[0,0] PRAEFATIO.
Stabat adhuc rudibus Pagaseo in litore remis
quae ratis undosum prima cucurrit iter.
Dum tarnen extremis haerent succincta ceruchis
lintea, dum nautas flamina nulla uocant,
conueniunt Minyae gemini Chironis ad antrum,
qua fugit obliquo garrula lympha pede,
quaque ingens platanus genialibus excubat umbris;
explicat hic faciles rustica mensa dapes.
Crescit fronde torus, uernant in flore capilli,
sed uiret Herculeis populus alba comis.
Dat puer Aeacides niuea carchesia dextra,
sed suus Alcidae pocula miscet Hylas.
Finis erat dapibus: citharam pius excitat Orpheus,
et mouet ad doctas uerba canora manus.
Conticuere uiri, tenuere silentia uenti,
uosque retro cursum mox tenuistis, aquae;
iam uolucres fessis pendere sub aethera pinnis,
iamque truces uideas ora tenere feras;
decurrunt scopulis auritae ad carmina quercus,
nudaque Peliacus culmina motat apex.
Et iam materno permulserat omnia cantu,
cum tacuit, querulam deposuitque fidem.
Occupat hanc audax, digitosque affringit Achilles,
indoctumque rudi personat ore puer.
Materiam quaeris? Laudabat carmina blandi
hospitis, et tantae murmura magna lyrae.
Riserunt Minyae; sed enim tibi dicitur, Orpheu,
haec pueri pietas grata fuisse nimis.
Me quoque nunc magni nomen celebrare Maronis
(si qua fides uero est) gaudet et ipse Maro.
[1,0] SILVA.
Est dea, quae uacuo sublimis in aere pendens
it nimbo succincta latus, sed candida pallam,
sed radiata comam, ac stridentibus insonat alis.
Haec spes immodicas premit, haec infesta superbis
imminet: huic celsas hominum contundere mentes
successusque datum et nimios turbare paratus.
Quam ueteres Nemesin, genitam de Nocte silenti
Oceano dixere patri. Stant sidera fronti,
fraena manu, pateramque gerit; semperque uerendum
10 ridet, et insanis obstat contraria coeptis,
improba uota domans; ac summis ima reuoluens,
miscet et alterna nostros uice temperat actus,
atque huc atque illuc uentorum turbine fertur.
Viderat haec domitis tumidam te, Graecia, Persis,
signa quoque Eoum uictricia ferre sub orbem;
uiderat et cantu Aonio eloquiisque superbam
ire altum, magnumque loqui, caeloque supinum
insertare caput, nec dis te ferre minorem.
Mox, fastus exosa grauis, ceruice coegit
20 ferre iugum, et Latiis superatam subdidit armis.
Nec fandi permansit honos: tu namque potenti
protinus ore tonans, ardentis fulmine linguae
cuncta quatis, Cicero; Pyliae non mella senectae,
nec iam Dulichias audet conferre procellas,
sponte tibi uirides transcribens Graecia palmas.
Se tamen Aoniae solatur fronde coronae:
deerat adhuc Latio uatum decus, horrida quamquam
bella tubasque rudi cantauerat Ennius arte.
Editus ecce Maro, quo non felicior alter,
30 seu siluas seu rura canit siue «arma uirumque»:
namque Syracosiis cum uix assurgat auenis,
Hesiodum premit et magno contendit Homero.
Ergo, age, quis centum mihi nunc in carmina linguas
immensumque loqui uocemque effundere ahenam,
quis mihi det Siculas Latio clangore sorores
post Geticam superare chelyn, dum te, optime uatum,
imbellis pietas audaci promere cantu
audet, Atlanteasque humeris fulcire columnas?
Unde ego tantarum repetam primordia laudum?
40 Aut qua fine sequar? Facit ingens copia rerum
incertum. Sic frondifera lignator in Ida
stat dubius, uastae quae primum robora siluae
uulneret: hic patulam procero stipite phagum,
hic uidet annosam sua pandere brachia quercum,
illic succinctas caput exertare cupressos;
metiturque oculis Phrygiae nemora alta parentis.
Te nascente, Maro, Parnassi e culmine summo
affuit Aonias inter festina sorores
Calliope, blandisque exceptum sustulit ulnis,
[1,50] permulsitque manu quatiens, terque oscula iunxit,
omina ter cecinit, ter lauro tempora cinxit.
