[0] DE DEO SOCRATIS.
[1] I. Plato omnem naturam rerum, quod eius ad animalia praecipua pertineat,
trifariam diuisit censuitque esse summos deos. Summum, medium et infimum fac
intellegas non modo loci disclusione uerum etiam naturae dignitate, quae et ipsa
neque uno neque gemino modo sed pluribus cernitur. Ordiri tamen manifestius fuit
a loci dispositione. Nam proinde ut maiestas postulabat, diis inmortalibus
caelum dicauit, quos quidem deos caelites partim uisu usurpamus, alios
intellectu uestigamus. Ac uisu quidem cernimus ...uos, o clarissima mundi
lumina, labentem caelo quae ducitis annum; nec modo ista praecipua: diei
opificem lunamque, solis aemulam, noctis decus, seu corniculata seu diuidua seu
protumida seu plena sit, uaria ignium face, quando longius facessat a sole,
tanto largius conlustrata, pari incremento itineris et luminis, mensem suis
auctibus ac dehinc paribus dispendiis aestimans; siue illa proprio sed perpeti
candore pollens, ut Chaldaei arbitrantur, parte luminis conpos, parte altera
cassa fulgoris, pro circumuersione oris discoloris multiiuga speciem sui uariat,
seu tota proprii candoris expers, alienae lucis indigua, denso corpore sed leui
ceu quodam speculo radios solis obstipi uel aduersi usurpat et, ut uerbis utar
Lucreti, notham iactat de corpore lucem;
[2] II. utracumque harum uera sententia est nam hoc postea uidero, tamen neque de
luna neque de sole quisquam Graecus aut barbarus facile cunctauerit deos esse,
nec modo istos, ut dixi, uerum etiam quinque stellas, quae uulgo uagae ab
inperitis nuncupantur, quae tamen indeflexo et certo et stato cursu meatus longe
ordinatissimos diuinis uicibus aeterno efficiunt. Varia quippe curriculi sui
specie, sed una semper et aequabili pernicitate, tunc progressus, tunc uero
regressus mirabili uicissitudine adsimulant pro situ et flexu et instituto
circulorum, quos probe callet qui signorum ortus et obitus conperit. In eodem
uisibilium deorum numero cetera quoque sidera, qui cum Platone sentis, locato:
Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones aliosque itidem radiantis deos,
quibus caeli chorum comptum et coronatum suda tempestate uisimus, pictis
noctibus seuera gratia, toruo decore, suspicientes in hoc perfectissimo mundi,
ut ait Ennius, clipeo miris fulguribus uariata caelamina. Est aliud deorum
genus, quod natura uisibus nostris denegauit, nec non tamen intellectu eos
rimabundi contemplamur, acie mentis acrius contemplantes. Quorum in numero sunt
illi duodecim (numero) situ nominum in duo uersus ab Ennio coartati: Iuno,
Vesta, Minerua, Ceres, Diana, Venus, Mars, Mercurius, Iouis, Neptunus, Vulcanus,
Apollo ceterique id genus, quorum nomina quidem sunt nostris auribus iam diu
cognita, potentiae uero animis coniectatae per uarias utilitates in uita agenda
animaduersas in iis rebus, quibus eorum singuli curant.
[3] III. Ceterum profana philosophiae turba inperitorum, uana sanctitudinis, priua
uerae rationis, inops religionis, inpos ueritatis, scrupulosissimo culto,
insolentissimo spretu deos neglegit, pars in superstitione, pars in contemptu
timida uel tumida. Hoc namque cunctos deos in sublimi aetheris uertice locatos,
ab humana contagione procul discretos plurimi sed non rite uenerantur, omnes sed
inscie metuunt, pauci sed impie diffitentur. Quos deos Plato existimat naturas
incorporalis, animalis, neque fine ullo neque exordio, sed prorsus ac retro
aeuiternas, a corporis contagione suapte netura remotas, ingenio ad summam
beatitudinem perfecto, nullius extrarii boni participatione sed ex sese bonas et
ad omnia conpetentia sibi promptu facili, simplici, libero, absoluto. Quorum
parentem, qui omnium rerum dominator atque auctor est, solutum ab omnibus
nexibus patiendi aliquid gerendiue, nulla uice ad alicuius rei munia obstrictum,
cur ergo nunc dicere exordiar, cum Plato caelesti facundia praeditus,
aequiperabilia diis inmortalibus disserens, frequentissime praedicet hunc solum
maiestatis incredibili quadam nimietate et ineffabili non posse penuria sermonis
humani quauis oratione uel modice conprehendi, uix sapientibus uiris, cum se
uigore animi, quantum licuit, a corpore remouerunt, intellectum huius dei, id
quoque interdum, uelut in artissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen
candidum intermicare? Missum igitur hunc locum faciam, in quo non mihi (quidem)
tantum, sed ne Platoni quidem meo quiuerunt ulla uerba pro amplitudine rei
suppetere, ac iam rebus mediocritatem meam et quidem longe superantibus receptui
canam tandemque orationem de caelo in terram deuocabo. In qua praecipuum animal
homines sumus, quamquam plerique se incuria uerae disciplinae ita omnibus
erroribus ac piacularibus deprauauerint, sceleribus inbuerint et prope exesa
mansuetudine generis sui inmane efferarint, ut possit uideri nullum animal in
terris homine postremius. Sed nunc non de errorum disputatione, sed de naturae
distributione disserimus.
