[4,0] LIBER IV.
[4,1] I. De moderatione.
4.1.init. Transgrediar ad saluberrimam partem animi, moderationem, quae mentes
nostras inpotentiae {et} temeritatis incursu transuersas ferri non patitur. quo
euenit ut reprehensionis morsu sit uacua et laudis quaestu sit opulentissima.
itaque effectus suos in claris uiris recognoscat.
4.1.1 Atque ut {ab} incunabulis summi honoris incipiam, P. Valerius, qui populi
maiestatem uenerando Publicolae nomen adsecutus est, cum exactis regibus imperii
eorum uim uniuersam omniaque insignia sub titulo consulatus in se translata
cerneret, inuidiosum magistratus fastigium moderatione ad tolerabilem habitum
deduxit fasces securibus uacuefaciendo et in contione populo summittendo.
numerum quoque eorum dimidia ex parte minuit ultro Sp. Lucretio collega
adsumpto, ad quem, quia maior natu erat, priorem fasces transferri iussit. legem
etiam comitiis centuriatis tulit, ne quis magistratus ciuem Romanum aduersus
prouocationem uerberare aut necare uellet. ita, quo ciuitatis condicio liberior
esset, imperium suum paulatim destruxit. quid quod aedes suas diruit, quia
excelsiore loco positae instar arcis habere uidebantur, nonne quantum domo
inferior, tantum gloria superior euasit?
4.1.2 Vix iuuat abire a Publicola, sed uenire ad Furium Camillum libet, cuius
tam moderatus ex magna ignominia ad summum imperium transitus fuit, ut, cum
praesidium eius ciues capta urbe a Gallis Ardeae exulantis petissent, non prius
Veios ad accipiendum exercitum iret quam de dictatura sua omnia sollemni iure
acta conperisset. magnificus Camilli Veientanus triumphus, egregia Gallica
uictoria, sed ista cunctatio longe admirabilior: multo enim multoque se ipsum
quam hostem superare operosius est, nec aduersa praepropera festinatione
fugientem nec secunda effuso gaudio adprehendentem.
4.1.3 Par Furio moderatione Marcius Rutilus Censorinus: iterum enim censor
creatus ad contionem populum uocatum quam potuit grauissima oratione corripuit,
quod eam potestatem bis sibi detulisset, cuius maiores, quia nimis magna
uideretur, tempus coartandum iudicassent. uterque recte, et Censorinus et
populus: alter enim ut moderate honores crederent praecepit, alter {se} moderato
credidit.
4.1.4 Age, L- Quintius Cincinnatus qualem consulem gessit! cum honorem eius
patres conscripti continuare uellent non solum propter illius egregia opera, sed
etiam quod populus eosdem tribunos in proximum annum creare conabatur, quorum
neutrum iure fieri poterat, utrumque discussit senatus simul studium inhibendo
et tribunos uerecundiae suae exemplum sequi cogendo atque unus causa fuit, ut
amplissimus ordo populusque tutus esset ab iniusti facti reprehensione.
4.1.5 Fabius uero Maximus, cum a se quinquies et a patre, auo, proauo
maioribusque suis saepe numero consulatum gestum animaduerteret, comitiis,
quibus filius eius summo consensu consul creabatur, quam potuit constanter cum
populo egit ut aliquando uacationem huius honoris Fabiae genti daret, non quod
uirtutibus filii diffideret, erat enim inluster, sed ne maximum imperium in una
familia continuaretur. quid hac moderatione efficacius aut ualentius, quae etiam
patrios adfectus, qui potentissimi habentur, superauit?
4.1.6 Non defuit maioribus grata mens ad praemia superiori Africano exsoluenda,
si quidem maxima eius merita paribus ornamentis decorare conati sunt. uoluerunt
illi statuas in comitio, in rostris, in curia, in ipsa denique Iouis optimi
maximi cella ponere, uoluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam
Capitolinis puluinaribus adplicare, uoluerunt ei continuum per omnes uitae annos
consulatum perpetuamque dictaturam tribuere: quorum {nihil} sibi neque
plebiscito dari neque senatus consulto decerni patiendo paene tantum se in
recusandis honoribus gessit, quantum egerat in emerendis..
Eodem robore mentis causam Hannibalis in senatu protexit, cum eum ciues sui
missis legatis tamquam seditiones apud eos mouentem accusarent. adiecit quoque
non oportere patres conscriptos se rei publicae Karthaginiensium interponere
altissimaque moderatione alterius saluti consuluit, alterius dignitati, uictoria
tenus utriusque hostem egisse contentus.
4.1.7 At M- Marcellus, qui primus et Hannibalem uinci et Syracusas capi posse
docuit, cum in consulatu eius Siculi de eo questum in urbem uenissent, nec
senatum illa de re habuit, quia collega Valerius Laeuinus forte aberat, ne ob id
Siculi in querendo timidiores essent, et, ut is rediit, ultro de his admittendis
retulit querentisque de se patienter sustinuit. iussos etiam a Laeuino discedere
remanere, ut suae defensioni interessent, coegit, ac deinde, ~ utraque parte
perorata excedentes curia subsecutus est, quo liberius senatus sententias
ferret. inprobatis quoque eorum querellis supplices et orantes ut ab eo in
clientelam reciperentur clementer excepit. super haec Siciliam sortitus ea
prouincia collegae cessit. totiens laudatio Marcelli uariari non potest,
quotiens ipse nouis gradibus moderationis aduersus socios usus est.
4.1.8 Quam Ti- etiam Gracchus admirabilem se exhibuit! tribunus enim pl., cum ex
professo inimicitias cum Africano et Asiatico Scipionibus gereret, et Asiaticus
iudicatae pecuniae satisdare non posset atque ideo a consule in uincula publica
duci iussus esset appellassetque collegium tribunorum, nullo uolente intercedere
secessit a collegis decretumque conposuit. nec quisquam dubitauit quin in eo
scribendo ira tinctis aduersus Asiaticum uerbis usurus esset. at is primum
iurauit se cum Scipionibus in gratiam non redisse, deinde tale decretum
recitauit: cum L- Cornelius Scipio die triumphi sui ante currum actos hostium
duces in carcerem coniecerit, indignum et alienum maiestate rei publicae uideri,
eodem ipsum duci: itaque id non passurum fieri. libenter tunc opinionem suam
populus Romanus a Graccho deceptam cognouit moderationemque eius debita laude
prosecutus est.
4.1.9 C- quoque Claudius Nero inter cetera praecipuae moderationis exempla
numerandus est. Liui Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae particeps
fuerat. tamen eum triumphantem equo sequi quam triumpho, quem senatus ei aeque
decreuerat, uti maluit, quia res in prouincia Salinatoris gesta erat. atque ita
sine curru triumphauit, eo quidem clarius, quod illius uictoria tantummodo
laudabatur, huius etiam moderatio.
4.1.10 Ne Africanus quidem posterior nos de se tacere patitur. qui censor, cum
lustrum conderet inque solitaurilium sacrificio scriba ex publicis tabulis
sollemne ei precationis carmen praeiret, quo di immortales ut populi Romani res
meliores amplioresque facerent rogabantur, 'satis' inquit 'bonae et magnae sunt:
itaque precor ut eas perpetuo incolumes seruent', ac protinus in publicis
tabulis ad hunc modum carmen emendari iussit. qua uotorum uerecundia deinceps
censores in condendis lustris usi sunt: prudenter enim sensit tunc incrementum
Romano imperio petendum fuisse, cum intra septimum lapidem triumphi
quaerebantur, maiorem autem totius terrarum orbis partem possidenti ut auidum
esse quicquam ultra adpetere, ita abunde felix, si nihil ex eo, quod optinebat,
amitteret. Neque alia eius in censura moderatio pro tribunali apparuit.
centurias recognoscens equitum, postquam C- Licinium Sacerdotem citatum
processisse animaduertit, dixit se scire illum uerbis conceptis peierasse:
proinde, si quis eum accusare uellet, usurum testimonio suo. sed nullo ad id
negotium accedente 'transduc equum' inquit, 'Sacerdos, ac lucrifac censoriam
notam, ne ego in tua persona et accusatoris et testis et iudicis partes egisse
uidear'.
4.1.11 Quod animi temperamentum etiam in Q- Scaeuola excellentissimo uiro
adnotatum est: testis namque in reum productus, cum id respondisset, quod
salutem periclitantis magnopere laesurum uidebatur, discedens adiecit ita sibi
credi oportere, si et alii idem adseuerassent, quoniam unius testimonio aliquem
cadere pessimi esset exempli. et religioni igitur suae debitam fidem et communi
utilitati salubre consilium reddidit.
4.1.12 Sentio quos ciues quaeue facta eorum ac dicta quam angusto ambitu
orationis amplectar. ðsed cum magna mihi atque permulta breuiter dicenda sint,
claritate excellentibus infinitis personis rebusque circumfusus utrumque
praestare non potuit. itaque propositi quoque nostri ratio non laudanda sibi
omnia, sed recordanda sumpsit. quapropter bona cum uenia duo Metelli,
Macedonicus et Numidicus, maxima patriae ornamenta strictim se narrari
patientur.
