[37,0] LIBER XXXVII.
[37,1] L- Cornelio Scipione C- Laelio consulibus nulla prius secundum religiones
acta in senatu res est quam de Aetolis. et legati eorum institerunt, quia breuem
indutiarum diem habebant, et ab T- Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat,
adiuti sunt. Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei
esset, suppliciter egerunt, ueteribus benefactis noua pensantes maleficia.
ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis
noxae quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum
certamen praebuerunt. plus ira quam misericordia in causa eorum ualebat, quia
non ut hostibus modo, sed tamquam indomitae et insociabili genti suscensebant.
per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem
placuit; duae condiciones iis latae sunt: uel senatui liberum arbitrium de se
permitterent, uel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos
haberent. exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui
permitterent, nihil certi responsum est. ita infecta pace dimissi urbe eodem
die, Italia intra quindecim dies excedere iussi.
Tum de consulum prouinciis coeptum agi est. ambo Graeciam cupiebant. multum
Laelius in senatu poterat. is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se
prouincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam
si sorti eam rem permisissent. Scipio responso ad hoc dato cogitaturum, quid
sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter
senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret. cum res aut noua aut
uetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata expectatione certaminis
senatum erexisset, P- Scipio Africanus dixit, si L- Scipioni fratri suo
prouinciam Graeciam decreuissent, se {ei} legatum iturum. haec uox magno adsensu
audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in
Hannibale uicto an in uictore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii
foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam decreuerunt.
[37,2] Praetores inde prouincias sortiti sunt, L- Aurunculeius urbanam, Cn- Fuluius
peregrinam, L- Aemilius Regillus classem, P- Iunius Brutus Tuscos, M- Tuccius
Apuliam et Bruttios, C- Atinius Siciliam. consuli deinde, cui Graecia prouincia
decreta erat, ad eum exercitum, quem a M- Acilio - duae autem legiones erant -
accepturus esset, in supplementum addita peditum ciuium Romanorum tria milia,
equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et
adiectum, ut, cum in prouinciam uenisset, si e re publica uideretur esse,
exercitum in Asiam traiceret. alteri consuli totus nouus exercitus decretus,
duae legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites
sexcenti. exercitum ex Liguribus Q- Minucius - iam enim confectam prouinciam
scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem uenisse - traducere in Boios et P-
Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo uictos bello multauerat, Boios
deducenti. duae urbanae legiones, quae priore anno conscriptae erant, M- Tuccio
praetori datae et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites
sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos. A- Cornelio superioris anni
praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli
uideretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M- Acilio traderet, si is manere
ibi uellet; si Acilius redire Romam mallet, ut A- Cornelius cum eo exercitu in
Aetolia remaneret. C- Atinium Labeonem prouinciam Siciliam exercitumque a M-
Aemilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa prouincia, si
uellet, peditum duo milia et centum equites. P- Iunius Brutus in Tuscos
exercitum nouum, legionem unam Romanam et decem milia socium ac Latini nominis
scribere et quadringentos equites; L- Aemilius, cui maritima prouincia erat,
uiginti naues longas et socios naualis a M- Iunio praetore superioris anni
accipere iussus et scribere ipse mille naualis socios, duo milia peditum; cum
iis nauibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C- Liuio accipere.
duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et
idem exercitus decreti. Siciliae Sardiniaeque binae aeque {ac} proximo anno
decumae frumenti imperatae; Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum
portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam, eodem quo Siculum.
[37,3] Priusquam consules in prouincias proficiscerentur, prodigia per pontifices
procurari placuit. Romae Iunonis Lucinae templum de caelo tactum erat ita, ut
fastigium ualuaeque deformarentur; Puteolis pluribus locis murus et porta
fulmine icta et duo homines exanimati; Nursiae sereno satis constabat nimbum
ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; terra apud se pluuisse
Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse. ea procurata,
Latinaeque instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet, data non
fuerat. supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemuiri ex
libris ut fieret ediderunt. decem ingenui, decem uirgines, patrimi omnes
matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemuiri nocte lactentibus rem
diuinam fecerunt. P- Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur,
fornicem in Capitolio aduersus uiam, qua in Capitolium escenditur, cum signis
septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit.
Per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus
et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M- Acilio Romam deducti et
in Lautumias coniecti sunt. cohortes inde ad exercitum redire L- Cornelius
consul iussit. - legati ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes,
quod M- Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset, uenerunt
adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent: omnia perculsa metu non in
Asia modo sed etiam in Syria esse; reges Aegypti ad ea, quae censuisset senatus,
paratos fore. gratiae regibus actae; legatis munera dari iussa in singulos
quaternum milium aeris.
[37,4] L- Cornelius consul peractis, quae Romae agenda erant, pro contione edixit,
ut milites, quos ipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiis cum A-
Cornelio propraetore essent, ut hi omnes idibus Quinctilibus Brundisium
conuenirent. item tres legatos nominauit, Sex. Digitium L- Apustium C- Fabricium
Luscinum, qui ex ora maritima undique nauis Brundisium contraherent; et omnibus
iam paratis paludatus ab urbe est profectus. ad quinque milia uoluntariorum,
Romani sociique, qui emerita stipendia sub imperatore P- Africano habebant,
praesto fuere exeunti consuli et nomina dederunt. per eos dies, quibus est
profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles
caelo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset. et
L- Aemilius Regillus, cui naualis prouincia euenerat, eodem tempore profectus
est. L- Aurunculeio negotium ab senatu datum est, ut triginta quinqueremes,
uiginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post proelium nauale maiorem
classem aliquanto reparare.
Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis esse, quamquam
omnis ora maritima eorum, quae in Peloponnesum uersa est, depopulata ab Achaeis
erat, periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem
occupauerunt montem; neque enim dubitabant ad oppugnationem Naupacti eos
principio ueris redituros esse. Acilio, quia id expectari sciebat, satius uisum
est inopinatam adgredi rem et Lamiam oppugnare; nam et a Philippo prope ad
excidium adductos esse, et tunc eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi
incautos posse. profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Spercheum
amnem posuit castra; inde nocte motis signis prima luce corona moenia est
adgressus.
[37,5] Magnus pauor ac tumultus, ut in re improuisa, fuit. constantius tamen, quam
quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum uiri propugnarent, feminae
tela omnis generis saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis
urbem eo die defenderunt. Acilius signo receptui dato suos in castra medio ferme
die reduxit; et tunc cibo et quiete refectis corporibus, priusquam praetorium
dimitteret, denuntiauit, ut ante lucem armati paratique essent; nisi expugnata
urbe se eos in castra non reducturum. eodem tempore, quo pridie, pluribus locis
adgressus, cum oppidanos iam uires, iam tela, iam ante omnia animus deficeret,
intra paucas horas urbem cepit. ibi partim diuendita partim diuisa praeda,
consilium habitum, quid deinde faceret. nemini ad Naupactum iri placuit occupato
ad Coracem ab Aetolis saltu. ne tamen segnia aestiua essent et Aetoli non
impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam cunctationem haberent,
oppugnare Acilius Amphissam statuit. ab Heraclea per Oetam exercitus eo
deductus. cum ad moenia castra posuisset, non corona, sicut Lamiam, sed operibus
oppugnare urbem est adortus. pluribus simul locis aries admouebatur, et cum
quaterentur muri, nihil aduersus tale machinationis genus parare aut comminisci
oppidani conabantur; omnis spes in armis et audacia erat; eruptionibus crebris
et stationes hostium et eos ipsos, qui circa opera et machinas erant, turbabant.
[37,6] Multis tamen locis decussus murus erat, cum adlatum est successorem
Apolloniae exposito exercitu per Epirum ac Thessaliam uenire. cum tredecim
milibus peditum et quingentis equitibus consul ueniebat. iam in sinum Maliacum
uenerat; et praemissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil
responsum est nisi ex communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se
oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Africano Amphissam
ducit. sub aduentum eorum oppidani relicta urbe - iam enim magna ex parte
moenibus nudata erat - in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque
inermes concessere. consul sex milia fere passuum inde posuit castra. eo legati
Athenienses primum ad P- Scipionem praegressum agmen, sicut ante dictum est,
deinde ad consulem uenerunt, deprecantes pro Aetolis. clementius responsum ab
Africano tulerunt, qui causam relinquendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam
et regem Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non Romanis solum, ut
pacem bello praeferrent, sed etiam Aetolis persuadere. celeriter auctoribus
Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Aetolorum uenit, et spem pacis eis
sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes
populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam uenisse; in omnibus
se maiora clementiae benignitatisque quam uirtutis bellicae monumenta
reliquisse. perfecta uidebatur res, cum aditus consul idem illud responsum
rettulit, quo fugati ab senatu erant. eo tamquam nouo cum icti Aetoli
essent - nihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso
profectum uidebant - , referre ad suos dixerunt uelle.
[37,7] Reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur; nam neque, unde mille
talentum daretur, erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua
saeuiretur, metuebant. redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum
iusserunt et petere, ut, si dare uere pacem, non tantum ostendere, frustrantes
spem miserorum uellent, aut ex summa pecuniae demerent aut permissionem extra
ciuium corpora fieri iuberent. nihil impetratum ut mutaret consul; et ea quoque
irrita legatio dimissa est. secuti et Athenienses sunt; et princeps legationis
eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantis inutili
lamentatione fortunam gentis ad spem reuocauit auctor indutias sex mensium
petendi, ut legatos mittere Romam possent: dilationem nihil ad praesentia mala,
quippe quae ultima essent, adiecturam; leuari per multos casus tempore
interposito praesentis clades posse. auctore Echedemo idem missi; prius P-
Scipione conuento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule
impetrauerunt. et soluta obsidione Amphissae M- Acilius tradito consuli
exercitu prouincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per
Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam.
Tum Africanus fratri: 'iter, quod insistis, L- Scipio, ego quoque approbo; sed
totum id uertitur in uoluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et
iter et commeatus et omnia, quae in longo itinere exercitus alunt iuuantque,
nobis suppeditabit; si is destituit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis;
itaque prius regis animum explorari placet. optime explorabitur, si nihil ex
praeparato agentem opprimet qui mittetur.' Ti- Sempronius Gracchus, longe tum
acerrimus iuuenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili
celeritate ab Amphissa - inde enim est dimissus - die tertio Pellam peruenit. in
conuiuio rex erat et in multum uini processerat; ea ipsa remissio animi
suspicionem dempsit nouare eum quicquam uelle. et tum quidem comiter acceptus
hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus
factos, uias, ubi transitus difficiles erant, munitas uidit. haec referens
eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. inde certiore et maiore
spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam peruenit. uenientis regio
apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et
humanitas uisa, quae commendabilia apud Africanum erant, uirum sicut ad cetera
egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non auersum. inde non per
Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et praeparante omnia Philippo ad
Hellespontum peruentum est.
[37,8] Antiochus post naualem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in
apparatus terrestris maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota
maris possessione pelleretur, intentus fuerat. succurrebat superatum se, cum
classis afuisset Rhodiorum; quodsi ea quoque - nec commissuros Rhodios, ut iterum
morarentur - certamini adesset, magno sibi nauium numero opus fore, ut uiribus et
magnitudine classem hostium aequaret. itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad
Phoenicum accersendas naues, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat,
eo enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naues iussit. ipse in
Phrygia hibernauit undique auxilia accersens. etiam in Gallograeciam miserat;
bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis,
seruantes animos. filium Seleucum in Aeolide reliquerat cum exercitu ad
maritimas continendas urbes, quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc a Phocaea
Erythrisque Romani sollicitabant. classis Romana, sicut ante dictum est, ad
Canas hibernabat; eo media ferme hieme rex Eumenes cum duobus milibus peditum,
equitibus quingentis uenit. is cum magnam praedam agi posse dixisset ex agro
hostium, qui circa Thyatiram esset, hortando perpulit Liuium, ut quinque milia
militum secum mitteret. missi ingentem praedam intra paucos dies auerterunt.
[37,9] Inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad Antiochum multitudinis animos
auocantibus. grauia hiberna nauium erant, graue tributum, quod togae quingentae
imperatae erant cum quingentis tunicis, grauis etiam inopia frumenti, propter
quam naues quoque et praesidium Romanum excessit. tum uero liberata metu factio
erat, quae plebem in contionibus ad Antiochum trahebat; senatus et optimates in
Romana societate perstandum censebant; defectionis auctores plus apud
multitudinem ualuerunt. Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo
maturius aequinoctio uerno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et
triginta nauibus miserunt. iam Liuius a Canis cum triginta nauibus {suis} et
septem quadriremibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut
ad transitum exercitus, quem terra uenturum opinabatur, praepararet, quae opus
essent. in portum, quem uocant Achaeorum, classem primum aduertit; inde Ilium
escendit, sacrificioque Mineruae facto legationes finitimas ab Elaeunte et
Dardano et Rhoeteo, tradentis in fidem ciuitatis suas, benigne audiuit. inde ad
Hellesponti fauces nauigat et decem nauibus in statione contra Abydum relictis
cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit. iam subeuntibus armatis
muros fanatici Galli primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt; iussu se
matris deum famulos deae uenire memorant ad precandum Romanum, ut parceret
moenibus urbique. nemo eorum uiolatus est. mox uniuersus senatus cum
magistratibus ad dedendam urbem processit. inde Abydum traiecta classis. ubi cum
temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese
expediebant.
