[1,0] LIBER PRIMVS.
[1,1] I. Litteris a Fabio C- Caesaris consulibus redditis aegre ab his impetratum est summa
tribunorum plebis contentione, ut in senatu recitarentur; ut uero ex litteris ad
senatum referretur, impetrari non potuit. Referunt consules de re publica (in
ciuitate). (Incitat) L- Lentulus consul senatu rei publicae se non defuturum
pollicetur, si audacter ac fortiter sententias dicere uelint; sin Caesarem
respiciant atque eius gratiam sequantur, ut superioribus fecerint temporibus, se
sibi consilium capturum neque senatus auctoritati obtemperaturum: habere se
quoque ad Caesaris gratiam atque amicitiam receptum. In eandem sententiam
loquitur Scipio: Pompeio esse in animo rei publicae non deesse, si senatus
sequatur; si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium, si postea
uelit, senatum imploraturum.
[1,2] II. Haec Scipionis oratio, quod senatus in urbe habebatur Pompeiusque aberat, ex
ipsius ore Pompei mitti uidebatur. Dixerat aliquis leniorem sententiam, ut primo
M- Marcellus, ingressus in eam orationem, non oportere ante de ea re ad senatum
referri, quam dilectus tota Italia habiti et exercitus conscripti essent, quo
praesidio tuto et libere senatus, quae uellet, decernere auderet; ut M-
Calidius, qui censebat, ut Pompeius in suas prouincias proficisceretur, ne qua
esset armorum causa: timere Caesarem ereptis ab eo duabus legionibus, ne ad eius
periculum reseruare et retinere eas ad urbem Pompeius uideretur; ut M- Rufus,
qui sententiam Calidii paucis fere mutatis rebus sequebatur. Hi omnes conuicio
L- Lentuli consulis correpti exagitabantur. Lentulus sententiam Calidii
pronuntiaturum se omnino negauit. Marcellus perterritus conuiciis a sua
sententia discessit. Sic uocibus consulis, terrore praesentis exercitus, minis
amicorum Pompei plerique compulsi inuiti et coacti Scipionis sententiam
sequuntur: uti ante certam diem Caesar exercitum dimittat; si non faciat, eum
aduersus rem publicam facturum uideri. Intercedit M- Antonius, Q- Cassius,
tribuni plebis. Refertur confestim de intercessione tribunorum. Dicuntur
sententiae graues; ut quisque acerbissime crudelissimeque dixit, ita quam maxime
ab inimicis Caesaris collaudatur.
[1,3] III. Misso ad uesperum senatu omnes, qui sunt eius ordinis, a Pompeio euocantur.
Laudat promptos Pompeius atque in posterum confirmat, segniores castigat atque
incitat. Multi undique ex ueteribus Pompei exercitibus spe praemiorum atque
ordinum euocantur, multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare,
arcessuntur. Completur urbs et ipsum comitium tribunis, centurionibus, euocatis.
Omnes amici consulum, necessarii Pompei atque eorum, qui ueteres inimicitias cum
Caesare gerebant, in senatum coguntur; quorum uocibus et concursu terrentur
infirmiores, dubii confirmantur, plerisque uero libere decernendi potestas
eripitur. Pollicetur L- Piso censor sese iturum ad Caesarem, item L- Roscius
praetor, qui de his rebus eum doceant: sex dies ad eam rem conficiendam spatii
postulant. Dicuntur etiam ab nonnullis sententiae, ut legati ad Caesarem
mittantur, qui uoluntatem senatus ei proponant.
[1,4] IV. Omnibus his resistitur, omnibusque oratio consulis, Scipionis, Catonis
opponitur. Catonem ueteres inimicitiae Caesaris incitant et dolor repulsae.
Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac prouinciarum et regum
appellandorum largitionibus mouetur, seque alterum fore Sullam inter suos
gloriatur, ad quem summa imperii redeat. Scipionem eadem spes prouinciae atque
exercituum impellit, quos se pro necessitudine partiturum cum Pompeio
arbitratur, simul iudiciorum metus, adulatio atque ostentatia sui et potentium,
qui in re publica iudiciisque tum plurimum pollebant. Ipse Pompeius, ab inimicis
Caesaris incitatus, et quod neminem dignitate secum exaequari uolebat, totum se
ab eius amicitia auerterat et cum communibus inimicis in gratiam redierat,
quorum ipse maximam partem illo affinitatis tempore iniunxerat Caesari; simul
infamia duarum legionum permotus, quas ab itinere Asiae Syriaeque ad suam
potentiam dominatumque conuerterat, rem ad arma deduci studebat.
[1,5] V. His de causis aguntur omnia raptim atque turbate. Nec docendi Caesaris
propinquis eius spatium datur, nec tribunis plebis sui periculi deprecandi neque
etiam extremi iuris intercessione retinendi, quod L- Sulla reliquerat, facultas
tribuitur, sed de sua salute septimo die cogitare coguntur, quod illi
turbulentissimi superioribus temporibus tribuni plebis octauo denique mense
suarum actionum respicere ac timere consuerant. Decurritur ad illud extremum
atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque in
desperatione omnium salutis sceleratorum audacia numquam ante descensum est:
dent operam consules, praetores, tribuni plebis, quique pro consulibus sint ad
urbem, ne quid res publica detrimenti capiat. Haec senatusconsulto perscribuntur
a.d. VII Id- Ian- Itaque V primis diebus, quibus haberi senatus potuit, qua ex
die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali et de imperio Caesaris et
de amplissimis uiris, tribunis plebis, grauissime acerbissimeque decernitur.
Profugiunt statim ex urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt. Is eo
tempore erat Rauennae exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, si qua
hominum aequitate res ad otium deduci posset.
[1,6] VI. Proximis diebus habetur extra urbem senatus. Pompeius eadem illa, quae per
Scipionem ostenderat agit; senatus uirtutem constantiamque collaudat; copias
suas exponit; legiones habere sese paratas X; praeterea cognitum compertumque
sibi alieno esse animo in Caesarem milites neque eis posse persuaderi, uti eum
defendant aut sequantur. Statim de reliquis rebus ad senatum refertur: tota
Italia delectus habeatur; Faustus Sulla propraetore in Mauretaniam mittatur; pecunia
uti ex aerario Pompeio detur. Refertur etiam de rege Iuba, ut socius sit atque
amicus; Marcellus uero passurum se in praesentia negat. De Fausto impedit
Philippus, tribunus plebis. De reliquis rebus senatusconsulta perscribuntur.
Prouinciae priuatis decernuntur duae consulares, reliquae praetoriae. Scipioni
obuenit Syria, L- Domitio Gallia; Philippus et Cotta priuato consilio
praetereuntur, neque eorum sortes deiciuntur. In reliquas prouincias praetores
mittuntur. Neque exspectant, quod superioribus annis acciderat, ut de eorum
imperio ad populum feratur paludatique uotis nuncupatis exeant. Consules, quod
ante id tempus accidit nunquam, ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in
urbe et Capitolio priuati contra omnia uetustatis exempla. Tota Italia delectus
habentur, arma imperantur; pecuniae a municipiis exiguntur, e fanis tolluntur:
omnia diuina humanaque iura permiscentur.
[1,7] VII. Quibus rebus cognitis Caesar apud milites contionatur. Omnium temporum
iniurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac deprauatum Pompeium
queritur inuidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati
semper fauerit adiutorque fuerit. Nouum in re publica introductum exemplum
queritur, ut tribunicia intercessio armis notaretur atque opprimeretur, quae
superioribus annis armis esset restituta. Sullam nudata omnibus rebus tribunicia
potestate tamen intercessionem liberam reliquisse. Pompeium, qui amissa
restituisse uideatur, dona etiam, quae ante habuerint, ademisse. Quotienscumque
sit decretum, darent operam magistratus, ne quid res publica detrimenti caperet
(qua uoce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit uocatus), factum
in perniciosis legibus, in ui tribunicia, in secessione populi templis locisque
editioribus occupatis: atque haec superioris aetatis exempla expiata Saturnini
atque Gracchorum casibus docet; quarum rerum illo tempore nihil factum, ne
cogitatum quidem. nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla
secessio facta. Hortatur, cuius imperatoris ductu VIIII annis rem publicam
felicissime gesserint plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam
Germaniamque pacauerint, ut eius existimationem dignitatemque ab inimicis
defendant. Conclamant legionis XIII, quae aderat, milites--hanc enim initio
tumultus euocauerat, reliquae nondum conuenerant--sese paratos esse imperatoris
sui tribunorumque plebis iniurias defendere.
[1,8] VIII. Cognita militum uoluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique
tribunos plebis, qui ad eum profugerant, conuenit; reliquas legiones ex hibernis
euocat et subsequi iubet. Eo L- Caesar adulescens uenit, cuius pater Caesaris
erat legatus. Is reliquo sermone confecto, cuius rei causa uenerat, habere se a
Pompeio ad eum priuati officii mandata demonstrat: uelle Pompeium se Caesari
purgatum, ne ea, quae rei publicae causa egerit, in suam contumeliam uertat.
Semper se rei publicae commoda priuatis necessitudinibus habuisse potiora.
Caesarem quoque pro sua dignitate debere et studium et iracundiam suam rei
publicae dimittere neque adeo grauiter irasci inimicis, ut, cum illis nocere se
speret, rei publicae noceat. Pauca eiusdem generis addit cum excusatione Pompei
coniuncta. Eadem fere atque eisdem uerbis praetor Roscius agit cum Caesare
sibique Pompeium commemorasse demonstrat.
[1,9] IX. Quae res etsi nihil ad leuandas iniurias pertinere uidebantur, tamen idoneos
nactus homines, per quos ea, quae uellet, ad eum perferrentur, petit ab utroque,
quoniam Pompei mandata ad se detulerint, ne grauentur sua quoque ad eum
postulata deferre, si paruo labore magnas controuersias tollere atque omnem
Italiam metu liberare possint. Sibi semper primam rei publicae fuisse dignitatem
uitaque potiorem. Doluisse se, quod populi Romani beneficium sibi per
contumeliam ab inimicis extorqueretur, ereptoque semenstri imperio in urbem
retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis populus
iussisset. Tamen hanc iacturam honoris sui rei publicae causa aequo animo
tulisse; cum litteras ad senatum miserit, ut omnes ab exercitibus discederent,
ne id quidem impetrauisse. Tota Italia delectus haberi, retineri legiones II,
quae ab se simulatione Parthici belli sint abductae, ciuitatem esse in armis.
