[2,0] Liber II.
[2,1] Dum haec in Hispania geruntur, C- Trebonius legatus, qui ad oppugnationem
Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerem, uineas turresque ad oppidum
agere instituit. Una erat proxima portui naualibusque, altera ad portam, qua est
aditus ex Gallia atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani.
Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est,
quae aditum habeat ab terra. Huius quoque spatii pars ea, quae ad arcem
pertinet, loci natura et ualle altissima munita longam et difficilem habet
oppugnationem. Ad ea perficienda opera C- Trebonius magnam iumentorum atque
hominum multitudinem ex omni prouincia uocat; uimina materiamque comportari
iubet. Quibus comparatis rebus aggerem in altitudinem pedum LXXX exstruit.
[2,2] Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus
tantaque multitudo tormentorum, ut eorum uim nullae contextae uiminibus uineae
sustinere possent. Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis
ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur. Itaque pedalibus
lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus
proferebatur. Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci causa facta item ex
fortissimis lignis, conuoluta omnibus rebus, quibus ignis iactus et lapides
defendi possent. Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo
tormentorum omnem administrationem tardabat. Crebrae etiam per Albicos
eruptiones fiebant ex oppido ignesque aggeri et turribus inferebantur; quae
facile nostri milites repellebant magnisque ultro illatis detrimentis eos, qui
eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant.
[2,3] Interim L- Nasidius, a Cn- Pompeio cum classe nauium XVI, in quibus paucae
erant aeratae, L- Domitio Massiliensibusque subsidio missus, freto Siciliae
imprudente atque inopinante Curione peruehitur appulsisque Messanam nauibus
atque inde propter repentinum terrorem principum ac senatus fuga facta nauem ex
naualibus eorum deducit. Hac adiuncta ad reliquas naues cursum Massiliam uersus
perficit praemissaque clam nauicula Domitium Massiliensesque de suo aduentu
certiores facit eosque magnopere hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis
suis auxiliis confligant.
[2,4] Massilienses post superius incommodum ueteres ad eundem numerum ex naualibus
productas naues refecerant summaque industria armauerant (remigum, gubernatorum
magna copia suppetebat) piscatoriasque adiecerant atque contexerant, ut essent
ab ictu telorum remiges tuti; has sagittariis tormentisque compleuerunt. Tali
modo instructa classe omnium seniorum, matrum familiae, uirginum precibus et
fletu excitati, extremo tempore ciuitati subuenirent, non minore animo ac
fiducia, quam ante dimicauerant, naues conscendunt. Communi enim fit uitio
naturae, ut inusitatis atque incognitis rebus magis confidamus uehementiusque
exterreamur; ut tum accidit. Aduentus enim L- Nasidii summa spe et uoluntate
ciuitatem compleuerat. Nacti idoneum uentum ex portu exeunt et Tauroenta, quod
est castellum Massilensium, ad Nasidium perueniunt ibique naues expediunt
rursusque se ad confligendum animo confirmant et consilia communicant. Dextra
pars attribuitur Massiliensibus, sinistra Nasidio.
[2,5] Eodem Brutus contendit aucto nauium numero. Nam ad eas, quae factae erant
Arelate per Caesarem, captiuae Massiliensium accesserant sex. Has superioribus
diebus refecerat atque omnibus rebus instruxerat. Itaque suos cohortatus, quos
integros superarissent ut uictos contemnerent, plenus spei bonae atque animi
aduersus eos proficiscitur. Facile erat ex castris C- Trebonii atque omnibus
superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuuentus, quae in oppido
remanserat, omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus ex publicis
locis custodiisque aut e muro ad caelum manus tenderent, aut templa deorum
immortalium adirent et ante simulacra proiecti uictoriam ab diis exposcerent.
Neque erat quisquam omnium, quin in eius diei casu suarum omnium fortunarum
euentum consistere existimaret. Nam et honesti ex iuuentute et cuiusque aetatis
amplissimi nominatim euocati atque obsecrati naues conscenderant ut, si quid
aduersi accidisset, ne ad conandum quidem sibi quicquam reliqui fore uiderent;
si superauissent, uel domesticis opibus uel externis auxiliis de salute urbis
confiderent.