[37,10] Dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectus - erat autem
exul Rhodius - cum audisset profectam ab domo popularium suorum classem, et
Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se contionantem
dixisse, praecipuo certamine animi aduersus eum sumpto nihil aliud dies
noctesque agitabat animo, quam ut uerba magnifica eius rebus confutaret. mittit
ad eum hominem et illi notum, qui diceret et se Pausistrato patriaeque suae
magno usui, se liceat, fore, et a Pausistrato se restitui in patriam posse. cum,
quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem
petenti dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio. tum internuntius:
regiam classem aut totam aut maiorem {eius} partem Polyxenidam traditurum ei;
pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in patriam. magnitudo rei
nec ut crederet nec ut aspernaretur dicta effecit. Panhormum Samiae terrae
petit, ibique ad explorandam rem, quae oblata erat, substitit. ultro citroque
nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta est, quam coram nuntio eius
Polyxenidas sua manu scripsit se ea, quae pollicitus esset, facturum signoque
suo impressas tabellas misit. eo uero pignore uelut auctoratum sibi proditorem
ratus est: neque enim eum, qui sub rege uiueret, commissurum fuisse, ut aduersus
semet ipsum indicia manu sua testata daret. inde ratio simulatae proditionis
composita. omnium se rerum apparatum omissurum Polyxenidas dicere; non remigem,
non socios naualis ad classem frequentis habiturum; subducturum per simulationem
reficiendi quasdam naues, alias in propinquos portus dimissurum; paucas ante
portum Ephesi in salo habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus
certamini foret. quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum
Pausistratus audiuit, eam ipse extemplo habuit, partem nauium ad commeatus
accersendos Halicarnassum, partem Samum ad urbem misit, {ipse ad Panhormum
mansit,} ut paratus esset, cum signum adgrediendi a proditore accepisset.
Polyxenidas augere simulando errorem; subducit quasdam naues, alias uelut
subducturus esset, naualia reficit; remiges ex hibernis non Ephesum accersit,
sed Magnesiam occulte cogit.
[37,11] Forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei priuatae causa uenisset, pro
speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad praefectum. is percunctanti, quid
Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit:
classem instructam paratamque in portu stare; remigium omne Magnesiam {ad
Sipylum} missum; perpaucas naues subductas esse et naualia detegi; numquam
intentius rem naualem administratam esse. haec ne pro ueris audirentur, animus
errore et spe uana praeoccupatus fecit. Polyxenidas satis omnibus comparatis,
nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim, quae subductae erant,
nauibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici
proficiscentem classem nolebat, post solis occasum profectus septuaginta nauibus
tectis uento aduerso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum interdiu ob eandem
causam quiesset, nocte in proxima Samiae terrae traiecit. hinc Nicandro quodam
archipirata quinque nauibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos,
qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse
interim classe diuisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, Panhormum
petit. Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde uetus
miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam mari hostes posse ratus,
armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum
faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus. id inceptum
eius Nicander a terra uisus cum turbasset, repente mutato consilio naues
conscendere omnis iubet. tum uero ingens pariter militum nautarumque trepidatio
orta, et uelut fuga in naues fieri, cum se mari terraque simul cernerent
circumuentos. Pausistratus unam uiam salutis esse ratus, si uim facere per
fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos
uidit, sequi ceteris iussis princeps ipse concitata naue remis ad ostium portus
tendit. superantem iam fauces nauem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus
circumsistit. nauis rostris icta supprimitur; telis obruuntur propugnatores,
inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur. nauium reliquarum ante
portum aliae, aliae in portu deprensae, quaedam a Nicandro, dum moliuntur a
terra, captae; quinque tantum Rhodiae naues cum duabus Cois effugerunt terrore
flammae micantis uia sibi inter confertas naues facta; contis enim binis a prora
prominentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae se portabant.
Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis nauibus, quibus ut essent
praesidio ueniebant, obuiae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos
cursum auerterunt. sub idem tempus Seleucus proditam Phocaeam porta una per
custodes aperta recepit; et Cyme aliaeque eiusdem orae urbes ad eum metu
defecerunt.
[37,12] Dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem
tolerasset praesidio regio tutante moenia, iam omnibus fessis Philota quoque
praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum Liuio de condicionibus
tradendae urbis agebant. rem distinebat, quod, utrum armati an inermes
emitterentur regii, parum conueniebat. haec agentibus cum interuenisset nuntius
Rhodiorum cladis, emissa de manibus res est; metuens enim Liuius, ne successu
tantae rei inflatus Polyxenidas classem, quae ad Canas erat, opprimeret, Abydi
obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naues, quae subductae Canis
erant, deduxit; et Eumenes Elaeam uenit. Liuius omni classe, cui adiunxerat duas
triremes Mitylenaeas, Phocaeam petit. quam cum teneri ualido regio praesidio
audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus maritimam oram, et praeda
maxime hominum raptim in naues imposita tantum moratus, dum Eumenes cum classe
adsequeretur, Samum petere intendit. Rhodiis primo audita clades simul pauorem
simul luctum ingentem fecit; nam praeter nauium militumque iacturam, quod
floris, quod roboris in iuuentute fuerat, amiserant, multis nobilibus secutis
inter cetera auctoritatem Pausistrati, quae inter suos merito maxima erat;
deinde, quod fraude capti, quod a ciue potissimum suo forent, in iram luctus
uertit. decem extemplo naues, et diebus post paucis decem alias praefecto omnium
Eudamo miserunt, quem aliis uirtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem,
cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant. Romani et Eumenes rex
in Erythraeam primum classem applicuerunt. ibi noctem unam morati postero die
Corycum {Pelorum} promunturium tenuerunt. inde cum in proxima Samiae uellent
traicere, non expectato solis ortu, ex quo statum caeli notare gubernatores
possent, in incertam tempestatem miserunt. medio in cursu, aquilone in
septentrionem uerso, exasperato fluctibus mari iactari coeperunt.
[37,13] Polyxenidas Samum petituros ratus hostis, ut se Rhodiae classi
coniungerent, ab Epheso profectus primo ad Myonnesum stetit; inde ad Macrin,
quam uocant, insulam traiecit, ut praeteruehentis classis si quas aberrantis ex
agmine naues posset aut postremum agmen opportune adoriretur. postquam sparsam
tempestate classem uidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo post
increbrescente uento et maiores iam uoluente fluctus, quia peruenire se ad eos
uidebat non posse, ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex
alto petentis nauis adgrederetur. Romani, pars exigua, primis tenebris portum
desertum Samiae tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in eundem
portum decurrit. ibi ex agrestibus cognito hostium naues ad Aethaliam stare,
consilium habitum, utrum extemplo decernerent, an Rhodiam expectarent classem.
dilata re - ita enim placuit - Corycum, unde uenerant, traiecerunt. Polyxenidas
quoque, cum frustra stetisset, Ephesum rediit. tum Romanae naues uacuo ab
hostibus mari Samum traiecerunt. eodem et Rhodia classis post dies paucos uenit.
quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut
decernerent nauali certamine, aut, si detractaret hostis pugnam, quod plurimum
intererat ad animos ciuitatium, timoris confessionem exprimerent. contra fauces
portus instructa in frontem nauium acie stetere. postquam nemo aduersus ibat,
classe diuisa pars in salo ad ostium portus in ancoris stetit, pars in terram
milites exposuit. in eos {iam} ingentem praedam late depopulato agro agentis
Andronicus Macedo, qui in praesidio Ephesi erat, iam moenibus appropinquantis
eruptionem fecit, exutosque magna parte praedae ad mare ac naues redegit.
postero die insidiis medio ferme uiae positis ad eliciendum extra moenia
Macedonem Romani ad urbem agmine iere; inde, cum ea ipsa suspicio, ne quis
exiret, deterruisset, redierunt ad naues; et terra marique fugientibus certamen
hostibus Samum, unde uenerat, classis repetit. inde duas sociorum ex Italia,
duas Rhodias triremes cum praefecto Epicrate Rhodio ad fretum Cephallaniae
tuendum praetor misit. infestum id latrocinio Lacedaemonius Hybristas cum
iuuentute Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat.
[37,14] Piraei L- Aemilio Regillo succedenti ad nauale imperium Epicrates occurrit;
qui audita clade Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes haberet, Epicratem
cum quattuor nauibus in Asiam secum reduxit; prosecutae etiam apertae
Atheniensium naues sunt. Aegaeo mari traiecit {Chium}. eodem Timasicrates
Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta uenit, deductusque ad
Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis
regiae naues excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent.
traicienti Aemilio a Chio Samum duae Rhodiae quadriremes, missae obuiam ab
Liuio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit. Samum postquam uentum
est, accepta ab Liuio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Aemilius
consilium aduocauit. ibi C- Liuius - is enim est primus rogatus
sententiam - neminem fidelius posse dare consilium dixit quam eum, qui id alteri
suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset, facturus fuerit: se in animo
habuisse tota classe Ephesum petere et onerarias ducere multa saburra grauatas,
atque eas in faucibus portus supprimere; et eo minoris molimenti ea claustra
esse, quod in fluminis modum longum et angustum et uadosum ostium portus sit.
ita adempturum se maris usum hostibus fuisse inutilemque classem facturum.
[37,15] Nulli ea placere sententia. Eumenes rex quaesiuit, quid tandem? ubi
demersis nauibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri
inde forent ad opem ferendam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo
minus tota classe portum obsessuri? siue enim abscedant, cui dubium esse, quin
hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam
obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid attinere claudi
portum? quin contra illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis, omnia
Asia praebente quieta aestiua acturos; Romanos aperto in mari fluctibus
tempestatibusque obiectos, omnium inopes, in adsidua statione futuros, ipsos
magis adligatos impeditosque, ne quid eorum, quae agenda sint, possint agere,
quam ut hostis clausos habeant. Eudamus praefectus Rhodiae classis magis eam
sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse, quid censeret faciendum, dixit.
Epicrates Rhodius omissa in praesentia Epheso mittendam nauium partem in Lyciam
censuit, et Patara, caput gentis, in societatem adiungenda. in duas magnas res
id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis uiribus
incumbere in unius belli, quod aduersus Antiochum sit, curam posse, et eam
classem, quae in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur.
haec maxime mouit sententia; placuit tamen Regillum classe tota euehi ad portum
Ephesi ad inferendum hostibus terrorem.
[37,16] C- Liuius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus
Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus
adire et omnia cum iis communicare consilia. ciuitates, quas praeteruectus est,
Miletus Myndus Halicarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt. Rhodum ut
uentum est, simul et, ad quam rem missus esset, iis exposuit et consuluit eos.
approbantibus cunctis et ad eam, quam habebat, classem, adsumptis tribus
quadriremibus, nauigat Patara. primo secundus uentus ad ipsam urbem ferebat eos,
sperabantque subito terrore aliquid moturos; postquam circumagente se uento
fluctibus dubiis uolui coeptum est mare, peruicerunt quidem remis, ut tenerent
terram; sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo
stare poterant aspero mari et nocte imminente. praeteruecti moenia portum
Phoenicunta, minus duum milium spatio inde distantem, petiere, nauibus a
maritima ui tutum; sed altae insuper inminebant rupes, quas celeriter oppidani
adsumptis regiis militibus, quos in praesidio habebant, ceperunt. aduersus quos
Liuius, quamquam erant iniqua ac difficilia ad exitus loca, Issaeos auxiliares
et Zmyrnaeorum expeditos iuuenes misit. hi, dum missilibus primo et aduersus
paucos leuibus excursionibus lacessebatur magis quam conserebatur pugna,
sustinuerunt certamen; postquam plures ex urbe adfluebant, et iam omnis
multitudo effundebatur, timor incessit Liuium, ne et auxiliares circumuenirentur
et nauibus etiam ab terra periculum esset. ita non milites solum sed etiam
naualis socios, remigum turbam, quibus quisque poterat telis, armatos in
proelium eduxit. tum quoque anceps pugna fuit, neque milites solum aliquot, sed
L- Apustius tumultuario proelio cecidit; postremo tamen fusi fugatique sunt
Lycii atque in urbem compulsi, et Romani cum haud incruenta uictoria ad naues
redierunt. inde in Telmessicum profecti sinum, qui latere uno Cariam altero
Lyciam contingit, omisso {consilio} Patara amplius temptandi Rhodii domum
dimissi sunt, Liuius praeteruectus Asiam in Graeciam transmisit, ut conuentis
Scipionibus, qui tum circa Thessaliam erant, in Italiam traiceret.
[37,17] Aemilius postquam omissas in Lycia res et Liuium profectum in Italiam
cognouit, cum ipse ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum
reuertisset, turpe ratus temptata frustra Patara esse, proficisci eo tota classe
et summa ui adgredi urbem statuit. Miletum et ceteram oram sociorum praeteruecti
in Bargylietico sinu escensionem ad Iasum fecerunt. urbem regium tenebat
praesidium; agrum circa Romani hostiliter depopulati sunt. missis deinde, qui
per colloquia principum et magistratuum temptarent animos, postquam nihil in
potestate sua responderunt esse, ad urbem oppugnandam ducit. erant Iasensium
exules cum Romanis; ii frequentes Rhodios orare institerunt, ne urbem et uicinam
sibi et cognatam innoxiam perire sinerent; sibi exilii nullam aliam causam esse
quam fidem erga Romanos; eadem ui regiorum, qua ipsi pulsi sint, teneri eos, qui
in urbe maneant; omnium Iasensium unam mentem esse, ut seruitutem regiam
effugerent. Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas
necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum
miserando peruicerunt, ut oppugnatione abstineretur. profecti inde pacatis
ceteris cum oram Asiae legerent, Loryma - portus aduersus Rhodum
est - peruenerunt. ibi in principiis sermo primo inter tribunos militum secretus
oritur, deinde ad aures ipsius Aemilii peruenit, abduci classem ab Epheso, ab
suo bello, ut ab tergo liber relictus hostis in tot propinquas sociorum urbes
omnia impune conari posset. mouere ea Aemilium; uocatosque Rhodios cum
percontatus esset, {utrum}num Pataris uniuersa classis in portu stare posset,
cum respondissent non posse, causam nactus omittendae rei Samum naues reduxit.
