[0] DE BELLO ALEXANDRINO LIBER.
[1] Bello Alexandrino conflato Caesar Rhodo atque ex Syria Ciliciaque omnem
classem arcessit; Creta sagittarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho euocat;
tormenta undique conquiri et frumentum mitti, auxilia adduci iubet. Interim
munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse
firmae uidentur, testudinibus ac musculis +aptantur+; ex aedificiis autem per
foramina in proxima aedificia arietes immittuntur, quantumque aut ruinis
deicitur aut per uim recipitur loci, in tantum munitiones proferuntur. Nam
incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt
aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut
pauimentis. Caesar maxime studebat ut, quam angustissimam partem oppidi palus a
meridie interiecta efficiebat, hanc operibus uineisque agendis ab reliqua parte
urbis excluderet, illud spectans primum ut, cum in duas partis esset urbis
diuisa acies, uno consilio atque imperio administraretur, deinde ut laborantibus
succurri atque ex altera oppidi parte auxilium ferri posset, in primis uero ut
aqua pabuloque abundaret, quarum alterius rei copiam exiguam, alterius nullam
omnino facultatem habebat; quod utrumque large palus praebere poterat.
[2] Neque uero Alexandrinis in gerendis negotiis cunctatio ulla aut mora
inferebatur. Nam in omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet,
legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in
oppidum telorum atque tormentorum conuexerant et innumerabilem multitudinem
adduxerant. Nec minus in urbe maximae armorum erant institutae officinae. Seruos
praeterea puberes armauerant; quibus domini locupletiores uictum cotidianum
stipendiumque praebebant. Hac multitudine disposita munitiones semotarum partium
tuebantur; ueteranas cohortis uacuas in celeberrimis urbis locis habebant, ut
quacumque regione pugnaretur integris uiribus ad auxilium ferendum opponi
possent. Omnibus uiis atque angiportis triplicem uallum obduxerant - erat autem
quadrato exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat - quaeque
partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum
munierant. Praeterea alias ambulatorias totidem tabulatorum confixerant
subiectisque eas rotis funibus iumentisque obiectis derectis plateis in
quamcumque erat uisum partem mouebant.
[3] Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat. Ipsi
homines ingeniosi atque acutissimi quae a nobis fieri uiderant ea sollertia
efficiebant ut nostri illorum opera imitati uiderentur, et sua sponte multa
reperiebant unoque tempore et nostras munitiones infestabant et suas
defendebant. Atque haec principes in consiliis contionibusque agitabant: populum
Romanum paulatim in consuetudinem eius regni occupandi uenire. Paucis annis ante
A. Gabinium cum exercitu fuisse in Aegypto; Pompeium se ex fuga eodem recepisse;
Caesarem uenisse cum copiis, neque morte Pompei quicquam profectum quo minus
apud se Caesar commoraretur. Quem si non expulissent, futuram ex regno
prouinciam; idque agendum mature: namque eum interclusum tempestatibus propter
anni tempus recipere transmarina auxilia non posse.
[4] Interim dissensione orta inter Achillan, qui ueterano exercitui praeerat, et
Arsinoen, regis Ptolomaei minorem filiam, ut supra demonstratum est, cum uterque
utrique insidiaretur et summam imperi ipse obtinere uellet, praeoccupat Arsinoe
per Ganymeden eunuchum, nutricium suum, atque Achillan interficit. Hoc occiso
sine ullo socio et custode ipsa omne imperium obtinebat; exercitus Ganymedi
traditur. Is suscepto officio largitionem in militem auget; reliqua pari
diligentia administrat.
[5] Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentis, quibus
aqua in priuatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac
subsidit. Hac uti domini aedificiorum atque eorum familiae consuerunt: nam quae
flumine Nilo fertur adeo est limosa ac turbida ut multos uariosque morbos
efficiat; sed ea plebes ac multitudo contenta est necessario, quod fons urbe
tota nullus est. Hoc tamen flumen in ea parte erat urbis quae ab Alexandrinis
tenebatur. Quo facto est admonitus Ganymedes posse nostros aqua intercludi; qui
distributi munitionum tuendarum causa uicatim ex priuatis aedificiis specubus ac
puteis extracta aqua utebantur.
[6] Hoc probato consilio magnum ac difficile opus aggreditur. Intersaeptis enim
specubus atque omnibus urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae
magnam uim ex mari rotis ac machinationibus exprimere contendit: hanc locis
superioribus fundere in partem Caesaris non intermittebat. Quam ob causam
salsior paulo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis
magnamque hominibus admirationem praebebat, quam ob rem id accidisset; nec satis
sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis ac saporis aqua dicerent
uti atque ante consuessent, uulgoque inter se conferebant et degustando quantum
inter se differrent aquae cognoscebant. Paruo uero temporis spatio haec propior
bibi omnino non poterat, illa inferior corruptior iam salsiorque reperiebatur.
[7] Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum {casum}
periculi omnes deducti uiderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin nauis
conscendere iuberent, alii multo grauius extimescerent, quod neque celari
Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam paruo spatio distarent ab ipsis,
neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in nauis receptus daretur.
Erat autem magna multitudo oppidanorum in parte Caesaris, quam domiciliis
ipsorum non mouerat, quod ea se fidelem palam nostris esse simulabat et
desciuisse a suis uidebatur: at mihi si defendendi essent Alexandrini neque
fallaces esse neque temerarii, multa oratio frustra absumeretur; cum uero uno
tempore et natio eorum et natura cognoscatur, aptissimum esse hoc genus ad
proditionem dubitare nemo potest.
[8] Caesar suorum timorem consolatione et ratione minuebat. Nam puteis fossis
aquam dulcem reperiri posse adfirmabat: omnia enim litora naturaliter aquae
dulcis uenas habere. Quod si alia esset litoris Aegypti natura atque omnium
reliquorum, tamen, quoniam mare libere tenerent, neque hostes classem haberent,
prohiberi sese non posse quo minus cotidie nauibus aquam peterent uel a sinistra
parte a Paraetonio uel a dextra ab insula, quae diuersae nauigationes numquam
uno tempore aduersis uentis praecluderentur. Fugae uero nullum esse consilium
non solum eis qui primam dignitatem haberent, sed ne eis quidem qui nihil
praeterquam de uita cogitarent. Magno negotio impetus hostium aduersos ex
munitionibus sustinere; quibus relictis nec loco nec numero pares esse posse.
Magnam autem moram et difficultatem ascensum in nauis habere, praesertim ex
scaphis; summam esse contra in Alexandrinis uelocitatem locorumque et
aedificiorum notitiam. Hos praecipue in uictoria insolentis praecursuros et loca
excelsiora atque aedificia occupaturos: ita fuga nauibusque nostros
prohibituros. Proinde eius consili obliuiscerentur atque omni ratione esse
uincendum cogitarent.
[9] Hac oratione apud suos habita atque omnium mentibus excitatis dat
centurionibus negotium ut reliquis operibus intermissis ad fodiendos puteos
animum conferant neue quam partem nocturni temporis intermittant. Quo suscepto
negotio atque omnium animis ad laborem incitatis magna una nocte uis aquae
dulcis inuenta est. Ita operosis Alexandrinorum machinationibus maximisque
conatibus non longi temporis labore occursum est. Eo biduo legio XXXVII ex
dediticiis Pompeianis militibus cum frumento, armis, telis, tormentis imposita
in nauis a Domitio Caluino ad litora Africae paulo supra Alexandream delata est.
Hae naues Euro, qui multos dies continenter flabat, portum capere prohibebantur;
sed loca sunt egregia omni illa regione ad tenendas ancoras. Hi cum diu
retinerentur atque aquae inopia premerentur, nauigio actuario Caesarem faciunt
certiorem.
[10] Caesar, ut per se consilium caperet quid faciendum uideretur, nauem
conscendit atque omnem classem se sequi iussit nullis nostris militibus
impositis, quod, cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat. Cumque
ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges
in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a nauibus praedatum
processissent, ab equitibus hostium sunt excepti. Ex his cognouerunt Caesarem
ipsum in classe uenisse nec ullos milites in nauibus habere. Qua re comperta
magnam sibi facultatem fortunam obtulisse bene gerendae rei crediderunt. Itaque
nauis omnis quas paratas habuerant ad nauigandum propugnatoribus instruxerunt
Caesarique redeunti cum classe occurrerunt. Qui duabus de causis eo die dimicare
nolebat, quod et nullos milites in nauibus habebat et post horam X diei res
agebatur, nox autem allatura uidebatur maiorem fiduciam illis, qui locorum
notitia confidebant; sibi etiam hortandi suos auxilium defuturum, quod nulla
satis idonea esset hortatio quae neque uirtutem posset notare neque inertiam.
Quibus de causis nauis quas potuit Caesar ad terram detrahit, quem in locum
illos successuros non existimabat.
[11] Erat una nauis Rhodia in dextro Caesaris cornu longe ab reliquis collocata.
Hanc conspicati hostes non tenuerunt sese, magnoque impetu IIII ad eam
constratae naues et complures apertae contenderunt. Cui coactus est Caesar ferre
subsidium, ne turpem in conspectu hostium contumeliam acciperet, quamquam, si
quid grauius illis accidisset, merito casurum iudicabat. Proelium commissum est
magna contentione Rhodiorum; qui cum in omnibus dimicationibus et scientia et
uirtute praestitissent, tum maxime illo tempore totum onus sustinere non
recusabant, ne quod suorum culpa detrimentum acceptum uideretur. Ita proelium
secundissimum est factum. Capta est una hostium quadriremis, depressa est
altera, duae omnibus epihatis nudatae; magna praeterea multitudo in reliquis
nauibus propugnatorum est interfecta. Quod nisi nox proelium diremisset, tota
classe hostium Caesar potitus esset. Hac calamitate perterritis hostibus aduerso
uento leniter flante nauis onerarias Caesar remulco uictricibus suis nauibus
Alexandream deducit.