Quonam haec omnia nisi ad suam perniciem pertinere? Sed tamen ad omnia se
descendere paratum atque omnia pati rei publicae causa. Proficiscatur Pompeius
in suas prouincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab
armis, metus e ciuitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui
populoque Romano permittatur. Haec quo facilius certisque condicionibus fiant et
iureiurando sanciantur, aut ipse propius accedat aut se patiatur accedere: fore
uti per colloquia omnes controuersiae componantur.
[1,10] X. Acceptis mandatis Roscius cum L- Caesare Capuam peruenit ibique consules
Pompeiumque inuenit; postulata Caesaris renuntiat. Illi deliberata re respondent
scriptaque ad eum mandata per eos remittunt; quorum haec erat summa: Caesar in
Galliam reuerteretur, Arimino excederet, exercitus dimitteret; quae si fecisset,
Pompeium in Hispanias iturum. Interea, quoad fides esset data Caesarem facturum,
quae polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque delectus.
[1,11] XI. Erat iniqua condicio postulare, ut Caesar Arimino excederet atque in
prouinciam reuerteretur, ipsum et prouincias et legiones alienas tenere;
exercitum Caesaris uelle dimitti, delectus habere; polliceri se in prouinciam
iturum neque, ante quem diem iturus sit, definire, ut, si peracto consulatu
Caesar non profectus esset, nulla tamen mendacii religione obstrictus uideretur;
tempus uero colloquio non dare neque accessurum polliceri magnam pacis
desperationem afferebat. Itaque ab Arimino M- Antonium cum cohortibus V Arretium
mittit; ipse Arimini cum duabus subsistit ibique delectum habere instituit;
Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibus occupat.
[1,12] XII. Interea certior factus Iguium Thermum praetorem cohortibus V tenere,
oppidum munire, omniumque esse Iguuinorum optimam erga se uoluntatem, Curionem
cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit. Cuius aduentu
cognito diffisus municipii uoluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et
profugit. Milites in itinere ab eo discedunt ac domum reuertuntur. Curio summa
omnium uoluntate Iguuium recepit. Quibus rebus cognitis confisus municipiorum
uoluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque
proficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque
toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
[1,13] XIII. Aduentu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes
conueniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se neque reliquos municipes
pati posse C- Caesarem imperatorem, bene de re publica meritum, tantis rebus
gestis oppido moenibusque prohiberi; proinde habeat rationem posteritatis et
periculi sui. Quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex
oppido educit ac profugit. Hunc ex primo ordine pauci Caesaris consecuti milites
consistere coegerunt. Commisso proelio deseritur a suis Varus; nonnulla pars
militum domum discedit; reliqui ad Caesarem perueniunt, atque una cum eis
deprensus L- Pupius, primi pili centurio, adducitur, qui hunc eundem ordinem in
exercitu Cn- Pompei antea duxerat. At Caesar milites Attianos collaudat, Pupium
dimittit, Auximatibus agit gratias seque eorum facti memorem fore pollicetur.
[1,14] XIV. Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror inuasit, ut cum Lentulus
consul ad aperiendum aerarium uenisset ad pecuniamque Pompeio ex senatusconsulto
proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret. Caesar enim
aduentare iam iamque et adesse eius equites falso nuntiabantur. Hunc Marcellus
collega et plerique magistratus consecuti sunt. Cn- Pompeius pridie eius diei ex
urbe profectus iter ad legiones habebat, quas a Caesare acceptas in Apulia
hibernorum causa disposuerat. Delectus circa urbem intermittuntur; nihil citra
Capuam tutum esse omnibus uidetur. Capuae primum se confirmant et colligunt
delectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt;
gladiatoresque, quos ibi Caesar in ludo habebat, ad forum productos Lentulus spe
libertatis confirmat atque iis equos attribuit et se sequi iussit; quos postea
monitus ab suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, circum familias
conuentus Campani custodiae causa distribuit.
[1,15] XV. Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum percurrit. Cunctae earum
regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius
omnibus rebus iuuant. Etiam Cingulo, quod oppidum Labienus constituerat suaque
pecunia exaedificauerat, ad eum legati ueniunt quaeque imperauerit se
cupidissime facturos pollicentur. Milites imperat: mittunt. Interea legio XII
Caesarem consequitur. Cum his duabus Asculum Picenum proficiscitur. Id oppidum
Lentulus Spinther X cohortibus tenebat; qui Caesaris aduentu cognito profugit ex
oppido cohortesque secum abducere conatus magna parte militum deseritur.
Relictus in itinere cum paucis incidit in Vibullium Rufum missum a Pompeio in
agrum Picenum confirmandorum hominum causa. A quo factus Vibullius certior, quae
res in Piceno gererentur, milites ab eo accipit, ipsum dimittit. Item ex
finitimis regionibus quas potest contrahit cohortes ex delectibus Pompeianis; in
his Camerino fugientem Lucilium Hirrum cum sex cohortibus, quas ibi in praesidio
habuerat, excipit; quibus coactis XII efficit. Cum his ad Domitium Ahenobarbum
Corfinium magnis itineribus peruenit Caesaremque adesse cum legionibus duabus
nuntiat. Domitius per se circiter XX cohortes Alba, ex Marsis et Paelignis,
finitimis ab regionibus coegerat.
[1,16] XVI. Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo
discesserant, delectumque institui iubet; ipse unum diem ibi rei frumentariae
causa moratus Corfinium contendit. Eo cum uenisset, cohortes V praemissae a
Domitio ex oppido pontem fluminis interrumpebant, qui erat ab oppido milia
passuum circiter III. Ibi cum antecursoribus Caesaris proelio commisso celeriter
Domitiani a ponte repulsi se in oppidum receperunt. Caesar legionibus
transductis ad oppidum constitit iuxtaque murum castra posuit.
[1,17] XVII. Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum magno proposito
praemio cum litteris mittit, qui petant atque orent, ut sibi subueniat: Caesarem
duobus exercitibus et locorum angustiis facile intercludi posse frumentoque
prohiberi. Quod nisi fecerit, se cohortesque amplius XXX magnumque numerum
senatorum atque equitum Romanorum in periculum esse uenturum. Interim suos
cohortatus tormenta in muris disponit certasque cuique partes ad custodiam urbis
attribuit; militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur,
quaterna in singulos iugera, et pro rata parte centurionibus euocatisque.
[1,18] XVIII. Interim Caesari nuntiatur Sulmonenses, quod oppidum a Corfinio VII milium
interuallo abest, cupere ea facere, quae uellet, sed a Q- Lucretio senatore et
Attio Peligno prohiberi, qui id oppidum VII cohortium praesidio tenebant. Mittit
eo M- Antonium cum legionis XIII cohortibus V. Sulmonenses simulatque signa
nostra uiderunt, portas aperuerunt uniuersique, et oppidani et milites, obuiam
gratulantes Antonio exierunt. Lucretius et Attius de muro se deiecerunt. Attius
ad Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur. Antonius cum cohortibus et
Attio eodem die, quo profectus erat, reuertitur. Caesar eas cohortes cum
exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit. Caesar primis diebus castra
magnis operibus munire et ex finitimis municipiis frumentum comportare
reliquasque copias exspectare instituit. Eo triduo legio VIII ad eum uenit
cohortesque ex nouis Galliae dilectibus XXII equitesque ab rege Norico circiter
CCC- Quorum aduentu altera castra ad alteram oppidi partem ponit; his castris
Curionem praefecit. Reliquis diebus oppidum uallo castellisque circummunire
instituit. Cuius operis maxima parte effecta eodem fere tempore missi ad Pompeium
reuertuntur.
[1,19] XIX. Litteris perlectis Domitius dissimulans in consilio pronuntiat Pompeium
celeriter subsidio uenturum hortaturque eos, ne animo deficiant quaeque usui ad
defendendum oppidum sint parent. Ipse arcano cum paucis familiaribus suis
colloquitur consiliumque fugae capere constituit. Cum uultus Domiti cum oratione
non consentiret, atque omnia trepidantius timidiusque ageret, quam superioribus
diebus consuesset, multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter
consuetudinem colloqueretur, concilia conuentusque hominum fugeret, res diutius
tegi dissimularique non potuit. Pompeius enim rescripserat: sese rem in summum
periculum deducturum non esse, neque suo consilio aut uoluntate Domitium se in
oppidum Corfinium contulisse; proinde, si qua fuisset facultas, ad se cum
omnibus copiis ueniret. Id ne fieri posset, obsidione atque oppidi
circummunitione fiebat.
[1,20] XX. Diuulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, prima uesperi
secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque
honestissimos sui generis colloquuntur: obsideri se a Caesare, opera
munitionesque prope esse perfectas; ducem suum Domitium, cuius spe atque fiducia
permanserint, proiectis omnibus fugae consilium capere: debere se suae salutis
rationem habere. Ab his primo Marsi dissentire incipiunt eamque oppidi partem,
quae munitissima uideretur, occupant, tantaque inter eos dissensio exsistit, ut
manum conserere atque armis dimicare conentur; post paulo tamen internuntiis
ultro citroque missis quae ignorabant, de L- Domiti fuga, cognoscunt. Itaque
omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt et custodiunt
legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt: sese paratos esse portas aperire,
quaeque imperauerit facere et L- Domitium uiuum in eius potestati tradere.
[1,21] XXI. Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur quam primum
oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere, ne qua aut largitionibus
aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret uoluntatis, quod
saepe in bello paruis momentis magni casus intercederent, tamen ueritus, ne
militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur, eos, qui
uenerant, collaudat atque in oppidum dimittit, portas murosque adseruari iubet.
Ipse eis operibus, quae facere instituerat, milites disponit non certis spatiis
intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis uigiliis
stationibusque, ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant; tribunos
militum et praefectos circummittit atque hortatur, non solum ab eruptionibus
caueant, sed etiam singulorum hominum occultos exitus adseruent. Neque uero tam
remisso ac languido animo quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieuerit. Tanta
erat summae rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente atque animo
traheretur, quid ipsis Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo, quid reliquis
accideret, qui quosque euentus exciperent.