[4] IV. Igitur homines ratione gaudentes, oratione pollentes, inmortalibus animis,
moribundis membris, leuibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus,
dissimilis moribus, similibus erroribus, peruicaci audacia, pertinaci spe, casso
labore, fortuna caduca, singillatim mortales, cunctim tamen uniuerso genere
perpetui, uicissim sufficienda prole mutabiles, uolucri tempore, tarda
sapientia, cita morte, querula uita, terras incolunt. Habetis interim bina
animalia: deos ab hominibus plurimum differentis loci sublimitate, uitae
perpetuitate, naturae perfectione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et
habitacula summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat et uiuacitas
illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua, et ingenia illa ad
beatitudinem sublimata sint, haec ad miserias infimata. Quid igitur? Nullone
conexu natura se uinxit, sed in diuinam et humanam partem partitam se et
interruptam ac ueluti debilem passa est? Nam, ut idem Plato ait, nullus deus
miscetur hominibus, sed hoc praecipuum eorum sublimitatis specimen est, quod
nulla adtrectatione nostra contaminantur. Pars eorum tantummodo obtutu hebeti
uisuntur, ut sidera, de quorum adhuc et magnitudine et coloribus homines
ambigunt, ceteri autem solo intellectu neque prompto noscuntur. Quod quidem
mirari super diis inmortalibus nequaquam congruerit, cum alioquin et inter
homines, qui fortunae munere opulenti elatus et usque ad regni nutabilem
suggestum et pendulum tribunal euectus est, raro aditu sit, longe remotis
arbitris in quibusdam dignitatis suae penetralibus degens. Parit enim
conuersatio contemptum, raritas conciliat admirationem.
[5] V. Quid igitur, orator, obiecerit aliqui, post istam caelestem quidem sed paene
inhumanam tuam sententiam faciam, si omnino homines a diis inmortalibus procul
repelluntur atque ita in haec terrae tartara relegantur, ut omnis sit illis
aduersus caelestes deos communio denegata nec quisquam eos e caelitum numero
uelut pastor uel equiso uel busequa ceu balantium uel hinnientium uel mugientium
greges interuisat, qui ferocibus moderetur, morbidis medeatur, egenis
opituletur? Nullus, inquis, deus humanis rebus interuenit: cui igitur preces
allegabo? Cui uotum nuncupabo? Cui uictimam caedam? Quem miseris auxiliatorem,
quem fautorem bonis, quem aduersatorem malis in omni uita ciebo? Quem denique,
quod frequentissimum est, iuri iurando arbitrum adhibebo? An ut Vergilianus
Ascanius per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat? At enim, o Iule, pater
tuus hoc iure iurando uti poterat inter Troianos stirpe cognatos et fortasse an
inter Graecos proelio cognitos; at enim inter Rutulos recens cognitos si nemo
huic capiti crediderit, quis pro te deus fidem dicet? An ut (se) ferocissimo
Mezentio dextra et telum? Quippe haec sola aduenerat, quibus propugnabat: dextra
mihi deus et telum, quod missile libro. Apage sis tam cruentos deos, dextram
caedibus fessam telumque sanguine robiginosum: utrumque idoneum non est, propter
quod adiures, neue per ista iuretur, cum sit summi deorum hic honor proprius.
Nam et ius iurandum Iouis iurandum dicitur, ut ait Ennius. Quid igitur censes?
Iurabo per Iouem lapidem Romano uetustissimo ritu? Atque si Platonis uera
sententia est, numquam se deum se deum cum homine communicare, facilius me
audierit lapis quam Iuppiter.
