[16,0] LIBRI XVI.
[16,1] CAPITVLVM I :
Verba Musoni philosophi Graeca digna atque
utilia audiri obseruarique; eiusdemque utilitatis
sententia a M- Catone multis ante annis
Numantiae ad equites dicta.
Adulescentuli cum etiamtum in scholis essemus, g-enthymehmation hoc
Graecum, quod adposui, dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et,
quoniam uere atque luculente dictum uerbisque est breuibus et rotundis
uinctum, perquam libenter memineramus:
(2) g-An g-ti g-praxehis g-kalon g-meta g-ponou, g-ho g-men g-ponos g-oichetai,
g-to g-de g-kalon g-menei; g-an g-ti g-poiehsehis g-aischron g-meta g-hehdonehs,
g-to g-men g-hehdy g-oichetai, g-to g-de g-aischron g-menei.
(3) Postea istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam dixit
Numantiae apud equites, positam legimus. Quae etsi laxioribus paulo
longioribusque uerbis comprehensa est praequam illud Graecum, quod
diximus, quoniam tamen prior tempore antiquiorque est, uenerabilior uideri
debet. (4) Verba ex oratione haec sunt: 'Cogitate cum animis uestris: si
quid uos per laborem recte feceritis, labor ille a uobis cito recedet,
bene factum a uobis, dum uiuitis, non abscedet; sed si qua per uoluptatem
nequiter feceritis, uoluptas cito abibit, nequiter factum illud apud uos
semper manebit.'
[16,2] CAPITVLVM II :
Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique;
et quae sit eius legis reprehensio.
(1) Legem esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur
disputeturque atque ibi quid rogere, ut respondeas, tum ne amplius quid
dicas, quam id solum, quod es rogatus, aut aias aut neges; eamque legem
qui non seruent et aut plus aut aliter, quam sunt rogati respondeant,
existumantur indoctique esse disputandique morem atque rationem non
tenere. (2) Hoc quidem, quod dicunt, in plerisque disputationibus procul
dubio fieri oportet. (3) Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet,
nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus.
(4) Sed enim esse quaedam uidentur, in quibus, si breuiter et ad id, quod
rogatus fueris, respondeas, capiare. (5) Nam si quis his uerbis
interroget: 'Postulo, uti respondeas, desierisne facere adulterium an
non', utrumcumque dialectica lege responderis, siue aias seu neges,
haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum - - - negent; (6) nam
qui facere non desiuit, non id necessario etiam fecit. (7) Falsa igitur
est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut
conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negauerit facere
desisse. (8) Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula
facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius, quam quod
interrogati erunt, responderint? (9) Nam si ita ego istorum aliquem rogem:
'Quicquid non perdidisti, habeasne an non habeas, postulo ut aias aut
neges', utrumcumque breuiter responderit, capietur. (10) Nam si non habere
se negauerit, quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos
non perdidit; sin uero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua,
quae non perdidit. (11) Rectius igitur cautiusque ita respondebitur:
'Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi.' (12) Sed huiuscemodi
responsio non fit ex ea lege, quam diximus; plus enim, quam quod rogatus
est, respondet. (13) Et propterea id quoque ad eam legem addi solet non
esse captiosis interrogationibus respondendum.
[16,3] CAPITVLVM III :
Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit,
ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; uerbaque
ipsa Erasistrati super ea re scripta.
(1) Cum Fauorino Romae dies plerumque totos eramus, tenebatque animos
nostros homo ille fandi dulcissimus, atque eum, quoquo iret, quasi ex
lingua prorsum eius apti prosequebamur; ita sermonibus usquequaque
amoenissimis demulcebat. (2) Tum ad quendam aegrum cum isset uisere nosque
cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui tum forte istic erant,
ualitudinis eius gratia oratione Graeca dixisset: 'ac ne hoc quidem mirum'
inquit 'uideri debet, quod, cum antehac semper edundi fuerit adpetens,
nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina
elanguerit. (3) Nam quod Erasistratus scriptum' inquit 'reliquit,
propemodum uerum est: esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum
fibrae et caua intus uentris ac stomachi uacua et hiantia; quae ubi aut
cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et coniuent, tunc loco,
in quem cibus capitur, uel stipato uel adducto uoluntas capiendi eius
desiderandique restinguitur.' (4) Scythas quoque ait eundem Erasistratum
dicere, cum sit usus, ut famem longius tolerent, fasceis uentrem
strictissime circumligare. Ea uentris conpressione esuritionem posse
depelli creditum est.
