[0] DE BELLO AFRICO LIBER.
[1] Caesar itineribus iustis confectis nullo die intermisso a- d- XIIII Kal-
Ian. Lilybaeum peruenit statimque ostendit sese naues uelle conscendere, cum non
amplius legionem tironum haberet unam, equites uix DC- Tabernaculum secundum
litus ipsum constituit, ut prope fluctus uerberaret. Hoc eo consilio fecit
nequis sibi morae quicquam fore speraret et ut omnes in dies horasque parati
essent. Incidit per id tempus ut tempestates ad nauigandum idoneas non haberet.
Nihilo tamen minus in nauibus remiges militesque continere et nullam
praetermittere occasionem profectionis, cum praesertim ab incolis eius
prouinciae nuntiarentur aduersariorum copiae: equitatus infinitus, legiones
regiae IIII, leuis armaturae magna uis, Scipionis legiones X, elephanti CXX
classesque esse complures. Tamen non deterrebatur animoque et spe confidebat.
Interim in dies et naues longae adaugeri et onerariae complures eodem concurrere
et legiones tironum conuenire IIII, ueterana legio quinta, equitum ad II milia.
[2] Legionibus collectis VI et equitum II milibus, ut quaeque prima legio
uenerat, in naues longas imponebatur, equites autem in onerarias. Ita maiorem
partem nauium antecedere iussit et insulam petere Aponianam quae est a Lilybaeo
- - commoratus bona paucorum publice uendit, deinde Allieno praetori qui
Siciliam obtinebat, de omnibus rebus praecipit et de reliquo exercitu celeriter
imponendo. Datis mandatis ipse nauem conscendit a- d- VI Kal- Ian. et reliquas
naues statim est consecutus. Ita uento certo celerique nauigio uectus post diem
quartum cum longis paucis nauibus in conspectum Africae uenit. Namque onerariae
reliquae praeter paucas uento dispersae atque errabundae diuersa loca petierunt.
Clupeam classe praeteruehitur, dein Neapolim; complura praeterea castella et
oppida non longe a mari relinquit.
[3] Postquam Hadrumetum accessit, ubi praesidium erat aduersariorum cui praeerat
C- Considius, et a Clupeis secundum oram maritimam cum equitatu Hadrumetum
Cn- Piso cum Maurorum circiter tribus milibus apparuit, ibi paulipser Caesar
ante portum commoratus dum reliquae naues conuenirent, exponit exercitum, cuius
numerus in praesentia fuit peditum III milia, equites CL, castrisque ante
oppidum positis sine iniuria cuiusquam considit cohibetque omnes a praeda.
Oppidani interim muros armatis complent, ante portam frequentes considunt ad se
defendendum; quorum numerus duarum legionum instar erat. Caesar circum oppidum
uectus natura loci perspecta rediit in castra. Non nemo culpae eius
imprudentiaeque adsignabat quod neque circum loca gubernatoribus praefectisque
quid peterent praeceperat, neque ut more ipsius consuetudo superioribus
temporibus fuerat, tabellas signatas dederat, ut in tempore his perlectis locum
certum peterent uniuersi. Quod minime Caesarem fefellerat; namque nullum portum
terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio
fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.
[4] L- Plancus interim legatus petit a Caesare, uti sibi daret potestatem cum
Considio agendi, si posset aliqua ratione perduci ad sanitatem. Itaque data
facultate litteras conscribit et eas captiuo dat perferendas in oppidum ad
Considium. Quo simulatque captiuus cum peruenisset litterasque, ut erat
mandatum, Considio porrigere coepisset, priusquam acciperet ille, 'Unde' inquit
'istas?' Tum captiuus: 'Imperatore a Caesare.' Tum Considius, 'Unus est' inquit
'Scipio imperator hoc tempore populi Romani'; deinde in conspectu suo statim
captiuum interfici iubet litterasque nondum perlectas, sicut erant signatae, dat
homini certo ad Scipionem perferendas.
[5] Postquam una nocte et die ad oppidum consumpta neque responsum ullum a
Considio dabatur neque ei reliquae copiae succurrebant neque equitatu abundabat
et ad oppidum oppugnandum non satis copiarum habebat et eas tironum neque primo
aduentu conuulnerari exercitum uolebat et oppidi egregia munitio et difficilis
ad oppugnandum erat accessus et nuntiabatur auxilia magna equitatus oppidanis
suppetias uenire, non est uisa ratio ad oppugnandum oppidum commorandi, ne dum
in ea re Caesar esset occupatus, circumuentus a tergo ab equitatu hostium laboraret.
[6] Itaque castra cum mouere uellet, subito ex oppido erupit multitudo atque
equitatus subsidio uno tempore eis casu succurrit qui erat missus a Iuba ad
stipendium accipiendum, castraque unde Caesar egressus et iter facere coeperat,
occupant et eius agmen extremum insequi coeperunt. Quae res cum animaduersa
esset, subito legionarii consistunt, et equites quamquam erant pauci, tamen
contra tantam multitudinem audacissime concurrunt. Accidit res incredibilis, ut
equites minus XXX Galli Maurorum equitum II milia loco pellerent fugarentque in
oppidum. Postquam repulsi et coniecti erant intra munitiones, Caesar iter
constitutum ire contendit. Quod cum saepius facerent et modo insequerentur, modo
rursus ab equitibus in oppidum repellerentur, cohortibus paucis, ex ueteranis
quas secum habebat, in extremo agmine collocatis et parte equitatus iter leniter
cum reliquis facere coepit. Ita quanto longius ab oppido discedebatur, tanto
tardiores ad insequendum erant Numidae. Interim in itinere ex oppidis et
castellis legationes uenire et pollicere frumentum paratosque esse quae
imperasset facere. Itaque eo die castra posuit ad oppidum Ruspinam.
[7] Kal- Ianuariis inde mouit et peruenit ad oppidum Leptim liberam ciuitatem et
immunem. Legati ex oppido obuiam ueniunt, libenter se omnia facturos quae uellet
pollicentur. Itaque centurionibus ad portas oppidi et custodiis impositis,
nequis miles in oppidum introiret aut iniuriam faceret cuipiam incolae, non
longe ab oppido secundum litus facit castra. Eodemque naues onerariae et longae
nonnullae casu aduenerunt; reliquae, ut est ei nuntiatum, incertae locorum
Uticam uersus petere uisae sunt. Interim Caesar a mari non digredi neque
mediterranea petere propter nauium errorem equitatumque in nauibus omnem
continere, ut arbitror ne agri uastarentur; aquam in naues iubet comportari.
Remiges interim qui aquatum e nauibus exierant, subito equites Mauri neque
opinantibus Caesarianis adorti multos iaculis conuulnerarunt, nonnullos
interfecerunt. Latent enim in insidiis cum equis inter conualles et subito
existunt, non ut in campo comminus depugnent .
[8] Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris et in reliquas prouincias
finitimas dimisit, ut sibi auxilia commeatus frumentum, simulatque litteras
legissent, mittenda curarent, exoneratisque partim nauibus longis Rabirium
Postumum in Siciliam ad secundum commeatum arcessendum mittit. Interim cum X
nauibus longis ad reliquas naues onerarias conquirendas quae deerrassent, et
simul mare tuendum ab hostibus iubet proficisci. Item C- Sallustium Crispum
praetorem ad Cercinam insulam uersus quam aduersarii tenebant, cum parte nauium
ire iubet, quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat. Haec ita imperabat
unicuique, ita praecipiebat ut si fieri posset necne, locum excusatio nullum
haberet nec moram tergiuersatio. Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis
condicionibus Scipionis et qui cum eo bellum contra se gerebant, mirari - regium
enim equitatum Scipio ex prouincia Africa alebat - tanta homines esse dementia ut
malint regis esse uectigales quam cum ciuibus in patria in suis fortunis esse
incolumes.
[9] Caesar a- d- IIII Non- Ian- castra mouet; Lepti sex cohortium praesidio cum
Saserna relicto ipse rursus unde pridie uenerat, Ruspinam cum reliquis copiis
conuertit ibique sarcinis exercitus relictis ipse cum expedita manu
proficiscitur circum uillas frumentatum oppidanisque imperat ut plostra
iumentaque omnia sequantur. Itaque magno numero frumenti inuento Ruspinam redit.
Hoc eum idcirco existimo recepisse ut maritima oppida post se ne uacua
relinqueret praesidioque firmata ad classis receptacula muniret.
[10] Itaque ibi relicto P- Saserna fratre eius quem Lepti proximo oppido
reliquerat, cum legione iubet comportari ligna in oppidum quam plurima. Ipse cum
cohortibus uii quae ex ueteranis legionibus in classe cum Sulpicio et Vatinio
rem gesserant, ex oppido Ruspina egressus proficiscitur ad portum qui abest ab
oppido milia passuum duo, ibique classem sub uesperum cum ea copia conscendit.
Omnibus in exercitu insciis et requirentibus imperatoris consilium, magno metu
ac tristimonia sollicitabantur. Parua enim cum copia et ea tironum neque omni
eita in Africa contra magnas copias et insidiosae nationis equitatum{que}
innumerabilem se eitos uidebant neque quicquam solacium in praesentia neque
auxilium in suorum consilio animum aduertebant, nisi in ipsius imperatoris uultu
uigore mirabilique hilaritate; animum enim altum et erectum prae se gerebat.
Huic adquiescebant homines et in eius scientia et consilio omnia sibi procliuia
omnes fore sperabant.
[11] Caesar una nocte in nauibus consumpta iam caelo albente cum proficisci
conaretur, subito nauium pars de qua timebat, ex errore eodem conferebatur. Hac
re cognita Caesar celeriter de nauibus imperat omnes egredi atque in litore
armatos reliquos aduenientes milites expectare. Itaque sine mora nauibus eis in
portum receptis et aduectis militum equitumque copiis rursus ad oppidum Ruspinam
redit atque ibi castris constitutis ipse cum cohortibus expeditis XXX
frumentatum est profectus. Ex eo est cognitum Caesaris consilium, illum cum
classe nauibus onerariis quae deerrassent, subsidio ire clam hostibus uoluisse,
ne casu imprudentes suae naues in classem aduersariorum inciderent, neque eam
rem eos uoluisse scire qui in praesidiis relicti sui milites fuissent, uti nihil
propter suorum paucitatum et hostium multitudinem metu deficerent.
[12] Interim cum iam Caesar progressus esset a castris circiter milia passuum
III, per speculatores et antecessores equites nuntiatur ei copias hostium haud
longe ab sese uisas. Et hercule cum eo nuntio puluis ingens conspici coeptus
est. Hac re cognita Caesar celeriter iubet equitatum uniuersum cuius copiam
habuit in praesentia non magnam, et sagittarios quorum paruus numerus, ex
castris arcessi, atque ordinatim signa se leniter consequi; ipse antecedere cum
paucis armatis. Iamque cum procul hostis conspici posset, milites in campo iubet
galeari et ad {eam} pugnam parari; quorum omnino numerus fuit XXX cohortium cum
equitibus CCCC, sagittariis CL.
[13] Hostes interim quorum dux erat Labienus et duo Pacidei, aciem derigunt
mirabili longitudine non peditum, sed equitum confertam, et inter eos leuis
armaturae Numidas et sagittarios pedites interposuerant et ita condensauerant ut
procul Caesariani pedestres copias arbitrarentur; dextrum ac sinistrum cornu
magnis equitum copiis firmauerant. Interim Caesar aciem derigit simplicem ut
poterat propter paucitatem; sagittarios ante aciem constituit, equites dextro
sinistroque cornu opponit et ita praecipit ut prouiderent ne multitudine
equitatus hostium circumuenirentur: existimabat enim se acie instructa cum
pedestribus copiis dimicaturum.
[14] Cum utrimque exspectatio fieret neque Caesar sese moueret et cum suorum
paucitate contra magnam uim hostium artificio magis quam uiribus decernendum
uideret, subito aduersariorum equitatus sese extendere et in latitudinem
promouere collesque complecti et Caesaris equitatum extenuare simulque ad
circumeundum comparare se coeperunt. Caesariani equites eorum multitudinem aegre
sustinebant. Acies interim mediae cum concurrere conarentur, subito ex condensis
turmis pedites Numidae leuis armaturae cum equitibus procurrunt et inter
legionarios pedites iacula coniciunt. Hic cum Caesariani in eos impetum
fecissent, illorum equites refugiebant. Pedites interim resistebant, dum equites
rursus cursu renouato peditibus suis succurrerent.