[6] VI. Non usque adeo responderit enim Plato pro sententia sua mea uoce non usque
adeo, inquit, seiunctos et alienatos a nobis deos praedico, ut ne uota quidem
nostra ad illos arbitrer peruenire. Neque enim illos a cura rerum humanarum, sed
contrectatione sola remoui. Ceterum sunt quaedam diuinae mediae potestates inter
summum aethera et infimas terras in isto intersitae aeris spatio, per quas et
desideria nostra et merita ad eos commeant. Hos Graeci nomine daemonas
nuncupant, inter terricolas caelicolasque uectores hinc petitiones inde
suppetias ceu quidam utriusque interpretes et salutigeri. Per hos eosdem, ut
Plato in Symposio autumat, cuncta denuntiata et magorum uaria miracula omnesque
praesagiorum species reguntur. Eorum quippe de numero praediti curant singula,
proinde ut est eorum cuique tributa prouincia, uel somniis conformandis uel
extis fissiculandis uel praepetibus gubernandis uel ostinibus erudiendis uel
uatibus inspirandis uel fulminibus iaculandis uel nubibus coruscandis ceterisque
adeo, per quae futura dinoscimus. Quae cuncta caelestium uoluntate et numine et
auctoritate, sed daemonum obsequio et opera et ministerio fieri arbitrandum est.
[7] VII. Horum enim munus atque opera atque cura est, ut Hannibali somnia orbitatem
oculi comminentur, flaminio extispicia periculum cladis praedicant, Attio
Nauio auguria miraculum cotis addicant; item ut nonnullis regni futuri signa
praecurrant, ut Tarquinius Priscus aquila obumbretur ad apice, Seruius Tullius
flamma conluminetur a capite; postremo cuncta hariolorum praesagia, Tuscorum
piacula, fulguratorum bidentalia, carmina Sibyllarum. Quae omnia, ut dixi,
mediae quaepiam potestates inter homines ac deos obeunt. Neque enim pro
maiestate deum caelestium fuerit, ut eorum quisquam uel Hannibali somnium fingat
uel Flaminio hostiam conruget uel Attio Nauio auem uelificet uel Sibyllae
fatiloquia uersificet uel Tarquinio uelit apicem rapere sed reddere, Seruio uero
inflammare uerticem nec exurere. Non est operae diis superis ad haec descendere:
mediorum diuorum ista sortitio est, qui in aeris plagis terrae conterminis nec
minus confinibus caelo perinde uersantur, ut in quaque parte naturae propria
animalia, in aethere uoluentia, in terra gradientia.
[8] VIII. Nam cum quattuor sint elementa notissima, ueluti quadrifariam natura
magnis partibus disterminata, sintque propria animalia terrarum, aquarum,
flammarum, Siquidem Aristoteles auctor est in Fornacibus flagrantibus quaedam
(propria) animalia, pennulis apta uolitare totumque aeuum suum in igne
deuersari, cum eo exoriri cumque eo extingui, praeterea cum totiuga sidera, ut
iam prius dictum est, sursum in aethere, id est in ipso liquidissimo ignis
ardore, conpareant, cum hoc solum quartum elementum aeris, quod tanto spatio
intersitum est, cassum ab omnibus, desertum a cultoribus suis natura pateretur,
quin in eo quoque aeria animalia gignerentur, ut in igni flammida, in unda
fluxa, in terra glebulenta? Nam quidem qui aues aeri attribuet, falsum
sententiae meritissimo dixeris, quippe (quae aues) nulla earum ultra Olympi
uerticem sublimatur. Qui cum excellentissimus omnium perhibeatur, tamen
altitudinem perpendiculo si metiare, ut geometrae autumant, decem stadia
altitudo fastigii non aequiperat, cum sit aeris agmen inmensum usque ad citiman
lunae helicem, quae porro aetheris sursum uersus exordium est. Quid igitur tanta
uis aeris, quae ab humillimis lunae anfractibus usque ad summum Olympi uerticem
interiacet? Quid tandem? Vacabitne animalibus suis atque erit ista naturae pars
mortua ac debilis? Immo enim si sedulo aduertas, ipsae quoque aues (per)
terrestre animal, non aerium rectius perhibeantur. Enim semper illis uictus
ommis in terra, ibidem pabulum, ibidem cubile, tantum quod aera proximum terrae
uolitando transuerberant. Ceterum cum illis fessa sunt remigia pinnarum, terra
ceu portus est.
[9] IX. Quod si manifestum flagitat ratio debere propria animalia etiam in aere
intellegi, superest ut, quae tandem et cuiusmodi ea sint, disseramus. Igitur
terrena nequaquam deuergant enim pondere sed nec flammida, ne sursum uersus
calore rapiantur. Temperanda est ergo nobis pro loci medietate media natura, ut
ex regionis ingenio si etiam cultoribus eius ingenium. Cedo igitur mente
formemus et gignamus animo id genus corporum texta, quae neque tam bruta quam
terrea neque tam leuia quam aetheria, sed quodam modo utrimque seiugata uel enim
utrimque commixta sint, siue amolita seu modificata utrisque rei participatione:
sed facilius ex utroque quam ex neutro intellegentur. Habeant igitur haec
daemonum corpora et modicum ponderis, ne ad superna inscendant, et aliquid
leuitatis, ne ad inferna praecipitentur.
