersit, alias cepit naues; quae nouissimi agminis erant cursum in Asiam
uerterunt. Atilius Piraeum, unde profectus erat, cum agmine captiuarum nauium
reuectus magnam uim frumenti et Atheniensibus et aliis eiusdem regionis sociis
diuisit.
[36,21] Antiochus sub aduentum consulis a Chalcide profectus Tenum primo tenuit,
inde Ephesum transmisit. consuli Chalcidem uenienti portae patuerunt, cum
appropinquante eo Aristoteles praefectus regis urbe excessisset. et ceterae
urbes in Euboea sine certamine traditae; post paucosque dies omnibus perpacatis
sine ullius noxa urbis exercitus Thermopylas reductus, multo modestia post
uictoriam quam ipsa uictoria laudabilior. inde consul M- Catonem, per quem quae
gesta essent senatus populusque Romanus haud dubio auctore sciret, Romam misit.
is a Creusa - Thespiensium emporium est, in intimo sinu Corinthiaco
retractum - Patras Achaiae petit; a Patris Corcyram usque Aetoliae atque
Acarnaniae littora legit, atque ita ad Hydruntum Italiae traicit. quinto die
inde pedestri itinere Romam ingenti cursu peruenit. ante lucem ingressus urbem a
porta ad praetorem M- Iunium iter intendit. is prima luce in senatum uocauit;
quo L- Cornelius Scipio, aliquot diebus ante a consule dimissus, cum adueniens
audisset praegressum Catonem in senatu esse, superuenit exponenti, quae gesta
essent. duo inde legati iussu senatus in contionem sunt producti, atque ibi
eadem, quae in senatu, de rebus in Aetolia gestis exposuerunt. supplicatio in
triduum decreta est et ut quadraginta hostiis maioribus praetor, quibus diis ei
uideretur, sacrificaret. - per eosdem dies et M- Fuluius Nobilior, qui biennio
ante praetor in Hispaniam erat profectus, ouans urbem est ingressus; argenti
bigati prae se tulit centum triginta milia et extra numeratum duodecim milia
pondo argenti, auri pondo centum uiginti septem.
[36,22] Acilius consul ab Thermopylis Heracleam ad Aetolos praemisit, ut tunc
saltem, experti regiam uanitatem, resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent
de petenda ab senatu seu furoris sui seu erroris uenia. et ceteras Graeciae
ciuitates defecisse eo bello ab optime meritis Romanis; sed quia post fugam
regis, cuius fiducia officio decessissent, non addidissent pertinaciam culpae,
in fidem receptas esse; Aetolos quoque, quamquam non secuti sint regem, sed
accersierint, et duces belli, non socii fuerint, si paenitere possint, posse et
incolumis esse. ad ea cum pacati nihil responderetur, appareretque armis rem
gerendam et rege superato bellum Aetolicum integrum restare, castra ab
Thermopylis ad Heracleam mouit, eoque ipso die, ut situm nosceret urbis, ab omni
parte equo moenia est circumuectus. sita est Heraclea in radicibus Oetae montis,
ipsa in campo, arcem imminentem loco alto et undique praecipiti habet.
contemplatus omnia, quae noscenda erant, quattuor simul locis aggredi urbem
constituit. a flumine Asopo, qua et gymnasium est, L- Valerium operibus atque
oppugnationi praeposuit; partem extra muros, qua frequentius prope quam in urbe
habitabatur, Ti- Sempronio Longo oppugnandam dedit; e regione sinus Maliaci,
quae aditum haud facilem pars habebat, M- Baebium, ab altero amniculo, quem
Melana uocant, aduersus Dianae templum Ap- Claudium opposuit. horum magno
certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus
oppugnandarum urbium perficitur. et cum ager Heracleensis paluster omnis
frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam
suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta, quae in
uestibulo urbis erant, tecta in uarios usus non tigna modo et tabulas sed
laterem quoque et caementa et saxa uariae magnitudinis praebebant.
[36,23] Et Romani quidem operibus magis quam armis urbem oppugnabant, Aetoli contra
armis se tuebantur. nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet,
exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes {erumpebant}, quidam ignes
etiam, quos aggeribus inicerent, ferebant. fornices quoque in muro erant apti ad
excurrendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, crebriores eos, ut
pluribus erumperetur in hostem locis, faciebant. hoc primis diebus, dum integrae
uires erant, et frequentes et inpigre fecerunt; in dies deinde pauciores et
segnius. etenim cum multis urgerentur rebus, nulla eos res aeque ac uigiliae
conficiebant, Romanis in magna copia militum succedentibus aliis in stationem
aliorum, Aetolos propter paucitatem eosdem dies noctesque adsiduo labore urente.
per quattuor et uiginti dies, ita ut nullum tempus uacuum dimicatione esset,
aduersus quattuor e partibus simul oppugnantem hostem nocturnus diurno
continuatus labor est. cum fatigatos iam Aetolos sciret consul et ex spatio
temporis et quod ita transfugae adfirmabant, tale consilium init. media nocte
receptui signum dedit et ab oppugnatione simul milites omnes deductos usque ad
tertiam diei horam quietos in castris tenuit; inde coepta oppugnatio ad mediam
rursus noctem perducta est, intermissa deinde usque ad tertiam diei horam.
fatigationem rati esse causam Aetoli non continuandae oppugnationis, quae et
ipsos adfecerat, ubi Romanis datum receptui signum esset, uelut ipsi quoque
reuocati pro se quisque ex stationibus decedebant, nec ante tertiam diei horam
armati in muris apparebant.