[15] Caesar nouo genere pugnae oblato cum animum aduerteret ordines suorum in
procurrendo turbari - pedites enim, dum equites longius ab signis persequuntur,
latere nudato a proximis Numidis iaculis uulnerabantur, equites autem hostium
pilum militis cursu facile uitabant - edicit per ordines nequis miles ab signis
IIII pedes longius procederet. Equitatus interim Labieni suorum multitudine
confisus Caesaris paucitatem circuire conatur: qui equites Iuliani pauci
multitudine hostium defessi equis conuulneratis paulatim cedere, hostis magis
magisque instare. Ita puncto temporis omnibus legionariis ab hostium equitatu
circumuentis Caesarisque copiis in orbem compulsis intra cancellos omnes
coniecti pugnare cogebantur.
[16] Labienus in equo capite nudo uersari in prima acie, simul suos cohortari,
nonnumquam legionarios Caesaris ita appellare: 'Quid tu' inquit 'miles tiro, tam
feroculus es? Vos quoque iste uerbis infatuauit? In magnum mehercule uos
periculum impulit. Misereor uestri.' Tum miles, 'Non sum' inquit 'tiro Labiene,
sed de legione X ueteranus.' Tum Labienus, 'Non agnosco' inquit 'signa
decumanorum.' Tum ait miles: 'Iam me quis sim intelleges'; simul cassidem de
capite deiecit ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum uiribus contortum, dum
in Labienum mittere contendit, equi grauiter aduerso pectori adfixit et ait:
'Labiene, decumanum militem qui te petit scito esse.' Omnium tamen animi in
terrorem coniecti, et maxime tironum: circumspicere enim Caesarem neque amplius
facere nisi hostium iacula uitare.
[17] Caesar interim consilio hostium cognito iubet aciem in longitudinem quam
maximam porrigi et alternis conuersis cohortibus ut una post, altera ante signa
tenderet, ita coronam hostium dextro sinistroque cornu mediam diuidit et unam
partem ab altera exclusam equitibus intrinsecus adortus cum peditatu telis
coniectis in fugam uertit neque longius progressus ueritus insidias se ad suos
recipit. Idem altera pars equitum peditumque Caesaris fecit. His rebus gestis ac
procul hostibus repulsis conuulneratisque ad sua praesidia sese, sicut erat
instructus, recipere coepit.
[18] Interim M- Petreius et Cn- Piso cum equitibus Numidis MC electis
peditatuque eiusdem generis satis grandi ex itinere recta subsidio suis
occurrunt. Atque hostes suis ex terrore firmatis rursusque renouatis animis
legionarios conuersis equitibus recipientes nouissimos adoriri et impedire
coeperunt quominus se in castra reciperent. Hac re animaduersa Caesar iubet
signa conuerti et medio campo redintegrari proelium. Cum ab hostibus eodem modo
pugnaretur nec comminus ad manus rediretur Caesarisque equites iumenta ex nausea
recenti siti languore paucitate uulneribus defatigata ad insequendum hostem
perseuerandumque cursum tardiora haberent dieique pars exigua esset iam reliqua,
cohortibus equitibusque circumitis cohortatus ut uno ictu contenderent neque
remitterent, donec ultra ultimos colles hostes reppulissent atque eorum essent
potiti. Itaque signo dato cum iam hoste languide tela neglegenterque mittente,
subito immittit cohortes turmasque suorum; atque puncto temporis hostibus nullo
negotio campo pulsis, post colle deiectis nacti locum atque ibi paulisper
commorati, ita uti erant instructi, leniter se ad suas recipiunt munitiones.
Itemque aduersarii male accepti tum demum se ad sua praesidia contulerunt.
[19] Interim ea re gesta et proelio dirempto ex aduersariis perfugae plures ex
omni genere hominum, et praeterea intercepti hostium complures equites
peditesque. Ex quibus cognitum est consilium hostium, eos hac mente et conatu
uenisse, ut nouo atque inusitato genere proelii tirones legionarii paucique
perturbati Curionis exemplo ab equitatu circumuenti opprimerentur, et ita Iubam
dixisse pro contione, tantam se multitudinem auxiliorum aduersariis Caesaris
subministraturum, ut etiam caedendo in ipsa uictoria defatigati uincerentur
atque a suis superarentur, quippe quis in illorum sibi confideret, primum
quod audierat Romae legiones ueteranas dissentire neque in Africam uelle
transire; deinde quod triennio in Africa suos milites consuetudine retentos
fideles sibi iam effecisset, maxima autem auxilia haberet Numidarum equitum
leuisque armaturae, praeterea ex fuga proelioque Pompeiano Labienus quos secum a
Brundisio transportauerat equites Germanos Gallosque ibique postea ex
hibridis libertinis seruisque conscripserat, armauerat equoque uti frenato
condocefecerat, praeterea regia auxilia, elephantis CXX equitatusque
innumerabilis , deinde legiones conscriptas ex cuiusquemodi generis amplius XII
milibus. Hac spe atque ea audacia inflammatus Labienus cum equitibus Gallis
Germanisque MDC, Numidarum sine frenis VIII milibus, praeterea Petreiano auxilio
adhibito equitibus MDC, peditum ac leuis armaturae quater tanto, sagittariis ac
funditoribus hippotoxotisque compluribus: his copiis prid. Non- Ian-, post diem
VI quam Africam {Caesar} attigit, in campis planissimis purissimisque ab hora
diei quinta usque ad solis occasum est decertatum. In eo proelio Petreius
grauiter ictus ex acie recessit.
[20] Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis
maioribus uallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum
eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi
succurrere possent, tela tormentaque ex nauibus in castra comportare, remigum
partem ex classe Gallorum Rhodiorum epibatarumque armare et in castra euocare,
uti si posset eadem ratione qua aduersarii, leuis armatura interiecta inter
equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus nauibus Ityraeis Syris et
cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias - audiebat
enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat
adpropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere; cuius copiae
legionum VIII et equitum III milium esse nuntiabantur - officinas ferrarias
instruere, sagittas telaque uti fierent complura curare, glandes fundere, sudes
comparare, litteras in Siciliam nuntiosque mittere ut sibi crates materiemque
congererent ad arietes, cuius inopia in Africa esset, praeterea ferrum plumbum
mitteretur. Etiam animum aduertebat frumento se in Africa nisi importaticio uti
non posse: priore anno enim propter aduersariorum dilectus, quod stipendiarii
aratores milites essent facti, messem non esse factam; praeterea ex omni Africa
frumentum aduersarios in pauca oppida et bene munita comportasse omnemque
regionem Africae exinanisse frumento, oppida praeter ea pauca quae ipsi suis
praesidiis tueri poterant, reliqua dirui ac deseri, et eorum incolas intra sua
praesidia coegisse commigrare, agros desertos ac uastatos esse.
[21] Hac necessitate Caesar coactus priuatos ambiendo et blande appellando
aliquantum numerum frumenti in sua praesidia congesserat. Eo parce utebantur.
Opera interim ipse cotidie circuire et alteras cohortes in statione habere
propter hostium multitudinem. Labienus saucios suos, quorum maximus numerus
fuit, iubet in plostris delegatos Hadrumetum deportari. Naues interim Caesaris
onerariae errabundae male uagabantur incertae locorum atque castrorum suorum.
Quas singulas scaphae aduersariorum complures adortae incendebant atque
expugnabant. Hac re nuntiata Caesari classes circum insulas portusque disposuit,
quo tutius commeatus subportari posset.
[22] M- Cato interim qui Uticae praeerat, Cn- Pompeium filium multis uerbis
assidueque obiurgare non desistebat. 'tuus' inquit 'pater istuc aetatis cum
esset et animaduertisset rem publicam ab nefariis sceleratisque ciuibus
oppressam bonosque aut interfectos aut exilio multatos patria ciuitateque
carere, gloria et animi magnitudine elatus priuatus atque adulescentulus paterni
exercitus reliquiis collectis paene oppressam funditus et deletam Italiam
urbemque Romanum in libertatem uindicauit, idemque Siciliam Africam Numidiam
Mauretaniam mirabili celeritate armis recepit. Quibus ex rebus sibi eam
dignitatem quae est per gentes clarissima notissimaque, conciliauit
adulescentulusque atque eques Romanus triumphauit. Atque ille non ita amplis
rebus patris gestis neque tam excellenti dignitate maiorum parta neque tantis
clientelis nominisque claritate praeditus in rem publicam est ingressus. Tu
contra et patris nobilitate et dignitate et per te ipse satis animi magnitudine
diligentiaque praeditus nonne eniteris et proficisceris ad paternas clientelas
auxilium tibi reique publicae atque optimo cuique efflagitatum?'
[23] His uerbis hominis grauissimi incitatus adulescentulus cum nauiculis
cuiusquemodi generis XXX, inibi paucis rostratis, profectus ab Utica in
Mauretaniam regnumque Bogudis est ingressus expeditoque exercitu numero seruorum
liberorum II milium, cuius partem inermem, partem habuerat armatam, ad oppidum
Ascurum accedere coepit. In quo oppido praesidium fuit regium. Pompeio
adueniente oppidani us que eo passi propius accedere, donec ad ipsas portas ac
murum adpropinquaret, subito eruptione facta prostratos perterritosque
Pompeianos in mare nauesque passim compulerunt. Ita re male gesta Cn- Pompeius
filius naues inde auertit neque postea litus adtigit classemque ad insulas
Baleares uersus conuertit.
[24] Scipio interim cum his copiis quas paulo ante demonstrauimus, Uticae grandi
praesidio relicto profectus primum Hadrumeti castra ponit, deinde ibi paucos
dies commoratus noctu itinere facto cum Labieni et Petrei copiis coniungit,
atque unis castris factis III milia passuum longe considunt. Equitatus interim
eorum circum Caesaris munitiones uagari atque eos qui pabulandi atque aquandi
gratia extra uallum progressi essent, excipere. Ita omnes aduersarios intra
munitiones continere. Quare Caesariani graui annona sunt conflictati, ideo quod
nondum neque ab Sicilia neque ab Sardinia commeatus subportatus erat, neque per
anni tempus in mari classes sine periculo uagari poterant. Neque amplius milia
passuum VI terrae Africae quoque uersus tenebant pabulique inopia premebantur.
Qua necessitate coacti ueterani milites equitesque qui multa terra marique bella
confecissent et periculis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore
collecta et aqua dulci elota et ita iumentis esurientibus data uitam eorum
producebant.
[25] Dum haec ita fierent, rex Iuba cognitis Caesaris difficultatibus
copiarumque paucitate non est uisum dari spatium conualescendi augendarumque
eius opum. Itaque comparatis equitum magnis peditumque copiis subsidio sociis
egressus e regno ire contendit. P- Sittius interim et rex Bocchus coniunctis
suis copiis cognito regis Iubae egressu propius eius regnum copias suas
admouere, Cirtamque oppidum opulentissimum eius regni adortus paucis diebus
pugnando capit et praeterea duo oppida Gaetulorum. Quibus cum condicionem ferret
ut oppido excederent idque sibi uacuum traderent, condicionemque repudiassent,
postea ab eo capti interfectique sunt omnes. Inde progressus agros oppidaque
uexare non destitit. Quibus rebus cognitis Iuba cum iam non longe ab Scipione
atque eius ducibus abesset, capit consilium satius esse sibi suoque regno
subsidio ire, quam dum alios adiuturus proficisceretur, ipse suo regno expulsus
forsitan utraque re expelleretur. Itaque rursus recipere atque auxilia etiam ab
Scipione abduxit sibi suisque rebus timens elephantisque XXX relictis suis
finibus oppidisque suppetias profectus est.
[26] Caesar interim, cum de suo aduentu dubitatio in prouincia esset neque
quisquam crederet ipsum, sed aliquem legatum in Africam cum copiis uenisse,
conscriptis litteris circum prouinciam omnes ciuitates facit de suo aduentu
certiores. Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra
Caesaris deuenire et de aduersariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare
coeperunt. Quorum lacrimis querelisque Caesar commotus, cum antea constituisset
statiuis castris aestate inita cunctis copiis auxiliisque accitis bellum cum
suis aduersariis gerere instituit, litteris celeriter in Siciliam ad
Allienum et Rabirium Postumum conscriptis et per catascopum missis, ut sine mora
ac nulla excusatione hiemis uentorumque quam celerrime exercitus sibi
transportaretur: Africam prouinciam perire funditusque euerti ab suis
inimicis; quod nisi celeriter sociis foret subuentum, praeter ipsam Africam
terram nihil, ne tectum quidem quo se reciperent, ab illorum scelere insidiisque
reliquum futurum. Atque ipse erat in tanta festinatione et exspectatione ut
postero die quam misisset litteras nuntiumque in Siciliam, classem exercitumque
morari diceret, dies noctesque oculos mentemque ad mare depositos derectosque
haberet. Nec mirum: animum aduertebat enim uillas exuri, agros uastari, pecus
diripi, trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principesque ciuitatum
aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in seruitutem
abripi; eis se in miseriis suamque fidem implorantibus auxilio propter copiarum
paucitatem esse non posse. Milites interim in opere exercere atque castra
munire, turres castella facere molesque iacere in mare non intermittere.