(5) Haec tum Fauorinus multaque istiusmodi alia adfabilissime dicebat; nos
autem postea, (6) cum librum forte Erasistrati legeremus διαιρέσεων
primum, id ipsum in eo libro, quod Fauorinum audiebamus dicere, scriptum
offendimus. (7) Verba Erasistrati ad eam rem pertinentia haec sunt:
g-Elogizometha g-oun g-para g-tehn g-ischuran g-symptohsing-tehs g-koilias
g-einai g-tehn g-sphodra g-asitian; g-kai g-gar g-tois g-epipleon g-asitousin g-kata
g-proairesin g-en g-tois g-prohtois g-chronois g-heh g-peina g-parakolouthei,
g-hysteron g-de g-ouketi. (8) Deinde paulum infra:
g-Eithismenoi g-de g-eisin g-kai g-oi g-Skythai, g-hotan g-dia g-tina g-kairon
g-anagkazohntai g-asitein, g-zohnais g-plateiais g-tehn g-koilian
g-disphiggein, g-hohs g-tehs g-peinehs g-autous g-hehtton g-enochlousehs g-schedon g-de
g-kai g-hotan g-plehrehs g-koilia ehi, g-dis g-to g-kenohma g- en g-autehi g-mehden g-einai
g-dia g-touto g-ou g-peinohsin, g-hotan g-de g-sphodra g-sumpeptohkuia g-ehi,
g-kenohma g-ouk g-echei.
(9) In eodem libro Erasistratus uim quandam famis non tolerabilem, quam
Graeci g-boulimon appellant, in diebus frigidissimis multo facilius accidere
ait, quam cum serenum atque placidum est, atque eius rei causas, cur is
morbus in eo plerumque tempore oriatur, nondum sibi esse compertas dicit.
(10) Verba, quibus id dicit, haec sunt: g-Aporon g-de
g-kai g-deomenon g-episkepseohs g-kai g-epi g-toutou g-kai g-epi g-tohn g-loipohn
g-boulimiohntohn, g-dia g-ti g-en g-tois g-psychesin g-mallon g-to g-symptohma g-touto
g-ginetai g-eh g-en g-tais g-eudiais.
[16,4] CAPITVLVM IV :
Quo ritu quibusque uerbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus
sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae uerba
conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti
milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis
quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset.
(1) Cincius in libro tertio de re militari fetialem populi Romani bellum
indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem hisce uerbis uti
scripsit: 'Quod populus Hermundulus hominesque populi Hermunduli aduersus
populum Romanum bellum fecere deliqueruntque quodque populus Romanus cum
populo Hermundulo <hominibusque Hermundulis> bellum iussit, ob eam rem ego
populusque Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum dico
facioque.'
(2) Item in libro eiusdem Cincii de re militari quinto ita scriptum est:
'Cum dilectus antiquitus fieret et milites scriberentur, iusiurandum eos
tribunus militaris adigebat in uerba haec: "C- Laelii C- fili consulis L-
Cornelii P- fili consulis in exercitu decemque milia passuum prope furtum
non facies dolo malo solus neque cum pluribus pluris nummi argentei in
dies singulos; extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem,
follem, faculam si quid ibi inueneris sustulerisue, quod tuum non erit,
quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C- Laelium C- filium consulem
Luciumue Cornelium P- filium consulem siue quem ad uter eorum iusserit,
proferes aut profitebere in triduo proximo, quidquid inueneris
sustulerisue dolo malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes,
uti quod recte factum esse uoles."
(3) 'Militibus autem scriptis dies praefinibatur, quo die adessent et
citanti consuli responderent; (4) deinde ita concipiebatur iusiurandum, ut
adessent, his additis exceptionibus: "nisi harunce quae causa erit: funus
familiare feriaeue denicales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae
sint, quo is eo die minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumue, quod
sine piaculo praeterire non liceat, sacrificiumue anniuersarium, quod
recte fieri non possit, nisi ipsus eo die ibi sit, uis hostesue, status
condictusue dies cum hoste; si cui eorum harunce quae causa erit, tum se
postridie, quam per eas causas licebit, eo die uenturum aditurumque eum,
qui eum pagum, uicum, oppidumue delegerit".'
(5) Item in eodem libro uerba haec sunt: 'Miles cum die, qui prodictus
est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur.'
(6) Item in libro sexto hoc scriptum est: 'Alae dictae exercitus equitum
ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in auium
corporibus locabantur. In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli
triginta, cohortes decem.'
[16,5] CAPITVLVM V :
'Vestibulum' quid significet; deque eius uocabuli rationibus.
