[38,0] LIBER XXXVIII.
[38,1] Dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia quidem res quietae fuerant,
principio a gente Athamanum orto. Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub
praefectis Philippi regio tenebatur praesidio, qui superbo atque immodico
imperio desiderium Amynandri fecerant. Exulanti tum Amynandro in Aetolia
litteris suorum, indicantium statum Athamaniae, spes recuperandi regni facta
est. Remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam - id enim caput Athamaniae
erat - , si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Aetolis
auxilio in Athamaniam se uenturum. Non diffidere sibi facile conuenturum cum
delectis, quod consilium est gentis, et Nicandro praetore. Quos ubi ad omnia
paratos esse uidit, certiores suos inde facit, quo die cum exercitu Athamaniam
ingressurus esset. Quattuor primo fuerunt coniurati aduersus Macedonum
praesidium. Hi senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt; dein paucitate
parum freti, quae celandae rei quam agendae aptior erat, parem priori numerum
adiecerunt. Ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diuiserunt; pars una
Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae pecuniae esse solita
erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. Ita inter omnis conuenit, ut primo
quieti, uelut ad priuatam rem agendam uenissent, in foro obuersarentur; die
certa multitudinem omnem conuocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda.
Vbi ea dies aduenit, et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat, ex
composito quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, litteraeque in alias
urbes passim dimissae, ut uindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et
restituerent in patrium ac legitimum regnum. Vndique Macedones expelluntur.
Theium oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab
regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit; deinde id quoque traditum
Amynandro est, et omnis Athamania in potestate erat praeter Athenaeum castellum,
finibus Macedoniae subiectum.
[38,2] Philippus audita defectione Athamaniae cum sex milibus armatorum profectus
ingenti celeritate Gomphos peruenit. Ibi relicta maiore parte exercitus - neque
enim ad tanta itinera sufficerent - cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a
praesidio suo retentum fuerat, peruenit. Inde proximis temptatis cum facile
animaduertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in
Athamaniam redit. Xenonem inde cum mille peditibus praemissum Aethopiam occupare
iubet, opportune Argitheae imminentem; quem ubi teneri ab suis locum uidit, ipse
circa templum Iouis Acraei posuit castra. Ibi unum diem foeda tempestate
retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit. Euntibus extemplo apparuere
Athamanes in tumulos imminentis uiae discurrentes. Ad quorum conspectum
constitere prima signa, totoque agmine pauor et trepidatio erat, et pro se
quisque, quidnam futurum esset, cogitare, si in ualles subiectas rupibus agmen
foret demissum. Haec tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim
euadere angustias, reuocare primos et eadem, qua uenerat, uia referre coegit
signa. Athamanes primo ex interuallo quieti sequebantur; postquam Aetoli se
coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus
se circumfuderunt, quidam per notas calles breuiore uia praegressi transitus
insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis effusae
quam itineris ordinati modo multis armis uirisque relictis flumen traiecerint.
Hic finis sequendi fuit. Inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam
redierunt. Athamanes Aetolique Aethopiam ad Xenonem ac mille Macedonas
opprimendos undique concurrerunt. Macedones parum loco freti ab Aethopia in
altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu
inuento expulere eos Athamanes, dispersosque et per inuia atque ignotas rupes
iter fugae non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. Multi pauore in
derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem euaserunt. Postea per
indutias sepeliendi caesos potestas facta est.
[38,3] Amynander recuperato regno legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in
Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes, misit. Pacem petebat
excusabatque sese, quod per Aetolos recuperasset paternum regnum; Philippum
incusabat. Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et maioris partis
uoluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem. Amphilochia recepta - nam
fuerat quondam Aetolorum - eadem spe in Aperantiam transcenderunt; ea quoque
magna ex parte sine certamine in deditionem uenit. Dolopes numquam Aetolorum
fuerant, Philippi erant. Hi primo ad arma concurrerunt; ceterum postquam
Amphilochos cum Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et caedem praesidii
eius accepere, et ipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt. Quibus circumiectis
gentibus iam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Aetolis fama
adfertur Antiochum in Asia uictum ab Romanis; nec ita multo post legati ab Roma
rediere sine spe pacis Fuluiumque consulem nuntiantes cum exercitu iam
traiecisse. His territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per
auctoritatem earum ciuitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad
senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt,
nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis erat,
praemeditati. Iam M- Fuluius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum
principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat
adgredi, quae tum contribuerat se Aetolis: siue ad tuendam eam uenirent Aetoli,
apertos circa campos ad dimicandum esse; siue detractarent certamen,
oppugnationem fore haud difficilem; nam et copiam in propinquo materiae ad
aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, nauigabilem amnem,
opportunum ad comportanda, quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere, et
aestatem aptam rei gerendae adesse. His persuaserunt, ut per Epirum duceret.
[38,4] Consuli ad Ambraciam aduenienti magni operis oppugnatio uisa est. Ambracia
tumulo aspero subiecta est; Perranthem incolae uocant. Vrbs, qua murus uergit in
campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat.
Amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquae urbis
Ambracium appellatum. Praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro
quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia
passuum. Fuluius bina a campo castra, modico inter se distantia interuallo, unum
castellum loco edito contra arcem obiecit; ea omnia uallo atque fossa ita
iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neue aditus foris ad auxilia
intromittenda esset. Ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto
Nicandri praetoris conuenerant Aetoli. Inde primo copiis omnibus ad prohibendam
obsidionem uenire in animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte
operibus saeptam uiderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita
esse, diuidere copias placuit. Cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus
per nondum commissa inter se munimenta urbem intrauit. Nicandro cum cetera manu
primo Epirotarum castra nocte adgredi consilium fuerat haud facili ab Romanis
auxilio, quia flumen intererat; dein, periculosum inceptum ratus, ne qua
sentirent Romani et regressus inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio
ad depopulandam Acarnaniam iter conuertit.
[38,5] Consul iam munimentis,quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae
admouere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est adgressus. Tria
paribus interuallis, faciliore aditu a campo, aduersus Pyrrheum, quod uocant,
admouit, unum e regione Aesculapii, unum aduersus arcem. Arietibus muros
quatiebat; asseribus falcatis detergebat pinnas. Oppidanos primo et ad speciem
et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pauor ac trepidatio cepit;
deinde, ut praeter spem stare muros uiderunt, collectis rursus animis in arietes
tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesue robustos incutiebant;
falces ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem
praefringebant; ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis
in stationes ultro terrorem inferebant. In hoc statu res ad Ambraciam cum
essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant. Inde Nicander
praetor spem nactus soluendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum
Aetolis quingentis Ambraciam intromittit. Noctem certam tempusque etiam noctis
constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quae aduersus Pyrrheum erant,
adgrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti
tumultu et nocte augente pauorem memorabilem rem geri. Et Nicodamus intempesta
nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset,
superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei
obsessis adiecit et, simul constituta nox uenit, ex composito repente opera est
adgressus. Id inceptum conatu quam effectu grauius fuit, quia nulla ab exteriore
parte uis admota est, seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius
uisum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi filius,
missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa ui oppugnabat.
[38,6] Tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quae
omnia simul, sed nec apparatu nec ui simili, Aetoli adgressi sunt: alii cum
ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente
flammis acie, aduenere. Multos primo impetu custodes oppresserunt; dein,
postquam clamor tumultusque in castra est perlatus datumque a consule signum,
arma capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur. {uno in loco} ferro
ignique gesta res; ab duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam inissent
certamen, Aetoli abscesserunt; atrox pugna in unum inclinauerat locum. Ibi
diuersis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur et
prope certa fouebant spe iam Nicandrum ex composito adfore et terga hostium
inuasurum. Haec res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum, postquam
nullum ex composito signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium
cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam uix tuto receptu
fugientes in urbem compelluntur, parte operum incensa et pluribus aliquanto,
quam {ab} ipsis ceciderant, interfectis. Quodsi ex composito acta res fuisset,
haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna caede hostium
potuisse. Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab eius solum noctis
incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus uelut proditi ab suis segniores
ad pericula erant. Iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed
dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.
[38,7] Perseus ubi adesse Aetolos audiuit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat,
depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit. Et
Aetolos inde auocauit populatio maritumae orae. Pleuratus, Illyriorum rex, cum
sexaginta lembis Corinthium sinum inuectus adiunctis Achaeorum quae Patris erant
nauibus marituma Aetoliae uastabat. Aduersus quos mille Aetoli missi, quacumque
se classis circumegerat per litorum amfractus, breuioribus semitis occurrebant.
Et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis
nudauerant, nec tamen penetrare in urbem poterant; nam et pari celeritate nouus
pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti
erant. Itaque cum aperta ui parum procederet consuli res, cuniculum occultum
uineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in
opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere
hostem. Cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pauidique,
ne iam subrutis muris facta in urbem uia esset, fossam intra murum e regione
eius operis, quod uineis contectum erat, ducere instituunt. Cuius ubi ad tantam
altitudinem, quantae esse solum infimum cuniculi poterat, peruenerunt, silentio
facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant. Quem ubi
acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum uiam nec fuit magni operis; momento
enim ad inane suspenso fulturis ab hostibus muro peruenerunt. Ibi commissis
operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus
in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra
ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi
uellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis. Noua etiam haud
magni operis aduersus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res. Dolium a fundo
pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque
dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. Hoc tenui pluma
completum dolium ore in cuniculum uerso posuerunt. Per operculi foramina
praelongae hastae, quas sarisas uocant, ad summouendos hostes eminebant.
Scintillam leuem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito
flando accenderunt. Inde non solum magna uis fumi sed acrior etiam foedo quodam
odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, uix durare quisquam intus
poterat.
[38,8] Cum in hoc statu ad Ambraciam res esset,legati ab Aetolis Phaeneas et
Damoteles cum liberis mandatis decreto gentis ad consulem uenerunt. Nam praetor
eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari cerneret, alia infestam oram nauibus
hostium esse, alia Amphilochos Dolopiamque a Macedonibus uastari, nec Aetolos
ad tria simul diuersa bella occursantis sufficere, conuocato concilio Aetoliae
principes, quid agendum esset, consuluit. Omnium eo sententiae decurrererunt, ut
pax, si posset, aequis, si minus, tolerandis condicionibus peteretur; Antiochi
fiducia bellum susceptum; Antiocho terra marique superato et prope extra orbem
terrae ultra iuga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli? Phaeneas et
Damoteles quod e re Aetolorum, ut in tali casu, fideque sua esse censerent,
agerent; quod enim sibi consilium aut cuius rei electionem a fortuna relictam?
Cum his mandatis legati missi orare consulem, ut parceret urbi, misereretur
gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis, miseriis certe coactae insanire;
non plus mali meritos Aetolos Antiochi bello, quam boni ante, cum aduersus
Philippum bellatum sit, fecisse; nec tum large gratiam relatam sibi, nec nunc
immodice poenam iniungi debere. Ad ea consul respondit magis saepe quam uere
umquam Aetolos pacem petere. Imitarentur Antiochum in petenda pace, quem in
bellum traxissent; non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, sed
omni Asia cis Taurum montem, opimo regno, excessisse. Aetolos nisi inermes de
pace agentes non auditurum se; arma illis prius equosque omnis tradendos esse,
deinde mille talentum argenti populo Romano dandum, cuius summae dimidium
praesens numeretur, si pacem habere uellent. Ad ea adiecturum etiam in foedus
esse, ut eosdem quos populus Romanus amicos atque hostis habeant.
[38,9] Aduersus quae legati, et quia grauia erant, et quia suorum animos indomitos
ac mutabiles nouerant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam
atque etiam, quid agendum esset, re integra praetorem et principes consulerent.
Clamore et iurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcumque pacem referre
iussi, cum redirent Ambraciam, Acarnanum insidiis prope uiam positis, cum quibus
bellum erat, circumuenti Thyrreum custodiendi deducuntur. Haec mora iniecta est
paci, cum iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad deprecandum pro iis
uenerant, apud consulem essent. Amynander quoque Athamanum rex fide accepta
uenerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe, ubi maiorem partem temporis
exulauerat, quam pro Aetolis sollicitus. Per hos certior factus consul de casu
legatorum adduci eos a Thyrreo iussit; quorum post aduentum agi coeptum est de
pace. Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses
compelleret ad deditionem. {ad} id cum per colloquia principum succedens murum
parum proficeret, postremo consulis permissu ingressus urbem partim consilio
partim precibus euicit, ut permitterent se Romanis. Et Aetolos C- Valerius,
Laeuini filius, qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, consulis frater
matre eadem genitus, egregie adiuuit. Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum
auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas. Dein {Aetolis condiciones
pacis dictae:} quingenta Euboica ut darent talenta, ex quibus ducenta
praesentia, trecenta per annos sex pensionibus aequis; captiuos perfugasque
redderent Romanis; urbem ne quam formulae sui iuris facerent, quae post id
tempus, quo T- Quinctius traiecisset in Graeciam, aut ui capta ab Romanis esset
aut uoluntate in amicitiam uenisset; Cephallania insula ut extra ius foederis
esset. Haec quamquam spe ipsorum aliquanto leuiora erant, petentibus Aetolis, ut
ad concilium referrent, permissum est. Parua disceptatio de urbibus tenuit, quae
cum sui iuris aliquando fuissent, auelli uelut a corpore suo aegre patiebantur;
ad unum omnes tamen accipi pacem iusserunt. Ambracienses coronam auream consuli
centum et quinquaginta pondo dederunt. Signa aenea marmoreaque et tabulae
pictae, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae
regionis eius urbes erant, sublata omnia auectaque; nihil praeterea tactum
uiolatumue.