[1,22] XXII. Quarta uigilia circiter Lentulus Spinther de muro cum uigiliis
custodibusque nostris colloquitur; uelle, si sibi fiat potestas, Caesarem
conuenire. Facta potestate ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiani
milites discedunt, quam in conspectum Caesaris deducatur. Cum eo de salute sua
agit, orat atque obsecrat, ut sibi parcat, ueteremque amicitiam commemorat
Caesarisque in se beneficia exponit; quae erant maxima: quod per eum in
collegium pontificum uenerat, quod prouinciam Hispaniam ex praetura habuerat,
quod in petitione consulatus erat subleuatus. Cuius orationem Caesar
interpellat: se non maleficii causa ex prouincia egressum, sed uti se a
contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex ciuitate
expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se et populum Romanum factione
paucorum oppressum in libertatem uindicaret. Cuius oratione confirmatus
Lentulus, ut in oppidum reuerti liceat, petit: quod de sua salute impetrauerit,
fore etiam reliquis ad suam spem solatio; adeo esse perterritos nonnullos, ut
suae uitae durius consulere cogantur. Facta potestate discedit.
[1,23] XXIII. Caesar, ubi luxit, omnes senatores senatorumque liberos, tribunos militum
equitesque Romanos ad se produci iubet. Erant quinquaginta; ordinis senatorii L-
Domitius, P- Lentulus Spinther, L- Caecilius Rufus, Sex. Quintilius Varus
quaestor, L- Rubrius; praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et
magnus numerus equitum Romanorum et decurionum, quos ex municipiis Domitius
euocauerat. Hos omnes productos a contumeliis militum conuiciisque prohibet;
pauca apud eos loquitur, (queritur) quod sibi a parte eorum gratia relata non
sit pro suis in eos maximis beneficiis; dimittit omnes incolumes. HS |LX|, quod
aduexerat Domitius atque in publico deposuerat, allatum ad se ab IIII uiris
Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in uita hominum quam in pecunia
fuisse uideatur, etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in
stipendium. Milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo die
castra mouet iustumque iter conficit VII omnino dies ad Corfinium commoratus, et
per fines Marrucinorum, Frentranorum, Larinatium in Apuliam peruenit.
[1,24] XXIV. Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae, Luceria
proficiscitur Canusium atque inde Brundisium. Copias undique omnes ex nouis
dilectibus ad se cogi iubet; seruos, pastores armat atque eis equos attribuit;
ex his circiter CCC equites conficit. L- Manlius praetor Alba cum cohortibus sex
profugit, Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus; quae procul equitatum
Caesaris conspicatae, cui praeerat Vibius Curius, relicto praetore signa ad
Curium transferunt atque ad eum transeunt. Item reliquis itineribus nonnullae
cohortes in agmen Caesaris, aliae in equites incidunt. Reducitur ad eum
deprensus ex itinere N. Magius Cremona, praefectus fabrum Cn- Pompei. Quem
Caesar ad eum remittit cum mandatis: quoniam ad id tempus facultas colloquendi
non fuerit, atque ipse Brundisium sit uenturus, interesse rei publicae et
communis salutis se cum Pompeio colloqui; neque uero idem profici longo itineris
spatio, cum per alios condiciones ferantur, ac si coram de omnibus condicionibus
disceptetur.
[1,25] XXV. His datis mandatis Brundisium cum legionibus VI peruenit, ueteranis III et
reliquis, quas ex nouo dilectu confecerat atque in itinere compleuerat;
Domitianas enim cohortes protinus a Corfinio in Siciliam miserat. Reperit
consules Dyrrachium profectos cum magna parte exercitus, Pompeium remanere
Brundisii cum cohortibus uiginti; neque certum inueniri poterat, obtinendine
Brundisii causa ibi remansisset, quo facilius omne Hadriaticum mare ex ultimis
Italiae partibus regionibusque Graeciae in potestate haberet atque ex utraque
parte bellum administrare posset, an inopia nauium ibi restitisset, ueritusque
ne ille Italiam dimittendam non existimaret, exitus administrationesque
Brundisini portus impedire instituit. Quorum operum haec erat ratio. Qua fauces
erant angustissimae portus, moles atque aggerem ab utraque parte litoris
iaciebat, quod his locis erat uadosum mare. Longius progressus, cum agger
altiore aqua contineri non posset, rates duplices quoquo uersus pedum XXX e
regione molis collocabat. Has quaternis ancoris ex IIII angulis destinabat, ne
fluctibus mouerentur. His perfectis collocatisque alias deinceps pari
magnitudine rates iungebat. Has terra atque aggere integebat, ne aditus atque
incursus ad defendendum impediretur. A fronte atque ab utroque latere cratibus
ac pluteis protegebat; in quarta quaque earum turres binorum tabulatorum
excitabat, quo commodius ab impetu nauium incendiisque defenderet.
[1,26] XXVI. Contra haec Pompeius naues magnas onerarias, quas in portu Brundisino
deprehenderat, adornabat. Ibi turres cum ternis tabulatis erigebat easque multis
tormentis et omni genere telorum completas ad opera Caesaris adpellebat, ut
rates perrumperet atque opera disturbaret. Sic cotidie utrimque eminus fundis,
sagittis reliquisque telis pugnabatur. Atque haec Caesar ita administrabat, ut
condiciones pacis dimittendas non existimaret; ac tametsi magnopere admirabatur
Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res
saepe temptata etsi impetus eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo
perseuerandum putabat. Itaque Caninium Rebilum legatum, familiarem
necessariumque Scriboni Libonis, mittit ad eum colloquii causa; mandat, ut
Libonem de concilianda pace hortetur; imprimis, ut ipse cum Pompeio
colloqueretur, postulat; magnopere sese confidere demonstrat, si eius rei sit
potestas facta, fore, ut aequis condicionibus ab armis discedatur. Cuius rei
magnam partem laudis atque existimationis ad Libonem peruenturam, si illo
auctore atque agente ab armis sit discessum. Libo a colloquio Canini digressus
ad Pompeium proficiscitur. Paulo post renuntiat, quod consules absint, sine
illis non posse agi de compositione. Ita saepius rem frustra temptatam Caesar
aliquando dimittendam sibi iudicat et de bello agendum.
[1,27] XXVII. Prope dimidia parte operis a Caesare effecta diebusque in ea re consumptis
VIIII naues a consulibus Dyrrachio remissae, quae priorem partem exercitus eo
deportauerant, Brundisium reuertuntur. Pompeius siue operibus Caesaris permotus
siue etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, aduentu nauium
profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub
ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, uicos plateasque
inaedificat, fossas transuersas uiis praeducit atque ibi sudes stipitesque
praeacutos defigit. Haec leuibus cratibus terraque inaequat; aditus autem atque
itinera duo, quae extra murum ad portum ferebant, maximis defixis trabibus atque
eis praeacutis praesepit. His paratis rebus milites silentio naues conscendere
iubet, expeditos autem ex euocatis, sagittariis funditoribusque raros in muro
turribusque disponit. Hos certo signo reuocare constituit, cum omnes milites
naues conscendissent, atque eis expedito loco actuaria nauigia relinquit.
[1,28] XXVIII. Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis
permoti Caesaris rebus fauebant. Itaque cognita Pompei profectione
concursantibus illis atque in ea re occupatis uulgo ex tectis significabant. Per
quos re cognita Caesar scalas parari militesque armari iubet, ne quam rei
gerendae facultatem dimittat. Pompeius sub noctem naues soluit. Qui erant in
muro custodiae causa collocati, eo signo, quod conuenerat, reuocantur notisque
itineribus ad naues decurrunt. Milites positis scalis muros ascendunt, sed
moniti a Brundisinis, ut uallum caecum fossasque caueant, subsistunt et longo
itinere ab his circumducti ad portum perueniunt duasque naues cum militibus,
quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribusque reprehendunt,
reprehensas excipiunt.
[1,29] XXIX. Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat coactis nauibus
mare transire et Pompeium sequi, priusquam ille sese transmarinis auxiliis
confirmaret, tamen eius rei moram temporisque longinquitatem timebat, quod
omnibus coactis nauibus Pompeius praesentem facultatem insequendi sui ademerat.
Relinquebatur, ut ex longinquioribus regionibus Galliae Picenique et a freto
naues essent exspectandae. Id propter anni tempus longum atque impeditum
uidebatur. Interea ueterem exercitum, duas Hispanias confirmari, quarum erat
altera maximis beneficiis Pompei deuincta, auxilia, equitatum parari, Galliam
Italiamque temptari se absente nolebat.
[1,30] XXX. Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit, in Hispaniam
proficisci constituit: duumuiris municipiorum omnium imperat, ut naues
conquirant Brundisiumque deducendas curent. Mittit in Sardiniam cum legione una
Valerium legatum, in Siciliam Curionem pro praetore cum legionibus duabus;
eundem, cum Siciliam recepisset, protinus in Africam traducere exercitum iubet.
Sardiniam obtinebat M- Cotta, Siciliam M- Cato; Africam sorte Tubero obtinere
debebat. Caralitani, simul ad se Valerium mitti audierunt, nondum profecto ex
Italia sua sponte Cottam ex oppido eiciunt. Ille perterritus, quod omnem
prouinciam consentire intellegebat, ex Sardinia in Africam profugit. Cato in
Sicilia naues longas ueteres reficiebat, nouas ciuitatibus imperabat. Haec magno
studio agebat. In Lucanis Brutiisque per legatos suos ciuium Romanorum delectus
habebat, equitum peditumque certum numerum a ciuitatibus Siciliae exigebat.
Quibus rebus paene perfectis aduentu Curionis cognito queritur in contione sese
proiectum ac proditum a Cn- Pompeio, qui omnibus rebus imparatissimis non
necessarium bellum suscepisset et ab se reliquisque in senatu interrogatus omnia
sibi esse ad bellum apta ac parata confirmauisset. Haec in contione questus ex
prouincia fugit.
[1,31] XXXI. Nacti uacuas ab imperiis Sardiniam Valerius, Curio Siciliam, cum
exercitibus eo perueniunt. Tubero cum in Africam uenisset, inuenit in prouincia
cum imperio Attium Varum; qui ad Auximum, ut supra demonstrauimus, amissis
cohortibus protinus ex fuga in Africam peruenerat atque eam sua sponte uacuam
occupauerat delectuque habito duas legiones effecerat, hominum et locorum
notitia et usu eius prouinciae nactus aditus ad ea conanda, quod paucis ante
annis ex praetura eam prouinciam obtinuerat. Hic uenientem Uticam nauibus
Tuberonem portu atque oppido prohibet neque adfectum ualetudine filium exponere
in terra patitur, sed sublatis ancoris excedere eo loco cogit.