[12] Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini, cum iam non uirtute
propugnatorum, sed scientia classiariorum se uictos uiderent, +quibus et
superioribus locis subleuabantur, ut ex aedificiis defendi possent+ et materiam
cunctam obicerent, quod nostrae classis oppugnationem etiam ad terram
uerebantur. Idem, postea quam Ganymedes in concilio confirmauit sese et eas quae
essent amissae restituturum et numerum adaucturum, magna spe et fiducia ueteres
reficere nauis accuratiusque huic rei studere atque inseruire instituerunt. Ac
tametsi amplius CX nauibus longis in portu naualibusque amiserant, non tamen
reparandae classis cogitationem deposuerunt. Videbant enim non auxilia Caesari,
non commeatus supportari posse, si classe ipsi ualerent; praeterea nautici
homines urbis et regionis maritimae cotidianoque usu a pueris exercitati ad
naturale ac domesticum bonum refugere cupiebant et quantum paruulis nauigiis
profecissent sentiebant; itaque omni studio ad parandam classem incubuerunt.
[13] Erant omnibus ostiis Nili custodiae exigendi portorii causa dispositae;
naues ueteres erant in occultis regiae naualibus, quibus multis annis ad
nauigandum non erant usi: has reficiebant, illas Alexandream reuocabant. Deerant
remi: porticus, gymnasia, publica aedificia detegebant, asseres remorum usum
obtinebant; aliud naturalis sollertia, aliud urbis copia sumministrabat.
Postremo non longam nauigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati
seruiebant et in ipso portu confligendum uidebant. Itaque paucis diebus contra
omnium opinionem quadriremis XXII, quinqueremis V confecerunt; ad has minores
apertasque compluris adiecerunt et in portu periclitati remigio quid quaeque
earum efficere posset idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus
rebus parauerunt. Caesar Rhodias nauis VIIII habebat - nam decem missis una in
cursu litore Aegyptio defecerat - , Ponticas VIII, +Lycias+ V, ex Asia XII. Ex
his erant quinqueremes et quadriremes decem, reliquae infra hanc magnitudinem et
pleraeque apertae. T-amen uirtute militum confisus cognitis hostium copiis se ad
dimicandum parabat.
[14] Postquam eo uentum est ut sibi uterque eorum confideret, Caesar Pharon
classe circumuehitur aduersasque nauis hostibus constituit: in dextro cornu
Rhodias collocat, in sinistro Ponticas. Inter has spatium CCCC passuum
relinquit, quod satis esse ad explicandas nauis uidebatur. Post hunc ordinem
reliquas nauis subsidio distribuit; quae quamque earum sequatur et cui subueniat
constituit atque imperat. Non dubitanter Alexandrini classem producunt atque
instruunt: in fronte collocant XXII, reliquas subsidiarias in secundo ordine
constituunt. Magnum praeterea numerum minorum nauigiorum et scapharum producunt
cum malleolis ignibusque, si quid ipsa multitudo et clamor et flamma nostris
terroris adferre possent. Erant inter duas classis uada transitu angusto, quae
pertinent ad regionem Africae - sic enim praedicant, partem esse Alexandreae
dimidiam Africae - satisque diu inter ipsos est exspectatum ab utris transeundi
fieret initium, propterea quod ei qui intrassent et ad explicandam classem et ad
receptum, si durior accidisset casus, impeditiores fore uidebantur.
[15] Rhodiis nauibus praeerat Euphranor, animi magnitudine ac uirtute magis cum
nostris hominibus quam cum Graecis comparandus. Hic ob notissimam scientiam
atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret.
Qui ubi +Caesaris+ animum aduertit, 'Videris, mihi,' inquit, 'Caesar, uereri, si
haec uada primis nauibus intraris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam
classem potueris explicare. Nobis rem committe: nos proelium sustinebimus - neque
tuum iudicium fallemus - dum reliqui subsequantur. Hos quidem diutius in nostro
conspectu gloriari magno nobis et dedecori et dolori est.' Caesar illum
adhortatus atque omnibus laudibus prosecutus dat signum pugnae. Progressas ultra
uadum IIII Rhodias nauis circumsistunt Alexandrini atque in eas impetum faciunt.
Sustinent illi atque arte sollertiaque se explicant; ac tantum doctrina potuit
ut in dispari numero nulla transuersa hosti obiceretur, nullius remi
detergerentur, sed semper uenientibus aduersae occurrerent. Interim sunt
reliquae subsecutae. T-um necessario discessum ab arte est propter angustias
loci, atque omne certamen in uirtute constitit. Neque uero Alexandreae fuit
quisquam aut nostrorum aut oppidanorum, qui aut in opere aut in pugna occupatum
animum haberent, quin altissima tecta peteret atque ex omni prospectu locum
spectaculo caperet precibusque et uotis uictoriam suis ab dis immortalibus
eceret.
[16] Minime autem par erat proeli certamen. Nostris enim pulsis neque terra
neque mari effugium dabatur uictis, omniaque uictoribus erant futura in incerto;
{cum} illi, si superassent nauibus, omnia tenerent, si inferiores fuissent,
reliquam tamen fortunam periclitarentur. Simul illud graue ac miserum uidebatur,
perpaucos de summa rerum ac de salute omnium decertare; quorum si qui aut animo
aut uirtute cessisset, reliquis etiam esset cauendum, quibus pro se pugnandi
facultas non fuisset. Haec superioribus diebus saepenumero Caesar suis euerat,
ut hoc maiore animo contenderent, quod omnium salutem sibi commendatam uiderent.
Eadem suum quisque contubernalem, amicum, notum prosequens erat obtestatus, ne
suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam
proficisceretur. Itaque hoc animo est decertatum, ut neque maritimis nauticisque
sollertia atque ars praesidium ferret, neque numero nauium praestantibus
multitudo prodesset, neque electi ad uirtutem e tanta multitudine uiri uirtuti
nostrorum possent adaequare. Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum
defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus.
Reliquae propinquam fugam ad oppidum capiunt; quas protexerunt ex molibus atque
aedificiis imminentibus et nostros adire propius prohibuerunt.
[17] Hoc ne sibi saepius accidere posset, omni ratione Caesar contendendum
existimauit ut insulam molemque ad insulam pertinentem in suam redigeret
potestatem. Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et
urbem uno tempore temptari posse confidebat. Quo capto consilio cohortis X et
leuis armaturae electos, quosque idoneos ex equitibus Gallis arbitrabatur, in
nauigia minora scaphasque imponit; {in} alteram insulae partem distinendae manus
causa constratis nauibus aggreditur, praemiis magnis propositis qui primus
insulam cepisset. Ac primo impetum nostrorum pariter sustinuerunt: uno enim
tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo
propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis
nauibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur. Sed
ubi primurn locis cognitis uadisque pertemptatis pauci nostri in litore
constiterunt atque hos sunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore
aequo institerant impetum fecerunt, omnes Pharitae terga uerterunt. His pulsis
custodia portus relicta nauis ad litora et uicum applicarunt seque ex nauibus ad
tuenda aedificia eiecerunt.
[18] Neque uero diutius ea munitione se continere potuerunt, etsi erat non
dissimile atque Alexandreae genus aedificiorum, ut minora maloribus conferantur,
turresque editae et coniunctae muri locum obtinebant, neque nostri aut scalis
aut cratibus aut reliquis rebus parati uenerant ad oppugnandum. Sed terror
hominibus mentem consiliumque eripit et membra debilitat; ut tum accidit. Qui se
in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et
caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque
per molem in mare praecipitauerunt et DCCC passuum interuallum ad oppidum
enatauerunt. Multi tamen ex his capti interfectique sunt; sed numerus captiuorum
omnino fuit sex milium.
[19] Caesar praeda militibus concessa aedificia diripi iussit castellumque ad
pontem, qui propior erat Pharo, communiuit atque ibi praesidium posuit. Hunc
fuga Pharitae reliquerant; artiorem illum propioremque oppido Alexandrini
tuebantur. Sed eum postero die simili ratione aggreditur, quod his obtentis
duobus omnem nauigiorum excursum et repentina latrocinia sublatum iri uidebatur.
Iamque eos qui praesidio eum locum tenebant tormentis ex nauibus sagittisque
depulerat atque in oppidum redegerat et cohortium trium instar in terram
euerat - non enim pluris consistere angustiae loci patiebantur - ; reliquae
copiae in nauibus stationem obtinebant. Quo facto imperat pontem aduersus hostem
praeuallari et, qua exitus nauibus erat fornice exstructo, quo pons
sustinebatur, lapidibus oppleri atque obstrui. Quorum altero opere effecto, ut
nulla omnino scapha egredi posset, altero instituto omnes Alexandrinorum copiae
ex oppido se eiecerunt et contra munitiones pontis latiore loco constiterunt,
eodemque tempore quae consueuerant nauigia per pontis ad incendia onerariarum
emittere ad molem constituerunt. Pugnabatur a nobis ex ponte, ex mole; ab illis
ex area, quae erat aduersus pontem, et ex nauibus contra molem.
[20] In his rebus occupato Caesare militesque hortante remigum magnus numerus et
classiariorum ex longis nauibus nostris in molem se eiecit. Pars eorum studio
spectandi ferebatur, pars etiam cupiditate pugnandi. Hi primum nauigia hostium
lapidibus ac fundis a mole repellebant ac multum proficere multitudine telorum
uidebantur. Sed postquam ultra eum locum ab latere eorum aperto ausi sunt egredi
ex nauibus Alexandrini pauci, ut sine signis certisque ordinibus, sine ratione
prodierant, sic temere in nauis refugere coeperunt. Quorum fuga incitati
Alexandrini plures ex nauibus egrediebantur nostrosque acrius perturbatos
insequebantur. Simul qui in nauibus longis remanserant scalas rapere nauisque a
terra repellere properabant, ne hostes nauibus potirentur. Quibus omnibus rebus
perturbati milites nostri cohortium trium quae in ponte ac prima mole
constiterant, cum post se clamorem exaudirent, fugam suorum uiderent, magnam uim
telorum aduersi sustinerent, ueriti ne ab tergo circumuenirentur et discessu
nauium omnino reditu intercluderentur munitionem in ponte institutam reliquerunt
et magno cursu incitati ad nauis contenderunt. Quorum pars proximas nacta nauis
multitudine hominum atque onere depressa est, pars resistens et dubitans quid
esset capiendum consili ab Alexandrinis interfecta est; non nulli feliciore
exitu expeditas ad ancoram nauis consecuti incolumes discesserunt, pauci
alleuatis scutis et animo ad conandum nisi ad proxima nauigia adnatarunt.