[37,18] Per idem tempus Seleucus Antiochi filius, cum per omne hibernorum tempus
exercitum in Aeolide continuisset partim sociis ferendo opem, partim, quos in
societatem perlicere non poterat, depopulandis, transire in fines regni Eumenis,
dum is procul ab domo cum Romanis et Rhodiis Lyciae maritima oppugnaret,
statuit. ad Elaeam primo infestis signis accessit; deinde omissa oppugnatione
urbis agros hostiliter depopulatus ad caput arcemque regni Pergamum ducit
oppugnandam. Attalus primo stationibus ante urbem positis et excursionibus
equitum leuisque armaturae magis lacessebat quam sustinebat hostem; postremo cum
per leuia certamina expertus nulla parte uirium se parem esse intra moenia se
recepisset, obsideri urbs coepta est. eodem ferme tempore et Antiochus ab Apamea
profectus Sardibus primum, deinde haud procul Seleuci castris ad caput Caici
amnis statiua habuit cum magno exercitu mixto uariis ex gentibus. plurimum
terroris in Gallorum mercede conductis quattuor milibus erat. hos paucis
admixtis ad peruastandum passim Pergamenum agrum {milites} misit. quae postquam
Samum nuntiata sunt, primo Eumenes auocatus domestico bello cum classe Elaeam
petit; inde, cum praesto fuissent equites peditumque expediti, praesidio eorum
tutus, priusquam hostes sentirent aut mouerentur, Pergamum contendit. ibi rursus
leuia per excursiones proelia fieri coepta Eumene summae rei discrimen haud
dubie detractante. paucos post dies Romana Rhodiaque classis, ut regi opem
ferrent, Elaeam ab Samo uenerunt. quos ubi exposuisse copias Elaeae et tot
classes in unum conuenisse portum Antiocho adlatum est, et sub idem tempus
audiuit consulem cum exercitu iam in Macedonia esse pararique, quae ad transitum
Hellesponti opus essent, tempus uenisse ratus, priusquam terra marique simul
urgeretur, agendi de pace {esse}, tumulum quendam aduersus Elaeam castris cepit;
ibi peditum omnibus copiis relictis cum equitatu - erant autem sex milia
equitum - in campos sub ipsa Elaeae moenia descendit misso caduceatore ad
Aemilium, uelle se de pace agere.
[37,19] Aemilius Eumene a Pergamo accito adhibitis et Rhodiis consilium habuit.
Rhodii haud aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere esse eo tempore de pace
agi, nec exitum rei imponi posse: 'qui enim' inquit 'aut honeste, inclusi
moenibus et obsessi, uelut leges pacis accipiemus? aut cui rata ista pax erit,
quam sine consule, non ex auctoritate senatus, non iussu populi Romani
pepigerimus? quaero enim pace per te facta rediturusne extemplo in Italiam sis,
classem exercitumque deducturus, an expectaturus, quid de ea re consuli placeat,
quid senatus censeat aut populus iubeat? restat ergo, ut maneas in Asia, et
rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis
socios, deinde, si ita uisum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus
nouum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando
remittitur, ante hiemem diis uolentibus perfecisse.' haec sententia uicit,
responsumque Antiocho est ante consulis aduentum de pace agi non posse.
Antiochus pace nequiquam temptata, euastatis Elaeensium primum, deinde
Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adramytteum hostiliter itinere
facto petit agrum opulentum, quem uocant Thebes campum, carmine Homeri
nobilitatum; neque alio ullo loco Asiae maior regiis militibus parta est praeda.
eodem Adramytteum, ut urbi praesidio essent, nauibus circumuecti Aemilius et
Eumenes uenerunt.
[37,20] Per eosdem forte dies Elaeam ex Achaia mille pedites cum centum equitibus,
Diophane omnibus iis copiis praeposito, accesserunt, quos egressos nauibus
obuiam missi ab Attalo nocte Pergamum deduxerunt. ueterani omnes et periti belli
erant, et ipse dux Philopoemenis, summi tum omnium Graecorum imperatoris,
discipulus. qui biduum simul ad quietem hominum equorumque et ad uisendas
hostium stationes, quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese,
sumpserunt. ad radices fere collis, in quo posita urbs est, regii succedebant;
ita libera ab tergo populatio erat. nullo ab urbe, ne in stationes quidem {qui}
procul iacularetur, excurrente, postquam semel, compulsi metu, se moenibus
incluserunt, contemptus eorum et inde neglegentia apud regios oritur. non
stratos, non infrenatos magna pars habebant equos; paucis ad arma et ordines
relictis dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo, pars in iuuenales lusus
lasciuiamque uersi, pars uescentes sub umbra, quidam somno etiam strati. haec
Diophanes ex alta urbe Pergamo contemplatus arma suos capere et ad portam
praesto esse iubet; ipse Attalum adit et in animo sibi esse dixit hostium
stationem temptare. aegre id permittente Attalo, quippe qui centum equitibus
aduersus sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pugnaturum cerneret,
porta egressus haud procul statione hostium, occasionem opperiens, consedit. et
qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper
in eos uersi, ut nihil moueri uiderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia,
insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt. Diophanes quietos aliquamdiu suos,
uelut ad spectaculum modo eductos, continuit; postquam dilapsos ab ordinibus
hostes uidit, peditibus, quantum accelerare possent, sequi iussis ipse princeps
inter equites cum turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni
simul pedite atque equite sublato stationem hostium improuiso inuadit. non
homines solum sed equi etiam territi, cum uincula abrupissent, trepidationem et
tumultum inter suos fecerunt. pauci stabant impauidi equi; eos ipsos non
sternere, non infrenare aut escendere facile poterant multo maiorem quam pro
numero equitum terrorem Achaeis inferentibus. pedites uero ordinati et
praeparati sparsos per neglegentiam et semisomnos prope adorti sunt. caedes
passim fugaque per campos facta est. Diophanes secutus effusos, quoad tutum
fuit, magno decore genti Achaeorum parto - spectauerant enim e moenibus Pergami
non uiri modo sed feminae etiam - in praesidium urbis redit.
[37,21] Postero die regiae magis compositae et ordinatae stationes quingentis
passibus longius ab urbe posuerunt castra, et Achaei eodem ferme tempore atque
in eundem locum processerunt. per multas horas intenti utrimque uelut iam
futurum impetum expectauere; postquam haud procul occasu solis redeundi in
castra tempus erat, regii signis collatis abire agmine ad iter magis quam ad
pugnam composito coepere. quieuit Diophanes, dum in conspectu erant; deinde
eodem, quo pridie, impetu in postremum agmen incurrit, tantumque rursus pauoris
ac tumultus incussit, ut, cum terga caederentur, nemo pugnandi causa restiterit;
trepidantesque et uix ordinem agminis seruantes in castra compulsi sunt. haec
Achaeorum audacia Seleucum ex agro Pergameno mouere castra coegit.
Antiochus postquam Romanos ad tuendum Adramytteum uenisse audiuit, ea quidem
urbe abstinuit; depopulatus agros Peraeam inde, coloniam Mitylenaeorum,
expugnauit. Cotton et Corylenus et Aphrodisias et Prinne primo impetu captae
sunt. inde per Thyatiram Sardis rediit. Seleucus in ora maritima permanens aliis
terrori erat, aliis praesidio. classis Romana cum Eumene Rhodiisque Mitylenen
primo, inde retro, unde profecta erat, Elaeam redit. inde Phocaeam petentes ad
insulam, quam Bacchium uocant - imminet urbi Phocaeensium - , appulerunt et,
quibus ante abstinuerant templis signisque - egregie autem exornata insula
erat - , cum hostiliter diripuissent, ad ipsam urbem transmiserunt. eam diuisis
inter se partibus cum oppugnarent et uideretur sine operibus, armis scalisque
capi posse, missum ab Antiocho praesidium trium milium armatorum cum intrasset
urbem, extemplo oppugnatione omissa classis ad insulam se recepit nihil aliud
quam depopulato circa urbem hostium agro.
[37,22] Inde placuit Eumenen domum dimitti et praeparare consuli atque exercitui,
quae ad transitum Hellesponti opus essent, Romanam Rhodiamque classem redire
Samum atque ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moueret. rex Elaeam,
Romani ac Rhodii Samum redierunt. ibi M- Aemilius frater praetoris decessit.
Rhodii celebratis exsequiis aduersus classem, quam fama erat ex Syria uenire,
tredecim suis nauibus et una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi in
statione essent, profecti sunt. biduo ante, quam Eudamus cum classe ab Samo
ueniret, tredecim ab Rhodo naues cum Pamphilida praefecto aduersus eandem
Syriacam classem missae adsumptis quattuor nauibus, quae Cariae praesidio erant,
oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione
exemerunt. Eudamum confestim exire placuit. additae huic quoque sunt ad eam
classem, quam habebat, sex apertae naues. profectus cum, quantum accelerare
poterat, maturasset, ad portum, quem Megisten uocant, praegressos consequitur.
inde uno agmine Phaselidem cum uenissent, optimum uisum est ibi hostem opperiri.
[37,23] In confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum
conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul nauium
praebet prospectum. eo maxime, ut in obuio classi hostium essent, electus locus
est; ceterum, quod non prouiderunt, et loco graui et tempore anni - medium enim
aestatis erat - , ad hoc insolito odore ingruere morbi uulgo, maxime in remiges,
coeperunt. cuius pestilentiae metu profecti cum praeterueherentur Pamphylium
sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostis
esse. tardius nauigauerant regii aduerso tempore etesiarum, quod uelut statum
fauoniis uentis est. Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes
fuere; regia classis septem et triginta maioris formae nauium erat; in quibus
tres hepteres, quattuor hexeres habebat. praeter has decem triremes erant. et hi
adesse hostis ex specula quadam cognouerunt. utraque classis postero die luce
prima, tamquam eo die pugnatura, e portu mouit; et postquam superauere Rhodii
promunturium, quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus
sunt et ipsi eos uiderunt. ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat,
Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat; et iam in frontem
derectas habebant naues. Rhodii longo agmine ueniebant; prima praetoria nauis
Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediae classi praeerat.
Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum uidit, et
ipse in altum euehitur, et deinceps quae sequebantur seruantes ordinem in
frontem derigere iubet. ea res primo tumultum praebuit; nam nec sic in altum
euectus erat, ut ordo omnium nauium ad terram explicari posset, et festinans
ipse praepropere cum quinque solis nauibus Hannibali occurrit; ceteri quia in
frontem derigere iussi erant, non sequebantur. extremo agmini loci nihil ad
terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu aduersus
Hannibalem pugnabatur.
[37,24] Sed momento temporis et nauium uirtus et usus maritimae rei terrorem omnem
Rhodiis dempsit. nam et in altum celeriter euectae naues locum post se quaeque
uenienti ad terram dedere, et si qua concurrerat rostro cum hostium naue, aut
proram lacerabat, aut remos detergebat, aut libero inter ordines discursu
praeteruecta in puppim impetum dabat. maxime exterruit hepteris regia a multo
minore Rhodia naue uno ictu demersa; itaque iam haud dubie dextrum cornu hostium
in fugam inclinabat. Eudamum in alto multitudine nauium maxime Hannibal, ceteris
omnibus longe praestantem, urgebat, et circumuenisset, ni signo sublato ex
praetoria naue, quo dispersam classem in unum colligi mos erat, omnes quae in
dextro cornu uicerant naues ad opem ferendam suis concurrissent. tum et Hannibal
quaeque circa eum naues erant capessunt fugam; nec insequi Rhodii ex magna parte
aegris et ob id celerius fessis remigibus potuerunt. cum in alto, ubi
substiterant, cibo reficerent uires, contemplatus Eudamus hostis claudas
mutilatasque naues apertis nauibus remulco trahentis, uiginti paulo amplius
integras abscedentis, e turri praetoriae nauis silentio facto 'exsurgite' inquit
'et egregium spectaculum capessite oculis.' consurrexere omnes, contemplatique
trepidationem fugamque hostium {ac} prope una uoce omnes, ut sequerentur,
exclamauerunt. ipsius Eudami multis ictibus uulnerata nauis erat; Pamphilidam et
Chariclitum insequi, quoad putarent tutum, iussit. aliquamdiu secuti sunt;
postquam terrae appropinquabat Hannibal, ueriti, ne includerentur uento in
hostium ora, ad Eudamum reuecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat,
aegre Phaselidem pertraxerunt. inde Rhodum non tam uictoria laeti, quam alius
alium accusantes, quod, cum potuisset, non omnis submersa aut capta classis
hostium foret, redierunt. Hannibal, ictus uno proelio aduerso, ne tum quidem
praeteruehi Lyciam audebat, cum coniungi ueteri regiae classi quam primum
cuperet; et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum uiginti
nauibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt. Eudamum cum septem
nauibus maximis ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Romanos iusserunt,
ut, quantum consilio, quantum auctoritate ualeret, compelleret Romanos ad Patara
expugnanda.
[37,25] Magnam Romanis laetitiam prius uictoriae nuntius, deinde aduentus attulit
Rhodiorum; et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, uacuos eos tuta eius
regionis maria praestaturos. sed profectio Antiochi ab Sardibus {metusque inde},
ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis
prohibuerunt; Pamphilidam cum quattuor nauibus tectis ad eam classem, quae circa
Patara erat, miserunt. Antiochus non ciuitatium modo, quae circa se erant,
contrahebat praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae regem legatos miserat
litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat: uenire eos ad omnia
regna tollenda, ut nullum usquam {orbis} terrarum nisi Romanum imperium esset;
Philippum, Nabim expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus ab oppresso
sit, per omnis uelut continens incendium peruasurum; ab se gradum in Bithyniam
fore, quando Eumenes in uoluntariam seruitutem concessisset. his motum Prusiam
litterae Scipionis consulis, sed magis fratris eius Africani, ab suspicione tali
auerterunt, qui praeter consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni
honore regum sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam ad
promerendam amicitiam suam compulit: regulos se acceptos in fidem in Hispania
reges reliquisse; Masinissam non in patrio modo locasse regno, sed in Syphacis,
a quo ante expulsus fuisset, regnum imposuisse; et esse eum non Africae modo
regum longe opulentissimum, sed toto in orbe terrarum cuiuis regum uel maiestate
uel uiribus parem. Philippum et Nabim, hostis et bello superatos ab T- Quinctio,
tamen in regno relictos. Philippo quidem anno priore etiam stipendium remissum
et filium obsidem redditum; et quasdam ciuitates extra Macedoniam patientibus
Romanis imperatoribus recepisse eum. in eadem dignitate et Nabim futurum fuisse,
nisi eum suus primum furor, deinde fraus Aetolorum absumpsisset. maxime
confirmatus est animus regis, postquam ad eum C- Liuius, qui praetor ante classi
praefuerat, legatus ab Roma uenit et edocuit, quanto et spes uictoriae certior
Romanis quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset.