[1,32] XXXII. His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur,
milites in proxima municipia deducit; ipse ad urbem proficiscitur. Coacto senatu
iniurias inimicorum commemorat. Docet se nullum extraordinarium honorem
appetisse, sed exspectato legitimo tempore consulatus eo fuisse contentum, quod
omnibus ciuibus pateret. Latum ab X tribunis plebis contradicentibus inimicis,
Catone uero acerrime repugnante et pristina consuetudine dicendi mora dies
extrahente, ut sui ratio absentis haberetur, ipso consule Pompeio ; qui si
improbasset, cur ferri passus esset? Si probasset, cur se uti populi beneficio
prohibuisset? Patientiam proponit suam, cum de exercitibus dimittendis ultro
postulauisset; in quo iacturam dignitatis atque honoris ipse facturus esset.
Acerbitatem inimicorum docet, qui, quod ab altero postularent, in se recusarent,
atque omnia permisceri mallent, quam imperium exercitusque dimittere. Iniuriam
in eripiendis legionibus praedicat, crudelitatem et insolentiam in
circumscribendis tribunis plebis; condiciones a se latas, expetita colloquia et
denegata commemorat. Pro quibus rebus hortatur ac postulat, ut rem publicam
suscipiant atque una secum administrent. Sin timore defugiant, illis se oneri
non futurum et per se rem publicam administraturum. Legatos ad Pompeium de
compositione mitti oportere, neque se reformidare, quod in senatu Pompeius paulo
ante dixisset, ad quos legati mitterentur, his auctoritatem attribui timoremque
eorum, qui mitterent significari. Tenuis atque infirmi haec animi uideri. Se
uero, ut operibus anteire studuerit, sic iustitia et aequitate uelle superare.
[1,33] XXXIII. Probat rem senatus de mittendis legatis: sed, qui mitterentur, non
reperiebantur, maximeque timoris causa pro se quisque id munus legationis
recusabat. Pompeius enim discedens ab urbe in senatu dixerat eodem se habiturum
loco, qui Romae remansissent et qui in castris Caesaris fuissent. Sic triduum
disputationibus excusationibusque extrahitur. Subicitur etiam L- Metellus,
tribunus plebis, ab inimicis Caesaris, qui hanc rem distrahat, reliquasque res,
quascumque agere instituerit, impediat. Cuius cognito consilio Caesar frustra
diebus aliquot consumptis, ne reliquum tempus amittat, infectis eis, quae agere
destinauerat, ab urbe proficiscitur atque in ulteriorem Galliam peruenit.
[1,34] XXXIV. Quo cum uenisset, cognoscit missum a Pompeio Vibullium Rufum, quem paucis
ante diebus Corfinio captum ipse dimiserat; profectum item Domitium ad
occupandam Massiliam nauibus actuariis septem, quas Igilii et in Cosano a
priuatis coactas seruis, libertis, colonis suis compleuerat; praemissos etiam
legatos Massilienses domum, nobiles adulescentes, quos ab urbe discedens
Pompeius erat adhortatus, ne noua Caesaris officia ueterum suorum beneficiorum
in eos memoriam expellerent. Quibus mandatis acceptis Massilienses portas
Caesari clauserant; Albicos, barbaros homines, qui in eorum fide antiquitus
erant montesque supra Massiliam incolebant, ad se uocauerant; frumentum ex
finitimis regionibus atque ex omnibus castellis in urbem conuexerant; armorum
officinas in urbe instituerant; muros portas classem reficiebant.
[1,35] XXXV. Euocat ad se Caesar Massilia XV primos; cum his agit, ne initium inferendi
belli a Massiliensibus oriatur: debere eos Italiae totius auctoritatem sequi
potius quam unius hominis uoluntati obtemperare. Reliqua, quae ad eorum sanandas
mentes pertinere arbitrabatur, commemorat. Cuius orationem legati domum referunt
atque ex auctoritate haec Caesari renuntiant: intellegere se diuisum esse
populum Romanum in partes duas; neque sui iudicii neque suarum esse uirium
discernere, utra pars iustiorem habeat causam. Principes uero esse earum partium
Cn- Pompeium et C- Caesarem patronos ciuitatis; quorum alter agros Volcarum
Arecomicorum et Heluiorum publice iis concesserit, alter bello uictos Sallyas
attribuerit uectigaliaque auxerit. Quare paribus eorum beneficiis parem se
quoque uoluntatem tribuere debere et neutrum eorum contra alterum iuuare aut
urbe aut portibus recipere.
[1,36] XXXVI. Haec dum inter eos aguntur, Domitius nauibus Massiliam peruenit atque ab
eis receptus urbi praeficitur; summa ei belli administrandi permittitur. Eius
imperio classem quoquo uersus dimittunt; onerarias naues, quas ubique possunt,
deprehendunt atque in portum deducunt, parum clauis aut materia atque armamentis
instructis ad reliquas armandas reficiendasque utuntur; frumenti quod inuentum
est, in publicum conferunt; reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis, si
accidat, reseruant. Quibus iniuriis permotus Caesar legiones tres Massiliam
adducit; turres uineasque ad oppugnationem urbis agere, naues longas Arelate
numero XII facere instituit. Quibus effectis armatisque diebus XXX, a qua die
materia caesa est, adductisque Massiliam his D- Brutum praeficit, C- Trebonium
legatum ad oppugnationem Massiliae relinquit.
[1,37] XXXVII. Dum haec parat atque administrat, C- Fabium legatum cum legionibus III,
quas Narbone circumque ea loca hiemandi causa disposuerat, in Hispaniam
praemittit celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubet, qui eo tempore ab L-
Afranio legato praesidiis tenebantur. Reliquas legiones, quae longius hiemabant,
subsequi iubet. Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium ex
saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit.
[1,38] XXXVIII. Aduentu L- Vibulli Rufi, quem a Pompeio missum in Hispaniam demonstratum
est, Afranius et Petreius et Varro, legati Pompei, quorum unus Hispaniam
citeriorem tribus legionibus, alter ulteriorem a saltu Castulonensi ad Anam
duabus legionibus, tertius ab Ana Vettonum agrum Lusitaniamque pari numero
legionum optinebat, officia inter se partiuntur, uti Petreius ex Lusitania per
Vettones cum omnibus copiis ad Afranium proficiscatur, Varro cum eis, quas
habebat, legionibus omnem ulteriorem Hispaniam tueatur. His rebus constitutis
equites auxiliaque toti Lusitaniae a Petreio, Celtiberiae, Cantabris barbarisque
omnibus, qui ad Oceanum pertinent, ab Afranio imperantur. Quibus coactis
celeriter Petreius per Vettones ad Afranium peruenit, constituuntque communi
consilio bellum ad Ilerdam propter ipsius opportunitatem gerere.
[1,39] XXXIX. Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afranii tres, Petreii duae,
praeterea scutatae citerioris prouinciae et caetratae ulterioris Hispaniae
cohortes circiter LXXX equitumque utriusque prouinciae circiter V milia. Caesar
legiones in Hispaniam praemiserat VI, auxilia peditum V milia, equitum III
milia, quae omnibus superioribus bellis habuerat, et parem ex Gallia numerum,
quam ipse pacauerat, nominatim ex omnibus ciuitatibus nobilissimo et fortissimo
quoque euocato, huc optimi generis hominum ex Aquitanis montanisque, qui Galliam
prouinciam attingunt addiderat. Audierat Pompeium per Mauretaniam cum legionibus
iter in Hispaniam facere confestimque esse uenturum. Simul a tribunis militum
centurionibusque mutuas pecunias sumpsit; has exercitui distribuit. Quo facto
duas res consecutus est, quod pignore animos centurionum deuinxit et largitione
militum uoluntates redemit.
[1,40] XL. Fabius finitimarum ciuitatum animos litteris nuntiisque temptabat. In
Sicori flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia passuum IIII. His
pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae citra flumen fuerant, superioribus
diebus consumpserat. Hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus
duces faciebant, crebroque inter se equestribus proeliis contendebant. Huc cum
cotidiana consuetudine congressae pabulatoribus praesidio propiore ponte
legiones Fabianae duae flumen transissent, impedimentaque et omnis equitatus
sequeretur, subito ui uentorum et aquae magnitudine pons est interruptus et
reliqua multitudo equitum interclusa. Quo cognito a Petreio et Afranio ex aggere
atque cratibus, quae flumine ferebantur, celeriter suo ponte Afranius, quem
oppido castrisque coniunctum habebat, legiones IIII equitatumque omnem traiecit
duabusque Fabianis occurrit legionibus. Cuius aduentu nuntiato L- Plancus, qui
legionibus praeerat, necessaria re coactus locum capit superiorem diuersamque
aciem in duas partes constituit, ne ab equitatu circumueniri posset. Ita
congressus impari numero magnos impetus legionum equitatusque sustinet. Commisso
ab equitibus proelio signa legionum duarum procul ab utrisque conspiciuntur,
quas C- Fabius ulteriore ponte subsidio nostris miserat suspicatus fore id, quod
accidit, ut duces aduersariorum occasione et beneficio fortunae ad nostros
opprimendos uterentur. Quarum aduentu proelium dirimitur, ac suas uterque
legiones reducit in castra.
[1,41] XLI. Eo biduo Caesar cum equitibus DCCCC, quos sibi praesidio reliquerat, in
castra peruenit. Pons, qui fuerat tempestate interruptus, paene erat refectus;
hunc noctu perfici iussit. Ipse cognita locorum natura ponti castrisque
praesidio sex cohortes reliquit atque omnia impedimenta et postero die omnibus
copiis triplici instructa acie ad Ilerdam proficiscitur et sub castris Afranii
constitit et ibi paulisper sub armis moratus facit aequo loco pugnandi
potestatem. Potestate facta Afranius copias educit et in medio colle sub castris
constituit. Caesar, ubi cognouit per Afranium stare, quo minus proelio
dimicaretur, ab infimis radicibus montis intermissis circiter passibus CCCC
castra facere constituit et, ne in opere faciundo milites repentino hostium
incursu exterrerentur atque opere prohiberentur, uallo muniri uetuit, quod
eminere et procul uideri necesse erat, sed a fronte contra hostem pedum XV
fossam fieri iussit. Prima et secunda acies in armis, ut ab initio constituta
erat, permanebat; post has opus in occulto a III acie fiebat. Sic omne prius est
perfectum, quam imtellegeretur ab Afranio castra muniri. Sub uesperum Caesar
intra hanc fossam legiones reducit atque ibi sub armis proxima nocte
conquiescit.
[1,42] XLII. Postero die omnem exercitum intra fossam continet et, quod longius erat
agger petendus, in praesentia similem rationem operis instituit singulaque
latera castrorum singulis attribuit legionibus munienda fossasque ad eandem
magnitudinem perfici iubet; reliquas legiones in armis expeditas contra hostem
constituit. Afranius Petreiusque terrendi causa atque operis impediendi copias
suas ad infimas montis radices producunt et proelio lacessunt, neque idcirco
Caesar opus intermittit confisus praesidio legionum trium et munitione fossae.