(1) Pleraque sunt uocabula, quibus uulgo utimur neque tamen liquido
scimus, quid ea proprie atque uere significent, sed incompertam et
uulgariam traditionem rei non exploratae secuti uidemur magis dicere, quod
uolumus, quam dicimus: sicuti est 'uestibulum' uerbum in sermonibus
celebre atque obuium, non omnibus tamen, qui illo facile utuntur, satis
spectatum. (2) Animaduerti enim quosdam hautquaquam indoctos uiros opinari
uestibulum esse partem domus primorem, quam uulgus 'atrium' uocat. (3) C-
Aelius Gallus in libro de significatione uerborum, quae ad ius ciuile
pertinent, secundo uestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem
aedium, sed locum ante ianuam domus uacuum, per quem a uia aditus
accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tectaque sunt uiae
iuncta atque ipsa ianua procul a uia est area uacanti intersita.
(4) Quae porro huic uocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae
scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda uisa sunt. (5) Quod
Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, uirum eleganti scientia
ornatum, huiuscemodi est: '"Ve" particula, sicuti quaedam alia, tum
intentionem significat, tum minutionem. (6) Nam "uetus" et "uehemens",
alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, alterum a mentis
ui atque impetu dicitur. "Vescum" autem, quod ex "ue" particula et "esca"
copulatum est, utriusque diuersae significationis uim capit. (7) Aliter
enim Lucretius "uescum salem" dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius
"uescum" appellat cum edendi fastidio. (8) Qui domos igitur amplas
antiquitus faciebant, locum ante ianuam uacuum relinquebant, qui inter
fores domus et uiam medius esset. (9) In eo loco, qui dominum eius domus
salutatum uenerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in uia
stabant neque intra aedis erant. (10) Ab illa ergo grandis loci
consistione et quasi quadam stabulatione uestibula appellata sunt spatia,
sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent, qui
uenissent, priusquam in domum intromitterentur. (11) Meminisse autem
debebimus id uocabulum non semper a ueteribus scriptoribus proprie, sed
per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab
ista, de qua diximus, proprietate non longe desciuerint, sicut illud in
sexto Vergilii:
uestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia Curae;
(12) non enim uestibulum priorem partem domus infernae esse dicit, quod
obrepere potest, tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra
Orci fores, "uestibulum" et "fauces", ex quibus uestibulum appellat ante
ipsam domum et ante ipsa Orci penetralia, fauces autem uocat iter
angustum, per quod ad uestibulum adiretur.'
[16,6] CAPITVLVM VI :
Hostiae, quae dicuntur 'bidentes', quid
sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque
ea re P- Nigidii et Iulii Hygini sententiae.
(1) Redeuntes Graecia Brundisium nauem aduertimus. Ibi quispiam linguae
Latinae litterator Roma a Brundisinis accersitus experiundum sese uulgo
dabat. (2) Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia; erat enim fessus
atque languens animus de aestu maris. (3) Legebat barbare insciteque
Vergilii septimum, in quo libro hic uersus est:
centum lanigeras mactabat rite bidentis,
(4) et iubebat rogare se, si quis quid omnium rerum uellet discere. (5)
Tum ego indocti hominis confidentiam demiratus: 'docesne' inquam 'nos,
magister, cur bidentes dicantur?' (6) '"Bidentes"' inquit 'oues
appellatae, idcircoque "lanigeras" dixit, ut oues planius demonstraret.'
(7) 'Posthac' inquam 'uidebimus, an oues solae, ut tu ais, bidentes
dicantur et an Pomponius, atellanarum poeta, in Gallis transalpinis
errauerit, cum hoc scripsit:
Mars, tibi uoueo facturum, si umquam redierit,
bidenti uerre,
(8) sed nunc ego a te rogaui, ecquam scias esse huiusce uocabuli
rationem.' (9) Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter
'oues' inquit '"bidentes" dictae, quod duos tantum dentes habeant.' (10)
'Vbi terrarum, quaeso te,' inquam 'duos solos per naturam dentes habere
ouem uidisti? ostentum enim est et piaculis factis procurandum.' (11) Tum
ille permotus mihi et inritatus 'quaere' inquit 'ea potius, quae ex
grammatico quaerenda sunt; nam de ouium dentibus opiliones percontantur.'
(12) Facetias nebulonis hominis risi et reliqui.
P- autem Nigidius in libro, quem de extis composuit, 'bidentes' appellari
ait non oues solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius,
cur bidentes; (13) sed, quod ultro existumabamus, id scriptum inuenimus in
commentariis quibusdam ad ius pontificum pertinentibus 'bidennes' primo
dictas 'd' littera inmissa quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam
uocem esse et ex bidennibus bidentes factum, quoniam id uidebatur esse
dictu facilius leniusque.
(14) Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non uidetur ignorasse, in
quarto librorum, quos de Vergilio fecit, 'bidentes' appellari scripsit
hostias, quae per aetatem duos dentes altiores haberent. (15) Verba illius
ipsa posui: 'Quae "bidens" est' inquit 'hostia, oportet habeat dentes
octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate
in maiorem transcendisse.' Haec Hygini opinio an uera sit, non argumentis,
sed oculis iudicari potest.
