[1,0] LIBER I
[1,1] I. Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse
Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit
Hercules, cum uitam inter homines uiueret. 1 Plutarchus in libro, quem scribit g-hoposeh g-psuchohn
g-kai g-sohmatohn g-anthrohpois g-peri g-euphuian g-kai g-aretehn g-diaphora,
scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in
reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia. 2 Nam cum fere
constaret curriculum stadii, quod est Pisis apud Iouem Olympium, Herculem
pedibus suis metatum idque fecisse longum pedes sescentos, cetera quoque stadia
in terra Graecia ab aliis postea instituta pedum quidem esse numero sescentum,
sed tamen esse aliquantulum breuiora, facile intellexit modum spatiumque plantae
Herculis ratione proportionis habita tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto
Olympicum stadium longius esset quam cetera. 3 Comprehensa autem mensura
Herculani pedis secundum naturalem membrorum omnium inter se competentiam
modificatus est atque ita id collegit, quod erat consequens, tanto fuisse
Herculem corpore excelsiorem quam alios, quanto Olympicum stadium ceteris pari
numero factis anteiret.
[1,2] II. Ab Herode Attico C- V- tempestiue deprompta in quendam iactantem et
gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, uerba Epicteti
Stoici, quibus festiuiter a uero Stoico seiunxit uolgus loquacium nebulonum, qui
se Stoicos nuncuparent. 1 Herodes Atticus, uir et Graeca facundia et consulari
honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in
uillas ei urbi proximas me et clarissimum uirum Seruilianum compluresque alios
nostrates, qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. 2
Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in uilla, cui nomen est Cephisia, et aestu
anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum
umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, aedium positu refrigeranti,
lauacris nitidis et abundis et collucentibus totiusque uillae uenustate aquis
undique canoris atque auibus personante. 3 Erat ibidem nobiscum simul adulescens
philosophiae sectator, disciplinae, ut ipse dicebat, stoicae, sed loquacior
inpendio et promptior. 4 Is plerumque in conuiuio sermonibus, qui post epulas
haberi solent, multa atque inmodica de philosophiae doctrinis intempestiue atque
insubide disserebat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes
gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes
praedicabat atque interea uocabulis haut facile cognitis, syllogismorum
captionumque dialecticarum laqueis strepebat g-kyrieuontas g-ehsychazontas g-et
g-soreitas aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissoluere. Rem
uero ethicam naturamque humani ingenii uirtutumque origines officiaque earum et
confinia aut contra morborum uitiorumque fraudes animorumque labes, pestilentias
asseuerabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque. 5
Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum
statumque uitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi neque inminui
existimabat ac ne oris quoque et uultus serenitatem stoici hominis umquam ulla
posse aegritudine obnubilari. 6 Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes
finem cuperent uerbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti
plurimus ei mos fuit, oratione utens "permitte," inquit "philosophorum
amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos uocas idiotas, non quimus,
recitari ex libro, quid de huiuscemodi magniloquentia uestra senserit dixeritque
Epictetus, Stoicorum maximus", iussitque proferri dissertationum Epicteti
digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille uenerandus senex iuuenes, qui
se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum
nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes obiurgatione
iusta incessiuit. 7 Lecta igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea, quae
addidi; quibus uerbis Epictetus seuere simul et festiuiter seiunxit atque
diuisit a uero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio g-akolytos,
g-anekbiastos, g-aparemapodistos, g-eleutheros, g-euporos, g-eudaimohn, uulgus aliud
nebulonum hominum, qui se Stoicos nuncuparent atraque uerborum et argutiarum
fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimae disciplinae nomen ementirentur:
8 g-Eipe g-moi g-peri g-agathohn g-kai g-kakonn. g-Akoue:
g-Iliothen g-me g-pherohn g-anemos g-Kikonessi g-pelassen. 9 g-Tohn g-ontohn g-ta g-men g-estin
g-agatha, g-ta g-de g-kaka, g-ta g-de g-adiaphora. g-Agatha g-men g-oun g-hai g-aretai g-kai g-ta g-metechonta
g-autohn, g-kaka g-de g-kakiai g-kai g-ta g-metechonta g-kakias, g-adiaphora g-de g-ta g-metaxu g-toutohn,
g-ploutos, g-hygieia, g-zoheh, g-thanatos, g-hehdoneh, g-ponos. 10 g-Pothen g-oidas? g-Hellanikos g-legei
g-en g-tois g-Aigyptiakois. g-Ti g-de g-diapherei g-touto g-eipein, g-eh g-hoti g-Diogenehs g-en g-teh
g-ehthikeh g-eh g-Chrysippos g-eh g-Kleanthehs? g-Bebasanikas g-oun g-auto g-kai g-dogma g-seautou
g-pepoiehsai? 11 g-Deiknye, g-piohs g-eohthas g-en g-ploioh g-cheimazesthai; g-memnehsai g-tautes g-tes
g-diaireseohs, g-hotan g-psophehseh g-to g-histion g-kai anakraugasanti g-soi g-ean g-tis g-kakoscholos
g-parastas g-eipeh: "g-lege g-moi, g-su g-pros g-tous g-theous g-ha g-prohehn g-eleges, g-mehg-kakia g-esti
g-to g-nauagehsai, g-meh g-ti g-kakias g-metechon?" g-ouk g-ara g-xylon g-enseiseis g-autoh? "g-ti g-hehmin
g-kai g-soi, g-anthrohpe; g-apollymetha, g-kai g-sy g-elthohn g-taizeis." 12 g-An g-de g-se g-ho g-Kaisar
g-metapempsehtai g-katehgoroumenon g-memnehsai g-tehs g-diaireseohs. g-An g-tis g-soi g-esionti g-kai
g-ohchriohnti g-hama g-kai g-trionti g-proselthohn g-eipeh, g-ti g-tremeis g-anthrohpe, g-peri g-tinohn g-sioi
g-estin g-ho g-logos: g-mehti g-esoh g-ho g-Kaisar g-aretehn g-kai g-kakian g-tois g-eiserchomenois
g-didohsi; - g-Ti g-moi g-empaizeis g-kai g-su g-pros g-tois g-emois g-kakois; - g-Homohs g-philosophe
g-eipe g-moi g-ti g-tremeis; g-ouchi g-thanastos g-esti g-to g-kinduneomenon g-eh g-desomohtehrion, g-eh
g-ponos g-tou g-sohmatos, g-eh g-psycheh, g-eh g-adoxia; g-ti g-gar g-allo; g-mehti g-kakia; g-mehti
g-metechon g-kakias; g-su g-oun g-tina g-pros g-tauta g-eleges; -- g-Ti g-emoi g-kai g-soi, g-anthrohpe; g-arkei
g-emoi g-ta g-ema g-kaka. -- g-Kai g-kalohs g-legeis, g-arkei g-gar g-soi g-ta g-sa g-kaka, g-heh g-agenneia,
h-heh g-deilia, g-heh g-alazoneia g-heh g-alazoneuou g-en g-teh g-scholeh g-kathehmenos.
g-Ti g-tois g-allotriois g-ekallohpizoo; g-ti g-stoïkon g-eleges g-seauton; g-Tehreite g-houtohs g-heautous
g-en g-ois g-prassete, g-kai g-heurehsete g-tinos g-esth' g-haireseohs g-tous g-pleistous g-humohn g-epikoureious
g-heurehsete, g-oligous g-tinas g-peripatehtikous, g-kai g-toutous g-eklelumenous.
13 His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea omnia non ab Epicteto in quosdam alios,
sed ab Herode in eum ipsum dicta essent.