[27] Scipio interim elephantos hoc modo condoce facere instituit. Duas instruxit
acies, unam funditorum contra elephantos quae quasi aduersariorum locum
obtineret et contra eorum frontem aduersam lapillos minutos mitteret; deinde in
ordine elephantos constituit, post illos autem suam aciem instruxit, ut cum ab
aduersariis lapides mitti coepissent et elephanti perterriti se ad suos
conuertissent, rursus ab sua acie lapidibus missis eos conuerterent aduersus
hostem. Quod aegre tardeque fiebat; rudes enim elephanti multorum annorum
doctrina usuque uetusto uix edocti tamen communi periculo in aciem producuntur.
[28] Dum haec ad Ruspinam ab utrisque ducibus administrantur, C- Vergilius
praetorius qui Thapsi oppido maritimo praeerat, cum animum aduertisset naues
singulas cum exercitu Caesaris incertas locorum atque castrorum suorum uagari,
occasionem nactus nauem quam ibi habuit actuariam complet militibus et
sagittariis et eidem scaphas de nauibus adiungit ac singulas naues Caesarianas
consectari coepit. Et cum plures adortus esset, pulsus fugatusque inde
discessisset nec tamen desisteret periclitari, forte incidit in nauem in qua
erant duo Titi Hispani adulescentes, tribuni legionis V quorum patrem Caesar in
senatum legerat, et cum his T- Salienus centurio legionis eiusdem qui M-
Messalam legatum obsederat Messanae et seditiosissima oratione apud eum usus
idemque pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et custodienda curarat
et ob has causas sibi timebat. Hic propter conscientiam peccatorum suorum
persuasit adulescentibus, ne repugnarent seseque Vergilio traderent. Itaque
deducti a Vergilio ad Scipionem custodibus traditi et post diem tertium sunt
interfecti. Qui cum ducerentur ad necem, petisse dicitur maior Titius a
centurionibus uti se priorem quam fratrem interficerent, idque ab eis facile
impetrasse, atque ita esse interfectos.
[29] Turmae interim equitum quae pro uallo in stationibus esse solebant ab
utrisque ducibus, cotidie minutis proeliis inter se depugnare non intermittunt.
Nonnumquam etiam Germani Gallique Labieniani cum Caesaris equitibus fide data
inter se colloquebantur. Labienus interim cum parte equitatus Leptim oppi dum
cui praeerat Saserna cum cohortibus VI, oppugnare ac ui inrumpere conabatur.
Quod ab defensoribus propter egregiam munitionem oppidi et multitudinem
tormentorum facile et sine periculo defendebatur. Quod ubi saepius eius
equitatus facere non intermittebat, et cum forte ante portam turma densa
adstitisset, scorpione accuratius misso atque eorum decurione percusso et ad
ecum adfixo, reliqui perterriti fuga se in castra recipiunt. Quo facto postea
sunt deterriti oppidum temptare.
[30] Scipio interim fere cotidie non longe a suis castris passus CCC instruere
aciem ac maiore parte diei consumpta rursus in castra se recipere. Quod cum
saepius fieret, neque ex Caesaris castris quisquam prodiret neque propius eius
copias accederet, despecta patientia Caesaris exercitusque eius, Iuba
uniuersis copiis productis elephantisque turritis XXX ante aciem instructis quam
latissime potuit porrecta equitum peditumque multitudine uno tempore progressus
haud ita longe a Caesaris castris constitit in campo.
[31] Quibus rebus cognitis Caesar iubet milites qui extra munitiones
processerant quique pabulandi lignandique aut etiam muniendi gratia quique
uallum petierant quaeque ad eam rem opus erant, omnes intra munitiones minutatim
modesteque sine tumultu aut terrore se recipere atque in opere consistere.
Equitibus autem qui in statione fuerant, praecipit ut usque eo locum optinerent
in quo paulo ante constitissent, donec ab hoste telum missum ad se perueniret.
Quodsi propius accederetur, quam honestissime se intra munitiones reciperent.
Alii quoque equitatui edicit uti suo quisque loco paratus armatusque praesto
esset. Atque haec non ipse per se coram, cum de uallo prospecularetur, sed
mirabili peritus scientia bellandi in praetorio sedens per speculatores et
nuntios imperabat quae fieri uolebat. Animaduertebat enim quamquam magnis essent
copiis aduersarii freti, tamen saepe a se fugatis pulsis perterritisque et
concessam uitam et ignota peccata; quibus rebus numquam tanta suppeteret ex
ipsorum inertia conscientiaque animi uictoriae fiducia ut castra sua adoriri
auderent. Praeterea ipsius nomen auctoritasque magna ex parte eorum exercitus
minuebat audaciam. Tum egregiae munitiones castrorum atque ualli fossarumque
altitudo et extra uallum stili caeci mirabilem in modum consiti uel sine
defensoribus aditum aduersariis prohibebant: scorpionum catapultarum
ceterorumque telorum quae ad defendendum solent parari, magnam copiam habebat.
Atque haec propter exercitus sui praesentis paucitatem et tirocinium
praeparauerat, non hostium ui et metu commotus patientem se timidumque hostium
opinioni praebebat. Neque idcirco copias quamquam erant paucae tironumque, non
educebat in aciem quod uictoriae suorum diffideret, sed referre arbitrabatur
cuiusmodi uictoria esset futura; turpe enim sibi existimabat tot rebus gestis
tantisque exercitibus deuictis, tot tam claris uictoriis partis, ab reliquis
copiis aduersariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum existimari
uictoriam. Itaque constituerat gloriam exsultationemque eorum pati, donec sibi
ueteranarum legionum pars aliqua in secundo commeatu occurrisset.
[32] Scipio interim paulisper ut antea dixi in eo loco commoratus, ut quasi
despexisse Caesarem uideretur, paulatim reducit suas copias in castra et
contione aduocata de terrore suo desperationeque exercitus Caesaris facit uerba
et cohortatus suos uictoriam propriam se eis breui daturum pollicetur. Caesar
iubet milites rursus ad opus redire et per causam munitionum tirones in labore
defatigare non intermittit. Interim Numidae Gaetulique diffugere cotidie ex
castris Scipionis et partim in regnum se conferre, partim quod ipsi maioresque
eorum beneficio C- Mari usi fuissent Caesaremque eius adfinem esse audiebant, in
eius castra perfugere cateruatim non intermittunt. Quorum ex numero electis
hominibus inlustrioribus Gaetulos et litteris ad suos ciues datis cohortatus
uti manu facta se suosque defenderent, ne suis inimicis aduersariisque dicto
audientes essent, mittit.
[33] Dum haec ad Ruspinam fiunt, legati ex Acylla ciuitate libera et immunique,
ad Caesarem ueniunt seque paratos quaecumque imperasset, et libenti animo
facturos pollicentur; tantum orare et petere ab eo uti sibi praesidium daret,
quo tutius id et sine periculo facere possent; se et frumentum et quaecumque res
eis suppeteret, communis salutis gratia subministraturos. Quibus rebus facile a
Caesare impetratis praesidioque dato, C- Messium aedilicia functum potestate
Acyllam iubet proficisci. Quibus rebus cognitis Considius Longus qui Hadrumeti
cum duabus legionibus et equitibus DCC praeerat, celeriter ibi parte praesidii
relicta cum VIII cohortibus ad Acyllam ire contendit. Messius celerius itinere
confecto prior Acyllam cum cohortibus peruenit. Considius interim cum ad urbem
cum copiis accessisset et animaduertisset praesidium Caesaris ibi esse, non
ausus periculum suorum facere nulla re gesta pro multitudine hominum rursus se
Hadrumetum recepit; deinde paucis post diebus equestribus copiis a Labieno
adductis rursus Acyllitanos castris positis obsidere coepit.
[34] Per id tempus C- Sallustius Crispus quem paucis ante diebus missum a
Caesare cum classe demonstrauimus, Cercinam peruenit. Cuius aduentu C- Decimius
quaestorius qui ibi cum grandi familiae suae praesidio praeerat commeatui,
paruulum nauigium nactus conscendit ac se fugae commendat. Sallustius interim
praetor a Cercinitanis receptus magno numero frumenti inuento naues onerarias
quarum ibi satis magna copia fuit, complet atque in castra ad Caesarem mittit.
Allienus interim pro consule Lilybaeo in nauis onerarias imponit legionem XIII
et XIIII et equites Gallos DCCC, funditorum sagittariorumque mille ac secundum
commeatum in Africam mittit ad Caesarem. Quae naues uentum secundum nactae
quarto die in portum ad Ruspinam, ubi Caesar castra habuerat, incolumes
peruenerunt. Ita Caesar duplici laetitia ac uoluptate uno tempore auctus,
frumento auxiliisque, tandem suis hilaratis annonaque leuata sollicitudinem
deponit, legiones equitesque ex nauibus egressos iubet ex languore nauseaque
reficere, dimissos in castella munitionesque disponit.
[35] Quibus rebus Scipio quique cum eo essent comites mirari et requirere: C-
Caesarem qui ultro consuesset bellum inferre ac lacessere proelio, subito
commutatum non sine magno consilio suspicabantur. Itaque ex eius patientia in
magnum timorem coniecti ex Gaetulis duos quos arbitrabantur suis rebus
amicissimos, magnis praemiis pollicitationibusque propositis pro perfugis
speculandi gratia in castra Caesaris mittunt. Qui simul ad eum sunt deducti,
petierunt ut sibi liceret uera sine periculo proloqui. Potestate facta
'saepenumero' inquiunt 'imperator, complures Gaetuli qui sumus clientes C- Marii
et propemodum omnes ciues Romani, qui sunt in legione IIII et VI, ad te uoluimus
in tuaque praesidia confugere. Sed custodiis equitum Numidarum quo id sine
periculo minus faceremus impediebamur. Nunc data facultate pro speculatoribus
missi ab Scipione ad te cupidissime uenimus ut perspiceremus, numquae fossae aut
insidiae elephantis ante castra portasque ualli factae essent, simulque consilia
uestra contra easdem bestias comparationemque pugnae cognosceremus atque eis
renuntiaremus.' qui collaudati a Caesare stipendioque donati ad reliquos
perfugas deducuntur. Quorum orationem celeriter ueritas comprobauit: namque
postero die ex legionibus his quas Gaetuli nominarunt, milites legionarii
complures ab Scipione in castra Caesaris perfugerunt.
[36] Dum haec ad Ruspinam geruntur, M- Cato qui Uticae praeerat, dilectus
cotidie libertinorum Afrorum, seruorum denique et cuiusquemodi generis hominum
qui modo per aetatem arma ferre poterant, habere atque sub manum Scipioni in
castra submittere non intermittit. Legati interim ex oppido Thysdrae, in quod
tritici modium milia CCC comportata fuerant a negotiatoribus Italicis
aratoribusque, ad Caesarem uenire, quantaque copia frumenti aput se sit docent,
simulque orant ut sibi praesidium mittat, quo facilius et frumentum et copiae
suae conseruentur. Quibus Caesar in praesentia gratias egit praesidiumque breui
tempore se missurum dixit cohortatusque ad suos ciues iubet proficisci. P-
Sittius interim cum copiis Numidiae fines ingressus castellum in montis loco
munito locatum, in quod Iuba belli gerendi gratia et frumentum et res ceteras
quae ad bellum usui solent esse comportauerat, ui expugnando est potitus.
[37] Caesar postquam legionibus ueteranis duabus equitatu leuique armatura
copias suas ex secundo commeatu auxerat, naues exoneratas statim iubet Lilybaeum
ad reliquum exercitum transportandum proficisci; ipse VI Kal- Febr. circiter
uigilia prima imperat, speculatores apparitoresque omnes ut sibi praesto essent.