Mox aliae dant quaeque tuis munuscula cunis
certatim: dant plectra, lyram, pellemque pedumque,
dant et multiforam modulanda ad carmina loton,
et decrescenti compactas ordine auenas,
dant Pandionias uolucres; ter murmure placant
liuentis oculos, ter frontem baccare tangunt.
Venit et Elysio, uenturi praescia, Manto;
Manto quae iuuenem fluuio conceperat Ocnum,
60 Ocnum qui matris dederat tibi, Mantua, nomen.
Venit; et horrentes quatiens uittamque comasque,
sanguineamque rotans aciem, sic ora resoluit
plena deo, et ueras excussit pectore uoces:
«Dicebam, memini memini, tibi, Mantua, quondam:
"Surge, bonis auibus fundata et fulmine laeuo;
surge, paremque astris contende educere molem,
pyramidum supra sumptus. Pro, quanta manet te
gloria! Quam longum senibus celebrabere saeclis!
Nascetur, uideo, supera tibi missus ab arce
70 sidereus uates, alti cui numinis haustum
mens caelo cognata ferat, quem grande sonantem
non Linus Inachides tantum atque Oeagrius Orpheus
aut mea qui Tyrio construxit moenia plectro,
sed uos, o Musae, sed tu mireris, Apollo".
Et nunc, ecce, puer tranquillae ad limina lucis
ille diu promissus adest, uitamque salutans
has teneris iam nunc mulcet uagitibus auras.
Euge, beate puer, sanguis meus! Horreat ortus
Graecia tota tuos, laurumque habitura secundam
80 Ascra, Arethusa suis metuant et Smyrna coronis.
Incipe adhuc gracili connectere carmina filo,
incipe, magne puer; nec uota intexere Diris
impia, nec Culici gemitum praestare merenti,
nec te Lampsacium pudeat lusisse Ithyphallum,
blandaque lasciuis epigrammata pingere chartis;
Acmonidas refer et Brontem Volcaniaque antra,
igniuomosque apices montis, raucoque trementem
murmure Thrinachiam, quoties per nubila flammas
eructat tentatque latus uersare Typhoeus;
90 dic Scyllam subitis miseram quae se induit alis,
Scyllam quae nimio flagrans Minois amore,
ah, potuit rigido genitorem inuadere ferro,
crudelis, potuit cano spoliare capillo;
crudelis: sed quis duro contendat Amori?
Crudelis: sed culpa tua est, tua culpa, Cupido.
Atque haec prima noui fuerint elementa poetae,
haec fuerint timidae praeludia prima iuuentae.
Iam uatem iam, Roma, uocas; iam saeua recessit
paupertas, praestatque plis grata otia Musis
[1,100] Thuscus eques. Nosco hunc, atauis qui regibus ortus,
discinctum iuuenem; cerno et te, maxime princeps,
purpureos inter proceres sanctumque senatum
pendentem stare ad numeros atque ora tenentem.
Tu, tamen, o miserae nimium uicina Cremonae,
quid fies amissum, quid fies, mea Mantua, campum
pascentem niueos herboso flumine cycnos?
Nonne uides, ingrata, tuis quae praemia damnis
accumulent superi et solatia quanta rependant?
Ipsa en Roma tuo sese quoque iactat alumno.
110 Iamque Phalantei resonant pineta Galesi,
Tityre, te uacuo meditantem murmur in antro,
iamque tuam dociles recinunt Amaryllida siluae.
Nigraque dum raucum tremulis euibrat ab alis
carmen, et epoto canit ebria rore cicada,
montibus, ah, solis formosum iactat Alexin
uocalis Corydon, et «Alexin» reddit imago.
Ecce autem imparibus dum sibila flectit auenis
impubis pastor, faciles dum ludit amores,
aureolo petit hunc malo lasciuaque currit
120 ad salices nymphe furtiuo prodita risu.
Sed maiora uocant; nunc, o nunc omnis abesto
impius, et casti linguisque animisque fauento:
stelligero Deus ille, Deus se fundit ab axe,
aeterni mens certa Patris; quique omnia nutu
torquet, Idumaeae se uirginis inserit aluo,
aurea sparsurus rediuiuo saecula mundo.
Tu tamen ante alios felix, mea uera propago,
cui licitum, in siluis inter coryleta iacenti,
rimari quid fata parent, quid pulchra minentur
130 sidera; quique, mihi diuini pectoris haeres,
enthea Cumaeis incingas tempora uittis.