[16,7] CAPITVLVM VII :
Quod Laberius uerba pleraque licentius
petulantiusque finxit; et quod multis item uerbis utitur,
de quibus, an sint Latina, quaeri solet.
(1) Laberius in mimis, quos scriptitauit, oppido quam uerba finxit
praelicenter. (2) Nam et 'mendicimonium' dicit et 'moechimonium' et
'adulterionem' 'adulteritatem'que pro 'adulterio' et 'depudicauit' pro
'stuprauit' et 'abluuium' pro 'diluuio' et, quod in mimo ponit, quem
Cophinum inscripsit, (3) 'manuatus est' pro 'furatus est' et item in
Fullone furem 'manuarium' appellat:
'manuari,' inquit 'pudorem perdidisti',
multaque alia huiuscemodi nouat. (4) Neque non obsoleta quoque et
maculantia ex sordidiore uulgi usu ponit, quale est in Staminariis:
tollet bona fide uos Orcus nudas in catomum.
(5) Et 'elutriare lintea' et 'lauandaria' dicit, quae ad lauandum sint
data, et:
'coicior' inquit 'in fullonicam', et
quid properas? ecquid praecurris Calidoniam?
(6) Item in Restione 'talabarriunculos' dicit, quos uulgus
'talabarriones'; (7) item in Compitalibus:
malas malaxaui;
(8) item in Cacomnemone:
'hic est' inquit
'ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa
uenientem excepisse tibi narraui.'
(9) Item in mimo, qui inscribitur Natalicius, 'cippum' dicit et 'obbam' et
'camellam' et 'pittacium' et 'capitium':
'induis' inquit 'capitium tunicae pittacium.'
(10) Praeterea in Anna Peranna 'gubernium' pro 'gubernatore' et 'planum'
pro 'sycophanta' et 'nanum' pro 'pumilione' dicit; quamquam 'planum' pro
'sycophanta' M- quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam pro
Cluentio dixit. (11) Atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est,
'botulum' pro 'farcimine' appellat et 'hominem leuennam' pro 'leui'. (12)
Item in Necyomantia 'cocionem' peruulgate dicit, quem ueteres
'arillatorem' dixerunt. Verba Laberi haec sunt:
duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio;
sex aediles uiderat.
(13) Sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo
uulgus, sed probe Latineque usus est Graeco uocabulo: 'emplastrum' enim
dixit g-outheterohs non genere feminino, ut isti nouicii semidocti. (14)
Verba ex eo mimo adposui:
quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni.
[16,8] CAPITVLVM VIII :
Quid significet et quid a nostris appellatum sit,
quod 'axioma' dialectici dicunt; et quaedam alia,
quae prima in disciplina dialectica traduntur.
(1) Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui uellemus, necessus
fuit adire atque cognoscere, quas uocant dialectici g-eisagohgas. (2) Tum,
quia in primo g-peri g-axiohmatohn discendum, quae M- Varro alias 'profata',
alias 'proloquia' appellat, commentarium de proloquiis L- Aelii, docti
hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesiuimus eumque in Pacis
bibliotheca repertum legimus. (3) Sed in eo nihil edocenter neque ad
instituendum explanate scriptum est, fecisseque uidetur eum librum Aelius
sui magis admonendi, quam aliorum docendi gratia.
(4) Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus
g-axiohma esse his uerbis: g-lekton g-autoteles g-apophanton g-hoson g-eph'
g-autohi. (5) Hoc ego supersedi uertere, quia nouis et inconditis uocibus utendum fuit,
quas pati aures per insolentiam uix possent. (6) Sed M- Varro in libro de
lingua Latina ad Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit:
'Proloquium est sententia, in qua nihil desideratur.'
(7) Erit autem planius, quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. g-axiohma
igitur, siue id 'proloquium' dicere placet, huiusmodi est: 'Hannibal
Poenus fuit'; 'Scipio Numantiam deleuit'; 'Milo caedis damnatus est';
'neque bonum est uoluptas neque malum'; (8) et omnino, quicquid ita
dicitur plena atque perfecta uerborum sententia, ut id necesse sit aut
uerum aut falsum esse, id a dialecticis g-Axiohma appellatum est, a M-
Varrone, sicuti dixi, 'proloquium', a M- autem Cicerone 'pronuntiatum',
quo ille tamen uocabulo tantisper uti se adtestatus est, 'quoad melius'
inquit 'inuenero.'
(9) Sed quod Graeci g-sunehmmenon g-axiohma dicunt, id alii nostrorum
'adiunctum', alii 'conexum' dixerunt. Id 'conexum' tale est: 'si Plato
ambulat, Plato mouetur'; 'si dies est, sol super terras est'. (10) Item
quod illi g-sympeplegmenon, nos uel 'coniunctum' uel 'copulatum' dicimus,
quod est huiuscemodi: 'P- Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et
triumphauit et censura functus est et collega in censura L- Mummii fuit'.