[38,10] Profectus ab Ambracia consul in mediterranea Aetoliae ad Argos
Amphilochium - uiginti duo milia ab Ambracia abest - castra posuit. Eo tandem
legati Aetoli mirante consule, quod morarentur, uenerunt. Inde, postquam
approbasse pacem concilium Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum
permissoque, ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent, dato, qui simul cum
iis proficisceretur, C- Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit.
Praeoccupatas auris animosque principum Romae criminibus Philippi inuenerunt,
qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi
querens, praesidiaque sua, postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum,
auerterat senatum ab audiendis precibus eorum. Rhodii tamen et Athenienses cum
silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon Hicesiae filius eloquentia etiam
dicitur mouisse; qui uulgata similitudine, mari tranquillo, quod uentis
concitaretur, aequiperando multitudinem Aetolorum, usus, cum in fide Romanae
societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat; postquam
flare ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas et Damocritus coepissent,
tum illam tempestatem coortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum
intulisset.
[38,11] Diu iactati Aetoli tandem, ut condiciones pacis conuenirent, effecerunt.
Fuerunt autem hae: 'imperium maiestatemque populi Romani gens Aetolorum
conseruato sine dolo malo; ne quem exercitum, qui aduersus socios amicosque
eorum ducetur, per fines suos transire sinito, neue ulla ope iuuato; hostis
eosdem habeto quos populus Romanus, armaque in eos ferto, bellumque pariter
gerito; perfugas fugitiuos captiuos reddito Romanis sociisque, praeterquam si
qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, aut si qui eo tempore ex iis
capti sunt, qui tum hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana Aetoli
essent; aliorum qui comparebunt intra dies centum Corcyraeorum magistratibus
sine dolo malo tradantur; qui non comparebunt, quando quisque eorum primum
inuentus erit, reddatur; obsides quadraginta arbitratu consulis Romanis dato ne
minores duodecim annorum neu maiores quadraginta, obses ne esto praetor,
praefectus equitum, scriba publicus, neu quis, qui ante obses fuit apud Romanos;
Cephallania extra pacis leges esto.' De pecuniae summa, quam penderent,
pensionibusque eius nihil ex eo, quod cum consule conuenerat, mutatum; pro
argento si aurum dare mallent, darent, conuenit, dum pro argenteis decem aureus
unus ualeret. 'Quae urbes, qui agri, qui homines Aetolorum iuris aliquando
fuerunt, qui eorum T- Quinctio Cn- Domitio consulibus postue eos consules aut
armis subacti aut uoluntate in dicionem populi Romani uenerunt, ne quem eorum
Aetoli recepisse uelint; Oeniadae cum urbe agrisque Acarnanum sunto.' His
legibus foedus ictum cum Aetolis est.
[38,12] Eadem non aestate solum, sed etiam iisdem prope diebus, quibus haec a M-
Fuluio consule in Aetolia gesta sunt, consul alter Cn- Manlius in Gallograecia
bellum gessit, quod nunc ordiri pergam. Vere primo Ephesum consul uenit,
acceptisque copiis ab L- Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites
habuit, qua collaudata uirtute eorum, quod cum Antiocho uno proelio
debellassent, adhortatus eos {ad} nouum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et
auxiliis iuuissent Antiochum, et adeo indomita haberent ingenia, ut nequiquam
Antiochus emotus ultra iuga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum,
de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit. Laeti milites cum frequenti
adsensu consulem audiuerunt, partem uirium Antiochi fuisse Gallos credentes;
rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore. Eumenen haud
in tempore abesse - Romae tum erat - credere consul, gnarum locorum hominumque,
et cuius interesset frangi Gallorum opes. Attalum igitur fratrem eius accersit a
Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque
operam domum ad comparandum dimittit. Paucos post dies profecto ab Epheso
consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque
quingentis, Athenaeo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis
custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat. Consul collaudato iuuene
cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia uado superari
amnis non poterat et contrahendae naues erant ad exercitum traiciendum.
Transgressi Maeandrum ad Hieran Comen peruenerunt.
[38,13] Fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes uersibus haud inconditis
dare uates dicuntur. Hinc alteris castris ad Harpasum flumen uentum est, quo
legati ab Alabandis uenerunt, ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut
auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. Eodem et Athenaeus, Eumenis et
Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone uenit; mille pedites
mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. Consul tribuno militum
misso cum modica manu castellum ui cepit, captum Alabandensibus reddit. Ipse
nihil uia degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra. Huius
amnis fontes Celaenis oriuntur. Celaenae urbs caput quondam Phrygiae fuit;
migratum inde haud procul ueteribus Celaenis, nouaeque urbi Apameae nomen
inditum ab Apama sorore Seleuci regis. Et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri
fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque ita tenet, Celaenis Marsyan cum
Apolline tibiarum cantu certasse. Maeander ex arce summa Celaenarum ortus, media
urbe decurrens, per Caras primum, deinde Ionas in sinum maris editur, qui inter
Prienen et Miletum est. Ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi
filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum uenit. Parua
disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum
Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat. Discussa ea quoque est
constantia consulis, qui misso tribuno edixit, ne Romani milites acciperent,
priusquam Attali auxilia accepissent. Inde ad Gordiutichos quod uocant processum
est. Ex eo loco ad Tabas tertiis castris peruentum. In finibus Pisidarum posita
urbs est, in ea parte, quae uergit ad Pamphylium mare. Integris uiribus regionis
eius feroces ad bellandum habebat uiros. Tum quoque equites in agmen Romanum
eruptione facta haud modice primo impetu turbauere; deinde ut apparuit nec
numero se nec uirtute pares esse, in urbem compulsi ueniam erroris petebant,
dedere urbem parati. Quinque et uiginti talenta argenti et decem milia medimnum
tritici imperata; ita in deditionem accepti.
[38,14] Tertio inde die ad Casum amnem peruen tum; inde profecti Erizam urbem primo
impetu ceperunt. Ad Thabusion castellum imminens flumini Indo uentum est, cui
fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus. Haud procul a Cibyra aberant, nec
legatio ulla a Moagete, tyranno ciuitatis eius, homine ad omnia infido atque
importuno, ueniebat. Ad temptandum eius animum C- Heluium cum quattuor milibus
peditum et quingentis equitibus consul praemittit. Huic agmini iam finis
ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere;
orabant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in
corona aurea quindecim talenta adferebant. Heluius integros a populatione agros
seruaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit. Quibus eadem referentibus
consul 'neque Romani' inquit 'bonae uoluntatis ullum signum erga nos tyranni
habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, ut de poena eius magis quam de
amicitia nobis cogitandum sit.' Perturbati hac uoce legati nihil aliud petere,
quam ut coronam acciperet ueniendique ad eum tyranno potestatem et copiam
loquendi ac purgandi se faceret. Permissu consulis postero die in castra
tyrannus uenit, uestitus comitatusque uix ad priuati modice locupletis habitum,
et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae
dicionis egestatem querentis. Erant autem sub eo praeter Cibyram Sylleum et ad
Limnen quae appellatur. Ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et uiginti
talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur. 'Enimuero' inquit
consul 'ferri iam ludificatio ista non potest. Parum est non erubuisse absentem,
cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia.
Quinque et uiginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? Quingenta ergo talenta
nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.' Hac
denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae. Et
paulatim illiberali adiectione nunc per cauillationem, nunc precibus et
simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. Adiecta decem milia medimnum
frumenti. Haec omnia intra sex dies exacta.
[38,15] A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem
amnem posuit castra. Postero die {et} praeter Caralitin paludem agmen ductum; ad
Madamprum manserunt. Inde progredientibus ab Lago, proxima urbe, metu incolae
fugerunt; uacuum hominibus et refertum rerum omnium copia oppidum diripuerunt.
Inde ad Lysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatum amnem progressi.
Termessenses eo tempore Isiondensium arcem urbe capta oppugnabant. Inclusi, cum
alia spes auxilii nulla esset, legatos ad consulem orantes opem miserunt: cum
coniugibus ac liberis in arce inclusos se mortem in dies, aut ferro aut fame
patiendam, expectare. Volenti consuli causa in Pamphyliam deuertendi oblata est.
Adueniens obsidione Isiondensis exemit; Termesso pacem dedit quinquaginta
talentis argenti acceptis; item Aspendiis ceterisque Pamphyliae populis. Ex
Pamphylia rediens ad fluuium Taurum primo die, postero ad Xylinen quam uocant
Comen posuit castra. Profectus inde continentibus itineribus ad Cormasa urbem
peruenit. Darsa proxima urbs erat; eam metu incolarum desertam, plenam omnium
rerum copia inuenit. Progredienti praeter paludes legati ab Lysinoe dedentes
ciuitatem uenerunt. Inde in agrum Sagalassenum, uberem fertilemque omni genere
frugum, uentum est. Colunt Pisidae, longe optimi bello regionis eius. Cum ea res
animos fecit, tum agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter paucas
munitae urbis. Consul, quia nulla legatio ad finem praesto fuerat, praedatum in
agros misit. Tum demum fracta pertinacia est, ut ferri agique res suas uiderunt;
legatis missis pacti quinquaginta talentis et uiginti milibus medimnum tritici,
uiginti hordei, pacem impetrauerunt. Progressus inde ad Rhotrinos fontes ad
uicum, quem Acoridos Comen uocant, posuit castra. Eo Seleucus ab Apamea postero
die uenit. Aegros inde et inutilia impedimenta cum Apameam dimisisset, ducibus
itinerum ab Seleuco acceptis profectus eo die in Metropolitanum campum, postero
die Dynias Phrygiae processit. Inde Synnada uenit, metu omnibus circa oppidis
desertis. Quorum praeda iam graue agmen trahens uix quinque milium die toto
itinere perfecto ad Beudos, quod uetus appellant, peruenit. Ad Anabura inde, et
altero die ad Alandri fontes, tertio ad Abbassium posuit castra. Ibi plures dies
statiua habuit, quia peruentum erat ad Tolostobogiorum fines.
[38,16] Galli, magna hominum uis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam gentem,
per quas ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos peruenerunt.
Ibi seditio orta est; ad uiginti milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis
secessione facta a Brenno in Thraeciam iter auertunt. Vbi cum resistentibus
pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo Byzantium cum peruenissent,
aliquamdiu oram Propontidis, uectigalis habendo regionis eius urbes,
obtinuerunt. Cupido inde eos in Asiam transeundi, audientis ex propinquo, quanta
ubertas eius terrae esset, cepit; et Lysimachia fraude capta Chersonesoque omni
armis possessa ad Hellespontum descenderunt. Ibi uero exiguo diuisam freto
cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad
Antipatrum praefectum eius orae de transitu mittebant. Quae res cum lentius spe
ipsorum traheretur, alia rursus noua inter regulos seditio orta est. Lonorius
retro, unde uenerat, cum maiore parte hominum repetit Byzantium; Lutarius
Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas
tectas naues et tris lembos adimit. Iis alios atque alios dies noctesque
trauehendo intra paucos dies omnis copias traicit. Haud ita multo post Lonorius
adiuuante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio transmisit. Coeunt deinde in unum
rursus Galli et auxilia Nicomedi dant aduersus Ziboetam, tenentem partem
Bithyniae, gerenti bellum. Atque eorum maxime opera deuictus Ziboeta est,
Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit. Profecti ex Bithynia in Asiam
processerunt. Non plus ex uiginti milibus hominum quam decem armata erant. Tamen
tantum terroris omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas
adissent quasque non adissent, pariter ultimae propinquis, imperio parerent.
Postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tris partis,
qua cuique populorum suorum uectigalis Asia esset, diuiserunt. Trocmis
Hellesponti ora data; Tolostobogii Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea
Asiae sortiti sunt. Et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant, sedem autem
ipsi sibi circa Halyn flumen cepere. Tantusque terror eorum nominis erat,
multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque ad postremum reges
stipendium dare non abnuerent. Primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater
regis Eumenis; audacique incepto praeter opinionem omnium adfuit fortuna, et
signis collatis superior fuit. Non tamen ita infregit animos eorum, ut
absisterent imperio; eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt.
Tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent,
Romanum exercitum ad se non peruenturum.
[38,17] Cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis eius, quia bellum gerendum
erat, pro contione milites in hunc maxime modum adlocutus est consul: 'non me
praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt gentium Gallos fama belli
praestare. Inter mitissimum genus hominum ferox natio peruagata bello prope
orbem terrarum sedem cepit. Procera corpora, promissae et rutilatae comae, uasta
scuta, praelongi gladii; ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et
tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum
crepitus, omnia de industria composita ad terrorem. Sed haec, quibus insolita
atque insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant; Romanis Gallici tumultus
adsueti, etiam uanitates notae sunt. Semel primo congressu ad Aliam eos olim
fugerunt maiores nostri; ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum
consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto
orbe terrarum acti sunt. Iam usu hoc cognitum est: si primum impetum, quem
feruido ingenio et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et
lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit,
animos sol puluis sitis, ut ferrum non admoueas, prosternunt. Non legionibus
legiones eorum solum experti sumus, sed uir unus cum uiro congrediendo T-
Manlius, M- Valerius, quantum Gallicam rabiem uinceret Romana uirtus, docuerunt.