[36,24] Consul cum nocte media intermisisset oppugnationem, quarta uigilia rursus
ab tribus partibus summa ui adgressus, ab una Ti- Sempronium tenere intentos
milites signumque expectare iussit, ad ea in nocturno tumultu, unde clamor
exaudiretur, haud dubie ratus hostis concursuros. Aetoli pars sopiti adfecta
labore ac uigiliis corpora ex somno moliebantur, pars uigilantes adhuc ad
strepitum pugnantium in tenebris currunt. hostes partim per ruinas iacentis muri
transcendere conantur, partim scalis ascensus temptant, aduersus quos undique ad
opem ferendam concurrunt Aetoli. pars una, in qua aedificia extra urbem erant,
neque defenditur neque oppugnatur; sed qui oppugnarent, intenti signum
expectabant; defensor nemo aderat. iam dilucescebat, cum signum consul dedit; et
sine ullo certamine partim per semirutos, partim scalis integros muros
transcendere. simul clamor, index capti oppidi, est exauditus; undique Aetoli
desertis stationibus in arcem fugiunt. oppidum uictores permissu consulis
diripiunt, non tam ab ira nec ab odio, quam ut miles, coercitus in tot receptis
ex potestate hostium urbibus, aliquo tandem loco fructum uictoriae sentiret.
reuocatos inde a medio ferme die milites cum in duas diuisisset partes, unam
radicibus montium circumduci ad rupem iussit, quae, fastigio altitudinis par,
media ualle uelut abrupta ab arce erat; sed adeo prope geminata cacumina eorum
montium sunt, ut ex uertice altero conici tela in arcem possint; cum dimidia
parte militum consul ab urbe escensurus in arcem signum ab iis, qui ab tergo in
rupem euasuri erant, expectabat. non tulere qui in arce erant Aetoli primum
eorum, qui rupem ceperant, clamorem, deinde impetum ab urbe Romanorum et fractis
iam animis et nulla ibi praeparata re ad obsidionem diutius tolerandam, utpote
congregatis feminis puerisque et imbelli alia turba in arcem, quae uix capere,
nedum tueri multitudinem tantam posset. itaque ad primum impetum abiectis armis
dediderunt sese. traditus inter ceteros princeps Aetolorum Damocritus est, qui
principio belli decretum Aetolorum, quo accersendum Antiochum censuerant, T.
Quinctio poscenti responderat, in Italia daturum, cum castra ibi Aetoli
posuissent. ob eam ferociam maius uictoribus gaudium traditus fuit.
[36,25] Eodem tempore, quo Romani Heracleam, Philippus Lamiam ex composito
oppugnabat, circa Thermopylas cum consule redeunte ex Boeotia, ut uictoriam ipsi
populoque Romano gratularetur excusaretque, quod morbo impeditus bello non
interfuisset, congressus. inde diuersi ad duas simul oppugnandas urbes profecti.
intersunt septem ferme milia passuum; et quia Lamia cum posita est in tumulo,
tum regionem maxime Oetae spectat, oppido quam breue interuallum uidetur, et
omnia in conspectu sunt. cum enixe, uelut proposito certamine, Romani
Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior
difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et uineis et omnibus supra
terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis
silex paene inpenetrabilis ferro occurrebat. et cum parum procederet inceptum,
per colloquia principum oppidanos temptabat rex, ut urbem dederent, haud dubius,
quin, si prius Heraclea capta foret, Romanis se potius quam sibi dedituri
essent, suamque gratiam consul in obsidione liberanda facturus esset. nec eum
opinio est frustrata; confestim enim ab Heraclea capta nuntius uenit, ut
oppugnatione absisteret: aequius esse Romanos milites, qui acie dimicassent cum
Aetolis, praemia uictoriae habere. ita recessum ab Lamia est, et propinquae
clade urbis ipsi, ne quid simile paterentur, effugerunt.