[10] X. Quod ne uobis uidear poetico ritu incredibilia confingere, dabo primum
exemplum huius libratae medietatis: neque enim procul ab hac corporis
subtilitate nubes concretas uidemus; quae si usque adeo leues forent ut ea quae
omnino carent pondere, numquam infra iuga, ut saepenumero animaduertimus,
grauatae caput editi montis ceu quibusdam curuis torquibus coronarent. Porro si
suapte natura spissae tam graues forent ut nulla illas uegetioris leuitatis
admixtio subleuerat, profecto non secus quam plumbi robus et lapis suopte nisu
caducae terris inliderentur. Nunc enimuero pendulae et mobiles huc atque illuc
uice nauium in aeris pelago uentis gubernantur, paululum inmutantes proximitate
et longinquitate. Quippe si aliquo umore fecundae sunt, ueluti ad fetum edendum
deorsus degrassantur. Atque ideo umectiores humilius meant aquilo agmine,
tractu segniore: sudis uero sublimior cursus, et tum lanarum uelleribus
similes aguntur, cano agmine, uolatu pernicione. Nonne audis, quid super tonitru
Lucretius facundissime disserat?
Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
propterea quia concurrunt sublime uolantes
aetheriae nubes contra pugnantibus uentis.
[11] XI. Quod si nubes sublime uolitant, quibus omnis et exortus est terrenus et
retro defluxus in terras, quid tandem censes daemonum corpora, quae sunt
concretio multo tanta subtilior? Non enim ex hac faeculenta nubecula et umida
caligine conglobata, sicuti nubium genus est, sed ex illo purissimo aeris
liquido et sereno elemento coalita eoque nemini hominum temere uisibilia, nisi
diuinitus speciem sui offerant, quod nulla in illis terrena soliditas locum
luminis occuparit, quae nostris oculis possit obsistere, qua soliditate
necessario offensa acies inmoretur, sed fila corporum possident rara et
splendida et tenuia usque adeo ut radios omnis nostri tuoris et raritate
transmittant et splendore reuerberent et subtilitate frustrentur. Hinc est illa
Homerica Minerua, quae mediis coetibus Graium cohibendo Achilli interuenit.
Versum Graecum,
g-Oioh g-phainomeneh, g-tohn g-d' g-allohn g-outis g-horato,
si paulisper opperiamini, Latine enuntiabo, atque adeo hic sit
inpraesentiarum: Minerua igitur, ut dixi, Achilli moderando iussu Iunonis aduenit:
Soli perspicua est, aliorum nemo tuetur.
Hinc et illa Vergiliana Iuturna, quae mediis milibus auxiliabunda fratri conuersatur
Misceturque uiris neque cernitur ulli :
prorsus quod Plautinus miles super clipeo suo gloriatur, praestringens oculorum aciem
hostibus.
[12] XII. Ac ne ceteros longius persequar, ex hoc ferme daemonum numero poetae solent
haudquaquam procul a ueritate osores et amatores quorundam hominum deos fingere:
hos prosperare et euehere, illos contra aduersari et adfligere; igitur et
misereri et indignari et angi et laetari omnemque humani animi faciem pati,
simili motu cordis et salo mentis ad omnes cogitationum aestus fluctuare, quae
omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate,
exulant. Cuncti enim caelites semper eodem statu mentis aeterna aequabilitate
potiuntur, qui numquam illis nec ad dolorem uersus nec ad uoluptatem finibus
suis pellitur nec quoquam a sua perpetua secta ad quempiam subitum habitum
demouetur nec alterius ui nam nihil est deo potentius neque suapte natura nam
nihil est deo perfectius. Porro autem qui potest uideri perfectus fuisse, qui a
priore statu ad alium rectiorem statum migrat, cum praesertim nemo sponte
capessat noua, nisi quem paenituit priorum? Non potest enim subsequi illa mutata
ratio sine praecedentium infirmatione. Quapropter debet deus nullam perpeti uel
odii uel amoris temporalem perfunctionem et idcirco nec indignatione nec
misericordia contingi, nullo angore contrahi, nulla alacritate gestire, sed ab
omnibus animi passionibus liber nec dolere umquam nec aliquando laetari nec
aliquid repentinum uelle uel nolle.