[2,6] Commisso proelio Massiliensibus res nulla ad uirtutem defuit; sed memores
eorum praeceptorum, quae paulo ante ab suis acceperant, hoc animo decertabant,
ut nullum aliud tempus ad conandum habituri uiderentur, et quibus in pugna uitae
periculum accideret, non ita multo se reliquorum ciuium fatum antecedere
existimarent, quibus urbe capta eadem esset belli fortuna patienda. Diductisque
nostris paulatim nauibus et artificio gubernatorum et mobilitati nauium locus
dabatur, et si quando nostri facultatem nacti ferreis manibus iniectis nauem
religauerant, undique suis laborantibus succurrebant. Neque uero coniuncti
Albici comminus pugnando deficiebant neque multum cedebant uirtute nostris.
Simul ex minoribus nauibus magna uis eminus missa telorum multa nostris de
improuiso imprudentibus atque impeditis uulnera inferebant. Conspicataeque naues
triremes duae nauem D- Bruti, quae ex insigni facile agnosci poterat, duabus ex
partibus sese in eam incitauerant Sed tantum re prouisa Brutus celeritate nauis
enisus est, ut paruo momento antecederet. Illae adeo grauiter inter se incitatae
conflixerunt, ut uehementissime utraque ex concursu laborarent, altera uero
praefracto rostro tota collabefieret. Qua re animaduersa, quae proximae ei loco
ex Bruti classe naues erant, in eas impeditas impetum faciunt celeriterque ambas
deprimunt.
[2,7] Sed Nasidianae naues nullo usui fuerunt celeriterque pugna excesserunt; non
enim has aut conspectus patriae aut propinquorum praecepta ad extremum uitae
periculum adire cogebant. Itaque ex eo numero nauium nulla desiderata est: ex
Massiliensium classe V sunt depressae, IV captae, una cum Nasidianis profugit;
quae omnes citeriorem Hispaniam petiuerunt. At ex reliquis una praemissa
Massiliam huius nuntii perferendi gratia cum iam appropinquaret urbi, omnis sese
multitudo ad cognoscendum effudit, et re cognita tantus luctus excepit, ut urbs
ab hostibus capta eodem uestigio uideretur. Massilienses tamen nihilo secius ad
defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.
[2,8] Est animaduersum ab legionibus, qui dextram partem operis administrabant, ex
crebris hostium eruptionibus magno sibi esse praesidio posse, si ibi pro
castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro fecissent. Quam primo ad
repentinos incursus humilem paruamque fecerunt. Huc se referebant; hinc, si qua
maior oppresserat uis, propugnabant; hinc ad repellendum et prosequendum hostem
procurrebant. Patebat haec quoquo uersus pedes XXX, sed parietum crassitudo
pedes V. Postea uero, ut est rerum omnium magister usus, hominum adhibita
sollertia inuentum est magno esse usui posse, si haec esset in altitudinem
turris elata. Id hac ratione perfectum est.
[2,9] Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem, eam in parietes
instruxerunt, ita ut capita tignorum extrema parietum structura tegerentur, ne
quid emineret, ubi ignis hostium adhaeresceret. Hanc super contignationem,
quantum tectum plutei ac uinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque
eum locum duo tigna transuersa iniecerunt non longe ab extremis parietibus,
quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura,
supraque ea tigna directo transuersas trabes iniecerunt easque axibus
religauerunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi
parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad
defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes
exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constrauerunt, ne
quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela
tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium
discuterent. Storias autem ex funibus ancorariis tres in longitudinem parietum
turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibus, quae ad hostes
uergebant, eminentibus trabibus circum turrim praependentes religauerunt; quod
unum genus tegimenti aliis locis erant experti nullo telo neque tormento traici
posse. Ubi uero ea pars turris, quae erat perfecta, tecta atque munita est ab
omni ictu hostium, pluteos ad alia opera abduxerunt; turris tectum per se ipsum
pressionibus ex contignatione prima supendere ac tollere coeperunt. Ubi, quantum
storiarum demissio patiebatur, tantum eleuarant, intra haec tegimenta abditi
atque muniti parietes lateribus exstruebant rursusque alia pressione ad
aedificandum sibi locum expediebant. Ubi tempus alterius contabulationis
uidebatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea
contignatione rursus summam contabulationem storiasque eleuabant. Ita tuto ac
sine ullo uulnere ac periculo sex tabulata exstruxerunt fenestrasque, quibus in
locis uisum est, ad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.
[2,10] Ubi ex ea turri, quae circum essent opera, tueri se posse confisi sunt,
musculum pedes LX longum ex materia bipedali, quem a turri latericia ad hostium
turrim murumque perducerent, facere instituerunt; cuius musculi haec erat forma.
Duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII
collocantur, inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur. Has inter
se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quae musculi tegendi causa
ponant, collocentur. Eo super tigna bipedalia iniciunt eaque laminis clauisque
religant. Ad extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas IIII
patentes digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur,
contineant. Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in capreolis
collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus
esset, contegitur. Super lateres coria inducuntur, ne canalibus aqua immissa
lateres diluere posset Coria autem, ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur,
centonibus conteguntur. Hoc opus omne tectum uineis ad ipsam turrim perficiunt
subitoque inopinantibus hostibus machinatione nauali, phalangis subiectis, ad
turrim hostium admouent, ut aedificio iungatur.
[2,11] Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt uectibus
promouent praecipitataque muro in musculum deuoluunt. Ictum firmitas materiae
sustinet, et quicquid incidit fastigio musculi elabitur. Id ubi uident, mutant
consilium: cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de muro in musculum
deuoluunt. Inuolutae labuntur, delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab
opere remouentur. Interim sub musculo milites uectibus infima saxa turris
hostium, quibus fundamenta continebantur, conuellunt. Musculus ex turri
latericia a nostris telis tormentisque defenditur; hostes ex muro ac turibus
submouentur: non datur libera muri defendendi facultas. Compluribus iam
lapidibus ex ea, quae suberat, turri subductis repentina ruina pars eius turris
concidit, pars reliqua consequens procumbebat: cum hostes urbis direptione
perterriti inermes cum infulis se porta foras uniuersi proripiunt ad legatos
atque exercitum supplices manus tendunt.
[2,12] Qua noua re oblata omnis administratio belli consistit, militesque auersi a
proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur. Ubi hostes ad legatos
exercitumque peruenerunt, uniuersi se ad pedes proiciunt; orant, ut aduentus
Caesaris exspectetur: captam suam urbem uidere: opera perfecta, turrim subrutam;
itaque ab defensione desistere. Nullam exoriri moram posse, quominus, cum
uenisset, si imperata non facerent ad nutum, e uestigio diriperentur. Docent, si
omnino turris concidisset, non posse milites contineri, quin spe praedae in
urbem irrumperent urbemque delerent. Haec atque eiusdem generis complura ut ab
hominibus doctis magna cum misericordia fletuque pronuntiantur.
[2,13] Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione
desistunt; operibus custodias relinquunt. Indutiarum quodam genere misericordia
facto aduentus Caesaris exspectatur. Nullum ex muro, nullum a nostris mittitur
telum; ut re confecta omnes curam et diligentiam remittunt. Caesar enim per
litteras Trebonio magnopere mandauerat, ne per uim oppidum expugnari pateretur,
ne grauius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino
labore omnes puberes interficerent; quod se facturos minabantur, aegreque tunc
sunt retenti, quin oppidum irrumperent, grauiterque eam rem tulerunt, quod
stetisse per Trebonium, quominus oppido potirentur, uidebatur.
[2,14] At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt
interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animo remissis subito
meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis
operibus quieti se dedisset, arma uero omnia reposita contectaque essent, portis
se foras erumpunt, secundo magnoque uento ignem operibus inferunt. Hunc sic
distulit uentus, uti uno tempore agger, plutei, testudo, turris, tormenta
flammam conciperent et prius haec omnia consumerentur, quam, quemadmodum
accidisset, animaduerti posset. Nostri repentina fortuna permoti arma, quae
possunt, arripiunt; alii ex castris sese incitant. Fit in hostes impetus; sed de
muro sagittis tormentisque fugientes persequi prohibentur. Illi sub murum se
recipiunt ibique musculum turrimque latericiam libere incendunt. Ita multorum
mensium labor hostium perfidia et ui tempestatis puncto temporis interiit.
Temptauerunt hoc idem Massilienses postero die. Eandem nacti tempestatem maiore
cum fiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnauerunt multumque ignem
intulerunt. Sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita
proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem parauerant. Itaque multis
interfectis reliquos infecta re in oppidum reppulerunt.