Illi non diu commorati nec longius ab infimo colle progressi copias in castra
reducunt. Tertio die Caesar uallo castra communit; reliquas cohortes, quas in
superioribus castris reliquerat, impedimentaque ad se traduci iubet.
[1,43] XLIII. Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque
Afranius habebant, planities circiter passuum CCC, atque in hoc fere medio
spatio tumulus erat paulo editior; quem si occupauisset Caesar et communisset,
ab oppido et ponte et commeatu omni, quem in oppidum contulerant, se
interclusurum aduersarios confidebat. Hoc sperans legiones III ex castris educit
acieque in locis idoneis instructa unius legionis antesignanos procurrere atque
eum tumulum occupare iubet. Qua re cognita celeriter quae in statione pro
castris erant Afranii cohortes breuiore itinere ad eundem occupandum locum
mittuntur. Contenditur proelio, et quod prius in tumulum Afraniani uenerant,
nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga uertere seque ad signa
legionum recipere coguntur.
[1,44] XLIV. Genus erat pugnae militum illorum, ut magno impetu primo procurrerent,
audacter locum caperent, ordines suos non magnopere seruarent, rari dispersique
pugnarent; si premerentur, pedem referre et loco excedere non turpe existimarent
cum Lusitanis reliquisque barbaris barbaro genere quodam pugnae assuefacti; quod
fere fit, quibus quisque in locis miles inueterauerit, ut multum earum regionum
consuetudine moueatur. Haec tum ratio nostros perturbauit insuetos huius generis
pugnae: circumiri enim sese ab aperto latere procurrentibus singulis
arbitrabantur; ipsi autem suos ordines seruare neque ab signis discedere neque
sine graui causa eum locum, quem ceperant, dimitti censuerant oportere. Itaque
perturbatis antesignanis legio, quae in eo cornu constiterat, locum non tenuit
atque in proximum collem sese recepit.
[1,45] XLV. Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem consuetudinemque
acciderat, cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit; hostem insolenter
atque acriter nostros insequentem supprimit rursusque terga uertere seque ad
oppidum Ilerdam recipere et sub muro consistere cogit. Sed nonae legionis
milites elati studio, dum sarcire acceptum detrimentum uolunt, temere insecuti
longius fugientes in locum iniquum progrediuntur et sub montem, in quo erat
oppidum positum Ilerda, succedunt. Hinc se recipere cum uellent, rursus illi ex
loco superiore nostros premebant. Praeruptus locus erat utraque ex parte
derectus ac tantum in latitudinem patebat, ut tres instructae cohortes eum locum
explerent, ut neque subsidia ab lateribus submitti neque equites laborantibus
usui esse possent. Ab oppido autem decliuis locus tenui fastigio uergebat in
longitudinem passuum circiter CCCC- Hac nostris erat receptus, quod eo incitati
studio inconsultius processerant; hoc pugnabatur loco, et propter angustias
iniquo et quod sub ipsis radicibus montis constiterant, ut nullum frustra telum
in eos mitteretur. Tamen uirtute et patientia nitebantur atque omnia uulnera
sustinebant. Augebatur illis copia, atque ex castris cohortes per oppidum crebro
submittebantur, ut integri defessis succederent. Hoc idem Caesar facere
cogebatur, ut submissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.
[1,46] XLVI. Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostrique grauius a
multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis destrictis impetum
aduersus montem in cohortes faciunt, paucisque deiectis reliquos sese conuertere
cogunt. Submotis sub murum cohortibus ac nonnullam partem propter terrorem in
oppidum compulsis facilis est nostris receptus datus. Equitatus autem noster ab
utroque latere, etsi deiectis atque inferioribus locis constiterat, tamen summa
in iugum uirtute connititur atque inter duas acies perequitans commodiorem ac
tutiorem nostris receptum dat. Ita uario certamine pugnatum est. Nostri in primo
congressu circiter LXX ceciderunt, in his Q- Fulginius ex primo hastato legionis
XIIII, qui propter eximiam uirtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum
peruenerat; uulnerantur amplius DC. Ex Afranianis interficiuntur T- Caecilius,
primi pili centurio, et praeter eum centuriones IIII, milites amplius CC.
[1,47] XLVII. Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique superiores discessisse
existimarent: Afraniani, quod, cum esse omnium iudicio inferiores uiderentur,
comminus tam diu stetissent et nostrorum impetum sustinuissent et initio locum
tumulumque tenuissent, quae causa pugnandi fuerat, et nostros primo congressu
terga uertere coegissent; nostri autem, quod iniquo loco atque impari congressi
numero quinque horis proelium sustinuissent, quod montem gladiis destrictis
ascendissent, quod ex loco superiore terga uertere aduersarios coegissent atque
in oppidum compulissent. Illi eum tumulum, pro quo pugnatum est, magnis operibus
munierunt praesidiumque ibi posuerunt.
[1,48] XLVIII. Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta sunt. Tanta enim
tempestas cooritur, ut numquam illis locis maiores aquas fuisse constaret. Tum
autem ex omnibus montibus niues proluit ac summas ripas fluminis superauit
pontesque ambo, quos C- Fabius fecerat, uno die interrupit. Quae res magnas
difficultates exercitui Caesaris attulit. Castra enim, ut supra demonstratum
est, cum essent inter flumina duo, Sicorim et Cingam, spatio milium XXX, neutrum
horum transiri poterat, necessarioque omnes his angustiis continebantur. Neque
ciuitates, quae ad Caesaris amicitiam accesserant, frumentum supportare, neque
ei, qui pabulatum longius progressi erant, interclusi fluminibus reuerti neque
maximi commeatus, qui ex Italia Galliaque ueniebant, in castra peruenire
poterant. Tempus erat autem difficillimum, quo neque frumenta in hibernis erant
neque multum a maturitate aberant; ac ciuitates exinanitae, quod Afranius paene
omne frumentum ante Caesaris aduentum Ilerdam conuexerat, reliqui si quid
fuerat, Caesar superioribus diebus consumpserat; pecora, quod secundum poterat
esse inopiae subsidium, propter bellum finitimae ciuitates longius remouerant.
Qui erant pabulandi aut frumentandi causa progressi, hos leuis armaturae
Lusitani peritique earum regionum cetrati citerioris Hispaniae consectabantur;
quibus erat procliue tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine
utribus ad exercitum non eant.
[1,49] XLIX. At exercitus Afranii omnium rerum abundabat copia. Multum erat frumentum
prouisum et conuectum superioribus temporibus, multum ex omni prouincia
comportabatur; magna copia pabuli suppetebat. Harum omnium rerum facultates sine
ullo periculo pons Ilerdae praebebat et loca trans flumen integra, quo omnino
Caesar adire non poterat.
[1,50] L. Hae permanserunt aquae dies complures. Conatus est Caesar reficere pontes;
sed nec magnitudo fluminis permittebat, neque ad ripam dispositae cohortes
aduersariorum perfici patiebantur. Quod illis prohibere erat facile cum ipsius
fluminis natura atque aquae magnitudine, tum quod ex totis ripis in unum atque
angustum locum tela iaciebantur; atque erat difficile eodem tempore rapidissimo
flumine opera perficere et tela uitare.
[1,51] LI. Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter habebant ad Caesarem, ad
flumen constitisse. Venerant eo sagittarii ex Rutenis, equites ex Gallia cum
multis carris magnisque impedimentis, ut fert Gallica consuetudo. Erant
praeterea cuiusque generis hominum milia circiter VI cum seruis liberisque; sed
nullus ordo, nullum imperium certum, cum suo quisque consilio uteretur atque
omnes sine timore iter facerent usi superiorum temporum atque itinerum licentia.
Erant complures honesti adulescentes, senatorum filii et ordinis equestris;
erant legationes ciuitatum; erant legati Caesaris. Hos omnes flumina
continebant. Ad hos opprimendos cum omni equitatu tribusque legionibus Afranius
de nocte proficiscitur imprudentesque ante missis equitibus aggreditur.
Celeriter sese tamen Galli equites expediunt proeliumque committunt. Ei, dum
pari certamine res geri potuit, magnum hostium numerum pauci sustinuere; sed ubi
signa legionum appropinquare coeperunt, paucis amissis sese in proximos montes
conferunt. Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum; nacti
enim spatium se in loca superiora receperunt. Desiderati sunt eo die sagittarii
circiter CC, equites pauci, calonum atque impedimentorum non magnus numerus.
[1,52] LII. His tamen omnibus annona creuit; quae fere res non solum inopia praesentis,
sed etiam futuri temporis timore ingrauescere consueuit. Iamque ad denarios L in
singulos modios annona peruenerat, et militum uires inopia frumenti deminuerat,
atque incommoda in dies augebantur; et ita paucis diebus magna erat facta rerum
commutatio ac se fortuna inclinauerat, ut nostri magna inopia necessariarum
rerum conflictarentur, illi omnibus abundarent rebus superioresque haberentur.
Caesar eis ciuitatibus, quae ad eius amicitiam accesserant, quod minor erat
frumenti copia, pecus imperabat; calones ad longinquiores ciuitates dimittebat;
ipse praesentem inopiam quibus poterat subsidiis tutabatur.
[1,53] LIII. Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque uberiora
Romam ad suos perscribebant; multa rumor affingebat, ut paene bellum confectum
uideretur. Quibus litteris nuntiisque Romam perlatis magni domum concursus ad
Afranium magnaeque gratulationes fiebant; multi ex Italia ad Cn- Pompeium
proficiscebantur, alii, ut principes talem nuntium attulisse, alii ne euentum
belli exspectasse aut ex omnibus nouissimi uenisse uiderentur.
[1,54] LIV. Cum in his angustiis res esset, atque omnes uiae ab Afranianis militibus
equitibusque obsiderentur, nec pontes perfici possent, imperat militibus Caesar,
ut naues faciant, cuius generis eum superioribus annis usus Britanniae docuerat.
Carinae ac prima statumina ex leui materia fiebant; reliquum corpus nauium
uiminibus contextum coriis integebatur. Has perfectas carris iunctis deuehit
noctu milia passuum a castris XXII militesque his nauibus flumen transportat
continentemque ripae collem improuiso occupat. Hunc celeriter, priusquam ab
aduersariis sentiatur, communit. Huc legionem postea traicit atque ex utraque
parte pontem instituit, biduo perficit. Ita commeatus et qui frumenti causa
processerant tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit.