[36,26] Paucis priusquam Heraclea caperetur diebus Aetoli concilio Hypatam coacto
legatos ad Antiochum miserunt, inter quos et Thoas idem, qui et antea, missus
est. mandata erant, ut ab rege peterent, primum ut ipse coactis rursus
terrestribus naualibusque copiis in Graeciam traiceret, deinde, si qua ipsum
teneret res, ut pecuniam et auxilia mitteret; id cum ad dignitatem eius fidemque
pertinere, non prodi socios, tum etiam ad incolumitatem regni, ne sineret
Romanos uacuos omni cura, cum Aetolorum gentem sustulissent, omnibus copiis in
Asiam traicere. uera erant, quae dicebantur; eo magis regem mouerunt. itaque in
praesentia pecuniam, quae ad usus belli necessaria erat, legatis dedit; auxilia
terrestria naualiaque adfirmauit missurum. Thoantem unum ex legatis retinuit, et
ipsum haud inuitum morantem, ut exactor praesens promissorum adesset.
[36,27] Ceterum Heraclea capta fregit tandem animos Aetolorum, et paucos post dies,
quam ad bellum renouandum acciendumque regem in Asiam miserant legatos, abiectis
belli consiliis pacis petendae oratores ad consulem miserunt. quos dicere
exorsos consul interfatus, cum alia sibi praeuertenda esse dixisset, redire
Hypatam eos datis dierum decem indutiis et L- Valerio Flacco cum iis misso
iussit eique, quae secum acturi fuissent, exponere, et si qua uellent alia.
Hypatam ut est uentum, principes Aetolorum apud Flaccum concilium habuerunt
consultantes, quonam agendum modo apud consulem foret. parantibus iis antiqua
iura foederum ordiri meritaque in populum Romanum absistere iis Flaccus iussit,
quae ipsi uiolassent ac rupissent; confessionem iis culpae magis profuturam et
totam in preces orationem uersam; nec enim in causa ipsorum, sed in populi
Romani clementia spem salutis positam esse; et se suppliciter agentibus iis
adfuturum et apud consulem et Romae in senatu; eo quoque enim mittendos fore
legatos. haec una uia omnibus ad salutem uisa est, ut in fidem se permitterent
Romanorum; ita enim et illis uiolandi supplices uerecundiam se imposituros, et
ipsos nihilo minus suae potestatis fore, si quid melius fortuna ostendisset.
[36,28] Postquam ad consulem uentum est, Phaeneas legationis princeps longam
orationem et uarie ad mitigandam iram uictoris compositam ita ad extremum
finiuit, ut diceret Aetolos se suaque omnia fidei populi Romani permittere. id
consul ubi audiuit, 'etiam atque etiam uidete' inquit, 'Aetoli, ut ita
permittatis.' tum decretum Phaeneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit.
'quando ergo' inquit 'ita permittitis, postulo, ut mihi Dicaearchum ciuem
uestrum et Menestam Epirotam' - Naupactum is cum praesidio ingressus ad
defectionem compulerat - 'et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum
consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.' prope dicentem interfatus
Romanum 'non in seruitutem' inquit, 'sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum
habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris Graecorum non sint.' ad
ea consul 'nec hercule' inquit 'magnopere nunc curo, quid Aetoli satis ex more
Graecorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos
modo decreto suo, ante armis uictos; itaque, ni propere fit, quod impero,
uinciri uos iam iubebo.' adferri catenas et circumsistere lictores iussit. tum
fracta Phaeneae ferocia Aetolisque aliis est, et tandem cuius condicionis essent
senserunt, et Phaeneas se quidem et qui adsint Aetolorum scire facienda esse,
quae imperentur, dixit, sed ad decernenda ea concilio Aetolorum opus esse; ad id
petere ut decem dierum indutias daret. petente Flacco pro Aetolis indutiae
datae, et Hypatam reditum est. ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos
uocant, Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope accidissent,
exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suae, parendum tamen
uictori censebant et ex omnibus oppidis conuocandos Aetolos ad concilium.
[36,29] Postquam uero coacta omnis multitudo eadem illa audiuit, adeo saeuitia
imperii atque indignitate animi exasperati sunt, ut, si in pace fuissent, illo
impetu irae concitari potuerint ad bellum. ad iram accedebat et difficultas
eorum, quae imperarentur - quonam modo enim utique regem Amynandrum se tradere
posse? - et spes forte oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege Antiocho
ueniens impleuit expectatione uana multitudinem, terra marique ingens parari
bellum. duodecumo is die, quam conscenderat nauem, in Aetoliam perfecta
legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit. inde Lamiam pecuniam cum
deuexisset, ipse cum expeditis prima uespera inter Macedonum Romanaque castra
medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in stationem incidit Macedonum
deductusque ad regem est nondum conuiuio dimisso. quod ubi nuntiatum est, uelut
hospitis, non hostis aduentu motus Philippus accumbere eum epularique iussit,
atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam
uetuit, Aetolorum praua consilia atque in ipsorum caput semper recidentia
accusauit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Graeciam adduxissent. sed
praeteritorum, quae magis reprehendi quam corrigi possint, oblitum se non
facturum, ut insultet aduersis rebus eorum; Aetolos quoque finire tandem
aduersus se odia debere, et Nicandrum priuatim eius diei, quo seruatus a se
foret, meminisse. ita datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander
consultantibus de pace Romana superuenit.