(11) In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera uera
sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia, quae de Scipione
illo uera dixi, addidero 'et Hannibalem in Africa superauit', quod est
falsum, uniuersa quoque illa, quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum,
quod falsum accesserit, quia simul dicentur, uera non erunt.
(12) Est item aliud, quod Graeci g-diezeugmenon g-axiohma, nos 'disiunctum'
dicimus. Id huiuscemodi est: 'aut malum est uoluptas aut bonum aut neque
bonum neque malum est'. (13) Omnia autem, quae disiunguntur, pugnantia
esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae g-antikeimena Graeci
dicunt, ea quoque ipsa inter se aduersa esse. Ex omnibus, quae
disiunguntur, unum esse uerum debet, falsa cetera. (14) Quod si aut nihil
omnium uerum aut omnia pluraue, quam unum, uera erunt aut quae disiuncta
sunt, non pugnabunt aut quae opposita eorum sunt, contraria inter sese non
erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur g-paradiezeugmenon,
sicuti hoc est, in quo, quae opposita, non sunt contraria: 'aut curris aut
ambulas aut stas'. Nam ipsa quidem inter se aduersa sunt, sed opposita
eorum non pugnant; 'non ambulare' enim et 'non stare' et 'non currere'
contraria inter sese non sunt, quoniam 'contraria' ea dicuntur, quae simul
uera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare
neque stare neque currere.
(15) Sed hoc iam breue ex dialectica libamentum dedisse nunc satis erit,
(16) atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae
studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis
insuauisque esse et inutilis uideri solet, sed, ubi aliquantum
processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit, et
sequetur quaedam discendi uoluptas insatiabilis, (17) cui sane nisi modum
feceris, periculum non mediocre erit, ne, ut plerique alii, tu quoque in
illis dialecticae gyris atque maeandris tamquam apud Sirenios scopulos
consenescas.
[16,9] CAPITVLVM IX :
Quid significet uerbum in libris ueterum creberrime positum 'susque deque'.
(1) 'Susque deque fero' <aut 'susque deque sum'> aut 'susque deque habeo'
– his enim omnibus modis dicitur – uerbum est ex hominum doctorum
sermonibus. In poematis quoque et in epistulis ueterum scriptum est
plurifariam; (2) sed facilius reperias, qui id uerbum ostentent, quam qui
intellegant. Ita plerique nostrum, quae remotiora uerba inuenimus, dicere
ea properamus, non discere. (3) Significat autem 'susque deque ferre'
animo aequo esse et, quod accidit, non magni pendere atque interdum
neglegere et contemnere et propemodum id ualet, quod dicitur Graece
d-adiaphorein. (4) Laberius in Compitalibus:
nunc tu lentu's, nunc tu susque deque fers;
mater familias tua in lecto aduerso sedet,
seruos sextantis utitur nefariis uerbis.
(5) M- Varro in Sisenna uel de historia: 'Quod si non horum omnium similia
essent principia ac postprincipia, susque deque esset.' (6) Lucilius in tertio:
uerum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt,
susque haec deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque;
illud opus durum, ut Setinum accessimus finem:
g-aigilipoi montes, Aetnae omnes, asperi Athones.
[16,10] CAPITVLVM X :
Quid sint 'proletarii', quid 'capite censi'; quid item sit in
XII tabulis 'adsiduus'; et quae eius uocabuli ratio sit.
(1) Otium erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam
celebritas feriarum, legebaturque in consessu forte conplurium Ennii liber
ex annalibus. In eo libro uersus hi fuerunt:
proletarius publicitus scutisque feroque
ornatur ferro; muros urbemque forumque
excubiis curant.
(2) Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius. (3) Atque ego
aspiciens quempiam in eo circulo ius ciuile callentem, familiarem meum,
rogabam, ut id uerbum nobis enarraret, (4) et, cum illic se iuris, non rei
grammaticae peritum esse respondisset, 'eo maxime' inquam 'te dicere hoc
oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es. (5) Nam Q- Ennius uerbum
hoc ex duodecim tabulis uestris accepit, in quibus, si recte commemini,
ita scriptum est: "Adsiduo uindex adsiduus esto. Proletario ciui quis
uolet uindex esto." (6) Petimus igitur, ne annalem nunc Q- Ennii, sed
duodecim tabulas legi arbitrere et, quid sit in ea lege "proletarius
ciuis," interpretere.' (7) 'Ego uero' inquit ille 'dicere atque
interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem. (8)
Sed enim cum "proletarii" et "adsidui" et "sanates" et "uades" et
"subuades" et "uiginti quinque asses" et "taliones" furtorumque quaestio
"cum lance et licio" euanuerint omnisque illa duodecim tabularum
antiquitas nisi in legis actionibus centumuiralium causarum lege Aebutia
lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et
legum uocumque earum, quibus utimur.'
