[3,0] LIBER III.
[3,1] I. Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius auaritiam dixerit non
animum modo uirilem, sed corpus quoque ipsum effeminare. 1 Hieme iam decedente
apud balneas Titias in area subcalido sole cum Fauorino philosopho ambulabamus,
atque ibi inter ambulandum legebatur Catilina Sallustii, quem in manu amici
conspectum legi iusserat. 2 Cumque haec uerba ex eo libro lecta essent:
"Auaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupiuit; ea quasi uenenis
malis inbuta corpus animumque uirilem effeminat, semper infinita et insatiabilis
est, neque copia neque inopia minuitur", tum Fauorinus me aspiciens "quo" inquit
"pacto corpus hominis auaritia effeminat? 3 quid enim istuc sit, quod animum
uirilem ab ea effeminari dixit, uideor ferme assequi; set quonam modo corpus
quoque hominis effeminet, nondum reperio." 4 "Et ego" inquam "longe iamdiu in eo
ipse quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem." 5 Vix ego
haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Fauorini, qui
uidebatur esse in litteris ueterator, "Valerium" inquit "Probum audiui hoc
dicere: usum esse Sallustium circumlocutione quadam poetica et, cum dicere
uellet hominem auaritia corrumpi, corpus et animum dixisse, quae duae res
hominem demonstrarent; namque homo ex animo et corpore est." 6 "Numquam," inquit
Fauorinus "quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster
Probus, ut Sallustium, uel subtilissimum breuitatis artificem, periphrasis
poetarum facere diceret." 7 Erat tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam
sane doctus. 8 Is quoque a Fauorino rogatus, ecquid haberet super ea re dicere,
huiuscemodi uerbis usus est: 9 "Quorum" inquit "auaritia mentem tenuit et
corrupit quique sese quaerundae undique pecuniae dediderunt, eos plerosque tali
genere uitae occupatos uidemus, ut sicuti alia in his omnia prae pecunia, ita
labor quoque uirilis exercendique corporis studium relictui sit. 10 Negotiis
enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos habent, in
quibus omnis eorum uigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait,
"effeminatur"." 11 Tum Fauorinus legi denuo uerba eadem Sallustii iubet atque,
ubi lecta sunt, "quid igitur" inquit "dicimus, quod multos uidere est pecuniae
cupidos et eosdem tamen corpore esse uegeto ac ualenti?" 12 Tum ille ita
respondit non hercle inscite. "Quisquis" inquit "est pecuniae cupiens et corpore
tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum uel studio uel exercitio
eum teneri necessum est atque in sese colendo non aeque esse parcum. 13 Nam si
auaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad
incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque uirtutis neque uirium
neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id uere dici potest
effeminando esse et animo et corpori, qui neque sese neque aliud curent, nisi
pecuniam." 14 Tum Fauorinus: "aut hoc," inquit "quod dixisti, probabile est, aut
Sallustius odio auaritiae plus, quam oportuit, eam criminatus est."
[3,2] II. Quemnam esse natalem diem M- Varro dicat, qui ante noctis horam sextam
postue eam nati sunt; atque de temporibus terminisque dierum, qui ciuiles
nominantur et usquequaque gentium uarie obseruantur; et praeterea quid Q- Mucius
scripserit super ea muliere, quae a marito non iure se usurpauisset, quod
rationem ciuilis anni non habuerit. 1 Quaeri solitum est, qui noctis hora tertia
quartaue siue qua alia nati sunt, uter dies natalis haberi appellarique debeat,
isne, quem nox ea consecuta est, an qui dies noctem consecutus est. 2 M- Varro
in libro rerum humanarum, quem de diebus scripsit: "homines", inquit "qui inde a
media nocte ad proximam mediam noctem in his horis uiginti quattuor nati sunt,
uno die nati dicuntur." 3 Quibus uerbis ita uidetur dierum obseruationem
diuisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies
natalis sit, a quo die ea nox coeperit; contra uero, qui in sex noctis horis
posterioribus nascatur, eo die uideri natum, qui post eam noctem diluxerit. 4
Athenienses autem aliter obseruare idem Varro in eodem libro scripsit eosque a
sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse
dicere. 5 Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem
incipientem totum id spatium unius diei nomine appellare; 6 multos uero in terra
Vmbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem; "quod
quidem" inquit "nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Vmbros
natus est, dies eius natalis uideri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est
post Kalendas dies ante horam eius diei sextam." 7 Populum autem Romanum ita,
uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam
multis argumentis ostenditur. 8 Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna;
sed ea, quae inter noctem fiunt, diebus addicuntur, non noctibus; 9 quae igitur
sex posterioribus noctis horis fiunt, eo die fieri dicuntur, qui proximus eam
noctem inlucescit. 10 Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse
obseruationem docet: nam magistratus, quando uno die eis auspicandum est et id,
super quo auspicauerunt, agendum, post mediam noctem auspicantur et post
meridialem solem agunt, auspicatique esse et egisse eodem die dicuntur. 11
Praeterea tribuni plebei, quos nullum diem abesse Roma licet, cum post mediam
noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam sequentem reuertuntur,
non uidentur afuisse unum diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi parte
aliqua illius in urbe Roma sunt. 12 Q- quoque Mucium iureconsultum dicere
solitum legi non esse usurpatam mulierem, quae, cum Kalendis Ianuariis apud
uirum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IV. 13 kalendas Ianuarias
sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a uiro
usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores
sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis. 14 Ista autem omnia
de dierum temporibus et finibus ad obseruationem disciplinamque iuris antiqui
pertinentia cum in libris ueterum inueniremus, non dubitabamus, quin Vergilius
quoque id ipsum ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut hominem decuit
poeticas res agentem, recondita et quasi operta ueteris ritus significatione: 15
"torquet" inquit "medios nox umida cursus, et me saeuus equis oriens afflauit
anhelis." 16 His enim uersibus oblique, sicuti dixi, admonere uoluit diem, quem
Romani "ciuilem" appellauerunt, a sexta noctis hora oriri.