[1,3] III. Quod Chilo consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est
circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum
aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M- Cicero
super ea re scripserunt. 1 Lacedaemonium Chilonem, uirum ex illo incluto numero
sapientium, scriptum est in libris eorum, qui uitas resque gestas clarorum
hominum memoriae mandauerunt, eum Chilonem in uitae suae postremo, cum iam inibi
mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum: 2 "Dicta" inquit "mea
factaque in aetate longa pleraque omnia fuisse non paenitenda, fors sit ut uos
etiam sciatis. 3 Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me nihil esse
quicquam commissum a me, cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto
unum sit, quod rectene an perperam fecerim, nondum mihi plane liquet. 4 Super
amici capite iudex cum duobus aliis fui. Ita lex fuit, uti eum hominem
condemnari necessum esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda
fraus legi fuit. 5 Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem medendum
consultaui. Visum est esse id, quod feci, praequam erant alia, toleratu
facilius: 6 ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul
iudicabant, ut absoluerent, persuasi. 7 Sic mihi et iudicis et amici officium in
re tanta saluum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo, ne a
perfidia et culpa non abhorreat in eadem re eodemque tempore inque communi
negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diuersum eius aliis suasisse." 8 Et
hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra
legem contraque ius pro amico progredi, dubitauit, eaque res in fine quoque
uitae ipso animum eius anxit, 9 et alii deinceps multi philosophiae sectatores,
ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite
quaesiuerunt, ut uerbis, quae scripta sunt, ipsis utar, g-ei g-dei g-boehthein g-toh
g-philoh g-para g-to g-dikaion g-kai g-mechri g-posou g-kai g-poia. Ea uerba significant quaesisse
eos, an nonnumquam contra ius contraue morem faciendum pro amico sit et in
qualibus causis et quemnam usque ad moduM- 10 Super hac quaestione cum ab aliis,
sicuti dixi, multis, tum uel diligentissime a Theophrasto disputatur, uiro in
philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta
est, si recte meminimus, in libro eius de amicitia primo. 11 Eum librum M-
Cicero uidetur legisse, cum ipse quoque librum de amicitia componeret. Et cetera
quidem, quae sumenda a Theophrasto existimauit, ut ingenium facundiaque eius
fuit, sumpsit et transposuit commodissime aptissimeque; 12 hunc autem locum, de
quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum strictim atque
cursim transgressus est, neque ea, quae a Theophrasto pensiculate atque
enucleate scripta sunt, exsecutus est, sed anxietate illa et quasi morositate
disputationis praetermissa genus ipsum rei tantum paucis uerbis notauit. 13 Ea
uerba Ciceronis, si recensere quis uellet, apposui: "His igitur finibus utendum
esse arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sunt, tum sit inter eos omnium
rerum, consiliorum, uoluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam, si qua
fortuna acciderit, ut minus iustae uoluntates amicorum adiuuandae sint, in
quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de uia sit, modo ne summa
turpitudo sequatur; est enim, quatenus amicitiae uenia dari possit." "Cum
agetur" inquit "aut caput amici aut fama, declinandum est de uia, ut etiam
iniquam uoluntatem illius adiutemus." 14 Sed cuiusmodi declinatio esse ista
debeat qualisque ad adiuuandum digressio et in quanta uoluntatis amici
iniquitate, non dicit. 15 Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis
amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de uia esse recta
declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum
decessero de uia, quousque degredi debeam? "Est enim" inquit "quatenus dari
amicitiae uenia possit." 16 Hoc immo ipsum est, quod maxime discendum est
quodque ab his, qui docent, minime dicitur, quatenus quaque fini dari amicitiae
uenia debeat. 17 Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conseruandi amici
causa de uia declinauit. Sed uideo, quousque progressus sit; falsum enim pro
amici salute consilium dedit. 18 Id ipsum tamen in fine quoque uitae, an iure
posset reprehendi culparique, dubitauit. "Contra patriam" inquit Cicero "arma
pro amico sumenda non sunt." 19 Hoc profecto nemo ignorauit, et "priusquam
Theognis", quod Lucilius ait, "nasceretur". Set id quaero, id desidero: cum pro
amico contra ius, contra quam licet, salua tamen libertate atque pace faciendum
est et cum de uia, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali
causa et quonam usque id fieri debeat. 20 Pericles ille Atheniensis, uir egregio
ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius
tamen, quid existimaret, professus est. Nam cum amicus eum rogaret, ut pro re
causaque eius falsum deiuraret, his ad eum uerbis usus est: g-Dei g-men g-symprattein
g-tois g-philois, g-alla g-mechri g-tohn g-theohn. 21 Theophrastus autem in eo, quo dixi,
libro inquisitius quidem super hac ipsa re et exactius pressiusque quam Cicero
disserit. 22 Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim
existimat neque certis exemplorum documentis, set generibus rerum summatim
uniuersimque utitur ad hunc ferme modum:23 "Parua" inquit "et tenuis uel
turpitudo uel infamia subeunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest.
Rependitur quippe et compensatur leue damnum delibatae honestatis maiore alia
grauioreque in adiuuando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna
famae munimentis partarum amico utilitatium solidatur. 24 "Neque nominibus"
inquit "moueri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt honestas meae famae
et rei amici utilitas. Ponderibus haec enim potestatibusque praesentibus, non
uocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt. 25 Nam
cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra
consistit, honestas procul dubio praeponderat; cum uero amici utilitas nimio est
amplior, honestatis autem nostrae in re non graui leuis iactura est, tunc, quod
utile amico est, id prae illo, quod honestum nobis est, fit plenius, sicuti est
magnum pondus aeris parua lamna auri pretiosius." 26 Verba adeo ipsa Theophrasti
super ea re adscripsi: g-Ouk, g-oid' g-ei g-pou g-toutoh g-toh g-genei g-timiohteron, g-ehdeh g-kai,
g-hotioun g-an g-eh g-meros g-toutou, g-pros g-to g-tehlikon g-Thaterou g-synkrinomenon g-haireton
g-estai. g-Lego g-de g-oion, g-ou g-kai g-chrysion g-timiohteron g-chalkou
g-kai g-tehlikon g-tou g-chrysiou g-pros g-to g-tehlikon g-chalkou g-megethos
g-antiparaballomenon g-pleon g-doxei: g-alla g-poiehsei g-tina g-rhopehn g-kai g-to g-plehthos g-kai g-to
g-megethos. 27 Fauorinus quoque philosophus huiuscemodi indulgentiam gratiae
tempestiue laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine his uerbis
definiuit: g-Heh g-kaloumeneh g-charis g-para g-tois g-anthrohpois, g-touto g-estin g-hyphesis
g-akribeias g-en g-deonti. 28 Post deinde idem Theophrastus ad hanc ferme sententiam
disseruit: "Has tamen" inquit "paruitates rerum et magnitudines atque has omnes
officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae quasi
appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae ipsius
necessitates, quas includere in praecepta difficilest, moderantur et regunt et
quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas." 29 Haec taliaque
Theophrastus satis caute et sollicite et religiose cum discernendi magis
disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit,
quoniam profecto causarum ac temporum uarietates discriminumque ac
differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus
singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare
dixeram, non capiunt. 30 Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius
initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id
maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris
atque odii intra modum cautum coercuit. "Hac" inquit "fini ames, tamquam forte
fortuna et osurus, hac itidem tenus oderis, tamquam fortasse post amaturus." 31
Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus in libro g-peri g-psychehs primo
uerbis his ita scripsit: g-Cheilohn g-ho g-palaios g-akousas g-tinos g-legontos g-mehdena g-echein
g-echthron g-ehrohtehsen, g-ei g-kai g-mehdena g-philon g-echei, g-nomizohn g-ex g-anankehs
g-epakolouthein g-kai g-synepagesthai g-philias g-kai g-apechtheias.