(9) Tum forte quadam Iulium Paulum, poetam memoriae nostrae doctissimum,
praetereuntem conspeximus. (10) Is a nobis salutatur rogatusque, uti de
sententia deque ratione istius uocabuli nos doceret: 'qui in plebe' inquit
'Romana tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum
aeris in censum deferebant, "proletarii" appellati sunt, qui uero nullo
aut perquam paruo aere censebantur, "capite censi" uocabantur; extremus
autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.
(11) Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis uicem pignerisque esse
apud rempublicam uidebatur amorisque in patriam fides quaedam in ea
firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites nisi in
tumultu maximo scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut
nulla esset. (12) Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et
nomine quam capite censorum fuit: (13) nam et asperis reipublicae
temporibus, cum iuuentutis inopia esset, in militiam tumultuariam
legebantur, armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis
censione, sed prosperiore uocabulo a munere officioque prolis edendae
appellati sunt, quod, cum re familiari parua minus possent rempublicam
iuuare, subolis tamen gignendae copia ciuitatem frequentarent. (14) Capite
censos autem primus C- Marius, ut quidam ferunt, bello Cimbrico
difficillimis reipublicae temporibus uel potius, ut Sallustius ait, bello
Iugurthino milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla
memoria exstaret. (15) "Adsiduus" in XII tabulis pro locuplete et facile
facienti dictus aut ab assiduis id est aere dando, cum id tempora
reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate.'
(16) Verba autem Sallusti in historia Iugurthina de C- Mario consule et de
capite censis haec sunt: 'Ipse interea milites scribere non more maiorum
nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id
factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod
ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti
egentissimus quisque oportunissimus.'
[16,11] CAPITVLVM XI :
Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum
interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.
(1) Gens in Italia Marsorum orta esse fertur a Circae filio. (2) Propterea
Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus
nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, ui quadam genitali datum, ut et
serpentium uirulentorum domitores sint et incentionibus herbarumque sucis
faciant medelarum miracula.
(3) Hac eadem ui praeditos esse quosdam uidemus, qui Psylli uocantur.
Quorum super nomine et genere cum in ueteribus litteris quaesissem, in
quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc inuenimus: (4)
Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque
in finibus eorum quodam in tempore perquam ualidum ac diutinum flauisse;
(5) eo flatu aquam omnem in locis, in quibus colebant, exaruisse; (6)
Psyllos re aquaria defectos eam iniuriam grauiter Austro suscensuisse
decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum proinde quasi ad hostem
iure belli res petitum proficiscerentur. (7) Atque ita profectis uentum
Austrum magno spiritus agmine uenisse obuiam eosque uniuersos cum omnibus
copiis armisque cumulis montibusque harenarum superuectis operuisse. (8)
Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus
occupatos.
[16,12] CAPITVLVM XII :
De his uocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde
et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
(1) Cloatius Verus in libris, quos inscripsit uerborum a Graecis
tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque
non tamen quaedam futtilia et friuola. (2) 'Errare' inquit 'dictum est g-apo g-tou g-errein
uersumque infert Homeri, in quo id uerbum est:
g-err' g-ek g-nehsou g-thasson, g-elegchiste g-zohontohn.
(3) Item 'alucinari' factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece g-aluein,
unde 'elucum' quoque esse dictum putat 'a' littera in 'e' uersa tarditatem
quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu uenit, (4) item
'fascinum' appellatum quasi 'bascanum' et 'fascinare' esse quasi 'bascinare'.
(5) Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto
'"faenerator"' inquit 'appellatus est quasi g-phaineratohr g-apo g-tou
g-phainesthai g-epi g-to g-chrehstoteron, quoniam id genus hominum speciem ostentent
humanitatis et commodi esse uideantur inopibus nummos desiderantibus', (6) idque
dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles
sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Siue hoc autem ipse Cloatius
siue nescio quis alius nebulo effutiuit, nihil potest dici insulsius. (7)
'Faenerator' enim, sicuti M- Varro in libro tertio de sermone Latino
scripsit, 'a faenore est nominatus'; 'faenus' autem dictum ait 'a fetu et
quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis'. (8) Idcirco
et M- Catonem et ceteros aetatis eius 'feneratorem' sine 'a' littera
pronuntiasse tradit, sicuti 'fetus' ipse et 'fecunditas' appellata.