[3,3] III. De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce uerae atque
falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naeuius in
carcere fabulas scriptitarint. 1 Verum esse comperior, quod quosdam bene
litteratos homines dicere audiui, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque
contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii
nec Accii nec Manilii super his fabulis, quae dicuntur "ambiguae", crediturum,
sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius. 2 Hac enim iudicii norma
Varronem quoque usum uidemus. 3 Nam praeter illas unam et uiginti, quae
"Varronianae" uocantur, quas idcirco a ceteris segregauit, quoniam dubiosae non
erant, set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probauit
adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus
aliorum occupatas Plauto uindicauit, sicuti istam, quam nuperrime legebamus, cui
est nomen Boeotia. 4 Nam cum in illis una et uiginti non sit et esse Aquili
dicatur, nihil tamen Varro dubitauit, quin Plauti foret, neque alius quisquam
non infrequens Plauti lector dubitauerit, si uel hos solos ex ea fabula uersus
cognouerit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi,
propterea et meminimus eos et ascripsimus. 5 Parasitus ibi esuriens haec dicit:
ut illum di perdant, primus qui horas repperit,
quique adeo primus statuit hic solarium!
qui mihi conminuit misero articulatim diem.
Nam me puero uenter erat solarium
multo omnium istorum optimum et uerissimum:
ubi is te monebat, esses, nisi cum nihil erat.
Nunc etiam quod est, non estur, nisi soli libet;
itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis,
maior pars populi aridi reptant fame. 6 Fauorinus quoque noster, cum Neruulariam
Plauti legerem, quae inter incertas habita est, et audisset ex ea comoedia
uersum hunc: scrattae, scrupedae, strittiuillae sordidae, delectatus faceta
uerborum antiquitate meretricum uitia atque deformitates significantium: "uel
unus hercle" inquit "hic uersus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei
fecisse". 7 Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum - nomen est id
comoediae, quam Plauti esse quidam non putant -, haut quicquam dubitauimus, quin
ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina. 8 Ex qua duo hos uersus
exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini: nunc illud est, quod
"responsum Arreti" ludis magnis dicitur: peribo, si non fecero, si faxo,
uapulabo. 9 M- tamen Varro in libro de comoediis Plautinis primo Accii uerba
haec ponit: "Nam nec Geminei lenones nec Condalium nec Anus Plauti nec Bis
compressa nec Boeotia unquam fuit neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci
Titi." 10 In eodem libro Varronis id quoque scriptum et Plautium fuisse quempiam
poetam comoediarum. Quoniam fabulae illae" "Plauti" inscriptae forent, acceptas
esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio
Plautianae. 11 Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque
triginta; 12 sed homo eruditissimus L- Aelius quinque et uiginti eius esse solas
existimauit. 13 Neque tamen dubium est, quin istaec, quae scriptae a Plauto non
uidentur et nomini eius addicuntur, ueterum poetarum fuerint et ab eo
retractatae, expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum. 14 Sed enim
Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit,
in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum
pecunia omni, quam in operis artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus
perdita inops Romam redisset et ob quaerendum uictum ad circumagendas molas,
quae "trusatiles" appellantur, operam pistori locasset. 15 Sicuti de Naeuio
quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem,
cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes ciuitatis de Graecorum
poetarum more dicta in uincula Romae a triumuiris coniectus esset. Vnde post a
tribunis plebis exemptus est, cum in his, quas supra dixi, fabulis delicta sua
et petulantias dictorum, quibus multos ante laeserat, diluisset.
[3,4] IV. Quod P- Africano et aliis tunc uiris nobilibus ante aetatem senectam barbam
et genas radere mos patrius fuit. 1 In libris, quos de uita P- Scipionis
Africani compositos legimus, scriptum esse animaduertimus P- Scipioni, Pauli
filio, postquam de Poenis triumphauerat censorque fuerat, diem dictum esse ad
populum a Claudio Asello tribuno plebis, cui equum in censura ademerat, eumque,
cum esset reus, neque barbam desisse radi neque non candida ueste uti neque
fuisse cultu solito reorum. 2 Sed cum in eo tempore Scipionem minorem
quadraginta annorum fuisse constaret, quod de barba rasa ita scriptum esset,
mirabamur. 3 Comperimus autem ceteros quoque in isdem temporibus nobiles uiros
barbam in eiusmodi aetate rasitauisse, idcircoque plerasque imagines ueterum,
non admodum senum, sed in medio aetatis, ita factas uidemus.