[1,4] IV. Quam tenuiter curioseque explorauerit Antonius Iulianus in oratione M-
Tullii uerbi ab eo mutati argutiaM- 1 Antonius Iulianus rhetor perquam fuit
honesti atque amoeni ingeni. Doctrina quoque ista utiliore ac delectabili
ueterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit; ad hoc scripta omnia
antiquiora tam curiose spectabat et aut uirtutes pensitabat aut uitia rimabatur,
ut iudicium esse factum ad amussim diceres. 2 Is Iulianus super eo enthymemati,
quod est in oratione M- Tullii, quam pro Cn- Plancio dixit, ita existimauit -
sed uerba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: 3 "Quamquam
dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dissoluit, statim
non habet id, quod reddidit, qui autem debet, is retinet alienum: gratiam autem
et qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert. 4 Neque ego
nunc Plancio desinam debere, si hoc soluero, nec minus ei redderem uoluntate
ipsa, si hoc molestiae non accidisset" - "crispum sane" inquit "agmen orationis
rotundumque ac modulo ipso numerorum uenustum, sed quod cum uenia legendum sit
uerbi paulum ideo inmutati, ut sententiae fides salua esset. 5 Namque debitio
gratiae et pecuniae conlata uerbum hoc utrubique seruari postulat. 6 Ita enim
recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio uidebitur, si et pecunia
quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eueniat in pecunia debita solutaue,
quid contra in gratia debita redditaue, debitionis uerbo utrimque seruato
disseratur. Cicero autem," inquit "cum gratiae pecuniaeque debitionem dissimilem
esse dixisset eiusque sententiae rationem redderet, uerbum "debet" in pecunia
ponit, in gratia "habet" subicit pro "debet"; ita enim dicit: "gratiam autem et
qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert." 7 Sed id uerbum
"habet" cum proposita comparatione non satis conuenit. Debitio enim gratiae, non
habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere:
"et qui debet, in eo ipso, quod debet, refert"; sed absurdum et nimis coactum
foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur. 8
Inmutauit ergo," inquit "subdidit uerbum ei uerbo, quod omiserat, finitimum, ut
uideretur et sensum debitionis conlatae non reliquisse et concinnitatem
sententiae retinuisse." Ad hunc modum Iulianus enodabat diiudicabatque ueterum
scriptorum sententias, quas aput eum adulescentes lectitabant.
[1,5] V. Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque uestitu probris obnoxio
infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi munditias
gestumque in agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus
est. 1 Demosthenen traditum est uestitu ceteroque cultu corporis nitido
uenustoque nimisque accurato fuisse. Hinc etiam g-kompseh illa g-chlainis g-kai
g-malakoi g-chitohniskoi ab aemulis aduersariisque probro data, hinc etiam turpibus
indignisque in eum uerbis non temperatum, quin parum uir et ore quoque polluto
diceretur. 2 Ad eundem modum Q- Hortensius omnibus ferme oratoribus aetatis
suae, nisi M- Tullio, clarior, quod multa munditia et circumspecte compositeque
indutus et amictus esset manusque eius inter agendum forent argutae admodum et
gestuosae, maledictis compellationibusque probris iactatus est, multaque in eum,
quasi in histrionem, in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt. 3 Sed cum L-
Torquatus, subagresti homo ingenio et infestiuo, grauius acerbiusque apud
consilium iudicum, cum de causa Sullae quaereretur, non iam histrionem eum esse
diceret, sed gesticulariam Dionysiamque eum notissimae saltatriculae nomine
appellaret, tum uoce molli atque demissa Hortensius "Dionysia," inquit "Dionysia
malo equidem esse quam quod tu, Torquate, g-amousos, g-anaphroditos, g-aprosdionysos".
[1,6] VI. Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum, cum
eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et
quo contra modo defensa sit. 1 Multis et eruditis uiris audientibus legebatur
oratio Metelli Numidici, grauis ac diserti uiri, quam in censura dixit ad
populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur. 2 In
ea oratione ita scriptum fuit: "Si sine uxore possemus, Quirites, omnes ea
molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis
commode, nec sine illis uno modo uiui possit, saluti perpetuae potius quam breui
uoluptati consulendum est." 3 Videbatur quibusdam Q- Metellum censorem, cui
consilium esset ad uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia
incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam
dissuadere absterrereque; set contra in id potius orationem debuisse sumi
dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseueraret et,
si quae tamen accidere nonnumquam uiderentur, paruas et leues facilesque esse
toleratu diceret maioribusque eas emolumentis et uoluptatibus oblitterari
easdemque ipsas neque omnibus neque naturae uitio, set quorundam maritorum culpa
et iniustitia euenire. 4 Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum
esse locutum existimabat. "Aliter" inquit "censor loqui debet, aliter rhetor.
Rhetori concessum est sententiis uti falsis, audacibus, uersutis, subdolis,
captiosis, si ueri modo similes sint et possint mouendos hominum animos
qualicumque astu inrepere." Praeterea turpe esse ait rhetori, si quid in mala
causa destitutum atque inpropugnatum relinquat. 5 "Sed enim Metellum," inquit
"sanctum uirum, illa grauitate et fide praeditum cum tanta honorum atque uitae
dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere, quam quod
uerum esse sibi atque omnibus uidebatur, praesertim cum super ea re diceret,
quae cotidiana intellegentia et communi peruolgatoque uitae usu comprenderetur.
6 De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus eaque confessione
fidem sedulitatis ueritatisque commeritus, tum denique facile et procliuiter,
quod fuit rerum omnium ualidissimum atque uerissimum, persuasit ciuitatem saluam
esse sine matrimoniorum frequentia non posse." 7 Hoc quoque aliud ex eadem
oratione Q- Metelli dignum esse existimauimus adsidua lectione non hercle minus,
quam quae a grauissimis philosophis scripta sunt. 8 Verba Metelli haec sunt. "Di
immortales plurimum possunt; sed non plus uelle nobis debent quam parentes. At
parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab
immortalibus dissimilius exspectemus, nisi malis rationibus finem facimus? Is
demum deos propitios esse aecum est, qui sibi aduersarii non sunt. Dii
immortales uirtutem adprobare, non adhibere debent."
[1,7] VII. In hisce uerbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem "hanc sibi rem
praesidio sperant futurum" neque mendum esse neque uitium errareque istos, qui
bonos libros uiolant et "futuram" scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis
uerbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis
numerisque orationis, quos Cicero auide sectatus est. 1 In oratione Ciceronis
quinta in Verrem in libro spectatae fidei Tironiana cura atque disciplina facto
scriptum fuit: 2 "Homines tenues obscuro loco nati nauigant; adeunt ad ea loca,
quae numquam antea adierant. Neque noti esse iis, quo uenerunt, neque semper cum
cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia ciuitatis non modo apud nostros
magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud
ciues solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti
sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque uenerint, hanc sibi rem praesidio
sperant futurum." 3 Videbatur compluribus in extremo uerbo menda esse. Debuisse
enim scribi putabant non "futurum", sed "futuram", neque dubitabant, quin liber
emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae
inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset "manifestarius". 4
Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque
omnia ueterum litterarum quaesita, meditata euigilataque erant. 5 Is libro
inspecto ait nullum esse in eo uerbo neque mendum neque uitium et Ciceronem
probe ac uetuste locutum. 6 "Nam "futurum"" inquit "non refertur ad rem, sicut
legentibus temere et incuriose uidetur, neque pro participio positum est, set
uerbum est indefinitum, quod Graeci appellant g-aparemphaton, neque numeris neque
generibus praeseruiens, set liberum undique et inpromiscum, quali C- Gracchus
uerbo usus est in oratione, cuius titulus est de P- Popilio circum conciliabula,
in qua ita scriptum est: 7 "Credo ego inimicos meos hoc dicturum." "Inimicos
dicturum" inquit, non "dicturos"; 8 uideturne ea ratione positum esse aput
Gracchum "dicturum", qua est aput Ciceronem "futurum"? sicut in Graeca oratione
sine ulla uitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine
tribuuntur huiuscemodi uerba: g-poiesein, g-esesthai, g-lexein et similia." 9 In
Claudi quoque Quadrigarii tertio annali uerba haec esse dixit: "Dum i
conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum"; in duodeuicesimo annali
eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: "Si pro tua bonitate et
nostra uoluntate tibi ualitudo subpetit, est quod speremus deos bonis bene
facturum"; 10 item in Valerii Antiatis libro quarto uicesimo simili modo
scriptum esse: "Si eae res diuinae factae recteque perlitatae essent, haruspices
dixerunt omnia ex sententia processurum esse". 11 "Plautus etiam in Casina, cum
de puella loqueretur, "occisurum" dixit, non "occisuram", his uerbis:
etiamne habet Casina gladium? -
habet, sed duos. - Quid duos ? - altero te
occisurum ait, altero uilicum.
12 Item Laberius in Gemellis:
non putaui, inquit, hoc eam facturum.