[37,26] Antiochus postquam a spe societatis Prusiae decidit, Ephesum ab Sardibus
est profectus ad classem, quae per aliquot menses instructa ac parata fuerat,
uisendam, magis quia terrestribus copiis exercitum Romanum et duos Scipiones
imperatores uidebat sustineri non posse, quam quod res naualis ipsa per se aut
temptata sibi umquam feliciter aut tunc magnae et certae fiduciae esset. erat
tamen momentum in praesentia spei, quod et magnam partem Rhodiae classis circa
Patara esse et Eumenen regem cum omnibus nauibus suis consuli obuiam in
Hellespontum profectum audierat; aliquid etiam inflabat animos classis Rhodia ad
Samum per occasionem fraude praeparatam absumpta. his fretus, Polyxenida cum
classe ad temptandam omni modo certaminis fortunam misso, ipse copias ad Notium
ducit. id oppidum Colophonium, mari imminens, abest a uetere Colophone duo ferme
milia passuum. et ipsam urbem suae potestatis esse uolebat, adeo propinquam
Epheso, ut nihil terra mariue ageret, quod non subiectum oculis Colophoniorum ac
per eos notum extemplo Romanis esset, et hos audita obsidione non dubitabat ad
opem sociae urbi ferendam classem ab Samo moturos; eam occasionem Polyxenidae ad
rem gerendam fore. igitur operibus oppugnare urbem adgressus, ad mare partibus
duabus pariter munitionibus deductis, utrimque uineas et aggerem muro iniunxit
et testudinibus arietes admouit. quibus territi malis Colophonii oratores Samum
ad L- Aemilium, fidem praetoris populique Romani implorantes, miserunt. Aemilium
et Sami segnis diu mora offendebat, nihil minus opinantem quam Polyxenidam, bis
nequiquam ab se prouocatum, potestatem pugnae facturum esse, et turpe
existimabat Eumenis classem adiuuare consulem ad traiciendas in Asiam legiones,
se Colophonis obsessae auxilio, incertam finem habituro, alligari. Eudamus
Rhodius, qui et tenuerat eum Sami cupientem proficisci in Hellespontum,
cunctique instare et {dicere}: quanto satius esse uel socios obsidione eximere
uel uictam iam semel classem iterum uincere et totam maris possessionem {hosti}
eripere, quam desertis sociis, tradita Antiocho Asia terra marique in
Hellespontum, ubi satis esset Eumenis classis, ab sua parte belli discedere.
[37,27] Profecti ab Samo ad petendos commeatus consumptis iam omnibus Chium
parabant traicere; id erat horreum Romanis, eoque omnes ex Italia missae
onerariae derigebant cursum. circumuecti ab urbe ad auersa insulae - obiecta
aquiloni ad Chium et Erythras sunt - cum pararent traicere, litteris certior fit
praetor frumenti uim magnam Chium ex Italia uenisse, uinum portantes naues
tempestatibus retentas esse; simul adlatum est Teios regiae classi commeatus
benigne praebuisse, quinque milia uasorum uini esse pollicitos. Teum ex medio
cursu classem repente auertit, aut uolentibus iis usurus commeatu parato
hostibus, aut ipsos pro hostibus habiturus. cum derexissent ad terram proras,
quindecim ferme eis naues circa Myonnesum apparuerunt, quas primo ex classe
regia praetor esse ratus institit sequi; apparuit deinde piraticos celoces et
lembos esse. Chiorum maritimam oram depopulati cum omnis generis praeda
reuertentes postquam uidere ex alto classem, in fugam uerterunt. et celeritate
superabant leuioribus et ad id fabrefactis nauigiis, et propiores terrae erant;
itaque priusquam appropinquaret classis Myonnesum perfugerunt, unde se e portu
ratus abstracturum naues, ignarus loci sequebatur praetor. Myonnesus
promunturium inter Teum Samumque est. ipse collis est in modum metae in acutum
cacumen a fundo satis lato fastigatus; a continenti artae semitae aditum habet,
a mari exesae fluctibus rupes claudunt, ita ut quibusdam locis superpendentia
saxa plus in altum, quam quae in statione sunt naues, promineant. circa ea
appropinquare non ausae naues, ne sub ictu superstantium rupibus piratarum
essent, diem triuere. tandem sub noctem uano incepto cum abstitissent, Teum
postero die accessere et in portu, qui ab tergo urbis est - Geraesticum ipsi
appellant - , nauibus constitutis praetor ad depopulandum circa urbem agrum
emisit milites.
[37,28] Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et uelamentis ad
Romanum miserunt. quibus purgantibus ciuitatem omnis facti dictique hostilis
aduersus Romanos, et iuuisse eos commeatu classem hostium arguit, et quantum
uini Polyxenidae promisissent; quae si eadem Romanae classi darent, reuocaturum
se a populatione militem; si minus, pro hostibus eos habiturum. hoc tam triste
responsum cum rettulissent legati, uocatur in contionem a magistratibus populus,
ut, quid agerent, consultarent. eo forte die Polyxenidas cum regia classe a
Colophone profectus postquam mouisse a Samo Romanos audiuit et ad Myonnesum
piratas persecutos Teiorum agrum depopulari, naues in Geraestico portu stare,
ipse aduersus Myonnesum in insula - Macrin nautici uocant - ancoras portu occulto
iecit. inde ex propinquo explorans, quid hostes agerent, primo in magna spe
fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad exitum faucibus
portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum. nec est dissimilis natura loci:
promunturiis coeuntibus inter se ita clauditur portus, ut uix duae simul inde
naues possint exire. {inde} nocte occupare fauces Polyxenidas in animo habebat,
et denis nauibus ad promunturia stantibus, quae ab utroque cornu in latera
exeuntium nauium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panhormum fecerat,
armatis in littora expositis terra marique simul hostis opprimere. quod non
uanum ei consilium fuisset, ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, ad
accipiendos commeatus aptius uisum esset Romanis in eum portum, qui ante urbem
est, classem transire. dicitur et Eudamus Rhodius uitium alterius portus
ostendisse, cum forte duae naues in arto ostio implicitos remos fregissent; et
inter alia id quoque mouit praetorem, ut traduceret classem, quod ab terra
periculum erat, haud procul inde Antiocho statiua habente.
[37,29] Traducta classe ad urbem ignaris omnibus egressi milites nautaeque sunt ad
commeatus et uinum maxime diuidendum in naues, cum medio forte diei agrestis
quidam ad praetorem adductus nuntiat alterum iam diem classem stare ad insulam
Macrin, et paulo ante uisas quasdam moueri tamquam ad profectionem naues. re
subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut, si qui per agros palati
essent, redirent; tribunos in urbem mittit ad cogendos milites nautasque in
naues. haud secus quam in repentino incendio aut capta urbe trepidatur, aliis in
urbem currentibus ad suos reuocandos, aliis ex urbe naues cursu repetentibus,
incertisque clamoribus, quibus ipsis tubae obstreperent, turbatis imperiis
tandem concursum ad naues est. uix suas quisque noscere aut adire prae tumultu
poterat; trepidatumque cum periculo et in mari et in terra foret, ni partibus
diuisis Aemilius cum praetoria naue primum e portu in altum euectus, excipiens
insequentis, suo quamque ordine in frontem instruxisset, Eudamus Rhodiaque
classis substitissent ad terram, ut et sine trepidatione conscenderent et, ut
quaeque parata esset, exiret nauis. ita et explicuere ordinem primae in
conspectu praetoris, et coactum agmen ab Rhodiis est, instructaque acies, uelut
cernerent regios, in altum processit. inter Myonnesum et Corycum promunturium
erant, cum hostem conspexere. et regia classis, binis in ordinem nauibus longo
agmine ueniens, et ipsa aciem aduersam explicuit laeuo tantum euecta cornu, ut
amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset. quod ubi Eudamus, qui
cogebat agmen, uidit, non posse aequare ordinem Romanos et tantum non iam
circuiri ab dextro cornu, concitat naues - et erant Rhodiae longe omnium
celerrimae tota classe - , aequatoque cornu praetoriae naui, in qua Polyxenidas
erat, suam obiecit.
[37,30] Iam totis classibus simul ab omni parte pugna conserta erat. ab Romanis
octoginta naues pugnabant, ex quibus Rhodiae duae et uiginti erant; hostium
classis undenonaginta nauium fuit; maximae formae naues tres hexeres habebat,
duas hepteres. robore nauium et uirtute militum Romani longe praestabant,
Rhodiae naues agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum; maximo tamen
terrori hostibus fuere, quae ignes prae se portabant, et quod unum iis ad
Panhormum circumuentis saluti fuerat, id tum maximum momentum ad uictoriam fuit.
nam metu ignis aduersi regiae naues, ne prorae concurrerent, cum declinassent,
neque ipsae ferire rostro hostem poterant, et obliquas se ipsae ad ictus
praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium
quam ad proelium trepidabant. plurimum tamen, quae solet, militum uirtus in
bello ualuit. mediam namque aciem hostium Romani cum rupissent, circumuecti ab
tergo pugnantibus aduersus Rhodios regiis sese obiecere; momentoque temporis et
media acies Antiochi et laeuo cornu circumuentae naues mergebantur. dextera pars
integra sociorum magis clade quam suo periculo terrebantur; ceterum, postquam
alias circumuentas, praetoriam nauem Polyxenidae relictis sociis uela dantem
uidere, sublatis raptim dolonibus - et erat secundus petentibus Ephesum uentus
- capessunt fugam quadraginta duabus nauibus in ea pugna amissis, quarum decem
tres captae in potestatem hostium uenerunt, ceterae incensae aut demersae.
Romanorum duae naues fractae sunt, uulneratae aliquot; Rhodia una capta
memorabili casu. nam cum rostro percussisset Sidoniam nauem, ancora, ictu ipso
excussa e naue sua, unco dente, uelut ferrea manu iniecta, adligauit alterius
proram; inde tumultu iniecto cum diuellere se ab hoste cupientes inhiberent
Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit; debilitatam
ea ipsa, quae icta cohaeserat nauis cepit. hoc maxime modo ad Myonnesum nauali
proelio pugnatum est.
[37,31] Quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri
diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis,
deduci prauo, ut res ipsa postea docuit, consilio iussit. non enim tueri solum
Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota
hieme tolerare et obsidentis quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo
tempus et interim spem pacis per occasionem temptare. nec Lysimachiam tantum
hostibus tradidit post aduersam naualem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione
abscessit et Sardis recepit se; atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui
auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum
iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.
Regillus Aemilius post uictoriam naualem profectus Ephesum, derectis ante portum
nauibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo
ante nauale proelium cursum ab Samo intenderat, nauigat. ibi naues in proelio
quassatas cum refecisset, L- Aemilium Scaurum cum triginta nauibus Hellespontum
ad exercitum traiciendum misit, Rhodios parte praedae et spoliis naualibus
decoratos domum redire iubet. Rhodii impigre praeuertere ad traiciendas copias
consulis {iere}; atque eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere.
classis Romana ab Chio Phocaeam traiecit. in sinu maris intimo posita haec urbs
est, oblonga forma; duum milium et quingentorum passuum spatium murus
amplectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem uelut cuneum; Lamptera
ipsi appellant. mille et ducentos passus ibi latitudo patet; inde lingua in
altum mille passuum excurrens medium fere sinum uelut nota distinguit; ubi
cohaeret faucibus angustis, duos in utramque regionem uersos portus tutissimos
habet. qui in meridiem uergit, Naustathmon ab re appellant, quia ingentem uim
nauium capit; alter prope ipsum Lamptera est.
[37,32] Hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam aut scalis
aut operibus moenia adgrederetur, mittendos censuit praetor, qui principum
magistratuumque animos temptarent. postquam obstinatos uidit, duobus simul locis
oppugnare est adortus. altera pars infrequens aedificiis erat; templa deum
aliquantum tenebant loci; ea prius ariete admoto quatere muros turresque coepit;
dein cum eo multitudo occurreret ad defendendum, altera quoque parte admotus
aries; et iam utrimque sternebantur muri. ad quorum casum cum impetum Romani
milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis etiam ascensum in muros
temptarent, adeo obstinate restitere oppidani, ut facile appareret plus in armis
et uirtute quam in moenibus auxilii esse. coactus ergo periculo militum praetor
receptui cani iussit, ne obiceret incautos furentibus desperatione ac rabie.
dirempto proelio, ne tum quidem ad quietem uersi, sed undique omnes ad munienda
et obmolienda, quae ruinis strata erant, concurrerunt. huic operi intentis
superuenit Q- Antonius a praetore missus, qui castigata pertinacia eorum maiorem
curam Romanis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnaretur; si
absistere furore uellent, potestatem iis dari eadem condicione, qua prius C-
Liuii in fidem uenissent, se tradendi. haec cum audissent, quinque dierum spatio
ad deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam
legati missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, tum portas
aperuerunt, pacti, ne quid hostile paterentur. cum signa in urbem inferrentur et
pronuntiasset praetor parci se deditis uelle, clamor undique est sublatus,
indignum facinus esse, Phocaeensis, numquam fidos socios, semper infestos
hostis, impune eludere. ab hac uoce uelut signo a praetore dato ad diripiendam
urbem passim discurrunt. Aemilius primo resistere et reuocare dicendo captas,
non deditas diripi urbes, et in iis tamen imperatoris, non militum arbitrium
esse. postquam ira et auaritia imperio potentiora erant, praeconibus per urbem
missis liberos omnes in forum ad se conuenire iubet, ne uiolarentur; et in
omnibus, quae ipsius potestatis fuerunt, fides constitit praetoris: urbem
agrosque et suas leges iis restituit; et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae
portus ad hibernandum classi delegit.