[21] Caesar quoad potuit cohortando suos ad pontem ac munitiones continere,
eodem in periculo uersatus est; postquam uniuersos cedere animaduertit, in suum
nauigium se recepit. Quo multitudo hominum insecuta cum irrumperet neque
administrandi neque repellendi a terra facultas daretur, fore quod accidit
suspicatus sese ex nauigio eiecit atque ad eas quae longius constiterant nauis
adnatauit. Hinc suis laborantibus subsidio scaphas mittens non nullos
conseruauit. Nauigium quidem eius multitudine depressum militum una cum
hominibus interiit. Hoc proelio desiderati sunt ex numero legionariorum militum
circiter CCCC et Paulo {ultra} eum numerum classiarii et remiges. Alexandrini eo
loco castellum magnis munitionibus multisque tormentis confirmarunt atque
egestis ex mari lapidibus libere sunt usi postea ad mittenda nauigia.
[22] Hoc detrimento milites nostri tantum afuerunt ut perturbarentur, ut incensi
atque incitati magnas accessiones fecerint in operibus hostiurn expugnandis. In
proelils cotidianis, quandocumque fors obtulerat, procurrentibus et erumpentibus
Alexandrinis, +manum comprehendi multum operibus+ et ardentibus studiis militum;
nec diuulgata Caesaris hortatio subsequi legionurn aut laborem aut pugnandi
poterat cupiditatem, ut magis deterrendi et continendi a periculosissimis essent
dimicationibus quam incitandi ad pugnandum.
[23] Alexandrini cum Romanos et secundis rebus confirmari et aduersis incitari
uiderent neque ullum belli tertium casum nossent quo possent esse firmiores, ut
coniectura consequi possumus, aut admoniti a regis amicis qui in Caesaris erant
praesidiis, aut suo priore consilio per occultos nuntios regi probato legatos ad
Caesarem miserunt, ut dimitteret regem transireque ad suos pateretur: paratam
enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno,
dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset; quo si
auctore in Caesaris fidem amicitiamque uenturi essent, nullius periculi timorem
multitudini fore impedimento quo minus se dederent.
[24] Caesar etsi fallacem gentem semperque alia cogitantem, alia simulantem bene
cognitam habebat, tamen petentibus dare ueniam utile esse statuit, quod, si quo
pacto sentirent ea quae postularent, mansurum in fide dimissum regem credebat,
sin, id quod magis illorum naturae conueniebat, ducem ad bellum gerendum regem
habere uellent, splendidius atque honestius se contra regem quam contra
conuenarum ac fugitiuorum manum bellum esse gesturum. Itaque regem cohortatus ut
consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus
incendiis et ruinis esset deformata, ciuis suos primum ad sanitatem reuocaret,
deinde conseruaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei
crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere
coepit adulta iam aetate puerum. At regius animus disciplinis fallacissimis
eruditus, ne a gentis suae moribus degeneraret, flens orare contra Caesarem
coepit ne se dimitteret: non enim sibi regnum ipsum conspectu Caesaris esse
iucundius. Compressis pueri lacrimis Caesar ipse commotus celeriter, si illa
sentiret, fore eum secum adfirmans ad suos dimisit. Ille, ut ex carceribus in
liberum cursum emissus, adeo contra Caesarem acriter bellum gerere coepit ut
lacrimas quas in colloquio proiecerat gaudio uideretur profudisse. Accidisse hoc
complures Caesaris legati, amici, centuriones militesque laetabantur, quod nimia
bonitas eius fallaciis pueri elusa esset. Quasi uero id Caesar bonitate tantum
adductus ac non prudentissimo consilio fecisset.
[25] Cum duce assumpto Alexandrini nihilo se firmiores factos aut languidiores
Romanos animaduerterent eludentibusque militibus regis aetatem atque
infirmitatem magnum dolorem acciperent neque se quicquam proficere uiderent,
rumoresque exsisterent magna Caesari praesidia terrestri itinere {ex} Syria
Ciliciaque adduci, quod nondum auditum Caerari erat, commeatum, qui mari nostris
supportabatur, intercipere statuerunt. Itaque expeditis nauigiis locis idoneis
ad Canopum in statione dispositis nauibus insidiabantur nostris commeatuque.
Quod ubi Caesari nuntiatum est, uniuersam classem iubet expediri atque instrui.
Praeficit huic T-iberium Neronem. Proficiscuntur in ea classe Rhodiae naues atque
in his Euphranor, sine quo nulla umquam dimicatio maritima, nulla etiam parum
feliciter confecta erat. At fortuna, quae plerumque eos quos plurimis beneficiis
ornauit ad duriorem casum reseruat, superiorum temporum dissimilis Euphranorem
prosequebatur. Nam cum ad Canopum uentum esset instructaque utrimque classis
conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et
quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum
celeriter insequentibus reliquis circumuentus est ab Alexandrinis. Cui subsidium
nemo tulit, siue quod in ipso satis praesidi pro uirtute ac felicitate eius
putarent esse, siue quod ipsi sibi timebant. Ita, qui unus ex omnibus eo proelio
bene rem gessit, solus cum sua quadriremi uictrice perit.
[26] Sub idem tempus Mithridates Pergamenus, magnae nobilitatis domi
scientiaeque in bello et uirtutis, fidei dignitatisque in amicitia Caesaris,
missus in Syriam Ciliciamque initio belli Alexandrini ad auxilia arcessenda, cum
magnis copiis, quas celeriter et propensissima ciuitatium uoluntate et sua
diligentia confecerat, itinere pedestri, quo coniungitur Aegyptus Syriae,
Pelusium adducit: idque oppidum firmo praesidio occupatum Achillae propter
opportunitatem loci - namque tota Aegyptus maritimo accessu Pharo, pedestri
Pelusio uelut claustris munita existimatur - , repente magnis circumdatum copiis
multiplici praesidio pertinaciter propugnantibus et copiarum magnitudine, quas
integras uulneratis defessisque subiciebat, et perseuerantia constantiaque
oppugnandi quo die est aggressus in suam redegit potestatem praesidiumque ibi
suum collocauit. Inde re bene gesta Alexandream ad Caesarem contendit omnisque
eas regiones per quas iter faciebat auctoritate ea quae plerumque adest uictori
pacarat atque in amicitiam Caesaris redegerat.
[27] Locus est fere regionum illarum nobilissimus non ita longe ab Alexandrea,
qui nominatur Delta; quod nomen a similitudine litterae cepit: nam pars quaedam
fluminis Nili deriuata {inter se} duobus itineribus paulatim medium inter se
spatium relinquens diuersissimo ad litus interuallo mari coniungitur. Cui loco
cum appropinquare Mithridaten rex cognouisset et transeundum ei flumen sciret,
magnas aduersus eum copias misit, quibus uel superari delerique Mithridaten uel
sine dubio retineri posse credebat. Quem ad modum autem optabat eum uinci, sic
satis habebat interclusum a Caesare a se retineri. Quae primae copiae flumen a
Delta transire et Mithridati occurrere potuerunt, proelium commiserunt
festinantes praeripere subsequentibus uictoriae societatem. Quorum impetum
Mithridates magna cum prudentia {constantiaque uirtutum et Alexandrinorum
imprudentia} consuetudine nostra castris uallatis sustinuit; cum uero incaute
atque insolenter succedere eos munitionibus uideret, eruptione undique facta
magnum numerum eorum interfecit. Quod risi locorum notitia reliqui se texissent
partimque in nauis quibus flumen transierant recepissent, funditus deleti
essent. Qui ut paulum ab illo timore se recrearunt, adiuncti eis qui
subsequebantur rursus oppugnare Mithridaten coeperunt.
[28] Mittitur a Mithridate nuntius Caesari qui rem gestam perferret. Cognoscit
ex suis eadem haec accidisse rex. Ita paene sub idem tempus et rex ad
opprimendum Mithridaten proficiscitur et Caesar ad recipiendum. Celeriore
fluminis Nili nauigatione rex est usus, in quo magnam et paratam classem
habebat. Caesar eodem itinere uti noluit, ne nauibus in flumine dimicaret, sed
circuiuectus est eo mari, quod Africae partis esse dicitur, sicuti supra
demonstrauimus; prius tamen regis copiis occurrit, quam is Mithridaten aggredi
posset, eumque ad se uictorem incolumi exercitu recepit. Consederat cum copiis
rex loco natura munito, quod erat ipse excelsior planitie ex omnibus partibus
subiecta; tribus autem ex lateribus uariis genere munitionibus tegebatur: unum
latus erat adiectum flumini Nilo, alterum editissimo loco ductum, ut partem
castrorum obtineret, tertium palude cingebatur.
[29] Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimis
ripis, quod in Nilum influebat, aberat autem ab regis castris milia passuum
circiter VII. Rex cum hoc itinere uenire Caesarem comperisset, equitatum omnem
expeditosque delectos pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem
prohiberent et eminus ex ripis proelium impar inirent: nullum enim processum
uirtus habebat aut periculum ignauia subibat. Quae res incendit dolore milites
equitesque nostros, quod tam diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur.
Itaque eodem tempore equites Germani dispersi uada fluminis quaerentes partim
demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis,
quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis {eis} repentinoque
aggere iniecto flumen transierunt. Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in
fuga spem salutis collocarent; sed id frustra: namque ex ea fuga pauci ad regem
refugerunt paene omni reliqua multitudine interfecta.
[30] Caesar re praeclarissime gesta, cum subitum aduentum suum iudicaret magnum
terrorem Alexandrinis iniecturum, protinus uictor ad castra regis pertendit.