Iam M- Manlius unus agmine scandentis in Capitolium detrusit Gallos. Et illis
maioribus nostris cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat; hi iam
degeneres sunt, mixti, et Gallograeci uere, quod appellantur; sicut in frugibus
pecudibusque non tantum semina ad seruandam indolem ualent, quantum terrae
proprietas caelique, sub quo aluntur, mutat. Macedones, qui Alexandriam in
Aegypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum
colonias habent, in Syros Parthos Aegyptios degenerarunt; Massilia, inter Gallos
sita, traxit aliquantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex Spartana dura
illa et horrida disciplina mansit? {Est} generosius, in sua quidquid sede
gignitur; insitum alienae terrae in id, quo alitur, natura uertente se,
degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi
cecidistis, uictos uictores, caedetis. Magis uereor, ne parum inde gloriae, quam
ne nimium belli sit. Attalus eos rex saepe fudit fugauitque. Nolite existimare
beluas tantum recens captas feritatem illam siluestrem primo seruare, dein, cum
diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem
naturam esse. Eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum auique fuerunt?
Extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Paeoniam
inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras
ceperunt. Duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia omnium
rerum saginaret. Vberrimo agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis
omnis illa, cum qua uenerant, mansuefacta est feritas. Vobis mehercule, Martiis
uiris, cauenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae: tantum hae
peregrinae uoluptates ad extinguendum uigorem animorum possunt; tantum contagio
disciplinae morisque accolarum ualet. Hoc tamen feliciter euenit, quod sicut uim
aduersus uos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum
qua uenerunt, bellique gloriam uictores eandem inter socios habebitis, quam si
seruantis anticum specimen animorum Gallos uicissetis.'
[38,18] Contione dimissa missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et
in Eumenis manserat amicitia et negauerat Antiocho aduersus Romanos auxilia,
castra mouit. Primo die ad Alandrum flumen, postero ad uicum quem uocant Tyscon
uentum. Eo legati Oroandensium cum uenissent amicitiam petentes, ducenta talenta
his sunt imperata, precantibusque, ut domum renuntiarent, potestas facta. Ducere
inde exercitum consul ad Pliten intendit; deinde ad Alyattos castra posita. Eo
missi ad Eposognatum redierunt, et legati reguli orantes, ne Tectosagis bellum
inferret; ipsum in eam gentem iturum Eposognatum persuasurumque, ut imperata
faciant. Data uenia regulo, duci inde exercitus per Axylon quam uocant terram
coeptus. Ab re nomen habet: non ligni modo quicquam, sed ne spinas quidem aut
ullum aliud alimentum fert ignis; fimo bubulo pro lignis utuntur. Ad Cuballum,
Gallograeciae castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu
hostium equites, nec turbarunt tantum Romanas stationes repente inuecti, sed
quosdam etiam occiderunt. Qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus
repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugauitque Gallos et aliquot
fugientis occidit. Inde consul, ut qui iam ad hostis peruentum cerneret,
explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat. Et continentibus
itineribus cum ad Sangarium flumen uenisset, pontem, quia uado nusquam transitus
erat, facere instituit. Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur
ad Bithyniam Tymbri fluuio; inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur
et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam
quod piscium accolis ingentem uim praebet. Transgressis ponte perfecto flumen
praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus
suis, uaticinantes fanatico carmine deam Romanis uiam belli et uictoriam dare
imperiumque eius regionis. Accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso
loco posuit. Postero die ad Gordium peruenit. Id haud magnum quidem oppidum est,
sed plus quam mediterraneum celebre et frequens emporium. Tria maria pari ferme
distantia interuallo habet, ad Hellespontum, ad Sinopen, et alterius orae
litora, qua Cilices maritimi colunt; multarum magnarumque praeterea gentium
finis contigit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere. Id
tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium
inuenerunt. Ibi statiua habentibus legati ab Eposognato uenerunt nuntiantes
profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequi impetrasse; ex campestribus uicis
agrisque frequentes demigrare et cum coniugibus ac liberis, quae ferre atque
agere possint, prae se agentis portantisque Olympum montem petere, ut inde armis
locorumque situ sese tueantur.
[38,19] Certiora postea Oroandensium legati attulerunt, Tolostobogiorum ciuitatem
Olympum montem cepisse; diuersos Tectosagos alium montem, Magaba qui dicatur,
petisse; Trocmos coniugibus ac liberis apud Tectosagos depositis armatorum
agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre. Erant autem tunc trium populorum
reguli Ortiago et Combolomarus et Gaulotus. Iis haec maxime ratio belli sumendi
fuerat, quod cum montes editissimos regionis eius tenerent, conuectis omnibus,
quae ad usum quamuis longi temporis sufficerent, taedio se fatigaturos hostem
censebant: nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos, et, si
conarentur, uel parua manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in
radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos. Et cum ipsa
altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta uerticibus iis,
quos insederant, circumiecere. Minima apparatus missilium telorum cura fuit,
quod saxa adfatim praebituram asperitatem ipsam locorum credebant.
[38,20] Consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram
praeceperat animo, ingentem uim pilorum, uelitarium hastarum, sagittarum
glandisque et modicorum, qui funda mitti possent, lapidum parauerat,
instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme
milibus castra locat. Postero die cum quadringentis equitibus et Attalo
progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum uisendum equites
hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam auerterunt; occisi quoque
pauci fugientium, uulnerati plures. Tertio die cum omnibus ad loca exploranda
profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumuectus
montem, animaduertit meridiana regione terrenos et placide accliues ad quendam
finem colles esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus
ferme aliis inuiis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo
difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestiuo occasu. Haec contemplatus eo die
sub ipsis radicibus posuit castra; postero, sacrificio facto, cum primis hostiis
litasset, trifariam exercitum diuisum ducere ad hostem pergit. Ipse cum maxima
parte copiarum, qua aequissimum aditum praebebat mons, ascendit; L- Manlium
fratrem ab hiberno ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet; si
qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque
inexsuperabilibus uim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini
coniungi; C- Heluium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde
ab occasu aestiuo erigere agmen. Et Attali auxilia trifariam aequo numero
diuisit, secum esse ipsum iuuenem iussit. Equitatum cum elephantis in proxima
tumulis planitie reliquit; edictum praefectis, ut intenti, quid ubique geratur,
animaduertant opemque ferre, quo postulet res, possint.
[38,21] Galli {et} ab duobus lateribus satis fidentes inuia esse, ab ea parte, quae
in meridiem uergeret, ut armis clauderent uiam, quattuor milia fere armatorum ad
tumulum imminentem uiae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se
rati ueluti castello iter impedituros. Quod ubi Romani uiderunt, expediunt sese
ad pugnam. Ante signa modico interuallo uelites eunt et ab Attalo Cretenses
sagittarii et funditores et Tralli {et} Thraeces; signa peditum ut per arduum,
leni gradu ducuntur, ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum uitarent,
pede collato non uiderentur pugnaturi. Missilibus ex interuallo loci proelium
commissum est, primo par, Gallos loco adiuuante, Romanos uarietate et copia
telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat. Scuta longa ceterum ad
amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. Nec
tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret,
nullus usus erat. Saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique
temere trepidanti ad manum uenisset, {et} ut insueti, nec arte nec uiribus
adiuuantes ictum, utebantur. Sagittis glande iaculis incauti {et} ab omni parte
configebantur nec, quid agerent, ira et pauore occaecatis animis cernebant, et
erant deprensi genere pugnae, in quod minime apti sunt. Nam quemadmodum
comminus, ubi in uicem pati et inferre uulnera licet, accendit ira animos eorum,
ita, ubi ex occulto et procul leuibus telis uulnerantur, nec, quo ruant caeco
impetu, habent, uelut ferae transfixae in suos temere incurrunt. Detegebat
uulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quae
numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur,
et foediores patebant plagae, et candor corporum magis sanguine atro
maculabatur. Sed non tam patentibus plagis mouentur; interdum insecta cute, ubi
latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; iidem, cum
aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui uulnere in speciem urit, et
scrutantis, qua euellant, telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam
paruae perimentis uersi pestis prosternunt corpora humi, sicut tum passim
procumbebant; alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus
uenerant, gladiis a uelitibus trucidabantur. Hic miles tripedalem parmam habet
et in dextera hastas, quibus eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus;
quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laeuam hastis stringit gladium.
Pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab leui armatura superatos se
uiderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pauoris et
tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta
esset. Romanos uictores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.
[38,22] Sub idem tempus L- Manlius et C- Heluius, cum, quoad uiam colles obliqui
dederunt, escendissent, postquam ad inuia uentum est, flexere iter in partem
montis, quae una habebat iter, et sequi consulis agmen modico uterque interuallo
uelut ex composito coeperunt, quod primo optimum factu fuisset, in id
necessitate ipsa compulsi; subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo
saepe usui fuerunt, ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et
integri pugnam excipiant. Consul, postquam ad tumulos ab leui armatura captos
prima signa legionum peruenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem
iubet; simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat, et, cum leuis
armatura proelium tale ediderit, quid ab legionibus, quid ab iustis armis, quid
ab animis fortissimorum militum expectari? Castra illis capienda esse, in quae
compulsus ab leui armatura hostis trepidet. Praecedere tamen iubet leuem
armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut missilia
sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat. Iam castris
appropinquabant; et Galli, ne parum se munimenta sua tegerent, armati pro uallo
constiterant. Obruti deinde omni genere telorum, cum, quo plures atque densiores
erant, eo minus uani quicquam intercideret teli, intra uallum momento temporis
compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis. In
multitudinem compulsam in castra uis ingens missilium telorum coniciebatur, et
uulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus
significabat. In eos, qui portas stationibus suis clauserant, legionum
antesignani pila coniecerunt. Iis uero non uulnerabantur, sed transuerberatis
scutis plerique inter se conserti haerebant; nec diutius impetum Romanorum
sustinuerunt.
[38,23] Patentibus iam portis, priusquam irrumperent uictores, fuga e castris
Gallorum in omnis partes facta est. Ruunt caeci per uias, per inuia; nulla
praecipitia saxa, nullae rupes obstant; nihil praeter hostem metuunt; itaque
plerique, praecipites per uastam altitudinem prolapsi, {contusi} aut debilitati
exanimantur. Consul captis castris direptione praedaque abstinet militem; sequi
pro se quemque et instare et perculsis pauorem addere iubet. Superuenit et
alterum cum L- Manlio agmen; nec eos castra intrare sinit; protinus ad
persequendos hostis mittit, et ipse paulo post tradita captiuorum custodia
tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pauore quam plurimi
caesi forent aut capti. Egresso consule C- Heluius cum tertio agmine aduenit,
nec continere suos ab direptione castrorum ualuit, praedaque eorum, iniquissima
sorte, qui pugnae non interfuerant, facta est. Equites diu ignari et pugnae et
uictoriae suorum steterunt; deinde et ipsi, quantum equis subire poterant,
sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere. Numerus
interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnis amfractus montium
fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inuiis in profundae altitudinis
conualles delapsa est, pars in siluis uepribusque occisa. Claudius, qui bis
pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum auctor est caesa,
Ualerius Antias, qui magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus
decem milia. Numerus captiuorum haud dubie milia quadraginta expleuit, quia
omnis generis aetatisque turbam secum traxerant demigrantium magis quam in
bellum euntium modo. Consul armis hostium {in} uno concrematis cumulo ceteram
praedam conferre omnis iussit, et aut uendidit, quod eius in publicum redigendum
erat, aut cum cura, ut quam aequissima esset, per milites diuisit. Laudati
quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito quisque, ante omnis Attalus
summo ceterorum adsensu; nam singularis eius iuuenis cum uirtus et industria in
omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.
[38,24] Supererat bellum integrum cum Tectosagis. Ad eos profectus consul tertiis
castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, peruenit, unde hostes paulo plus
decem milia aberant. Vbi cum statiua essent, facinus memorabile a captiua factum
est. Orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures captiuos;
cui custodiae centurio praeerat et libidinis et auaritiae militaris. Is primo
animum temptauit; quem cum abhorrentem a uoluntario uideret stupro, corpori,
quod seruum fortuna erat, uim fecit. Deinde ad leniendam indignitatem iniuriae
spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam. Certo
auri pondere pactus, ne quem suorum conscium haberet, ipsi permittit, ut, quem
uellet, unum ex captiuis nuntium ad suos mitteret. Locum prope flumen
constituit, quo duo ne plus necessarii captiuae cum auro uenirent nocte
insequenti ad eam accipiendam. Forte ipsius mulieris seruus inter captiuos
eiusdem custodiae erat. Hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio
educit. Nocte insequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum et
centurio cum captiua uenit. Vbi cum aurum ostenderent, quod summam talenti
Attici - tanti enim pepigerat - expleret, mulier lingua sua, stringerent ferrum et
centurionem pensantem aurum occiderent, imperauit. Iugulati praecisum caput ipsa
inuolutum ueste ferens ad uirum Orgiagontem, qui ab Olympo domum refugerat,
peruenit; quem priusquam complecteretur, caput centurionis ante pedes eius
abiecit, mirantique, cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam
muliebre esset, et iniuriam corporis et ultionem uiolatae per uim pudicitiae
confessa uiro est, aliaque, ut traditur, sanctitate et grauitate uitae huius
matronalis facinoris decus ad ultimum conseruauit.