[13] XIII. Sed et haec cuncta et id genus cetera daemonum mediocritati rite
congruunt. Sunt enim inter nos ac deos ut loco regionis ita ingenio mentis
intersiti, habentes communem cum superis inmortalitatem, cum inferis passionem.
Nam proinde ut nos pati possunt omnia animorum placamenta uel incitamenta, ut et
ira incitentur et misericordia flectantur et donis inuitentur et precibus
leniantur et contumeliis exasperentur et honoribus mulceantur aliisque omnibus
ad similem nobis modum uarient. Quippe, ut fine conprehendam, daemones sunt
genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiua, corpore aeria, tempore
aeterna. Ex his quinque, quae commemoraui, tria a principio eadem quae nobis
sunt, quartum proprium, postremum commune cum diis inmortalibus habent, sed
differunt ab his passione. Quae propterea passiua non absurde, ut arbitror,
nominaui, quod sunt iisdem, quibus nos, turbationibus mentis obnoxii.
[14] XIV. Vnde etiam religionum diuersis obseruationibus et sacrorum uariis
suppliciis fides inpertienda est, esse nonnullos ex hoc diuorum numero, qui
nocturnis uel diurnis, promptis uel occultis, laetioribus uel tristioribus
hostiis uel caerimoniis uel ritibus gaudeant, uti Aegyptia numina ferme
plangoribus, Graeca plerumque choreis, barbara autem strepitu cymbalistarum et
tympanistarum et choraularum. Itidem pro regionibus et cetera in sacris
differunt longe uarietate: pomparum agmina, mysteriorum silentia, sacerdotum
officia, sacrificantium obsequia; item deorum effigiae et exuuiae, templorum
religiones et regiones, hostiarum cruores et colores. Quae omnia pro cuisque
more loci sollemnia et rata sunt, ut plerumque somniis et uaticinationibus et
oraculis conperimus saepenumero indignata numina, si quid in sacris socordia uel
superbia neglegatur. Cuius generis mihi exempla adfatim suppetunt, sed adeo
celebrata et frequentata sunt ut nemo ea commemorare adortus sit, quin multo
plura omiserit quam recensuerit. Idcirco supersedebo inpraesentiarum in his
rebus orationem occupare, quae si non apud omnis certam fidem, at certe penes
cunctos notitiam promiscuam possident. Id potius praestiterit Latine dissertare,
uarias species daemonum philosophis perhiberi, quo liquidius et plenius de
praesagio Socratis deque eius amico numine cognoscatis.
[15] XV Nam quodam significatu et animus humanus etiam nunc in corpore situs
g-daimohn nuncupatur:
--- Diine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?
Igitur et bona cupido animi bonus deus est. Vnde nonnulli arbitrantur,
ut iam prius dictum est, g-eudaemonas dici beatos, quorum daemon bonus id est
animus uirtute perfectus est. Eum nostra lingua, ut ego interpretor, haud sciam
an bono, certe quidem meo periculo poteris Genium uocare, quod is deus, qui est
animus sui cuique, quamquam sit inmortalis, tamen quodam modo cum homine
gignitur, ut eae preces, quibus Genium et genua precantur, coniunctionem nostram
nexumque uideantur mihi obtestari, corpus atque animum duobus nominibus
conprehendentes, quorum communio et copulatio sumus. Est et secundo significatus
species daemonum animus humanus emeritis stipendiis uitae corpore suo abiurans.
Hunc uetere Latina lingua reperio Lemurem dictitatum. Ex hisce ergo Lemuribus
qui posterorum suorum curam sortitus placato et quieto numine domum possidet,
Lar dicitur familiaris; qui uero ob aduersa uitae merita nullis (bonis) sedibus
incerta uagatione ceu quodam exilio punitur, inane terriculamentum bonis
hominibus, ceterum malis noxium, id genus plerique Laruas perhibent. Cum uero
incertum est, quae cuique eorum sortitio euenerit, utrum Lar sit an Larua,
nomine Manem deum nuncupant: scilicet et honoris gratia dei uocabulum additum
est; quippe tantum eos deos appellant, qui ex eodem numero iuste ac prudenter
curriculo uitae gubernato pro numine postea ab hominibus praediti fanis et
caerimoniis uulgo aduertuntur, ut in Boeotia Amphiaraus, in Africa Mopsus, in
Aegypto Osiris, alius alibi gentium, Aesculapius ubique.