Acerrime cum Scipione Africano {Metellus} Macedonicus dissenserat, eorumque ab
aemulatione uirtutis profecta concitatio ad graues testatasque inimicitias
progressa fuerat: sed tamen, cum interemptum Scipionem conclamari audisset, in
publicum se proripuit maestoque uultu et uoce confusa 'concurrite, concurrite'
inquit, 'ciues! moenia nostrae urbis euersa sunt: Scipioni enim Africano intra
suos penates quiescenti nefaria uis allata est'. o rem publicam pariter Africani
morte miseram et Macedonici tam humana tamque ciuili lamentatione felicem! eodem
enim tempore et quantum amisisset principem et qualem haberet recognouit. idem
filios suos monuit ut funebri eius lecto humeros subicerent, atque huic
exequiarum illum honorem uocis adiecit, non fore ut postea id officium ab illis
maiori uiro praestari posset. ubi illa tot in curia iurgia? ubi tot {multae} pro
rostris altercationes? ubi maximorum ciuium et ducum tantum non togata proelia?
omnia nimirum ista praecipua ueneratione prosequenda deleuit moderatio.
4.1.13 Numidicus autem Metellus populari factione patria pulsus in Asiam
secessit. in qua cum ei forte ludos Trallibus spectanti litterae redditae
essent, quibus scriptum erat maximo senatus et populi consensu reditum illi in
urbem datum, non e theatro prius abiit quam spectaculum ederetur, non laetitiam
suam proxime sedentibus ulla ex parte patefecit, sed summum gaudium intra se
continuit. eundem constat pari uultu et exulem fuisse et restitutum. adeo
moderationis beneficio medius semper inter secundas et aduersas res animi
firmitate uersatus est.
4.1.14 Tot familiis in uno genere laudis enumeratis Porcium nomen uelut expers
huiusce gloriae silentio ~ praetereundum se negat fieri debere posterior Cato
non paruo summae moderationis fisus indicio. Cypriacam pecuniam maxima cum
diligentia et sanctitate in urbem deportauerat. cuius ministerii gratia senatus
relationem interponi iubebat, ut praetoriis comitiis extra ordinem ratio eius
haberetur. sed ipse id fieri passus non est, iniquum esse adfirmans quod nulli
alii tribueretur sibi decerni, ac ne quid in persona sua nouaretur, campestrem
experiri temeritatem quam curiae beneficio uti satius esse duxit.
4.1.15 Ad externa iam mihi exempla transire conanti M- Bibulus uir amplissimae
dignitatis et summis honoribus functus manus inicit. qui, cum in Syria prouincia
moraretur, duos egregiae indolis filios suos a Gabinianis militibus Aegypti
occisos cognouit. quorum interfectores ad eum uinctos regina Cleopatra misit, ut
grauissimae cladis ultionem arbitrio suo exigeret. at ille oblato beneficio, quo
nullum maius lugenti tribui poterat, dolorem moderationi cedere coegit
carnificesque sanguinis sui intactos e uestigio ad Cleopatram reduci iussit,
dicendo potestatem huius uindictae non suam, sed senatus esse debere.
4.1.ext.1 Tarentinus Archytas, dum se Pythagorae praeceptis Metaponti penitus
inmergit, magno labore longoque tempore solidum opus doctrinae conplexus,
postquam in patriam reuertit ac rura sua reuisere coepit, animaduertit
neglegentia uilici corrupta et perdita intuensque male meritum 'sumpsissem'
inquit 'a te supplicium, nisi tibi iratus essem': maluit enim inpunitum
dimittere quam propter iram iusto grauius punire.
4.1.ext. 2 Nimis liberalis Archytae moderatio, temperatior Platonis: nam cum
{ad}uersus delictum serui uehementius exarsisset, ueritus ne ipse uindictae
modum dispicere non posset, Speusippo amico castigationis arbitrium mandauit
deforme sibi futurum existimans, si conmisisset ut parem reprehensionem culpa
serui et animaduersio Platonis mereretur.
Quo minus miror quod in Xenocrate discipulo suo tam constanter moderatus fuit.
audierat eum de se multa inpie locutum: sine ulla cunctatione criminationem
respuit. instabat certo uultu index causam quaerens, cur sibi fides non
haberetur: adiecit non esse credibile ut, quem tantopere amaret, ab eo inuicem
non diligeretur. postremo, cum ad ius iurandum inimicitias serentis malignitas
confugisset, ne de periurio eius disputaret, adfirmauit numquam Xenocratem illa
dicturum fuisse, nisi ea dici expedire sibi iudicasset. non in corpore mortali,
sed in arce caelesti et quidem armatum animum eius uitae stationem putes
peregisse, humanorum uitiorum incursus a se inuicta pugna repellentem cunctosque
uirtutis numeros altitudinis suae sinu clausos custodientem.
4.1.ext.3 Nequaquam Platoni litterarum commendatione par Syracusanus Dio, sed
quod ad praestandam moderationem adtinuit, uehementioris experimenti. patria
pulsus a Dionysio tyranno Megaram petierat ubi cum Theodorum principem eius
urbis domi conuenire uellet neque admitteretur, multum diuque ante fores
retentus comiti suo 'patienter hoc ferendum est' ait: 'forsitan enim et nos, cum
in gradu dignitatis nostrae essemus, aliquid tale fecimus'. qua tranquillitate
consilii ipse sibi condicionem exilii placidiorem reddidit.
4.1.ext.4 Thrasybulus etiam hoc loci adprehendendus est, qui populum Atheniensem
XXX tyrannorum saeuitia sedes suas relinquere coactum dispersamque et uagam
uitam miserabiliter exigentem, animis pariter atque armis confirmatum in patriam
reduxit. insignem deinde restitutione libertatis uictoriam clariorem aliquanto
moderationis laude fecit: plebei enim scitum interposuit, ne qua praeteritarum
rerum mentio fieret. haec obliuio, quam Athenienses amnestian uocant, concussum
et labentem ciuitatis statum in pristinum habitum reuocauit.
4.1.ext.5 Non minoris admirationis illud. Stasippus Tegeates hortantibus amicis
ut grauem in administratione rei publicae aemulum, sed alioqui probum et ornatum
uirum qualibet ratione uel tolleret uel summoueret negauit se facturum, ne quem
in tutela patriae bonus ciuis locum obtineret, malus et inprobus occuparet,
seque potius uehementer {ab} aduersario urgueri quam patriam egregio aduocato
carere praeoptauit.
4.1.ext.6 Pittaci quoque moderatione pectus instructum. qui Alcaeum poetam et
amaritudine odii et uiribus ingenii aduersus se pertinacissime usum tyrannidem a
ciuibus delatam adeptus tantum modo quid in {eo} opprimendo posset admonuit.
4.1.ext.7 Huius uiri mentio subicit ut de septem sapien tium moderatione
referam. a piscatoribus in Milesia regione euerriculum trahentibus quidam iactum
emerat. extracta deinde magni ponderis aurea Delphica mensa orta controuersia
est, illis piscium se capturam uendidisse adfirmantibus, hoc fortunam ductus
emisse dicente. qua cognitione propter nouitatem rei et magnitudinem pecuniae ad
uniuersum ciuitatis eius populum delata placuit Apollinem Delphicum consuli
cuinam adiudicari mensa deberet. deus respondit illi esse dandam, qui sapientia
ceteros praestaret, his uerbis:
g-Hos g-sophieh g-pantohn g-prohtos, g-toutoh g-tripod' g-an g-doh.
Tum Milesii consensu Thaleti mensam dederunt.
ille cessit ea Bianti, Bias Pittaco, is protinus alii, deincepsque per
omnium vii sapientium orbem ad ultimum ad Solonem peruenit, qui et titulum
amplissimae prudentiae et praemium ad ipsum Apollinem transtulit.
4.1.ext.8 Atque ut Theopompo quoque Spartanorum regi moderationis testimonium
reddamus, {qui} cum primus instituisset ut ephori Lacedaemone crearentur, ita
futuri regiae potestati oppositi, quemadmodum Romae consulari imperio tribuni
pl. sunt obiecti, atque illi cum uxor dixisset id egisse illum, ut filiis
minorem potestatem relinqueret, 'relinquam' inquit, 'sed diuturniorem'. optime
quidem: ea enim demum tuta est potentia, quae uiribus suis modum inponit. igitur
Theopompus regnum legitimis uinculis constringendo, quo longius a licentia
retraxit, hoc ad beniuolentiam ciuium propius admouit.
4.1.ext.9 Antiochus autem a L- Scipione ultra Taurum montem imperii finibus
summotis, cum Asiam prouinciam uicinasque ei gentes amisisset, gratias agere
populo Romano non dissimulanter tulit, quod nimis magna procuratione liberatus
modicis regni terminis uteretur. et sane nihil est tam praeclarum aut tam
magnificum, quod non moderatione temperari desideret.
[4,2] II. De reconciliatione.
4.2.init Quae quoniam multis et claris auctoribus inlustrata est, transgrediamur
ad egregium humani animi ab odio ad gratiam deflexum et quidem eum laeto stilo
persequamur: nam si placidum mare ex aspero caelumque ex nubilo serenum hilari
aspectu sentitur, si bellum pace mutatum plurimum gaudii adfert, offensarum
etiam acerbitas deposita candida relatione celebranda est.
4.2.1 M- Aemilius Lepidus, bis consul et pontifex maximus splendorique honorum
pari uitae grauitate, diutinas ac uehementes inimicitias cum Fuluio Flacco
eiusdem amplitudinis uiro gessit. quas, ut simul censores renuntiati sunt, in
campo deposuit existimans non oportere eos priuatis inimicitiis dissidere, qui
publice summa iuncti essent potestate. id iudicium animi eius et praesens aetas
conprobauit et nobis ueteres annalium scriptores laudandum tradiderunt.