[38,25] Ancyram in statiua oratores Tectosagum ad consulem uenerunt petentes, ne
ante {ab Ancyra} castra moueret, quam collocutus cum suis regibus esset: nullas
condiciones pacis iis non bello fore potiores. Tempus in posterum diem
constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est
uisus. Quo cum consul ad tempus cum praesidio quingentorum equitum uenisset nec
ullo Gallorum ibi uiso regressus in castra esset, oratores idem redeunt,
excusantes religione obiecta uenire reges non posse; principes gentis, per quos
aeque res transigi posset, uenturos. Consul se quoque Attalum missurum dixit. Ad
hoc colloquium utrimque uentum est. Trecentos equites Attalus praesidii causa
cum adduxisset, iactatae sunt pacis condiciones; finis rei quia absentibus
ducibus imponi non poterat, conuenit, uti consul regesque eo loco postero die
congrederentur. Frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus,
donec res suas, quibus periclitari nolebant, cum coniugibus et liberis trans
Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto aduersus
colloquii fraudem, insidiabantur. Mille ad eam rem ex omni numero audaciae
expertae delegerunt equites; et successisset fraudi, ni pro iure gentium, cuius
uiolandi consilium initum erat, stetisset fortuna. Pabulatores lignatoresque
Romani in eam partem, in qua colloquium futurum erat, ducti sunt, tutius id
futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri
erant hosti oppositum; suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum
equitum posuerunt. Consul, adfirmante Attalo uenturos reges et transigi rem
posse, profectus e castris, cum eodem quo antea praesidio equitum quinque milia
fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis
cum impetu hostili uidet Gallos uenientis. Constituit agmen, et expedire tela
animosque equitibus iussis primo constanter initium pugnae excepit nec cessit;
dein, cum praegrauaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum
ordinibus coepit; postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus
conseruandis praesidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt. Tum uero
instare dissipatis Galli et caedere; magnaque pars oppressa foret, ni statio
pabulatorum, sescenti equites occurrissent. Ii procul clamore pauido suorum
audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt.
Itaque uersa extemplo fortuna est, uersus a uictis in uictores terror. Et primo
impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obuius
hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia
recentibus equis Romani fessos sequebantur. Pauci ergo effugerunt; captus est
nemo maior multo pars per fidem uiolati colloquii poenas morte luerunt. Romani
ardentibus ira animis postero die omnibus copiis ad hostem perueniunt.
[38,26] Biduum natura montis per se ipsum exploranda, ne quid ignoti esset,
absumpsit consul; tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset,
in quattuor partes diuisas copias educit, duas, ut medio monte duceret, duas ab
lateribus, ut aduersus cornua Gallorum erigeret. Hostium quod roboris erat,
Tectosagi et Trocmi, mediam tenebant aciem, milia hominum quinquaginta;
equitatum, quia equorum nullus erat inter inaequales rupes usus, ad pedes
deductum, decem milia hominum, ab dextro locauerunt cornu; Ariarathis Cappadoces
et Morzi auxiliares in laeuo quattuor ferme milium numerum explebant. Consul,
sicut in Olympo monte, prima in acie locata leui armatura, telorum omnis generis
ut aeque magna uis ad manum esset, curauit. Vbi appropinquarunt, omnia eadem
utrimque, quae fuerant in priore proelio, erant praeter animos et uictoribus ab
re secunda auctos et hostibus {fractos}, quia, etsi non ipsi uicti erant, suae
gentis hominum cladem pro sua ducebant. Itaque a paribus initiis coepta res
eundem exitum habuit. Velut nubes leuium telorum coniecta obruit aciem Gallorum.
Nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne nudarent undique corpus ad
ictus, audebant, et stantes, quo densiores erant, hoc plura, uelut destinatum
petentibus, uulnera accipiebant. Consul iam per se turbatis si legionum signa
ostendisset, uersuros extemplo in fugam omnis ratus receptis inter ordines
uelitibus et alia turba auxiliorum aciem promouit.
[38,27] Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhaerentia corporibus
gerentes tela fessique et stando et uulneribus ne primum quidem impetum et
clamorem Romanorum tulerunt. Fuga ad castra inclinauit; sed pauci intra
munimenta sese recepere; pars maior dextra laeuaque praelati, qua quemque
impetus tulit, fugerunt. Victores usque ad castra secuti ceciderunt terga;
deinde in castris cupiditate praedae haeserunt, nec sequebatur quisquam. In
cornibus Galli diutius steterunt, quia serius ad eos peruentum est; ceterum ne
primum quidem coniectum telorum tulerunt. Consul quia ingressos in castra ab
direptione abstrahere non poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad
sequendos hostis misit. Per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia
hominum in fuga - nam pugna nulla fuit - ceciderunt; reliqui flumen Halyn
traiecerunt. Romanorum pars magna ea nocte in castris hostium mansit; ceteros in
sua castra consul reduxit. Postero die captiuos praedamque recensuit, quae tanta
fuit, quantam auidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per
multos annos tenuisset, coaceruare potuit. Galli ex dissipata passim fuga in
unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus,
oratores de pace ad consulem miserunt. Eos Manlius Ephesum uenire iussit;
ipse - iam enim medium autumni erat - locis gelidis propinquitate Tauri montis
excedere properans uictorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.
[38,28] Dum haec in Asia geruntur, in ceteris prouinciis tranquillae res fuerunt.
Censores Romae T- Quinctius Flamininus et M- Claudius Marcellus senatum
legerunt; princeps in senatu tertium lectus P- Scipio Africanus; quattuor soli
praeteriti sunt, nemo curuli usus honore. Et in equitatu recensendo mitis
admodum censura fuit. Substructionem super Aequimelium in Capitolio et uiam
silice sternendam a porta Capena ad Martis locauerunt. Campani, ubi censerentur,
senatum consuluerunt; decretum, uti Romae censerentur. Aquae ingentes eo anno
fuerunt; Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundauit. Ab Cn-
Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M- Fuluius
perdomitis Aetolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa ciuitates insulae
misit percontatum, utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent.
Metus ad omnes ualuit, ne deditionem recusarent. Obsides inde imperatos pro
uiribus inopes populi --- uicenos autem Cranii et Palenses et Samaei dederunt.
Insperata pax Cephallaniae adfulserat, cum repente una ciuitas, incertum quam ob
causam, Samaei desciuerunt. Quia opportuno loco urbs posita esset, timuisse se
aiebant, ne demigrare cogerentur ab Romanis. Ceterum ipsine sibi eum finxerint
metum et timore uano quietum excitauerint malum, an iactata sermonibus res apud
Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est, nisi quod datis iam obsidibus
repente portas clauserunt et ne suorum quidem precibus - miserat enim sub muros
consul ad temptandam misericordiam parentium populariumque - desistere ab incepto
uoluerunt. Oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs
est. Apparatum omnem tormentorum machinarumque trauectum ab Ambraciae
oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant, inpigre milites perfecerunt.
Duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.
[38,29] Nec ab Samaeis quicquam, quo aut opera aut hostis arceri posset,
praetermissum est. Duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper
iuxta ualidum pro diruto nouum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis
nunc in opera hostium, nunc in stationes; et plerumque his proeliis superiores
erant. Vna ad coercendos inuenta, haud magna memoratu, res est. Centum
funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti. A pueris ii more quodam gentis
saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare
apertum incessentes exercebantur. Itaque longius certiusque et ualidiore ictu
quam Baliaris funditor eo telo usi sunt. Et est non simplicis habenae, ut
Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis
duratum, ne fluxa habena uolutetur in iactu glans, sed librata cum sederit,
uelut neruo missa excutiatur. Coronas modici circuli magno ex interuallo loci
adsueti traicere non capita solum hostium uulnerabant, sed quem locum
destinassent oris. Hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neue tam
audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos, ut parumper
abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantis quiete spectarent. Quattuor
menses obsidionem Same sustinuit. Cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent
aut uulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus et animis essent,
Romani nocte per arcem, quam Cyneatidem uocant - nam urbs in mare deuexa in
occidentem uergit - , muro superato in forum peruenerunt. Samaei postquam captam
partem urbis ab hostibus senserunt, cum coniugibus ac liberis in maiorem
refugerunt arcem. Inde postero die dediti direpta urbe sub corona omnes
uenierunt.
[38,30] Consul compositis rebus Cephallaniae, praesidio Samae imposito, in
Peloponnesum iam diu accersentibus Aegiensibus maxime ac Lacedaemoniis traiecit.
Aegium a principio Achaici concilii semper conuentus gentis indicti sunt, seu
dignitati urbis id seu loci opportunitati datum est. Hunc morem Philopoemen eo
primum anno labefactare conatus legem parabat ferre, ut in omnibus ciuitatibus,
quae Achaici concilii essent, in uicem conuentus agerentur. Et sub ad uentum
consulis damiurgis ciuitatium, qui summus est magistratus, Aegium euocantibus
Philopoemen - praetor tum erat - Argos conuentum edixit. Quo cum appareret omnes
ferme conuenturos, consul quoque, quamquam Aegiensium fauebat causae, Argos
uenit; ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto
destitit. Lacedaemonii deinde eum in sua certamina auerterunt. Sollicitam eam
ciuitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicae orae
castellis, quae omnis adempta erat, habitabant. Id aegre patientes Lacedaemonii,
ut aliqua liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam alioue quo mitterent
legatos, simul ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios
usus esset, nocte adorti uicum maritimum nomine Lan improuiso occupauerunt.
Vicani quique ibi exules habitabant primo inopinata re territi sunt; deinde sub
lucem congregati leui certamine expulerunt Lacedaemonios. Terror tamen omnem
maritimam oram peruasit, legatosque communiter et castella omnia uicique et
exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achaeos miserunt.
[38,31] Philopoemen praetor, iam inde ab initio exulum causae {et} amicus, et
auctor semper Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum, concilium
querentibus dedit, decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achaeorum
tutelamque T- Quinctius et Romani Laconicae orae castella et uicos tradidissent,
et, cum abstinere iis ex foedere Lacedaemonii deberent, Las uicus oppugnatus
esset, caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi
dederentur Achaeis, uiolatum uideri foedus. Ad exposcendos eos legati extemplo
Lacedaemonem missi sunt. Id imperium adeo superbum et indignum Lacedaemoniis
uisum est, ut, si antiqua ciuitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo
capturi fuerint. Maxime autem consternauit eos metus, si semel primis imperiis
oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen,
exulibus Lacedaemonem traderet. Furentes igitur ira triginta hominibus ex
factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat,
interfectis decreuerunt renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo
Cephallaniam mittendos, qui consuli M- Fuluio quique Romanis Lacedaemonem
dederent orarentque eum, ut ueniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem in
fidem dicionemque populi Romani accipiendam.
[38,32] Id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium ciuitatium, quae eius concilii
erant, consensu bellum Lacedaemoniis indictum est. Ne extemplo gereretur, hiems
impediit; incursionibus tamen paruis, latrocinii magis quam belli modo, non
terra tantum sed etiam nauibus a mari fines eorum uastati. Hic tumultus consulem
Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedaemonii ad
disceptandum acciti. Magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui
consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fouendo incerta respondisset,
una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos
misissent, finem imposuit. Vtrimque legatio missa Romam est. Exules quoque
Lacedaemoniorum suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt. Diophanes et
Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt, qui,
dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se conuenientis orationes
habuerunt. Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime
controuersias inter Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse; Lycortas ex
praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis ex foedere ac legibus suis, quae
decressent, agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores
essent, praestarent. Magnae auctoritatis apud Romanos tum gens Achaeorum erat;
nouari tamen nihil de Lacedaemoniis placebat. Ceterum responsum ita perplexum
fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, et Lacedaemonii non
omnia concessa iis interpretarentur. Hac potestate immodice Achaei ac superbe
usi sunt. Philopoemeni continuatur magistratus.
[38,33] Qui ueris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedaemoniorum posuit,
legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et ciuitatem in pace
futuram, si id fecisset, pollicentis, et illos nihil indicta causa passuros.
Silentium prae metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros
professi sunt, fide accepta a legatis uim abfuturam, donec causam dixissent.
Ierunt etiam alii illustres uiri, et aduocati priuatis, et quia pertinere causam
eorum ad rem publicam censebant. Numquam alias exules Lacedaemoniorum Achaei
secum adduxerant in finis, quia nihil aeque alienaturum animos ciuitatis
uidebatur; tunc exercitus totius prope antesignani exules erant. Hi uenientibus
Lacedaemoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et primo lacessere
iurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur irae, ferocissimi exulum
impetum in Lacedaemonios fecerunt. Cum illi deos et fidem legatorum testarentur,
et legati et praetor summouere turbam et protegere Lacedaemonios uinclaque iam
quosdam inicientis arcere. Crescebat tumultu concitato turba; et Achaei ad
spectaculum primo concurrebant; deinde uociferantibus exulibus, quae passi
forent, et orantibus opem adfirmantibusque simul numquam talem occasionem
habituros, si eam praetermisissent; foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae,
quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse; priusquam alio de
integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his uocibus
multitudo ad uocem unius, qui, ut ferirent, inclamauit, saxa coniecit. Atque ita
decem septem, quibus uincula per tumultum iniecta erant, interfecti sunt.
Sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus praetor uim arcuerat, non quia
saluos uellet, sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti multitudini
iratae, cum auersis auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt
ad supplicium.
[38,34] Hoc metu iniecto Lacedaemoniis imperatum primum, uti muros diruerent;
deinde, ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent,
terra Laconica excederent; tum uti quae seruitia tyranni liberassent - ea magna
multitudo erat - ante diem certam abirent; qui ibi mansissent, eos prendendi
abducendi uendendi Achaeis ius esset; Lycurgi leges moresque abrogarent,
Achaeorum adsuescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis fore et de
omnibus rebus facilius consensuros. Nihil oboedientius fecerunt, quam ut muros
diruerent, nec aegrius passi sunt quam exules reduci. Decretum Tegeae in
concilio communi Achaeorum de restituendis iis factum est; et mentione illata
externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos - ita enim uocabant qui
ab tyrannis liberati erant - urbe excessisse {et} in agros dilapsos, priusquam
dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus
hominum et uendere iure praedae placuit. Multi comprehensi uenierunt. Porticus
ex ea pecunia Megalopoli permissu Achaeorum refecta est, quam Lacedaemonii
diruerant. Et ager Belbinates, quem iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant,
restitutus eidem ciuitati ex decreto uetere Achaeorum, quod factum erat Philippo
Amyntae filio regnante. Per haec uelut eneruata ciuitas Lacedaemoniorum diu
Achaeis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina Lycurgi,
cui per octingentos annos adsuerant, sublata.
[38,35] A concilio, ubi ad consulem inter Achaeos Lacedaemoniosque disceptatum est,
M- Fuluius, quia iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam
creauit consules M- Valerium Messalam et C- Liuium Salinatorem, cum M- Aemilium
Lepidum inimicum eo quoque anno petentem deiecisset. Praetores inde creati Q-
Marcius Philippus M- Claudius Marcellus C- Stertinius C- Atinius P- Claudius
Pulcher L- Manlius Acidinus. Comitiis perfectis consulem M- Fuluium in
prouinciam et ad exercitum redire placuit, eique et collegae Cn- Manlio imperium
in annum prorogatum est. Eo anno in aede Herculis signum dei ipsius ex
decemuirorum responso, et seiuges in Capitolio aurati a P- Cornelio positi;
consulem dedisse inscriptum est. Et duodecim clipea aurata ab aedilibus
curulibus P- Claudio Pulchro et Ser- Sulpicio Galba sunt posita ex pecunia, qua
frumentarios ob annonam compressam damnarunt; et aedilis plebi Q- Fuluius
Flaccus duo signa aurata uno reo damnato - nam separatim accusauerant - posuit;
collega eius A- Caecilius neminem condemnauit. Ludi Romani ter, plebei
quinquiens toti instaurati. M- Valerius Messala inde et C- Liuius Salinator
consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica deque prouinciis et
exercitibus senatum consuluerunt. De Aetolia et Asia nihil mutatum est;
consulibus alteri Pisae cum Liguribus, alteri Gallia prouincia decreta est.
Comparare inter se aut sortiri iussi et nouos exercitus, binas legiones,
scribere, et ut sociis Latini nominis quina dena milia peditum imperarent et
mille et ducentos equites. Messalae Ligures, Salinatori obtigit Gallia.
Praetores inde sortiti sunt: M- Claudio urbana, P- Claudio peregrina iurisdictio
euenit; Q- Marcius Siciliam, C- Stertinius Sardiniam, L- Manlius Hispaniam
citeriorem, C- Atinius ulteriorem est sortitus.
[38,36] De exercitibus ita placuit: ex Gallia legiones, quae sub C- Laelio fuerant,
ad M- Tuccium propraetorem in Bruttios traduci, et, qui in Sicilia esset,
dimitti exercitum, et classem, quae ibi esset, Romam reduceret M- Sempronius
propraetor. Hispaniis singulae legiones, quae tum in iis prouinciis erant,
decretae, et ut terna milia peditum, ducenos equites ambo praetores in
supplementum sociis imperarent secumque transportarent. Priusquam in prouincias
noui magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemuirorum
imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et
quartam tenebrae obortae fuerant. Et nouemdiale sacrificium indictum est, quod
in Auentino lapidibus pluuisset. Campani, cum eos ex senatus consulto, quod
priore anno factum erat, censores Romae censeri coegissent - nam antea incertum
fuerat, ubi censerentur - , petierunt, ut sibi ciues Romanas ducere uxores
liceret, et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et nati ante eam diem uti
iusti sibi liberi heredesque essent. Vtraque res impetrata. De Formianis
Fundanisque municipibus et Arpinatibus C- Valerius Tappo tribunus plebis
promulgauit, ut iis suffragii latio - nam antea sine suffragio habuerant
ciuitatem - esset. Huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex
auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, populi esse, non
senatus ius suffragium, quibus uelit, impertire, destiterunt incepto. Rogatio
perlata est, ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates
ferrent; atque in his tribubus tum primum ex Ualerio plebiscito censi sunt. M-
Claudius Marcellus censor sorte superato T- Quinctio lustrum condidit. Censa
sunt ciuium capita CCLVIIICCCXVIII. Lustro perfecto consules in prouincias
profecti sunt.
[38,37] Hieme ea, qua haec Romae gesta sunt, ad Cn- Manlium consulem primum, dein
pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus ciuitatibus
gentibusque, quae cis Taurum montem incolunt, conueniebant. Et ut clarior
nobiliorque uictoria Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita laetior
sociis erat de Gallis quam de Antiocho. Tolerabilior regia seruitus fuerat quam
feritas immanium barbarorum incertusque in dies terror, quo uelut tempestas eos
populantis inferret. Itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis
domitis data esset, non gratulatum modo uenerant, sed coronas etiam aureas pro
suis quaeque facultatibus attulerant. Et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis,
ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum uenerunt ad ueniam
petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuuisset. Huic
sescenta talenta argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eumenes rex
uenisset, tum daturum iis leges. Ciuitatium legationes cum benignis responsis,
laetiores etiam quam uenerant, dimissae. Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam
frumentumque ex pacto cum L- Scipione foedere iussi aduehere; eo se cum exercitu
uenturum. Principio deinde ueris lustrato exercitu profectus die octauo Apameam
uenit. Ibi triduum statiuis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in
Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios conuehere iusserat, peruenit. {duo}
milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur; frumentum
exercitui diuiditur. Inde ad Pergam ducit, quae una in iis locis regio tenebatur
praesidio. Appropinquanti praefectus praesidii obuius fuit, triginta dierum
tempus petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret. Dato tempore ad
eam diem praesidio decessum est. A Perga L- Manlio fratre cum quattuor milibus
militum Oroanda ad reliquum pecuniae ex eo, quod pepigerant, exigendum misso,
ipse, quia Eumenem regem et decem legatos ab Roma Ephesum uenisse audierat,
iussis sequi Antiochi legatis Apameam exercitum reduxit.
[38,38] Ibi ex decem legatorum sententia foedus in haec uerba fere cum Antiocho
conscriptum est: 'amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus et
condicionibus esto: ne quem exercitum, qui cum populo Romano sociisue bellum
gesturus erit, rex per fines regni sui eorumue, qui sub dicione eius erunt,
transire sinito, neu commeatu neu qua alia ope iuuato; idem Romani sociique
Antiocho et iis, qui sub imperio eius erunt, praestent. Belli gerendi ius
Antiocho ne esto cum iis, qui insulas colunt, neue in Europam transeundi.
Excedito urbibus agris uicis castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem,
et a ualle Tauri usque ad iuga, qua in Lycaoniam uergit. Ne qua {praeter} arma
efferto ex iis oppidis agris castellisque, quibus excedat; si qua extulit, quo
quaeque oportebit, recte restituito. Ne militem neu quem alium ex regno Eumenis
recipito. Si qui earum urbium ciues, quae regno abscedunt, cum rege Antiocho
intraque fines regni eius sunt, Apameam omnes ante diem certam redeunto; qui ex
regno Antiochi apud Romanos sociosque sunt, iis ius abeundi manendique esto;
seruos seu fugitiuos seu bello captos, seu quis liber captus aut transfuga erit,
reddito Romanis sociisque. Elephantos tradito omnis neque alios parato. Tradito
et naues longas armamentaque earum, neu plures quam decem naues {tectas neue
plures quam naues} actuarias, quarum nulla plus quam triginta remis agatur,
habeto, neue monerem {ex} belli causa, quod ipse illaturus erit. Ne nauigato
citra Calycadnum neu Sarpedonium promunturia, extra quam si qua nauis pecuniam
{in} stipendium aut legatos aut obsides portabit. Milites mercede conducendi ex
iis gentibus, quae sub dicione populi Romani sunt, Antiocho regi ius ne esto, ne
uoluntarios quidem recipiendi. Rhodiorum sociorumue quae aedes aedificiaque
intra fines regni Antiochi sunt, quo iure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum
sociorumue sunto; si quae pecuniae debentur, earum exactio esto; si quid ablatum
est, id conquirendi cognoscendi repetendique item ius esto. Si quas urbes, quas
tradi oportet, ii tenent, quibus Antiochus dedit, et ex iis praesidia deducito,
utique recte tradantur, curato. Argenti probi talenta Attica duodecim milia dato
intra duodecim annos pensionibus aequis - talentum ne minus pondo octoginta
Romanis ponderibus pendat - et tritici quingenta quadraginta milia modium. Eumeni
regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium dato, et pro frumento,
quod aestimatione fit, talenta centum uiginti septem. Obsides Romanis uiginti
dato et triennio mutato, ne minores octonum denum annorum neu maiores quinum
quadragenum. Si qui sociorum populi Romani ultro bellum inferent Antiocho, uim
ui arcendi ius esto, dum ne quam urbem aut belli iure teneat aut in amicitiam
accipiat. Controuersias inter1 se iure ac iudicio disceptando, aut, si utrisque
placebit, bello.' De Hannibale Poeno et Aetolo Thoante et Mnasilocho Acarnane et
Chalcidensibus Eubulida et Philone dedendis in hoc quoque foedere adscriptum
est, et ut, si quid postea addi demi mutariue placuisset, ut id saluo foedere
fieret.
[38,39] Consul in hoc foedus iurauit; ab rege qui exigerent iusiurandum, profecti
Q- Minucius Thermus et L- Manlius, qui tum forte ab Oroandis rediit. Et Q- Fabio
Labeoni, qui classi praeerat, scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur,
quaeque ibi naues regiae essent, concideret cremaretque. Profectus ab Epheso
quinquaginta tectas naues aut concidit aut incendit. Telmessum eadem expeditione
territis subito aduentu classis oppidanis recipit. Ex Lycia protinus, iussis ab
Epheso sequi, qui ibi relicti erant, per insulas in Graeciam traiecit. Athenis
paucos moratus dies, dum Piraeum ab Epheso naues uenirent, totam inde classem in
Italiam reduxit. Cn- Manlius cum inter cetera, quae accipienda ab Antiocho
erant, elephantos quoque accepisset donoque Eumeni omnis dedisset, causas deinde
ciuitatium, multis inter nouas res turbatis, cognouit. Et Ariarathes rex parte
dimidia pecuniae imperatae beneficio Eumenis, cui desponderat per eos dies
filiam, remissa in amicitiam est acceptus. Ciuitatium autem cognitis causis
decem legati aliam aliarum fecerunt condicionem. Quae stipendiariae regi
Antiocho fuerant et cum populo Romano senserant, iis immunitatem dederunt; quae
partium Antiochi fuerant aut stipendiariae Attali regis, eas omnes uectigal
pendere Eumeni iusserunt. Nominatim praeterea Colophoniis, qui in Notio
habitant, et Cymaeis et Mylasenis immunitatem concesserunt; Clazomeniis super
immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum
appellant agrum restituerunt, et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt,
non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria. Eadem et Dardanum
liberandi causa fuit. Chios quoque et Zmyrnaeos et Erythraeos pro singulari
fide, quam eo bello praestiterunt, et agro donarunt et in omni praecipuo honore
habuerunt. Phocaeensibus et ager, quem ante bellum habuerant, redditus, et ut
legibus antiquis uterentur permissum. Rhodiis adfirmata, quae data priore
decreto erant; Lycia et Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Telmessum.
Regi Eumeni Chersonesum in Europa et Lysimachiam, castella, uicos, agrum, quibus
finibus tenuerat Antiochus, adiecerunt; in Asia Phrygiam utramque - alteram ad
Hellespontum, maiorem alteram uocant - et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, ei
restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim urbes Tralles atque
Ephesum et Telmessum. De Pamphylia disceptatum inter Eumenem et Antiochi legatos
cum esset, quia pars eius citra pars ultra Taurum est, integra {res} ad senatum
reicitur.