Verum age iam, gelidosque tegant umbracula fontis,
et fouis cumuletur humus, densique maniplis
inspirent flores, uacuoque incisa sepulchro
candida formosum testetur littera Daphnin,
Daphnin ad astra uocet tenero caua fistula cantu.
Ebrius interea nostri nutritor Iacchi
Silenus molli dormit resupinus in antro,
ebrius et nimio uenas tumefactus alumno;
140 securum pueri audaces atque improba Nais
inuadunt furtim, deque ipsis uincla coronis,
quae senis e mutilo modo uertice defluxerunt,
iniiciunt alacres, promissaque carmina poscunt,
carmina cum siluis totos mulcentia montis.
Iamque tuis, Minci, glauca sub arundine ripis
uincitur alterno Corydonis carmine Thyrsis.
Iam repetit querulam Damonis tibia Musam,
Damonis Musam scopuli pinusque loquuntur.
Sed quid, io, tam dulce tibi est, Galatea, sub undis,
[1,150] quam formosa uocet nequiquam ad litora Cyclops?
Infelix Cyclops! Sed enim infelicior illo
Gallus amat, queriturque suam procul esse Lycorin:
Gallus, quem rigidae fleuere in montibus orni,
cuius amorem omnes nequeunt mutare labores;
Gallus, quem frustra uerbis solatus Apollo est.
Haec sat erit limas inter cecinisse capellas
pastorem. Tu uictricem fer, Mantua, palmam.
Ecce, lacertosi quaerunt noua turba coloni
quo segetes ueniant campo, quo sidere tellus
160 uertatur, quod sit falcis, quod tempus aratri.
Egredere o siluis, iuuenis, curruque leuatus
Triptolemi, Latios foecunda messibus agros.
Nec caelebs iam palmes agat, sed reptet ad ulmum
ebrius, at dulci rubeat noua nupta marito;
et pater Autumnus medio consurgat ab aruo
pomiferum uiridi caput alte umbratus amictu,
atque, Acheloe, tuum teneat graue dextera cornu;
stetque catenatas suadens nudare palaestras
Palladis ampla arbos bicoloribus horrida baccis,
170 frondibus et uersis longum discriminet annum.
Iam laetos inter saltus frondosaque tesqua,
hinc uitulus primo cui frons protuberet aeuo
mugitu tenero matrem uocet, inde per herbas
candida lasciuo discurrat bucula saltu.
At quibus assurgunt pleno iam cornua gyro
inter se aduerso decertent pectore amantes,
dum rudis exultim florentis in aequore campi
ludit equus, uolucresque fuga praeuertere uentos
aut tranare amnis aut cursu euincere montem
180 gestit, Olympiacae rapturus dona coronae;
lanigerumque pecus primo propellat Eoo
de stabulis pastor, dum pratis roscida lucent
gramina, dum teretes per flexa cacumina guttae
colludunt; ipsae haerentes uix rupibus altis
aspera Cinyphiae carpant dumeta capellae.
Tum glomerata cauo fundant se examina saxo,
halantemque rosam et tenerorum germina florum
taurigenae populentur aues, plenoque recurrant
poplite: iam lentum teneat fundamina gluten,
190 iam portas arcemque et propugnacula condant,
ceraque nectareas ducat sexangula cellas;
aut natos aut mella legant, fucosque repellant,
turpe pecus, iamque accinctae ciuilibus armis
expediantque manus rostris et spicula uibrent,
nocturnoque sonent mussantia castra susurro.
At tu quae tellus aestuque geluque laboras,
cui sacer hibernos Helicon intercipit ortus,
ne cessa acceptam nostrae submittere laurum.
Nec iam supremi certent de sanguine uatis
[1,200] Smyrna Rhodos Colophon Salamis Chios Argos Athenae,
quippe Bianoream manet haec uictoria gentem.
Namque meus timido qui rura et pascua uersu
hactenus excoluit, stimulis tandem acribus actus
dediscetque metum ualidasque in pectora uires
contrahet, attonitoque canet fera pectine bella.
Qualis adhuc breuibus quae uix bene fidere pinnis
coepit auis, matrem primo nidosque loquaces
circum it et crebrum patula super arbore sidit;
colligit inde animos sensim, et uicina uolatu
210 stagna legit, terrasque capit captasque relinquit,
lasciuitque fuga; tandem et sublimia tranat
nubila, et iratis audens se credere uentis
in spatia excurrit, iustisque eremigat alis.