Itaque omnibus insciis neque suspicantibus uigilia tertia iubet omnes legiones
extra castra educi atque se consequi ad oppidum Ruspinam uersus, in quo ipse
praesidium habuit et quod primum ad amicitiam eius accessit. Inde paruulam
procliuitatem degressus sinistra parte campi propter mare legiones ducit. Hic
campus mirabili planitie patet milia passuum XV; quem iugum cingens a mari ortum
neque ita praealtum uelut theatri efficit speciem. In hoc iugo colles sunt
excelsi pauci, in quibus singulae turres speculaeque singulae perueteres erant
collocatae, quarum apud ultimam praesidium et statio fuit Scipionis.
[38] Postquam Caesar ad iugum de quo docui, ascendit atque in unumquemque collem
turrem castellaque facere coepit atque ea minus semihora effecit, et postquam
non ita longe ab ultimo colle turrique fuit, quae proxima fuit castris
aduersariorum, in qua docui esse praesidium stationemque Numidarum, paulisper
commoratus perspectaque natura loci equitatu in statione disposito legionibus
opus adtribuit brachiumque medio iugo ab eo loco ad quem peruenerat, usque ad
eum unde egressus erat, iubet derigi ac muniri. Quod postquam Scipio Labienusque
animaduerterant, equitatu omni ex castris educto acieque equestri instructa a
suis munitionibus circiter passus mille progrediuntur pedestremque copiam in
secunda acie minus passus CCCC a suis castris constituunt.
[39] Caesar in opere milites adhortari neque aduersariorum copiis moueri. Iam
cum non amplius passus md inter hostium aciem suasque munitiones esse
animaduertisset intellexissetque ad impediendos milites suos et ab opere
depellendos hostem propius accedere et necesse haberet legiones a munitionibus
deducere, imperat turmae Hispanorum ut ad proximum collem propere accurrerent
praesidiumque inde deturbarent locumque caperent, eodemque iubet leuis armaturae
paucos consequi subsidio. Qui missi celeriter Numidas adorti partim uiuos
capiunt, nonnullos equites fugientes conuulnerauerunt locumque sunt potiti.
Postquam id Labienus animaduertit, quo celerius iis auxilium ferret, ex acie
instructa equitatus sui prope totum dextrum cornu auertit atque suis fugientibus
suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar conspexit, Labienum ab suis copiis
longius iam abscessisse, equitatus sui alam sinistram ad intercludendos hostes
immisit.
[40] Erat in eo campo ubi ea res gerebatur, uilla permagna turribus IIII
exstructa. Quae Labieni prospectum impediebat ne posset animum aduertere ab
equitatu Caesaris se intercludi. Itaque non prius uidit turmas Iulianas quam
suos caedi a tergo sentit. Ex qua re subito in terrorem conuerso equitatu
Numidarum recta in castra fugere contendit. Galli Germanique qui restiterant, ex
superiore loco et post tergum circumuenti fortiterque resistentes conciduntur
uniuersi. Quod ubi legiones Scipionis quae pro castris erant instructae animum
aduerterunt, metu ac terrore obcaecatae omnibus portis in sua castra fugere
coeperunt. Postquam Scipione eiusque copiis campo collibusque exturbatis atque
in castra compulsis cum receptui Caesar cani iussisset equitatumque omnem intra
suas munitiones recepisset, campo purgato animaduertit mirifica corpora Gallorum
Germanorumque qui partim eius auctoritatem erant ex Gallia secuti, partim pretio
pollicitationibus adducti ad eum se contulerant, nonnulli qui ex Curionis
proelio capti conseruatique parem gratiam in fide praebenda praestare uoluerant.
Horum corpora mirifica specie amplitudineque caesa toto campo ac prostrata
diuerse iacebant.
[41] His rebus gestis Caesar postero die ex omnibus praesidiis cohortes eduxit
atque omnes suas copias in campo instruxit. Scipio suis male acceptis occisis
conuulneratisque intra suas continere se munitiones coepit. Caesar instructa
acie secundum infimas iugi radices propius munitiones leniter accessit. Iamque
minus mille passus ab oppido Uzitta quod Scipio tenebat aberant legiones
Iulianae, cum Scipio ueritus ne oppidum amitteret, unde aquari reliquisque rebus
subleuari eius exercitus consuerat, eductis omnibus copiis quadruplici acie
instructa, ex instituto suo prima equestri turmatim derecta elephantisque
turritis interpositis armatisque, suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar
animaduertit, arbitratus Scipionem ad dimicandum paratum ad se certo animo
uenire, in eo loco quo paulo ante commemoraui, ante oppidum constitit suamque
aciem mediam eo oppido texit, dextrum sinistrumque cornu, ubi elephanti erant,
in conspectu patenti aduersariorum constituit.
[42] Cum iam prope solis occasum Caesar exspectauisset neque ex eo loco quo
constiterat Scipionem progredi propius se animaduertisset locoque se magis
defendere, si res coegisset, quam in campo comminus consistere audere, non est
uisa ratio propius accedendi eo die ad oppidum, quoniam ibi praesidium grande
Numidarum esse cognouerat, hostesque mediam aciem suam oppido texisse et sibi
difficile factu esse intellexit simul et oppidum uno tempore oppugnare et in
acie in cornu dextro ac sinistro ex iniquiore loce pugnare, praesertim cum
milites a mane diei ieiuni sub armis stetissent defatigati. Itaque reductis suis
copiis in castra postero die propius eorum aciem instituit exporrigere
munitiones.
[43] Interim Considius qui Acyllam et VIII cohortibus stipendiariis Numidis
Gaetulisque obsidebat, ubi C- Messius qui cohortibus praeerat, diu multumque
expertus magnisque operibus saepe admotis et his ab oppidanis incensis cum
proficeret nihil, subito nuntio de equestri proelio adlato commotus, frumento
cuius in castris copiam habuerat incenso, uino oleo ceterisque rebus quae ad
uictum parari solent corruptis Acyllam quam obsidebat deseruit atque itinere per
regnum Iubae facto copias cum Scipione partitus Hadrumetum se recepit.
[44] Interea ex secundo commeatu quem a Sicilia miserat Alienus, nauis una, in
qua fuerat Q- Cominius et L- Ticida, eques Romanus, ab residua classe cum
errauisset delataque esset uento ad Thapson, a Vergilio scaphis nauiculisque
actuariis excepta est et ad Scipionem adducta. Item altera nauis trieris ex
eadem classe errabunda ac tempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M-
Octaui est capta, in quo milites ueterani cum uno centurione et nonnulli tirones
fuerunt; quos Varus adseruatos sine contumelia deducendos curauit ad Scipionem.
Qui postquam ad eum peruenerunt et ante suggestum eius constiterunt, 'non
uestra' inquit 'sponte uos certo scio, sed illius scelerati uestri imperatoris
impulsu et imperio coactos ciues et optimum quemque nefarie consectari. Quos
quoniam fortuna in nostram detulit potestatem, si, id quod facere debetis, rem
publicam cum optimo quoque defendetis, certum est uobis uitam et pecuniam
donare. Quapropter quid sentiatis proloquimini.'
[45] Hac habita oratione Scipio cum existimasset pro suo beneficio sine dubio ab
his gratias sibi actum iri, potestatem eis dicundi fecit. Ex eis centurio
legionis xiu 'pro tuo' inquit 'summo beneficio Scipio, tibi gratias ago - non
enim imperatorem te appello - quod mihi uitam incolumitatemque belli iure capto
polliceris, et forsan isto uterer beneficio, si non ei summum scelus
adiungeretur. Egone contra Caesarem imperatorem meum apud quem ordinem duxi,
eiusque exercitum pro cuius dignitate uictoriaque amplius XXXVI annos
depugnaui, aduersus armatusque consistam? Neque ego istud facturus sum et te
magnopere ut de negotio desistas adhortor. Contra cuius enim copias contendas,
si minus antea expertus es, licet nunc cognoscas. Elige ex tuis cohortem unam
quam putas esse firmissimam, et constitue contra me; ego autem ex meis
commilitonibus quos nunc in tua tenes potestate, non amplius X sumam. Tunc ex
uirtute nostra intelleges, quid ex tuis copiis sperare debeas.'
[46] Postquam haec centurio praesenti animo aduersus opinionem eius est locutus,
ira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuit centurionibus quid fieri
uellet, atque ante pedes centurionem interficit reliquosque ueteranos a
tironibus iubet secerni. 'ab ducite istos' inquit 'nefario scelere contaminatos
et caede ciuium saginatos.' sic extra uallum deducti sunt et cruciabiliter
interfecti. Tirones autem iubet inter legiones dispertiri et Cominium cum Ticida
in conspectum suum prohibet adduci. Qua ex re Caesar commotus eos quos in
stationibus cum longis nauibus apud Thapsum custodiae causa in salo esse
iusserat, ut suis onerariis longisque nauibus praesidio essent, ob neglegentiam
ignominiae causa dimittendos ab exercitu grauissimumque in eos edictum
proponendum curauit.
[47] Per id tempus fere Caesaris exercitui res accidit incredibilis auditu.
Namque uergiliarum signo confecto circiter uigilia secunda noctis nimbus cum
saxea grandine subito est exortus ingens. Ad hoc autem incommodum accesserat
quod Caesar non more superiorum temporum in hibernis exercitum continebat, sed
in tertio quartoque die procedendo propiusque hostem accedendo castra
communibat, opereque faciendo milites se circumspiciendi non habebant
facultatem. Praeterea ita ex Sicilia exercitum transportabat ut praeter ipsum
militem et arma nec uas nec mancipium neque ullam rem quae usu militi esse
consueuit in naues imponi pateretur. In Africa autem non modo sibi quicquam non
adquisierant aut parauerant, sed etiam propter annonae caritatem ante parta
consumpserant. Quibus rebus attenuati oppido perquam pauci sub pellibus
adquiescebant; reliqui ex uestimentis tentoriolis factis atque harundinibus
storiisque contextis permanebant. Itaque subito imbre grandineque consecuta
grauatis pondere tentoriis aquarumque ui subrutis deiectisque, nocte intempesta
ignibus exstinctis, rebus quae ad uictum pertinent omnibus corruptis per castra
passim uagabantur scutisque capita contegebant. Eadem nocte V legionis pilorum
acumina sua sponte arserunt.
[48] Rex interim Iuba de equestri proelio Scipionis certior factus euocatusque
ab eodem litteris praefecto Saburra cum parte exercitus contra Sittium relicto,
ut secum ipse aliquid auctoritatis adderet exercitu Scipionis ac terrorem
Caesaris, cum tribus legionibus equitibusque frenatis DCCC, Numidis sine frenis
peditibusque leuis armaturae grandi numero, elephantis XXX egressus e regno ad
Scipionem est profectus. Postquam ad eum peruenit, castris regiis seorsum
positis cum eis copiis quas commemoraui haud ita longe ab Scipione
consedit. - erat in castris Caesaris superiore tempore magnus terror, et
exspectatione copiarum regiarum exercitus eius magis suspensiore animo ante
aduentum Iubae commouebatur. Postquam uero castra castris contulit, despectis
eius copiis omnem timorem deponit. Ita quam antea absens habuerat auctoritatem,
eam omnem praesens dimiserat. - Quo facto cuiuis facile fuit intellectu Scipioni
additum animum fiduciamque regis aduentu. Nam postero die uniuersas suas
regisque copias cum elephantis LX productas in aciem quam speciosissime potuit
instruxit ac paulo longius progressus ab suis munitionibus haud ita diu
commoratus se recepit in castra.
[49] Caesar postquam animaduertit Scipioni auxilia fere quae exspectasset omnia
conuenisse neque moram pugnandi ullam fore, per iugum summum cum copiis progredi
coepit et brachia protinus ducere et castella munire propiusque Scipionem
capiendo loca excelsa occupare contendit. Aduersarii magnitudine copiarum
confisi proximum collem occupauerant atque ita longius sibi progrediendi
eripuerunt facultatem. Eiusdem collis occupandi gratia Labienus consilium
ceperat et quo propiore loco fuerat, eo celerius occurrerat.