[38,40] His foederibus decretisque datis Manlius cum decem legatis omnique exercitu
ad Hellespontum profectus, euocatis eo regulis Gallorum, leges, quibus pacem cum
Eumene seruarent, dixit, denuntiauit, ut morem uagandi cum armis finirent
agrorumque suorum terminis se continerent. Contractis deinde ex omni ora nauibus
et Eumenis etiam classe per Athenaeum fratrem regis ab Elaea adducta copias
omnes in Europam traiecit. Inde per Chersonesum modicis itineribus graue praeda
omnis generis agmen trahens Lysimachiae statiua habuit, ut quam maxime
recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter uulgo horrebant,
ingrederetur. Quo profectus est ab Lysimachia die, ad amnem Melana quem uocant,
inde postero die Cypsela peruenit. A Cypselis uia decem milium fere siluestris
angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas
partes diuisus exercitus, et praecedere una iussa, altera magno interuallo
cogere agmen, media impedimenta interposuit; plaustra cum pecunia publica erant
pretiosaque alia praeda. Ita cum per saltum iret, Thraecum decem haud amplius
milia ex quattuor populis, Astii et Caeni et Maduateni et Coreli, ad ipsas
angustias uiam circumsederunt. Opinio erat non sine Philippi Macedonum regis
fraude id factum; eum scisse non alia quam per Thraeciam redituros Romanos, et
quantam pecuniam secum portarent. In primo agmine imperator erat, sollicitus
propter iniquitatem locorum. Thraeces nihil se mouerunt, donec armati
transirent; postquam primos superasse angustias uiderunt, postremos nondum
appropinquantis, impedimenta et sarcinas inuadunt, caesisque custodibus partim
ea, quae in plaustris erant, diripere, partim sub oneribus iumenta abstrahere.
Vnde postquam clamor primum ad eos, qui iam ingressi saltum sequebantur, deinde
etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque in medium concurritur, et
inordinatum pluribus simul locis proelium conseritur. Thraecas praeda ipsa
impeditos oneribus et plerosque, ut ad rapiendum uacuas manus haberent, inermes
ad caedem praebet; Romanos iniquitas locorum barbaris per calles notas
obcursantibus et latentibus interdum per cauas ualles prodebat. Ipsa etiam onera
plaustraque, ut fors tulit, his aut illis incommode obiecta pugnantibus
impedimento sunt. Alibi praedo, alibi praedae uindex cadit. Prout locus iniquus
aequusue his aut illis, prout animus pugnantium est, prout numerus- alii enim
pluribus, quam ipsi erant, alii paucioribus occurrerant - , uaria fortuna pugnae
est; multi utrimque cadunt. Iam nox 1 appetebat, cum proelio excedunt Thraeces,
non fuga uulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant.
[38,41] Romanorum primum agmen extra saltum circa templum Bendidium castra loco
aperto posuit; pars altera ad custodiam impedimentorum medio in saltu, duplici
circumdato uallo, mansit. Postero die prius explorato saltu, quam mouerent,
primis se coniungunt. In eo proelio cum et impedimentorum et calonum pars et
milites aliquot, cum passim toto prope saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum
Q- Minucii Thermi morte damni est acceptum, fortis ac strenui uiri. Eo die ad
Hebrum flumen peruentum est. Inde Aeniorum finis praeter Apollinis, Zerynthium
quem uocant incolae, templum superant. Aliae angustiae circa Tempyra
excipiunt - hoc loco nomen est - , nec minus confragosae quam priores; sed, quia
nihil siluestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum praebent. Huc ad
eandem spem praedae Thrausi, gens et ipsa Thraecum, conuenere; sed, quia nudae
ualles, procul ut conspicerentur angustias obsidentes, efficiebant, minus
terroris tumultusque fuit apud Romanos; quippe etsi iniquo loco, proelio tamen
iusto, acie aperta, signis collatis dimicandum erat. Conferti subeunt et cum
clamore impetu facto primum expulere loco hostis, deinde auertere; fuga inde
caedesque suis ipsos impedientibus angustiis fieri coepta est. Romani uictores
ad uicum Maronitarum - Salen appellant - posuerunt castra. Postero die patenti
itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes
manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex nauibus
suis, quae cum omnis generis commeatu sequebantur. Ab statiuis diei uia
Apolloniam fuit. Hinc per Abderitarum agrum Neapolim peruentum est. Hoc omne per
Graecorum colonias pacatum iter fuit; reliquum inde per medios Thraecas dies
noctesque, etsi non infestum, tamen suspectum, donec in Macedoniam peruenerunt.
Mitiores Thraecas idem exercitus, cum a Scipione eadem uia duceretur, habuerat,
nullam ob aliam causam, quam quod praedae minus, quod peteretur, fuerat;
quamquam tunc quoque Claudius auctor est ad quindecim milia Thraecum praecedenti
ad exploranda loca agmen Muttini Numidae occurrisse. Quadringentos equites
fuisse Numidas, paucos elephantos; Muttinis filium per medios hostes cum centum
quinquaginta delectis equitibus perrupisse; eundem mox, cum iam Muttines in
medio elephantis locatis, in cornua equitibus dispositis manum cum hoste
conseruisset, terrorem ab tergo praebuisse, atque inde turbatos equestri uelut
procella hostis ad peditum agmen non accessisse. Cn- Manlius per Macedoniam in
Thessaliam exercitum traduxit. Inde per Epirum Apolloniam cum peruenisset,
nondum adeo hiberno contempto mari, ut traicere auderet, Apolloniae hibernauit.
[38,42] Exitu prope anni M- Valerius consul ex Liguribus ad magistratus subrogandos
Romam uenit nulla memorabili in prouincia gesta re, ut ea probabilis morae causa
esset, quod solito serius ad comitia uenisset. Comitia consulibus rogandis
fuerunt a- D- XII- Kal- Martias; creati M- Aemilius Lepidus C- Flaminius.
Postero die praetores facti Ap. Claudius Pulcher Ser. Sulpicius Galba Q-
Terentius Culleo L- Terentius Massaliota Q- Fuluius Flaccus M- Furius Crassipes.
Comitiis perfectis, quas prouincias praetoribus esse placeret, retulit ad
senatum consul. Decreuerunt duas Romae iuris dicendi causa, duas extra Italiam,
Siciliam ac Sardiniam, duas in Italia, Tarentum et Galliam; et extemplo,
priusquam inirent magistratum, sortiri iussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q-
Terentius peregrinam est sortitus, L- Terentius Siciliam, Q- Fuluius Sardiniam,
Ap- Claudius Tarentum, M- Furius Galliam. Eo anno L- Minucius Myrtilus et L-
Manlius, quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu M- Claudii
praetoris urbani per fetiales traditi sunt legatis et Carthaginem auecti. In
Liguribus magni belli et gliscentis in dies magis fama erat. Itaque consulibus
nouis, quo die de prouinciis et de re publica retulerunt, senatus utrisque
Ligures prouinciam decreuit. Huic senatus consulto Lepidus consul intercedebat,
indignum esse praedicans consules ambos in ualles Ligurum includi, M- Fuluium et
Cn- Manlium biennium iam, alterum in Europa, alterum in Asia, uelut pro Philippo
atque Antiocho substitutos regnare. Si exercitus in his terris esse placeat,
consules iis potius quam priuatos praeesse oportere. Vagare eos cum belli
terrore per nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio uenditantis.
Si eas prouincias exercitibus obtinere opus esset, sicut M- Acilio L- Scipio
consul, L- Scipioni M- Fuluius et Cn- Manlius successissent consules, ita Fuluio
Manlioque C- Liuium et M- Valerium consules debuisse succedere. Nunc certe,
perfecto Aetolico bello, recepta ab Antiocho Asia, deuictis Gallis, aut consules
ad exercitus consulares mitti aut reportari legiones inde reddique tandem rei
publicae debere. Senatus his auditis in sententia perseuerauit, ut consulibus
ambobus Ligures prouincia esset; Manlium Fuluiumque decedere de prouinciis et
exercitus inde deducere ac redire Romam placuit.
[38,43] Inimicitiae inter M- Fuluium et M- Aemilium consulem erant, et super cetera
Aemilius serius biennio se consulem factum M- Fuluii opera ducebat. Itaque ad
inuidiam ei faciundam legatos Ambraciensis in senatum subornatos criminibus
introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus
fecissent et eadem oboedienter praestare M- Fuluio parati essent, bellum illatum
questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi iniectum,
ut eo metu claudere cogerentur portas; obsessos deinde et oppugnatos se, et
omnia exempla belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione urbis,
coniuges liberos in seruitium abstractos, bona adempta, et, quod se ante omnia
moueat, templa tota urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos,
conuulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos, quos
adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse - : haec
querentis interrogando criminose ex composito consul ad plura uelut non sua
sponte dicenda eliciebat. Motis patribus alter consul C- Flaminius M- Fuluii
causam excepit, qui ueterem uiam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit; sic
M- Marcellum ab Syracusanis, sic Q- Fuluium a Campanis accusatos. Quin eadem
opera T- Quinctium a Philippo rege, M- Acilium et L- Scipionem ab Antiocho, Cn-
Manlium a Gallis, ipsum M- Fuluium ab Aetolis et Cephallaniae populis accusari
paterentur? 'Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et
cetera facta, quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M- Fuluio aut
ipsum M- Fuluium censetis, patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a
uobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quae ablata criminantur, et
cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis? Nihil
est, quod se ab Aetolis separent; eadem Ambraciensium et Aetolorum causa est.
Itaque collega meus uel in alia causa inimicitias exerceat, uel, si in hac
utique mauult, retineat Ambraciensis suos in aduentum M- Fuluii; ego nec de
Ambraciensibus nec de Aetolis decerni quicquam absente M- Fuluio patiar.'
[38,44] Cum Aemilius callidam malitiam inimici uelut notam omnibus insimularet et
tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam ueniret,
certamine consulum biduum absumptum est; nec praesente Flaminio decerni quicquam
uidebatur posse. Captata occasio est, cum aeger forte Flaminius abesset, et
referente Aemilio senatus consultum factum est, ut Ambraciensibus suae res omnes
redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae
uellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis
Latini essent; signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris
sublata esse, de iis, cum M- Fuluius Romam reuertisset, placere ad collegium
pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri. Neque his contentus consul
fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam ui
captam esse non uideri. Supplicatio inde ex decemuirorum decreto pro ualetudine
populi per triduum fuit, quia grauis pestilentia urbem atque agros uastabat.
Latinae inde fuerunt. Quibus religionibus liberati consules et dilectu
perfecto - nouis enim uterque maluit uti militibus - in prouinciam profecti sunt,
ueteresque omnes dimiserunt. Post consulum profectionem Cn- Manlius proconsul
Romam uenit; cui cum ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus
esset, et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas diis
immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem inuehi liceret,
contradixerunt pars maior decem legatorum, qui cum eo fuerant, et ante alios L-
Furius Purpurio et L- Aemilius Paulus.
[38,45] Legatos sese Cn- Manlio datos pacis cum Antiocho faciendae causa
foederisque legum, quae cum L- Scipione inchoatae fuissent, perficiendarum. Cn-
Manlium summa ope tetendisse, ut eam pacem turbaret, et Antiochum, si sui
potestatem fecisset, insidiis exciperet; sed illum cognita fraude consulis, cum
saepe colloquiis petitis captatus esset, non congressum modo sed conspectum
etiam eius uitasse. Cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus,
ne carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatalis cladem experiri
uellet, retentum admosse tamen exercitum et prope {in} ipsis iugis ad diuortia
aquarum castra posuisse. Cum ibi nullam belli causam inueniret quiescentibus
regiis, circumegisse exercitum ad Gallograecos; cui nationi non ex senatus
auctoritate, non populi iussu bellum illatum. Quod quem umquam de sua sententia
facere ausum? Antiochi Philippi Hannibalis et Poenorum recentissima bella esse;
de omnibus his consultum senatum, populum iussisse, per legatos ante res
repetitas, postremo, qui bellum indicerent, missos. 'Quid eorum, Cn- Manli,
factum est, ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum priuatum
latrocinium ducamus? At eo ipso contentus fuisti, recto itinere exercitum
duxisti ad eos, quos tibi hostis desumpseras; an per omnes amfractus uiarum, cum
ad biuia consisteres, ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul
mercennarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et Phrygiae
recessus omnis atque angulos peragrasti, stipem ab tyrannis castellanisque
deuiis colligens? Quid enim tibi cum Oroandis? Quid cum aliis aeque innoxiis
populis?' 'Bellum autem ipsum, cuius nomine triumphum petis, quo modo gessisti?
Loco aequo, tempore tuo pugnasti? Tu uero recte, ut diis immortalibus honos
habeatur, postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure
bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non
hostis nobis obiecerunt.
[38,46] Nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallograecorum; multo ante et
corpora et animi mixti ac uitiati sunt. An, si illi Galli essent, cum quibus
milliens uario euentu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore uestro fuit,
nuntius illinc redisset? Bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in
ualle inferiore pedibus paene hostium aciem subiecit. Vt non tela ex superiore
loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent, obruere nos potuerunt. Quid
igitur incidit? Magna fortuna populi Romani est, magnum et terribile nomen.