4.2.2 Sicuti Liui quoque Salinatoris finiendarum simultatium inlustre consilium
ignotum posteritati esse noluerunt: is namque, etsi Neronis odio ardens in
exilium profectus fuerat testimonio eius praecipue adflictus, tamen, postquam
eum inde reuocatum ciues collegam illi in consulatu dederunt, et ingenii sui,
quod erat acerrimum, et iniuriae, quam grauissimam acceperat, obliuisci sibi
imperauit, ne, si dissidente animo consortionem imperii usurpare uoluisset,
pertinacem exhibendo inimicum malum consulem ageret. quae quidem mentis ad
tranquilliorem habitum inclinatio in aspero ac difficili temporum articulo
plurimum salutis urbi atque Italiae attulit, quia pari uirtutis inpetu conisi
terribilis Punicas uires contuderunt.
4.2.3 Clarum etiam in Africano superiore ac Ti- Graccho depositarum
inimicitiarum exemplum, si quidem ad cuius mensae sacra odio dissidentes
uenerant, ab ea et amicitia et adfinitate iuncti discesserunt: non contentus
enim Scipio auctore senatu in Capitolio Iouis epulo cum Graccho concordiam
communicasse filiam quoque ei Corneliam protinus ibi despondit.
4.2.4 Sed huiusce generis humanitas etiam in M- Cicerone praecipua apparuit:
Aulum namque Gabinium repetundarum reum summo studio defendit, qui eum in
consulatu suo urbe expulerat, idemque P- Vatinium dignitati suae semper infestum
duobus publicis iudiciis tutatus est, ut sine ullo crimine leuitatis, ita cum
aliqua laude, quia speciosius aliquanto iniuriae beneficiis uincuntur quam mutui
odii pertinacia pensantur.
4.2.5 Ciceronis autem factum adeo uisum est probabile, ut imitari id ne
inimicissimus quidem illi P- Pulcher dubitauerit. qui incesti crimine a tribus
Lentulis accusatus unum ex his ambitus reum patrocinio suo protexit atque in
animum induxit et iudices et praetorem et Vestae aedem intuens amicum Lentulo
agere, inter quae ille salutem eius foedo crimine obruere cupiens hostili uoce
perorauerat.
4.2.6 Caninius autem Gallus reum pariter atque accusatorem admirabilem egit, et
C- Antonii, quem damnauerat, filiam in matrimonium ducendo et M- Colonium, a quo
damnatus fuerat, rerum suarum procuratorem habendo.
4.2.7 Caeli uero Rufi ut uita inquinata, ita misericordia, quam Q- Pompeio
praestitit, probanda. cui a se publica quaestione prostrato, cum mater Cornelia
fidei commissa praedia non redderet, atque iste auxilium suum litteris
inplorasset, pertinacissime absenti adfuit: recitauit etiam eius epistolam {in}
iudicio ultimae necessitatis indicem, qua impiam Corneliae auaritiam subuertit.
factum propter eximiam humanitatem ne sub Caelio quidem auctore repudiandum.
[4,3] III. De abstinentia et continentia.
4.3.init. Magna cura praecipuoque studio referendum est quantopere libidinis et
auaritiae furori similis impetus ab inlustrium uirorum pectoribus consilio ac
ratione summoti sint, quia ii demum penates, ea ciuitas, id regnum aeterno in
gradu facile steterit, ubi minimum uirium ueneris pecuniaeque cupido sibi
uindicauerit: nam quo istae generis humani certissimae pestes penetrarunt,
iniuria dominatur, infamia flagrat, uis habitat, bella gignuntur. fauentibus
igitur linguis contrarios his tam diris uitiis mores commemoremus.
4.3.1 Quartum et uicesimum annum agens Scipio, cum in Hispania Karthagine
oppressa maioris Karthaginis capiendae sumpsisset auspicia multosque obsides,
quos in ea urbe Poeni clausos habuerant, in suam potestatem redegisset, eximiae
inter eos formae uirginem aetatis adultae et iuuenis et caelebs et uictor,
postquam comperit inlustri loco inter Celtiberos natam nobilissimoque gentis
eius Indibili desponsam, arcessitis parentibus et sponso inuiolatam tradidit.
aurum quoque, quod pro redemptione puellae allatum erat, summae dotis adiecit.
qua continentia ac munificentia Indibilis obligatus Celtiberorum animos Romanis
adplicando meritis eius debitam gratiam retulit.
4.3.2 Verum ut huius uiri abstinentiae testis Hispania, ita M- Catonis Epiros,
Achaia, Cyclades insulae, maritima pars Asiae, prouincia Cypros. unde cum
pecuniae deportandae ministerium sustineret, tam auersum animum ab omni uenere
quam a lucro habuit in maxima utriusque intemperantiae materia uersatus: nam et
regiae diuitiae potestate ipsius continebatur et fertilissimae deliciarum tot
Graeciae urbes necessaria totius nauigationis deuerticula erant. atque id
Munatius Rufus Cypriacae expeditionis fidus comes scriptis suis significat.
cuius testimonium non amplector: propio enim argumento laus ista nititur,
quoniam ex eodem naturae utero et continentia nata est et Cato.
4.3.3 Drusum etiam Germanicum, eximiam Claudiae familiae gloriam patriaeque
rarum ornamentum, et quod super omnia est, operum suorum pro habitu aetatis
magnitudine uitrico pariter ac fratri Augustis duobus rei publicae diuinis
oculis mirifice respondentem, constitit usum ueneris intra coniugis caritatem
clausum tenuisse. Antonia quoque, femina laudibus uirilem familiae suae
claritatem supergressa, amorem mariti egregia fide pensauit, quae post eius
excessum forma {et} aetate florens conuictum socrus pro coniugio habuit, in
eodemque toro alterius adulescentiae uigor extinctus est, alterius uiduitatis
experientia consenuit. hoc cubiculum talibus experimentis summam inponat.
4.3.4 Deinceps et his uacemus, quorum animus aliquo in momento ponendi
pecuniam numquam uacuit. Cn- Marcius patriciae gentis adulescens, Anci regis
clara progenies, cui Corioli Volscorum oppidum capti cognomen adiecerunt, cum
editis conspicuae fortitudinis operibus a Postumo Cominio consule accurata
oratione apud milites laudatus omnibus donis militaribus et agri centum
iugeribus et X captiuorum electione et totidem ornatis equis, centenario boum
grege argentoque, quantum sustinere ualuisset, donaretur, nihil ex his praeter
unius hospitis captiui salutem equumque, quo in acie uteretur, accipere uoluit.
qua tam circumspecta animi moderatione nescias utrum maiore cum laude praemia
elegerit an reiecerit.
4.3.5 M- autem Curius, exactissima norma Romanae frugalitatis idemque
fortitudinis perfectissimum specimen, Samnitium legatis agresti se in scamno
adsidentem foco eque ligneo catillo cenantem quales epulas apparatus indicio
est spectandum praebuit: ille enim Samnitium diuitias contempsit, Samnites eius
paupertatem mirati sunt: nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum
attulissent, benignis uerbis inuitatus ut eo uti uellet, uultum risu soluit {et}
protinus 'superuacuae' inquit, 'ne dicam ineptae legationis ministri, narrate
Samnitibus M- Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletem,
atque istud ut pretiosum, ita malo hominum excogitatum munus refertote et
mementote me nec acie uinci nec pecunia corrumpi posse'. Idem, cum Italia
Pyrrum regem exegisset, nihil omnino ex praeda regia, qua exercitum urbemque
ditauerat, adtigit. decretis etiam {a} senatu septenis iugeribus agri populo,
sibi autem quinquaginta, popularis adsignationis modum non excessit parum
idoneum rei publicae ciuem existimans qui eo, quod reliquis tribueretur,
contentus non esset.
4.3.6 Idem sensit Fabricius Luscinus honoribus et auctoritate omni ciuitate
temporibus suis maior, censu par unicuique pauperrimo, qui a Samnitibus, quos
uniuersos in clientela habebat, x aeris et v pondo argenti et decem seruos sibi
missos in Samnium remisit, continentiae suae beneficio sine pecunia praediues,
sine usu familiae abunde comitatus, quia locupletem illum faciebat non multa
possidere, sed modica desiderare. ergo domus eius quemadmodum aere et argento et
mancipiis Samnitium uacua, ita gloria ex iis parta referta fuit. Consentanea
repudiatis donis Fabricii uota extiterunt: legatus enim ad Pyrrum profectus, cum
apud eum Cineam Thessalum narrantem audisset quendam Athenis esse clarum
sapientia suadentem ne quid aliud homines quam uoluptatis causa facere uellent,
pro monstro eam uocem accepit continuoque Pyrro et Samnitibus istam sapientiam
deprecatus est. licet Athenae doctrina sua glorientur, uir tamen prudens
Fabricii detestationem quam Epicuri maluerit praecepta. quod euentus quoque
indicauit: nam quae urbs uoluptati plurimum tribuit, imperium maximum amisit,
quae labore delectata est, occupauit, et illa libertatem tueri non ualuit, haec
etiam donare potuit.
4.3.7 Curi et Fabrici Q- Tuberonem cognomine Catum discipulum fuisse merito quis
existimauerit. cui consulatum gerenti cum Aetolorum gens omnis usus uasa
argentea magno pondere et exquisita arte fabricata per legatos misisset, qui
superiore tempore gratulandi causa ad eum profecti retulerant fictilia se in
eius mensa uidisse, monitos ne continentiae quasi paupertati succurrendum
putarent cum suis sarcinis abire iussit. quam bene Aetolicis domestica
praetulerat, si frugalitatis eius exemplum posterior aetas sequi uoluisset! nunc
quo uentum est? a seruis impetrari uix potest ne eam supellectilem fastidiant,
qua tunc consul uti non erubuit.