[1,55] LV. Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit. Qui inopinantes
pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi magnum numerum iumentorum
atque hominum intercipiunt cohortibusque cetratis subsidio missis scienter in
duas partes sese distribuunt, alii ut praedae praesidio sint, alii ut
uenientibus resistant atque eos propellant, unamque cohortem, quae temere ante
ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis circumueniunt atque
interficiunt incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra reuertuntur.
[1,56] LVI. Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi L- Domitii consilio naues
longas expediunt numero XVII, quarum erant XI tectae. Multa huc minora nauigia
addunt, ut ipsa multitudine nostra classis terreatur. Magnum numerum
sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, imponunt
atque hos praemiis pollicitationibusque incitant. Certas sibi deposcit naues
Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet. Sic
omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras naues procedunt, quibus
praeerat D. Brutus. Hae ad insulam, quae est contra Massiliam, stationes
obtinebant.
[1,57] LVII. Erat multo inferior numero nauium Brutus; sed electos ex omnibus legionibus
fortissimos uiros, antesignanos, centuriones, Caesar ei classi attribuerat, qui
sibi id muneris depoposcerant. Hi manus ferreas atque harpagones parauerant
magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant. Ita
cognito hostium aduentu suas naues ex portu educunt, cum Massiliensibus
confligunt. Pugnatum est utrimque fortissime atque acerrime; neque multum Albici
nostris uirtute cedebant, homines asperi et montani, exercitati in armis; atque
hi modo digressi a Massiliensibus recentem eorum pollicitationem animis
continebant, pastoresque Domitii spe libertatis excitati sub oculis domini suam
probare operam studebant.
[1,58] LVIII. Ipsi Massilienses et celeritate nauium et scientia gubernatorum confisi
nostros eludebant impetusque eorum excipiebant et, quoad licebat latiore uti
spatio, producta longius acie circumuenire nostros aut pluribus nauibus adoriri
singulas aut remos transcurrentes detergere, si possent, contendebant; cum
propius erat necessario uentum, ab scientia gubernatorum atque artificiis ad
uirtutem montanorum confugiebant. Nostri cum minus exercitatis remigibus
minusque peritis gubernatoribus utebantur, qui repente ex onerariis nauibus
erant producti neque dum etiam uocabulis armamentorum cognitis, tum etiam
tarditate et grauitate nauium impediebantur; factae enim subito ex humida
materia non eundem usum celeritatis habebant. Itaque, dum locus comminus
pugnandi daretur, aequo animo singulas binis nauibus obiciebant atque iniecta
manu ferrea et retenta utraque naue diuersi pugnabant atque in hostium naues
transcendebant et magno numero Albicorum et pastorum interfecto partem nauium
deprimunt, nonnullas cum hominibus capiunt, reliquas in portum compellunt. Eo
die naues Massiliensium cum eis, quae sunt captae, intereunt VIIII.
[1,59] LIX. Hoc primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur; simul perfecto ponte celeriter
fortuna mutatur. Illi perterriti uirtute equitum minus libere, minus audacter
uagabantur, alias non longo a castris progressi spatio, ut celerem receptum
haberent, angustius pabulabantur, alias longiore circuitu custodias stationesque
equitum uitabant, aut aliquo accepto detrimento aut procul equitatu uiso ex
medio itinere proiectis sarcinis fugiebant. Postremo et plures intermittere dies
et praeter consuetudinem omnium noctu constituerant pabulari.
[1,60] LX. Interim Oscenses et Calagurritani, qui erant Oscensibus contributi, mittunt
ad eum legatos seseque imperata facturos pollicentur. Hos Tarraconenses et
Iacetani et Ausetani et paucis post diebus Illurgauonenses, qui flumen Hiberum
attingunt, insequuntur. Petit ab his omnibus, ut se frumento iuuent. Pollicentur
atque omnibus undique conquisitis iumentis in castra deportant. Transit etiam
cohors Illurgauonensis ad eum cognito ciuitatis consilio et signa ex statione
transfert. Magna celeriter commutatio rerum. Perfecto ponte, magnis quinque
ciuitatibus ad amicitiam adiunctis, expedita re frumentaria, exstinctis
rumoribus de auxiliis legionum, quae cum Pompeio per Mauritaniam uenire
dicebantur, multae longinquiores ciuitates ab Afranio desciscunt et Caesaris
amicitiam sequuntur.
[1,61] LXI. Quibus rebus perterritis animis aduersariorum Caesar, ne semper magno
circuitu per pontem equitatus esset mittendus, nactus idoneum locum fossas pedum
XXX in latitudinem complures facere instituit, quibus partem aliquam Sicoris
auerteret uadumque in eo flumine efficeret. His paene effectis magnum in timorem
Afranius Petreiusque perueniunt, ne omnino frumento pabuloque intercluderentur,
quod multum Caesar equitatu ualebat. Itaque constituunt illis locis excedere et
in Celtiberiam bellum transferre. Huic consilio suffragabatur etiam illa res,
quod ex duobus contrariis generibus, quae superiore bello cum Sertorio steterant
ciuitates, uictae nomen atque imperium absentis Pompei timebant, quae in
amicitia manserant, magnis affectae beneficiis eum diligebant; Caesaris autem
erat in barbaris nomen obscurius. Hic magnos equitatus magnaque auxilia
exspectabant et suis locis bellum in hiemem ducere cogitabant. Hoc inito
consilio toto flumine Hibero naues conquiri et Octogesam adduci iubent. Id erat
oppidum positum ad Hiberum miliaque passuum a castris aberat XXX. Ad eum locum
fluminis nauibus iunctis pontem imperant fieri legionesque duas flumen Sicorim
traducunt, castraque muniunt uallo pedum XII.
[1,62] LXII. Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesar continuato diem
noctemque opere in flumine auertendo huc iam rem deduxerat, ut equites, etsi
difficulter atque aegre fiebat, possent tamen atque auderent flumen transire,
pedites uero tantummodo umeris ac summo pectore exstarent et cum altitudine
aquae tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum impedirentur. Sed tamen eodem
fere tempore pons in Hibero prope effectus nuntiabatur, et in Sicori uadum
reperiebatur.
[1,63] LXIII. Iam uero eo magis illi maturandum iter existimabant. Itaque duabus
auxiliaribus cohortibus Ilerdae praesidio relictis omnibus copiis Sicorim
transeunt et cum duabus legionibus, quas superioribus diebus traduxerant, castra
coniungunt. Relinquebatur Caesari nihil, nisi uti equitatu agmen aduersariorum
male haberet et carperet. Pons enim ipsius magnum circuitum habebat, ut multo
breuiore itinere illi ad Hiberum peruenire possent. Equites ab eo missi flumen
transeunt et, cum de tertia uigilia Petreius atque Afranius castra mouissent,
repente sese ad nouissimum agmen ostendunt et magna multitudine circumfusa
morari atque iter impedire incipiunt.
[1,64] LXIV. Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant coniuncta,
cernebatur equitatus nostri proelio nouissimos illorum premi uehementer ac
nonnumquam sustineri extremum agmen atque interrumpi, alias inferri signa et
uniuersarum cohortium impetu nostros propelli, dein rursus conuersos insequi.
Totis uero castris milites circulari et dolere hostem ex manibus dimitti, bellum
non necessario longius duci; centuriones tribunosque militum adire atque
obsecrare, ut per eos Caesar certior fieret, ne labori suo neu periculo
parceret; paratos esse sese, posse et audere ea transire flumen, qua traductus
esset equitatus. Quorum studio et uocibus excitatus Caesar, etsi timebat tantae
magnitudini fluminis exercitum obicere, conandum tamen atque experiendum
iudicat. Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi iubet, quorum
aut animus aut uires uidebantur sustinere non posse. Hos cum legione una
praesidio castris relinquit; reliquas legiones expeditas educit magnoque numero
iumentorum in flumine supra atque infra constituto traducit exercitum. Pauci ex
his militibus abrepti ui fluminis ab equitatu excipiuntur ac subleuantur;
interit tamen nemo. Traducto incolumi exercitu copias instruit triplicemque
aciem ducere incipit. Ac tantum fuit in militibus studii, ut milium sex ad iter
addito circuitu magnaque ad uadum fluminis mora interposita eos, qui de tertia
uigilia exissent, ante horam diei VIIII consequerentur.
[1,65] LXV. Quos ubi Afranius procul uisos cum Petreio conspexit, noua re perterritus
locis superioribus constitit aciemque instruit. Caesar in campis exercitum
reficit, ne defessum proelio obiciat; rursus conantes progredi insequitur et
moratur. Illi necessario maturius, quam constituerant, castra ponunt. Suberant
enim montes, atque a milibus passuum V itinera difficilia atque angusta
excipiebant. Hos montes intrasse cupiebant, ut equitatum effugerent Caesaris
praesidiisque in angustiis collocatis exercitum itinere prohiberent, ipsi sine
periculo ac timore Hiberum copias traducerent. Quod fuit illis conandum atque
omni ratione efficiendum; sed totius diei pugna atque itineris labore defessi
rem in posterum diem distulerunt. Caesar quoque in proximo colle castra ponit.
[1,66] LXVI. Media circiter nocte eis, qui aquandi causa longius a castris processerant,
ab equitibus correptis fit ab his certior Caesar duces aduersariorum silentio
copias castris educere. Quo cognito signum dari iubet et uasa militari more
conclamari. Illi exaudito clamore ueriti, ne noctu impediti sub onere confligere
cogerentur aut ne ab equitatu Caesaris in angustius tenerentur, iter supprimunt
copiasque in castris continent. Postero die Petreius cum paucis equitibus
occulte ad exploranda loca proficiscitur. Hoc idem fit ex castris Caesaris.
Mittitur L- Decidius Sasa cum paucis, qui loci naturam perspiciat. Uterque idem
suis renuntiat: V milia passuum proxima intercedere itineris campestris, inde
excipere loca aspera et montuosa; qui prior has angustias occupauerit, ab hoc
hostem prohiberi nihil esse negotii.