[3,5] V. Deliciarum uitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho
cuidam obprobrata acerbe simul et festiuiter. 1 Plutarchus refert Arcesilaum
philosophum uehementi uerbo usum esse de quodam nimis delicato diuite, qui
incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur. 2 Nam cum uocem eius infractam
capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebrae uoluptatisque
plenos uideret : "nihil interest," inquit "quibus membris cinaedi sitis,
posterioribus an prioribus".
[3,6] VI. De ui atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis
renitatur. 1 Per hercle rem mirandam Aristoteles in septimo problematorum et
Plutarchus in octauo symposiacorum dicit. 2 "Si super palmae" inquiunt "arboris
lignum magna pondera inponas ac tam grauiter urgeas oneresque, ut magnitudo
oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed
aduersus pondus resurgit et sursum nititur recuruaturque"; 3 "propterea" inquit
Plutarchus "in certaminibus palmam signum esse placuit uictoriae, quoniam
ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat."
[3,7] VII. Historia ex annalibus sumpta de Q- Caedicio tribuno militum; uerbaque ex
originibus M- Catonis apposita, quibus Caedici uirtutem cum Spartano Leonida
aequiperat. 1 Pulcrum, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia
condignum M- Cato libris originum de Q- Caedicio tribuno militum scriptum
reliquit. 2 Id profecto est ad hanc ferme sententiam: 3 Imperator Poenus in
terra Sicilia bello Carthaginiensi primo obuiam Romano exercitu progreditur,
colles locosque idoneos prior occupat. 4 Milites Romani, uti res nata est, in
locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium. 5 Tribunus ad consulem uenit,
ostendit exitium de loci importunitate et hostium circumstantia maturum. 6
"Censeo," inquit "si rem seruare uis, faciundum, ut quadringentos aliquos
milites ad uerrucam illam" - sic enim Cato locum editum asperumque appellat -
"ire iubeas, eamque uti occupent, imperes horterisque; hostes profecto ubi id
uiderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in
eos praeuertentur unoque illo negotio sese alligabunt, atque illi omnes
quadringenti procul dubio obtruncabuntur. 7 Tunc interea occupatis in ea caede
hostibus tempus exercitus ex hoc loco educendi habebis. 8 Alia nisi haec salutis
uia nulla est." Consul tribuno respondit consilium quidem istud aeque prouidens
sibi uiderier; "sed istos" inquit "milites quadringentos ad eum locum in hostium
cuneos quisnam erit, qui ducat?" 9 "Si alium" inquit tribunus "neminem reperis,
me licet ad hoc periculum utare; ego hanc tibi et reipublicae animam do." 10
Consul tribuno gratias laudesque agit. 11 Tribunus et quadringenti ad moriendum
proficiscuntur. 12 Hostes eorum audaciam demirantur; quorsum ire pergant, in
exspectando sunt. 13 Sed ubi apparuit ad eam uerrucam occupandam iter intendere,
mittit aduersum illos imperator Carthaginiensis peditatum equitatumque, quos in
exercitu uiros habuit strenuissimos. 14 Romani milites circumueniuntur,
circumuenti repugnant; fit proelium diu anceps. 15 Tandem superat multitudo. 16
Quadringenti omnes cum uno perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt. 17
Consul interim, dum ibi pugnatur, se in locos tutos atque editos subducit. 18
Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, diuinitus in eo proelio usu
uenit, non iam nostris, sed ipsius Catonis uerbis subiecimus: 19 "Dii inmortales
tribuno militum fortunam ex uirtute eius dedere. Nam ita euenit: cum saucius
multifariam ibi factus esset, tamen uolnus capiti nullum euenit, eumque inter
mortuos defetigatum uolneribus atque, quod sanguen eius defluxerat, cognouere.
Eum sustulere, isque conualuit, saepeque postilla operam reipublicae fortem
atque strenuam perhibuit illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum
ceterum seruauit. Sed idem benefactum quo in loco ponas, nimium interest.
Leonides Laco, qui simile apud Thermopylas fecit, propter eius uirtutes omnis
Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decorauere
monumentis: signis, statuis, elogiis, historiis aliisque rebus gratissimum id
eius factum habuere; at tribuno militum parua laus pro factis relicta, qui idem
fecerat atque rem seruauerat." 20 Hanc Q- Caedici tribuni uirtutem M- Cato tali
suo testimonio decorauit. 21 Claudius autem Quadrigarius annali tertio non
Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio.
[3,8] VIII. Litterae eximiae consulum C- Fabricii et Q- Aemilii ad regem Pyrrum a Q-
Claudio scriptore historiarum in memoriam datae. 1 Cum Pyrrus rex in terra
Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent
Romani et pleraque Italia ad regem desciuisset, tum Ambraciensis quispiam
Timochares, regis Pyrri amicus, ad C- Fabricium consulem furtim uenit ac
praemium petiuit et, si de praemio conueniret, promisit regem uenenis necare
idque facile esse factu dixit, quoniam filii sui pocula in conuiuio regi
ministrarent. 2 Eam rem Fabricius ad senatum scripsit. 3 Senatus ad regem
legatos misit mandauitque, ut de Timochare nihil proderent, sed monerent, uti
rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem tutaretur. 4 Hoc
ita, uti diximus, in Valeri Antiatis historia scriptum est. 5 Quadrigarius autem
in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit neque
legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum populo Romano laudes atque
gratias scripsisse captiuosque omnes, quos tum habuit, uestiuisse et reddidisse.