[37,33] Per idem fere tempus consuli, transgresso Aeniorum Maronitarumque finis,
nuntiatur uictam regiam classem ad Myonnesum relictamque a praesidio Lysimachiam
esse. id multo quam de nauali uictoria laetius fuit, utique postquam eo
uenerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus uelut in aduentum exercitus
praeparatis eos excepit, ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe
proposuerant sibi. paucos dies statiua habuere, impedimenta aegrique ut
consequerentur, qui passim per omnia Thraciae castella, fessi morbis ac
longitudine uiae, relicti erant. receptis omnibus ingressi rursus iter per
Chersonesum Hellespontum perueniunt. ubi omnibus cura regis Eumenis ad
traiciendum praeparatis uelut in pacata littora nullo prohibente, aliis alio
delatis nauibus, sine tumultu traiecere. ea uero res Romanis auxit animos,
concessum sibi transitum cernentibus in Asiam, quam rem magni certaminis futuram
crediderant. statiua deinde ad Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies
forte, quibus ancilia mouentur, religiosi ad iter inciderant. idem dies P-
Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat, diiunxerant ab exercitu;
causaque et is ipse morae erat, dum consequeretur.
[37,34] Per eos forte dies legatus ab Antiocho in castra uenerat Byzantius
Heraclides, de pace adferens mandata; quam impetrabilem fore magnam ei spem
attulit mora et cunctatio Romanorum, quos, simul Asiam attigissent, effuso
agmine ad castra regia ituros crediderat. statuit tamen non prius consulem adire
quam P- Scipionem, et ita mandatum ab rege erat. in eo maximam spem habebat,
praeterquam quod et magnitudo animi et satietas gloriae placabilem eum maxime
faciebat, notumque erat gentibus, qui uictor ille in Hispania, qui deinde in
Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in potestate regis erat. is ubi et
quando et quo casu captus sit, sicut pleraque alia, parum inter auctores
constat. alii principio belli, a Chalcide Oreum petentem, circumuentum ab regiis
nauibus tradunt; alii, postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana
missum exploratum ad regia castra, effuso obuiam equitatu cum reciperet sese, in
eo tumultu delapsum ex equo cum duobus equitibus oppressum, ita ad regem
deductum esse. illud satis constat, si pax cum populo Romano maneret
hospitiumque priuatim regi cum Scipionibus esset, neque liberalius neque
benignius haberi colique adolescentem, quam cultus est, potuisse. ob haec cum
aduentum P- Scipionis legatus expectasset, ubi is uenit, consulem adit petitque,
ut mandata audiret.
[37,35] Aduocato frequenti consilio legati uerba sunt audita. is, multis ante
legationibus ultro citroque nequiquam de pace missis, eam ipsam fiduciam
impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent: Zmyrnam enim
et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis
disceptationibus esse; quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum
in Europa dicerent; eas quae in Asia sint ciuitates tradere paratum esse, et si
quas alias Romani, quod suarum partium fuerint, uindicare ab imperio regio
uelint; impensae quoque in bellum factae partem dimidiam regem praestaturum
populo Romano. hae condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut memores
rerum humanarum et suae fortunae moderarentur et alienam ne urgerent. finirent
Europa imperium, id quoque immensum esse; et parari singula acquirendo facilius
potuisse quam uniuersa teneri posse; quod si Asiae quoque partem aliquam
abstrahere uelint, dummodo non dubiis regionibus finiant, uinci suam
temperantiam Romana cupiditate pacis et concordiae causa regem passurum. ea,
quae legato magna ad pacem impetrandam uidebantur, parua Romanis uisa: nam et
impensam, quae in bellum facta esset, omnem praestare regem aequum censebant,
cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Aeolide deduci
debere regia praesidia, sed sicut Graecia omnis liberata esset, ita, quae in
Asia sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum
montem possessione Asiae Antiochus cedat.
[37,36] Legatus postquam nihil aequi in consilio impetrare se censebat,
priuatim - sic enim imperatum erat - P- Scipionis temptare animum est conatus.
omnium primum filium ei sine pretio redditurum regem dixit; deinde ignarus et
animi Scipionis et moris Romani, auri pondus ingens {est} pollicitus, et nomine
tantum regio excepto societatem omnis regni, si per eum pacem impetrasset. ad ea
Scipio: 'quod Romanos omnis, quod me, ad quem missus es, ignoras, minus miror,
cum te fortunam eius, a quo uenis, ignorare cernam. Lysimachia tenenda erat, ne
Chersonesum intraremus, aut ad Hellespontum obsistendum, ne in Asiam
traiceremus, si pacem tamquam ab sollicitis de belli euentu petituri eratis;
concesso uero in Asiam transitu et non solum frenis, sed etiam iugo accepto quae
disceptatio ex aequo, cum imperium patiendum sit, relicta est? ego ex
munificentia regia maximum donum filium habebo; aliis, deos precor, ne umquam
fortuna egeat mea; animus certe non egebit. pro tanto in me munere gratum me in
se esse sentiet, si priuatam gratiam pro priuato beneficio desiderabit; publice
nec habebo quicquam ab illo nec dabo. quod in praesentia dare possim, fidele
consilium est. abi, nuntia meis uerbis, bello absistat, pacis condicionem nullam
recuset.' nihil ea mouerunt regem, tutam fore belli aleam ratum, quando perinde
ac uicto iam sibi leges dicerentur. omissa igitur in praesentia mentione pacis
totam curam in belli apparatum intendit.
[37,37] Consul omnibus praeparatis ad proposita exsequenda cum ex statiuis
mouisset, Dardanum primum, deinde Rhoeteum utraque ciuitate obuiam effusa uenit.
inde Ilium processit, castrisque in campo, qui est subiectus moenibus, positis
in urbem arcemque cum escendisset, sacrificauit Mineruae praesidi arcis et
Iliensibus in omni rerum uerborumque honore ab se oriundos Romanos
praeferentibus et Romanis laetis origine sua. inde profecti sextis castris ad
caput Caici amnis peruenerunt. eo et Eumenes rex, primo conatus ab Hellesponto
reducere classem in hiberna Elaeam, aduersis deinde uentis cum aliquot diebus
superare Lecton promunturium non potuisset, in terram egressus, ne deesset
principiis rerum, qua proximum fuit, in castra Romana cum parua manu contendit.
ex castris Pergamum remissus ad commeatus expediendos, tradito frumento quibus
iusserat consul, in eadem statiua rediit. inde plurium dierum praeparatis
cibariis consilium erat ire ad hostem, priusquam hiems opprimeret.
Regia castra circa Thyatiram erant. ubi cum audisset Antiochus P- Scipionem
aegrum Elaeam delatum, legatos, qui filium ad eum reducerent, misit. non animo
solum patrio gratum munus, sed corpori quoque salubre gaudium fuit; satiatusque
tandem complexu filii 'renuntiate' inquit 'gratias regi me agere, referre aliam
gratiam nunc non posse, quam ut suadeam, ne ante in aciem descendat, quam in
castra me redisse audierit.' quamquam sexaginta milia peditum, plus duodecim
milia equitum animos interdum ad spem certaminis faciebant, motus tamen
Antiochus tanti auctoritate uiri, in quo ad incertos belli euentus omnis
fortunae posuerat subsidia, recepit se et transgressus Phrygium amnem circa
Magnesiam, quae ad Sipylum est, posuit castra; et ne, si extrahere tempus
uellet, munimenta Romani temptarent, fossam sex cubita altam, duodecim latam cum
duxisset, extra duplex uallum fossae circumdedit, interiore labro murum cum
turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossae hostis posset.
[37,38] Consul circa Thyatiram esse regem ratus, continuis itineribus quinto die ad
Hyrcanum campum descendit. inde cum profectum audisset, secutus uestigia citra
Phrygium amnem, quattuor milia ab hoste posuit castra. eo mille ferme equites -
maxima pars Gallograeci erant, et Dahae quidam aliarumque gentium sagittarii
equites intermixti - tumultuose amni traiecto in stationes impetum fecerunt.
primo turbauerunt incompositos; dein, cum longius certamen fieret {et} Romanorum
ex propinquis castris facili subsidio cresceret numerus, regii fessi iam et
pluris non sustinentes recipere se conati circa ripam amnis, priusquam flumen
ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt. biduum deinde
silentium fuit neutris transgredientibus amnem; tertio post die Romani simul
omnes transgressi sunt et duo milia fere et quingentos passus ab hoste posuerunt
castra. metantibus et muniendo occupatis tria milia delecta equitum peditumque
regiorum magno terrore ac tumultu aduenere; aliquanto pauciores in statione
erant; hi tamen per se, nullo {a} munimento castrorum milite auocato, et primo
aequum proelium sustinuerunt, et crescente certamine pepulerunt hostis centum ex
iis occisis, centum ferme captis. per quadriduum insequens instructae utrimque
acies pro uallo stetere; quinto die Romani processere in medium campi; Antiochus
nihil promouit signa, ita ut extremi minus mille pedes a uallo abessent.
[37,39] Consul postquam detractari certamen uidit, postero die in consilium
aduocauit, quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret?
instare hiemem; aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si concedere in
hiberna uellet, differendum esse in aestatem bellum. nullum umquam hostem Romani
aeque contempserunt. conclamatum undique est, duceret extemplo et uteretur
ardore militum, qui, tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par
numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per uallum castra inuadere parati
erant, si in proelium hostis non exiret. Cn- Domitius ad explorandum iter, et
qua parte adiri hostium uallum posset, missus, postquam omnia certa rettulit,
postero die propius admoueri castra placuit; tertio signa in medium campi
prolata et instrui acies coepta est. nec Antiochus ultra tergiuersandum ratus,
ne et suorum animos minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et
ipse copias eduxit, tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret.
Romana acies unius prope formae fuit et hominum et armorum genere. duae legiones
Romanae, duae socium ac Latini nominis erant; quina milia et quadringenos
singulae habebant. Romani mediam aciem, cornua Latini tenuerunt; hastatorum
prima signa, dein principum erant, triarii postremos claudebant. extra hanc
uelut iustam aciem a parte dextra consul Achaeorum caetratis immixtos auxiliares
Eumenis, tria milia ferme peditum, aequata fronte instruxit; ultra eos equitum
minus tria milia opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Romanus
equitatus erat; extremos Trallis et Cretensis - quingentorum utrique numerum
explebant - statuit. laeuum cornu non egere uidebatur obiectis talibus auxiliis,
quia flumen ab ea parte ripaeque deruptae claudebant; quattuor tamen inde turmae
equitum oppositae. haec summa copiarum erat Romanis, et duo milia mixtorum
Macedonum Thracumque, qui uoluntate secuti erant; hi praesidio castris relicti
sunt. XVI elephantos post triarios in subsidio locauerunt; nam praeterquam quod
multitudinem regiorum elephantorum - erant autem quattuor et quinquaginta
- sustinere non uidebantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi
resistunt, siue quia magnitudine - longe enim illi praestant - siue robore
animorum uincuntur.
[37,40] Regia acies uaria magis multis gentibus, dissimilitudine armorum
auxiliorumque erat. decem et sex milia peditum more Macedonum armati fuere, qui
phalangitae appellabantur. haec media acies fuit, in fronte in decem partes
diuisa; partes eas interpositis binis elephantis distinguebat; a fronte
introrsus in duos et triginta ordines armatorum acies patebat. hoc et roboris in
regiis copiis erat, et perinde cum alia specie tum eminentibus tantum inter
armatos elephantis magnum terrorem praebebat. ingentes ipsi erant; addebant
speciem frontalia et cristae et tergo impositae turres turribusque superstantes
praeter rectorem quaterni armati. ad latus dextrum phalangitarum mille et
quingentos Gallograecorum pedites opposuit. his tria milia equitum
loricatorum - cataphractos ipsi appellant - adiunxit. addita his ala mille ferme
equitum; agema eam uocabant; Medi erant, lecti uiri, et eiusdem regionis mixti
multarum gentium equites. continens his grex sedecim elephantorum est oppositus
in subsidiis. ab eadem parte, paulum producto cornu, regia cohors erat;
argyraspides a genere armorum appellabantur; Dahae deinde, equites sagittarii,
mille et ducenti; tum leuis armatura, trium milium, pari ferme numero, pars
Cretenses, pars Tralles; duo milia et quingenti Mysi sagittarii his adiuncti
erant. extremum cornu claudebant quattuor milia, mixti Cyrtii funditores et
Elymaei sagittarii. ab laeuo cornu phalangitis adiuncti erant Gallograeci
pedites mille et quingenti et similiter his armati duo milia Cappadocum - ab
Ariarathe missi erant regi - ; inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia
septingenti, et tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia
ala leuioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu; Syri
plerique erant Phrygibus et Lydis immixti. ante hunc equitatum falcatae
quadrigae et cameli, quos appellant dromadas. his insidebant Arabes sagittarii,
gladios tenuis habentes longos quaterna cubita, ut ex tanta altitudine
contingere hostem possent. inde alia multitudo, par ei, quae in dextro cornu
erat: primi Tarentini, deinde Gallograecorum equitum duo milia et quingenti,
inde Neocretes mille et eodem armatu Cares et Cilices mille et quingenti et
totidem Tralles et quattuor milia caetratorum: Pisidae erant et Pamphylii et
Lycii; tum Cyrtiorum et Elymaeorum paria in dextro cornu locatis auxilia, et
sedecim elephanti modico interuallo distantes.