[1,67] LXVII. Disputatur in consilio a Petreio atque Afranio et tempus profectionis
quaeritur. Plerique censebant, ut noctu iter facerent: posse prius ad angustias
ueniri, quam sentiretur. Alii, quod pridie noctu conclamatum esset in Caesaris
castris, argumenti sumebant loco non posse clam exiri. Circumfundi noctu
equitatum Caesaris atque omnia loca atque itinera obsidere; nocturnaque proelia
esse uitanda, quod perterritus miles in ciuili dissensione timori magis quam
religioni consulere consuerit. At lucem multum per se pudorem omnium oculis,
multum etiam tribunorum militum et centurionum praesentiam afferre; quibus rebus
coerceri milites et in officio contineri soleant. Quare omni ratione esse
interdiu perrumpendum: etsi aliquo accepto detrimento, tamen summa exercitus
salua locum, quem petant, capi posse. Haec uincit in consilio sententia, et
prima luce postridie constituunt proficisci.
[1,68] LXVIII. Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit
magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit. Nam quae itinera ad
Hiberum atque Octogesam pertinebant castris hostium oppositis tenebantur. Ipsi
erant transcendendae ualles maximae ac difficillimae; saxa multis locis
praerupta iter impediebant, ut arma per manus necessario traderentur, militesque
inermes subleuatique alii ab aliis magnam partem itineris conficerent. Sed hunc
laborem recusabat nemo, quod eum omnium laborum finem fore existimabant, si
hostem Hibero intercludere et frumento prohibere potuissent.
[1,69] LXIX. Ac primo Afraniani milites uisendi causa laeti ex castris procurrebant
contumeliosisque uocibus prosequebantur nostros: necessarii uictus inopia
coactos fugere atque ad Ilerdam reuerti. Erat enim iter a proposito diuersum,
contrariamque in partem iri uidebatur. Duces uero eorum consilium suum laudibus
efferebant, quod se castris tenuissent; multumque eorum opinionem adiuuabat,
quod sine iumentis impedimentisque ad iter profectos uidebant, ut non posse
inopiam diutius sustinere confiderent. Sed, ubi paulatim retorqueri agmen ad
dextram conspexerunt iamque primos superare regionem castrorum animum
aduerterunt, nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris, quin statim castris
exeundum atque occurrendum putaret. Conclamatur ad arma, atque omnes copiae
paucis praesidio relictis cohortibus exeunt rectoque ad Hiberum itinere
contendunt.
[1,70] LXX. Erat in celeritate omne positum certamen, utri prius angustias montesque
occuparent; sed exercitum Caesaris uiarum difficultates tardabant, Afranii
copias equitatus Caesaris insequens morabatur. Res tamen ab Afranianis huc erat
necessario deducta, ut, si priores montes, quos petebant, attigissent, ipsi
periculum uitarent, impedimenta totius exercitus cohortesque in castris relictas
seruare non possent; quibus interclusis exercitu Caesaris auxilium ferri nulla
ratione poterat. Confecit prior iter Caesar atque ex magnis rupibus nactus
planitiem in hac contra hostem aciem instruit. Afranius, cum ab equitatu
nouissimum agmen premeretur, ante se hostem uideret, collem quendam nactus ibi
constitit. Ex eo loco IIII cetratorum cohortes in montem, qui erat in conspectu
omnium excelsissimus, mittit. Hunc magno cursu concitatos iubet occupare, eo
consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet et mutato itinere iugis
Octogesam perueniret. Hunc cum obliquo itinere cetrati peterent, conspicatus
equitatus Caesaris in cohortes impetum fecit; nec minimam partem temporis
equitum uim cetrati sustinere potuerunt omnesque ab eis circumuenti in conspectu
utriusque exercitus interficiuntur.
[1,71] LXXI. Erat occasio bene gerendae rei. Neque uero id Caesarem fugiebat, tanto sub
oculis accepto detrimento perterritum exercitum sustinere non posse, praesertim
circumdatum undique equitatu, cum in loco aequo atque aperto confligeretur;
idque ex omnibus partibus ab eo flagitabatur. Concurrebant legati, centuriones
tribunique militum: ne dubitaret proelium committere; omnium esse militum
paratissimos animos. Afranianos contra multis rebus sui timoris signa misisse:
quod suis non subuenissent, quod de colle non decederent, quod uix equitum
incursus sustinerent collatisque in unum locum signis conferti neque ordines
neque signa seruarent. Quod si iniquitatem loci timeret, datum iri tamen aliquo
loco pugnandi facultatem, quod certe inde decedendum esset Afranio nec sine aqua
permanere posset.
[1,72] LXXII. Caesar in eam spem uenerat, se sine pugna et sine uulnere suorum rem
conficere posse, quod re frumentaria aduersarios interclusisset. Cur etiam
secundo proelio aliquos ex suis amitteret? cur uulnerari pateretur optime de se
meritos milites? cur denique fortunam periclitaretur? praesertim cum non minus
esset imperatoris consilio superare quam gladio. Mouebatur etiam misericordia
ciuium, quos interficiendos uidebat; quibus saluis atque incolumibus rem
obtinere malebat. Hoc consilium Caesaris plerisque non probabatur: milites uero
palam inter se loquebantur, quoniam talis occasio uictoriae dimitteretur, etiam
cum uellet Caesar, sese non esse pugnaturos. Ille in sua sententia perseuerat et
paulum ex eo loco digreditur, ut timorem aduersariis minuat. Petreius atque
Afranius oblata facultate in castra sese referunt. Caesar praesidiis montibus
dispositis omni ad Hiberum intercluso itinere quam proxime potest hostium
castris castra communit.
[1,73] LXXIII. Postero die duces aduersariorum perturbati, quod omnem rei frumentariae
fluminisque Hiberi spem dimiserant, de reliquis rebus consultabant. Erat unum
iter, Ilerdam si reuerti uellent; alterum, si Tarraconem peterent. Haec
consiliantibus eis nuntiantur aquatores ab equitatu premi nostro. Qua re cognita
crebras stationes disponunt equitum et cohortium alariarum legionariasque
intericiunt cohortes uallumque ex castris ad aquam ducere incipiunt, ut intra
munitionem et sine timore et sine stationibus aquari possent. Id opus inter se
Petreius atque Afranius partiuntur ipsique perficiundi operis causa longius
progrediuntur.
[1,74] LXXIV. Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem uulgo
procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat conquirit
atque euocat. Primum agunt gratias omnibus, quod sibi perterritis pridie
pepercissent: eorum se beneficio uiuere. Deinde de imperatoris fide quaerunt,
rectene se illi sint commissuri, et quod non ab initio fecerint armaque cum
hominibus necessariis et consanguineis contulerint, queruntur. His prouocati
sermonibus fidem ab imperatore de Petreii atque Afranii uita petunt, ne quod in
se scelus concepisse neu suos prodidisse uideantur. Quibus confirmatis rebus se
statim signa translaturos confirmant legatosque de pace primorum ordinum
centuriones ad Caesarem mittunt. Interim alii suos in castra inuitandi causa
adducunt, alii ab suis abducuntur, adeo ut una castra iam facta ex binis
uiderentur; compluresque tribuni militum et centuriones ad Caesarem ueniunt
seque ei commendant. Idem hoc fit a principibus Hispaniae, quos euocauerant et
secum in castris habebant obsidum loco. Hi suos notos hospitesque quaerebant,
per quem quisque eorum aditum commendationis haberet ad Caesarem. Afranii etiam
filius adulescens de sua ac parentis sui salute cum Caesare per Sulpicium
legatum agebat. Erant plena laetitia et gratulatione omnia, eorum, qui tanta
pericula uitasse, et eorum, qui sine uulnere tantas res confecisse uidebantur,
magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium iudicio Caesar ferebat,
consiliumque eius a cunctis probabatur.
[1,75] LXXV. Quibus rebus nuntiatis Afranius ab instituto opere discedit seque in castra
recipit, sic paratus, ut uidebatur, ut, quicumque accidisset casus, hunc quieto
et aequo animo ferret. Petreius uero non deserit sese. Armat familiam; cum hac
et praetoria cohorte cetratorum barbarisque equitibus paucis, beneficiariis
suis, quos suae custodiae causa habere consuerat, improuiso ad uallum aduolat,
colloquia militum interrumpit, nostros repellit a castris, quos deprendit
interficit. Reliqui coeunt inter se et repentino periculo exterriti sinistras
sagis inuoluunt gladiosque destringunt atque ita se a cetratis equitibusque
defendunt castrorum propinquitate confisi seque in castra recipiunt et ab eis
cohortibus, quae erant in statione ad portas, defenduntur.
[1,76] LXXVI. Quibus rebus confectis flens Petreius manipulos circumit militesque
appellat, neu se neu Pompeium, imperatorem suum, aduersariis ad supplicium
tradant, obsecrat. Fit celeriter concursus in praetorium. Postulat, ut iurent
omnes se exercitum ducesque non deserturos neque prodituros neque sibi separatim
a reliquis consilium capturos. Princeps in haec uerba iurat ipse; idem
iusiurandum adigit Afranium; subsequuntur tribuni militum centurionesque;
centuriatim producti milites idem iurant. Edicunt, penes quem quisque sit
Caesaris miles, ut producatur: productos palam in praetorio interficiunt. Sed
plerosque ei, qui receperant, celant noctuque per uallum emittunt. Sic terror
oblatus a ducibus, crudelitas in supplicio, noua religio iurisiurandi spem
praesentis deditionis sustulit mentesque militum conuertit et rem ad pristinam
belli rationem redegit.
[1,77] LXXVII. Caesar, qui milites aduersariorum in castra per tempus colloquii uenerant,
summa diligentia conquiri et remitti iubet. Sed ex numero tribunorum militum
centurionumque nonnulli sua uoluntate apud eum remanserunt. Quos ille postea
magno in honore habuit; centuriones in priores ordines, equites Romanos in
tribunicium restituit honorem.
[1,78] LXXVIII. Premebantur Afraniani pabulatione, aquabantur aegre. Frumenti copiam
legionarii nonnullam habebant, quod dierum XXII ab Ilerda frumentum iussi erant
efferre, cetrati auxiliaresque nullam, quorum erant et facultates ad parandum
exiguae et corpora insueta ad onera portanda. Itaque magnus eorum cotidie
numerus ad Caesarem perfugiebat. In his erat angustiis res. Sed ex propositis
consiliis duobus explicitius uidebatur Ilerdam reuerti, quod ibi paulum frumenti
reliquerant. Ibi se reliquum consilium explicaturos confidebant. Tarraco aberat
longius; quo spatio plures rem posse casus recipere intellegebant. Hoc probato
consilio ex castris proficiscuntur. Caesar equitatu praemisso, qui nouissimum
agmen carperet atque impediret, ipse cum legionibus subsequitur. Nullum
intercedebat tempus, quin extremi cum equitibus proeliarentur.