4.3.8 At Perse rege deuicto Paulus, cum Macedonicis opibus ueterem atque
hereditariam urbis nostrae paupertatem eo usque satiasset, ut illo tempore
primum populus Romanus tributi praestandi onere se liberaret, penates suos nulla
ex parte locupletiores fecit, praeclare secum actum existimans, quod ex illa
uictoria alii pecuniam, ipse gloriam occupasset.
4.3.9 Atque huic animi eius iudicio Q- Fabius Gurges, N- Fabius Pictor, Q-
Ogulnius subscripserunt. qui legati {ad} Ptolomaeum regem missi munera, quae ab
eo priuatim acceperant, in aerarium, et quidem prius quam ad senatum legationem
referrent, detulerunt, scilicet de publico ministerio nihil cuiquam praeter
laudem bene administrati officii accedere debere iudicantes. iam illud
humanitatis senatus et attentae maiorum disciplinae indicium est: data sunt enim
legatis quae in aerarium reposuerant non solum patrum conscriptorum decreto, sed
etiam populi permissu ~ rum at quem legata quaestores prompta uni cuique
distribuerunt. ita in isdem Ptolomaei liberalitas, legatorum abstinentia,
senatus ac populi aequitas debitam probabilis facti portionem obtinuit.
4.3.10 Fabiorum et Ogulni continentiae Calpurnium Pisonem in consimili genere
laudis aemulum fuisse res ipsa documento est. consul graui fugitiuorum bello a
se liberata Sicilia eos, quorum praecipua opera usus fuerat, imperatorio more
donis prosequebatur. inter quos filium suum aliquot locis proeliatum fortissime
titulo trium librarum aureae coronae decorauit praefatus non oportere a
magistratu e publica pecunia erogari quod in ipsius domum rediturum esset
tantumque ponderis se testamento adulescenti legaturum promisit, ut honorem
publice a duce, pretium priuatim a patre reciperet.
4.3.11 Age, si quis hoc saeculo uir inluster pellibus haedinis pro stragulis
utatur tribusque seruis comitatus Hispaniam regat et quingentorum assium sumptu
transmarinam prouinciam petat, eodem cibo eodemque uino quo nautae contentus
sit, nonne miserabilis existimetur? atqui ista patientissime superior Cato
tolerauit, quia illum grata frugalitatis consuetudo in hoc genere uitae cum
summa dulcedine continebat.
4.3.12 Multum a prisca continentia spatio annorum posterior Cato discedit,
utpote in ciuitate iam diuite et lautitia gaudente natus. is tamen, cum bellis
ciuilibus interesset, filium secum trahens xii seruos habuit, numero plures quam
superior, temporum diuersis moribus pauciores.
4.3.13 Exultat animus maximorum uirorum memoriam percurrens. Scipio Aemilianus
post duos inclytos consulatus totidemque suae praecipuae gloriae triumphos
septem seruis sequentibus officio legationis functus est. et, puto, Karthaginis
ac Numantiae spoliis conparare plures potuerat, nisi operum suorum ad se laudem,
manubias ad patriam redundare maluisset. itaque, cum per socios et exteras
gentes iter faceret, non mancipia eius, sed uictoriae numerabantur, nec quantum
auri et argenti, sed quantum amplitudinis pondus secum ferret aestimabatur.
4.3.14 Continentia uero etiam in uniuersae plebis animis saepe numero cognita
est, sed abunde erit ex his duo exempla longe inter se distantium saeculorum
retulisse. Pyrrus impetus sui terrore soluto ac iam Epiroticis armis
languentibus beniuolentiam populi Romani mercari, quia uirtutem debilitare
nequiuerat, cupiens paene totum regiarum opum apparatum in urbem nostram
transtulerat. ceterum cum et magni pretii et uarii generis a legatis eius tam
uirorum quam feminarum apta usui munera circa domos ferrentur, nulla cuiusquam
dono ianua patuit, Tarentinaeque petulantiae animosus magis quam efficax
defensor haud scio maiore cum gloria huius urbis moribus {an armis} repulsus sit.
In illa quoque procella, quam C- Marius et L- Cinna rei publicae inflixerant,
abstinentia populi Romani mirifica conspecta est: nam cum a se proscriptorum
penates uulgi manibus diripiendos obiecissent, inueniri nemo potuit, qui ciuili
luctu praedam peteret: unus enim quisque se ab his perinde ac si a sacris
aedibus abstinuit. quae quidem tam misericors continentia plebis tacitum
crudelium uictorum conuicium fuit.
4.3.ext.1 Ac ne eiusdem laudis commemorationem externis inuideamus, Pericles
Atheniensium princeps, cum tragoediarum scriptorem Sophoclea in praetura
collegam haberet, atque is publico officio una districtus pueri ingenui
praetereuntis formam inpensioribus uerbis laudasset, intemperantiam eius
increpans dixit praetoris non solum manus a pecuniae lucro, sed etiam oculos a
libidinoso aspectu continentes esse debere.
4.3.ext.2 Sophocles autem aetate iam senior, cum ab eo quidam quaereret an etiam
nunc rebus ueneriis uteretur, 'di meliora!' inquit: 'libenter enim istinc
tamquam ex aliqua furiosa profugi dominatione'.
4.3.ext.3 Aeque abstinentis senectae Xenocratem fuisse accepimus. cuius
opinionis non parua fides erit narratio, quae sequitur. in peruigilio Phryne
nobile Athenis scortum iuxta eum uino grauem accubuit pignore cum quibusdam
iuuenibus posito, an temperantiam eius corrumpere posset. quam nec tactu nec
sermone aspernatus, quoad uoluerat in sinu suo moratam, propositi inritam
dimisit. factum sapientia inbuti animi abstinens, sed meretriculae quoque dictum
perquam facetum: deridentibus enim se adulescentibus, quod tam formosa tamque
elegans poti senis animum inlecebris pellicere non potuisset, pactumque
uictoriae pretium flagitantibus de homine se cum iis, non de statua pignus
posuisse respondit. potestne haec Xenocratis continentia a quoquam magis uere
magisque proprie demonstrari quam ab ipsa meretricula expressa est? Phryne
pulchritudine sua nulla parte constantissimam eius abstinentiam labefecit: quid?
rex Alexander diuitiis quatere potuit? ab illo quoque statuam et quidem aeque
frustra temptatam putes. legatos ad eum cum aliquot talentis miserat. quos in
academiam perductos solito sibi, id est modico apparatu et admodum paruulis
copiis excepit. postero die interrogantibus cuinam adnumerari pecuniam uellet,
'quid? uos' inquit 'hesterna cena non intellexistis ea me non indigere?' ita rex
philosophi amicitiam emere uoluit, philosophus regi suam uendere noluit.
4.3.ext.4 Alexander uero cognomen inuicti adsecutus continentiam Diogenis cynici
uincere non potuit. ad quem cum in sole sedentem accessisset hortareturque ut,
si qua praestari sibi uellet, indicaret, quemadmodum erat in crepidine
conlocatus, sordidae appellationis, sed robustae uir praestantiae, 'mox' inquit
'de ceteris, interim uelim a sole mihi non obstes'. quibus uerbis illa nimirum
inhaesit sententia: Alexander Diogenen gradu suo diuitiis pellere temptat,
celerius Dareum armis. Idem Syracusis, cum holera ei lauanti Aristippus
dixisset, si 'Dionysium adulari uelles, ista non esses', 'immo', inquit 'si tu
ista esse uelles, non adularere Dionysium'.
[4,4] IV. De paupertate.
4.4.init. Maxima ornamenta esse matronis liberos, apud Pomponium Rufum
collectorum libro sic inuenimus: Cornelia Gracchorum mater, cum Campana
matrona apud illam hospita ornamenta sua pulcherrima illius saeculi ostenderet,
traxit eam sermone, {donec} e schola redirent liberi, et 'haec' inquit
'ornamenta sunt mea'. omnia nimirum habet qui nihil concupiscit, eo quidem
certius quam cuncta possidet, quia dominium rerum conlabi solet, bonae mentis
usurpatio nullum tristioris fortunae recipit incursum. itaque quorsum attinet
aut diuitias in prima felicitatis parte aut paupertatem in ultimo miseriarum
statu ponere, cum et illarum frons hilaris multis intus amaritudinibus sit
referta et huius horridior aspectus solidis et certis bonis abundet? quod melius
personis quam uerbis repraesentabitur.
4.4.1 Regio imperio propter nimiam Tarquinii superbiam finito consulatus initium
Valerius Publicola cum Iunio Bruto auspicatus est idemque postea tres consulatus
acceptissimos populo Romano gessit et plurimorum ac maximorum operum praetexto
titulum imaginum suarum amplificauit, cum interim fastorum illud columen
patrimonio ne ad exequiarum quidem inpensam sufficiente decessit, ideoque
publica pecunia ductae sunt. non adtinet ulteriore disputatione tanti uiri
paupertatem scrutari: abunde enim patet quid uiuus possederit, cui mortuo lectus
funebris et rogus defuit.
4.4.2 Quantae amplitudinis Menenium Agrippam fuisse arbitremur, quem senatus et
plebs pacis inter se faciendae auctorem legit? quantae scilicet esse debuit
arbiter publicae salutis. hic, nisi a populo conlatis in capita sextantibus
funeratus esset, ita pecuniae inops decessit sepulturae honore caruisset.
uerum idcirco perniciosa seditione diuidua ciuitas manibus Agrippae in unum
contrahi uoluit, quia eas pauperes quidem, sed sanctas animaduerterat. cuius ut
superstitis nullum fuit, quod in censum deferretur, ita extincti hodieque
amplissimum est patrimonium Romana concordia.