6 Consules tum fuerunt C- Fabricius et Q- Aemilius. Litteras, quas ad regem
Pyrrum super ea causa miserunt, 7 Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc
exemplo: 8 "Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi. Nos pro tuis iniuriis
continuis animo tenus commoti inimiciter tecum bellare studemus. Sed communis
exempli et fidei ergo uisum, ut te saluum uelimus, ut esset, quem armis uincere
possimus. Ad nos uenit Nicias familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis
peteret, si te clam interfecisset. Id nos negauimus uelle, neue ob eam rem
quicquam commodi exspectaret, et simul uisum est, ut te certiorem faceremus, ne
quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio ciuitates putarent factum, et quod
nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caues, iacebis."
[3,9] IX. Quis et cuiusmodi fuerit qui in prouerbio fertur equus Seianus; et qualis
color equorum sit qui "spadices" uocantur; deque istius uocabuli ratione. 1
Gauius Bassus in commentariis suis, item Iulius Modestus in secundo quaestionum
confusarum historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria atque admiratione: 2
Gnaeum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis in terra
Graecia, de quo fama constans esset, tamquam de genere equorum progenitus foret,
qui Diomedis Thracis fuissent, quos Hercules Diomede occiso e Thracia Argos
perduxisset. 3 Eum equum fuisse dicunt magnitudine inuisitata, ceruice ardua,
colore poeniceo, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque
longe praestitisse; sed eundem equum tali fuisse fato siue fortuna ferunt, ut,
quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo familia fortunisque
omnibus suis ad internecionem deperiret. 4 Itaque primum illum Gnaeum Seium,
dominum eius, a M- Antonio, qui postea triumuirum reipublicae constituendae
fuit, capitis damnatum miserando supplicio affectum esse; eodem tempore
Cornelium Dolabellam consulem in Syriam proficiscentem fama istius equi adductum
Argos deuertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque eum sestertiis
centum milibus; sed ipsum quoque Dolabellam in Syria bello ciuili obsessum atque
interfectum esse; mox eundem equum, qui Dolabellae fuerat, C- Cassium, qui
Dolabellam obsederat, abduxisse. 5 Eum Cassium postea satis notum est uictis
partibus fusoque exercitu suo miseram mortem oppetisse; deinde post Antonium
post interitum Cassii parta uictoria equum illum nobilem Cassii requisisse et,
cum eo potitus esset, ipsum quoque postea uictum atque desertum detestabili
exitio interisse. 6 Hinc prouerbium de hominibus calamitosis ortum dicique
solitum: "ille homo habet equum Seianum". 7 Eadem sententia est illius quoque
ueteris prouerbii, quod ita dictum accepimus: "aurum Tolosanum". Nam cum oppidum
Tolosanum in terra Gallia Quintus Caepio consul diripuisset multumque auri in
eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit, misero
cruciabilique exitu perit. 8 Hunc equum Gauius Bassus uidisse Argis refert haut
credibili pulcritudine uigoreque et colore exuberantissimo. 9 Quem colorem nos,
sicuti dixi, "poeniceum" dicimus, Graeci partim phoinika, alii spadika
appellant, quoniam palmae termes ex arbore cum fructu auulsus "spadix" dicitur.
[3,10] X. Quod est quaedam septenarii numeri uis et facultas in multis naturae rebus
animaduersa, de qua M- Varro in hebdomadibus disserit copiose. 1 M- Varro in
primo librorum, qui inscribuntur hebdomades uel de imaginibus, septenarii
numeri, quem Graece g-hebdomada appellant, uirtutes potestatesque multas uariasque
dicit. 2 "Is namque numerus" inquit "septentriones maiores minoresque in caelo
facit, item uergilias, quas g-Pleiadas Graeci uocant, facit etiam stellas, quas
alii "erraticas", P- Nigidius "errones" appellat." 3 Circulos quoque ait in
caelo circum longitudinem axis septem esse; ex quis duos minimos, qui axem
extimum tangunt, g-polous appellari dicit; sed eos in sphaera, quae g-krikohteh
uocatur, propter breuitatem non inesse. 4 Ac neque ipse zodiacus septenario
numero caret; nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a
solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio. 5 Dies deinde illos, quibus
alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos quoque septem esse dicit. 6
Praeterea scribit lunae curriculum confici integris quater septenis diebus; "nam
die duodetricesimo luna", inquit "ex quo uestigio profecta est, eodem redit",
auctoremque opinionis huius Aristidem esse Samium; in qua re non id solum
animaduerti debere dicit, quod quater septenis, id est octo et uiginti, diebus
conficeret luna iter suum, sed quod is numerus septenarius, si ab uno profectus,
dum ad semetipsum progreditur, omnes, per quos progressus est, numeros
comprehendat ipsumque se addat, facit numerum octo et uiginti, quot dies sunt
curriculi lunaris. 7 Ad homines quoque nascendos uim numeri istius porrigi
pertinereque ait: "Nam cum in uterum" inquit "mulieris genitale semen datum est,
primis septem diebus conglobatur coagulaturque fitque ad capiendam figuram
idoneum. Post deinde quarta hebdomade, quod eius uirile secus futurum est, caput
et spina, quae est in dorso, informatur. Septima autem fere hebdomade, id est
nono et quadragesimo die, totus" inquit "homo in utero absoluitur." 8 Illam
quoque uim numeri huius obseruatam refert, quod ante mensem septimum neque mas