Ac primum Siculis magnum producet ab oris
Laomedontiaden, undisque et turbine saeuo
auferet in Libyen; quem Dido ignara futuri
(sic placitum superis) animoque domoque receptet.
Reginaeque hospes, diri commenta Sinonis,
mendaces Graios, uanae periuria gentis,
220 et populata matis Neptunia Pergama flammis,
se quoque iactatum referet terraque marique;
illa auidis bibet ignem oculis, noctemque diemque
nutriet infelix uesanum pectore amorem.
Venatu tandem in medio Saturnia nimbum
pronuba diffundet, soloque Hymenaeus in antro
affuerit, nullasque faces, moestum, afferet, omen!
Fulgoresque dabit, nymphis ululantibus, aether.
Ipse Iouis monitu Aeneas rursum ire per undas
cogetur uento, rursum Itala quaerere regna,
230 surgentem Ausoniae solio impositurus Iulum.
At Phoenissa rogum saeuo furiata dolore
inscendet moritura, trucesque in uota uocabit
Eumenidas; mox et Phrygium, pro tristia dona,
ah, niueum per pectus aget miserabilis ensem!
Discolor interea taurino combibet ore
Iris aquas, iterumque antris effundet apertis
Hippotades hyemem, et rapidis ruet aequora uentis.
Zanclaeas iterum fessi eiicientur ad oras
Troes, et hospitio fidi accipientur Acestae:
240 hic patris ad tumulum sollemnis ordine pompas
dux feret, ac meritos celebrabit litore ludos.
Tum pelagus relegens, amisso praeside puppis,
uix tandem Euboica lacrimans potietur harena.
Atque ubi fata deum uiuacis ab ore Sibyllae
hauserit, infernas etiam descendet ad umbras
(o pietas!), manesque petet per Auerna paternos;
Romanosque suos Lethaei ad fluminis undam
conferet, et magnos gaudens cognoscet Iulos
paciferumque ducem fuluo cui pulchra metallo
[1,250] saecla fluent, cui pressa graui pede bella iacebunt.
His laetus porta ad socios euadet eburna
dux Anchisiades, Thuscumque enabit ad amnem.
Necdum parta quies: restant bella aspera, restant,
et crassus multo stagnabit funere Thybris.
At tibi Castaliis renouentur pectora lymphis,
care nepos; nunc, nunc ingenti est ore sonandum.
Grande opus a tergo: quis enim alto euincere cantu
clamoresque uirum atque hinnitus speret equorum?
Tu tamen euinces; licitum tibi, maxime uatum,
260 arma acies furias Martem ipsum aequare canendo.
Iamque uolans superas Alecto impune per auras
Tartareum canit, et resides stridentibus hydris
instimulat; dux ipsa manu Saturnia saeua
claustra quatit Belli, postesque irata refringit.
Iam Latiae coiere manus; domat aspera duris
ora lupis sonipes, facilesque in puluere gyros
flectit eques; ipsae alpino de uertice siluae
praecipitant, auidae Phrygios haurire cruores;
iam rastri pondus rigidum diffingit in ensem
270 caedis amor, uersique abeunt in pila ligones,
attritusque caua mutatur casside uomis;
iamque aurem horrisono rumpunt fera classica bombo,
armorumque minax praestringit lumina fulgor.
Dumque alacres secum in Martem Cythereius heros
Arcadas et missum auspicio Pallanta sinistro,
audacem puerum, melioraque fata secutos
Tyrrhenos rapit, et tantis accingitur ausis,
ecce, furens Rutulus saeuoque instinctus amore,
nequiquam in Phrygiam iaculatus lampada classem,
280 miratur subitas pelago consurgere nymphas;
nec minus irrumpit castris, altamque cruentus
dat stragem, fluuioque euadit laetus amico.
Ultor adest, sociosque exponens litore tuto,
auspicium belli, maternis fulgurat armis
Dardanides, totasque in pugnam exsuscitat iras.
O qui sudor equis! Qui se alto in puluere reges
turpabunt! Quanto exsurget rubra sanguine tellus!
Nec tuus basta deus nec te tua dextera forti,
Mezenti, leto eripiet uisque effera mentis,
290 sed consors nato accedes tumulique necisque.
At tu quo, nimio spoliorum et laudis amore
inconsulta, ruis? Quin saeuas, bellica uirgo,
insidias prius et uenientem respicis hastam?