[36,30] M- Acilius uendita aut concessa militi circa Heracleam praeda, postquam
nec Hypatae pacata consilia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde
totum impetum belli sustinerent, audiuit, praemisso Ap- Claudio cum quattuor
milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant, ipse
Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco, quem Pyram, quod ibi
mortale corpus eius dei sit crematum, appellant. inde toto exercitu profectus
reliquum iter satis expedito agmine fecit; ut ad Coracem uentum est - mons est
altissimus inter Callipolim et Naupactum - , ibi et iumenta multa ex agmine
praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines uexati; et facile apparebat,
quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo praesidio, ut
clauderet transitum, insedisset. tum quoque uexato exercitu ad Naupactum
descendit, et uno castello aduersus arcem posito ceteras partes urbis diuisis
copiis pro situ moenium circumsedit. nec minus operis laborisque ea oppugnatio
quam Heracleae habuit.
[36,31] Eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achaeis, quod concilii eorum
recusaret esse, oppugnari coepta est. duae ciuitates, Messene et Elis, extra
concilium Achaicum erant; cum Aetolis sentiebant. Elei tamen post fugatum ex
Graecia Antiochum legatis Achaeorum lenius responderant: dimisso praesidio regio
cogitaturos se, quid sibi faciendum esset: Messenii sine responso dimissis
legatis mouerant bellum, trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso exercitu
passim ureretur castraque prope urbem poni uiderent, legatos Chalcidem ad T-
Quinctium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, non
Achaeis et aperire portas et dedere urbem paratos esse. auditis legatis extemplo
profectus Quinctius a Megalopoli ad Diophanen praetorem Achaeorum misit, qui
extemplo reducere eum a Messene exercitum et uenire ad se iuberet. dicto paruit
Diophanes et soluta obsidione expeditus ipse praegressus agmen circa Andaniam,
paruum oppidum inter Megalopolim Messenenque positum, Quinctio occurrit; et cum
causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine
auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum iussit nec pacem omnium bono
partam turbare. Messeniis imperauit, ut exules reducerent et Achaeorum concilii
essent; si qua haberent, de quibus aut recusare aut in posterum caueri sibi
uellent, Corinthum ad se uenirent; Diophanen concilium Achaeorum extemplo sibi
praebere iussit. ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus
postulauit, ut restitueretur Romanis. Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat;
eam mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorem
partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis animis Aetolos compulit ad
petendam pacem. Amynander Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea
per bellum, quo se Antiocho aduersus Romanos coniunxit, Philippo ad munera belli
reuocato Hieroclen Agrigentinum successorem misit.
[36,32] Is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania
pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus
insulam Achaeis tradidit. id praemium belli suum esse aequum censebant Romani:
non enim M- Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad
Thermopylas pugnasse. Diophanes aduersus haec purgare interdum sese gentemque,
interdum de iure facti disserere. quidam Achaeorum et initio eam se rem
aspernatos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant praetoris;
auctoribusque iis decretum est, ut T- Quinctio ea res permitteretur. erat
Quinctius sicut aduersantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. omissa
contentione uocis uultusque 'si utilem' inquit, 'possessionem eius insulae
censerem Achaeis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut eam uos habere
sinerent; ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad
omnis ictus uideo esse, ubi exserit partis aliquas, quodcumque nudauit, obnoxium
atque infirmum habere, haud dissimiliter uos, Achaei, clausos undique mari, quae
intra Peloponnesi sunt terminos, ea et iungere uobis et iuncta tueri facile,
simul auiditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda uobis omnia, quae extra
sint, et exposita ad omnes ictus esse.' adsentienti omni concilio nec Diophane
ultra tendere auso Zacynthus Romanis traditur.
[36,33] Per idem tempus Philippus rex proficiscentem consulem ad Naupactum
percunctatus, si se interim, quae defecissent ab societate Romana, urbes
recipere uellet, permittente eo ad Demetriadem copias admouit haud ignarus,
quanta ibi tum turbatio esset. destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab
Antiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi
hostis aduentum aut infestiorem etiam, quo iustius irati erant, Romanorum
expectabant. turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in praesidio
relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio aduerso fuga delati, nec
uirium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant; itaque praemissis a
Philippo, qui spem impetrabilis ueniae ostendebant, responderunt patere portas
regi. ad primum eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus
mortem sibi consciuit. Antiochi milites - sic enim pacti erant - per Macedoniam
Thraeciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos uiolaret, Lysimachiam
deducti sunt. erant et paucae naues Demetriade, quibus praeerat Isidorus; eae
quoque cum praefecto suo dimissae sunt. inde Dolopiam et Aperantiam et
Perrhaebiae quasdam ciuitates recipit.