Haec cum et opere magno uallata et loci natura munita animaduerteret
confertamque armatorum multitudinem collocatam in uallo uideret, lassos itinere
ac proeliando milites ad oppugnanda castra succedere noluit. Itaque non magno
interuallo relicto ab hoste castra posuit. Postero die castellum, quod rex in
proximo uico non longe a suis castris munierat bracchiisque cum opere castrorum
coniunxerat uici obtinendi causa, Caesar aggressus omnibus copiis expugnat, non
quo id minore numero militum consequi difficile factu putaret, sed ut ab ea
uictoria perterritis Alexandrinis protinus castra regis oppugnaret. Itaque eo
cursu, quo refugientis Alexandrinos ex castello in castra sunt milites insecuti,
munitionibus successerunt acerrimeque eminus proeliari coeperunt. Duabus ex
partibus aditus oppugnationis nostris dabatur: una, quam liberum accessum habere
demonstraui, altera, quae mediocre interuallum inter castra et flumen Nilum
habebat. Maxima et electissima multitudo Alexandrinorum defendebat eam partem,
quae facillimum aditum habebat; plurimum proficiebant in repellendis
uulnerandisque nostris, qui regione fluminis Nili propugnabant: diuersis enim
telis nostri figebantur, aduersi ex uallo castrorum, auersi ex flumine, in quo
multae naues instructae funditoribus et sagittariis nostros impugnabant.
[31] Caesar cum uideret milites acrius proeliari non posse nec tamen multum
profici propter locorum difficultatem, cumque animum aduerteret excelsissimum
locum castrorum relictum esse ab Alexandrinis, quod et per se munitus esset et
studio partim pugnandi partim spectandi decucurrissent in eum locum in quo
pugnabatur, cohortis illo circumire castra et summum locum aggredi iussit eisque
Carfulenum praefecit, et animi magnitudine et rei militaris scientia uirum
praestantem. Quo ut uentum est, paucis defendentibus munitionem, nostris contra
militibus acerrime pugnantibus, diuerso clamore et proelio perterriti
Alexandrini trepidantes in omnis partis castrorum discurrere coeperunt. Quorum
perturbatione nostrorum animi adeo sunt incitati ut paene eodem tempore ex
omnibus partibus, primi tamen editissimum castrorum locum caperent; ex quo
decurrentes magnam multitudinem hostium in castris interfecerunt. Quod periculum
plerique Alexandrini fugientes aceruatim se de uallo praecipitarunt in eam
partem quae flumini erat adiuncta. Horum primis in ipsa fossa munitionis magna
ruina oppressis ceteri faciliorem fugam habuerunt. Constat fugisse ex castris
regem ipsum receptumque in nauem multitudine eorum qui ad proximas nauis
adnatabant demerso nauigio perisse.
[32] Re felicissime celerrimeque gesta Caesar magnae uictoriae fiducia proximo
terrestri itinere Alexandream cum equitibus contendit atque ea parte oppidi
uictor introiit quae praesidio hostium tenebatur. Neque eum consilium suum
fefellit quin hostes eo proelio audito nihil iam de bello essent cogitaturi.
Dignum adueniens fructum uirtutis et animi magnitudinis tulit: omnis enim
multitudo oppidanorum armis proiectis munitionibusque suis relictis, ueste ea
sumpta qua supplices dominantis deprecari consuerunt, sacrisque omnibus prolatis
quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti,
aduenienti Caesari occurrerunt seque ei dediderunt. Caesar in fidem receptos
consolatus per hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratulatione uenit
suorum, qui non tantum bellum ipsum ac dimicationem sed etiam talem aduentum
eius felicem fuisse laetabantur.
[33] Caesar Aegypto atque Alexandrea potitus reges constituit quos Ptolomaeus
testamento scripserat atque obtestatus erat populum Romanum ne mutarentur. Nam
maiore ex duobus pueris, rege, amisso minori tradidit regnum maiorique ex duabus
filiis, Cleopatrae, quae manserat in fide praesidiisque eius; minorem, Arsinoen,
cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno
statuit, ne qua rursus noua dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur
regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur. Legiones ibi ueterana sexta
secum reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium, qui
neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris
amicitia, neque uetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti. Simul
ad imperi nostri dignitatem utilitatemque publicam pertinere existimabat, si
permanerent in fide reges, praesidiis eos nostris esse tutos; si essent ingrati,
posse isdem praesidiis coerceri. Sic rebus omnibus confectis et collocatis ipse
{itinere terrestri} profectus est in Syriam.
[34] Dum haec in Aegypto geruntur, rex Deiotarus ad Domitium Caluinum, cui
Caesar Asiam finitimasque prouincias administrandas tradiderat, uenit oratum ne
Armeniam minorem, regnum suum, neue Cappadociam, regnum Ariobarzanis, possideri
uastarique pateretur a Pharnace; quo malo nisi liberarentur, imperata se facere
pecuniamque promissam Caesari non posse persoluere. Domitius, non tantum ad
explicandos sumptus rei militaris cum pecuniam necessariam esse iudicaret, sed
etiam turpe populo Romano et C- Caesari uictori sibique infame esse statueret
regna sociorum atque amicorum ab externo rege occupari, nuntios confestim ad
Pharnacem misit, Armenia Cappadociaque decederet neue occupatione belli ciuilis
populi Romani ius maiestatemque temptaret. Hanc denuntiationem cum maiorem uim
habituram existimaret, si propius eas regiones cum exercitu accessisset, ad
legiones profectus unam ex tribus, XXXVI, secum ducit, duas in Aegyptum ad
Caesarem mittit litteris eius euocatas; quarum altera bello Alexandrino non
occurrit, quod itinere terrestri per Syriam erat missa. Adiungit Cn- Domitius
legioni XXXVI duas ab Deiotaro, quas ille disciplina atque armatura nostra
compluris annos constitutas habebat, equitesque C, totidemque ab Ariobarzane
sumit. Mittit P. Sestium ad C- Plaetorium quaestorem, ut legionem adduceret quae
ex tumultuariis militibus in Ponto confecta erat, Quintumque Patisium in
Ciliciam ad auxilia arcessenda. Quae copiae celeriter omnes iussu Domiti Comana
conuenerunt.
[35] Interim legati a Pharnace responsa referunt: Cappadocia se decessisse,
Armeniam minorem recepisse, quam paterno nomme iure obtinere deberet. Denique
eius regni causa integra Caesari seruaretur: paratum enim se facere quod is
statuisset. Cn- Domitius cum animaduerteret eum Cappadocia decessisse non
uoluntate adductum sed necessitate, quod facilius Armeniam defendere posset
subiectam suo regno quam Cappadociam longius remotam, quodque omnis tris
legiones adducturum Domitium putasset, ex quibus cum duas ad Caesarem missas
audisset, audacius in Armenia substitisse, perseuerare coepit, ut eo quoque
regno decederet; neque enim aliud ius esse Cappadociae atque Armeniae, nec iuste
eum postulare ut in Caesaris aduentum res integra differretur; id enim esse
integrum quod ita esset ut fuisset. His responsis datis cum eis copiis quas
supra scripsi profectus est in Armeniam locisque superioribus iter facere
instituit: nam ex Ponto a Comanis iugum editum siluestre est, pertinens in
Armeniam minorem, quo Cappadocia finitur ab Armenia; cuius itineris has esse
certas opportunitates {uidit}, quod in locis superioribus nullus impetus
repentinus accidere hostium poterat, et quod Cappadocia his iugis subiecta
magnam commeatus copiam erat sumministratura.
[36] Compluris interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit quae de pace
agerent regiaque munera Domitio ferrent. Ea constanter omnia aspernabatur nec
sibi quicquam fore antiquius quam dignitatem populi Romani et regna sociorum
reciperare legatis respondebat. Magnis et continuis itineribus confectis cum
aduentaret ad Nicopolim, quod oppidum positum in Armenia minore est plano ipso
loco, montibus tamen altis ab duobus lateribus obiectis satis magno interuallo
ab oppido remotis, castra posuit longe a Nicopoli circiter milia passuum VII.
Quibus ex castris cum locus angustus atque impeditus esset transeundus,
Pharnaces in insidiis delectos pedites omnisque paene disposuit equites, magnam
autem multitudinem pecoris intra eas fauces dissipari iussit paganosque et
oppidanos in his locis obuersari, ut siue amicus Domitius eas angustias
transiret, nihil de insidiis suspicaretur, cum in agris et pecora et homines
animum aduerteret uersari tamquam amicorum aduentu, siue inimicus ut in hostium
finis ueniret, praeda diripienda milites dissiparentur dispersique caederentur.
[37] Haec cum administraret, numquam tamen intermittebat legatos de pace atque
amicitia mittere ad Domitium, cum hoc ipso crederet facilius eum decipi posse.
At contra spes pacis Domitio in isdem castris morandi attulit causam. Ita
Pharnaces, amissa proximi temporis occasione cum uereretur ne cognoscerentur
insidiae, suos in castra reuocauit. Domitius postero die propius Nicopolim
accessit castraque oppido contulit. Quae dum muniunt nostri, Pharnaces aciem
instruxit suo more atque instituto. In fronte enim simplici derecta acie cornua
trinis firmabantur subsidiis; eadem ratione haec media collocabantur acie duobus
dextra sinistraque interuallis simplicibus ordinibus instructis. Perfecit
inceptum castrorum opus Domitius parte copiarum pro uallo constituta.
[38] Proxima nocte Pharnaces interceptis tabellariis, qui de Alexandrinis rebus
litteras ad Domitium ferebant, cognoscit Caesarem magno in periculo uersari
flagitarique ab Domitio ut quam primum Caesari subsidia mitteret propiusque ipse
Alexandream per Syriam accederet. Qua cognita re Pharnaces uictoriae loco
ducebat, si trahere tempus posset, cum discedendum Domitio celeriter putaret.
Itaque ab oppido, qua facillimum accessum et aequissimum ad dimicandum nostris
uidebat, fossas duas derectas non ita magno medio interuallo relicto IIII pedum
altitudinis in eum locum deduxit quo longius constituerat suam non producere
aciem. Inter has fossas aciem semper instruebat, equitatum autem omnem ab
lateribus extra fossam collocabat; qui neque aliter utilis esse poterat et
multum numero anteibat nostrum equitatum.