Tuque, miser, pone o rapti mala gaudia baltei
et caesi exuuias pueri; inuidiamque deorum,
Turne, caue; dabis, heu, poenas, dabis, improbe, et istam
Euandro debes animam atque ultricibus umbris.
Sic tandem Iliacas properans pensare ruinas,
ad Teucros fessis reuolat Victoria pinnis.
[1,300] Grande tamen uobis leti solamen honesti,
magnanimi heroes nati felicibus astris,
afferet Aonius iuuenis, cui dia canenti
facta uirum totis pariter praeconia linguis
soluet Fama loquax, cui dulci semper ab ore
roscida mella fluent, cuiusque Acheloia Siren
gestiet innocuo diuina poemata cantu
flectere, cui blandis insidet Suada labellis,
cui decus omne suum cedet stupefacta uetustas.
Ipsa illi, quem uix ducibus largiris, honorem
310 sponte feres, totoque assurges, Roma, theatro».
Haec ubi ueridico fudit de pectore Manto,
composuit uultum, teneroque arrisit alumno;
osculaque ore legens sacrum inspirauit amorem,
afflauitque animum, tenuesque recessit in auras.
Plauserunt hilares ad tanta oracula Musae,
plauserunt nymphae; quique alto e uertice montis
affuerat, capripes concussit cornua faunus;
et triplices carmen scripsere adamante sorores.
Vos age nunc alacres certatim, Ethrusca iuuentus
320 Aoniis operata sacris, accurrite mecum
daedala perpetui uisum monumenta poetae,
qualia nec castae peplis intexta Mineruae
sollemni, ueteres, lustro explicuistis, Athenae,
picta rubro quoties animantur praelia cocco;
nec uetus immensum fuerint quae sparsa per orbem
gloria septena celebrat spectacula fama.
Nam neque belligeris Babylon pulsata quadrigis
moenia, nec liquido pomaria pendula caelo
conferat, aut dextris constructa altaria Delos
330 cornibus, aut uasti molem Rhodos aurea Phoebi;
non Cares, Mausole, tui caelamina busti,
Phidiacum non Elis ebur, non ipsa superbas
pyramidas iactet lasciui lingua Canobi.
Namque haec aut ualido Neptuni quassa tridenti,
aut telo, Summane, tuo traxere ruinam,
aut trucibus nimbis aut irae obnoxia Cauri,
aut tacitis lenti perierunt dentibus aeui;
at manet aeternum et seros excurrit in annos
uatis opus: dumque in tacito uaga sidera mundo
340 fulgebunt, dum sol nigris orietur ab Indis,
praeuia luciferis aderit dum curribus Eos,
dum uer tristis hyems, autumnum proferet aestas,
dumque fluet spirans refluetque reciproca Tethys,
dum mixta alternas capient elementa figuras,
semper erit magni decus immortale Maronis,
semper inexhaustis ibunt haec flumina uenis,
semper ab his docti ducentur fontibus haustus,
semper odoratos fundent haec gramina flores,
unde piae libetis apes, unde inclyta nectat
[1,350] serta comis triplici iuuenilis Gratia dextra.
Et quis, io iuuenes, tanti miracula lustrans
eloquii, non se immensos terraeque marisque
prospectare putet tractus? Hic ubere largo
luxuriant segetes; hic mollia gramina tondet
armentum; hic lentis amicitur uitibus ulmus;
illinc muscoso tollunt se robora trunco;
hinc maria ampla patent; bibulis hoc squalet harenis
litus; ab his gelidi decurrunt montibus amnes;
huc uastae incumbunt rupes; hinc scrupea pandunt
360 antra sinus; illinc ualles cubuere reductae;
et discors pulchrum facies ita temperat orbem.
Sic uarios sese in uultus facundia diues
induit: et uasto nunc torrens impete fertur
fluminis in morem, sicco nunc aret in alueo;
nunc sese laxat, nunc exspatiata coercet;
nunc inculta decet, nunc blandis plena renidet
floribus; interdum pulchre simul omnia miscet.
O uatum pretiosa quies! O gaudia solis
nota plis, dulcis furor, incorrupta uoluptas,
370 ambrosiaeque deum mensae! Quis, talla cernens,
regibus inuideat? Mollem sibi prorsus habeto
uestem aurum gemmas, tantum hinc procul esto malignum
373 uulgus. Ad haec nulli perrumpant sacra profani.
|