13 Non ergo isti omnes, soloecismus quid esset, ignorarunt, sed et Gracchus
"dicturum" et Quadrigarius "futurum" et "facturum" et Antias "processurum" et
Plautus "occisurum" et Laberius "facturum" indefinito modo dixerunt,14 qui modus
neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur,
sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur,15 sicuti M- Cicero
"futurum" dixit non uirili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret,
sed uerbo usus est ab omni necessitate generum absoluto." 16 Idem autem ille
amicus noster in eiusdem M- Tullii oratione, quae est de imperio Cn- Pompei, ita
scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: "Cum uestros portus
atque eos portus, quibus uitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse
potestatem sciatis", 17 neque soloecismum esse aiebat "in potestatem fuisse", ut
uulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et
Graeci ita uterentur et Plautus uerborum Latinorum elegantissimus in Amphitruone
dixit:
num uero mi in mentem fuit,
non, ut dici solitum est, "in mente". 18 Sed enim praeter Plautum, cuius ille in
praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud ueteres scriptores locutionum
talium copiam offendimus atque his uulgo adnotamentis inspersimus. 19 Vt et
rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa
uerborum satis declarat id potius g-epimeleia g-tohn g-lexeohn modulamentisque
orationis M- Tulli conuinisse, ut, quoniam utrumuis dici Latine posset,
"potestatem" dicere mallet, non "potestate". 20 Illud enim sic compositum
iucundius ad aurem completiusque, insuauius hoc inperfectiusque est, si modo ita
explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle, quod
"explicauit" dicere maluit quam "explicuit", quod esse iam usitatius coeperat.
Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam de imperio Cn- Pompei habuit: "Testis
est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed
consilii celeritate explicauit." At si "explicuit" diceret, inperfecto et debili
numero uerborum sonus clauderet.
[1,8] VIII. Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et
Demosthene rhetore. 1 Sotion ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis uir
fuit. Is librum multae uariaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit
g-Keras g-Amaltheia. 2 Ea uox hoc ferme ualet, tamquam si dicas "cornum Copiae". 3
In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta
est: "Lais" inquit "Corinthia ob elegantiam uenustatemque formae grandem
pecuniam demerebat, conuentusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia
celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat; poscebat
autem illa nimium quantum." 4 Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos
adagium: g-ou g-pantos g-andros g-es g-Korinthon g-esth' g-ho g-plous quod frustra iret Corinthum
ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. 5 "Ad hanc ille Demosthenes
clanculum adit et, ut sibi copiam sui faceret, petit. At Lais g-myrias g-drachmas
g-eh g-talanton poposcit", hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. 6 "Tali petulantia
mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expauidusque Demosthenes auertitur et
discedens "ego" inquit "paenitere tanti non emo". Sed Graeca ipsa, quae fertur
dixisse, lepidiora sunt: g-ouk g-ohnoumai, inquit, g-myriohn g-drachmohn g-metameleian.
[1,9] IX. Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis
imperatum obseruatumque sit discendi simul ac tacendi. 1 Ordo atque ratio
Pythagorae ac deinceps familiae et successionis eius recipiendi instituendique
discipulos huiuscemodi fuisse traditur: 2 Iam a principio adulescentes, qui sese
ad discendum obtulerant, g-ephysiognohmonei. Id uerbum significat mores naturasque
hominum coniectatione quadam de oris et uultus ingenio deque totius corporis
filo atque habitu sciscitari. 3 Tum qui exploratus ab eo idoneusque fuerat,
recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere: non omnes idem,
sed alios aliud tempus pro aestimato captu sollertiae. 4 Is autem, qui tacebat,
quae dicebantur ab aliis, audiebat, neque percontari, si parum intellexerat,
neque commentari, quae audierat, fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam
biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique g-akoustikoi.
5 Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque
esse iam coeperant silentio eruditi, cui erat nomen g-echemythia, tum uerba facere
et quaerere quaeque audissent scribere et, quae ipsi opinarentur, expromere
potestas erat; 6 hi dicebantur in eo tempore g-mathehmatikoi, ab his scilicet
artibus, quas iam discere atque meditari inceptauerant: quoniam geometriam,
gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores g-mathehmata ueteres
Graeci appellabant; uulgus autem, quos gentilicio uocabulo "Chaldaeos" dicere
oportet, "mathematicos" dicit. 7 Exinde his scientiae studiis ornati ad
perspicienda mundi opera et principia naturae procedebant ac tunc denique
nominabantur g-physikoi. 8 Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset:
"nunc autem" inquit "isti, qui repente pedibus inlotis ad philosophos deuertunt,
non est hoc satis, quod sunt omnino g-atheohretoi, g-amousoi, g-ageohmetrehtoi, sed legem
etiam dant, qua philosophari discant. 9 Alius ait "hoc me primum doce", item
alius "hoc uolo" inquit "discere, istud nolo"; hic a symposio Platonis incipere
gestit propter Alcibiadae comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem.
10 Est etiam," inquit "pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non uitae
ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed
ut lepidior." 11 Haec Taurus dicere solitus nouicios philosophorum sectatores
cum ueteribus Pythagoricis pensitans. 12 Sed id quoque non praetereundum est,
quod omnes, simul atque a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti
erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat, in medium dabat, et coibatur
societas inseparabilis, tamquam illud fuit anticum consortium, quod iure atque
uerbo Romano appellabatur "ercto non cito".
[1,10] X. Quibus uerbis compellauerit Fauorinus philosophus adulescentem casce nimis et
prisce loquentem. 1 Fauorinus philosophus adulescenti ueterum uerborum
cupidissimo et plerasque uoces nimis priscas et ignotas in cotidianis
communibusque sermonibus expromenti: "Curius" inquit "et Fabricius et
Coruncanius, antiquissimi uiri, et his antiquiores Horatii illi trigemini plane
ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut
Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae uerbis locuti
sunt; 2 tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, sermone abhinc
multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem uis, quae
dicas. Nonne, homo inepte, ut, quod uis, abunde consequaris, taces? 3 Sed
antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. 4
Viue ergo moribus praeteritis, loquere uerbis praesentibus atque id, quod a C-
Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae uiro, in primo de analogia libro
scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut "tamquam scopulum, sic
fugias inauditum atque insolens uerbum"."
[1,11] XI. Quod Thucydides, scriptor inclutus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed
tibiis esse usos dicit uerbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus
Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam
notata de Gracchi fistula contionaria. 1 Auctor historiae Graecae grauissimus
Thucydides Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumue signis, sed
tibiarum modulis in proeliis esse usos refert non prorsus ex aliquo ritu
religionum neque rei diuinae gratia neque autem, ut excitarentur atque
euibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur, sed contra, ut moderatiores
modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris temperatur. 2 Nihil adeo in
congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem uirtutemque
aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent. 3 Cum
procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque in hostem
progredi, tibicines inter exercitum positi canere inceptabant. 4 Ea ibi
praecentione tranquilla et delectabili atque adeo uenerabili ad quandam quasi
militaris musicae disciplinam uis et impetus militum, ne sparsi dispalatique
proruerent, cohibebatur. 5 Sed ipsius illius egregii scriptoris uti uerbis
libet, quae et dignitate et fide grauiora sunt: g-Kai g-meta g-tauta g-heh g-xynodos d-ehn;
g-Argeioi g-men g-kai g-hoi g-xymmachoi g-entonohs g-kai g-hormeh g-chorountes, g-Lakedaimonioi
g-de g-bradeohs g-kai g-hypo g-aulehtohn g-pollohn g-nomoh g-enkathestohtohn g-ou g-tou g-theiou
g-charin, g-all' g-hina g-homalohs g-meta g-rhythmou g-bainontes g-proselthoien g-kai g-meh g-diaspastheieh
g-autois g-he g-taxis, g-hoper g-philei g-ta g-megala g-stratopeda g-en g-tais g-prosodois g-poiein. 6 Cretenses
quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac praemoderante
cithara gressibus; 7 Alyattes autem, rex terrae Lydiae more atque luxu barbarico
praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in historiis tradit,
concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in
exercitu atque in procinctu habuit, lasciuientium delicias conuiuiorum. 8 Sed
enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed
mentium animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos:
g-Hoi g-d' g-ar' g-isan g-sigeh g-menea g-pneiontes g-Achaioi
g-en g-thymoh g-memaohtes g-alexemen g-alleloisin.