[36,34] Dum haec a Philippo geruntur, T- Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico
concilio Naupactum traiecit, quae iam per duos menses - et iam prope excidium
erat - oppugnabatur, et si capta ui foret, omne nomen ibi Aetolorum ad
internecionem uidebatur uenturum. ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis,
quod solos obtrectasse gloriae suae, cum liberaret Graeciam, meminerat, et nihil
auctoritate sua motos esse, cum, quae tum maxime accidebant, casura praemonens a
furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam
gentem liberatae ab se Graeciae funditus euerti, obambulare muris, ut facile
nosceretur ab Aetolis, coepit. confestim a primis stationibus cognitus est,
uulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique in
muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium
orare, ut opem ferret ac seruaret. et tum quidem, quamquam moueretur his
uocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se esse; ceterum postquam ad
consulem uenit, 'utrum fefellit' inquit 'te, M- Acili, quid agatur, an, cum
satis peruideas, nihil id magnopere ad summam rem pertinere censes?' erexerat
expectatione consulem; et 'quin expromis' inquit, 'quid rei sit?' tum Quinctius
'ecquid uides te deuicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere,
cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem,
non signa hostium uidit, non solum urbes sed tot iam gentes, Athamaniam
Perrhaebiam Aperantiam Dolopiam, sibi adiunxisse, et uictoriae tuae praemium te
militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere? atqui
non tantum interest nostra Aetolorum opes ac uires minui, quantum non supra
modum Philippum crescere.'
[36,35] Adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet
obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res permissa est. is rursus ad eam
partem muri, qua paulo ante uociferati Aetoli fuerant, rediit. ibi cum impensius
orarent, ut misereretur gentis Aetolorum, exire aliquos ad se iussit. Phaeneas
ipse principesque alii extemplo egressi sunt. quibus prouolutis ad pedes
'fortuna' inquit 'uestra facit, ut et irae meae et orationi temperem. euenerunt
quae praedixi euentura, et ne hoc quidem reliqui uobis est, ut indignis
accidisse ea uideantur; ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae datus ne
ingratis quidem benefacere absistam. mittite oratores ad consulem, qui indutias
tanti temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatui de
uobis permittatis; ego apud consulem deprecator defensorque uobis adero.' ita,
ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul legationem;
indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta
obsidio est et exercitus in Phocidem missus.
Consul cum T- Quinctio ad Achaicum concilium Aegium traiecit. ibi de Eleis et de
exulibus Lacedaemoniorum restituendis actum est; neutra perfecta res, quia suae
gratiae reseruari {exulum causam} Achaei, Elei per se ipsi quam per Romanos
maluerunt Achaico contribui concilio. Epirotarum legati ad consulem uenerunt,
quos non sincera fide in amicitia fuisse satis constabat; militem tamen nullum
Antiocho dederant; pecunia iuuisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi
quidem misisse infitiabantur. iis petentibus, ut in amicitia pristina esse
liceret, respondit consul se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet,
nondum scire; senatum eius rei iudicem fore; integram se causam eorum Romam
reicere; indutias ad id dierum nonaginta dare. Epirotae Romam missi senatum
adierunt. iis magis, quae non fecissent hostilia, referentibus quam purgantibus
ea, de quibus arguebantur, responsum datum est, quo ueniam impetrasse, non
causam probasse uideri possent. et Philippi regis legati sub idem tempus in
senatum introducti, gratulantes de uictoria. iis petentibus, ut sibi sacrificare
in Capitolio donumque ex auro liceret ponere in aede Iouis optimi maximi,
permissum ab senatu. centum pondo coronam auream posuerunt. non responsum solum
benigne regis legatis est, sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae
erat, ad patrem reducendus legatis datus est. bellum, quod cum Antiocho rege in
Graecia gestum est a M- Acilio consule, hunc finem habuit.
[36,36] Alter consul P- Cornelius Scipio, Galliam prouinciam sortitus, priusquam ad
bellum, quod cum Bois gerendum erat, proficisceretur, postulauit ab senatu, ut
pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos praetor in Hispania inter ipsum
discrimen pugnae uouisset. nouum atque iniquum postulare est uisus; censuerunt
ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia uouisset, eos uel de
manubiis, si quam pecuniam ad id reseruasset, uel sua ipse impensa faceret. eos
ludos per dies decem P- Cornelius fecit. per idem fere tempus aedes Matris
Magnae {Idaeae} dedicata est, quam deam is P- Cornelius aduectam ex Asia P-
Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit cognomen, P- Licinio consulibus in
Palatium a mari detulerat. locauerant aedem faciendam ex senatus consulto M-
Liuius C- Claudius censores M- Cornelio P- Sempronio consulibus; tredecim annis
postquam locata erat, dedicauit eam M- Iunius Brutus, ludique ob dedicationem
eius facti, quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor, Megalesia
appellatos. item Iuuentatis aedem in circo maximo C- Licinius Lucullus duumuir
dedicauit. uouerat eam sexdecim annis ante M- Liuius consul, quo die Hasdrubalem
exercitumque eius cecidit; idem censor eam faciendam locauit M- Cornelio P-
Sempronio consulibus. huius quoque dedicandae causa ludi facti, et eo omnia cum
maiore religione facta, quod nouum cum Antiocho instabat bellum.