Recenti ruina Hannibalis Philippi Antiochi prope attoniti erant. Tantae corporum
moles fundis sagittisque in fugam consternatae sunt; gladius in acie cruentatus
non est Gallico bello; uelut auium examina ad crepitum primum missilium
auolauere. At hercule iidem nos - monente fortuna, quid, si hostem habuissemus,
casurum fuisset - cum redeuntes in latrunculos Thracas incidissemus, caesi,
fugati, exuti impedimentis sumus. Q- Minucius Thermus, in quo haud paulo plus
damni factum est, quam si Cn- Manlius, cuius temeritate ea clades inciderat,
perisset, cum multis uiris fortibus cecidit; exercitus spolia regis Antiochi
referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi
impedimenta, inter uepres in latebris ferarum noctem unam delituit. Pro his
triumphus petitur? Si nihil in Thracia cladis ignominiaeque foret acceptum, de
quibus hostibus triumphum peteres? De iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus
aut populus Romanus dedisset. Sic huic L- Scipioni, sic illi M'. Acilio de rege
Antiocho, sic paulo ante T- Quinctio de rege Philippo, sic P- Africano de
Hannibale et Poenis et Syphace triumphus datus. Et minima illa, cum iam senatus
censuisset bellum, quaesita tamen sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique
regibus nuntiaretur, an satis esset ad praesidium aliquod nuntiari. Vultis ergo
haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura, nullos esse fetiales? Fiat,
pace deum dixerim, iactura religionis; obliuio deorum capiat pectora uestra; num
senatum quoque de bello consuli non placet? Non ad populum ferri, uelint
iubeantne cum Gallis bellum geri? Modo certe consules Graeciam atque Asiam
uolebant; tamen perseuerantibus uobis Ligures prouinciam decernere dicto
audientes fuerunt. Merito ergo a uobis prospere bello gesto triumphum petent,
quibus auctoribus gesserunt.'
[38,47] Talis oratio Furii et Aemilii fuit. Manlium in hunc maxime modum
respondisse accepi: 'tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus
aduersari, patres conscripti; quibus ego gratiam habeo, quod seu mihi seu
magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent
honorem meum, sed referre etiam, si opus esset, uiderentur parati esse; ex decem
legatis, si diis placet, quod consilium dispensandae cohonestandaeque uictoriae
imperatoribus maiores dederunt nostri, aduersarios habeo. L- Furius et L-
Aemilius currum triumphalem me conscendere prohibent, coronam insignem capiti
detrahunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent, testes citaturus fui
rerum a me gestarum. Nullius equidem inuideo honori, patres conscripti; uos
tribunos plebei nuper, uiros fortes ac strenuos, impedientes Q- Fabii Labeonis
triumphum auctoritate uestra deterruistis; triumphauit, quem non bellum iniustum
gessisse, sed hostem omnino non uidisse inimici iactabant; ego, qui cum centum
milibus ferocissimorum hostium signis collatis totiens pugnaui, qui plus
quadraginta milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum expugnaui, qui
citra iuga Tauri omnia pacatiora, quam terra Italia est, reliqui, non triumpho
modo fraudor, sed causam apud uos, patres conscripti, accusantibus meis ipse
legatis dico. Duplex eorum, ut animaduertistis, patres conscripti, accusatio
fuit: nam nec gerendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum temere atque
imprudenter dixerunt. 'Non erant Galli hostes, sed tu eos pacatos imperata
facientes uiolasti.' Non sum postulaturus a uobis, patres conscripti, ut, quae
communiter de immanitate gentis Gallorum, de infestissimo odio in nomen Romanum
scitis, ea de illis quoque, qui Asiam incolunt, existimetis Gallis; remota
uniuersae gentis infamia atque inuidia per se ipsos aestimate. Vtinam rex
Eumenes, utinam Asiae omnes ciuitates adessent, et illos potius querentes quam
me accusantem audiretis. Mittite, agedum, legatos circa omnes Asiae urbes et
quaerite, utra grauiori seruitute, Antiocho ultra Tauri iuga emoto an Gallis
subactis, liberati sint. Quotiens agri eorum uastati sint, quotiens praedae
abactae, referant, cum uix redimendi captiuos copia esset, et mactatas humanas
hostias immolatosque liberos suos audirent. Stipendium scitote pependisse socios
uestros Gallis et nunc, liberatos per uos regio imperio, fuisse pensuros, si a
me foret cessatum.
[38,48] Quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli
dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non
uestro adiecissetis. At enim sunt quidem ista uera; {sed} etiam Delphos quondam,
commune humani generis oraculum, umbilicum orbis terrarum, Galli spoliauerunt,
nec ideo populus Romanus his bellum indixit aut intulit. Equidem aliquid
interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione uestra Graecia
atque Asia erat, ad curandum animaduertendumque, quid in his terris fieret, et
hoc, quo finem imperii Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem,
immunitatem ciuitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis,
aliis uectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae uestrae
censetis esse, ut pacem terra marique habeant. An, nisi praesidia deduxisset
Antiochus, quae quieta in suis arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam; si
Gallorum exercitus effusi uagarentur, rata dona uestra, quae dedistis, regi
Eumeni, rata libertas ciuitatibus esset? Sed quid ego haec ita argumentor,
tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos? Te, L- Scipio, appello, cuius
ego mihi, succedens in uicem imperii tui, uirtutem felicitatemque pariter non
frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P- Scipio, qui legati ius,
collegae maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti,
sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse, uideritis in acie eos,
in cornu utroque - id enim roboris esse uidebatur - locatos, pugnaueritis ut cum
hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retuleritis. Atqui cum Antiocho, non
cum Gallis bellum et senatus decreuerat et populus iusserat. Sed simul, ut
opinor, cum his decreuerant iusserantque, qui intra praesidia eius fuissent; ex
quibus praeter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatim
foedus ut fieret mandaueratis, omnes hostes erant, qui pro Antiocho arma
aduersus nos tulerunt. In qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli
quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii uestri coactis
luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a
feritate insita, temptaui et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam,
tum demum ui atque armis coercendos ratus sum.' 'Nunc, quoniam suscepti belli
purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio. In quo confiderem equidem causae
meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in
crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero euentu, prauo consilio rem
gesserunt; sed ego in ea ciuitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis
gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea, quae dii
comprobauerunt, et in sollemnibus uerbis habet, cum supplicationem aut triumphum
decernit, 'quod bene ac feliciter rem publicam administrarit', si nollem, si
graue ac superbum existimarem uirtute gloriari, {si} pro felicitate mea
exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura deuicimus,
postularem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in
Capitolium ascenderem, unde uotis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc
mihi cum diis immortalibus?
[38,49] Iniquo enim loco dimicaui. Dic igitur, quo aequiore potuerim dimicare. Cum
hostes montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat,
si uincere uellem. Quid? Si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent?
Nempe oppugnandi erant. Quid? Ad Thermopylas aequone loco M- Acilius cum rege
Antiocho pugnauit? Quid? Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem
montium T- Quinctius deiecit? Equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut uobis
uideri uelint hostem fuisse, non inuenio. Si degenerem et emollitum amoenitate
Asiae, quid periculi uel iniquo loco subeuntibus fuit? Si timendum et feritate
animorum et robore corporum, huicine tantae uictoriae triumphum negatis? Caeca
inuidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare
uirtutes, corrumpere honores ac praemia earum. Mihi quaeso ita ignoscatis,
patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed
necessaria criminum defensio fecit. An etiam per Thraciam saltus patentes, qui
angusti erant, et plana ex arduis et culta ex siluestribus facere potui et
praestare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces, ne quid
sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis
uulneraretur, ne ex uulnere uir fortis ac strenuus Q- Minucius moreretur? In hoc
casu, quo infeliciter incidit, ut talem ciuem amitteremus, haerent; quod saltu
iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et
nouissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum
circumuenerunt, quod multa milia {illo} ipso die, plura multo post dies paucos
ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, uos scituros, cum testis
orationis meae totus exercitus sit, non credunt? Si gladium in Asia non
strinxissem, si hostem non uidissem, tamen {proconsul} triumphum in Thracia
duobus proeliis merueram. Sed iam dictum satis est; quin pro eo, quod pluribus
uerbis uos quam uellem fatigaui, ueniam a uobis petitam impetratamque uelim,
patres conscripti.
[38,50] Plus crimina eo die quam defensio ualuisset, ni altercationem in serum
perduxissent. Dimittitur senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse
uideretur. Postero die et cognati amicique Cn- Manlii summis opibus adnisi sunt,
et auctoritas seniorum ualuit, negantium exemplum proditum memoriae esse, ut
imperator, qui deuictis perduellibus, confecta prouincia exercitum reportasset,
sine curru et laurea priuatus inhonoratusque urbem iniret. Hic pudor
malignitatem uicit, triumphumque frequentes decreuerunt. Oppressit deinde
mentionem memoriamque omnem contentionis huius maius et cum maiore et clariore
uiro certamen ortum. P- Scipioni Africano, ut Ualerius Antias auctor est, duo Q-
Petillii diem dixerunt. Id, prout cuiusque ingenium erat, interpretabantur. Alii
non tribunos plebis, sed uniuersam ciuitatem, quae id pati posset, incusabant:
duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes
inuentas, Romam ingratiorem, si quidem uicta Carthago uictum Hannibalem in
exilium expulisset, Roma uictrix uictorem Africanum expellat. Alii, neminem unum
ciuem tantum eminere debere, ut legibus interrogari non possit; nihil tam
aequandae libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam. Quid
autem tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si ratio non sit
reddenda? Qui ius aequum pati non possit, in eum uim haud iniustam esse. Haec
agitata sermonibus, donec dies causae dicendae uenit. Nec alius antea quisquam
nec ille ipse Scipio consul censorue maiore omnis generis hominum frequentia
quam reus illo die in forum est deductus. Iussus dicere causam sine ulla
criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus,
ut satis constaret neminem umquam neque melius neque uerius laudatum esse.
Dicebantur enim ab {eo} eodem animo ingenioque, quo gesta erant, et aurium
fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur.
[38,51] Tribuni uetera luxuriae crimina Syracusanorum hibernorum et Locris
Pleminianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum retulissent,
suspicionibus magis quam argumentis pecuniae captae reum accusarunt: filium
captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in eius
unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum; dictatorem eum
consuli, non legatum in prouincia fuisse; nec ad aliam rem eo profectum, quam
ut, id quod Hispaniae Galliae Siciliae Africae iam pridem persuasum esset, hoc
Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem uersis regibus gentibusque appareret,
unum hominem caput columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis ciuitatem
dominam orbis terrarum latere, nutum eius pro decretis patrum, pro populi iussis
esse. Infamia intactum inuidia, qua possunt, urgent. Orationibus in noctem
perductis prodicta dies est. Vbi ea uenit, tribuni in Rostris prima luce
consederunt; citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam
contionem ad Rostra subiit silentioque facto 'hoc' inquit 'die, tribuni plebis
uosque, Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa
bene ac feliciter pugnaui. Itaque, cum hodie litibus et iurgiis supersederi
aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iouem optimum maximum Iunonemque
et Mineruam ceterosque deos, qui Capitolio atque arci praesident, salutandos
ibo, hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie
gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt. Vestrum quoque quibus
commodum est, Quirites, ite mecum, et orate deos, ut mei similes principes
habeatis, ita, si ab annis septemdecim ad senectutem semper uos aetatem meam
honoribus uestris anteistis, ego uestros honores rebus gerendis praecessi.' Ab
Rostris in Capitolium ascendit. Simul se uniuersa contio auertit et secuta
Scipionem est, adeo ut postremo scribae uiatoresque tribunos relinquerent, nec
cum iis praeter seruilem comitatum et praeconem qui reum ex Rostris citabat,
quisquam esset. Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa
deum cum populo Romano circumiit. Celebratior is prope dies fauore hominum et
aestimatione uera magnitudinis eius fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et
Carthaginiensibus urbem est inuectus.
[38,52] Hic speciosus ultimus dies P- Scipioni illuxit. Post quem cum inuidiam et
certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta in Literninum
concessit certo consilio, ne ad causam dicendam adesset. Maior animus et natura
erat ac maiori fortunae adsuetus, quam ut reus esse sciret et summittere se in
humilitatem causam dicentium. Vbi dies uenit citarique absens est coeptus, L-
Scipio morbum causae esse, cur abesset, excusabat. Quam excusationem cum
tribuni, qui diem dixerant, non acciperent, et ab eadem superbia non uenire ad
causam dicendam arguerent, qua iudicium et tribunos plebis et contionem
reliquisset, et, quibus ius sententiae de se dicendae et libertatem ademisset,
his comitatus, uelut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset
secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset: - 'habetis ergo
temeritatis illius mercedem; quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi
relicti estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, ad quem ante
annos septemdecim exercitum et classem habentem tribunos plebis aedilemque
mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam reducerent, ad eum
priuatum ex uilla sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus' - ;
tribuni plebis appellati ab L- Scipione ita decreuerunt: si morbi causa
excusaretur, sibi placere accipi eam causam diemque a collegis prodici. Tribunus
plebis eo tempore Ti- Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiae cum P- Scipione
intercedebant. Is, cum uetuisset nomen suum decreto collegarum adscribi,
tristioremque omnes sententiam expectarent, ita decreuit: cum L- Scipio
excusasset morbum esse causae fratri, satis id sibi uideri; se P- Scipionem,
priusquam Romam redisset, accusari non passurum; tum quoque, si se appellet,
auxilio ei futurum, ne causam dicat: ad id fastigium rebus gestis, honoribus
populi Romani P- Scipionem deorum hominumque consensu peruenisse, ut sub Rostris
reum stare et praebere aures adolescentium conuiciis populo Romano magis deforme
quam ipsi sit.