9 Quid ille uult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus
proeliorum fieri solitum scriptores annalium memorauere? contrane institutum
fiebat antiquae disciplinae tam probabile? an tum et gradu clementi et silentio
est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum uero
prope ad manus uentum est, tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et
clamore terrendus est? 10 Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque illius
contionariae in mentem uenit, quam C- Graccho cum populo agente praeisse ac
praeministrasse modulos ferunt. 11 Sed nequaquam sic est, ut a uulgo dicitur,
canere tibia solitum, qui pone eum loquentem staret, et uariis modis tum
demulcere animum actionemque eius, tum intendere. 12 Quid enim foret ista re
ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et
frequentamenta quaedam uaria tibicen incineret? 13 Sed qui hoc compertius
memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula
breui sensim grauiusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus
uocis eius efferuescentes;14 namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa
Gracchi uehementia indiguisse non, opinor, existimanda est. 15 M- tamen Cicero
fistulatorem istum utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum
placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut
ferocientem saeuientemque cohiberet. 16 Verba ipsius Ciceronis apposui: "Itaque
idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato
homine, quem seruum sibi ille habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere
fistula, qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui
inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione
reuocaret." 17 Morem autem illum ingrediendi ad tibicinum modulos proelii
institutum esse a Lacedaemonis Aristoteles in libris problematon scripsit, quo
manifestior fieret exploratiorque militum securitas et alacritas. 18 "Nam
diffidentiae" inquit "et timori cum ingressione huiuscemodi minime conuenit, et
maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi
modulatione alieni sunt." 19 Verba pauca Aristotelis super ea re apposui: g-Dia
g-ti, g-epeidan g-kindyneuein g-mellohsin, g-pros g-aulon g-embainousin? g-hina g-tous g-deilous
g-aschehmonountas g-ginohskohsin.
[1,12] XII. Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque
caerimoniis ac religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et quo
statim iure esse incipiat, simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec
intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est. 1 Qui de uirgine
capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem
quam annos sex, maiorem quam annos decem natam negauerunt capi fas esse; 2 item
quae non sit patrima et matrima; 3 item quae lingua debili sensuue aurium
deminuta aliaue qua corporis labe insignita sit; 4 item quae ipsa aut cuius
pater emancipatus sit, etiamsi uiuo patre in aui potestate sit; 5 item cuius
parentes alter amboue seruitutem seruierunt aut in negotiis sordidis uersantur.
6 Sed et eam, cuius soror ad id sacerdotium lecta est, excusationem mereri
aiunt; item cuius pater flamen aut augur aut quindecimuirum sacris faciundis aut
septemuirum epulonum aut Salius est. 7 Sponsae quoque pontificis et tubicinis
sacrorum filiae uacatio a sacerdotio isto tribui solet. 8 Praeterea Capito
Ateius scriptum reliquit neque eius legendam filiam, qui domicilium in Italia
non haberet, et excusandam eius, qui liberos tres haberet. 9 Virgo autem
Vestalis, simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita
est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris
potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur. 10 De more autem rituque
capiundae uirginis litterae quidem antiquiores non exstant, nisi, quae capta
prima est, a Numa rege esse captam. 11 Sed Papiam legem inuenimus, qua cauetur,
ut pontificis maximi arbitratu uirgines e populo uiginti legantur sortitioque in
contione ex eo numero fiat et, cuius uirginis ducta erit, ut eam pontifex
maximus capiat eaque Vestae fiat. 12 Sed ea sortitio ex lege Papia non
necessaria nunc uideri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem
maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat saluis
religionum obseruationibus ratio haberi possit, gratia Papiae legis per senatum
fit. 13 "Capi" autem uirgo propterea dici uidetur, quia pontificis maximi manu
prensa ab eo parente, in cuius potestate est, ueluti bello capta abducitur. 14
In libro primo Fabii Pictoris, quae uerba pontificem maximum dicere oporteat,
cum uirginem capiat, scriptum est. Ea uerba haec sunt: "Sacerdotem Vestalem,
quae sacra faciat, quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano
Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio." 15 Plerique autem
"capi" uirginem solam debere dici putant. Sed flamines quoque Diales, item
pontifices et augures "capi" dicebantur. 16 L- Sulla rerum gestarum libro
secundo ita scripsit: "P- Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est,
flamen Dialis captus." 17 M- Cato de Lusitanis, cum Seruium Galbam accusauit:
"Tamen dicunt deficere uoluisse. Ego me nunc uolo ius pontificium optime scire;
iamne ea causa pontifex capiar? si uolo augurium optime tenere, ecquis me ob eam
rem augurem capiat?" 18 Praeterea in commentariis Labeonis, quae ad duodecim
tabulas composuit, ita scriptum est: "Virgo Vestalis neque heres est cuiquam
intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in publicum redigi aiunt. Id
quo iure fiat, quaeritur." 19 "Amata" inter capiendum a pontifice maximo
appellatur, quoniam, quae prima capta est, hoc fuisse nomen traditum est.
[1,13] XIII. Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius,
idne omnino facere, quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres
ei, qui mandauit, utilius fore; superque ea quaestione expositae diuersae
sententiae. 1 In officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae kathekontai
appellant, quaeri solet, an negotio tibi dato et, quid omnino faceres, definito
contra quid facere debeas, si eo facto uideri possit res euentura prosperius
exque utilitate eius, qui id tibi negotium mandauit. 2 Anceps quaestio et in
utramque partem a prudentibus uiris arbitrata est. 3 Sunt enim non pauci, qui
sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo,
cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putauerint contra dictum eius
esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse
polliceretur, ne, si spes fefellisset, culpa inpatientiae et poena
indeprecabilis subeunda esset, 4 si res forte melius uertisset, dis quidem
gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum uideretur, quo bene consulta
consilia religione mandati soluta corrumperentur. 5 Alii existimauerunt
incommoda prius, quae metuenda essent, si res gesta aliter foret, quam imperatum
est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leuiora minoraque, utilitas
autem contra grauior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse
aduersum mandata fieri censuerunt, ne oblata diuinitus rei bene gerendae occasio
amitteretur, 6 neque timendum exemplum non parendi crediderunt, si rationes
dumtaxat huiuscemodi non abessent. 7 Cumprimis autem respiciendum putauerunt
ingenium naturamque illius, cuia res praeceptumque esset: ne ferox, durus,
indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana. 8
Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt
aliter, quam praeceptum est. 9 Instructius deliberatiusque fore arbitramur
theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P-
Crassi Muciani, clari atque incluti uiri, apposuerimus. 10 Is Crassus a
Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur
habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod
nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iurisconsultissimus, quod pontifex
maximus. 11 Is cum in consulatu obtineret Asiam prouinciam et circumsedere
oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem
faceret, quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistratum g-architektona Elatensium,
sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos uidisset,
uter maior esset, cum mittendum curaret. 12 Tum magister g-architektohn, comperto, quamobrem
malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum
aptioremque faciendo arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit. 13
Crassus eum uocari iussit et, cum interrogasset, cur non, quem iusserat,
misisset, causis rationibusque, quas dictitabat, spretis uestimenta detrahi
imperauit uirgisque multum cecidit corrumpi atque dissolui officium omne
imperantis ratus, si quis ad id, quod facere iussus est, non obsequio debito,
sed consilio non desiderato respondeat.
[1,14] XIV. Quid dixerit feceritque C- Fabricius, magna uir gloria magnisque rebus
gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti graue
aurum donarent. 1 Iulius Hyginus in libro de uita rebusque inlustrium uirorum
sexto legatos dicit a Samnitibus ad C- Fabricium, imperatorem populi Romani,
uenisse et memoratis multis magnisque rebus, quae bene ac beniuole post redditam
pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque, uti
acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod uiderent multa ad
splendorem domus atque uictus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum
paratum esse. 2 Tum Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et infra
deinceps ad nares et ad os et ad gulam atque inde porro ad uentrem imum
deduxisse et legatis ita respondisse: dum illis omnibus membris, quae
attigisset, obsistere atque imperare posset, numquam quicquam defuturum;
propterea se pecuniam, qua nihil sibi esset usus, ab his, quibus eam sciret usui
esse, non accipere.