[37,41] Rex ipse in dextro cornu erat; Seleucum filium et Antipatrum fratris filium
in laeuo praeposuit; media acies tribus permissa, Minnioni et Zeuxidi et
Philippo, magistro elephantorum. nebula matutina, crescente die leuata in nubes,
caliginem dedit; umor inde ab austro uelut * perfudit omnia; quae nihil admodum
Romanis, eadem perincommoda regiis erant; nam et obscuritas lucis in acie modica
Romanis non adimebat in omnis partes conspectum et umor toto fere graui armatu
nihil gladios aut pila hebetabat; regii tam lata acie ne ex medio quidem cornua
sua conspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus
fundasque et iaculorum amenta emollierat. falcatae quoque quadrigae, quibus se
perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem uerterunt.
armatae autem in hunc maxime modum erant: cuspides circa temonem ab iugo decem
cubita exstantis uelut cornua habebant, quibus, quidquid obuium daretur,
transfigerent, et in extremis iugis binae circa eminebant falces, altera aequata
iugo, altera inferior in terram deuexa, illa ut, quidquid ab latere obiceretur,
abscideret, haec ut prolapsos subeuntisque contingeret; item ab axibus rotarum
utrimque binae eodem modo diuersae deligabantur falces. sic armatas quadrigas,
quia, si in extremo aut in medio locatae forent, per suos agendae erant, in
prima acie, ut ante dictum est, locauerat rex. quod ubi Eumenes uidit, haud
ignarus, quam anceps esset pugnae et auxilii genus, si quis pauorem magis equis
iniceret, quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et
iaculatores {cum aliquot turmis} equitum non confertos, sed quam maxime possent
dispersos excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela ingerere. haec uelut
procella partim uulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus
dissonis ita consternauit equos, ut repente uelut effrenati passim incerto cursu
ferrentur; quorum impetus et leuis armatura et expediti funditores et uelox
Cretensis momento declinabant; et eques insequendo tumultum ac pauorem equis
camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia
circumstantium turba multiplici adiecto. ita medio inter duas acies campo
exiguntur quadrigae; amotoque inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo
utrimque dato concursum est.
[37,42] Ceterum uana illa res uerae mox cladis causa fuit. auxilia enim
subsidiaria, quae proxima locata erant, pauore et consternatione quadrigarum
territa et ipsa in fugam uersa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites. ad
quos cum dissipatis subsidiis peruenisset equitatus Romanus, ne primum quidem
impetum sustinuerunt; pars eorum fusi sunt, alii propter grauitatem tegumentorum
armorumque oppressi {sunt}. totum deinde laeuum cornu inclinauit, et turbatis
auxiliaribus, qui inter equitem et quos appellant phalangitas erant, usque ad
mediam aciem terror peruenit. ibi simul perturbati ordines et impeditus
intercursu suorum usus praelongarum hastarum - sarisas Macedones uocant - ,
intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos coniecere. ne interpositi
quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et
uitare impetum beluae et ex transuerso aut pilis incessere aut, si propius
subire posset, gladio neruos incidere. iam media acies fere omnis a fronte
prostrata erat, et subsidia circumita ab tergo caedebantur, cum in parte alia
fugam suorum et prope iam ad ipsa castra clamorem pauentium accepere. namque
Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret
praeter quattuor turmas equitum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantis,
impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit; nec a fronte
tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, donec
fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi
sunt.
[37,43] Praeerat castris M- Aemilius tribunus militum, M- Lepidi filius, qui post
paucos annos pontifex maximus factus est. is qua fugam cernebat suorum, cum
praesidio omni occurrit et stare primo, deinde redire in pugnam iubebat pauorem
et turpem fugam increpans; minae exinde erant, in perniciem suam caecos ruere,
ni dicto parerent; postremo dat suis signum, ut primos fugientium caedant,
turbam insequentium ferro et uulneribus in hostem redigant. hic maior timor
minorem uicit; ancipiti coacti metu primo constiterunt; deinde et ipsi rediere
in pugnam, et Aemilius cum suo praesidio - erant autem duo milia uirorum
fortium - effuse sequenti regi acriter obstitit, et Attalus, Eumenis frater, ab
dextro cornu, quo laeuum hostium primo impetu fugatum fuerat, {ut} ab sinistro
fugam suorum et tumultum circa castra uidit, in tempore cum ducentis equitibus
aduenit. Antiochus postquam et eos, quorum terga modo uiderat, repetentis pugnam
et aliam et a castris et ex acie adfluentem turbam conspexit, in fugam uertit
equum. ita utroque cornu uictores Romani per aceruos corporum, quos in media
maxime acie cumulauerant, ubi et robur fortissimorum uirorum et arma grauitate
fugam impedierant, pergunt ad castra diripienda. equites primi omnium Eumenis,
deinde et alius equitatus toto passim campo sequuntur hostem et postremos, ut
quosque adepti sunt, caedunt. ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis
quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis
ordinibus uelut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.
in castris quoque ingens et maior prope quam in acie caedes est edita; nam et
primorum fuga in castra maxime inclinauit, et huius fiducia multitudinis, qui in
praesidio erant, pertinacius pro uallo pugnarunt. retenti in portis ualloque,
quae se impetu ipso capturos crediderant, Romani, postquam tandem perruperunt,
ab ira grauiorem ediderunt caedem.
[37,44] Ad quinquaginta milia peditum caesa eo die dicuntur, equitum tria milia;
mille et quadringenti capti et quindecim cum rectoribus elephanti. Romanorum
aliquot uulnerati sunt; ceciderunt non plus trecenti pedites, quattuor et
uiginti equites et de Eumenis exercitu quinque et uiginti.
Et illo quidem die uictores direptis hostium castris cum magna praeda in sua
reuerterunt; postero die spoliabant caesorum corpora et captiuos contrahebant.
legati ab Thyatira et Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes uenerunt. Antiochus
cum paucis fugiens, in ipso itinere pluribus congregantibus se, modica manu
armatorum media ferme nocte Sardis concessit. inde, cum audisset Seleucum filium
et quosdam amicorum Apameam progressos, et ipse quarta uigilia cum coniuge ac
filia petit Apameam. Xenoni tradita custodia urbis, Timone Lydiae praeposito;
quibus spretis consensu oppidanorum et militum, qui in arce erant, legati ad
consulem missi sunt.
[37,45] Sub idem fere tempus et ab Trallibus et a Magnesia, quae super Maeandrum
est, et ab Epheso ad dedendas urbes uenerunt. reliquerat Ephesum Polyxenidas
audita pugna, et classi usque ad Patara Lyciae peruectus, metu stationis
Rhodiarum nauium, quae ad Megisten erant, in terram egressus cum paucis itinere
pedestri Syriam petit. Asiae ciuitates in fidem consulis dicionemque populi
Romani sese tradebant. Sardibus iam consul erat; eo et P- Scipio ab Elaea, cum
primum pati laborem uiae potuit, uenit.
Sub idem fere tempus caduceator ab Antiocho per P- Scipionem a consule petit
impetrauitque, ut oratores mittere liceret regi. paucos post dies Zeuxis, qui
praefectus Lydiae fuerat, et Antipater, fratris filius, uenerunt. prius Eumene
conuento, quem propter uetera certamina auersum maxime a pace credebant esse, et
placatiore eo et sua et regis spe inuento, tum P- Scipionem et per eum consulem
adierunt; praebitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, 'non
tam, quid ipsi dicamus, habentes uenimus' inquit Zeuxis, 'quam ut a uobis
quaeramus, Romani, quo piaculo expiare errorem regis, pacem ueniamque impetrare
a uictoribus possimus. maximo semper animo uictis regibus populisque ignouistis;
quanto id maiore et placatiore animo decet uos facere in hac uictoria, quae uos
dominos orbis terrarum fecit? positis iam aduersus omnes mortales certaminibus
haud secus quam deos consulere et parcere uos generi humano oportet.' iam
antequam legati uenirent, decretum erat, quid responderetur. respondere
Africanum placuit. is in hunc modum locutus fertur: 'Romani ex iis, quae in deum
immortalium potestate erant, ea habemus, quae dii dederunt; animos, qui nostrae
mentis sunt, eosdem in omni fortuna gessimus gerimusque, neque eos secundae res
extulerunt nec aduersae minuerunt. eius rei, ut alios omittam, Hannibalem
uestrum uobis testem darem, nisi uos ipsos dare possem. postquam traiecimus
Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam aciem uideremus, cum communis
Mars et incertus belli euentus esset, de pace uobis agentibus quas pares paribus
ferebamus condiciones, easdem nunc uictores uictis ferimus: Europa abstinete;
Asia omni, quae cis Taurum montem est, decedite. pro impensis deinde in bellum
factis quindecim milia talentum Euboicorum dabitis, quingenta praesentia, duo
milia et quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem comprobauerint; {milia}
deinde talentum per duodecim annos. Eumeni quoque reddi quadringenta talenta et
quod frumenti reliquum ex eo, quod patri debitum est, placet. haec cum
pepigerimus, facturos uos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si
obsides uiginti nostro arbitratu dabitis; sed numquam satis liquebit nobis ibi
pacem esse populo Romano, ubi Hannibal erit; eum ante omnia deposcimus. Thoantem
quoque Aetolum concitorem Aetolici belli, qui et illorum fiducia uos et uestra
illos in nos armauit, dedetis et cum eo Mnasilochum Acarnana et Chalcidensis
Philonem et Eubulidam. in deteriore sua fortuna pacem faciet rex, quia serius
facit, quam facere potuit. si nunc moratus fuerit, sciat regum maiestatem
difficilius ab summo fastigio ad medium detrahi quam a mediis ad ima
praecipitari.' cum iis mandatis ab rege missi erant legati, ut omnem pacis
condicionem acciperent; itaque Romam mitti legatos placuit. consul in hiberna
exercitum Magnesiam ad Maeandrum et Trallis Ephesumque diuisit. Ephesum ad
consulem paucos post dies obsides ab rege adducti sunt, et legati, qui Romam
irent, uenerunt. Eumenes quoque eodem tempore profectus est Romam, quo legati
regis. secutae eos sunt legationes omnium Asiae populorum.
[37,46] Dum haec in Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe
proconsules de prouinciis Romam redierunt, Q- Minucius ex Liguribus, M- Acilius
ex Aetolia. auditis utriusque rebus gestis Minucio negatus triumphus, Acilio
magno consensu decretus; isque triumphans de rege Antiocho et Aetolis urbem est
inuectus. praelata in eo triumpho sunt signa militaria ducenta triginta, et
argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem tria
milia, cistophori ducenta undequinquaginta, uasa argentea caelata multa magnique
ponderis; tulit et suppellectilem regiam argenteam ac uestem magnificam, coronas
aureas, dona sociarum ciuitatium, quadraginta quinque, spolia omnis generis.
captiuos nobiles, Aetolos et regios duces, sex et triginta duxit. Damocritus,
Aetolorum dux, paucos ante dies, cum e carcere noctu effugisset, in ripa Tiberis
consecutis custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit. milites
tantum, qui sequerentur currum, defuerunt; alioqui magnificus et spectaculo et
fama rerum triumphus fuit.
Huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, aduersa pugna in
Bastetanis ductu L- Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex
milia de Romano exercitu cecidisse, ceteros pauentis intra uallum compulsos
aegre castra defendisse et in modum fugientium magnis itineribus in agrum
pacatum reductos. haec ex Hispania nuntiata. ex Gallia legatos Placentinorum et
Cremonensium L- Aurunculeius praetor in senatum introduxit. iis querentibus
inopiam colonorum, aliis belli casibus, aliis morbo absumptis, quosdam taedio
accolarum Gallorum reliquisse colonias, decreuit senatus, uti C- Laelius consul,
si ei uideretur, sex milia familiarum conscriberet, quae in eas colonias
diuiderentur, et ut L- Aurunculeius praetor triumuiros crearet ad eos colonos
deducendos. creati M- Atilius Serranus L- Valerius P- F- Flaccus L- Valerius C-
F- Tappo.
[37,47] Haud ita multo post, cum iam consularium comitiorum appeteret tempus, C-
Laelius consul ex Gallia Romam rediit. is non solum ex facto absente se senatus
consulto in supplementum Cremonae et Placentiae colonos scripsit, sed, ut nouae
coloniae duae in agrum, qui Boiorum fuisset, deducerentur, et rettulit et
auctore eo patres censuerunt.
eodem tempore litterae L- Aemilii praetoris adlatae de nauali pugna ad Myonnesum
facta, et L- Scipionem consulem in Asiam exercitum traiecisse. uictoriae naualis
ergo in diem unum supplicatio decreta est, in alterum diem, quod exercitus
Romanus tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et laeta
eueniret. uicenis maioribus hostiis in singulas supplicationes sacrificare
consul est iussus. inde consularia comitia magna contentione habita. M- Aemilius
Lepidus petebat aduersa omnium fama, quod prouinciam Siciliam petendi causa non
consulto senatu, ut sibi id facere liceret, reliquisset. petebant cum eo M-
Fuluius Nobilior Cn- Manlius {Vulso} M- Valerius Messalla. Fuluius consul unus
creatur, cum ceteri centurias non explessent, isque postero die Cn- Manlium
Lepido deiecto - nam Messalla iacuit - collegam dixit. praetores exinde facti duo
Q- Fabii, Labeo et Pictor - Pictor flamen Quirinalis eo anno inauguratus
fuerat - , M- Sempronius Tuditanus Sp- Postumius Albinus L- Plautius Hypsaeus L-
Baebius Diues.