[1,79] LXXIX. Genus erat hoc pugnae. Expeditae cohortes nouissirnum agmen claudebant
pluresque in locis campestribus subsistebant. Si mons erat ascendendus, facile
ipsa loci natura periculum repellebat, quod ex locis superioribus, qui
antecesserant, suos ascendentes protegebant; cum uallis aut locus decliuis
suberat, neque ei, qui antecesserant, morantibus opem ferre poterant, equites
uero ex loco superiore in auersos tela coniciebant, tum magno erat in periculo
res. Relinquebatur, ut, cum eiusmodi locis esset appropinquatum, legionum signa
consistere iuberent magnoque impetu equitatum repellerent, eo submoto repente
incitati cursu sese in ualles uniuersi demitterent atque ita transgressi rursus
in locis superioribus consisterent. Nam tantum ab equitum suorum auxiliis
aberant, quorum numerum habebant magnum, ut eos superioribus perterritos
proeliis in medium reciperent agmen ultroque eos tuerentur; quorum nulli ex
itinere excedere licebat, quin ab equitatu Caesaris exciperetur.
[1,80] LXXX. Tali dum pugnatur modo, lente atque paulatim proceditur, crebroque, ut sint
auxilio suis, subsistunt; ut tum accidit. Milia enim progressi IIII
uehementiusque peragitati ab equitatu montem excelsum capiunt ibique una fronte
contra hostem castra muniunt neque iumentis onera deponunt. Ubi Caesaris castra
posita tabernaculaque constituta et dimissos equites pabulandi causa animum
aduerterunt, sese subito proripiunt hora circiter sexta eiusdem diei et spem
nacti morae discessu nostrorum equitum iter facere incipiunt. Qua re animum
aduersa Caesar refectis legionibus subsequitur, praesidio impedimentis paucas
cohortes relinquit; hora x subsequi pabulatores equitesque reuocari iubet.
Celeriter equitatus ad cotidianum itineris officium reuertitur. Pugnatur acriter
ad nouissimum agmen, adeo ut paene terga conuertant, compluresque milites, etiam
nonnulli centuriones, interficiuntur. Instabat agmen Caesaris atque uniuersum
imminebat.
[1,81] LXXXI. Tum uero neque ad explorandum idoneum locum castris neque ad progrediendum
data facultate consistunt necessario et procul ab aqua et natura iniquo loco
castra ponunt. Sed isdem de causis Caesar, quae supra sunt demonstratae, proelio
non lacessit et eo die tabernacula statui passus non est, quo paratiores essent
ad insequendum omnes, siue noctu siue interdiu erumperent. Illi animaduerso
uitio castrorum tota nocte munitiones proferunt castraque castris conuertunt.
Hoc idem postero die a prima luce faciunt totumque in ea re diem consumunt. Sed
quantum opere processerant et castra protulerant, tanto aberant ab aqua longius,
et praesenti malo aliis malis remedia dabantur. Prima nocte aquandi causa nemo
egreditur ex castris; proximo die praesidio in castris relicto uniuersas ad
aquam copias educunt, pabulatum emittitur nemo. His eos suppliciis male haberi
Caesar et necessariam subire deditionem quam proelio decertare malebat. Conatur
tamen eos uallo fossaque circummunire, ut quam maxime repentinas eorum
eruptiones demoretur; quo necessario descensuros existimabat. Illi et inopia
pabuli adducti et, quo essent expeditiores, omnia sarcinaria iumenta interfici
iubent.
[1,82] LXXXII. In his operibus consiliisque biduum consumitur; tertio die magna iam pars
operis Caesaris processerat. Illi impediendae reliquae munitionis causa hora
circiter VIIII signo dato legiones educunt aciemque sub castris instruunt.
Caesar ab opere legiones reuocat, equitatum omnem conuenire iubet, aciem
instruit; contra opinionem enim militum famamque omnium uideri proelium
defugisse magnum detrimentum afferebat. Sed eisdem de causis, quae sunt
cognitae, quo minus dimicare uellet, mouebatur, atque hoc etiam magis, quod
spatii breuitate etiam in fugam coniectis aduersariis non multum ad summam
uictoriae iuuare poterat. Non enim amplius pedum milibus duobus ab castris castra
distabant; hinc duas partes acies occupabant duae; tertia uacabat ad incursum
atque impetum militum relicta. Si proelium committeretur, propinquitas castrorum
celerem superatis ex fuga receptum dabat. Hac de causa constituerat signa
inferentibus resistere, prior proelio non lacessere.
[1,83] LXXXIII. Acies erat Afraniana duplex legionum V; tertium in subsidiis locum alariae
cohortes obtinebant; Caesaris triplex; sed primam aciem quaternae cohortes ex V
legionibus tenebant, has subsidiariae ternae et rursus aliae totidem suae
cuiusque legionis subsequebantur; sagittarii funditoresque media continebantur
acie, equitatus latera cingebat. Tali instructa acie tenere uterque propositum
uidebatur: Caesar, ne nisi coactus proelium committeret; ille, ut opera Caesaris
impediret. Producitur tamen res, aciesque ad solis occasum continentur; inde
utrique in castra discedunt. Postero die munitiones institutas Caesar parat
perficere; illi uadum fluminis Sicoris temptare, si transire possent. Qua re
animaduersa Caesar Germanos leuis armaturae equitumque partem flumen traicit
crebrasque in ripis custodias disponit.
[1,84] LXXXIV. Tandem omnibus rebus obsessi, quartum iam diem sine pabulo retentis
iumentis, aquae, lignorum, frumenti inopia colloquium petunt et id, si fieri
possit, semoto a militibus loco. Ubi id a Caesare negatum et, palam si colloqui
uellent, concessum est, datur obsidis loco Caesari filius Afranii. Venitur in
eum locum, quem Caesar delegit. Audiente utroque exercitu loquitur Afranius: non
esse aut ipsis aut militibus succensendum, quod fidem erga imperatorem suum Cn-
Pompeium conseruare uoluerint. Sed satis iam fecisse officio satisque supplicii
tulisse perpessos omnium rerum inopiam; nunc uero paene ut feras circummunitos
prohiberi aqua, prohiberi ingressu, neque corpore dolorem neque animo ignominiam
ferre posse. Itaque se uictos confiteri; orare atque obsecrare, si qui locus
misericordiae relinquatur, ne ad ultimum supplicium progredi necesse habeat.
Haec quam potest demississime et subiectissime exponit.
[1,85] LXXXV. Ad ea Caesar respondit: nulli omnium has partes uel querimoniae uel
miserationis minus conuenisse. Reliquos enim omnes officium suum praestitisse:
se, qui etiam bona condicione, et loco et tempore aequo, confligere noluerit, ut
quam integerrima essent ad pacem omnia; exercitum suum, qui iniuria etiam
accepta suisque interfectis, quos in sua potestate habuerit, conseruarit et
texerit; illius denique exercitus milites, qui per se de concilianda pace
egerint; qua in re omnium suorum uitae consulendum putarint. Sic omnium ordinum
partes in misericordia constitisse: ipsos duces a pace abhorruisse; eos neque
colloquii neque indutiarum iura seruasse et homines imperitos et per colloquium
deceptos crudelissime interfecisse. Accidisse igitur his, quod plerumque hominum
nimia pertinacia atque arrogantia accidere soleat, uti eo recurrant et id
cupidissime petant, quod paulo ante contempserint. Neque nunc se illorum
humilitate neque aliqua temporis opportunitate postulare, quibus rebus opes
augeantur suae; sed eos exercitus, quos contra se multos iam annos aluerint,
uelle dimitti. Neque enim sex legiones alia de causa missas in Hispaniam
septimamque ibi conscriptam neque tot tantasque classes paratas neque submissos
duces rei militaris peritos. Nihil horum ad pacandas Hispanias, nihil ad usum
prouinciae prouisum, quae propter diuturnitatem pacis nullum auxilium
desiderarit. Omnia haec iam pridem contra se parari; in se noui generis imperia
constitui, ut idem ad portas urbanis praesideat rebus et duas bellicosissimas
prouincias absens tot annis obtineat; in se iura magistratuum commutari, ne ex
praetura et consulatu, ut semper, sed per paucos probati et electi in prouincias
mittantur; in se etiam aetatis excusationem nihil ualere, cum superioribus
bellis probati ad obtinendos exercitus euocentur; in se uno non seruari, quod
sit omnibus datum semper imperatoribus, ut rebus feliciter gestis aut cum honore
aliquo aut certe sine ignominia domum reuertantur exercitumque dimittant. Quae
tamen omnia et se tulisse patienter et esse laturum; neque nunc id agere, ut ab
illis abductum exercitum teneat ipse, quod tamen sibi difficile non sit, sed ne
illi habeant, quo contra se uti possint. Proinde, ut esset dictum, prouinciis
excederent exercitumque dimitterent; si id sit factum, se nociturum nemini. Hanc
unam atque extremam esse pacis condicionem.
[1,86] LXXXVI. Id uero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa significatione
cognosci potuit, ut, qui aliquid iusti incommodi exspectauissent, ultro praemium
missionis ferrent. Nam cum de loco et tempore eius rei controuersia inferretur,
et uoce et manibus uniuersi ex uallo, ubi constiterant, significare coeperunt,
ut statim dimitterentur, neque omni interposita fide firmum esse posse, si in
aliud tempus differretur. Paucis cum esset in utramque partem uerbis disputatum,
res huc deducitur, ut ei, qui habeant domicilium aut possessionem in Hispania,
statim, reliqui ad Varum flumen dimittantur; ne quid eis noceatur, neu quis
inuitus sacramentum dicere cogatur, a Caesare cauetur.
[1,87] LXXXVII. Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum ueniatur, se frumentum daturum
pollicetur. Addit etiam, ut, quod quisque eorum in bello amiserit, quae sint
penes milites suos, eis, qui amiserint, restituatur; militibus aequa facta
aestimatione pecuniam pro his rebus dissoluit. Quascumque postea controuersias
inter se milites habuerunt, sua sponte ad Caesarem in ius adierunt. Petreius
atque Afranius cum stipendium ab legionibus paene seditione facta flagitarentur,
cuius illi diem nondum uenisse dicerent, Caesar ut cognosceret, postulatum est,
eoque utrique, quod statuit, contenti fuerunt. Parte circiter tertia exercitus
eo biduo dimissa duas legiones suas antecedere, reliquas subsequi iussit, ut non
longo inter se spatio castra facerent, eique negotio Q- Fufium Calenum legatum
praeficit. Hoc eius praescripto ex Hispania ad Varum flumen est iter factum,
atque ibi reliqua pars exercitus dimissa est.
|