[39] Domitius autem, cum Caesaris magis periculo quam suo commoueretur neque se
tuto discessurum arbitraretur, si condiciones quas reiecerat rursus appeteret
aut +sine causa+ discederet, ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit;
XXXVI legionem in dextro cornu collocauit, Ponticam in sinistro, Deiotari
legiones in mediam aciem contulit, quibus tamen angustissimum interuallum
frontis reliquit reliquis cohortibus in subsidiis collocatis. Sic utrimque acie
instructa processum est ad dimicandum.
[40] Signo sub idem tempus ab utroque dato concurritur: acriter uarieque
pugnatur. Nam XXXVI legio, cum extra fossam in equites regis impetum fecisset,
adeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi succederet fossamque transiret
auersosque hostis aggrederetur. At Pontica ex altera parte legio, cum paulum
auersa hostibus cessisset, fossam autem circumire +acies secundo+ conata esset,
ut aperto latere aggrederetur hostem, in ipso transitu fossae confixa et
oppressa est. Deiotari uero legiones uix impetum sustinuerunt. Ita uictrices
regiae copiae cornu suo dextro mediaque acie conuerterunt se ad XXXVI legionem.
Quae tamen fortiter uincentium impetum sustinuit, magnis copiis hostium
circumdata praesentissimo animo pugnans in orbem se recepit ad radices montium;
quo Pharnaces insequi propter iniquitatem loci noluit. Ita Pontica legione paene
tota amissa, magna parte Deiotari militum interfecta XXXVI legio in loca se
superiora contulit non amplius CCL desideratis. Ceciderunt eo proelio splendidi
atque inlustres uiri non nulli, equites Romani. Quo tamen incommodo Domitius
accepto reliquias exercitus dissipati collegit itineribusque tutis per
Cappadociam se in Asiam recepit.
[41] Pharnaces rebus secundis elatus, cum de Caesare ea quae optabat speraret,
Pontum omnibus copiis occupauit ibique et uictor et crudelissimus rex, cum sibi
fortunam paternam feliciore euentu destinaret, multa oppida expugnauit, bona
ciuium Romanorum Ponticorumque diripuit, supplicia constituit in eos qui aliquam
formae atque aetatis commendationem habebant ea quae morte essent miseriora,
Pontumque nullo defendente paternum regnum glorians se recepisse obtinebat.
[42] Sub idem tempus in Illyrico est incommodum acceptum, quae prouincia
superioribus mensibus retenta non tantum sine ignominia sed etiam cum laude
erat. Namque eo missus aestate cum duabus legionibus Q- Cornificius, Caesaris
quaestor, pro praetore, quamquam erat prouincia minime copiosa ad exercitus
alendos et finitimo bello ac dissensionibus confecta et uastata, tamen prudentia
ac diligentia sua. quod magnam curam suscipiebat ne quo temere progrederetur, et
recepit et defendit. Namque et castella complura locis editis posita, quorum
opportunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendas et bellum
inferendum, expugnauit eaque praeda milites donauit, quae etsi erat tenuis,
tamen in tanta prouinciae desperatione erat grata, praesertim uirtute parta, et
cum Octauius ex fuga Pharsalici proeli magna classe in illum se sinum
contulisset, paucis nauibus Iadertinorum, quorum semper in rem publicam
singulare constiterat officium, dispersis Octauianis nauibus erat potitus, ut
uel classe dimicare posset adiunctis captiuis nauibus sociorum. Cum diuersissima
parte orbis terrarum Cn- Pompeium Caesar uictor sequeretur complurisque
aduersarios in Illyricum propter Macedoniae propinquitatem se reliquiis ex fuga
collectis contulisse audiret, litteras ad Gabinium mittit, uti cum legionibus
tironum, quae nuper erant conscriptae, proficisceretur in Illyricum
coniunctisque copiis cum Q- Cornificio, si quod periculum prouinciae inferretur,
depelleret; sin ea non magnis copiis tuta esse posset, in Macedoniam legiones
adduceret. Omnem enim illam partem regionemque uiuo Cn- Pompeio bellum
instauraturam esse credebat.
[43] Gabinius ut in Illyricum uenit hiberno tempore anni ac difficili siue
copiosiorem prouinciam existimans siue multum fortunae uictoris Caesaris
tribuens siue uirtute et scientia sua confisus, qua saepe in bellis periclitatus
magnas res et secundas ductu ausuque suo gesserat, neque prouinciae facultatibus
subleuabatur, quae partim erat exinanita partim infidelis, neque nauibus
intercluso mari tempestatibus commeatus supportari poterat; magnisque
difficultatibus coactus non ut uolebat sed ut necesse erat bellum gerebat. Ita
cum durissimis tempestatibus propter inopiam castella aut oppida expugnare
cogeretur, crebro incommoda accipiebat adeoque est a barbaris contemptus ut
Salonam se recipiens in oppidum maritimum, quod ciues Romani fortissimi
fidelissimique incolebant, in agmine dimicare sit coactus. Quo proelio duobus
milibus militum amplius amissis, centurionibus XXXVIII, tribunis IIII, cum
reliquis copiis Salonam se recepit summaque ibi dificultate rerum omnium pressus
paucis mensibus morbo periit. Cuius et infelicitas uiui et subita mors in magnam
spem Octauium adduxit prouinciae potiendae; quem tamen diutius in rebus secundis
et fortuna, quae plurimum in bellis potest, diligentiaque Cornifici et uirtus
Vatini uersari passa non est.
[44] Vatinius Brundisi cum esset, cognitis rebus quae gestae erant in Illyrico,
cum crebris litteris Cornifici ad auxilium prouinciae ferendum euocaretur et M-
Octauium audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum
militum oppugnare praesidia partim classe per se partim pedestribus copiis per
barbaros, etsi graui ualetudine adfectus uix corporis uiribus animum sequebatur,
tamen uirtute uicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis et subitae
praeparationis. Nam cum ipse paucas in portu nauis longas haberet, litteras in
Achaiam ad Q- Calenum misit, uti sibi classem mitteret. Quod cum tardius fieret
quam periculum nostrorum flagitabat, qui sustinere impetum Octaui non poterant,
nauibus actuariis, quarum numerus erat satis magnus, magnitudo nequaquam satis
iusta ad proeliandum, rostra imposuit. His adiunctis nauibus longis et numero
classis aucto militibus ueteranis impositis, quorum magnam copiam habebat ex
omnibus legionibus, qui numero aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in
Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum maritimasque non nullas
ciuitates, quae defecerant Octauioque se tradiderant, partim recipiebat, partim
remanentis in suo consilio praeteruehebatur nec sibi ullius rei moram
necessitatemque iniungebat quin quam celerrime posset ipsum Octauium
persequeretur. Hunc oppugnantem Epidaurum terra marique, ubi nostrum erat
praesidium, aduentu suo discedere ab oppugnatione coegit praesidiumque nostrum
recepit.
[45] Octauius cum Vatinium classem magna ex parte confectam ex nauiculis
actuariis habere cognosset, confisus sua classe substitit ad insulam T-auridem;
qua regione Vatinius insequens nauigabat, non quo Octauium ibi restitisse
sciret, sed quod eum longius progressum insequi decreuerat. Cum propius T-auridem
accessisset distensis suis nauibus, quod et tempestas erat turbulenta et nulla
suspicio hostis, repente aduersam ad se uenientem nauem antemnis ad medium malum
demissis instructam propugnatoribus animum aduertit. Quod ubi conspexit,
celeriter uela subduci demittique antemnas iubet et milites armari et uexillo
sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naues subsequebantur idem ut
facerent significabat. Parabant se Vatiniani repente oppressi; parati deinceps
Octauiani ex portu procedebant. Instruitur utrimque acies, ordine disposita
magis Octauiana, paratior militum animis Vatiniana.
[46] Vatinius cum animum aduerteret neque nauium se magnitudine neque numero
parem esse fortuitae dimicationi, fortunae rem committere maluit. Itaque primus
sua quinqueremi in quadriremem ipsius Octaui impetum fecit. Celerrime
fortissimeque contra illo remigante naues aduersae rostris concurrerunt adeo
uehementer ut nauis Octauiana rostro discusso ligno contineretur. Committitur
acriter reliquis locis proelium concurriturque ad duces maxime: nam cum suo
quisque auxilium ferret, magnum comminus in angusto mari proelium factum est.
Quantoque coniunctis magis nauibus confligendi potestas dabatur, tanto
superiores erant Vatiniani; qui admiranda uirtute ex suis nauibus in hostium
nauis transilire non dubitabant et dimicatione aequata longe superiores uirtute
rem feliciter gerebant. Deprimitur ipsius Octaui quadriremis, multae praeterea
capiuntur aut rostris pefforatae merguntur; propugnatores Octauiani partim in
nauibus iugulantur, partim in mare praecipitantur. Ipse Octauius se in scapham
confert; in quam plures cum confugerent, depressa scapha uulneratus tamen
adnatat ad suum myoparonem. Eo receptus, cum proelium nox dirimeret, tempestate
magna uelis profugit. Sequuntur hunc suae naues non nullae, quas casus ab illo
periculo uindicarat.
[47] At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in
eum se portum uictor recepit, quo ex portu classis Octaui ad dimicandum
processerat. Capit ex eo prcelio penterem unam, triremis duas, dicrotas VIII
complurisque remiges Octauianos posteroque ibi die, dum suas captiuasque nauis
reficeret, consumpto post diem tertium contendit in insulam Issam, quod eo se
recepisse ex fuga credebat Octauium. +Erat in eum+ nobilissimum regionum earum
oppidum coniunctissimumque Octauio. Quo ut uenit, oppidani supplices se Vatinio
dediderunt, comperitque ipsum Octauium paruis paucisque nauigiis uento secundo
regionem Graeciae petisse, inde ut Siciliam, deinde Africam caperet. Ita breui
spatio re praeclarissime gesta, prouincia recepta et Cornificio reddita, classe
aduersariorum ex illo toto sinu expulsa uictor se Brundisium incolumi exercitu
et classe recepit.