[1,15] XV. Quam inportunum uitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et
quam multis in locis a principibus utriusque linguae uiris detestatione iusta
culpata sit. 1 Qui sunt leues et futtiles et inportuni locutores quique nullo
rerum pondere innixi uerbis uuidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem
bene existimatum est in ore nasci, non in pectore; linguam autem debere aiunt
non esse liberam nec uagam, sed uinclis de pectore imo ac de corde aptis moueri
et quasi gubernari. 2 Sed enim uideas quosdam scatere uerbis sine ullo iudicii
negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque uideantur loqui
sese nescire. 3 Vlixen contra Homerus, uirum sapienti facundia praeditum, uocem
mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod scilicet non ad sonum magis
habitumque uocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem
pertineret, petulantiaeque uerborum coercendae uallum esse oppositum dentium
luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque uigilia
cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur. 4
Homerica, de quibus supra dixi, haec sunt: g-all' g-hote g-deh g-r' g-opa g-te g-megalehn g-ek
g-stethehos g-hiei, et: g-Teknon g-emon, g-poion g-se g-epos g-phygen g-herkos g-odontohn.
5 M- Tullii quoque uerba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam grauiter et uere detestatus
est: 6 "Dummodo" inquit "hoc constet neque infantiam eius, qui rem norit, sed
eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat,
uerba non desint, esse laudandam: quorum si alterum sit optandum, malim equidem
indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem." 7 Item in libro de oratore
primo uerba haec posuit: "Quid enim est tam furiosum quam uerborum uel optimorum
atque ornatissimorum sonitus inanis nulla subiecta sententia nec scientia?" 8
Cumprimis autem M- Cato atrocissimus huiusce uitii insectator est. 9 Namque in
oratione, quae inscripta est si se Caelius tribunus plebis appellasset:
"numquam" inquit "tacet, quem morbus tenet loquendi tamquam ueternosum bibendi
atque dormiendi. Quod si non coueniatis, cum conuocari iubet, ita cupidus
orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam
pharmacopolam. Nam eius uerba audiuntur; uerum se nemo committit, si aeger est."
10 Idem Cato in eadem oratione eidem M- Caelio tribuno plebi uilitatem
obprobrans non loquendi tantum, uerum etiam tacendi: "frusto" inquit "panis
conduci potest, uel uti taceat uel uti loquatur." 11 Neque non merito Homerus
unum ex omnibus Thersitam g-ametroepeh et g-akritomython appellat uerbaque illius
multa et g-akosma strepentium sine modo graculorum similia esse dicit. 12 Quid
enim est aliud g-ekoloha? Eupolidis quoque uersus de id genus hominibus
consignatissime factus est: g-Lalein g-aristos, g-adynatohtatos g-legein, quod Sallustius
noster imitari uolens sic scribit: 13 "loquax" inquit "magis quam facundus." 14
Quapropter Hesiodus, poetarum prudentissimus, linguam non uulgandam, sed
recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam
plurimam, si modesta et parca et modulata sit:
g-Glossehs g-toi g-thehsauros g-en g-anthrohpoisin g-aristos,
g-Pheidohles g-pleisteh g-de g-charis g-kata g-metron g-iousehs.
15 Epicharmium quoque
illud non inscite se habet:
g-ou g-legein g-deinos, g-alla g-sigan g-adynatos,
16 ex quo hoc profecto sumptum est: "qui cum loqui non posset, tacere non
potuit." 17 Fauorinum ego audiui dicere uersus istos Euripidi:
g-Achalinohn stomatohn
g-Anomou g-t' g-aphrosynas
g-to g-telos g-dystychia,
non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed uel
maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum
lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluuione
uerborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo uocabulo
kataglossoi appellantur. 18 Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari
eius, docto uiro, comperi Sallustianum illud: "satis eloquentiae, sapientiae
parum", breui antequam uita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio
relictum affirmauisse: "satis loquentiae, sapientiae parum", quod "loquentia"
nouatori uerborum Sallustio maxime congrueret, "eloquentia" cum insipientia
minime conueniret. 19 Huiuscemodi autem loquacitatem uerborumque turbam
magnitudine inani uastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus uocabulis
denotauit in his uersibus:
g-anthrohpon g-agriopoion, g-authadostomon,
g-echont' g-achalinon, g-akrates, g-apylohton g-stoma,
g-aperilalehton, g-kompophakelorrhehmona.
20 neque minus insigniter ueteres
quoque nostri hoc genus homines in uerba proiectos "locutuleios" et "blaterones"
et "linguaces" dixerunt.
[1,16] XVI. Quod uerba istaec Quadrigari ex annali tertio "ibi mille hominum occiditur"
non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae
disciplinae dicta sunt. 1 Quadrigarius in tertio annalium ita scripsit: "Ibi
occiditur mille hominum." 2 "Occiditur", inquit, non "occiduntur". Item Lucilius
in tertio satirarum:
ad portam mille a porta est; exinde Salernum,
"mille" inquit "est" non "mille sunt".
3 Varro in XVII. humanarum: "Ad Romuli initium plus mille et centum annorum
est." 4 M- Cato in primo originum: "Inde est ferme mille passum." 5 M- Cicero in
sexta in Antonium: "Itane Ianus medius in L. Antonii clientela est? quis umquam
in illo Iano inuentus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?" 6 In
his atque in multis aliis "mille" numero singulari dictum est; 7 neque hoc, ut
quidam putant, uetustati concessum est aut per figurarum concinnitatem admissum
est, sed sic uidetur ratio poscere. 8 "Mille" enim non pro eo ponitur, quod
Graece g-chilioi dicitur, sed quod g-chilias, et sicuti una g-chilias et duae
g-chiliades, ita "unum mille" et "duo milia" certa atque directa ratione dicitur.
9 Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum "mille denarium in arca
est" et "mille equitum in exercitu est". 10 Lucilius autem, praeterquam supra
posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat; nam in libro XV- ita
dicit: 11 hunc, milli passum qui uicerit atque duobus,
Campanus sonipes succussor nullus sequetur
maiore in spatio ac diuersus uidebitur ire;
12 item in libro nono:
tu milli nummum potes uno quaerere centum;
13 "milli passum" dixit pro "mille passibus" et "uno milli nummum" pro "unis
mille nummis" aperteque ostendit "mille" et uocabulum esse et singulari numero
dici eiusque pluratiuum esse "milia" et casum etiam capere ablatiuum. 14 Neque
ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque uocabula, quae in singulos
tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum inclinentur. 15 Quapropter nihil iam
dubium est, quin M- Cicero in oratione, quam scripsit Pro Milone, ita scriptum
reliquerit: "Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas
substructiones facile mille hominum uersabatur ualentium", non "uersabantur",
quod in libris minus accuratis scriptum est; alia enim ratione "mille homines",
alia "mille hominum" dicendum est.
[1,17] XVII. Quanta cum animi aequitate tolerauerit Socrates uxoris ingenium
intractabile; atque inibi quid M- Varro in quadam satura de officio mariti
scripserit. 1 Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur
et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat.
2 Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus interrogauit Socraten,
quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. 3 "Quoniam,"
inquit Socrates "cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut
ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram." 4 Secundum hanc
sententiam M- quoque Varro in satura Menippea, quam de officio mariti scripsit:
"Vitium" inquit "uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit uitium,
uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese meliorem facit." 5 Haec uerba
Varronis "tollere" et "ferre" lepide quidem composita sunt, sed "tollere"
apparet dictum pro "corrigere". 6 Id etiam apparet eiusmodi uitium uxoris, si
corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a uiro
honeste potest; uitia enim flagitiis leuiora sunt.