4.4.3 In C- uero Fabricii et Q- Aemilii Papi prin cipum saeculi sui domibus
argentum fuisse confitear oportet: uterque enim patellam deorum et salinum
habuit, sed eo lautius Fabricius, quod patellam suam corneo pediculo sustineri
uoluit. Papus quoque satis animose, qui cum hereditatis nomine ea accepisset,
religionis causa abalienanda non putauit.
4.4.4 Illi etiam praediuites, qui ab aratro arcessebantur, ut consules fierent,
uoluptatis causa sterile atque aestuosissimum Pupiniae solum uersabant
deliciarumque gratia uastissimas glebas plurimo cum sudore dissipabant? immo
uero, quos pericula rei publicae imperatores adserebant, angustiae rei
familiaris quid cesso proprium nomen ueritati reddere? bubulcos fieri
cogebant.
4.4.5 Atilium autem, qui ad eum arcessendum a senatu missi erant ad imperium
populi Romani suscipiendum, semen spargentem uiderunt. sed illae rustico opere
adtritae manus salutem publicam stabilierunt, ingentes hostium copias pessum
dederunt, quaeque modo arantium boum iugum rexerant, triumphalis currus habenas
retinuerunt, nec fuit his rubori eburneo scipione deposito agrestem stiuam
aratri repetere. potest pauperes consolari Atilius, sed multo magis docere
locupletes quam non sit necessaria solidae laudis cupidini anxia diuitiarum
conparatio.
4.4.6 Eiusdem nominis et sanguinis Atilius Regulus, primi Punici belli qua
gloria, qua clades maxima, cum in Africa insolentissimae Karthaginis opes
crebris uictoriis contunderet ac prorogatum sibi ob bene gestas res in proximum
annum imperium cognosset, consulibus scripsit uilicum in agello, quem vii
iugerum in Pupinia habebat, mortuum esse, occasionemque nanctum mercennarium
amoto inde rustico instrumento discessisse, ideoque petere ut sibi successor
mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor ac liberi sui alerentur. quae
postquam senatus a consulibus accepit, et agrum Atili ilico colendum locari et
alimenta coniugi eius acliberis praeberi resque, quas amiserat, redimi publice
iussit. tanti aerario nostro uirtutis Atilianae exemplum, quo omnis aetas Romana
gloriabitur, stetit.
4.4.7 Aeque magna latifundia L- Quinti Cincinnati fuerunt: vii enim iugera agri
possedit ex hisque tria, quae pro amico ad aerarium subsignauerat, multae nomine
amisit. poenam quoque pro filio Caesone, quod ad causam dicendam non
occurrisset, huius agelli reditu soluit. et tamen ei quattuor iugera aranti non
solum dignitas patris familiae constitit, sed etiam dictatura delata est.
anguste se habitare nunc putat cuius domus tantum patet, quantum Cincinnati rura
patuerunt.
4.4.8 Quid Aelia familia, quam locuples! XVI eodem tempore Aeli fuerunt, quibus
una domuncula erat eodem loci, quo nunc sunt Mariana monumenta, et unus in agro
Veiente fundus minus multos cultores desiderans quam dominos habebat inque circo
maximo et Flaminio spectaculi locus. quae quidem loca ob uirtutem publice donata
possidebant.
4.4.9 Eadem gens nullum ante scripulum argenti habuit quam Paulus Perse deuicto
Q- Aelio Tuberoni genero suo quinque pondo argenti ex praeda donaret: taceo enim
quod princeps ciuitatis filiam ei nuptum dedit, cuius pecunia tam ieiunos
penates uidebat. qui ipse quodque adeo inops decessit, ut, nisi fundus, quem
unum reliquerat, uenisset, unde uxor eius dotem reciperet non extitisset. animi
uirorum et feminarum uigebant in ciuitate, eorumque bonis dignitatis aestimatio
cunctis in rebus ponderabatur. haec imperia conciliabant, haec iungebant
adfinitates, haec in foro, haec intra priuatos parietes plurimum poterant:
patriae enim rem unus quisque, non suam augere properabat pauperque in diuite
quam diues in paupere imperio uersari malebat. atque huic tam praeclaro
proposito illa merces reddebatur, quod nihil eorum, quae uirtuti debentur, emere
pecunia licebat, inopiaeque inlustrium uirorum publice succurrebatur.
4.4.10 Itaque, cum secundo Punico bello Cn- Scipio ex Hispania senatui
scripsisset petens ut sibi successor mitteretur, quia filiam uirginem adultae
iam aetatis haberet, neque ei sine se dos expediri posset, senatus, ne res
publica bono duce careret, patris sibi partes desumpsit consilioque uxoris ac
propinquorum Scipionis constituta dote summam eius ex aerario erogauit ac
puellam nuptum dedit. dotis modus xl milia aeris fuit, quo non solum humanitas
patrum conscriptorum, sed etiam habitus ueterum patrimoniorum cognosci potest:
namque adeo fuerunt arta, ut Tuccia Caesonis filia maximam dotem ad uirum x
aeris attulisse uisa sit, et Megullia, quia cum quinquaginta milibus aeris
mariti domum intrauit, Dotatae cognomen inuenerit. idem senatus Fabricii Luscini
Scipionisque filias ab indotatis nuptiis liberalitate sua uindicauit, quoniam
paternae hereditati praeter opimam gloriam nihil erat quod acceptum referrent.
4.4.11 M- autem Scaurus quantulam a patre hereditatem acceperit in primo libro
eorum, quos de uita sua tres scripsit, refert: ait enim sibi sex sola mancipia
totumque censum quinque atque xxx milium nummum relictum. in hac ille pecunia
futurus senatus princeps nutritus est spiritus.
Haec igitur exempla respicere, his adquiescere solaciis debemus, qui paruulos
census nostros numquam querellis uacuos esse sinimus. nullum aut admodum parui
ponderis argentum, paucos seruos, vii iugera aridae terrae, indigentia
domesticae inpensae funera, inopes dotum filias, sed egregios consulatus,
mirificas dictaturas, innumerabiles triumphos cernimus. quid ergo modicam
fortunam quasi praecipuum generis humani malum diurnis {atque} nocturnis
conuiciis laceramus, quae ut non abundantibus, ita fidis uberibus Publicolas,
Aemilios, Fabricios, Curios, Scipiones, Scauros hisque paria robora uirtutis
aluit. exurgamus potius animis pecuniaeque aspectu debilitatos spiritus pristini
temporis memoria recreemus: namque per Romuli casam perque ueteris Capitolii
humilia tecta et aeternos Vestae focos fictilibus etiam nunc uasis contentos
iuro nullas diuitias talium uirorum paupertati posse praeferri.
[4,5] V. De uerecundia.
4.5.init A qua tempestiuus ad uerecundiam transitus uidetur: haec enim
iustissimis uirispraecepit ut priuatas facultates neglegerent, publicas quam
amplissimas esse cuperent, digna cui perinde atque caelesti numini templa
extruantur araeque consecrentur, quia parens est omnis honesti consilii, tutela
sollemnium officiorum, magistra innocentiae, cara proximis, accepta alienis,
omni loco, omni tempore fauorabilem prae se ferens uultum.
4.5.1 Sed ut a laudibus eius ad facta ueniamus, a condita urbe usque ad
Africanum et Ti- Longum consules promiscuus senatui et populo spectandorum
ludorum locus erat. numquam tamen quisquam ex plebe ante patres conscriptos in
theatro spectare sus tinuit: adeo circumspecta ciuitatis nostrae uerecundia
fuit. quae quidem certissimum sui documentum etiam illo die exhibuit, quo L-
Flamininus extrema in parte theatri constitit, quia a M- Catone et L- Flacco
censoribus senatu motus fuerat, consulatus iam honore defunctus, frater etiam
T- Flaminini Macedoniae Philippique uictoris: omnes enim transire eum in locum
dignitati suae debitum coegerunt.
4.5.2 Confregit rem publicam Terentius Varro Cannensis pugnae temerario
ingressu. idem delatam ab uniuerso senatu et populo dictaturam recipere non
sustinendo pudore culpam maximae cladis redemit effecitque ut acies deorum irae,
modestia ipsius moribus imputaretur. itaque titulo imaginis eius speciosius non
recepta dictatura quam aliorum gesta adscribi potest.
4.5.3 Nos autem ad praeclarum uerecundiae opus transgrediamur. magna cum inuidia
fortuna praetoriis comitiis Africani superioris filium Cn- Scipionem et scribam
C- Cicereium in campum deduxerat, utque nimis inpotens sermone uulgi carpebatur,
quod tanti uiri sanguinem clientelamque comitiali certamine confuderat. ceterum
crimen eius in suam laudem Cicereius conuertit: nam ut uidit omnibus se
centuriis Scipioni anteferri, templo descendit abiectaque candida toga
conpetitoris sui suffragatorem agere coepit, ut scilicet praeturam melius
Africani memoriae concederet quam sibi uindicaret. ~ nec maximum esse
uerecundiae pretium: Scipio tunc honorem adeptus est, sed {si} Cicereio magis
gratulati sunt.
4.5.4 Ac ne protinus comitiis abeamus, consulatum petens L- Crassus, cum omnium
candidatorum more circum forum supplex populo ire cogeretur, numquam adduci
potuit ut id praesente Q- Scaeuola grauissimo et sapientissimo uiro, socero suo,
faceret. itaque rogabat eum ut a se, dum ineptae rei inseruiret, discederet,
maiorem uerecundiam dignitatis eius quam candidae togae suae respectum agens.