[37,48] M- Fuluio Nobiliore et Cn- Manlio Vulsone consulibus Valerius Antias auctor
est rumorem celebrem Romae fuisse et paene pro certo habitum, recipiendi
Scipionis adulescentis causa consulem L- Scipionem et cum eo P- Africanum in
colloquium euocatos regis et ipsos comprehensos esse, et ducibus captis
confestim ad castra Romana exercitum ductum, eaque expugnata et deletas omnis
copias Romanorum esse. ob haec Aetolos sustulisse animos et abnuisse imperata
facere, principesque eorum in Macedoniam et in Dardanos et in Thraeciam ad
conducenda mercede auxilia profectos. haec qui nuntiarent Romam, A- Terentium
Varronem et M- Claudium Lepidum ab A- Cornelio propraetore ex Aetolia missos
esse. subtexit deinde fabulae huic legatos Aetolos in senatu inter cetera hoc
quoque interrogatos esse, unde audissent imperatores Romanos in Asia captos ab
Antiocho rege et exercitum deletum esse; Aetolos respondisse ab suis legatis se,
qui cum consule fuerint, certiores factos. rumoris huius quia neminem alium
auctorem habeo, neque adfirmata res mea opinione sit nec pro uana praetermissa.
[37,49] Aetoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna
hortaretur, ut confitendo seu culpae seu errori ueniam supplices peterent, orsi
a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes uirtutem suam in Philippo
bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo, uetera et oblitterata
repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo plurium maleficiorum gentis quam
beneficiorum memoria subiret animos patrum, et quibus misericordia opus erat,
iram et odium irritarent. interrogati ab uno senatore, permitterentne arbitrium
de se populo Romano, deinde ab altero, habiturine eosdem quos populus Romanus
socios et hostis essent, nihil ad ea respondentes egredi templo iussi sunt.
conclamatum deinde prope ab uniuerso senatu est totos adhuc Antiochi Aetolos
esse et ex unica ea spe pendere animos eorum; itaque bellum cum haud dubiis
hostibus gerendum perdomandosque feroces animos esse. illa etiam res accendit,
quod eo ipso tempore, quo pacem ab Romanis petebant, Dolopiae atque Athamaniae
bellum inferebant. senatus consultum in M- Acilii sententiam, qui Antiochum
Aetolosque deuicerat, factum est, ut Aetoli eo die iuberentur proficisci ab urbe
et intra quintum decimum diem Italia excedere. A- Terentius Varro ad
custodiendum iter eorum missus, denuntiatumque, si qua deinde legatio ex
Aetolis, nisi permissu imperatoris, qui eam prouinciam obtineret, et cum legato
Romano uenisset Romam, pro hostibus omnis futuros. ita dimissi Aetoli.
[37,50] De prouinciis deinde consules rettulerunt; sortiri eos Aetoliam et Asiam
placuit; qui Asiam sortitus esset, exercitus ei, quem L- Scipio haberet, est
decretus et in eum supplementum quattuor milia peditum Romanorum, ducenti
equites, et sociorum ac Latini nominis octo milia peditum, quadringenti equites;
his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. alteri consuli exercitus, qui erat in
Aetolia, est decretus, et ut in supplementum scriberet permissum ciuium
sociorumque eundem numerum, quem collega. naues quoque idem consul, quae priore
anno paratae erant, ornare iussus ac ducere secum; nec cum Aetolis solum bellum
gerere, sed etiam in Cephallaniam insulam traicere. mandatum eidem, ut, si per
commodum rei publicae facere posset, ut ad comitia Romam ueniret; nam,
praeterquam quod magistratus annui subrogandi essent, censores quoque placere
creari. si qua res eum teneret, senatum certiorem faceret se ad comitiorum
tempus occurrere non posse. Aetolia M- Fuluio, Asia Cn- Manlio sorte euenit.
praetores deinde sortiti sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam et inter
peregrinos, M- Sempronius Tuditanus Siciliam, Q- Fabius Pictor, flamen
Quirinalis, Sardiniam, Q- Fabius Labeo classem, L- Plautius Hypsaeus Hispaniam
citeriorem, L- Baebius Diues Hispaniam ulteriorem. Siciliae legio una et
classis, quae in ea prouincia erat, decreta, et ut duas decumas frumenti nouus
praetor imperaret Siculis; earum alteram in Asiam, alteram in Aetoliam mitteret.
idem ab Sardis exigi atque ad eosdem exercitus id frumentum, ad quos Siculum,
deportari iussum. L- Baebio supplementum in Hispaniam datum mille Romani
pedites, equites quinquaginta, et sex milia peditum Latini nominis, ducenti
equites; Plautio Hypsaeo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt pedites,
duo milia socium Latini nominis et ducenti equites; cum his supplementis ut
singulas legiones duae Hispaniae haberent. prioris anni magistratibus C- Laelio
cum suo exercitu prorogatum in annum imperium est; prorogatum et P- Iunio
propraetori in Etruria cum eo exercitu, qui in prouincia esset, et M- Tuccio
propraetori in Bruttiis et Apulia.
[37,51] Priusquam in prouincias praetores irent, certamen inter P- Licinium
pontificem maximum fuit et Q- Fabium Pictorem flaminem Quirinalem, quale patrum
memoria inter L- Metellum et Postumium Albinum fuerat. consulem illum cum C-
Lutatio collega in Siciliam ad classem proficiscentem ad sacra retinuerat
Metellus, pontifex maximus; praetorem hunc, ne in Sardiniam proficisceretur, P-
Licinius tenuit. et in senatu et ad populum magnis contentionibus certatum, et
imperia inhibita ultro citroque, et pignera capta, et multae dictae, et tribuni
appellati, et prouocatum ad populum est. religio ad postremum uicit; ut dicto
audiens esset flamen pontifici iussus; et multa iussu populi ei remissa. ira
prouinciae ereptae praetorem magistratu abdicare se conantem patres auctoritate
sua deterruerunt et, ut ius inter peregrinos diceret, decreuerunt. dilectibus
deinde intra paucos dies - neque enim multi milites legendi erant - perfectis
consules praetoresque in prouincias proficiscuntur. fama dein de rebus in Asia
gestis temere uulgata sine auctore, et post dies paucos nuntii certi litteraeque
imperatoris Romam adlatae, quae non tantum gaudium ab recenti metu
attulerunt - desierant enim uictum in Aetolia {regem} metuere - quam a uetere
fama, quod ineuntibus id bellum grauis hostis et suis uiribus, et quod
Hannibalem rectorem militiae haberet, uisus fuerat. nihil tamen aut de consule
mittendo in Asiam mutandum aut minuendas eius copias censuerunt metu, ne cum
Gallis foret bellandum.
[37,52] Haud multo post M- Aurelius Cotta legatus L- Scipionis cum Antiochi regis
legatis et Eumenes rex Rhodiique Romam uenerunt. Cotta in senatu primum, deinde
in contione iussu patrum, quae acta in Asia essent, exposuit. supplicatio inde
in triduum decreta est, et quadraginta maiores hostiae immolari iussae. tum
omnium primum Eumeni senatus datus est. is cum breuiter et egisset gratias
patribus, quod obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab iniuriis Antiochi
uindicassent, et gratulatus esset, quod terra marique res prospere gessissent,
quodque regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris prius Europa, post et
Asia, quae cis Taurum montem est, expulissent, sua deinde merita malle eos ex
imperatoribus suis legatisque quam se commemorante cognoscere dixit. haec
approbantibus cunctis iubentibusque dicere ipsum, omissa in id uerecundia, quid
sibi ab senatu populoque Romano tribui aequum censeret; propensius
cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint, senatum facturum, ad ea
rex, si ab aliis sibi praemiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate
consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid
aut immoderate cupisse aut petisse parum modeste uideri posset; uerum enimuero
cum ipsi daturi sint, multo magis munificentiam eorum in se fratresque suos
ipsorum arbitrii debere esse. nihil hac oratione eius patres conscripti
deterriti sunt, quo minus dicere ipsum iuberent, et, cum aliquamdiu hinc
indulgentia hinc modestia inter permittentis in uicem non magis mutua quam
inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo excessit. senatus in
eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid sperans
aut petens uenerit; quae accommodata regno suo sint, ipsum optime scire; Asiam
longe melius quam senatum nosse; reuocandum igitur et cogendum, quae uellet
quaeque sentiret, expromere.
[37,53] Reductus a praetore in templum rex et dicere iussus 'perseuerassem' inquit
'tacere, patres conscripti, nisi Rhodiorum legationem mox uocaturos uos scirem,
et illis auditis mihi necessitatem fore dicendi. quae quidem eo difficilior
oratio erit, quod ea postulata eorum futura sunt, ut non solum nihil, quod
contra me sit, sed ne quod ad ipsos quidem proprie pertineat, petere uideantur.
agent enim causam ciuitatium Graecarum, et liberari eas dicent debere. quo
impetrato, cui dubium est, quin et a nobis auersuri sint non eas modo ciuitates,
quae liberabuntur, sed etiam ueteres stipendiarias nostras, ipsi autem tanto
obligatos beneficio uerbo socios, re uera subiectos imperio et obnoxios habituri
sint? et, si dis placet, cum has tantas opes affectabunt, dissimulabunt ulla
parte id ad se pertinere; uos modo id decere et conueniens esse ante factis
dicent. haec uos ne decipiat oratio, prouidendum uobis erit, neue non solum
inaequaliter alios nimium deprimatis ex sociis uestris, alios praeter modum
extollatis, sed etiam ne, qui aduersus uos arma tulerint, in meliore statu sint,
quam socii et amici uestri. quod ad me attinet, in aliis rebus cessisse intra
finem iuris mei cuilibet uideri malim, quam nimis pertinaciter in obtinendo eo
tetendisse; in certamine autem amicitiae uestrae, beneuolentiae erga uos,
honoris, qui ab uobis habebitur, minime aequo animo uinci possum. hanc ego
maximam hereditatem a patre accepi, qui primus omnium Asiam Graeciamque
incolentium in amicitiam uenit uestram eamque perpetua et constanti fide ad
extremum uitae finem perduxit; nec animum dumtaxat uobis fidelem ac bonum
praestitit, sed omnibus interfuit bellis, quae in Graecia gessistis,
terrestribus naualibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo sociorum uestrorum
ulla parte aequari posset, uos adiuuit; postremo, cum Boeotos ad societatem
uestram hortaretur, in ipsa contione intermortuus haud multo post exspirauit.
huius ego uestigia ingressus uoluntati quidem et studio in colendis uobis
adicere - etenim inexsuperabilia haec erant - nihil potui; rebus ipsis meritisque
et impensis officiorum ut superare possem, fortuna tempora Antiochus et bellum
in Asia gestum praebuerunt materiam. rex Asiae et partis Europae Antiochus
filiam suam in matrimonium mihi dabat; restituebat extemplo ciuitates, quae
defecerant a nobis; spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat, si
secum bellum aduersus uos gessissem. non gloriabor eo, quod nihil in uos
deliquerim; illa potius, quae uetustissima domus nostrae uobiscum amicitia digna
sunt, referam. pedestribus naualibusque copiis, ut nemo sociorum uestrorum me
aequiperare posset, imperatores uestros adiuui; commeatus terra marique
suppeditaui; naualibus proeliis, quae multis locis facta sunt, omnibus adfui;
nec labori meo nec periculo usquam peperci. quod miserrimum est in bello,
obsidionem passus sum, Pergami inclusus cum discrimine ultimo simul uitae
regnique. liberatus deinde obsidione, cum alia parte Antiochus alia Seleucus
circa arcem regni mei castra haberent, relictis meis rebus tota classe ad
Hellespontum L- Scipioni consuli uestro occurri, ut eum in traiciendo exercitu
adiuuarem. posteaquam in Asiam exercitus uester est transgressus, numquam a
consule abscessi; nemo miles Romanus magis adsiduus in castris fuit uestris quam
ego fratresque mei; nulla expeditio, nullum equestre proelium sine me factum
est; in acie ibi steti, eam partem sum tutatus, in qua me consul esse uoluit.
non sum hoc dicturus, patres conscripti: quis hoc bello meritis erga uos mecum
comparari potest? ego nulli omnium neque populorum neque regum, quos in magno
honore habetis, non ausim me comparare. Masinissa hostis uobis ante quam socius
fuit, nec incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amissis
omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit uestra; tamen eum, quia in
Africa aduersus Syphacem et Carthaginiensis fideliter atque impigre uobiscum
stetit, non in patrium solum regnum restituistis, sed adiecta opulentissima
parte Syphacis regni praepotentem inter Africae reges fecistis. quo tandem
igitur nos praemio atque honore digni apud uos sumus, qui numquam hostes, semper
socii fuimus? pater, ego, fratres mei non in Asia tantum, sed etiam procul ab
domo in Peloponneso in Boeotia in Aetolia, Philippi Antiochi Aetolico bello,
terra marique pro uobis arma tulimus. quid ergo postulas? dicat aliquis. ego,
patres conscripti, quoniam dicere utique uolentibus uobis parendum est, si uos
ea mente ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras,
nullos accolas nec finitimos habere quam uos malo, nec ulla re alia tutius
stabiliusque regnum meum futurum spero; sed si uobis decedere inde atque
deducere exercitus in animo est, neminem digniorem esse ex sociis uestris, qui
bello a uobis parta possideat quam me dicere ausim. at enim magnificum est
liberare ciuitates seruas. ita opinor, si nihil hostile aduersus uos fecerunt;
sin autem Antiochi partis fuerunt, quanto est uestra prudentia et aequitate
dignius sociis bene meritis quam hostibus uos consulere?'