[1,18] XVIII. Quod M- Varro in quarto decimo humanarum L- Aelium magistrum suum in
g-Peri g-Etymologias falso reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis
etymon dicit. 1 In XIV rerum diuinarum libro M- Varro doctissimum tunc
ciuitatis hominem L- Aelium errasse ostendit, quod uocabulum Graecum uetus
traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset,
resoluerit in uoces Latinas ratione etymologica falsa. 2 Verba ipsa super ea re
Varronis posuimus: "In quo L- Aelius noster, litteris ornatissimus memoria
nostra, errauit aliquotiens. Nam aliquot uerborum Graecorum antiquiorum, proinde
atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non enim "leporem" dicimus,
ut ait, quod est leuipes, sed quod est uocabulum anticum Graecum. Multa uetera
illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc uocabulis utuntur; et illorum esse
plerique ignorent "Graecum", quod nunc nominant g-Hellehna, "puteum", quod uocant
g-phrear, "leporem", quod g-lagohn dicunt. In quo non modo L. Aelii ingenium non
reprehendo, sed industriam laudo: successum enim fert fortuna, experientiam laus
sequitur." 3 Haec Varro in primore libro scripsit, de ratione uocabulorum
scitissime, de usu utriusque linguae peritissime, de ipso L- Aelio
clementissime. 4 Sed in posteriore eiusdem libri parte "furem" dicit ex eo
dictum, quod ueteres Romani "furuum" atrum appellauerint et fures per noctem,
quae atra sit, facilius furentur. 5 Nonne sic uidetur Varro de fure, tamquam L-
Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc g-kleptehs dicitur, antiquiore Graeca
lingua g-phohr dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui g-phohr Graece, est
Latine "fur". 6 Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et
cohaerentius putarit "furem" a "furuo", id est nigro, appellari, in hac re de
uiro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.
[1,19] XIX. Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege. 1 In
antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: 2 Anus
hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit nouem libros ferens,
quos esse dicebat diuina oracula; eos uelle uenundare. 3 Tarquinius pretium
percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit; 4 rex, quasi anus aetate
desiperet, derisit. 5 Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex
nouem deurit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere uellet, regem
interrogauit. 6 Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam
procul dubio delirare. 7 Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id
ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat. 8 Tarquinius
ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non
insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio,
quam quod erat petitum pro omnibus. 9 Sed eam mulierem tunc a Tarquinio
digressam postea nusquam loci uisam constitit. 10 Libri tres in sacrarium
conditi "Sibyllini" appellati; 11 ad eos quasi ad oraculum quindecimuiri adeunt,
cum di immortales publice consulendi sunt.
[1,20] XX. Quid geometrae g-schehmata
quibusque ista omnia Latinis uocabulis appellentur. 1 Figurarum, quae g-schehmata geometrae
appellant, genera sunt duo, "planum" et "solidum". 2 Haec ipsi uocant g-epipedon
g-kai g-stereon. "Planum" est, quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est
et qua longum: qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine
altitudine. 3 "Solidum" est, quando non longitudines modo et latitudines planas
numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, o quales sunt ferme
metae triangulae, quas "pyramidas" appellant, uel qualia sunt quadrata undique,
quae g-kybous illi nos "quadrantalia" dicimus. 4 g-Kybos enim est figura ex omni
latere quadrata, "quales sunt" inquit M- Varro "tesserae, quibus in alticolo
luditur, ex quo ipsae quoque appellatae g-kyboi." 5 In numeris etiam similiter
g-Kybos dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese soluitur,
sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur. 6 Huius
numeri cubum Pythagoras uim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem
suum lustret septem et uiginti diebus et numerus ternio, qui g-trias Graece
dicitur tantundem efficiat in cubo. 7 "Linea" autem a nostris dicitur, quam
g-grammehn Graeci nominant. 8 Eam M- Varro ita definit: "Linea est" inquit
"longitudo quaedam sine latitudine et altitudine. 9 g-Eukleidehs autem breuius
praetermissa altitudine: "g-grammeh" inquit "est g-mehkos g-aplates", quod exprimere uno
Latine uerbo non queas, nisi audeas dicere "inlatabile".
[1,21] XXI. Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P- Vergilii
domesticum, ubi scriptum esset "et ora tristia temptantum sensus torquebit
amaror", non quod uulgus legeret "Sensu torquebit amaro". 1 Versus istos ex
georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:
at sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.
2 Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quae in
Vergilium fecit, confirmat et perseuerat non hoc a Vergilio relictum, sed quod
ipse inuenerit in libro, qui fuerit ex domo atque familia Vergilii:
et ora
tristia temptantum sensus torquebit amaror,
3 neque id soli Hygino, sed doctis quibusdam etiam uiris complacitum, quoniam
uidetur absurde dici "sapor sensu amaro torquet". "Cum ipse" inquiunt "sapor
sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit, quasi dicatur
"sensus sensu amaro torquet"." 4 Sed enim cum Fauorino Hygini commentarium
legissem atque ei statim displicita esset insolentia et insuauitas illius "sensu
torquebit amaro", risit et: "Iouem lapidem," inquit "quod sanctissimum
iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam
scripsisse, sed Hyginum ego uerum dicere arbitror. 5 Non enim primus finxit hoc
uerbum Vergilius insolenter, sed in carminibus Lucreti inuento usus est non
aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis." 6 Verba ex IV
Lucreti haec sunt:
dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
7 Non uerba autem sola, sed uersus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos
sectatum esse Vergilium uidemus.
[1,22] XXII. An qui causas defendit, recte Latineque dicat "superesse se" is, quos
defendit; et "superesse" proprie quid sit. 1 Inroborauit inueterauitque falsa
atque aliena uerbi significatio, quod dicitur "hic illi superest", cum dicendum
est aduocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere. 2 Atque id dicitur non
in compitis tantum neque in plebe uolgaria, sed in foro, in comitio, apud
tribunalia. 3 Qui integre autem locuti sunt, magnam partem "superesse" ita
dixerunt, ut eo uerbo significarent superfluere et superuacare atque esse supra
necessarium modum. 4 Itaque M- Varro in satura, quae inscripta est nescis quid
uesper uehat, "superfuisse" dicit immodice et intempestiue fuisse. 5 Verba ex eo
libro haec sunt: "In conuiuio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul
sint g-biopheleh et delectent, potius ut id quoque uideatur non defuisse quam
superfuisse." 6 Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte
assistere atque ibi aduocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam
diceret remque, quae agebatur, non attingeret. Tunc praetorem ei, cuia res erat,
dixisse aduocatum eum non habere, et cum is, qui uerba faciebat, reclamasset:
"ego illi V- C- supersum", respondisse praetorem festiuiter: "tu plane superes,
non ades". 7 M- autem Cicero in libro, qui inscriptus est de iure ciuili in
artem redigendo, uerba haec posuit: "nec uero scientia iuris maioribus suis Q-
Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit." In quo loco "superfuit"
significare uidetur "supra fuit et praestitit superauitque maiores suos doctrina
sua superfluenti tamen et nimis abundanti": disciplinas enim Tubero stoicas
dialecticas percalluerat. 8 In libro quoque de republica secundo id ipsum uerbum
Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: "Non grauarer,
Laeli, nisi et hos uelle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius
nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam
superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis, omnes te rogamus." 9
Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria
doctissimus, "superesse" non simplici ratione dici tam Latine quam Graece:
Graecos enim g-perisson in utramque partem ponere, uel quod superuacaneum esset ac
non necessarium, uel quod abundans nimis et afluens et exuberans; 10 sic nostros
quoque ueteres "superesse" alias dixisse pro superfluenti et uaciuo neque
admodum necessario, ita, ut supra posuimus, Varronem dicere, alias ita, ut
Cicero dixit, pro eo, quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super
modum tamen et largius prolixiusque flueret, quam esset satis. 11 Qui dicit ergo
"superesse se" ei, quem defendit, 12 nihil istorum uult dicere, sed nescio quid
aliud indictum inscitumque dicit ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti,
qui in georgicis ita scripsit: primus ego in patriam mecum, modo uita supersit.