[16,13] CAPITVLVM XIII :
Quid sit 'municipium' et quid a 'colonia' differat;
et quid sint 'municipes' quaeque sit eius uocabuli ratio ac
proprietas; atque inibi, quod diuus Hadrianus in senatu
de iure atque uocabulo municipum uerba fecit.
(1) 'Municipes' et 'municipia' uerba sunt dictu facilia et usu obuia, et
neutiquam reperias, qui haec dicit, quin scire se plane putet, quid dicat.
Sed profecto aliud est, atque aliter (2) dicitur. Quotus enim fere nostrum
est, qui, cum ex colonia populi Romani sit, non et se municipem esse et
populares suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a ueritate
longe auersum? (3) Sic adeo et municipia quid et quo iure sint quantumque
a colonia differant, ignoramus existimamusque meliore condicione esse
colonias quam municipia.
(4) De cuius opinionis tam promiscae erroribus diuus Hadrianus in
oratione, quam de Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit,
peritissime disseruit mirarique se ostendit, quod et ipsi Italicenses et
quaedam item alia municipia antiqua, in quibus Vticenses nominat, cum suis
moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gestiuerint. (5)
Praenestinos autem refert maximo opere a Tiberio imperatore petisse
orasseque, ut ex colonia in municipii statum redigerentur, idque illis
Tiberium pro referenda gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso
oppido ex capitali morbo reualuisset.
(6) Municipes ergo sunt ciues Romani ex municipiis legibus suis et suo
iure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo
munere capessendo appellati uidentur, nullis aliis necessitatibus neque
ulla populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus
factus est. (7) Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse
factos accepimus concessumque illis, ut ciuitatis Romanae honorem quidem
caperent, sed negotiis tamen atque oneribus uacarent pro sacris bello
Gallico receptis custoditisque. Hinc 'tabulae Caerites' appellatae uersa
uice, in quas censores referri iubebant, quos notae causa suffragiis priuabant.
(8) Sed coloniarum alia necessitudo est; non enim ueniunt extrinsecus in
ciuitatem nec suis radicibus nituntur, sed ex ciuitate quasi propagatae
sunt et iura institutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii, habent.
(9) Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior
tamen et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque
populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies paruae simulacraque
esse quaedam uidentur, et simul quia obscura oblitterataque sunt
municipiorum iura, quibus uti iam per ignotitiam non queunt.
[16,14] CAPITVLVM XIV :
Quod M- Cato differre dixit 'properare' et 'festinare';
et quam incommode Verrius Flaccus uerbi, quod est
'festinat', g-etymon interpretatus sit.
(1) 'Festinare' et 'properare' idem significare atque in eandem rem dici
uidentur. (2) Sed M- Cato id differre existimat eaque hoc modo diuisa –
uerba sunt ipsius ex oratione, quam de suis uirtutibus habuit – : 'Aliud
est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is
properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat.'
(3) Verrius Flaccus rationem dicere uolens differentiae huius '"festinat"'
inquit 'a fando dicitur, quoniam isti ignauiores, qui nihil perficere
possunt, plus uerborum quam operae habent.' (4) Sed id nimis coactum atque
absurdum uidetur, neque tanti momenti esse potest prima in utroque uerbo
littera, ut propter eam unam tam diuersa uerba 'festinare' et 'fari' eadem
uideri debeant. (5) Commodius autem propiusque uisum est 'festinare' esse
quasi 'fessum esse'. Nam qui multis simul rebus properandis defessus est,
is iam non properat, set festinat.
[16,15] CAPITVLVM XV :
Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum
reliquerit et quid Theopompus de leporibus.
(1) Theophrastus, philosophorum peritissimus, omnes in Paphlagonia
perdices bina corda habere dicit, Theopompus in Bisaltia lepores bina
iecora.
[16,16] CAPITVLVM XVI :
'Agrippas' a partus aegri et inprosperi uitio appellatos; deque
his deabus, quae uocantur 'Prorsa' et 'Postuerta'.
(1) Quorum in nascendo non caput, sed pedes primi exstiterant, qui partus
difficillimus aegerrimusque habetur, 'Agrippae' appellati uocabulo ab
aegritudine et pedibus conficto. (2) Esse autem pueros in utero Varro
dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura
est, sed ut arboris. (3) Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput
stirpem atque caudicem. (4) 'Quando igitur' inquit 'contra naturam forte
conuersi in pedes brachiis plerumque diductis retineri solent aegriusque
tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae
sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera "Postuerta" cognominatast,
"Prorsa" altera a recti peruersique partus et potestate et nomine.'
[16,17] CAPITVLVM XVII : Quae ratio uocabuli sit agri Vaticani.