neque femina salubriter ac secundum naturam nasci potest et quod hi, qui
iustissime in utero sunt, post ducentos septuaginta tres dies, postquam sunt
concepti, quadragesima denique hebdomade inita nascuntur. 9 Pericula quoque
uitae fortunarumque hominum, quae "climacteras" Chaldaei appellant, grauissimos
quosque fieri affirmat septenarios. 10 Praeter hoc modum esse dicit summum
adolescendi humani corporis septem pedes. 11 Quod esse magis uerum arbitramur,
quam quod Herodotus, homo fabulator, in primo historiarum inuentum esse sub
terra scripsit Oresti corpus cubita longitudinis habens septem, quae faciunt
pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut Homerus opinatus est, uastiora
prolixioraque fuerunt corpora hominum antiquiorum et nunc quasi iam mundo
senescente rerum atque hominum decrementa sunt. 12 Dentes quoque et in septem
mensibus primis et septenos ex utraque parte gigni ait et cadere annis septimis
et genuinos adnasci annis fere bis septenis. 13 Venas etiam in hominibus uel
potius arterias medicos musicos dicere ait numero moueri septenario, quod ipsi
appellant g-tehn g-dia g-tessarohn g-symphohnian, quae fit in collatione quaternarii
numeri. 14 Discrimina etiam periculorum in morbis maiore ui fieri putat in
diebus, qui conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime, ita ut
medici appellant, g-kritikous g-eh g-krisimous cuique uideri, primam hebdomadam
et secundam et tertiam.
15 Neque non id etiam sumit ad uim facultatesque eius numeri augendas, quod, quibus
inedia mori consilium est, septimo demum die mortem oppetunt. 16 Haec Varro de
numero septenario scripsit admodum conquisite. Sed alia quoque ibidem congerit
frigidiuscula: ueluti septem opera esse in orbe terrae miranda et sapientes item
ueteres septem fuisse et curricula ludorum circensium sollemnia septem esse et
ad oppugnandas Thebas duces septem delectos. 17 Tum ibi addit se quoque iam
duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse et ad eum diem septuaginta
hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus aliquammultos, cum proscriptus
esset, direptis bibliothecis suis non comparuisse.
[3,11] XI. Quibus et quam friuolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus
docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem. 1 Super aetate
Homeri atque Hesiodi non consentitur. 2 Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu
fuisse scripserunt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in quis L-
Accius poeta et Ephorus historiae scriptor. 3 M- autem Varro in primo de
imaginibus, uter prior sit natus, parum constare dicit, sed non esse dubium,
quin aliquo tempore eodem uixerint, idque ex epigrammate ostendi, quod in
tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur. 4
Accius autem in primo didascalico leuibus admodum argumentis utitur, per quae
ostendi putat Hesiodum natu priorem: 5 "quod Homerus," inquit "cum in principio
carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus, non addidit;
quam rem procul" inquit "dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum uideret. De
Cyclope itidem," inquit "uel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non
praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus inuolgatum esset." 6 De
patria quoque Homeri multo maxime dissensum est. Alii Colophonium, alii
Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem, sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant,
Aristoteles tradidit ex insula Io. M- Varro in libro de imaginibus primo Homeri
imagini epigramma hoc apposuit: 7 capella Homeri candida haec tumulum indicat,
quod hac Ietae mortuo faciunt sacra.
G-Hepta g-poleis g-dierizousi g-peri g-rizan g-Homehrou:
g-Smyrna, g-Rhodos, g-Kolophohn, g-Salamin, g-Ios, g-Argos, g-Athehnai.
[3,12] XII. Largum atque auidum bibendi a P- Nigidio, doctissimo uiro, noua et prope
absurda uocabuli figura "bibosum" dictum. 1 Bibendi auidum P- Nigidius in
commentariis grammaticis "bibacem" et "bibosum" dicit. 2 "Bibacem" ego ut
"edacem" a plerisque aliis dictum lego; "bibosum" dictum nondum etiam usquam
repperi nisi apud Laberium, neque aliud est, quod simili inclinatu dicatur. 3
Non enim simile est ut "uinosus" aut "uitiosus" ceteraque, quae hoc modo
dicuntur, quoniam a uocabulis, non a uerbo, inclinata sunt. 4 Laberius in mimo,
qui Salinator inscriptus est, uerbo hoc ita utitur: non mammosa, non annosa, non
bibosa, non procax.
[3,13] XIII. Quod Demosthenes etiam tum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus
foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a Platone et
sectatus Callistratum est. 1 Hermippus hoc scriptum reliquit Demosthenen admodum
adulescentem uentitare in Academiam Platonemque audire solitum. 2 "Atque is"
inquit "Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad Platonem pergeret
complurisque populos concurrentes uideret, percontatur eius rei causam
cognoscitque currere eos auditum Callistratum. 3 Is Callistratus Athenis orator
in republica fuit, quos illi demagogous appellant. 4 Visum est paulum deuertere
experirique, an digna auditio tanto properantium studio foret. 5 Venit" inquit
"atque audit Callistratum nobilem illam g-tehn g-peri g-Orohpou g-dikehn dicentem atque ita
motus et demultus et captus est, ut Callistratum iam inde sectari coeperit,
Academiam cum Platone reliquerit."