4.5.5 Pompeius autem Magnus Pharsalica acie uictus a Caesare, cum postero die
Larisam intraret, oppidique illius uniuersus populus obuiam ei processisset,
'ite' inquit 'et istud officium praestate uictori', dicerem, non dignus qui
uinceretur, nisi a Caesare esset superatus, certe modestus in calamitate: nam
quia dignitate sua uti iam non poterat, usus est uerecundia.
4.5.6 Quam praecipuam in C- quoque Caesare fuisse et saepe numero apparuit et
ultimus eius dies significauit: conpluribus enim parricidarum uiolatus
mucronibus inter ipsum illud tempus, quo diuinus spiritus mortali discernebatur
a corpore, ne tribus quidem et xx uulneribus quin uerecundiae obsequeretur
absterreri potuit, si quidem utraque togam manu demisit, ut inferior pars
corporis tecta conlaberetur. in hunc modum non homines expirant, sed di
immortales sedes suas repetunt.
4.5.ext.1 Quod sequitur externis adnectam, quia ante gestum est quam Etruriae
ciuitas daretur. excellentis in ea regione pulchritudinis adulescens nomine
Spurinna, cum mira specie conplurium feminarum inlustrium sollicitaret oculos
ideoque uiris ac parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris decorem
uulneribus confudit deformitatemque sanctitatis suae fidem quam formam
inritamentum alienae libidinis esse maluit.
4.5.ext.2 Athenis quidam ultimae senectutis, cum spectatum ludos in theatrum
uenisset, eumque nemo e ciuibus sessum reciperet, ad Lacedaemoniorum legatos
forte peruenit. qui hominis aetate moti canos eius et annos adsurgendi officio
uenerati sunt sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. quod ubi
fieri populus aspexit, maximo plausu alienae urbis uerecundiam conprobauit.
ferunt tunc unum e Lacedaemoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit rectum
sciunt, sed id facere neglegunt'.
[4,6] VI. De amore coniugali.
4.6.init. A placido et leni adfectu ad aeque honestum, uerum aliquanto
ardentiorem et concitatiorem pergam legitimique amoris quasi quasdam imagines
non sine maxima ueneratione contemplandas lectoris oculis subiciam, ualenter
inter coniuges stabilitae fidei opera percurrens, ardua imitatu, ceterum
cognosci utilia, quia excellentissima animaduertenti ne mediocria quidem
praestare rubori oportet esse.
4.6.1 Ti- Gracchus anguibus domi suae mare {ac} femina deprehensis, certior
factus ab aruspice mare dimisso uxori eius, femina ipsi celerem obitum instare,
salutarem coniugi potius quam sibi partem augurii secutus marem necari, feminam
dimitti iussit sustinuitque in conspectu suo se ipsum interitu serpentis occidi.
itaque Corneliam nescio utrum feliciorem dixerim, quod talem uirum habuerit, an
miseriorem, quod amiserit. o te, Thessaliae rex Admete, crudelis et duri facti
crimine sub magno iudice damnatum, qui coniugis tuae fata pro tuis permutari
passus es, eaque, ne tu extinguerere, uoluntario obitu consumpta lucem intueri
potuisti, et certe parentum prius indulgentiam temptaueras!
4.6.2 Vilior Graccho iniquae fortunae uictima, quamuis senatorii uir ordinis, C-
Plautius Numida, sed in consimili amore par exemplum: morte enim uxoris audita
doloris inpotens pectus suum gladio percussit. interuentu deinde domesticorum
inceptum exequi prohibitus colligatusque, ut primum occasio data est, scissis
fasceis ac uulnere diuolso constanti dextra spiritum luctus acerbitate permixtum
ex ipsis praecordiis et uisceribus hausit, tam uiolenta morte testatus quantum
maritalis flammae illo pectore clausum habuisset.
4.6.3 Eiusdem ut nominis, ita amoris quoque M- Plautius: nam cum imperio senatus
classem sociorum sexaginta nauium in Asiam reduceret Tarentumque appulisset,
atque ibi uxor eius Orestilla, quae illuc eum prosecuta fuerat, morbo oppressa
decessisset, funerata ea et in rogum inposita inter officium unguendi et
osculandi stricto ferro incubuit. quem amici, sicut erat, togatum et calceatum
corpori coniugis iunxerunt ac deinde subiectis facibus utrumque una cremauerunt.
quorum ibi factum sepulcrum est, Tarenti etiam nunc conspicitur quod uocatur
g-TOHN g-PHILOUNTOHN. nec dubito quin, si quis modo extinctis sensus inest,
Plautius et Orestilla fati consortione gestientes uultus tenebris intulerint.
saneque, ubi idem et maximus et honestissimus amor est, aliquanto praestat morte
iungi quam distrahi uita.
4.6.4 Consimilis adfectus Iuliae C- Caesaris filiae adnotatus est. quae, cum
aediliciis comitiis Pompei Magni coniugis sui uestem cruore respersam e campo
domum relatam uidisset, territa metu ne qua ei uis esset adlata, exanimis
concidit partumque, quem utero conceptum habebat, subita animi consternatione et
graui dolore corporis eicere coacta est magno quidem cum totius terrarum orbis
detrimento, cuius tranquillitas tot ciuilium bellorum truculentissimo furore
perturbata non esset, si Caesaris et Pompei concordia communis sanguinis uinculo
constricta mansisset.
4.6.5 Tuos quoque castissimos ignes, Porcia M- Catonis filia, cuncta saecula
debita admiratione prosequentur. quae, cum apud Philippos uictum et interemptum
uirum tuum Brutum cognosses, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones
haurire non dubitasti, muliebri spiritu uirilem patris exitum imitata. sed
nescio an hoc fortius, quod ille usitato, {tu} nouo genere mortis absumpta es.
4.6.ext.1 Sunt et alienigeni amores iusti obscuritate ignorantiae non obruti, e
quibus paucos attigisse satis erit. gentis Cariae regina Artemisia uirum suum
Mausolum fato absumptum quantopere desiderauerit leue est post conquisitorum
omnis generis honorum monumentique usque ad vii miracula prouecti magnificentiam
argumentari: quid enim aut eos colligas aut de illo inclito tumulto loquare, cum
ipsa Mausoli uiuum ac spirans sepulcrum fieri concupierit eorum testimonio, qui
illam extincti ossa potioni aspersa bibisse tradunt?
4.6.ext.2 Hypsicratea quoque regina Mitridatem coniugem suum effusis caritatis
habenis amauit, propter quem praecipuum formae suae decorem in habitum uirilem
conuertere uoluptatis loco habuit: tonsis enim capillis equo se et armis
adsuefecit, quo facilius laboribus et periculis eius interesset. quin etiam
uictum a Cn- Pompeio per efferatas gentes fugientem animo pariter et corpore
infatigabili secuta est. cuius tanta fides asperarum atque difficilium rerum
Mitridati maximum solacium et iucundissimum lenimentum fuit: cum domo enim et
penatibus uagari se credidit uxore simul exulante.
4.6.ext.3 Verum quid Asiam, quid barbariae inmensas solitudines, quid latebras
Pontici sinus scrutor, cum splendidissimum totius Graeciae decus Lacedaemon
praecipuum uxoriae fidei specimen tantum non nostris ostentet oculis, plurimis
et maximis patriae suae laudibus admiratione facti conparandum?
Minyae, quorum origo ex inclyto sociorum Iasonis numero Lemniorum in insula
concepta per aliquot saeculorum uices stabili in sede manserat, a Pelasgicis
expulsi ramis, alienae opis indigentes excelsa Taygetorum montium iuga supplices
occupauerunt. quos Spartana ciuitas respectu Tyndaridarum -amque in illo
nobilis famae nauigio destinatum sideribus par fratrum fulserat deductos inde
legibus commodisque suis inmiscuit. sed hoc tantum beneficium in iniuriam bene
meritae urbis regnum adfectantes uerterunt. igitur publicae custodiae inclusi
capitali adseruabantur supplicio. quod cum uetere instituto Lacedaemoniorum
nocturno tempore passuri essent, coniuges eorum inlustris ibi sanguinis uelut
adlocuturae perituros uiros inpetrato a custodibus aditu carcerem intrauerunt
commutataque ueste per simulationem doloris uelatis capitibus eos abire passae
sunt. hoc loco quid aliud adiecerim quam dignas fuisse quibus Minyae nuberent?
[4,7] VII. De amicitiae uinculo.
4.7.init. Contemplemur nunc amicitiae uinculum potens et praeualidum neque ulla
ex parte sanguinis uiribus inferius, hoc etiam certius et exploratius, quod
illud nascendi sors, fortuitum opus, hoc unius cuiusque solido iudicio inchoata
uoluntas contrahit. itaque celerius sine reprehensione propinquum auersere quam
amicum, quia altera diremptio non utique iniquitatis, altera utique leuitatis
crimini subiecta est: cum enim deserta sit futura uita hominis nullius amicitiae
cincta praesidio, tam necessarium subsidium temere adsumi non debet, semel autem
recte adprehensum sperni non conuenit. sincerae uero fidei amici praecipue in
aduersis rebus cognoscuntur, in quibus quidquid praestatur totum a constanti
beniuolentia proficiscitur. felicitatis cultus maiore ex parte adulatione quam
caritate erogatur, certe suspectus est perinde ac plus semper petat quam
inpendat. accedit huc, quod infractae fortunae homines magis amicorum studia
desiderant uel praesidii uel solacii gratia: nam laeta quidem et prospera
negotia, utpote cum diuina subfragatione foueantur, humana minus indigent.
tenacius igitur eorum nomina posteritatis memoria adprehendit, qui aduersos
casus amicorum non deseruerunt quam qui prosperum uitae cursum comitati sunt.
nemo de Sardanapalli familiaribus loquitur, Orestes Pylade paene amico quam
Agamemnone notior est patre, si quidem illorum amicitia in consortione
deliciarum et luxuriae contabuit, horum durae atque asperae condicionis
sodalicium ipsarum miseriarum experimento enituit. sed quid externa attingo, cum
domesticis prius liceat uti?