[48] Eis autem temporibus quibus Caesar ad Dyrrachium Pompeium obsidebat et
Palaepharsali rem feliciter gerebat Alexandreaeque cum periculo magno tum etiam
maiore periculi fama dimicabat, Q- Cassius Longinus, in Hispania pro praetore
prouinciae ulterioris obtinendae causa relictus, siue consuetudine naturae suae
siue odio quod in illam prouinciam susceperat quaestor ex insidiis ibi
uulneratus, magnas odi sui fecerat accessiones, quod uel ex conscientia sua, cum
de se mutuo sentire prouinciam crederet, uel multis signis et testimoniis eorum
qui difficulter odia dissimulabant animum aduertere poterat, et compensare
offensionem prouinciae exercitus amore cupiebat. Itaque, cum primum in unum
locum exercitum conduxit, sestertios centenos militibus est pollicitus, nec
multo post, cum in Lusitania Medobregam oppidum montemque Herminium expugnasset,
quo Medobregenses confugerant, ibique imperator esset appellatus, sestertiis
centenis milites donauit. Multa praeterea et magna praemia singulis concedebat;
quae speciosum reddebant praesentem exercitus amorem, paulatim tamen et occulte
militarem disciplinam seueritatemque minuebant.
[49] Cassius legionibus in hiberna dispositis ad ius dicendum Cordubam se
recepit contractumque in ea aes alienum grauissimis oneribus prouinciae
constituit exsoluere; et ut largitionis postulat consuetudo, per causam
liberalitatis speciosam plura largitori quaerebantur. Pecuniae locupletibus
imperabantur, quas Longinus sibi expensas ferri non tantum patiebatur sed etiam
cogebat, in gregem locupletium simultatium causa tenues coiciebantur, neque
ullum genus quaestus aut magni et euidentis aut minimi et sordidi
praetermittebatur quo domus et tribunal imperatoris uacaret. Nemo erat, qui modo
aliquam iacturam facere posset, quin aut uadimonio teneretur aut in reos
referretur. Ita magna etiam sollicitudo periculorum ad iacturas et detrimenta
rei familiaris adiungebatur.
[50] Quibus de causis accidit ut, cum Longinus imperator eadem faceret quae
fecerat quaestor, similia rursus de morte eius prouinciales consilia inirent.
Horum odium confirmabant non nulli familiares eius qui, cum in illa societate
uersarentur rapinarum, nihilo minus oderant eum cuius nomine peccabant, sibique
quod rapuerant acceptum referebant, quod interciderat aut erat interpellatum
Cassio assignabant. Quintam legionem nouam conscribit. Augetur odium et ex ipso
dilectu et sumptu additae legionis. Complentur equitum III milia maximisque
ornantur impensis: nec prouinciae datur ulla requies.
[51] Interim litteras accepit a Caesare, ut in Africam exercitum traiceret
perque Mauretaniam ad finis Numidiae perueniret, quod magna Cn- Pompeio Iuba
miserat auxilia maioraque missurus existimabatur. Quibus litteris acceptis
insolenti uoluptate efferebatur, quod sibi nouarum prouinciarum et fertilissimi
regni tanta oblata esset facultas. Itaque ipse in Lusitaniam proficiscitur ad
legiones arcessendas auxiliaque adducenda; certis hominibus dat negotium ut
frumentum nauesque C praepararentur pecuniaeque describerentur atque
imperarentur, ne qua res cum redisset moraretur. Reditus eius fuit celerior
omnium opinione: non enim labor aut uigilantia cupienti praesertim aliquid
Cassio deerat.
[52] Exercitu coacto in unum locum castris ad Cordubam positis pro contione
militibus exponit quas res Caesaris iussu gerere deberet, polliceturque eis, cum
in Mauretaniam traiecisset, sestertios {centenos} se daturum; quintam fore in
Hispania legionem. Ex contione se Cordubam recepit eoque ipso die tempore
postmeridiano, cum in basilicam iret, quidam Minucius Silo cliens L- Racili
libellum, quasi aliquid ab eo postularet, ut miles ei tradit, deinde post
Racilium - nam is latus Cassi tegebat - , quasi responsum peteret, celeriter dato
loco cum se insinuasset, sinistra corripit auersum dextraque bis ferit pugione.
Clamore sublato fit a coniuratis impetus uniuersis. Munatius Flaccus proximum
gladio traicit lictorem; hoc interfecto Q- Cassium legatum uulnerat. Ibi T-.
Vasius et L- Mercello simili confidentia Flaccum, municipem suum, adiuuant:
erant enim omnes Italicenses. Ad ipsum Longinum L- Licinius Squillus inuolat
iacentemque leuibus sauciat plagis.
[53] Concurritur ad Cassium defendendum: semper enim Berones complurisque
euocatos cum telis secum habere consuerat. A quibus ceteri intercluduntur qui ad
caedem faciendam subsequebantur; quo in numero fuit Calpurnius Saluianus et
Manilius T-usculus. Minucius inter saxa quae iacebant in itinere fugiens
opprimitur et relato domum Cassio ad eum deducitur. Racilius in proximam se
domum familiaris sui confert, dum certum cognosceret confectusne Cassius esset.
L- Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque
uernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse,
gratulatur; tollitur a multitudine in tribunal, praetor appellatur. Nemo enim
aut in prouincia natus, ut uernaculae legionis milites, aut diuturnitate iam
factus prouincialis, quo in numero erat secunda legio, non cum omni prouincia
consenserat in odio Cassi: nam legionem XXX et XXI paucis mensibus in Italia
scriptas Caesar attribuerat Longino, quinta legio nuper ibi erat confecta.
[54] Interim nuntiatur Laterensi uiuere Cassium. Quo nuntio dolore magis
permotus quam animo perturbatus reficit se celeriter et ad Cassium uisendum
proficiscitur. Re cognita XXX legio signa Cordubam infert ad auxilium ferendum
imperatori suo. Facit hoc idem XXI. Subsequitur has V. Cum duae legiones
reliquae essent in castris, secundani, ueriti ne soli relinquerentur atque ex eo
quid sensissent iudicaretur, secuti sunt factum superiorum. Permansit in
sententia legio uernacula nec ullo timore de gradu deiecta est.
[55] Cassius eos qui nominati erant conscii caedis iubet comprehendi; +legiones
V in castra remittit cohortibus XXX retentis.+ Indicio Minuci cognoscit L-
Racilium et L- Laterensem et Annium Scapulam, maximae dignitatis et gratiae
prouincialem hominem sibique tam familiarem quam Laterensem et Racilium, in
eadem fuisse coniuratione, nec diu moratur dolorem suum quin eos interfici
iubeat. Minucium libertis tradit excruciandum, item Calpurnium Saluianum, qui
profitetur indicium coniuratorumque numerum auget, uere, ut quidam existimant,
ut non nulli queruntur, coactus. Isdem cruciatibus adfectus L- Mercello . . .
Squillus nominat pluris; quos Cassius interfici iubet exceptis eis qui se
pecunia redemerunt. Nam palam HS LX cum Calpurnio paciscitur et cum Q- Sestio L-
Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum uitae dolorque uulnerum
pecuniae remissus crudelitatem cum auaritia certasse significabat.
[56] Aliquot post diebus litteras a Caesare missas accipit, quibus cognoscit
Pompeium in acie uictum amissis copiis fugisse. Qua re cognita mixtam dolore
uoluptatem capiebat: uictoriae nuntius laetitiam exprimebat, confectum bellum
licentiam temporum intercludebat. Sic erat dubius animus utrum nihil timere an
omnia licere mallet. Sanatis uulneribus arcessit omnis qui sibi pecunias
expensas tulerant, acceptasque eas iubet referri; quibus parum uidebatur
imposuisse oneris, ampliorem pecunam imperat. Equitum autem Romanorum dilectum
instituit; quos ex omnibus conuentibus coloniisque conscriptos transmarina
militia perterritos ad sacramenti redemptionem uocabat. Magnum hoc fuit
uectigal, maius tamen creabat odium. His rebus confectis totum exercitum
lustrat; legiones quas in Africam ducturus erat et auxilia mittit ad traiectum.
Ipse classem quam parabat ut inspiceret, Hispalim accedit ibique moratur,
propterea quod edictum tota prouincia proposuerat, quibus pecunias imperasset
neque contulissent, se adirent. Quae euocatio uehementer omnis turbauit.
[57] Interim L- T-itius, qui eo tempore tribunus militum in legione uernacula
fuerat, nuntiat eam a legione XXX, quam Q- Cassius legatus simul ducebat, cum ad
oppidum Ilipam castra haberet, seditione facta centurionibus aliquot occisis qui
signa tolli non patiebantur, discessisse et ad secundam legionem contendisse,
quae ad fretum alio itinere ducebatur. Cognita re noctu cum V cohortibus
unetuicesimanorum egreditur, mane peruenit +noctu+. Ibi eum diem, ut quid
ageretur perspiceret, moratus Carmonem contendit. Hic, cum legio XXX et XXI et
cohortes IIII ex V legione totusque conuenisset equitatus, audit IIII cohortis a
uernaculis oppressas ad Obuculam cum his ad secundam peruenisse legionem
omnisque ibi se coniunxisse et T-. T-horium Italicensem ducem delegisse. Celeriter
habito consilio M- Marcellum quaestorem Cordubam, ut eam in potesate retineret,
Q- Cassium legatum Hispalim mittit. Paucis ei diebus affertur conuentum
Cordubensem ab eo defecisse Marcellumque aut uoluntate aut necessitate
adductum - namque id uarie nuntiabatur - consentire cum Cordubensibus; duas
cohortis legionis V, quae fuerant Cordubae in praesidio, idem facere. Cassius
his rebus incensus mouet castra et postero die Segouiam ad flumen Singiliense
uenit. Ibi habita contione militum temptat animos; quos cognoscit non sua sed
Caesaris absentis causa sibi fidissimos esse nullumque periculum deprecaturos,
dum per eos Caesari prouincia restitueretur.