[3,14] XIV. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audiui" aliaque huiuscemodi
qui dicat, uitiose dicere; eiusque uitii causas reddere M- Varronem; nec
quemquam ueterem hisce uerbis esse. 1 "Dimidium librum legi" aut "dimidiam
fabulam audiui" uel quid aliud huiuscemodi male ac uitiose dici existumat Varro.
2 "Oportet enim" inquit "dicere "dimidiatum librum", non "dimidium", et
"dimidiatam fabulam", non "dimidiam". Contra autem si ex sextario hemina fusa
est, non "dimidiatum sextarium fusum" dicendum est, et qui ex mille nummum, quod
ei debebatur, quingentos recepit, non "dimidiatum" recepisse dicemus, sed
"dimidium". 3 At si scyphus" inquit "argenteus mihi cum alio communis in duas
partis disiectus sit, "dimidiatum" eum esse dicere scyphum debeo, non
"dimidium", argentum autem, quod in eo scypho inest, 4 "dimidium" meum esse, non
"dimidiatum"," disseritque ac diuidit subtilissime, quid "dimidium" "dimidiato"
intersit, et Q- Ennium scienter hoc in annalibus dixisse ait: 5 sicut si quis
ferat uas uini dimidiatum, sicuti pars, quae deest ei uaso, non "dimidiata"
dicenda est, sed "dimidia". 6 Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter
quidem, sed subobscure explicat, summa haec est: "dimidiatum" est quasi
"dismediatum" et in partis duas pares diuisum, 7 "dimidiatum" ergo nisi ipsum,
quod diuisum est, dici haut conuenit; 8 "dimidium" uero est, non quod ipsum
dimidiatum est, sed quae ex dimidiato pars altera est. 9 Cum igitur partem
dimidiam libri legisse uolumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si
"dimidiam fabulam" aut "dimidium librum" dicimus, peccamus; totum enim ipsum,
quod dimidiatum atque diuisum est, "dimidium" dicis. 10 Itaque Lucilius eadem
secutus:
"uno oculo" inquit "pedibusque duobus dimidiatus ut porcus",
et alio loco:
quidni? et scruta quidem ut uendat, scrutarius laudat,
praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam. 11 Iam in uicesimo
manifestius "dimidiam horam" dicere studiose fugit, sed pro "dimidia" "dimidium"
ponit in hisce uersibus:
tempestate sua atque eodem uno tempore et horae
dimidio et tribus confectis dumtaxat eandem
ad quartam.
12 Nam cum obuium proximumque esset dicere: "--- Et hora dimidia et tribus
confectis", uigilate atque attente uerbum non probum uitauit. 13 Per quod satis
apparet ne "horam" quidem "dimidiam" recte dici, sed uel "dimidiatam horam" uel
"dimidiam partem horae". 14 Propterea Plautus quoque in Bacchidibus "dimidium
auri" dicit, non "dimidiatum aurum"; 15 item in Aulularia "dimidium obsoni", non
"dimidiatum obsonium", in hoc uersu:
ei adeo obsoni hic iussit dimidium dari; 16 in Menaechmis autem "dimidiatum
diem" non "dimidium", in hoc uersu: dies quidem iam ad umbilicum dimidiatus
mortuust. 17 M- etiam Cato in libro, quem de agricultura conscripsit: "Semen
cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito
dimidiatum digitum. Iam id bene tabula aut pedibus aut manibus complanato." 18
"Dimidiatum" inquit "digitum", non "dimidium". Nam "digiti" quidem "dimidium",
digitum autem ipsum "dimidiatum" dici oportet. 19 Item M- Cato de
Carthaginiensibus ita scripsit: "Homines defoderunt in terram dimidiatos
ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt." 20 Neque quisquam omnium, qui
probe locuti sunt, his uerbis sequius quam dixi usus est.
[3,15] XV. Exstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis
mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et uim magni nouique
motus non sustinente. 1 Cognito repente insperato gaudio exspirasse animam
refert Aristoteles philosophus Polycritam, nobilem feminam Naxo insula. 2
Philippides quoque, comoediarum poeta haut ignobilis, aetate iam edita, cum in
certamine poetarum praeter spem uicisset et laetissime gauderet, inter illud
gaudium repente mortuus est. 3 De Rhodio etiam Diagora celebrata historia est.
Is Diagoras tris filios adulescentis habuit, unum pugilem, alterum
pancratiasten, tertium luctatorem. Eos omnis uidit uincere coronarique Olympiae
eodem die et, cum ibi cum tres adulescentes amplexi coronis suis in caput patris
positis sauiarentur, cum populus gratulabundus flores undique in eum iaceret,
ibidem in stadio inspectante populo in osculis atque in manibus filiorum animam
efflauit. 4 Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud
Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem nuntio de morte filii
adlato luctu atque maerore affectam esse; sed is nuntius non uerus fuit, atque
is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit: anus repente filio uiso
copia atque turba et quasi ruina incidentis inopinati gaudii oppressa
exanimataque est.