4.7.1 Inimicus patriae fuisse Ti- Gracchus existimatus est, nec inmerito, quia
potentiam suam saluti eius praetulerat. quam constantis tamen fidei amicum etiam
in hoc tam prauo proposito C- Blossium Cumanum habuerit operae pretium est
cognoscere. hostis iudicatus, ultimo supplicio adfectus, sepulturae honore
spoliatus beniuolentia tamen eius non caruit: nam cum senatus Rupilio et Laenati
consulibus mandasset ut in eos, qui cum Graccho consenserant, {more} maiorum
animaduerterent, et ad Laelium, cuius consilio praecipue consules utebantur,
pro se Blossius deprecatum uenisset familiaritatisque excusatione uteretur,
atque is dixisset: 'quid? si te Gracchus templo Iouis optimi maximi faces
subdere iussisset, obsecuturusne illius uoluntati propter istam, quam iactas,
familiaritatem fuisti?' 'numquam istud' inquit 'Gracchus imperasset'. satis,
immo etiam nimium: totius namque senatus consensu damnatos eius mores
defendere ausus est. uerum quod sequitur multo audacius multoque periculosius:
conpressus enim perseueranti interrogatione Laeli in eodem constantiae gradu
stetit seque etiam hoc, si modo Gracchus annuisset, facturum respondit. quis
illum sceleratum putasset fuisse, si tacuisset? quis non etiam sapientem, si pro
necessitate temporis locutus esset? at Blossius nec silentio honesto nec
prudenti sermone salutem suam, ne qua ex parte infelicis amicitiae memoriam
desereret, tueri uoluit.
4.7.2 In eadem domo aeque robusta constantis amicitiae exempla oboriuntur:
prostratis enim iam et perditis C- Gracchi consiliis rebusque, cum tota eius
conspiratio late quaereretur, desertum omni auxilio duo tantum amici Pomponius
et Laetorius ab infestis et undique ruentibus telis oppositu corporum suorum
texerunt. quorum Pomponius, quo is facilius euaderet, concitatum insequentium
agmen in porta trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit nec uiuus pelli
potuit, sed multis confectus uulneribus transitum eis super cadauer suum, credo
etiam post fata inuitus, dedit. Laetorius autem in ponte sublicio constitit et
eum, donec Gracchus transiret, ardore spiritus sui saepsit ac ui iam
multitudinis obrutus conuerso in se gladio celeri saltu profundum Tiberis
petiit, quamque in eo ponte caritatem toti patriae Horatius Cocles exhibuerat,
unius amicitiae adiecta uoluntaria morte praestitit. quam bonos Gracchi, si aut
patris aut materni aui sectam uitae ingredi uoluissent, habere milites
potuerant! quo enim impetu, qua perseuerantia animi Blossius et Pomponius et
Laetorius tropaea ac triumphos eorum adiuuissent, furiosi conatus tam strenui
comites, sinistris quidem auspiciis amicitiae condicionem secuti, sed quo
miseriora, hoc certiora fideliter cultae {nobilitatis} exempla.
4.7.3 L- autem Reginus, si ad debitam publico ministerio sinceritatem exigatur,
posteritatis conuicio lacerandus, si amicitiae fido pignore aestimetur, in
optimo laudabilis conscientiae portu relinquendus est: tribunus enim plebis
Caepionem in carcerem coniectum, quod illius culpa exercitus noster a Cimbris et
Teutonis uidebatur deletus, ueteris artaeque amicitiae memor publica custodia
liberauit nec hactenus amicum egisse contentus etiam fugae eius comes accessit.
pro magnum et inexuperabile tuum, numen, amicitia! cum ex altera parte res
publica manum iniceret, ex altera tua illum dextera traheret, et illa ut
sacrosanctus esse uellet exigeret, tu exilium indiceres adeo blando uteris
imperio supplicium honori praetulit.
4.7.4 Admirabile hoc opus tuum, sed quod sequitur aliquanto laudabilius:
recognosce enim quo usque Volumni constantem erga amicum suum caritatem sine
ullarei publicae iniuria euexeris. qui ortus equestri loco, cum M- Lucullum
familiariter coluisset eumque M- Antonius, quia Bruti et Cassii partes secutus
fuerat, interemisset, in magna fugiendi licentia exanimi amico adhaesit hucusque
in lacrimas et gemitus profusus, ut nimia pietate causam sibi mortis arcesseret:
nam propter praecipuam et perseuerantem lamentationem ad Antonium pertractus
est. cuius postquam in conspectu stetit, 'iube me' inquit, 'imperator, protinus
ad Luculli corpus ductum occidi: neque enim absumpto illo superesse debeo, cum
ei infelicis militiae auctor extiterim'. quid hac fidelius beniuolentia? mortem
amici hostis odio leuauit, uitam suam consilii crimine astrinxit, quoque illum
miserabiliorem redderet, se fecit inuisiorem. nec difficiles Antoni aures habuit
ductusque, quo uoluerat, dexteram Luculli auide osculatus, caput, quod abscisum
iacebat, sublatum pectori suo adplicauit ac deinde demissam ceruicem uictori
gladio praebuit. loquatur Graecia Thesea nefandis Pirithoi amoribus suscribentem
Ditis se patris regnis commisisse: uani est istud narrare, stulti credere.
mixtum cruorem amicorum et uulneribus innexa uulnera mortique inhaerentem mortem
uidere, haec sunt uera Romanae amicitiae indicia, illa gentis ad fingendum
paratae monstro similia mendacia.
4.7.5 L- quoque Petronius huiusce laudis consortionem merito uindicat: paria
enim in cultu amicitiae auso par gloriae portio adserenda est. admodum humili
loco natus ad equestrem ordinem et splendidae militiae stipendia P. Caeli
beneficio peruenerat. cui gratum animum, quia laeta in materia exhibere non
contigerat, in ea, quam inicam fortuna esse uoluit, cum multa fide praestitit.
erat ob Octauio consule Placentiae praepositus Caelius. qua {a} Cinnano exercitu
capta et senior iam et graui ualitudine adfectus, ne in potestatem hostium
ueniret, ad auxilium dexterae Petroni confugit. quem is ab incepto consilio
frustra conatus abstrahere in isdem perseuerantem precibus interemit caedique
eius suam iunxit, ne eo iacente, per quem omnia dignitatis incrementa adsecutus
fuerat, superesset. ita alterius fato uerecundia, alterius pietas causam
praebuit.
4.7.6 Iungendus Petronio Ser- Terentius est, quamquam ei, sicut cupierat, pro
amico suo perire {non} contigit: incepto namque egregio, non inrito euentu
aestimari debet, quia, quantum in illo fuit, et ipse extinctus est et D- Brutus
periculum euasit mortis. qui fugiens a Mutina, ut ad se interficiendum ab
Antonio missos equites aduenisse cognouit, quodam in loco iustae poenae debitum
spiritum tenebris furari conabatur, eoque iam facta inruptione Terentius fideli
mendacio obscuritate ipsa suffragante Brutum se esse simulauit et corpus suum
trucidandum equitibus obiecit. uerum cognitus a Furio, cui Brutianae ultionis
officium mandatum fuerat, nece sua amici supplicium discutere non potuit. sic
inuitus fortuna cogente uixit.
4.7.7 Ab hoc horrido et tristi pertinacis amicitiae ad laetum et serenum uultum
transeamus atque inde eam euocatam, ubi omnia lacrimis, gemitu, caedibus
fuerant referta, in eo, quo dignior est, felicitatis domicilio conlocemus,
gratia, honore abundantissimisque opibus fulgentem. orere igitur ab illa, quae
sanctorum umbris dicata esse creditur, sede hinc Decime Laeli, illinc M-
Agrippa, alter uirorum, deorum alter maximum amicum et certa mente et secundis
ominibus sortiti, totumque beatae turbae gregem, qui uestro ductu ueneranda
sincerae fidei stipendia laudibus et praemiis onustus peregit, in lucem uobiscum
protrahite: uestros enim constantis animos, uestra strenua ministeria, uestram
inexpugnabilem taciturnitatem proque dignitate et salute amicorum perpetuam
excubationem et stationem beniuolentiae et rursus harum rerum uberrimos fructus
posterior intuens aetas in excolendo iure amicitiae qua libentius qua etiam
religiosius erit operata.