[36,37] Principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M- Acilio, manente
adhuc Romae P- Cornelio consule agebantur, boues duos domitos in Carinis per
scalas peruenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est. eos uiuos comburi
cineremque eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt. Tarracinae et Amiterni
nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluuisse, Menturnis aedem Iouis et tabernas
circa forum de caelo tactas esse, Volturni in ostio fluminis duas naues fulmine
ictas conflagrasse. eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus
consulto decemuiri cum adissent, renuntiauerunt, ieiunium instituendum Cereri
esse, et id quinto quoque anno seruandum; et ut nouemdiale sacrum fieret et unum
diem supplicatio esset; coronati supplicarent; et consul P- Cornelius, quibus
diis quibusque hostiis edidissent decemuiri, sacrificaret. placatis diis nunc
uotis rite soluendis nunc prodigiis expiandis, in prouinciam proficiscitur
consul, atque inde Cn- Domitium proconsulem dimisso exercitu Romam decedere
iussit; ipse in agrum Boiorum legiones induxit.
[36,38] Sub idem fere tempus Ligures lege sacrata coacto exercitu nocte improuiso
castra Q- Minucii proconsulis adgressi sunt. Minucius usque ad lucem intra
uallum militem instructum tenuit intentus, ne qua transcenderet hostis
munimenta. prima luce duabus simul portis eruptionem fecit. nec primo impetu,
quod sperauerat, Ligures pulsi sunt; duas amplius horas dubium certamen
sustinuere; postremo, cum alia atque alia agmina erumperent, et integri fessis
succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter cetera etiam uigiliis confecti,
terga dederunt. caesa supra quattuor milia hostium; ex Romanis sociisque minus
trecenti perierunt. duobus fere post mensibus P- Cornelius consul cum Boiorum
exercitu signis collatis egregie pugnauit. duodetriginta milia hostium occisa
Antias Valerius scribit, capta tria milia et quadringentos, signa militaria
centum uiginti quattuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta
quadraginta septem; ex uictoribus mille quadringentos octoginta quattuor
cecidisse. ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non
alius intemperantior est, magnam tamen uictoriam fuisse apparet, quod et castra
capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio
eius uictoriae causa decreta ab senatu uictimaeque maiores caesae.
[36,39] Per eosdem dies M- Fuluius Nobilior ex ulteriore Hispania ouans urbem est
ingressus. argenti transtulit duodecim milia pondo, bigati argenti centum
triginta, auri centum uiginti septem pondo. P- Cornelius consul obsidibus a
Boiorum gente acceptis agri parte fere dimidia eos multauit, quo, si uellet,
populus Romanus colonias mittere posset. inde Romam ut ad triumphum haud dubium
decedens exercitum dimisit, et adesse Romae ad diem triumphi iussit; ipse
postero die, quam uenit, senatu in aedem Bellonae uocato cum de rebus ab se
gestis disseruisset, postulauit, ut sibi triumphanti liceret urbem inuehi. P-
Sempronius Blaesus tribunus plebis non negandum Scipioni, sed differendum
honorem triumphi censebat: bella Ligurum Gallicis semper iuncta fuisse; eas
inter se gentes mutua ex propinquo ferre auxilia. si P- Scipio deuictis acie
Bois aut ipse cum uictore exercitu in agrum Ligurum transisset, aut partem
copiarum Q- Minucio misisset, qui iam tertium ibi annum dubio detineretur bello,
debellari cum Liguribus potuisse; nunc ad triumphum frequentandum deductos esse
milites, qui egregiam nauare operam rei publicae potuissent, possent etiam, si
senatus, quod festinatione triumphi praetermissum esset, id restituere
differendo triumpho uellet. iuberent consulem cum legionibus redire in
prouinciam, dare operam, ut Ligures subigantur. nisi illi cogantur in ius
iudiciumque populi Romani, ne Boios quidem quieturos; aut pacem aut bellum
utrobique habenda. deuictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P-
Cornelium multorum exemplo, qui in magistratu non triumphauerunt, triumphaturum
esse.