(1) Et agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum
acceperamus a uaticiniis, quae ui atque instinctu eius dei in eo agro
fieri solita essent. (2) Sed praeter hanc causam M- Varro in libris
diuinarum aliam esse tradit istius nominis rationem: 'Nam sicut Aius'
inquit 'deus appellatus araque ei statuta est, quae est infima noua uia,
quod eo in loco diuinitus uox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus,
penes quem essent uocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti
sunt, eam primam uocem edunt, quae prima in Vaticano syllabast idcircoque
"uagire" dicitur exprimente uerbo sonum uocis recentis.'
[16,18] CAPITVLVM XVIII :
Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte
geometriae, quae g-optikeh appellatur, et item alia, quae
g-kanonikeh, et tertia itidem, quae dicitur g-metrikeh.
(1) Pars quaedam geometriae g-optikeh appellatur, quae ad oculos pertinet,
pars altera, quae ad auris, g-kanonikeh uocatur, qua musici ut fundamento
artis suae utuntur. (2) Vtraque harum spatiis et interuallis linearum et
ratione numerorum constat.
(3) g-Optikeh facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno imagines
unius rei plures appareant; item ut speculum in loco certo positum nihil
imaginet, aliorsum translatum faciat imagines; item si rectus speculum
spectes, imago fiat tua eiusmodi, ut caput deorsum uideatur, pedes sursum.
Reddit etiam causas ea disciplina, cur istae quoque uisiones fallant, ut
quae in aqua conspiciuntur, maiora ad oculos fiant, quae procul ab oculis
sunt, minora.
(4) g-Kanonikeh autem longitudines et altitudines uocis emetitur. (5) Longior
mensura uocis g-rythmos dicitur, altior g-melos. Est et alia species, quae
appellatur g-metrikeh, per quam syllabarum longarum et breuium et mediocrium
iunctura et modus congruens cum principiis geometriae aurium mensura
examinatur. (6) 'Sed haec' inquit M- Varro 'aut omnino non discimus aut
prius desistimus, quam intellegamus, cur discenda sint. Voluptas autem'
inquit 'uel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis exsistit, cum
perfectae absolutaeque sunt; in principiis uero ipsis ineptae et insuaues uidentur.'
[16, 19] CAPITVLVM XIX :
Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.
(1) Celeri admodum et cohibili oratione uocumque filo tereti et candido
fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione. (2) 'Vetus' inquit
'et nobilis Arion cantator fidibus fuit. (3) Is loco et oppido
Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit. (4) Eum Arionem rex
Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia. (5) Is inde a
rege proficiscitur terras inclutas Siciliam atque Italiam uisere. (6) Vbi
eo uenit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit,
in quaestibus istic et uoluptatibus amoribusque hominum fuit. (7) Is tum
postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit
redire, (8) nauem igitur et nauitas ut notiores amicioresque sibi
Corinthios delegit.' (9) Sed eos Corinthios homine accepto nauique in
altum prouecta praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando
Arione. (10) Tum illum ibi pernicie intellecta pecuniam ceteraque sua, ut
haberent, dedisse, uitam modo sibi ut parcerent, orauisse. (11) Nauitas
precum eius harum commiseritum esse illactenus, ut ei necem adferre per
uim suis manibus temperarent, sed imperauisse, ut iam statim coram
desiliret praeceps in mare. (12) 'Homo' inquit 'ibi territus spe omni
uitae perdita id unum postea orauit, ut, priusquam mortem obpeteret,
induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere
carmen casus illius sui consolabile. (13) Feros et inmanes nauitas
prolubium tamen audiendi subit; quod orauerat, impetrat. (14) Atque ibi
mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro
carmen, quod "orthium" dicitur, uoce sublatissima cantauit. (15) Ad
postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit
sese procul in profundum. Nauitae hautquaquam dubitantes, quin perisset,
cursum, quem facere coeperant, tenuerunt. (16) Sed nouum et mirum et pium
facinus contigit.' Delphinum repente inter undas adnauisse fluitantique
sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito uectauisse incolumique
eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam deuexisse. (17) Tum
Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petiuisse talemque Periandro regi,
qualis delphino uectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti
acciderat, narrauisse. (18) Regem istaec parum credidisse, (19) Arionem,
quasi falleret, custodiri iussisse, nauitas requisitos ablegato Arione
dissimulanter interrogasse, ecquid audissent in his locis, unde uenissent,
super Arione; (20) eos dixisse hominem, cum inde irent, in terra Italia
fuisse eumque illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium
florere atque in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse.
(21) Tum inter haec eorum uerba Arionem cum fidibus et indumentis, cum
quibus se in salum eiaculauerat, exstitisse, (22) nauitas stupefactos
conuictosque ire infitias non quisse. (23) Eam fabulam dicere Lesbios et
Corinthios, atque esse fabulae argumentum, quod simulacra duo aenea ad
Taenarum uiserentur, delphinus uehens et homo insidens.
|