4.7.ext.1 Haeret animus in domesticis, sed aliena quoque bene facta referre
Romanae urbis candor hortatur. Damon et Phintias Pythagoricae prudentiae sacris
initiati tam fidelem inter se amicitiam iunxerant, ut, cum alterum ex his
Dionysius Syracusanus interficere uellet, atque is tempus ab eo, quo prius quam
periret domum profectus res suas ordinaret, impetrauisset, alter uadem se pro
reditu eius tyranno dare non dubitaret. solutus erat periculo mortis qui modo
gladio ceruices subiectas habuerat: eidem caput suum subiecerat cui securo
uiuere licebat. igitur omnes et in primis Dionysius nouae atque ancipitis rei
exitum speculabantur. adpropinquante deinde finita die nec illo redeunte unus
quisque stultitiae tam temerarium sponsorem damnabat. at is nihil se de amici
constantia metuere praedicabat. eodem autem momento et hora a Dionysio
constituta et eam qui acceperat superuenit. admiratus amborum animum tyrannus
supplicium fidei remisit insuperque eos rogauit ut se in societatem amicitiae
tertium sodalicii gradum mutua culturum beniuolentia reciperent. hascine uires
amicitiae? mortis contemptum ingenerare, uitae dulcedinem extinguere,
crudelitatem mansuefacere, odium in amorem conuertere, poenam beneficio pensare
potuerunt. quibus paene tantum uenerationis quantum deorum inmortalium
caerimoniis debetur: illis enim publica salus, his priuata continetur, atque ut
illarum aedes sacra domicilia, harum fida hominum pectora quasi quaedam sancto
spiritu referta templa sunt.
4.7.ext.2 Quod ita esse rex Alexander sensit. Darei castris, in quibus omnes
necessarii eius erant, potitus Hephaestione gratissimo sibi latus suum tegente
ad eos adloquendos uenit. cuius aduentu mater Darei recreata humi prostratum
caput erexit Hephaestionemque, quia et statura et forma praestabat, more
Persarum adulata tamquam Alexandrum salutauit. admonita deinde erroris per
summam trepidationem excusationis uerba quaerebat. cui Alexander 'nihil est'
inquit 'quod hoc nomine confundaris: nam et hic Alexander est'. utri prius
gratulemur? qui hoc dicere uoluit an cui audire contigit? maximi enim animi rex
et iam totum terrarum orbem aut uictoriis aut spe conplexus tam paucis uerbis se
cum comite suo partitus est. o donum inclytae uocis danti pariter atque
accipienti speciosum! quod priuatim quoque merito ueneror clarissimi ac
disertissimi uiri promptissimam erga me beniuolentiam expertus. nec metuo ne
parum conueniat mihi Pompeium meum instar esse Alexandri, cum illi Hephaestio
suus alter fuerit Alexander. ego uero grauissimo crimini sim obnoxius,
constantis et benignae amicitiae exempla sine ulla eius mentione transgressus,
cuius in animo uelut in parentum amantissimorum pectore laetior uitae meae
status uiguit, tristior adquieuit, a quo omnium commodorum incrementa ultro
oblata cepi, per quem tutior aduersus casus steti, qui studia nostra ductu et
auspiciis suis lucidiora et alacriora reddidit. itaque paui inuidiam quorundam
optimi amici iactura, uidelicet quia fructu torseram, non quidem meo merito,
gratiam meam, quantacumque fuit, cum his, qui ea uti uoluerunt, partitus. uerum
nulla tam modesta felicitas est, quae malignitatis dentes uitare possit. et quo
secessu quosdam fugeris aut quibus infulis misericordiae permulseris, ne alienis
malis perinde ac bonis suis laetentur et gestiant? diuites sunt aliorum
iacturis, locupletes calamitatibus, immortales funeribus. sed illi quatenus
alienis incommodis suorum adhuc expertes insultent optima uindex insolentiae
uarietas humanae condicionis uiderit.
[4,8] VIII. De liberalitate Romanorum.
4.8.init. Nostrum opus pio egressu ad proprium dolorem prouectum in suum ordinem
reuocetur, liberalitatisque conmemorationi uacemus. cuius duo sunt maxime
probabiles fontes, uerum iudicium et honesta beniuolentia: nam cum ab his
orietur, tunc demum ei ratio constat. dono autem ipsi gratiam et magnitudo
quidem sua, sed efficaciorem aliquanto opportunitas conciliat:
4.8.1 Accedit enim pretio rei inaestimabile momentum occasionis. quae Fabio
Maximo tot ante saecula paruam pecuniae summam erogatam ad hoc usque tempus
laudabilem fecit. captiuos ab Hannibale interposita pactione nummorum receperat.
qui cum a senatu non praestarentur, misso in urbem filio fundum, quem unicum
possidebat, uendidit eiusque pretium Hannibali protinus numerauit, si ad
calculos reuocetur, paruum, utpote septem iugeribus et hoc in Pupinia addictis
redactum, si animo ~ praerogantis, omni pecunia maius: se enim patrimonii quam
patriam fidei inopem esse maluit, eo quidem maiore cum commendatione, quod proni
studii certius indicium est supra uires niti quam uiribus ex facili uti: alter
enim quod potest praestat, alter plus etiam quam potest.
4.8.2 Itaque eiusdem temporis femina Busa nomine, regionis autem Apulae
ditissima, merito quidem liberalitatis testimonium receperit, sed excellentes
opes suas Fabianis rei familiaris angustiis non conparauerit: nam etsi circa x
ciuium nostrorum, Cannensis proelii reliquias, benignissime intra Canusina
moenia alimentis sustentauit, saluo tamen statu fortunarum suarum munificam se
populo Romano praestitit: Fabius in honorem patriae paupertatem inopia mutauit.
4.8.3 In Q- quoque Considio saluberrimi exempli nec sine paruo ipsius fructu
liberalitas adnotata est. qui Catilinae furore ita consternata re publica, ut ne
a locupletibus quidem debitae pecuniae propter tumultum pretiis possessionum
deminutis solui creditoribus possent, cum centies atque quinquagies sestertii
summam in faenore haberet, neque de sorte quemquam debitorum suorum neque de
usura appellari a suis passus est, quantumque in ipso fuit, amaritudinem
publicae confusionis priuata tranquillitate mitigauit, opportune mirificeque
testatus se nummorum suorum, non ciuilis sanguinis esse faeneratorem: nam qui
nunc praecipue negotiatione delectantur, cum pecuniam domum cruentam retulerunt,
quam inprobando gaudio exultent cognoscent, si diligenter senatus consultum, quo
Considio gratiae actae sunt, legere non fastidierint.
4.8.4 Queri mecum iam dudum populus Romanus uidetur, quod, cum singulorum
munificentiam consecter, de sua taceam: ad summam enim eius laudem pertinet quem
animum regibus et urbibus et gentibus praestiterit recognosci, quod omne
praeclari facti decus crebra memoria in se ipso reuirescit. Asiam bello captam
Attalo regi muneris loco possidendam tradidit, eo excelsius et speciosius urbi
nostrae futurum imperium credens, si ditissimam atque amoenissimam partem
terrarum orbis in beneficio quam in fructu suo reponere maluisset. ipsa uictoria
donum felicius, quia multum occupasse inuidiam habere potuit, tantum tribuisse
gloria carere non potuit.
4.8.5 Illius uero Romanae liberalitatis caelestem spiritum nullae litterae satis
dignis laudibus prosequentur: Philippo enim Macedoniae rege superato, cum ad
Isthmicum spectaculum tota Graecia conuenisset, T- Quintius Flamininus tubae
signo silentio facto per praeconem haec uerba recitari iussit: 'S- P- Q- R- et
T- Quintius Flamininus imperator omnes Graeciae urbes, quae sub dicione Philippi
regis fuerunt, liberas atque inmunes esse iubet.' quibus auditis maximo et
inopinato gaudio homines perculsi primo ueluti non audisse se quae audierant
credentes obticuerunt. iterata deinde pronuntiatione praeconis tanta caelum
clamoris alacritate conpleuerunt, ut certe constet aues, quae superuolabant,
adtonitas pauentesque decidisse. magni animi fuisset a tot captiuorum capitibus
seruitutem detraxisse, quot tunc nobilissimis et opulentissimis urbibus populus
Romanus libertatem largitus est.
Ad cuius maiestatem pertinet non solum quae ipse benigne tribuit, sed etiam quae
alio tribuente sensit commemorari: ut enim illic meritae, ita hic redditae
laudis conmendatio est.
4.8.ext.1 Hiero Syracusarum rex audita clade, qua Romani apud Trasimennum lacum
erant adflicti, CCC milia modium tritici et CC hordei aurique ducenta et XL
pondo urbi nostrae muneri misit. neque ignarus uerecundiae maiorum nostrorum, ne
aurum nollent accipere, in habitum id Victoriae formauit, ut eos religione motos
munificentia sua uti cogeret, uoluntate mittendi prius, iterum prouidentia
cauendi ne remitteretur liberalis.
4.8.ext.2 Subnectam huic Acragantinum Gillian, quem propemodum ipsius
liberalitatis praecordia constat habuisse. erat opibus excellens, sed multo
etiam animo quam diuitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in
corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae
officina crederetur: illinc enim publicis usibus apta monumenta extruebantur,
illinc grata populi oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici
apparatus labentique annonae subsidia oriebantur. et cum haec uniuersis,
priuatim alimenta inopia laborantibus, dotes uirginibus paupertate pressis,
subsidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. hospites quoque cum
urbanis penatibus tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, uariis
muneribus ornati dimittebantur. quodam uero tempore d simul Gelensium equites ui
tempestatis in possessiones suas conpulsos aluit ac uestiuit. quid multa? non
mortalem aliquem, sed propitiae Fortunae benignum esse diceres sinum. ergo quod
Gillias possidebat omnium quasi commune patrimonium erat. pro cuius salute et
incrementis cum Acragantina ciuitas tum etiam uicinae regiones uotis excubabant.
conloca e contraria parte arcas inexorabilibus claustris obseratas, nonne
praestantiorem aliquanto existimes illam inpensam quam hanc custodiam?
|