[58] Interim T-horius ad Cordubam ueteres legiones adducit ac, ne dissensionis
initium natum seditiosa militum suaque natura uideretur, simul ut contra Q-
Cassium, qui Caesaris nomine maioribus uiribus uti uidebatur, aeque potentem
opponeret dignitatem, Cn- Pompeio se prouinciam reciperare uelle palam
dictitabat. Et forsitan etiam hoc fecerit odio Caesaris et amore Pompei, cuius
nomen multum poterat apud eas legiones quas M- Varro obtinuerat. Sed id qua
mente, communis erat coniectura: certe hoc prae se T-horius ferebat; milites adeo
fatebantur, ut Cn- Pompei nomen in scutis inscriptum haberent. Frequens
legionibus conuentus obuiam prodit, neque tantum uirorum sed etiam matrum
familias ac praetextatorum, deprecaturque ne hostili aduentu Cordubam
diriperent: nam se contra Cassium consentire cum omnibus; contra Caesarem ne
facere cogerentur orare.
[59] T-antae multitudinis precibus et lacrimis exercitus commotus cum uideret ad
Cassium persequendum nihil opus esse Cn- Pompei nomine et memoria tamque omnibus
Caesarianis quam Pompeianis Longinum esse in odio neque se conuentum neque M-
Marcellum contra Caesaris causam posse perducere, nomen Pompei ex scutis
detraxerunt, Marcellum, qui se Caesaris causam defensurum profitebatur, ducem
asciuerunt praetoremque appellarunt et conuentum sibi adiunxerunt castraque ad
Cordubam posuerunt. Cassius eo biduo circiter IIII milia passuum a Corduba citra
flumen Baetim in oppidi conspectu loco excelso facit castra; litteras ad regem
Bogudem in Mauretaniam et {ad} M- Lepidum proconsulem in Hispaniam citeriorem
mittit, subsidio sibi prouinciaeque Caesaris causa quam primum ueniret. Ipse
hostili modo Cordubensium agros uastat, aedificia incendit.
[60] Cuius rei deformitate atque indignitate legiones quae Marcellum sibi ducem
ceperant ad eum concurrerunt, ut in aciem educerentur orant, priusque
confligendi sibi potestas fieret quam cum tanta contumelia nobilissimae
carissimaeque possessiones Cordubensium in conspectu suo rapinis, ferro
flammaque consumerentur. Marcellus cum confligere miserrimum putaret, quod et
uictoris et uicti detrimentum ad eundem Caesarem esset redundaturum neque suae
potestatis esset, legiones Baetim traducit aciemque instruit. Cum Cassium contra
pro suis castris aciem instruxisse loco superiore uideret, causa interposita,
quod is in aequum non descenderet, Marcellus militibus persuadet ut se recipiant
in castra. Itaque copias reducere coepit. Cassius, quo bono ualebat Marcellumque
infirmum esse sciebat, aggressus equitatu legionarios se recipientis compluris
nouissimos in fluminis ripis interfecit. Cum hoc detrimento quid transitus
fluminis uiti difficultatisque haberet cognitum esset, Marcellus castra Baetim
transfert, crebroque uterque legiones in aciem educit; neque tamen confligitur
propter locorum difficultates.
[61] Erat copiis pedestribus multo firmior Marcellus; habebat enim ueteranas
nultisque proeliis expertas legiones. Cassius fidei magis quam uirtuti legionum
confidebat. Itaque, cum castra castris collata essent et Marcellus locum idoneum
castello cepisset quo prohibere aqua Cassianos posset, Longinus, ueritus ne
genere quodam obsidionis clauderetur in regionibus alienis sibique infestis,
noctu silentio ex castris proficiscitur celerique itinere Uliam contendit, quod
sibi fidele esse oppidum credebat. Ibi adeo coniuncta ponit moenibus castra ut
et loci natura - namque Ulia in edito monte posita est - et ipsa munitione urbis
undique ab oppugnatione tutus esset. Hunc Marcellus insequitur et quam proxime
potest Uliam castra castris confert locorumque cognita natura, quo maxime rem
deducere uolebat, necessitate est deductus ut neque confligeret - cuius si rei
facultas esset, resistere incitatis militibus non poterat - neque uagari Cassium
latius pateretur, ne plures ciuitates ea paterentur quae passi erant
Cordubenses. Castellis idoneis locis collocatis operibusque in circuitu oppidi
continuatis Uliam Cassiumque munitionibus clausit. Quae prius quam
perficerentur, Longinus omnem suum equitatum emisit; quem magno sibi usu fore
credebat, si pabulari frumentarique Marcellum non pateretur, magno autem fore
impedimento, si clausus obsidione et inutilis necessarium consumeret frumentum.
[62] Paucis diebus Q- Cassi litteris acceptis rex Bogus cum copiis uenit
adiungitque ei legioni quam secum adduxerat compluris cohortis auxiliarias
Hispanorum. Namque ut in ciuilibus dissensionibus accidere consueuit, ita
temporibus illis in Hispania non nullae ciuitates rebus Cassi studebant, plures
Marcellum fouebant. Accedit cum copiis Bogus ad exteriores Marcelli munitiones.
Pugnatur utrimque acriter, crebroque id accidit fortuna saepe ad utrumque
uictoriam transferente; nec tamen umquam ab operibus depellitur Marcellus.
[63] Interim Lepidus ex citeriore prouincia cum cohortibus legionariis XXXV
magnoque numero equitum et reliquorum auxiliorum uenit ea mente Uliam, ut sine
ullo studio contentiones Cassi Marcellique componeret. Huic uenienti sine
dubitatione Marcellus se credit atque offert; Cassius contra suis se tenet
praesidiis, siue eo quod plus sibi iuris deberi quam Marcello existimabat, siue
eo quod ne praeoccupatus animus Lepidi esset obsequio aduersarii uerebatur.
Ponit ad Uliam castra Lepidus neque habet a Marcello quicquam diuisi. Ne
pugnetur interdicit; ad exeundum Cassium inuitat fidemque suam in re omni
interponit. Cum diu dubitasset Cassius quid sibi faciendum quidue Lepido esset
credendum, neque ullum exitum consili sui reperiret si permaneret in sententia,
postulat uti munitiones disicerentur sibique liber exitus daretur. Non tantum
indutiis factis sed prope iam {pace} constituta opera {cum} complanarent
custodiaeque munitionum essent deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli
quod proximum erat regis castris, neque opinantibus omnibus - si tamen in omnibus
fuit Cassius: nam de huius conscientia dubitabatur - , impetum fecerunt
complurisque ibi milites oppresserunt. Quod nisi celeriter indignatione et
auxilio Lepidi proelium esset diremptum, maior calamitas esset accepta.
[64] Cum iter Cassio patefactum esset, castra Marcellus cum Lepido coniungit.
Lepidus eodem tempore Marcellusque Cordubam cum suis, Cassius proficiscitur
Carmonem. Sub idem tempus T-rebonius proconsul ad prouinciam obtinendam uenit. De
cuius aduentu ut cognouit Cassius, legiones quas secum habuerat equitatumque in
hiberna distribuit; ipse omnibus suis rebus celeriter correptis Malacam
contendit ibique aduerso tempore nauigandi nauis conscendit, ut ipse
praedicabat, ne se Lepido et T-rebonio et Marcello committeret, ut amici eius
dictitabant, ne per eam prouinciam minore cum dignitate iter faceret cuius magna
pars ab eo defecerat, ut ceteri existimabant, ne pecunia illa ex infinitis
rapinis confecta in potestatem cuiusquam ueniret. Progressus secunda ut hiberna
tempestate cum in Hiberum flumen noctis uitandae causa se contulisset, inde
paulo uehementiore tempestate, nihilo periculosius se nauigaturum credens,
profectus, aduersis fluctibus occurrentibus ostio fluminis, in ipsis faucibus,
cum neque flectere nauem propter uim fluminis neque directam tantis fluctibus
tenere posset, demersa naue periit.
[65] Cum in Syriam Caesar ex Aegypto uenisset atque ab eis qui Roma uenerant ad
eum cognosceret litterisque urbanis animaduerteret multa Romae male et
inutiliter administrari neque ullam partem rei publicae satis commode geri, quod
et contentionibus tribuniciis perniciosae seditiones orirentur et ambitione
atque indulgentia tribunorum militum et qui legionibus praeerant multa contra
morem consuetudinemque militarem fierent, quae dissoluendae disciplinae
seueritatisque essent, eaque omnia flagitare aduentum suum uideret, tamen
praeferendum existimabat, quas in prouincias regionesque uenisset, eas ita
relinquere constitutas ut domesticis dissensionibus liberarentur, iura legesque
acciperent, externorum hostium metum deponerent. Haec in Syria, Cilicia, Asia
celeriter se confecturum sperabat, quod hae prouinciae nullo bello premebantur;
in Bithynia ac Ponto plus oneris uidebat sibi impendere. Non excessisse enim
Ponto Pharnacen audiebat neque excessurum putabat, cum secundo proelio
uehementer esset inflatus quod contra Domitium Caluinum fecerat. Commoratus fere
in omnibus ciuitatibus quae maiore sunt dignitate, praemia bene meritis et
uiritim et publice tribuit, de controuersiis ueteribus cognoscit ac statuit;
reges, tyrannos, dynastas prouinciae finitimos, qui omnes ad eum concurrerant,
receptos in fidem condicionibus impositis prouinciae tuendae ac defendendae
dimittit et sibi et populo Romano amicissimos.
[66] Paucis diebus in ea prouincia consumptis Sextum Caesarem, amicum et
necessarium suum, legionibus Syriaeque praeficit; ipse eadem classe qua uenerat
proficiscitur in Ciliciam. Cuius prouinciae ciuitates omnis euocat T-arsum, quod
oppidum fere totius Ciliciae nobilissimum fortissimumque est. Ibi rebus omnibus
prouinciae et finitimarum ciuitatium constitutis cupiditate proficiscendi ad
bellum gerendum non diutius moratur, magnisque itineribus per Cappadociam
confectis biduum Mazacae commoratus Comana uenit, uetustissimum et sanctissimum
in Cappadocia Bellonae templum, quod tanta religione colitur ut sacerdos eius
deae maiestate, imperio, potentia secundus a rege consensu gentis illius
habeatur. Id homini nobilissimo Lycomedi Bithyno adiudicauit, qui regio
Cappadocum genere ortus iure minime dubio, uetustate tamen propter aduersam
fortunam maiorum suorum mutationemque generis intermisso sacerdotium id
repetebat. Fratri autem Ariobarzanis Ariarathi, cum bene meritus uterque eorum
de re publica esset, ne aut regni hereditas Ariarathen sollicitaret aut heres
regni terreret +Ariobarzani attribuit qui sub eius imperio ac dicione esset+.