[16] XVI. Verum haec omnis distributio eorum daemonum fuit, qui quondam in corpore
humano fuere. Sunt autem non posteriore numero, praestantiore longe dignitate,
superius aliud, augustius genus daemonum, qui semper a corporis conpedibus et
nexibus liberi certis potestatibus curant. Quorum e numero Somnus atque Amor
diuersam inter se uim possident, Amor uigilandi, Somnus soporandi. Ex hac igitur
sublimiore daemonum copia Plato autumat (singulis) hominibus in uita agenda
testes et custodes singulis additos, qui nemini conspicui semper adsint arbitri
omnium non modo actorum uerum etiam cogitatorum. At ubi uita edita remeandum
est, eundem illum, qui nobis praeditus fuit, raptare ilico et trahere ueluti
custodiam suam ad iudicium atque illic in causa dicunda adsistere, si qua
commentiatur, redarguere, si qua uera dicat, adseuerare, prorsus illius
testimonio ferri sententiam. Proinde uos omnes, qui hanc Platonis diuinam
sententiam me interprete auscultatis, ita animos uestros ad quaecumque agenda
uel meditanda formate, ut sciatis nihil homini prae istis custodibus nec intra
animum nec foris esse secreti, quin omnia curiose ille participet; omnia
uisitet, omnia intellegat, in ipsis penitissimis mentibus uice conscientiae
deuersetur. Hic, quem dico, priuus custos, singularis praefectus, domesticus
speculator, proprius curator, intimus cognitor, adsiduus obseruator, indiuiduus
arbiter, inseparabilis testis, malorum inprobator, bonorum probator, si rite
animaduertatur, sedulo cognoscatur, religiose colatur, ita ut a Socrate iustitia
et innocentia cultus est, in rebus incertis prospector, dubiis praemonitor,
periculosis tutator, egenis opitulator, qui tibi queat tum insomniis, tum
signis, tum etiam fortasse coram, cum usus postulat, mala auerruncare, bona
prosperare, humilia sublimare, nutantia fulcire, obscura clarare, secunda
regere, aduersa corrigere.
[17] XVII. Igitur quid mirum, si Socrates, uir adprime perfectus et Apollinis quoque
testimonio sapiens, hunc deum suum cognouit et coluit, ac propterea eius custos
prope dicam Lar contubernio familiaris cuncta et arcenda arcuit et praecauenda
praecauit et praemonenda praemonuit, sicubi tamen interfectis sapientiae
officiis non consilio sed praesagio indigebat, ut ubi dubitatione clauderet, ibi
diuinatione consisteret? Multa sunt enim, multa de quibus etiam sapientes uiri
ad hariolos et oracula cursitent. An non apud Homerum, ut quodam ingenti
speculo, clarius cernis haec duo distributa, seorsus diuinationis, seorsus
sapientiae officia? Nam cum duo columina totius exercitus dissident, Agamemnon
regno pollens et Achilles bello potens, desideraturque uir facundia laudatus et
peritia memoratus, qui Atridae superbiam sedet, Pelidae ferociam conpescat atque
eos auctoritate aduertat, exemplis moneat, oratione permulceat, quis igitur tali
in tempore me ad dicendum exhortus est? Nempe Pylius orator, eloquio comis,
experimentis catus, senecta uenerabilis, cui omnes sciebant corpus annis habere,
animum prudentia uigere, uerba dulcedine adfluere.
[18] XVIII. Itidem cum rebus creperis et adflictis speculatores deligendi sunt, qui
nocte intempesta castra hostium penetrent, nonne Vlixes cum Diomede deliguntur
ueluti consilium et auxilium, mens et manus, animus et gladius? Enimuero cum ab
Aulide desidibus et obsessis ac taedio abnuentibus difficultas belli et facultas
itineris et tranquillitas maris et clementia uentorum per fibrarum notas et
alitum uias et serpentium escas exploranda est, tacent nemque mutuo duo illa
sapientiae Graiae summa cacumina, Ithacensis et Pylius. Calchas autem longe
praestabilis hariolari simul alites et altaria et arborem contemplatus est,
actutum sua diuinatione et tempestates flexit et classem deduxit et decennium
praedixit; non secus et in Troiano exercitu cum diuinatione res indigent, tacet
ille sapiens senatus nec audet aliquid pronuntiare uel Hicetaon uel Lampo uel
Clytius, sed omnes silentio auscultant aut ingrata auguria Heleni aut incredita
uaticinia Cassandrae. Ad eundem modum Socrates quoque, sicubi locorum aliena
sapientiae officiis consultatio ingruerat, ibi ui daemonis praesagiri egebat.
Verum eius monitis sedulo oboediebat eoque erat deo suo longe acceptior.