[36,40] Ad ea consul neque se Ligures prouinciam sortitum esse ait, neque cum
Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare; Q- Minucium
confidere breui subactis iis meritum triumphum postulaturum atque impetraturum
esse; se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie uicerit, castris exuerit,
quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides
abduxerit, pacis futurae pignus. uerum enimuero illud multo maius esse, quod
tantum numerum Gallorum occiderit in acie, quot cum milibus certe Boiorum nemo
ante se imperator pugnauerit. plus partem dimidiam ex quinquaginta milibus
hominum caesam, multa milia capta; senes puerosque Bois superesse. itaque id
quemquam mirari posse, cur uictor exercitus, cum hostem in prouincia neminem
reliquisset, Romam uenerit ad celebrandum consulis triumphum? quorum militum si
et in alia prouincia opera uti senatus uelit, utro tandem modo promptiores ad
aliud periculum nouumque laborem ituros credat, si persoluta eis sine
detractatione prioris periculi laborisque merces sit, an si spem pro re ferentis
dimittant, iam semel in prima spe deceptos? nam quod ad se attineat, sibi
gloriae in omnem uitam illo die satis quaesitum esse, quo se uirum optimum
iudicatum ad accipiendam matrem Idaeam misisset senatus. hoc titulo, etsi nec
consulatus nec triumphus addatur, satis honestam honoratamque P- Scipionis
Nasicae imaginem fore. uniuersus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum
consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam
intercessionem. P- Cornelius consul triumphauit de Bois. in eo triumpho Gallicis
carpentis arma signaque et spolia omnis generis trauexit et uasa aenea Gallica
et cum captiuis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit. aureos
torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum, ad hoc auri pondo
ducenta quadraginta septem, argenti infecti factique in Gallicis uasis, non
infabre suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo, bigatorum
nummorum ducenta triginta quattuor. militibus, qui currum secuti sunt, centenos
uicenos quinos asses diuisit, duplex centurioni, triplex equiti. postero die
contione aduocata de rebus ab se gestis et de iniuria tribuni bello alieno se
illigantis, ut suae uictoriae fructu se fraudaret, cum disseruisset, milites
exauctoratos dimisit.
[36,41] Dum haec in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello
Romano erat tamquam non transituris in Asiam Romanis; quam securitatem ei magna
pars amicorum aut per errorem aut adsentando faciebat. Hannibal unus, cuius eo
tempore uel maxima apud regem auctoritas erat, magis mirari se aiebat, quod non
iam in Asia essent Romani, quam uenturos dubitare; propius esse ex Graecia in
Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo maiorem causam Antiochum
quam Aetolos esse; neque {enim} mari minus quam terra pollere Romana arma. iam
pridem classem circa Maleam esse; audire sese nuper nouas naues nouumque
imperatorem rei gerendae causa ex Italia uenisse; itaque desineret Antiochus
pacem sibi ipse spe uana facere. in Asia et de ipsa Asia breui terra marique
dimicandum ei cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum
adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum. unus uera et prouidere et fideliter
praedicere uisus. itaque ipse rex nauibus, quae paratae instructaeque erant,
Chersonesum petit, ut ea loca, si forte terra uenirent Romani, praesidiis
firmaret; ceteram classem Polyxenidam parare et deducere iussit; speculatorias
naues ad omnia exploranda circa insulas dimisit.
[36,42] C- Liuius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta nauibus tectis
profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae conuenire iusserat apertas
naues, quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam
praeteruectus, cum sex Punicas naues ad auxilium missas accepisset et ab Reginis
Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naues, lustrata classe ad
Lacinium, altum petit. Corcyram, quam primam Graeciae ciuitatium adiit, cum
uenisset, percunctatus de statu belli - necdum enim omnia in Graecia perpacata
erant - et ubi classis Romana esset, postquam audiuit circa Thermopylarum saltum
in statione consulem ac regem esse, classem Piraei stare, maturandum ratus
omnium rerum causa, pergit protinus nauigare Peloponnesum. Samen Zacynthumque,
quia partis Aetolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et
prospera nauigatione usus paucis diebus Piraeum ad ueterem classem peruenit. ad
Scyllaeum Eumenes rex cum tribus nauibus occurrit, cum Aeginae diu incertus
consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum - audiebat enim Antiochum
Ephesi nauales terrestrisque parare copias - , an nusquam abscederet ab Romanis,
ex quorum fortuna sua penderet. a Piraeo A- Atilius traditis successori quinque
et uiginti nauibus tectis Romam est profectus. Liuius una et octoginta
constratis nauibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut
sine rostris speculatoriae erant, Delum traiecit.
[36,43] Eo fere tempore consul Acilius Naupactum oppugnabat. Liuium Deli per
aliquot dies - et est uentosissima regio inter Cycladas fretis alias maioribus,
alias minoribus diuisas - aduersi uenti tenuerunt. Polyxenidas certior per
dispositas speculatorias naues factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad
regem misit. qui omissis, quae in Hellesponto agebat, cum rostratis nauibus,
quantum accelerare poterat, Ephesum redit et consilium extemplo habuit,
faciendumne periculum naualis certaminis foret. Polyxenidas negabat cessandum et
utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naues coniungerentur
Romanis; ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores, et
celeritate nauium et uarietate auxiliorum. nam Romanas naues cum ipsas inscite
factas immobiles esse, tum etiam, ut quae in terram hostium ueniant, oneratas
commeatu uenire; suas autem, ut pacata omnia circa se relinquentis, nihil
praeter militem atque arma habituras. multum etiam adiuturam notitiam maris
terrarumque et uentorum, quae omnia ignaros turbatura hostis essent. mouit omnis
auctor consilii, qui et re consilium exsecuturus erat. biduum in apparatu morati
tertio die centum nauibus, quarum septuaginta tectae, ceterae apertae, minoris
omnes formae erant, profecti Phocaeam petierunt. inde, cum audisset
appropinquare iam Romanam classem, rex, quia non interfuturus nauali certamini
erat, Magnesiam, quae ad Sipylum est, concessit ad terrestris copias
comparandas; classis ad Cissuntem portum Erythraeorum, tamquam ibi aptius
expectatura hostem, contendit. Romani, ubi primum aquilones - ii namque per
aliquot dies tenuerant - ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Aegaeum
mare uersum, petunt; inde ad urbem circumegere naues, commeatuque sumpto
Phocaeam traiciunt. Eumenes Elaeam ad suam classem profectus, paucis post inde
diebus cum quattuor et uiginti nauibus tectis, apertis pluribus paulo Phocaeam
ad Romanos parantis instruentisque se ad nauale certamen rediit. inde centum
quinque tectis nauibus, apertis ferme quinquaginta profecti, primo aquilonibus
transuersis cum urgerentur in terram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem
singulae naues ire; deinde, ut lenita paulum uis uenti est, ad Corycum portum,
qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.