Hoc enim in loco Vergilius g-akyroteron eo uerbo usus uidetur, quod "supersit"
dixit pro "longinquius diutiusque adsit", 13 illudque contra eiusdem Vergili
aliquanto est probabilius:
florentisque secant herbas fluuiosque ministrant
farraque, ne blando nequeat superesse labori;
significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore. 14 An autem
"superesse" dixerint ueteres pro "restare et perficiendae rei deesse",
quaerebamus. 15 Nam Sallustius in significatione ista non "superesse", sed
"superare" dicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: "Is plerumque seorsum a rege
exercitum ductare et omnis res exsequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut
maioribus astricto superauerant." 16 Sed inuenimus in tertio Enni annalium in
hoc uersu:
inde sibi memorat unum super esse laborem,
id est relicum esse et restare, quod, quia id est, diuise pronuntiandum est, ut
non una pars orationis esse uideatur, sed duae. 17 Cicero autem in secunda
Antonianarum, quod est relicum, non "superesse", sed "restare" dicit. 18 Praeter
haec "superesse" inuenimus dictum pro "superstitem esse". 19 Ita enim scriptum
est in libro epistularum M- Ciceronis ad L- Plancum et in epistula M- Asini
Pollionis ad Ciceronem uerbis his: "Nam neque deesse reipublicae uolo neque
superesse", per quod significat, si respublica emoriatur et pereat, nolle se
uiuere. 20 In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his
uersibus, qui sunt eius comoediae primi:
sicut tuum uis unicum gnatum tuae
superesse uitae sospitem et superstitem. 21 Cauenda igitur est non inproprietas
sola uerbi, sed etiam prauitas ominis, si quis senior aduocatus adulescenti
"superesse se" dicat.
[1,23] XXIII. Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit;
historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda. 1 Historia de
Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M- Catone in oratione, qua usus est
ad milites contra Galbam, cum multa quidem uenustate atque luce atque munditia
uerborum. 2 Ea Catonis uerba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia
fuisset id temporis, cum haec dictaui. 3 Quod si non uirtutes dignitatesque
uerborum, sed rem ipsam scire quaeris, res ferme ad hunc modum est: 4 Mos antea
senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. 5 Tum, cum in
senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est,
placuitque, ut eam rem, super qua tractauissent, ne quis enuntiaret, priusquam
decreta esset, mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat,
percontata est filium, quidnam in senatu patres egissent. 6 Puer respondit
tacendum esse neque id dici licere. 7 Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei
et silentium pueri animum eius ad inquirendum euerberat: quaerit igitur
compressius uiolentiusque. 8 Tum puer matre urgente lepidi atque festiui
mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum uideretur utilius exque
republica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.
9 Hoc illa ubi audiuit, animus compauescit, domo trepidans egreditur ad ceteras
matronas. 10 Peruenit ad senatum postridie matrum familias caterua; lacrimantes
atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret, quam ut uni duae. 11
Senatores ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi
postulatio istaec uellet, mirabantur. 12 Puer Papirius in medium curiae
progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut
fuerat, denarrat. 13 Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum
facit, uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus
Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum "Praetextatus"
ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.
[1,24] XXIV. Tria epigrammata trium ueterum poetarum, Naeuii, Plauti, Pacuuii, quae
facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt. 1 Trium poetarum inlustrium
epigrammata, Cn- Naeuii, Plauti, M- Pacuuii, quae ipsi fecerunt et incidenda
sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et uenustatis scribenda in
his commentariis esse duxi. 2 Epigramma Naeui plenum superbiae Campanae, quod
testimonium iustum esse potuisset, nisi ab ipso dictum esset:
inmortales mortales si foret fas flere,
fierent diuae Camenae Naeuium poetam.
itaque postquam est Orcho traditus thesauro,
obliti sunt Romae loquier lingua Latina. 3 Epigramma Plauti, quod dubitassemus,
an Plauti foret, nisi a M- Varrone positum esset in libro de poetis primo:
postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque
et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt. 4 Epigramma Pacuuii
uerecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima grauitate:
adulescens, tam etsi properas, hoc te saxulum rogat ut se aspicias, deinde, quod
scriptum est, legas.
Hic sunt poetae Pacuui Marci sita
ossa. Hoc uolebam, nescius ne esses. Vale.
[1,25] XXV. Quibus uerbis M- Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius,
quaenam ratio sit uocabuli indutiarum.1 Duobus modis M- Varro in libro
humanarum, qui est de bello et pace, "indutiae" quid sint, definit. "Indutiae
sunt" inquit "pax castrensis paucorum dierum"; 2 item alio in loco: "indutiae
sunt" inquit "belli feriae". 3 Sed lepidae magis atque iucundae breuitatis
utraque definitio quam plana aut proba esse uidetur. 4 Nam neque pax est
indutiae - bellum enim manet, pugna cessat -, neque in solis castris neque
"paucorum" tantum "dierum" indutiae sunt. 5 Quid enim dicemus, si indutiis
mensium aliquot factis in oppida castris concedatur? 6 nonne tum quoque indutiae
sunt? aut rursus quid esse id dicemus, quod in primo annalium Quadrigarii
scriptum est, C- Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias
postulasse, si indutiae "paucorum" tantum "dierum" appellandae sunt? 7 "belli"
autem "ferias" festiue magis dixit quam aperte atque definite. 8 Graeci autem
significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam g-ekecheirian
dixerunt exempta littera una sonitus uastioris et subdita lenioris. 9 Nam quod
eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, g-ekecheirian appellarunt. 10 Sed
profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et
legibus rationibusque omnibus definitionum inseruiret. 11 Satis enim uisum est
eiusmodi facere demonstrationem, quod genus Graeci g-typous magis et g-hypographas
quam g-horismous uocant. 12 "Indutiarum" autem uocabulum qua sit ratione factum,
iam diu est, cum quaerimus. 13 Sed ex multis, quae uel audimus uel legimus,
probabilius id, quod dicam, uidetur. 14 "Indutias" sic dictas arbitramur, quasi
tu dicas "inde uti iam". 15 Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum
non pugnetur nihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli
iure agantur. 16 Quod igitur dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum
diem ne pugnetur atque is dies ubi uenit "inde uti iam" pugnetur, idcirco ex
his, quibus dixi, uocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum
conexum est. 17 Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum
inscripsit, "indutiae" inquit "dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque
alteri ad alteros inpune et sine pugna ineunt; inde adeo" inquit "nomen factum
uidetur, quasi initiae, hoc est initus atque introitus." 18 Hoc ab Aurelio
scriptum propterea non praeterii, ne cui harum noctium aemulo eo tantum nomine
elegantius id uideretur, tamquam id nos originem uerbi requirentes fugisset.
[1,26] XXVI. Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an sapiens
irasceretur. 1 Interrogaui in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur. 2 Dabat
enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi, quod quis uellet, potestatem. 3
Is cum grauiter, copiose de morbo affectuue irae disseruisset, quae et in
ueterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, conuertit ad me, qui
interrogaueram, et: "haec ego" inquit "super irascendo sentio; sed, quid et
Plutarchus noster, 4 uir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est,
ut id quoque audias. 5 Plutarchus" inquit "seruo suo, nequam homini et
contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures inbutas habenti,
tunicam detrahi ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit. 6 Coeperat
uerberari et obloquebatur non meruisse, ut uapulet; nihil mali, nihil sceleris
admisisse. 7 Postremo uociferari inter uapulandum incipit neque iam querimonias
aut gemitus eiulatusque facere, sed uerba seria et obiurgatoria: non ita esse
Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse; saepe eum de malo irae
dissertauisse, librum quoque g-peri g-Aorgehsias pulcherrimum conscripsisse; his
omnibus, quae in eo libro scripta sint, nequaquam conuenire, quod prouolutus
effususque in iram plurimis se plagis multaret. 8 Tum Plutarchus lente et
leniter: "quid autem," inquit "uerbero, nunc ego tibi irasci uideor? ex uultune
meo an ex uoce an ex colore an etiam ex uerbis correptum esse me ira intellegis?
mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum, neque inmaniter
clamo neque in spumam ruboremue efferuesco neque pudenda dico aut paenitenda
neque omnino trepido ira et gestio. 9 Haec enim omnia, si ignoras, signa esse
irarum solent." Et simul ad eum, qui caedebat, conuersus: "interim," inquit "dum
ego atque hic disputamus, tu hoc age". 10 Summa autem totius sententiae Tauri
haec fuit: Non idem esse existimauit g-aorgehsian g-kai g-analehsian aliudque esse non
iracundum animum, aliud g-analehton g-kai g-anaisthehton, id est hebetem ac stupentem.
11 Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi "affectus" uel
"affectiones", Graeci g-Patheh appellant, ita huius quoque motus animi, qui, cum
est ulciscendi causa saeuior, "ira" dicitur, non priuationem esse utilem
censuit, quam Graeci steresin dicunt, sed mediocritatem, quam g-metriotehta illi appelant.
|