[50] Erat conuallis satis magna latitudine, altitudine praerupta, crebris locis
speluncae in modum subrutis, quae erat transgredienda Caesari antequam ad eum
collem quem capere uolebat perueniretur. ultraque eam conuallem oliuetum uetus
crebris arboribus condensum. Hic cum Labienus animaduertisset Caesarem si uellet
eum locum occupare, prius necesse esse conuallem oliuetumque transgredi, eorum
locorum peritus in insidiis cum parte equitatus leuique armatura consedit et
praeterea post montem collesque Caesari se subito ostenderet equites in
occulto collocauerat, ut cum ipse ex improuiso legionarios adortus esset, ex
colle se equitatus ostenderet, ut re duplici perturbatus Caesar eiusque
exercitus neque retro regrediundi neque ultra procedendi oblata facultate
circumuentus concideretur. Caesar postquam equitatu ante praemisso inscius
insidiarum cum ad eum locum uenisset, aduersarii siue obliti praeceptorum
Labieni siue ueriti ne in fossa ab equitibus opprimerentur, rari ac singuli de
rupe prodire et summa petere collis. Quos Caesaris equites consecuti partim
interfecerunt, partim uiuorum sunt potiti. Deinde protinus collem petere
contenderunt atque eum decusso Labieni praesidio celeriter occupauerunt.
Labienus cum parte equitum uix fuga sibi peperit salutem.
[51] Hac re per equites gesta Caesar legionibus opera distribuit atque in eo
colle quo erat potitus castra muniuit. Deinde ab suis maximis castris per medium
campum e regione oppidi Uzittae, quod inter sua castra et Scipionis in planitie
positum erat tenebaturque a Scipione, duo brachia instituit ducere et ita
derigere ut ad angulum dextrum sinistrumque eius oppidi conuenirent. Id hac
ratione opus instruebat, ut cum propius oppidum copias admouisset oppugnareque
coepisset, tecta latera suis munitionibus haberet, ne ab equitatus multitudine
circumuentus ab oppugnatione deterreretur, praeterea quo facilius colloquia
fiere possent, et siqui perfugere uellent, id quod antea saepe accidebat magno
cum eorum periculo, tum facile et sine periculo fieret. Voluit etiam experiri,
cum propius hostem accessisset, haberetne in animo dimicare. Accedebat etiam ad
reliquas causas quod is locus depressus erat puteique ibi non nulli fieri
complures poterant: aquatione enim longa et angusta utebantur. Dum haec opera
quae ante dixi fiebant a legionibus, interim pars acie ante opus instructa sub
hoste stabat; equites barbari leuisque armaturae proeliis minutis comminus
dimicabant.
[52] Caesar ab eo opere cum iam sub uesperum copias in castra reduceret, magno
incursu cum omni equitatu leuique armatura Iuba Scipio Labienus in legionarios
impetum fecerunt. Equites Caesariani ui uniuersae subitaeque hostium
multitudinis pulsi parumper cesserunt. Quae res aliter aduersariis cecidit:
namque Caesar ex medio itinere copiis reductis equitibus suis auxilium tulit;
equites autem aduentu legionum animo addito conuersis equis in Numidas cupide
insequentes dispersosque impetum fecerunt atque eos conuulneratos usque in
castra regia reppulerunt multosque ex his interfecerunt. Quodni in noctem
proelium esset coniectum puluisque uento elatus omnium prospectu offecisset,
Iuba cum Labieno capti in potestatem Caesaris uenissent, equitatusque cum leui
armatura funditus ad internecionem deletus esset. Interim incredibiliter ex
legione IIII et VI Scipionis milites diffugere partim in castra Caesaris, partim
in quas quisque poterat regiones peruenire. Itemque equites Curioniani diffisi
Scipioni eiusque copiis complures se eodem conferebant.
[53] Dum haec circum Uzittam ab utrisque ducibus administrantur, legiones duae,
X et VIIII, ex Sicilia nauibus onerariis profectae, cum iam non longe a portu
Ruspinae abessent, conspicati naues Caesarianas quae in statione apud Thapsum
stabant, ueriti ne in aduersariorum ut insidiandi gratia ibi commorantium
classem inciderent imprudentes, uela in altum dederunt ac diu multumque iactati
tandem multis post diebus siti inopiaque confecti ad Caesarem perueniunt.
[54] Quibus legionibus eitis memor in Italia pristinae licentiae militaris ac
rapinarum certorum hominum paruulam modo causulam nactus, quod C- Auienus
tribunus militum X legionis nauem ex commeatu familia sua atque iumentis
occupauisset neque militem unum ab Sicilia sustulisset, postero die de suggestu
conuocatis omnium legionum tribunis centurionibusque 'Maxime uellem' inquit
'homines suae petulantiae nimiaeque libertatis aliquando finem fecissent meaeque
lenitatis modestiae patientiaeque rationem habuissent. Sed quoniam ipsi sibi
neque modum neque terminum constituunt, quo ceteri dissimiliter se gerant,
egomet ipse documentum more militari constituam. C- Auiene, quod in Italia
milites populi Romani contra rem publicam instigasti rapinasque per municipia
fecisti quodque mihi reique publicae inutilis fuisti et pro militibus tuam
familiam iumentaque in naues imposuisti tuaque opera militibus tempore
necessario res publica caret, ob eas res ignominiae causa ab exercitu meo te
remoueo hodieque ex Africa abesse et quantum pote proficisci iubeo. Itemque te
Aule Fontei, quod tribunus militum seditiosus malusque ciuis fuisti, te ab
exercitu dimitto. Tite Saliene M- Tiro C- Clusinas, cum ordines in meo exercitu
beneficio, non uirtute sitis consecuti ita uos gesseritis ut neque bello
fortes neque pace boni aut utiles fueritis et magis in seditione concitandisque
militibus aduersum uestrum imperatorem quam pudoris modestiaeque fueritis
studiosiores, indignos uos esse arbitror qui in meo exercitu ordines ducatis,
missosque facio et quantum pote abesse ex Africa iubeo.' Itaque traditos
centurionibus et singulis non amplius singulos additos seruos in nauem
imponendos separatim curauit.
[55] Gaetuli interim perfugae quos cum litteris mandatisque a Caesare missos
supra docuimus, ad suos ciues perueniunt. Quorum auctoritate facile adducti
Caesarisque nomine persuasi a rege Iuba desciscunt celeriterque cuncti arma
capiunt contraque regem facere non dubitant. Quibus rebus cognitis Iuba
distentus triplici bello necessitateque coactus de suis copiis quas contra
Caesarem adduxerat, sex cohortes in fines regni sui mittit quae essent praesidio
contra Gaetulos.
[56] Caesar brachiis perfectis promotisque usque eo ut telum ex oppido adigi non
posset, castra munit, ballistis scorpionibusque crebris ante frontem castrorum
contra oppidum collocatis defensores muri deterrere non intermittit eoque
quinque legiones ex superioribus castris deducit. Qua facultate oblata
inlustriores notissimique conspectum amicorum propinquorumque efflagitabant
atque inter se colloquebantur. Quae res quid utilitatis haberet, Caesarem non
fallebat. Namque Gaetuli ex equitatu regio nobiliores equitumque praefecti
quorum patres cum Mario ante meruerant eiusque beneficio agris finibusque donati
post Sullae uictoriam sub Hiempsalis regis erant dati potestatem, occasione
capta nocte iam luminibus accensis cum equis calonibusque suis circiter mille
perfugiunt in Caesaris castra quae erant in campo proxime locum Uzittae locata.
[57] Quod postquam Scipio quique cum eo erant cognouerunt, cum commoti ex tali
incommodo essent, fere per id tempus M- Aquinium cum C- Saserna colloquentem
uiderunt. Scipio mittit ad Aquinium, nihil adtinere eum cum aduersariis
colloqui. Cum nihilo minus eius sermonem nuntius ad Scipionem referret sed
restaret ut reliqua quae sibi uellet perageret, uiator praeterea ab Iuba ad eum
est missus qui diceret audiente Saserna 'uetat te rex colloqui'. Quo nuntio
perterritus discessit et dicto audiens fuit regi. Usu uenisse hoc ciui Romano et
ei qui ab populo Romano honores accepisset, incolumi patria fortunisque omnibus
Iubae barbaro potius oboedientem fuisse quam aut Scipionis obtemperasse nuntio
aut caesis eiusdem partis ciuibus incolumem reuerti malle! Atque etiam et
superbius Iubae factum non in M- Aquinium hominem nouum paruumque senatorem, sed
in Scipionem hominem illa familia dignitate honoribus praestantem. Namque cum
Scipio sagulo purpureo ante regis aduentum uti solitus esset, dicitur Iuba cum
eo egisse, non oportere illum eodem uti uestitu atque ipse uteretur. Itaque
factum est ut Scipio ad album sese uestitum transferret et Iubae homini
superbissimo ineptissimoque obtemperaret.
[58] Postero die uniuersas omnium copias de castris omnibus educunt et
supercilium quoddam excelsum nacti non longe a Caesaris castris aciem
constituunt atque ibi consistunt. Caesar item producit copias celeriterque eis
instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio
existimans ultro aduersarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent
praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se
accessuros. Equo circumuectus legionesque cohortatus signo dato accessum hostium
aucupabatur. Ipse enim a suis munitionibus longius non sine ratione non
procedebat, quod in oppido Uzittae quod Scipio tenebat, hostium erant cohortes
armatae; eidem autem oppido ad dextrum latus eius cornu erat oppositum,
uerebaturque ne si praetergressus esset, ex oppido eruptione facta ab latere eum
adorti conciderent. Praeterea haec quoque eum causa tardauit, quod erat locus
quidam perimpeditus ante aciem Scipionis quem suis impedimento ad ultro
occurrendum fore existimabat.
[59] Non arbitror esse praetermittendum quemadmodum exercitus utriusque fuerint
in aciem instructi. Scipio hoc modo aciem derexit: collocarat in fronte suas et
Iubae legiones, post eas autem Numidas in subsidiaria acie ita extenuatos et in
longitudinem derectos ut procul simplex esse acies media ab legionariis
militibus uideretur in cornibus autem duplex esse existimabatur. Elephantos
dextro sinistroque cornu collocauerat aequalibus inter eos interuallis
interiectis, post autem elephantos armaturas leues Numidasque auxiliares
substituerat. Equitatum frenatum uniuersum in suo dextro cornu disposuerat:
sinistrum enim cornu oppido Uzitta claudebatur, neque erat spatium equitatus
explicandi. Praeterea Numidas leuisque armaturae infinitam multitudinem ad
dextram partem suae aciei opposuerat fere interiecto non minus mille passum
spatio et ad collis radices magis adpulerat longiusque ab aduersariorum suisque
copiis promouebat, id hoc consilio ut cum acies duae inter se concurrissent,
initio certaminis paulo longius eius equitatus circumuectus ex improuiso
clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atque perturbatum iaculis
configeret. Haec fuit ratio Scipionis eo die proeliandi.
[60] Caesaris autem acies hoc modo fuit collocata: ut ab sinistro eius cornu
ordiar et ad dextrum perueniam, habuit legionem X et VIIII in sinistro cornu,
XXV XXVIII XIII XIV XXVIIII XXVI in media acie. Fere ipsum dextrum cornu
secundam autem aciem fere in earum legionum parte cohortium collocauerat,
praeterea ex tironum adiecerat paucas. Tertiam autem aciem in sinistrum suum
cornu contulerat et usque ad aciei suae mediam legionem porrexerat et ita
collocauerat uti sinistrum suum cornu esset triplex. Id eo consilio fecerat quod
suum dextrum latus munitionibus adiuuabatur, sinistrum autem equitatus hostium
multitudini uti resistere posset laborabat, eodemque suum omnem equitatum
contulerat, et quod ei parum confidebat, praesidio his equitibus legionem V
praemiserat leuemque armaturam inter equites interposuerat. Sagittarios uarie
passimque locis certis maximeque in cornibus collocauerat.
[61] Sic utrorumque excercitus instructi non plus passum CCC interiecto spatio,
quod forsitan ante id tempus acciderit numquam quin dimicaretur, a mane usque ad
horam X die perstiterunt. Itemque Caesar dum exercitum intra munitiones suas
reducere coepisset, subito uniuersus equitatus ulterior Numidarum Gaetulorumque
sine frenis ad dextram partem se mouere propiusque Caesaris castra quae erant in
colle se conferre coepit, frenatus autem Labieni eques in loco permanere
legionesque distinere: cum subito pars equitatus Caesaris cum leui armatura
contra Gaetulos iniussu ac temere longius progressi paludemque transgressi
multitudinem hostium pauci sustinere non potuerunt leuique armatura deserta ac
conuulneratique uno equite amisso, multis equis sauciis, leuis armaturae XXVII
occisis ad suos refugerunt. Quo secundo equestri proelio facto Scipio laetus in
castra nocte copias reduxit. Quod proprium gaudium bellantibus Fortuna tribuere
non decreuit. Namque postero die Caesar cum partem equitatus sui frumentandi
gratia Leptim misisset, in itinere praedatores equites Numidas Gaetulosque ex
improuiso adorti circiter centum partim occiderunt, partim uiuorum potiti sunt.