[37,54] Grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et
propenso animo facturos. interposita Smyrnaeorum breuis legatio est, quia non
aderat quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Smyrnaeis, quod omnia ultima pati
quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii sunt. quorum princeps
legationis expositis initiis amicitiae cum populo Romano meritisque Rhodiorum
Philippi prius, deinde Antiochi bello 'nihil' inquit 'nobis tota nostra actione,
patres conscripti, neque difficilius neque molestius est, quam quod cum Eumene
nobis disceptatio est, cum quo uno maxime regum et priuatim singulis et, quod
magis nos mouet, publicum ciuitati nostrae hospitium est. ceterum non animi
nostri, patres conscripti, nos, sed rerum natura, quae potentissima est,
disiungit, ut nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, reges serua
omnia et subiecta imperio suo esse uelint. utcumque tamen res sese habet, magis
uerecundia nostra aduersus regem nobis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis
impedita est aut uobis perplexam deliberationem praebitura uidetur. nam si
aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius
praemiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas ciuitates in
seruitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps, ne aut regem amicum
inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto uestro gloriamque Philippi
bello partam nunc seruitute tot ciuitatium deformaretis; sed ab hac necessitate
aut gratiae in amicum minuendae aut gloriae uestrae egregie uos fortuna
uindicat. est enim deum benignitate non gloriosa magis quam diues uictoria
uestra, quae uos facile isto uelut aere alieno exsoluat. nam et Lycaonia et
Phrygia utraque et Pisidia omnis et Chersonesus, quaeque circumiacent Europae,
in uestra sunt potestate, quarum una quaelibet regi adiecta multiplicare regnum
Eumenis potest, omnes uero datae maximis eum regibus aequare. licet ergo uobis
et praemiis belli ditare socios et non decedere instituto uestro et meminisse,
quem titulum praetenderitis prius aduersus Philippum, nunc aduersus Antiochum
belli, quid feceritis Philippo uicto, quid nunc a uobis, non magis quia
fecistis, quam quia id uos facere decet, desideretur atque expectetur. alia enim
aliis et honesta et probabilis est causa armorum; illi agrum, hi uicos, hi
oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant; uos nec cupistis haec
antequam haberetis, nec nunc, cum orbis terrarum in dicione uestra sit, cupere
potestis. pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod uestrum nomen
imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugnastis. quae parare
et quaerere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit. gentis uetustissimae
nobilissimaeque uel fama rerum gestarum uel omni commendatione humanitatis
doctrinarumque tuendam ab seruitio regio libertatem suscepistis; hoc patrocinium
receptae in fidem et clientelam uestram uniuersae gentis perpetuum uos praestare
decet. non, quae in solo {modo} antiquo sunt, Graecae magis urbes sunt quam
coloniae earum, illinc quondam profectae in Asiam; nec terra mutata mutauit
genus aut mores. certare pio certamine cuiuslibet bonae artis ac uirtutis ausi
sumus cum parentibus quaeque ciuitas et conditoribus suis. adistis Graeciae,
adistis Asiae urbes plerique; nisi quod longius a uobis absumus, nulla uincimur
alia re. Massiliensis, quos, si natura insita uelut ingenio terrae uinci posset,
iam pridem efferassent tot indomitae circumfusae gentes, in eo honore, in ea
merito dignitate audimus apud uos esse, ac si medium umbilicum Graeciae
incolerent. non enim sonum modo linguae uestitumque et habitum, sed ante omnia
mores et leges et ingenium sincerum integrumque a contagione accolarum
seruarunt. terminus est nunc imperii uestri mons Taurus; quidquid intra eum
cardinem est, nihil longinquum uobis debet uideri; quo arma uestra peruenerunt,
eodem ius hinc profectum perueniat. barbari, quibus pro legibus semper dominorum
imperia fuerunt, quo gaudent, reges habeant; Graeci suam fortunam, uestros
animos gerunt. domesticis quondam uiribus etiam imperium amplectebantur; nunc
imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant; libertatem uestris tueri armis
satis habent, quoniam suis non possunt. at enim quaedam ciuitates cum Antiocho
senserunt. et aliae prius cum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini; ne alios
populos enumerem, Carthago libera cum suis legibus est. huic uestro exemplo
quantum debeatis, uidete, patres conscripti; inducetis in animum negare Eumenis
cupiditati, quod iustissimae irae uestrae negastis. Rhodii {et in hoc} et in
omnibus bellis, quae in illa ora gessistis, quam forti fidelique uos opera
adiuuerimus, uestro iudicio relinquimus. nunc in pace consilium id adferimus,
quod si comprobaritis, magnificentius uos uictoria usos esse quam uicisse omnes
existimaturi sint.' apta magnitudine Romanae oratio uisa est.
[37,55] Post Rhodios Antiochi legati uocati sunt. ii uulgato petentium ueniam more
errorem fassi regis obtestati sunt patres conscriptos, ut suae potius clementiae
quam regis culpae qui satis superque poenarum dedisset, memores consulerent;
postremo pacem datam a L- Scipione imperatore, quibus legibus dedisset,
confirmarent auctoritate sua. et senatus eam pacem seruandam censuit, et paucos
post dies populus iussit. foedus in Capitolio cum Antipatro principe legationis
et eodem fratris filio regis Antiochi est ictum.
Auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt. quibus omnibus datum responsum
decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptandas
componendasque; summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quae intra regni
Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque ad
Maeandrum amnem; ea ut ciuitatis Rhodiorum essent; ceterae ciuitates Asiae, quae
Attali stipendiariae fuissent, eaedem uectigal Eumeni penderent; quae uectigales
Antiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent. decem legatos hos
decreuerunt: Q- Minucium Rufum L- Furium Purpurionem Q- Minucium Thermum Ap.
Claudium Neronem Cn- Cornelium Merulam M- Iunium Brutum L- Aurunculeium L-
Aemilium Paulum P- Cornelium Lentulum P- Aelium Tuberonem.
[37,56] His, quae praesentis disceptationis essent, libera mandata; de summa rerum
senatus constituit. Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam {quam Prusia
rex ademerat, restituit} regi et Milyas et Lydiam Ioniamque extra ea oppida,
quae libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est, et nominatim
Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum
ad Phrygiam uergentem, et castella uicosque ad Maeandrum amnem et oppida, nisi
quae libera ante bellum fuissent, Telmessum item nominatim et castra Telmessium,
praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset. haec omnia, quae supra sunt
scripta, regi Eumeni iussa dari. Rhodiis Lycia data extra eundem Telmessum et
castra Telmessium et agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset; hic et ab Eumene et
Rhodiis exceptus. ea quoque iis pars Cariae data, quae propior Rhodum insulam
trans Maeandrum amnem est, oppida, uici, castella, agri, qui ad Pisidiam
uergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho
rege in Asia pugnatum est. pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe,
quae in Cilicia est, egerunt: Argis et illos, sicut sese, oriundos esse; ab ea
germanitate fraternam sibi cum iis caritatem esse; petere hoc extraordinarium
munus, ut eam ciuitatem ex seruitute regia eximerent. uocati sunt legati regis
Antiochi, actumque cum iis est nec quicquam impetratum testante foedera
Antipatro, aduersus quae ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri
transcendi. reuocatis in senatum Rhodiis, cum quanto opere tenderet legatus
regius, exposuissent, adiecerunt, si utique eam rem ad ciuitatis suae dignitatem
pertinere censerent Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam
legatorum. tum uero impensius quam ante Rhodii gratias egerunt, cessurosque sese
potius arrogantiae Antipatri, quam causam turbandae pacis praebituros dixerunt.
ita nihil de Solis mutatum est.
[37,57] Per eos dies, quibus haec gesta sunt, legati Massiliensium nuntiarunt L-
Baebium praetorem in prouinciam Hispaniam proficiscentem ab Liguribus
circumuentum, magna parte comitum caesa uulneratum ipsum cum paucis sine
lictoribus Massiliam perfugisse et intra triduum exspirasse. senatus ea re
audita decreuit, uti P- Iunius Brutus, qui propraetor in Etruria esset,
prouincia exercituque traditis uni, cui uideretur, ex legatis, ipse in
ulteriorem Hispaniam proficisceretur, eaque ei prouincia esset. hoc senatus
consultum litteraeque a Sp. Postumio praetore in Etruriam missae sunt,
profectusque in Hispaniam est P- Iunius propraetor. in qua prouincia prius
aliquanto, quam successor ueniret, L- Aemilius Paulus, qui postea regem Persea
magna gloria uicit, cum priore anno haud prospere rem gessisset, tumultuario
exercitu collecto signis collatis cum Lusitanis pugnauit. fusi fugatique hostes;
caesa decem octo milia armatorum; duo milia trecenti capti et castra expugnata.
huius uictoriae fama tranquilliores in Hispania res fecit. eodem anno ante diem
tertium Kal- Ianuarias Bononiam Latinam coloniam ex senatus consulto L- Valerius
Flaccus M- Atilius Serranus L- Valerius Tappo triumuiri deduxerunt. tria milia
hominum sunt deducta; equitibus septuagena iugera, ceteris colonis quinquagena
sunt data. ager captus de Gallis Bois fuerat; Galli Tuscos expulerant.
eodem anno censuram multi et clari uiri petierunt. quae res, tamquam in se parum
magni certaminis causam haberet, aliam contentionem multo maiorem excitauit.
petebant T- Quinctius Flamininus P- Cornelius Cn- F. Scipio L- Valerius Flaccus
M- Porcius Cato M- Claudius Marcellus M- Acilius Glabrio, qui Antiochum ad
Thermopylas Aetolosque deuicerat. in hunc maxime, quod multa congiaria
distribuerat, quibus magnam partem hominum obligarat, fauor populi se
inclinabat. id cum aegre paterentur tot nobiles, nouum sibi hominem tantum
praeferri, P- Sempronius Gracchus et C- Sempronius Rutilus, {tribuni plebis,} ei
diem dixerunt, quod pecuniae regiae praedaeque aliquantum captae in Antiochi
castris neque in triumpho tulisset, neque in aerarium rettulisset. uaria
testimonia legatorum tribunorumque militum erant. M- Cato ante alios testis
conspiciebatur; cuius auctoritatem perpetuo tenore uitae partam toga candida
eleuabat. is testis, quae uasa aurea atque argentea castris captis inter aliam
praedam regiam uidisset, ea se in triumpho negabat uidisse. postremo in huius
maxime inuidiam desistere se petitione Glabrio dixit, quando, quod taciti
indignarentur nobiles homines, id aeque nouus competitor intestabili periurio
incesseret.
[37,58] Centum milium multa irrogata erat; bis de ea certatum est; tertio, cum de
petitione destitisset reus, nec populus de multa suffragium ferre uoluit, et
tribuni eo negotio destiterunt censores T- Quinctius Flamininus M- Claudius
Marcellus creati.
Per eos dies L- Aemilio Regillo, qui classe praefectum Antiochi regis deuicerat,
extra urbem in aede Apollinis cum senatus datus esset, auditis rebus gestis
eius, quantis cum classibus hostium dimicasset, quot inde naues demersisset aut
cepisset, magno consensu patrum triumphus naualis est decretus. triumphauit Kal.
Februariis. in eo triumpho undequinquaginta coronae aureae translatae sunt,
pecunia nequaquam {tanta} pro specie regii triumphi, tetrachma Attica triginta
quattuor milia ducenta, cistophori centum triginta duo milia trecenti.
supplicationes deinde fuerunt ex senatus consulto, quod L- Aemilius in Hispania
prospere rem publicam gessisset.
Haud ita multo post L- Scipio ad urbem uenit; qui ne cognomini fratris cederet,
Asiaticum se appellari uoluit. et in senatu et in contione de rebus ab se gestis
disseruit. erant qui fama id maius bellum quam difficultate rei fuisse
interpretarentur: uno memorabili proelio debellatum, gloriamque eius uictoriae
praefloratam ad Thermopylas esse. ceterum uere aestimanti Aetolicum magis ad
Thermopylas bellum quam regium fuit; quota enim parte uirium suarum ibi
dimicauit Antiochus? in Asia totius Asiae steterunt uires ab ultimis Orientis
finibus omnium gentium contractis auxiliis.
[37,59] Merito ergo et diis immortalibus, quantus maximus poterat, habitus est
honos, quod ingentem uictoriam facilem etiam fecissent, {et} imperatori
triumphus est decretus. triumphauit mense intercalario pridie Kal. Martias. qui
triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit,
recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non magis comparandus,
quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali conferres. tulit in
triumpho signa militaria ducenta uiginti quattuor, oppidorum simulacra centum
triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas
ducentas triginta quattuor, argenti pondo centum triginta septem milia
quadringenta uiginti, tetrachmum Atticorum ducenta uiginti quattuor milia,
cistophori trecenta uiginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos
centum quadraginta milia, uasorum argenteorum - omnia caelata erant - mille pondo
et quadringenta uiginti tria, aureorum mille pondo uiginti tria. et duces regii,
praefecti, purpurati duo et triginta ante currum ducti. militibus quini uiceni
denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. et stipendium militare et
frumentum duplex post triumphum datum; {iam} proelio in Asia facto duplex
dederat. triumphauit anno fere post, quam consulatu abiit.
[37,60] Eodem fere tempore et Cn- Manlius consul in Asiam et Q- Fabius Labeo
praetor ad classem uenit. ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia.
mare pacatum erat deuicto Antiocho, cogitantique Fabio, cui rei potissimum
insisteret, ne otiosam prouinciam habuisse uideri posset, optimum uisum est in
Cretam insulam traicere. Cydoniatae bellum aduersus Gortynios Gnosiosque
gerebant, et captiuorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in
seruitute esse per totam insulam dicebatur. classe ab Epheso profectus cum
primum Cretae litus attigit, nuntios circa ciuitates misit, ut armis absisterent
captiuosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos
mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretensis pariter Romanosque
pertinentibus ageret. nihil magnopere ea Cretenses mouerunt; captiuos praeter
Gortynios nulli reddiderunt. Valerius Antias quattuor milia captiuorum, quia
belli minas timuerint, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum
rem nullam aliam gessisset, triumphi naualis impetrandi ab senatu fuisse. a
Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus nauibus in Thraciae oram missis ab Aeno
et Maronia praesidia Antiochi deduci iussit, ut in libertate eae ciuitates essent.
|