[3,16] XVI. Temporis uarietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a
philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque ueterum super eadem re
opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; uerbaque ipsa Hippocratis
medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est g-peri g-Trophehs. 1 Et medici et
philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiuerunt g-posos g-ho g-tehs g-tohn
g-anthrohpohn g-kyehseohs g-chronos. Multa opinio est
eaque iam pro uero recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni
hominem septimo rarenter, numquam octauo, saepe nono, saepius numero decimo
mense, eumque esse hominem gignendi summum finem: decem menses non inceptos, sed
exactos. 2 Idque Plautum, ueterem poetam, dicere uidemus in comoedia Cistellaria his uerbis:
tum illa, quam compresserat,
decumo post mense exacto hic peperit filiam. 3 Hoc idem tradit etiam Menander,
poeta uetustior, humanarum opinionum uel peritissimus; uersus eius super ea re
de fabula Plocio posui:
g-gyneh g- kyei g-dekamehnos. 4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et
eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen
genitalibus nominandis non praetermisit octauum, quem praeterierat Menander.
Caecilii uersus hisce sunt:
soletne mulier decimo mense parere? - pol nono quoque,
etiam septimo atque octauo. 5 Eam rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque
temere a Menandro atque a multorum opinionibus desciuisse M- Varro uti credamus
facit. 6 Nam mense nonnumquam octauo editum esse partum in libro quarto decimo
rerum diuinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense aliquando
nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octauo quam de undecimo
mense Aristotelem auctorem laudat. 7 Sed huius de mense octauo dissensionis
causa cognosci potest in libro Hippocratis, qui inscriptus est g-peri g-Trophehs, ex
quo libro uerba haec sunt:
g-Estin g-de g-kai g-ouk g-estin g-oktamehnos g-genesis. 8 Id tamen obscure atque praecise tamquam
aduerse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est,
uerbis his enarrauit: g-Estin g-men g-phainomena g-hohs g-zoha g-meta g-tehn g-ektrohsin; g-ouk g-estin
g-de, g-hohs g-thnehskonta g-meta g-tauta; g-kai g-estin g-oun g-phantasia g-men g-parautika
g-onta, g-dynamei g-de g-ouk g-esti. 9 Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse
huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo neque praeter
hos aliis partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse, idcircoque eos
nomina Fatis tribus fecisse a pariendo et a nono atque decimo mense. 10 "Nam
"Parca"" inquit "inmutata una littera a partu nominata, item "Nona" et "Decima"
a partus tempestiui tempore." 11 Caesellius autem Vindex in lectionibus suis
antiquis: "tria" inquit "nomina Parcarum sunt: "Nona", "Decuma" "Morta", et
uersum hunc Liuii, antiquissimi poetae, ponit ex g-Odysseia: quando dies
adueniet, quem profata Morta est.
Sed homo minime malus Caesellius "Mortam" quasi nomen accepit, cum accipere
quasi Moeram deberet. 12 Praeterea ego de partu humano, praeterquam quae scripta
in libris legi, hoc quoque usu uenisse Romae comperi: feminam bonis atque
honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem
peperisse, factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito
mortuo postea concepisset, quoniam decemuiri in decem mensibus gigni hominem,
non in undecimo scripsissent; sed diuum Hadrianum causa cognita decreuisse in
undecimo quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius rei decretum nos
legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis ueterum
philosophorum et medicorum sententiis. 13 Hodie quoque in satura forte M-
Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, uerba haec: "Si quis mihi filius
unus pluresue in decem mensibus gignantur, ii, si erunt g-onoi g-lyras, exheredes
sunto; quod si quis undecimo mense g-kata g-Aristotelehn natus est, Accio idem, quod
Titio, ius esto apud me." 14 Per hoc uetus prouerbium Varro significat, sicuti
uulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: "idem Acci, quod
Tittii", ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim. 15
Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura mulierum protolli potest, quaeri
oportet, cur Homerus scripserit Neptunum dixisse puellae a se recens compressae:
g-Chaire, g-gyneh, g-philotehti; g-periplomenou g-d' g-eniautou
g-texeis g-agla g-atekna, g-epei g-ouk g-apophohlioi g-eunai
g-athanatohn. 16 Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum
disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim
mensium, sed decem; alii conuenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut
longiori tempore fetus ex eo grandesceret; alii alia quaedam nugalia. 17 Sed
Fauorinus mihi ait g-periplomenou g-eniautou non "confecto" esse "anno", sed
"adfecto". 18 In qua re uerbo usus est non uulgariae significationis. 19
"Adfecta" enim, sicuti Marcus Cicero et ueterum elegantissimi locuti sunt, ea
proprie dicebantur, quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa
deductaue erant. Hoc uerbum ad hanc sententiam Cicero in hac fecit, quam dixit
de prouinciis consularibus. 20 Hippocrates autem in eo libro, de quo supra
scripsi, cum et numerum dierum, quibus conceptum in utero coagulum conformatur,
et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen
semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad
postremum uerbis usus est: g-Ginetai g-de g-en g-toutois g-kai g-pleioh g-kai g-elassoh g-kai g-holon
g-kata g-meros; g-kai g-eipomen d-de g-kai g-pleioh g-pleionohn, g-kai g-elassoh g-elassonohn.