Caesar interim cotidie legiones in campum deducere atque opus facere uallumque
et fossam per medium campum ducere aduersariorumque excursionibus iter
officere non intermittit. Scipio item munitiones contra facere et ne iugo a
Caesare excluderetur adproperare, ita ut duces utrique et in operibus occupati
essent, et nihilo minus equestribus proeliis inter se cotidie dimicabant.
[62] Interim Varus classem quam antea Uticae hiemis gratia subduxerat, cognito
legionis VII et VIIII ex Sicilia aduentu celeriter deducit ibique Gaetulis
remigibus epibatisque complet insidiandique gratia ab Utica progressus
Hadrumetum cum lu nauibus peruenit. Cuius aduentus inscius Caesar Lucium Cispium
cum classe XXVII nauium ad Thapsum uersus in stationem praesidii gratia
commeatus sui mittit itemque Quintum Aquilam cum XIII nauibus longis Hadrumetum
eadem de causa praemittit. Cispius quo erat missus celeriter peruenit, Aquila
tempestate iactatus promunturium superare non potuit atque angulum quendam tutum
a tempestate nactus cum classe se longius a prospectu remouit. Reliqua classis
in salo ad Leptim egressis remigibus passimque in litore uagantibus, partim in
oppidum uictus sui mercandi gratia progressis uacua a defensoribus stabat.
Quibus rebus Varus ex perfugis cognitis occasionem nactus uigilia secunda
Hadrumeto ex cothone egressus primo mane Leptim cum uniuersa classe uectus naues
onerarias quae longius a portu in salo stabant uacuas a defensoribus incendit et
penteres duas nullo repugnante cepit.
[63] Caesar interim celeriter per nuntios in castris, cum opera circumiret,
certior factus, quae aberant a portu milia passuum ui, equo admisso omissis
omnibus rebus celeriter peruenit Leptim ibique hortatur omnes ut se naues
consequerentur; postea ipse paruolum nauigiolum conscendit, in cursu Aquilam
multitudine nauium perterritum atque trepidantem nactus hostium classem sequi
coepit. Interim Varus celeritate Caesaris audaciaque commotus cum uniuersa
classe conuersis nauibus Hadrumetum uersus fugere contendit. Quem Caesar in
milibus passuum IIII consecutus recuperata quinqueremi cum suis omnibus epibatis
atque etiam hostium custodibus CXXX in ea naue captis triremem hostium proximam
quae in repugnando erat commorata, onustam remigum epibatarumque cepit. Reliquae
naues hostium promunturium superarunt atque Hadrumetum in cothonem se uniuersae
contulerunt. Caesar eodem uento promunturium superare non potuit atque in salo
in ancoris ea nocte commoratus prima luce Hadrumetum accedit ibique nauibus
onerariis quae erant extra cothonem incensis omnibusque reliquis ab eis aut
subductis aut in cothonem compulsis paulisper commoratus, si forte uellent
classe dimicare, rursus se recepit in castra.
[64] In ea naue captus est P- Vestrius eques Romanus et P- Ligarius Afranianus
quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium
contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad Varum uenerat; quem ob
periurium perfidiamque Caesar iussit necari. P- Vestrio autem quod eius frater
Romae pecuniam imperatam numerauerat, et quod ipse suam causam probauerat
Caesari, se a Nasidi classe captum, cum ad necem duceretur, beneficio Vari esse
seruatum, postea sibi facultatem nullam datam transeundi, ignouit.
[65] Est in Africa consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere uillis
sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant, atque id propter bella
maxime hostiumque subitum aduentum praeparant. Qua de re Caesar per indicem
certior factus tertia uigilia legiones duas cum equitatu mittit a castris suis
milia passuum X atque inde magno numero frumenti onustos recipit in castra.
Quibus rebus cognitis Labienus progressus a suis castris milia passuum VII per
iugum et collem per quem Caesar pridie iter fecerat, ibi castra duarum legionum
facit atque ipse cotidie existimans Caesarem eadem saepe frumentandi gratia
commeaturum cum magno equitatu leuique armatura insidiaturus locis idoneis
considit.
[66] Caesar interim de insidiis Labieni ex perfugis certior factus paucos dies
ibi commoratus, dum hostes cotidiano instituto saepe idem faciendo in
neglegentiam adducerentur, subito mane imperat porta decumana legiones se VIII
ueteranas cum parte equitatus sequi atque equitibus praemissis neque opinantes
insidiatores subito in conuallibus latentes ex leui armatura concidit circiter
D, reliquos in fugam turpissimam coniecit. Interim Labienus cum uniuerso
equitatu fugientibus suis suppetias occurrit. Cuius uim multitudinis cum equites
pauci Caesariani iam sustinere non possent, Caesar instructas legiones hostium
copiis ostendit. Quo facto perterrito Labieno ac retardato suos equites recepit
incolumes. Postero die Iuba Numidas eos qui loco amisso fuga se receperant in
castra, in cruce omnes suffixit.
[67] Caesar interim quoniam inopia frumenti premebatur, copias omnes in castra
conducit atque praesidio Lepti Ruspinae Acyllae relicto, Cispio Aquilaeque
classe tradita, ut alter Hadrumetum, alter Thapsum mari obsiderent, ipse castris
incensis quarta noctis uigilia acie instructa impedimentis in sinistra parte
collocatis ex eo loco proficiscitur et peruenit ad oppidum Aggar, quod a
Gaetulis saepe antea oppugnatum summaque ui per ipsos oppidanos erat defensum.
Ibi in campo castris unis positis ipse frumentatum circum uillas cum parte
exercitus profectus magno inuento hordei olei uini fici numero, pauco tritici,
atque recreato exercitu redit in castra. Scipio interim cognito Caesaris
discessu cum uniuersis copiis per iugum Caesarem subsequi coepit atque ab eius
castris milia passuum VI longe trinis castris dispertitis copiis consedit.
[68] Oppidum erat Zeta quod aberat a Scipione milia passuum X, ad eius regionem
et partem castrorum collocatum, a Caesare autem diuersum ac remotum, quod erat
ab eo longe milia passuum XIIII. Huc Scipio legiones duas frumentandi gratia
misit. Quod postquam Caesar ex perfuga cognouit, castris ex campo in collem ac
tutiora loca collatis atque ibi praesidio relicto ipse quarta uigilia egressus
praeter hostium castra proficiscitur cum copiis et oppidum potitur. Legiones
Scipionis comperit longius in agris frumentari, et cum eo contendere conaretur,
animaduertit copias hostium his legionibus occurrere suppetias. Quae res eius
impetum retardauit. Itaque capto C- Mutio Regino equite Romano Scipionis
familiarissimo qui ei oppido praeerat, et P. Atrio equite Romano de conuentu
Uticensi, et camelis XXII regis abductis, praesidio ibi cum Oppio legato relicto
ipse se recipere coepit ad castra.
[69] Cum iam non longe a castris Scipionis abesset, quae eum necesse erat
praetergredi, Labienus Afraniusque cum omni equitatu leuique armatura ex
insidiis adorti agmini eius extremo se offerunt atque ex collibus proximis
exsistunt. Quod postquam Caesar animum aduertit, equitibus suis hostium ui
oppositis sarcinas legionarios in aceruum iubet comportare atque celeriter signa
hostibus inferre. Quod postquam coeptum est fieri, primo impetu legionum
equitatus et leuis armatura hostium nullo negotio loco pulsa et deiecta est de
colle. Cum iam Caesar existimasset hostes pulsos deterritosque finem lacessendi
facturos et iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex proximis
collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi in Caesaris legionarios
impetum faciunt Numidae leuisque armaturae mirabili uelocitate praediti, qui
inter equites pugnabant et una pariterque cum equitibus accurrere et refugere
consueuerant. Cum hoc saepius facerent et proficiscentes Iulianos insequerentur,
refugerent instantes, propius non accederent et singulari genere pugnae
uterentur eosque iaculis conuulnerare satis esse existimarent, Caesar intellexit
nihil aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo loco ponere, ubi omnino
aquae nihil esset, ut exercitus ieiunus, qui a quarta uigilia usque ad horam X
diei nihil gustasset, ac iumenta siti perirent.
[70] Cum iam ad solis occasum esset, et non totos C passus in horis IIII esset
progressus, equitatu suo propter equorum interitum extremo agmine remoto
legiones in uicem ad extremum agmen euocabat. Ita uim hostium placide leniterque
procedens per legionarium militem commodius sustinebat. Interim equitum
Numidarum copiae dextra sinistraque per colles praecurrere coronaeque in modum
cingere multitudine sua Caesaris copias, pars agmen extremum insequi. Caesaris
interim non amplius III aut IIII milites ueterani si se conuertissent et pila
uiribus contorta in Numidas infestos coniecissent, amplius duum milium numero ad
unum terga uertebant ac rursus ad aciem passim conuersis equis se colligebant
atque in spatio consequebantur et iacula in legionarios coiciebant. Ita Caesar
modo procedendo modo resistendo tardius itinere confecto noctis hora prima omnes
suos ad unum in castra incolumes sauciis X factis reduxit. Labienus circiter CCC
amissis, multis uulneratis ac defessis, instando omnibus ad suos se recepit.
Scipio interim legiones productas cum elephantis quos ante castra in acie
terroris gratia in conspectu Caesaris collocauerat, reducit in castra.
[71] Caesar contra eiusmodi hostium genera copias suas non ut imperator
exercitum ueteranum uictoremque maximis rebus gestis, sed ut lanista tirones
gladiatores condocefacere: quot pedes se reciperent ab hoste et quemadmodum
obuersi aduersariis et in quantulo spatio resisterent, modo procurrerent modo
recederent comminarenturque impetum, ac prope quo loco et quemadmodum tela
mitterent praecipere. Mirifice enim hostium leuis armatura anxium exercitum
nostrum atque sollicitum habebat, quia et equites deterrebat proelium inire
propter equorum interitum, quod eos iaculis interficiebat, et legionarium
militem defatigabat propter uelocitatem: grauis enim armaturae miles simulatque
ab eis insectatus constiterat in eosque impetum fecerat, illi ueloci cursu
periculum facile uitabant.
[72] Quibus ex rebus Caesar uehementer commouebatur, quod quotienscumque
proelium erat commissum, equitatu suo sine legionario milite hostium equitatui
leuique armaturae eorum nullo modo par esse poterat. Sollicitabatur autem his
rebus, quod nondum legiones hostium cognouerat, et quonam modo sustinere se
posset ab eorum equitatu leuique armatura, quae erant mirifica, si legiones
quoque accessissent. Accedebat etiam haec causa quod elephantorum magnitudo
multitudoque militum animos detinebat in terrore. Cui uni rei tamen inuenerat
remedium. Namque elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et miles
nosset speciemque et uirtutem bestiae cognosceret, et cui parti corporis eius
telum facile adigi posset, ornatusque ac loricatus cum esset elephans, quae pars
corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo tela conicerentur;
praeterea ut iumenta bestiarum odorem stridorem speciem consuetudine capta earum
non reformidarent. Quibus ex rebus largiter erat consecutus. Nam et milites
bestias manibus pertractabant earumque tarditatem cognoscebant, equitesque in
eos pila praepilata coiciebant, atque in consuetudinem equos patientia bestiarum
adduxerat.
[73] Ob has causas quas supra commemoraui solli citabatur Caesar tardiorque et
consideratior erat factus et ex pristina bellandi consuetudine celeritateque
excesserat. Neque mirum: copias enim habebat in Gallia bellare consuetas locis
campestribus et contra Gallos homines apertos minimeque insidiosos, qui per
uirtutem, non per dolum dimicare consuerunt; tum autem erat ei laborandum ut
consuefaceret milites hostium dolos insidias artificia cognoscere, et quid
sequi, quid uitare conueniret. Itaque quo haec celerius conciperent, dabat
operam ut legiones non in uno loco contineret, sed per causam frumentandi huc
atque illuc rapsaret, ideo quod hostium copias ab se suisque uestigium non
discessuras existimabat. Atque post diem tertium productis accuratius suis
copiis sicut instruxerat, propter hostium castra praetergressus aequo loco
inuitat ad dimicandum. Postquam eos abhorrere uidet, reducit sub uesperum
legiones in castra.