[36,44] Polyxenidas, ut appropinquare hostis adlatum est, occasione pugnandi laetus
sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu praefectos nauium ad
terram explicare iubet, et aequa fronte ad pugnam procedebat. quod ubi uidit
Romanus, uela contrahit malosque inclinat et simul armamenta componens opperitur
insequentis nauis. iam ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret laeuum
cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, iussis qui sequebantur aduersus
dextrum cornu prope terram proras derigere. Eumenes agmen cogebat; ceterum, ut
demendis armamentis tumultuari primum coeptum est, et ipse, quanta maxime
celeritate potest, concitat naues. iam omnibus in conspectu erant. duae Punicae
naues antecedebant Romanam classem, quibus obuiae tres fuerunt regiae naues; et,
ut in numero impari, duae regiae unam circumsistunt, et primum ab utroque latere
remos detergunt, deinde transcendunt armati et deiectis caesisque
propugnatoribus nauem capiunt; una, quae pari Marte concurrerat, postquam captam
alteram nauem uidit, priusquam ab tribus simul circumueniretur, retro ad classem
refugit. Liuius indignatione accensus praetoria naue in hostes tendit. aduersus
quam eadem spe duae, quae Punicam unam nauem circumuenerant, cum inferrentur,
demittere remos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendae nauis causa
iussit, et in aduenientis hostium naues ferreas manus inicere et, ubi pugnam
pedestri similem fecissent, meminisse Romanae uirtutis nec pro uiris ducere
regia mancipia. haud paulo facilius quam ante duae unam, tunc una duas naues
expugnauit cepitque. et iam classes quoque undique concurrerant, et passim
permixtis nauibus pugnabatur. Eumenes, qui {extremus} commisso certamine
aduenerat, ut animaduertit laeuum cornu hostium ab Liuio turbatum, dextrum ipse,
ubi aequa pugna erat, inuadit.
[36,45] Neque ita multo post primum ab laeuo cornu fuga coepit. Polyxenidas enim ut
uirtute militum haud dubie se superari uidit, sublatis dolonibus effuse fugere
intendit; mox idem et qui prope terram cum Eumene contraxerant certamen
fecerunt. Romani et Eumenes, quoad sufficere remiges potuerunt et in spe erant
extremi agminis uexandi, satis pertinaciter secuti sunt. postquam celeritate
nauium, utpote leuium, suas commeatu onustas eludi frustra tendentis uiderunt,
tandem abstiterunt tredecim captis nauibus cum milite ac remige, decem demersis.
Romanae classis una Punica nauis, in primo certamine ab duabus circumuenta,
periit. Polyxenidas non prius quam in portu Ephesi fugae finem fecit. Romani eo
die, unde egressa regia classis erat, manserunt; postero die hostem persequi
intenderunt. medio fere in cursu obuiae fuere iis quinque et uiginti tectae
Rhodiae naues cum Pausistrato praefecto classis. his adiunctis Ephesum hostem
persecuti ante ostium portus acie instructa steterunt. postquam confessionem
uictis satis expresserunt, Rhodii et Eumenes domos dimissi; Romani Chium
petentes, Phoenicuntem primum portum Erythraeae terrae praeteruecti, nocte
ancoris iactis, postero die in insulam ad ipsam urbem traiecerunt. ubi paucos
dies remige maxime reficiendo morati Phocaeam tramittunt. ibi relictis ad
praesidium urbis quattuor quinqueremibus ad Canas classis uenit; et, cum iam
hiems appeteret, fossa ualloque circumdatis naues subductae. exitu anni comitia
Romae habita, quibus creati sunt consules L- Cornelius Scipio et C- Laelius -
Africanum intuentibus cunctis - ad finiendum cum Antiocho bellum. postero die
praetores creati M- Tuccius L- Aurunculeius Cn- Fuluius L- Aemilius P- Iunius C-
Atinius Labeo.
|