[38,53] Adiecit decreto indignationem: 'sub pedibus uestris stabit, tribuni,
domitor ille Africae Scipio? Ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum in
Hispania, quattuor exercitus fudit fugauitque; ideo Syphacem cepit, Hannibalem
deuicit, Carthaginem uectigalem nobis fecit, Antiochum - recipit enim fratrem
consortem huius gloriae L- Scipio - ultra iuga Tauri emouit, ut duobus Petilliis
succumberet? Vos de P- Africano palmam peti feretis? Nullisne meritis suis,
nullis nostris honoribus umquam in arcem tutam et uelut sanctam clari uiri
peruenient, ubi, si non uenerabilis, inuiolata saltem senectus eorum considat?'
Mouit et decretum et adiecta oratio non ceteros modo, sed ipsos etiam
accusatores, et deliberaturos se, quid iuris sui et officii esset, dixerunt.
Senatus deinde concilio plebis dimisso haberi est coeptus. Ibi gratiae ingentes
ab uniuerso ordine, praecipue a consularibus senioribusque, Ti- Graccho actae
sunt, quod rem publicam priuatis simultatibus potiorem habuisset, et Petillii
uexati sunt probris, quod splendere aliena inuidia uoluissent et spolia ex
Africani triumpho peterent. Silentium deinde de Africano fuit. Vitam Literni
egit sine desiderio urbis; morientem rure eo ipso loco sepeliri se iussisse
ferunt monumentumque ibi aedificari, ne funus sibi in ingrata patria fieret. Vir
memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus memorabilior. {nobilior} prima
pars uitae quam postrema fuit, quia in iuuenta bella adsidue gesta, cum senecta
res quoque defloruere, nec praebita est materia ingenio. Quid ad primum
consulatum secundus, etiam si censuram adicias? Quid Asiatica legatio, et
ualetudine aduersa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate
aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi? Punici tamen belli
perpetrati, quo nullum neque maius neque periculosius Romani gessere, unus
praecipuam gloriam tulit.
[38,54] Morte Africani creuere inimicorum animi, quorum princeps fuit M- Porcius
Cato, qui uiuo quoque eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat. Hoc auctore
existimantur Petillii et uiuo Africano rem ingressi et mortuo rogationem
promulgasse. Fuit autem rogatio talis: 'uelitis iubeatis, Quirites, quae pecunia
capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique sub imperio eius fuerunt, quod
eius in publicum relatum non est, uti de ea re Ser. Sulpicius praetor urbanus ad
senatum referat, quem eam rem uelit senatus quaerere de iis, qui praetores nunc
sunt.' Huic rogationi primo Q- et L- Mummii intercedebant, senatum quaerere de
pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum
censebant. Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant. L-
Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat, latius rogandum
censebat, non quae ab Antiocho modo pecuniae captae forent, sed quae ab aliis
regibus gentibusque, Cn- Manlium inimicum incessens. Et L- Scipio, quem magis
pro se quam aduersus legem dicturum apparebat, dissuasor processit. Is morte P-
Africani fratris, uiri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem
est conquestus; parum enim fuisse non laudari pro Rostris P- Africanum post
mortem, nisi etiam accusaretur; et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos
esse, populum Romanum ne morte quidem P- Scipionis exsatiari, nisi et ipsius
fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio inuidiae, mactetur. M- Cato
suasit rogationem - exstat oratio eius de pecunia regis Antiochi - et Mummios
tribunos auctoritate deterruit, ne aduersarentur rogationi. Remittentibus ergo
his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.
[38,55] Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quaerere uellent,
Q- Terentium Culleonem patres iusserunt. Ad hunc praetorem, adeo amicum
Corneliae familiae, ut, qui Romae mortuum elatumque P- Scipionem - est enim ea
quoque fama - tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante
lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus
dedisse, quod ab eo inter alios captiuos in Africa ex hostibus receptus esset,
aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione, quae
aduersa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam - ;
ceterum ad hunc nimis aequum aut iniquum praetorem reus extemplo factus L-
Scipio. Simul et delata et recepta nomina legatorum eius, A- Et L- Hostiliorum
Catonum, et C- Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia contacta societate
peculatus uiderentur, scribae quoque duo et accensus. L- Hostilius et scribae et
accensus, priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt, Scipio et A-
Hostilius legatus et C- Furius damnati: quo commodior pax Antiocho daretur,
Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse,
quam in aerarium retulerit, A- Hostilium octoginta pondo auri, argenti
quadringenta tria, Furium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti
ducenta. Has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inueni. In L-
Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa
auri atque argenti; similius enim ueri est argenti quam auri maius pondus
fuisse, et potius quadragiens quam ducentiens quadragiens litem aestimatam, eo
magis, quod tantae summae rationem etiam ab ipso P- Scipione requisitam esse in
senatu tradunt, librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre iussisset,
inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem, quod, cum bis
milliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur. Ab eadem
fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex aerario contra legem promere non
auderent, poposcisse clauis et se aperturum aerarium dixisse, qui, ut
clauderetur, effecisset.
[38,56] Multa alia in Scipionis exitu maxime uitae dieque dicta, morte, funere,
sepulcro, in diuersum trahunt, ut, cui famae, quibus scriptis adsentiar, non
habeam. Non de accusatore conuenit: alii M- Naeuium, alii Petillios diem dixisse
scribunt, non de tempore, quo dicta dies sit, non de anno, quo mortuus sit, non
ubi mortuus aut elatus sit; alii Romae, alii Literni et mortuum et sepultum.
Vtrobique monumenta ostenduntur et statuae; nam et Literni monumentum
monumentoque statua superimposita fuit, quam tempestate deiectam nuper uidimus
ipsi, et Romae extra portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt,
quarum duae P- Et L- Scipionum dicuntur esse, tertia poetae Q- Ennii. Nec inter
scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt
quae feruntur, P- Scipionis et Ti- Gracchi abhorrent inter se. Index orationis
P- Scipionis nomen M- Naeuii tribuni plebis habet, ipsa oratio sine nomine est
accusatoris; modo nebulonem, modo nugatorem appellat. Ne Gracchi quidem oratio
aut Petilliorum accusatorum Africani aut diei dictae Africano ullam mentionem
habet. Alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conueniens, et illi
auctores sequendi sunt, qui, cum L- Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniae
captae ab rege legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt; qua post famam de
casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta
recta ad forum se contulisset, quod in uincula duci fratrem dictum erat,
reppulisse a corpore eius uiatorem, et tribunis retinentibus magis pie quam
ciuiliter uim fecisse. Haec enim ipsa Ti- Gracchus queritur dissolutam esse a
priuato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L- Scipioni
pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a
priuato uictam uideri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse. Sed ita
hanc unam impotentem eius iniuriam inuidia onerat, ut increpando, quod
degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei ueteres laudes moderationis et
temperantiae pro reprehensione praesenti reddat; castigatum enim quondam ab eo
populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem uellet facere;
prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in
cella Iouis poni; prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e
templo Iouis optimi maximi exiret.
[38,57] Haec uel in laudatione posita ingentem magnitudinem animi moderantis ad
ciuilem habitum honoribus significarent, quae exprobrando inimicus fatetur. Huic
Graccho minorem ex duabus filiis - nam maior P- Cornelio Nasicae haud dubie a
patre collocata erat - nuptam fuisse conuenit. Illud parum constat, utrum post
mortem patris et desponsa sit et nupserit, an uerae illae opiniones sint,
Gracchum, cum L- Scipio in uincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio
esset, iurasse sibi inimicitias cum Scipionibus, quae fuissent, manere, nec se
gratiae quaerendae causa quicquam facere, sed, in quem carcerem reges et
imperatores hostium ducentem uidisset P- Africanum, in eum se fratrem eius duci
non passurum. Senatum eo die forte in Capitolio cenantem consurrexisse et
petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet. Quibus ita inter
publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se domum recepisset, Scipionem
Aemiliae uxori dixisse filiam se minorem despondisse. Cum illa, muliebriter
indignabunda nihil de communi filia secum consultatum, adiecisset non, si Ti-
Graccho daret, expertem consilii debuisse matrem esse, laetum Scipionem tam
concordi iudicio ei ipsi desponsam respondisse. Haec de tanto uiro quam et
opinionibus et monumentis litterarum uariarent, proponenda erant.
[38,58] Iudiciis a Q- Terentio praetore perfectis, Hostilius et Furius damnati
praedes eodem die quaestoribus urbanis dederunt; Scipio cum contenderet omnem
quam accepisset pecuniam in aerario esse, nec se quicquam publici habere, in
uincula duci est coeptus. P- Scipio Nasica tribunos appellauit orationemque
habuit plenam ueris decoribus non communiter modo Corneliae gentis, sed proprie
familiae suae. Parentes suos et P- Africani ac L- Scipionis, qui in carcerem
duceretur, fuisse Cn- Et P- Scipiones, clarissimos uiros. Eos, cum per aliquot
annos in terra Hispania aduersus multos Poenorum Hispanorumque et duces et
exercitus nominis Romani famam auxissent non bello solum, sed quod Romanae
temperantiae fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro
republica mortem occubuisse. Cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P-
Africanum tantum paternas superiecisse laudes, ut fidem fecerit non sanguine
humano sed stirpe diuina satum se esse. L- Scipionem, de quo agatur, ut, quae in
Hispania, quae in Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, praetereantur,
consulem et ab senatu dignum habitum, cui extra sortem Asia prouincia et bellum
cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre, cui post duos consulatus
censuramque et triumphum legatus in Asiam iret. Ibi ne magnitudo et splendor
legati laudibus consulis officeret, forte ita incidisse, ut, quo die ad
Magnesiam signis collatis L- Scipio Antiochum deuicisset, aeger P- Scipio Elaeae
dierum aliquot uia abesset. Non fuisse minorem eum exercitum quam Hannibalis,
cum quo in Africa esset pugnatum; Hannibalem eundem fuisse inter multos alios
regios duces, qui imperator Punici belli fuerit. Et bellum quidem ita gestum
esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit; in pace crimen quaeri;
eam dici uenisse. Hic decem legatos simul argui, quorum ex consilio data pax
esset; quamquam exstitissent ex decem legatis, qui Cn- Manlium accusarent, tamen
non modo ad criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem
ualuisse.
[38,59] At hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas Antiocho,
suspectas esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia possidere eum uictum,
quae ante bellum eius fuerint; auri et argenti cum uim magnam habuisset, nihil
in publicum relatum, omne in priuatum uersum; an praeter omnium oculos tantum
auri argentique in triumpho L- Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si
omne in unum conferatur, latum? Nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et
proxima Europae tenuisse Antiochum. Ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro
monte in Aegaeum usque prominens mare, quot non urbes modo sed gentes
amplectatur, omnes scire. Hanc regionem dierum plus triginta {iter} in
longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri
montis iuga Antiocho ademptam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum. Quid,
si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? Philippo uicto Macedoniam, Nabidi
Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum; non enim habuisse eum
Africanum fratrem; cuius {cum} gloria prodesse L- Scipioni debuisset, inuidiam
nocuisse. Tantum auri argentique iudicatum esse in domum L- Scipionis illatum,
quantum uenditis omnibus bonis redigi non posset. Vbi ergo esse regium aurum,
ubi tot hereditates acceptas? In domo, quam sumptus non exhauserint, exstare
debuisse nouae fortunae cumulum. At enim, quod ex bonis redigi non possit, ex
corpore et tergo per uexationem et contumelias L- Scipionis petituros inimicos,
ut in carcere inter fures nocturnos et latrones uir clarissimus includatur et in
robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur. Non id
Corneliae magis familiae quam urbi Romanae fore erubescendum.
[38,60] Aduersus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et senatus consultum et
iudicium de L- Scipione factum recitauit; se, ni referatur pecunia in publicum,
quae iudicata sit, nihil habere quod faciat, nisi ut prendi damnatum et in
uincula duci iubeat. Tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C-
Fannius ex sua collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia pronuntiauit
praetori non intercedere tribunos, quo minus sua potestate utatur. Ti- Gracchus
ita decreuit, quo minus ex bonis L- Scipionis quod iudicatum sit redigatur, se
non intercedere praetori; L- Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum
deuicerit, imperium populi Romani propagauerit in ultimos terrarum fines, regem
Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae urbes deuinxerit populi Romani beneficiis,
plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter
hostes populi Romani in carcere et uinculis esse, mittique eum se iubere. Tanto
adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem laeti homines uiderunt, ut
uix in eadem ciuitate uideretur factum iudicium. In bona deinde L- Scipionis
possessum publice quaestores praetor misit. Neque in iis non modo uestigium
ullum comparuit pecuniae regiae, sed nequaquam tantum redactum est, quantae
summae damnatus fuerat. Collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus
est L- Scipioni, ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante
calamitatem fuerat. Nihil accepit; quae necessaria ad cultum erant, redempta ei
a proximis cognatis sunt; uerteratque Scipionum inuidia in praetorem et
consilium eius et accusatores.
|