[19] XIX. Quod autem incepta Socratis quaepiam daemon ille ferme prohibitum ibat,
numquam adhortatum, quodam modo ratio praedicta est. Enim Socrates, utpote uir
adprime perfectus, ex sese ad omnia congruentia sibi officia promptus, nullo
adhortatore umquam indigebat, at uero prohibitore nonnumquam, si quibus forte
conatibus eius periculum suberat, ut monitus praecaueret, omitteret coepta
inpraesentiarum, quae tutius uel postea capesseret uel alia uia adoriretur. In
huiuscemodi rebus (dixit) uocem quampiam diuinitus exortam dicebat audire ita
enim apud Platonem, ne quisquam arbitretur omina eum uulgo loquentium
captitasse. Quippe etiam semotis arbitris uno cum Phaedro extra pomerium sub
quodam arboris opaco umbraculo signum illud adnuntium sensit, ne prius
transcendet Ilissi amnis modicum fluentum, quam increpitu(m) indignatum Amorem
recinendo placasset. Cum praeterea, si omina obseruitaret, aliquando eorum
nonnulla etiam hortamenta haberet, ut uidemus plerisque usu euenire, qui nimia
ominum superstitione non suopte corde sed alterius uerbo reguntur ac per
angiporta reptantes consilia ex alienis uocibus conligunt et, ut ita dixerim,
non animo sed auribus cogitant.
[20] XX. Verum enimuero, ut ista sunt, certe quidem ominum harioli uocem audiunt
saepenumero auribus suis usurpatam, de qua nihil cunctentur (de qua sciunt) ex
ore humano profectam. At enim Socrates non uocem sibi sed "uocem quampiam" dixit
oblatam, quo additamento profecto intellegas non usitatam uocem nec humanam
significari. Quae si foret, frustra "quaepiam", quin potius aut "uox" aut certe
"cuiuspiam uox" diceretur, ut ait illa Terentiana meretrix: audire uocem uisa
sum modo militis. Quid uero uocem quampiam dicat audisse, aut nescit unde ea
exorta sit, aut in ipsa aliquid addubitat, aut eam quiddam insolitum et arcanum
demonstrat habuisse, ita ut Socrates eam, quam sibi (ac) diuinitus editam
tempestiue accidere dicebat. Quod equidem arbitror non modo auribus eum uerum
etiam oculis signa daemonis sui usurpasse. Nam frequentius non (prae)uocem sed
signum diuinum sibi oblatum prae se ferebat. Id signum potest et ipsius daemonis
species fuisse, quam solus Socrates cerneret, ita ut Homericus Achilles
Mineruam. Credo plerosque uestrum hoc, quod commodum dixi, cunctantius credere
et inpendio mirari formam daemonis Socrati uisitatam. At enim (secundum)
Pythagoricos contra mirari oppido solitos, si quis se negaret umquam uidisse
daemonem, satis, ut reor, idoneus auctor est Aristoteles. Quod si cuiuis potest
euenire facultas contemplandi diuinam effigiem, cur non adprime potuerit Socrati
optingere, quem cuiuis amplissimo numini sapientiae dignitas coaequarat? Nihil
est enim deo similius et gratius quam uir animo perfecte bonus, qui hominibus
ceteris antecellit, quam ipse a diis immortalibus distat.
[21] XXI. Quin potius non quoque Socratis exemplo et commemoratione erigimur ac nos
secundo studio philosophiae paris similium numinum cauentes permittimus? De
quo quidem nescio qua ratione detrahimur. Et nihil aeque miror quam, cum omnes
et cupiant optime uiuere et sciant non alia re quam animo uiui nec fieri posse
quin, ut optime uiuas, animus colendus sit, tamen animum suum non colant. At si
quis uelit acriter cernere, oculi curandi sunt, quibus cernitur; si uelis
perniciter currere, pedes curandi sunt, quibus curritur; itidem si pugillare
ualde uelis, brachia uegetanda sunt, quibus pugillatur. Similiter in omnibus
ceteris membris sua cuique cura pro studio est. Quod cum omnes facile
perspiciant, nequeo satis mecum reputare et proinde, ut res est, admirari cur
non etiam animum suum ratione excolant. Quae quidem ratio uiuendi omnibus aeque
necessaria est, non ratio pingendi nec ratio psallendi, quas quiuis bonus uir
sine ulla animi uituperatione, sine turpitudine, sine rubore contempserit.
Nescio ut Ismenias tibiis canere, sed non pudet me tibicinem non esse; nescio ut
Apelles coloribus pingere, sed non pudet me non esse significem; itidem in
ceteris artibus, ne omnis persequar, licet tibi nescire nec pudeat.