Ipse iter inceptum simili uelocitate conficere coepit.
[67] Cum propius Pontum finisque Gallograeciae accessisset, Deiotarus,
tetrarches Gallograeciae tum quidem paene totius, quod ei neque legibus neque
moribus concessum esse ceteri tetrarchae contendebant, sine dubio autem rex
Armeniae minoris ab senatu appellatus, depositis regiis insignibus neque tantum
priuato uestitu sed etiam reorum habitu supplex ad Caesarem uenit oratum ut sibi
ignosceret, quod in ea parte positus terrarum quae nulla praesidia Caesaris
habuisset exercitibus imperiisque {coactus} in Cn- Pompei castris fuisset: neque
enim se debuisse iudicem esse controuersiarum populi Romani, sed parere
praesentibus imperiis.
[68] Contra quem Caesar, cum plurima sua commemorasset officia quae consul ei
decretis publicis tribuisset, cumque defensionem eius nullam posse excusationem
eius imprudentiae recipere coarguisset, quod homo tantae prudentiae ac
diligentiae scire potuisset quis urbem Italiamque teneret, ubi senatus
populusque Romanus, ubi res publica esset, quis denique post L- Lentulum, C-
Marcellum consul esset, tamen se concedere id factum superioribus suis
beneficiis, ueteri hospitio atque amicitiae, dignitati aetatique hominis,
precibus eorum qui frequentes concurrissent hospites atque amici Deiotari ad
deprecandum, de controuersiis tetrarcharum postea se cogniturum esse dixit,
regium uestitum ei restituit. Legionem autem eam quam ex genere ciuium suorum
Deiotarus armatura disciplinaque nostra constitutam habebat equitatumque omnem
ad bellum gerendum adducere iussit.
[69] Cum in Pontum uenisset copiasque omnis in unum locum coegisset, quae numero
atque exercitatione bellorum mediocres erant - excepta enim legione sexta, quam
secum abduxerat Alexandrea ueteranam multis laboribus periculisque functam
multisque militibus partim difficultate itinerum ac nauigationum partim
crebritate bellorum adeo deminutam, ut minus mille hominibus in ea esset,
reliquae erant tres legiones, una Deiotari, duae quae in eo proelio quod Cn-
Domitium fecisse cum Pharnace scripsimus fuerant - , legati a Pharnace missi
Caesarem adeunt atque imprimis deprecantur ne eius aduentus hostilis esset:
facturum enim omnia Pharnacen quae imperata essent. Maximeque commemorabant
nulla Pharnacen auxilia contra Caesarem Pompeio dare uoluisse, cum Deiotarus,
qui dedisset, tamen ei satisfecisset.
[70] Caesar respondit se fore aequissimum Pharnaci, si quae polliceretur
repraesentaturus esset. Monuit autem, ut solebat, mitibus uerbis legatos, ne aut
Deiotarum sibi obicerent aut nimis eo gloriarentur beneficio, quod auxilia
Pompeio non misissent. Nam se neque libentius facere quicquam quam supplicibus
ignoscre neque prouinciarum publicas iniurias condonare eis posse qui {non}
fuissent in se officiosi. Quin id ipsum quod commemorarent officium fuisse
utilius Pharnaci, qui prouidisset ne uinceretur, quam sibi, cui di immortales
uictoriam tribuissent. Itaque se magnas et grauis iniurias ciuium Romanorum qui
in Ponto negotiati essent, quoniam in integrum restituere non posset, concedere
Pharnaci. Nam neque interfectis amissam uitam neque exsectis uirilitatem
restituere posse; quod quidem supplicium grauius morte ciues Romani subissent.
Ponto uero decederet confestim familiasque publicanorum remitteret ceteraque
restitueret sociis ciuibusque Romanis quae penes eum essent. Si fecisset, iam
tune sibi mitteret munera ac dona quae bene rebus gestis imperatores ab amicis
accipere consuessent. Miserat enim {ei} Pharnaces coronam auream. His responsis
datis legatos remisit.
[71] At Pharnaces liberaliter omnia pollicitus, cum festinantem ac praecurrentem
Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis quam res pateretur,
quo celerius honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur - nemini enim
erat ignotum plurimis de causis ad urbem Caesarem reuocar - , lentius agere,
decedendi diem postulare longiorem, pactiones interponere, in summa frustrari
coepit. Caesar cognita calliditate hominis, quod aliis temporibus natura facere
consueuerat tunc necessitate fecit adductus, ut celerius omnium opinione manum
consereret.
[72] Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in plano loco satis munitum:
tumulus enim naturalis, uelut manu factus, excelsiore undique fastigio sustinet
murum. Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi uallibus colles;
quorum editissimus unus, qui propter uictoriam Mithridatis et infelicitatem
T-riari detrimentumque exercitus nostri magnam in illis partibus habet
nobilitatem, superioribus locis atque itineribus paene coniunctus {est} oppido
nec multo longius milibus passuum III abest ab Zela. Hunc locum Pharnaces
ueteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus copiis suis omnibus
occupauit.
[73] Caesar cum ab hoste milia passuum V castra posuisset uideretque eas uallis
quibus regia castra munirentur eodem interuallo sua castra munituras, si modo ea
loca hostes priores non cepissent quae multo erant propiora regis castris,
aggerem comportari iubet intra munitiones. Quo celeriter collato proxima nocte
uigilia quarta legionibus omnibus expeditis impedimentisque in castris relictis
prima luce neque opinantibus hostibus eum ipsum locum cepit, in quo Mithridates
secundum proelium aduersus T-riarium fecerat. Huc omnem comportatum aggerem ex
castris seruitia +agerentur+ iussit, ne quis ab opere miles discederet, cum
spatio non amplius passuum mille intercisa uallis castra hostium diuideret ab
opere incepto Caesaris castrorum.
[74] Pharnaces, cum id repente prima luce animaduertisset, copias suas omnis pro
castris instruxit. Quas interposita tanta locorum iniquitate consuetudine magis
peruulgata militari credebat instrui Caesar uel ad opus suum tardandum, quo
plures in armis tenerentur, uel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione
magis quam manu defendere locum Pharnaces uideretur. Itaque deterritus non est
quo minus prima acie pro uallo instructa reliqua pars exercitus opus faceret. At
Pharnaces impulsus siue loci felicitate siue auspiciis et religionibus inductus,
quibus obtemperasse eum postea audiebamus, siue paucitate nostrorum qui in armis
erant comperta, cum more operis cotidiani magnam illam seruorum multitudinem
quae aggerem portabat militum esse credidisset, siue etiam fiducia ueterani
exercitus sui, quem bis et uicies in acie conflixisse et uicisse legati eius
gloriabantur, simul contemptu exercitus nostri, quem pulsum a se Domitio duce
sciebat, inito consilio dimicandi descendere praerupta ualle coepit. Cuius
aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationem et eo loco militum
coartationem, quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset: cum interim
Pharnaces eodem gradu quo in praeruptam descenderat uallem ascendere aduersus
arduum collem instructis copiis coepit.
[75] Caesar incredibili eius uel temeritate uel fiducia commotus neque opinans
imparatusque oppressus eodem tempore milites ab opere reuocat, arma capere
iubet, legiones opponit aciemque instruit; cuius rei subita trepidatio magnum
terrorem attulit nostris. Nondum ordinibus instructis falcatae regiae quadrigae
permixtos milites perturbant; quae tamen celeriter multitudine telorum
opprimuntur. Insequitur has acies hostium, et clamore sublato confligitur multum
adiuuante natura loci, plurimum deorum immortalium benignitate; qui cum omnibus
casibus bellicis intersunt, tum praecipue eis quibus nihil ratione potuit
administrari.
[76] Magno atque acri proelio comminus facto dextro cornu, quo ueterana legio
sexta erat collocata, initium uictoriae natum est. Ab ea parte cum in procliue
detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuuantibus sinistro
cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis. Quae quam facile subierant
iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate. Itaque
multis militibus partim interfectis partim suorum ruina oppressis, qui
uelocitate effugere poterant, armis tamen proiectis uallem transgressi nihil ex
loco superiore inermi proficere poterant. At nostri uictoria elati subire
iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt. Defendentibus autem eis
cohortibus castra quas Pharnaces praesidio reliquerat, celeriter castris hostium
sunt potiti. Interfecta multitudine omni suorum aut capta Pharnaces cum paucis
equitibus profugit; cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset liberius
profugiendi, uiuus in Caesaris potestatem adductus esset.
[77] T-ali uictoria totiens uictor Caesar incredibili est laetitia adfectus, quod
maximum bellum tanta celeritate confecerat, +quodque subiti periculi
recordatione laetior quod+ uictoria facilis ex difficillimis rebus acciderat.
Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis
equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores
accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum
Caelio Viniciano in Ponto relinquit.
[78] Ita per Gallograeciam Bithyniamque in Asiam iter facit omniumque earum
prouinciarum de controuersiis cognoscit et statuit; iura in tetrarchas, reges,
ciuitates distribuit. Mithridaten Pergamenum, a quo rem feliciter celeriterque
gestam in Aegypto supra scripsimus, regio genere ortum, disciplinis etiam regiis
educatum - nam eum Mithridates, rex Asiae totius, propter nobilitatem Pergamo
paruulum secum asportauerat in castra multosque retinuerat annos - regem Bosphori
constituit, quod sub imperio Pharnacis fuerat, prouinciasque populi Romani a
barbaris atque inimicis regibus interposito amicissimo rege muniuit. Eidem
tetrarchian {legibus} Gallograecorum iure gentis et cognationis adiudicauit
occupatam et possessam paucis ante annis a Deiotaro. Neque tamen usquam diutius
moratus est quam necessitas urbanarum seditionum pati uidebatur. Rebus
felicissime celerrimeque confectis in Italiam celerius omnium opinione uenit.
|