[74] Legati interim ex oppido Vaga quod finitimum fuit Zetae, cuius Caesarem
potitum esse demonstrauimus, ueniunt. Petunt obsecrant ut sibi praesidium
mittat: se res complures quae utiles bello sint administraturos. Per id tempus
deorum uoluntate studioque erga Caesarem transfuga suos ciues facit certiores
Iubam regem celeriter cum copiis suis, antequam Caesaris praesidium eo
perueniret, ad oppidum adcucurrisse atque aduenientem multitudine circumdata eo
potitum omnibusque eius oppidi incolis ad unum interfectis dedisse oppidum
diripiendum delendumque militibus.
[75] Caesar interim lustrato exercitu a- d- XII Kal- April- postero die
productis uniuersis copiis processus ab suis castris milia passuum V, a
Scipionis circiter duum milium interiecto spatio, in acie constitit. Postquam
satis diu aduersarios ab se ad dimicandum inuitatos supersedere pugnae
animaduertit, reducit copias posteroque die castra mouet atque iter ad oppidum
Sassuram, ubi Scipio Numidarum habuerat praesidium frumentumque comportauerat,
ire contendit. Quod ubi Labienus animaduertit, cum equitatu leuique armatura
agmen eius extremum carpere coepit atque ita lixarum mercatorumque qui plostris
merces portabant, sarcinis interceptis addito animo propius audaciusque accedit
ad legiones, quod existimabat milites sub onere ac sub sarcinis defatigatos
pugnare non posse. Quae res Caesarem non fefellerat: namque expeditos ex
singulis legionibus trecenos milites esse iusserat. Itaque eos in equitatum
Labieni immissos turmis suorum suppetias mittit. Tum Labienus conuersis equis
signorum conspectu perterritus turpissime fugere contendit. Multis eius occisis,
compluribus uulneratis milites legionarii ad sua se recipiunt signa atque iter
inceptum ire coeperunt. Labienus per iugum summum collis dextrorsus procul
subsequi non destitit.
[76] Postquam Caesar ad oppidum Sassuram uenit, inspectantibus aduersariis
interfecto praesidio Scipionis, cum suis auxilium ferre non auderent, fortiter
repugnante P. Cornelio euocato Scipionis qui ibi praeerat atque a multitudine
circumuento interfectoque oppido potitur atque ibi frumento exercitui dato
postero die ad oppidum Thysdram peruenit. In quo Considius per id tempus fuerat
cum grandi praesidio cohorteque sua gladiatorum. Caesar oppidi natura perspecta
aquae inopia ab oppugnatione eius deterritus protinus profectus circiter milia
passuum IIII ad aquam facit castra atque inde quarta uigilia egressus redit
rursus ad ea castra quae ad Aggar habuerat. Idem facit Scipio atque in antiqua
castra copias reducit.
[77] Thabenenses interim qui sub dicione et potestate Iubae esse consuessent in
extrema eius regni regione maritima locati, interfecto regio praesidio legatos
ad Caesarem mittunt, rem male gestam docent, petunt orantque ut suis fortunis
populus Romanus quod bene meriti essent, auxilium ferret. Caesar eorum consilio
probato Marcium Crispum tribus cum cohortibus et sagittariis tormentisque
compluribus praesidio Thabenam mittit. Eodem tempore ex legionibus omnibus
milites qui aut morbo impediti aut commeatu dato cum signis non potuerant ante
transire in Africam, ad milia IIII, equites CCCC, funditores sagittariique mille
uno commeatu Caesari occurrerunt. Itaque cum his copiis et omnibus legionibus
eductis, sicut erat instructus, VIII milibus passuum ab suis castris, ab
Scipionis uero II passuum longe constitit in campo.
[78] Erat oppidum infra castra Scipionis nomine Tegea, ubi praesidium equestre
circiter II milium numero habere consuerat. Eo equitatu dextra sinistra derecto
ab oppidi lateribus ipse legiones ex castris eductas atque in iugo inferiore
instructas non longius fere mille passus ab suis munitionibus progressus in acie
constituit. Postquam diutius in uno loco Scipio commorabatur et tempus diei in
otio consumebatur, Caesar equitum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui
ad oppidum in statione erant, facere impressionem leuemque armaturam sagittarios
funditoresque eodem submittit. Quod ubi coeptum est fieri et equis concitatis
Iuliani impetum fecissent, Pacideius suos equites exporrigere coepit in
longitudinem, ut haberent facultatem turmas Iulianas circumeundi, et nihilo
minus fortissime acerrimeque pugnare. Quod ubi Caesar animaduertit, CCC quos ex
legionibus habere expeditos consuerat, ex legione quae proxima ei proelio in
acie constiterat, iubet equitatui succurrere. Labienus interim suis equitibus
auxilia equestria submittere sauciisque ac defatigatis integros recentioribusque
uiribus equites subministrare. Postquam equites Iuliani CCCC uim hostium ad IIII
milia numero sustinere non poterant et ab leui armatura Numidarum uulnerabantur
minutatimque cedebant, Caesar alteram alam mittit qui satagentibus celeriter
occurrerent. Quo facto sui sublati uniuersi in hostes impressione facta in fugam
aduersarios dederunt; multis occisis, compluribus uulneratis insecuti per III
milia passuum usque ad collem hostibus adactis se ad suos recipiunt. Caesar in
horam X commoratus, sicut erat instructus, se ad sua castra recepit omnibus
incolumibus. In quo proelio Pacideius grauiter pilo per cassidem caput ictus
compluresque duces ac fortissimus quisque interfecti uulneratique sunt.
[79] Postquam nulla condicione cogere aduersarios poterat, ut in aequum locum
descenderent legionumque periculum facerent, neque ipse propius hostem castra
ponere propter aquae penuriam se posse animaduertebat, aduersarios non uirtute
eorum confidere, sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit, II Non- Apr-
tertia uigilia egressus, ab Aggar XVI milia nocte progressus, ad Thapsum ubi
Vergilius cum grandi praesidio praeerat, castra ponit oppidumque eo die
circummunire coepit locaque idonea opportunaque complura praesidiis occupare,
hostes ne intrare ad se ac loca interiora capere possent. Scipio interim
cognitis Caesaris consiliis ad necessitatem adductus dimicandi, ne per summum
dedecus fidissimos suis rebus Thapsitanos et Vergilium amitteret, confestim
Caesarem per superiora loca consecutus milia passuum VIII a Thapso binis castris
consedit.
[80] Erat stagnum salinarum inter quod et mare angustiae quaedam non amplius
mille et D passus intererant; quas Scipio intrare et Thapsitanis auxilium ferre
conabatur. Quod futurum Caesarem non fefellerat. Namque pridie in eo loco
castello munito ibique trino praesidio relicto ipse cum reliquis copiis
lunatis castris Thapsum operibus circummuniuit. Scipio interim exclusus ab
incepto itinere supra stagnum postero die et nocte confecta caelo albente non
longe a castris praesidioque quod supra commemoraui md passibus ad mare uersus
consedit et castra munire coepit. Quod postquam Caesari nuntiatum est, milite ab
opere deducto, castris praesidio Asprenate pro consule cum legionibus duabus
relicto ipse cum expedita copia in eum locum citatim contendit, classisque parte
ad Thapsum relicta reliquas naues iubet post hostium tergum quam maxime ad litus
adpelli signumque suum obseruare, quo signo dato subito clamore facto ex
improuiso hostibus auersis incuterent terrorem, ut perturbati ac perterriti
respicere post terga cogerentur.
[81] Quo postquam Caesar peruenit et animaduertit aciem pro uallo Scipionis
contra elephantis dextro sinistroque cornu collocatis, et nihilo minus partem
militum castra non ignauiter munire, ipse acie triplici collocata, legione X
secundaque dextro cornu, VIII et VIIII sinistro oppositis, quinque legiones in
quarta acie ad ipsa cornua quinis cohortibus contra bestias collocatis,
sagittariis funditoribus in utrisque cornibus dispositis, leuique armatura inter
equites interiecta, ipse pedibus circum milites concursans uirtutesque
ueteranorum proeliaque superiora commemorans blandeque appellans animos eorum
excitabat. Tirones autem qui numquam in acie dimicassent, hortabatur ut
ueteranorum uirtutem aemularentur eorumque famam locum nomen uictoria parta
cuperent possidere.
[82] Itaque in circumeundo exercitu animaduertit hostes circa uallum trepidare
atque ultro citroque pauidos concursare et modo se intra portas recipere, modo
inconstanter immoderateque prodire. Cum idem a pluribus animaduerti coeptum
esset, subito legati euocatique obsecrare Caesarem ne dubitaret signum dare:
uictoriam sibi propriam a dis immortalibus portendi. Dubitante Caesare atque
eorum studio cupiditatique resistente sibique eruptione pugnari non placere
clamitante, etiam atque etiam aciem sustentante, subito dextro cornu iniussu
Caesaris tubicen a militibus coactus canere coepit. Quo facto ab uniuersis
cohortibus signa in hostem coepere inferri, cum centuriones pectore aduerso
resisterent uique continerent milites ne iniussu imperatoris concurrerent, nec
quicquam proficerent.
[83] Quod postquam Caesar intellexit incitatis militum animis resisti nullo modo
posse, signo Felicitatis dato equo admisso in hostem inter principes ire
contendit. A dextro interim cornu funditores sagittariique concita tela in
elephantos frequenter iniciunt. Quo facto bestiae stridore fundarum, lapidum
plumbique itata perterritae sese conuertere et suos post se frequentes
stipatosque proterere et in portas ualli semifactas ruere contendunt. Item Mauri
equites qui in eodem cornu elephantis erant praesidio, deserti praecipites
fugiunt. Ita celeriter bestiis circumitis legiones uallo hostium sunt potitae,
et paucis acriter repugnantibus interfectisque reliqui concitati in castra, unde
pridie erant egressi, confugiunt.
[84] Non uidetur esse praetermittendum de uirtute militis ueterani V legionis.
Nam cum in sinistro cornu elephans uulnere ictus et dolore concitatus in lixam
inermem impetum fecisset eumque sub pede subditum dein genu innixus pondere suo
proboscide erecta uibrantique stridore maximo premeret atque enecaret, miles hic
non potuit pati quin se armatus bestiae offerret. Quem postquam elephans ad se
telo infesto uenire animaduertit, relicto cadauere militem proboscide circumdat
atque in sublime extollit. Armatus qui in eiusmodi periculo constanter agendum
sibi uideret, gladio proboscidem qua erat circumdatus, caedere quantum uiribus
poterat non destitit. Quo dolore adductus elephans milite abiecto maximo cum
stridore cursuque conuersus ad reliquas bestias se recepit.
[85] Interim Thapso qui erant praesidio, ex oppido eruptionem porta maritima
faciunt, et siue ut suis subsidio occurrerent, siue ut oppido deserto fuga
salutem sibi parerent, egrediuntur, atque ita per mare umbilici fine ingressi
terram petebant. Qui a seruitiis puerisque qui in castris erant, lapidibus
pilisque prohibiti terram attingere rursus se in oppidum receperunt. Interim
Scipionis copiis prostratis passimque toto campo fugientibus confestim Caesaris
legiones consequi spatiumque se non dare colligendi. Qui postquam ad ea castra
quae petebant perfugerunt, ut refecti castris rursus sese defenderent ducemque
aliquem requirerent quem respicerent, cuius auctoritate imperioque rem
gererent: - qui postquam animaduerterunt neminem ibi esse praesidio, protinus
armis abiectis in regia castra fugere contendunt. Quo postquam peruenerunt, ea
quoque ab Iulianis teneri uident. Desperata salute in quodam colle consistunt
atque armis demissis salutationem more militari faciunt. Quibus miseris ea res
paruo praesidio fuit. Namque milites ueterani ira et dolore incensi non modo ut
parcerent hosti non poterant adduci sed etiam ex suo exercitu inlustres urbanos
quos auctores appellabant, compluris aut uulnerarunt aut interfecerunt; in quo
numero fuit Tullius Rufus quaestorius qui pilo traiectus consulto a milite
interiit; item Pompeius Rufus brachium gladio percussus, nisi celeriter ad
Caesarem accucurrisset, interfectus esset. Quo facto complures equites Romani
senatoresque perterriti ex proelio se receperunt, ne a militibus qui ex tanta
uictoria licentiam sibi adsumpsissent immoderate peccandi impunitatis spe
propter maximas res gestas, ipsi quoque interficerentur. Itaque ii omnes
Scipionis milites cum fidem Caesaris implorarent, inspectante ipse Caesare et a
militibus deprecante uti eis parcerent, ad unum sunt interfecti.