Quibus uerbis significat, quod aliquando ocius fieret, non multo tamen fieri ocius, neque quod
serius, multo serius. 21 Memini ego Romae accurate hoc atque sollicite quaesitum
negotio non rei tunc paruae postulante, an octauo mense infans ex utero uiuus
editus et statim mortuus ius trium liberorum suppleuisset, cum abortio
quibusdam, non partus, uideretur mensis octaui intempestiuitas. 22 Sed quoniam
de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quae cognoueramus, uisum
est non praetereundum, quod in Plinii Secundi libro septimo naturalis historiae
legimus. 23 Id autem quia extra fidem esse uideri potest, uerba ipsius Plinii
posuimus: "Masurius auctor est L- Papirium praetorem secundo herede lege agente
bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus
tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei uideretur."
24 In eodem libro Plini Secundi uerba haec scripta sunt: "Oscitatio in nixu
letalis est, sicut sternuisse a coitu abortiuum."
[3,17] XVII. Id quoque esse a grauissimis uiris memoriae mandatum, quod tris libros
Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati
sunt pretiis fidem non capientibus. 1 Memoriae mandatum est Platonem philosophum
tenui admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici
libros decem milibus denarium mercatum. 2 Id ei pretium donasse quidam
scripserunt amicum eius Dionem Syracosium. 3 Aristotelem quoque traditum libros
pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus;
ea summa fit nummi nostri sestertia duo et septuaginta milia. 4 g-Timohn
amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui g-Sillos inscribitur. 5 In
eo libro Platonem philosophum contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum
Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum,
concinnasset. Versus super ea re g-Timohnos hi sunt:
g-kai g-sy, g-Platohn, g-kai g-gar g-se mathehtehn g-ho g-pothos g-eschen,
g-pollohn g-d' g-argyriohn g-oligehn g-ehllaxao g-biblon,
g-enthen g-aparchomenos g-graphein g-edidachthehs.
[3,18] XVIII. Quid sint "pedari senatores" et quam ob causam ita appellati; Quamque
habeant uerba haec ex edicto tralaticio consulum: "senatores quibusque
sententiam dicere licet". 1 Non pauci sunt, qui opinantur, "pedarios senatores"
appellatos, qui sententiam in senatu non uerbis dicerent, sed in alienam
sententiam pedibus irent. 2 Quid igitur? cum senatusconsultum per discessionem
fiebat, nonne uniuersi senatores sententiam pedibus ferebant? 3 Atque haec etiam
uocabuli istius ratio dicitur, quam Gauius Bassus in commentariis suis scriptam
reliquit. 4 Senatores enim dicit in ueterum aetate, qui curulem magistratum
gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam uehi, in quo curru sella
esset, super quam considerent, quae ob eam causam "curulis" appellaretur: sed
eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itauisse in
curiam; propterea senatores nondum maioribus honoribus "pedarios" nominatos. 5
M- autem Varro in satira Menippea, quae Hippokyon inscripta est, equites quosdam
dicit "pedarios" appellatos uideturque eos significare, qui nondum a censoribus
in senatum lecti senatores quidem non erant, sed, quia honoribus populi usi
erant, in senatum ueniebant et sententiae ius habebant. 6 Nam et curulibus
magistratibus functi, si nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores
non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias, sed,
quas principes dixerant, in eas discedebant. 7 Hoc significabat edictum, quo
nunc quoque consules, cum senatores in curiam uocant, seruandae consuetudinis
causa tralaticio utuntur. 8 Verba edicti haec sunt: "Senatores quibusque in
senatu sententiam dicere licet." 9 Versum quoque Laberii, in quo id uocabulum
positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo, qui Stricturae inscriptus
est: caput sine lingua pedarii sententia est. 10 Hoc uocabulum a plerisque
barbare dici animaduertimus; nam pro "pedariis" "pedaneos" appellant.
[3,19] XIX. Qua ratione Gauius Bassus scripserit "parcum" hominem appellatum et quam
esse eius uocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque uerbis
Fauorinus hanc traditionem eius eluserit. 1 Apud cenam Fauorini philosophi cum
discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, seruus assistens mensae eius
legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium; uelut eo die,
quo ego affui, legebatur Gauii Bassi, eruditi uiri, liber de origine uerborum et
uocabulorum. 2 In quo ita scriptum fuit: ""Parcus" composito uocabulo est dictus
quasi "par arcae", quando, sicut in arca omnia reconduntur eiusque custodia
seruantur et continentur, ita homo tenax paruoque contentus omnia custodita ac
recondita habet sicuti arca. Quam ob causam "parcus" quasi "pararcus" est
nominatus." 3 Tum Fauorinus, ubi haec audiuit: "superstitiose" inquit "et nimis
moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem uocabuli
Gauius iste Bassus, quam enarrauit. 4 Nam si licet res dicere commenticias, cur
non probabilius uideatur, ut accipiamus "parcum" ob eam causam dictum, quod
pecuniam consumi atque inpendi arceat et prohibeat quasi "pecuniarcus"? 5 Quin
potius," inquit "quod simplicius ueriusque est, id dicimus? "Parcus" enim neque
ab arca neque ab arcendo, sed ab eo, quod est "parum" et "paruum", denominatus est."
|