[22] XXII. At enimuero dic, sodes: "nescio bene uiuere, ut Socrates, ut Plato, ut
Pythagoras uixerunt, nec pudet me nescire bene uiuere"; numquam hoc dicere
audebis. Sed cumprimis mirandum est, quod ea, quae minime uideri uolunt nescire,
discere tamen neglegunt et eiusdem artis disciplinam simul et ignorantiam
detrectant. Igitur cotidiana eorum aera dispungas: inuenias in rationibus multa
prodige profusa et in semet nihil, in sui dico daemonis cultum, qui cultus non
aliud quam philosophiae sacramentum est. Plane quidem uillas opipare exstruunt
et domos ditissime exornant et familias numerosissime conparant. Sed in istis
omnibus tanta adfluentia rerum nihil est praeterquam ipse dominus pudendum; nec
iniuria: cumulata enim habent, quae sedulo percolunt, ipsi autem horridi,
indocti incultique circumeunt. Igitur illa spectes, in quae patrimonia sua
profuderunt: amoenissima et exstructissima et ornatissima deprehendas, uillas
aemulas urbium conditas, domus uice templorum exornatas, familias numerosissimas
et calamistratas, opiparam supellectilem, omnia adfluentia, omnia opulentia,
omnia ornata praeter ipsum dominum, qui solus Tantali uice in suis diuitiis
inops, egens, pauper non quidem fluentum illud fugitiuum captat et fallacis
undae sitit, sed uerae beatitudinis, id est secundae uitae et prudentiae
fortunatissimae, esurit et sitit. Quippe non intellegit aeque diuites spectari
debere ut equos mercamur.
[23] XXIII. Neque enim in emendis equis phaleras consideramus et baltei polimina
inspicimus et ornatissimae ceruicis diuitias contemplamur, si ex auro et argento
et gemmis monilia uariegata dependent, si plena artis ornamenta capiti et collo
circumiacent, si frena caelata, si ephippia fucata, si cingula aurata sunt. Sed
istis omnibus exuuiis amolitis equum ipsum nudum et solum corpus eius et animum
contemplamur, ut sit et ad speciem honestus et ad cursuram uegetus et ad
uecturam ualidus: iam primum in corpore si sit argutum caput, breuis aluus
obesaque terga luxuriatque toris animosum pectus honesti; praeterea si duplex
agitur per lumbos spina: uolo enim non modo perniciter uerum etiam molliter
peruehat. Similiter igitur et in hominibus contemplandis noli illa aliena
aestimare, sed ipsum hominem penitus considera, ipsum ut meum Socratem pauperem
specta. Aliena autem uoco, quae parentes pepererunt et quae fortuna largita est.
Quorum nihil laudibus Socratis mei admisceo, nullam generositatem, nullam
prosapiam, nullos longos natales, nullas inuidiosas diuitias. Haec enim cuncta,
ut dico, aliena sunt. Sat Parthaonio gloriae est, qui talis fuit, ut eius
nepotem non puderet. Igitur omnia similiter aliena numeres licebit; "generosus
est": parentes laudas. "Diues est": non credo fortunae. Nec magis ista adnumero:
"ualidus est": aegritudine fatigabitur. "Pernix est": stabit in senectute.
"Formosus est": exspecta paulisper et non erit. "At enim bonis artibus doctus et
adprime est eruditus et, quantum licet homini, sapiens et boni consultus":
tandem aliquando ipsum uirum laudas. Hoc enim nec a patre hereditarium est nec a
casu pendulum nec a suffragio anniculum nec a corpore caducum nec ab aetate
mutabile. Haec omnia meus Socrates habuit et ideo cetera habere contempsit.
[24] XXIV. Quin ergo et tu ad studium sapientiae te ingeris uel propere? saltem, ut
nihil alienum in laudibus tuis audias, sed ut, qui te uolet nobilitare, aeque
laudet, ut Accius Vlixen laudauit in Philocteta suo, in eius tragoediae
principio: inclite, parua prodite patria, nomine celebri claroque potens
pectore, Achiuis classibus auctor, grauis Dardaniis gentibus ultor, Laertiade?
Nouissime patrem memorat. Ceterum omnes laudes eius uiri audisti: nihil inde nec
Laertes sibi nec Anticlia nec Arcisius uindicat: Haec tota, ut uides, laudis
huius propria Vlixi possessio est. Nec aliud te in eodem Vlixe Homerus docet,
qui semper ei comitem uoluit esse prudentiam, quam poetico ritu Mineruam
nuncupauit. Igitur hac eadem comite omnia horrenda subiit, omnia aduersa
superauit. Quippe ea adiutrice Cyclopis specus introiit, sed egressus est; Solis
boues uidit, sed abstinuit; ad inferos demeauit et ascendit; eadem sapientia
comite Scyllam praeternauigauit nec ereptus est; Charybdi consaeptus est nec
retentus est; Circae poculum bibit nec mutatus est; ad Lotophagos accessit nec
remansit; Sirenas audiit nec accessit.
|