[86] Caesar trinis castris potitus occisisque hostium X milibus fugatisque
compluribus se recepit L militibus amissis, paucis sauciis in castra, ac statim
ex itinere ante oppidum Thapsum constitit elephantosque LXIIII ornatos
armatosque cum turribus ornamentisque capit, captos ante oppidum instructos
constituit. Id hoc consilio, si posset Vergilius quique cum eo obsidebantur, rei
male gestae suorum indicio a pertinacia deduci. Deinde ipse Vergilium appellauit
inuitauitque ad deditionem suamque lenitatem et clementiam commemorauit. Quem
postquam animaduertit responsum sibi non dare, ab oppido discessit. Postero die
diuina re facta contione aduocata in conspectu oppidanorum milites collaudat
totumque exercitum ueteranum donauit, praemia fortissimo cuique ac bene merenti
pro suggestu tribuit, ac statim inde digressus Rebilo proconsule cum III ad
Thapsum legionibus et Cn- Domitio cum duabus Thysdrae ubi Considius praeerat ad
obsidendum relictis, M- Messala Uticam ante praemisso cum equitatu, ipse eodem
iter facere contendit.
[87] Equites interim Scipionis qui ex proelio fugerant, cum Uticam uersus iter
facerent, perueniunt ad oppidum Paradae. ubi cum ab incolis non reciperentur,
ideo quod fama de uictoria Caesaris praecucurrisset, ui oppido potiti in medio
foro lignis coaceruatis omnibusque rebus eorum congestis ignem subiciunt atque
eius oppidi incolas cuiusque generis aetatisque uiuos constrictosque in flammam
coiciunt atque ita acerbissimo adficiunt supplicio. Deinde protinus Uticam
perueniunt. Superiore tempore M- Cato, quod in Uticensibus propter beneficium
legis Iuliae parum suis partibus praesidii esse existimauerat, plebem inermem
oppido eiecerat et ante portam Belicam castris fossaque paruula dumtaxat
muniuerat ibique custodiis circumdatis habitare coegerat; senatum autem oppidi
custodia tenebat. Eorum castra ei equites adorti expugnare coeperunt, ideo quod
eos Caesaris partibus fauisse sciebant, ut eis interfectis eorum pernicie
dolorem suum ulciscerentur. Uticenses animo addito ex Caesaris uictoria
lapidibus fustibusque equites reppulerunt. Itaque posteaquam castra non
potuerant potiri, Uticam se in oppidum coniecerunt atque ibi multos Uticenses
interfecerunt domosque eorum expugnauerunt ac diripuerunt. Quibus cum Cato
persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent et caede
rapinisque desisterent, et quid sibi uellent sciret, sedandae eorum
importunitatis gratia singulis C diuisit. Idem Sulla Faustus fecit ac de sua
pecunia largitus est unaque cum his ab Utica proficiscitur atque in regnum ire
intendit.
[88] Complures interim ex fuga Uticam perueniunt. Quos omnes Cato conuocatos una
cum CCC, qui pecuniam Scipioni ad bellum faciendum contulerant, hortatus ut
seruitia manu mitterent oppidumque defenderent. Quorum cum partem adsentire,
partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere
intellexisset, amplius de ea re agere destitit nauesque his attribuit, ut in
quas quisque partes uellet proficisceretur. Ipse omnibus rebus diligentissime
constitutis, liberis suis L- Caesari qui tum ei pro quaestore fuerat
commendatis, et sine suspicione, uultu atque sermone quo superiore tempore usus
fuerat dum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se
traiecit. Qui cum anima nondum exspirata concidisset, et impetu facto in
cubiculum ex suspicione medicus familiaresque continere atque uolnus obligare
coepissent, ipse suis manibus uulnus crudelissime diuellit atque animo praesenti
se interemit. Quem Uticenses quamquam oderant partium gratia, tamen propter eius
singularem integritatem et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat quodque
Uticam mirificis operibus munierat turribusque auxerat, sepultura adficiunt. Quo
interfecto L- Caesar ut aliquid sibi ex ea re auxilii pararet conuocato populo
contione habita cohortatus omnes ut portae aperirentur: se in C- Caesaris
clementia magnam spem habere. Itaque portis patefactis Utica egressus Caesari
imperatori obuiam proficiscitur. Messala, ut erat imperatum, Uticam peruenit
omnibusque portis custodias ponit.
[89] Caesar interim ab Thapso progressus Ussetam peruenit, ubi Scipio magnum
frumenti numerum armorum telorum ceterarumque rerum cum paruo praesidio
habuerat. Id adueniens potitur, deinde Hadrumetum peruenit. Quo cum sine mora
introisset, armis frumento pecuniaque considerata Q. Ligario C- Considio filio
qui tum ibi fuerant uitam concessit. Deinde eodem die Hadrumeto egressus
Liuineio Regulo cum legione ibi relicto Uticam ire contendit. Cui in itinere fit
obuius L- Caesar subitoque se ad genua proiecit uitamque sibi neque amplius
quicquam deprecatur. Cui Caesar facile et pro natura sua et instituto concessit,
item Caecinae, C- Ateio, P. Atrio, L- Cellae patri et filio, M- Eppio, M-
Aquinio, Catonis filio Damasippique liberis ex sua consuetudine tribuit
circiterque luminibus accensis Uticam peruenit atque extra oppidum ea nocte
mansit.
[90] Postero die mane in oppidum introit contioneque aduocata Uticenses incolas
cohortatus gratias pro eorum erga se studio agit, ciues autem Romanos
negotiatores et eos qui inter CCC, pecunias contulerant Varo et Scipioni multis
uerbis accusat et de eorum sceleribus longiore habita oratione ad extremum ut
sine metu prodirent edicit: se eis dumtaxat uitam concessurum; bona quidem eorum
se uenditurum, ita tamen qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum
uenditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem
retinere posset. Quibus metu exsanguibus de uitaque ex suo promerito
desperantibus subito oblata salute libentes cupidique condicionem acceperunt
petieruntque a Caesare ut uniuersis CCC uno nomine pecuniam imperaret. Itaque
bis miliens sestertio his imposito, ut per triennium sex pensionibus populo
Romano soluerent, nullo eorum recusante ac se eo demum die natos praedicantes
laeti gratias agunt Caesari.
[91] Rex interim Iuba ut ex proelio fugerat, una cum Petreio interdiu in uillis
latitando tandem nocturnis itineribus confectis in regnum peruenit atque ad
oppidum Zamam, ubi ipse domicilium coniuges liberosque habebat, quo ex cuncto
regno omnem pecuniam carissimasque res comportauerat quodque inito bello
operibus maximis muniuerat, accedit. Quem antea oppidani rumore exoptato de
Caesaris uictoria audito ob has causas oppido prohibuerunt quod bello contra
populum Romanum suscepto in oppido Zamae lignis congestis maximam in medio foro
pyram construxerat, ut si forte bello foret superatus, omnibus rebus eo
coaceruatis, dein ciuibus cunctis interfectis eodemque proiectis igne subiecto
tum demum se ipse insuper interficeret atque una cum liberis coniugibus ciuibus
cunctaque gaza regia cremaretur. Postquam Iuba ante portas diu multumque primo
minis pro imperio egisset cum Zamensibus, dein cum se parum proficere
intellexisset, precibus orasset uti se ad suos deos penates admitterent, ubi eos
perstare in sententia animaduertit nec minis nec precibus suis moueri quo magis
se reciperent, tertio petit ab eis, ut sibi coniuges liberosque redderent ut
secum eos asportaret. Postquam sibi nihil omnino oppidanos responsum reddere
animaduertit, nulla re ab his impetrata ab Zama discedit atque ad uillam suam
cum M- Petreio paucisque equitibus confert se.
[92] Zamenses interim legatos de his rebus ad Caesarem Uticam mittunt, petuntque
ab eo uti antequam rex manum colligeret seseque oppugnaret, sibi auxilium
mitteret: se tamen paratos esse, sibi quoad uita suppeteret, oppidum seque ei
reseruare. Legatos collaudatos Caesar domum iubet antecedere ac suum aduentum
praenuntiare. Ipse postero die Utica egressus cum equitatu in regnum ire
contendit. Interim in itinere ex regiis copiis duces complures ad Caesarem
ueniunt orantque ut sibi ignoscat. Quibus supplicibus uenia data Zamam
perueniunt. Rumore interim perlato de eius lenitate clementiaque propemodum
omnes regni equites Zamam perueniunt ad Caesarem ab eoque sunt metu periculoque
liberati.
[93] Dum haec utrobique geruntur, Considius qui Thysdrae cum familia sua
gladiatoria manu Gaetulisque praeerat, cognita caede suorum Domitiique et
legionum aduentu perterritus desperata salute oppidum deserit seque clam cum
paucis barbaris pecunia onustus subducit atque in regnum fugere contendit. Quem
Gaetuli sui comites in itinere praedae cupidi concidunt seque in quascumque
potuere partes conferunt. C- Interim Vergilius postquam terra marique clausus se
nihil proficere intellexit suosque interfectos aut fugatos, M- Catonem Uticae
sibi ipsum manus attulisse, regem uagum ab suisque desertum ab omnibus
aspernari, Saburram eiusque copias ab Sittio esse deletas, Uticae Caesarem sine
mora receptum, de tanto exercitu reliquias esse nullas, ipse sibi suisque
liberis a C- Caninio proconsule qui eum obsidebat, fide accepta seque et sua
omnia et oppidum proconsuli tradit.
[94] Rex interim ab omnibus ciuitatibus exclusus desperata salute, cum iam
cenatus esset, cum Petreio, ut cum uirtute interfecti esse uiderentur, ferro
inter se depugnant, atque firmior imbecilliorem Iubam Petreius facile ferro
consumpsit. Deinde ipse sibi cum conaretur gladio traicere pectus nec posset,
precibus a seruo suo impetrauit ut se interficeret, idque obtinuit.
[95] P- Sittius interim pulso exercitu Saburrae praefecti Iubae ipsoque
interfecto cum iter cum paucis per Mauretaniam ad Caesarem faceret, forte
incidit in Faustum Afraniumque qui eam manum habebant qua Uticam diripuerant,
iterque in Hispaniam intendebant et erant numero circiter mille. Itaque
celeriter nocturno tempore insidiis dispositis eos prima luce adortus praeter
paucos equites qui ex primo agmine fugerant, reliquos aut interfecit aut in
deditionem accepit, Afranium et Faustum cum coniuge et liberis uiuos capit.
Paucis post diebus dissensione in exercitu orta Faustus et Afranius
interficiuntur; Pompeiae cum Fausti liberis Caesar incolumitatem suaque omnia
concessit.
[96] Scipio interim cum Damasippo et Torquato et Plaetorio Rustiano nauibus
longis diu multumque iactati cum Hispaniam peterent, ad Hipponem Regium
deferuntur, ubi classis P. Sitti ad id tempus erat. A qua pauciora ab
amplioribus circumuenta nauigia deprimuntur, ibique Scipio cum quos paulo ante
nominaui interiit.
[97] Caesar interim Zamae auctione regia facta bonisque eorum uenditis qui ciues
Romani contra populum Romanum arma tulerant, praemiisque Zamensibus qui de rege
excludendo consilium ceperant tributis, uectigalibusque regiis irrogatis ex
regnoque prouincia facta atque ibique Sallustio pro consule cum imperio relicto
ipse Zama egressus Uticam se recepit. Ibi bonis uenditis eorum qui sub Iuba
Petreioque ordines duxerant, Thapsitanis HS XX, conuentui eorum HS XXX, itemque
Hadrumetinis HS XXX, conuentui eorum HS L multae nomine imponit; ciuitates
bonaque eorum ab omni iniuria rapinisque defendit. Leptitanos quorum
superioribus annis bona Iuba diripuerat, et ad senatum questi per legatos atque
arbitris a senatu datis sua receperant, XXX centenis milibus pondo olei in annos
singulos multat, ideo quod initio per dissensionem principum societatem cum Iuba
inierant eumque armis militibus pecunia iuuerant. Thysdritanos propter
humilitatem ciuitatis certo numero frumenti multat.
[98] His rebus gestis Idibus Iun- Uticae classem conscendit et post diem tertium
Caralis in Sardiniam peruenit. Ibi Sulcitanos quod Nasidium eiusque classem
receperant copiisque iuuerant, HS C multat et pro decumis octauas pendere iubet
bonaque paucorum uendit et ante diem IIII Kal- Quint. nauis conscendit et a
Caralibus secundum terram prouectus duodetricensimo die, ideo quod tempestatibus
in portibus cohibebatur, ad urbem Romam uenit.
|