[2,15] Trebonius ea, quae sunt amissa, multo majore militum studio administrare et
reficere instituit. Nam ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse
uiderunt indutiisque per scelus uiolatis suam uirtutem irrisui fore
perdoluerunt, quod, unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum,
omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et conuectis,
aggerem noui generis atque inauditum ex latericiis duobus muris senum pedum
crassitudine atque eorum murorum contignatione facere instituerunt aequa fere
altitudine, atque ille congesticius ex materia fuerat agger. Ubi aut spatium
inter muros aut imbecillitas materiae postulare uideretur, pilae interponuntur,
trauersaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est
contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur. Sub tecto miles
dextra ac sinistra muro tectus, aduersus plutei obiectu, operi quaecumque sunt
usui sine periculo supportat. Celeriter res administratur; diuturni laboris
detrimentum sollertia et uirtute militum breui reconciliatur. Portae, quibus
locis uidetur, eruptionis causa in muro relinquuntur.
[2,16] Quod ubi hostes uiderunt, ea, quae uix longinquo spatio refici non posse
sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiae
neque eruptioni locus esset nec quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis
militibus aut igni operibus noceri posset, eodemque exemplo sentiunt totam
urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse, sic ut ipsis
consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum paene inaedificata muris
ab exercitu nostro moenia uiderentur ac telum manu coniceretur, suorumque
tormentorum usum, quibus ipsi magna sperauissent, spatio propinquitatis interire
parique condicione ex muro ac turribus bellandi data se uirtute nostris
adaequare non posse intellegunt, ad easdem deditionis condiciones recurrunt.
[2,17] M- Varro in ulteriore Hispania initio cognitis eis rebus, quae sunt in
Italia gestae, diffidens Pompeianis rebus amicissime de Caesare loquebatur:
praeoccupatum sese legatione ab Cn- Pompeio teneri obstrictum fide;
necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere, neque se
ignorare, quod esset officium legati, qui fiduciariam operam obtineret, quae
uires suae, quae uoluntas erga Caesarem totius prouinciae. Haec omnibus ferebat
sermonibus neque se in ullam partem mouebat. Postea uero, cum Caesarem ad
Massiliam detineri cognouit, copias Petreii cum exercitu Afranii esse
coniunctas, magna auxilia conuenisse, magna esse in spe atque exspectari et
consentire omnem citeriorem prouinciam, quaeque postea acciderant, de angustiis
ad Ilerdam rei fumentariae, accepit, atque haec ad eum latius atque inflatius
Afranius perscribebat, se quoque ad motus fortunae mouere coepit.
[2,18] Delectum habuit tota prouincia, legionibus completis duabus cohortes
circiter XXX alarias addidit. Frumenti magnum numerum coegit, quod
Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret. Naues longas X Gaditanis
ut facerent imperauit, complures praeterea Hispali faciendas curauit. Pecuniam
omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit; eo sex
cohortes praesidii causa ex prouincia misit Gaiumque Gallonium, equitem Romanum,
familiarem Domitii, qui eo procurandae hereditatis causa uenerat missus a
Domitio, oppido Gadibus praefecit; arma omnia priuata ac publica in domum
Gallonii contulit. Ipse habuit graues in Caesarem contiones. Saepe ex tribunali
praedicauit aduersa Caesarem proelia fecisse, magnum numerum ab eo militum ad
Afranium perfugisse: haec se certis nuntiis, certis auctoribus comperisse.
Quibus rebus perterritos ciues Romanos eius prouinciae sibi ad rem publicam
administrandam HS | CLXXX | (18,000,000) et argenti pondo XX milia, tritici
modium CXX milia polliceri coegit. Quas Caesari esse amicas ciuitates
arbitrabatur, his grauiora onera iniungebat praesidiaque eo deducebat et iudicia
in priuatos reddebat qui uerba atque orationem aduersus rem publicam habuissent:
eorum bona in publicum addicebat, Prouinciam omnem in sua et Pompei uerba
iusiurandum adigebat. Cognitis eis rebus, quae sunt gestae in citeriore
Hispania, bellum parabat. Ratio autem haec erat belli, ut se cum II legionibus
Gades conferret, naues frumentumque omne ibi contineret; prouinciam enim omnem
Caesaris rebus fauere cognouerat. In insula frumento nauibusque comparatis
bellum duci non difficile existimabat. Caesar, etsi multis necessariisque rebus
in Italiam reuocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis
relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore
prouincia sciebat.
[2,19] Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q- Cassio,
tribuno plebis, ipse DC cum equitibus magnis itineribus progreditur edictumque
praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium ciuitatum sibi esse
praesto Cordubae uellet. Quo edicto tota prouincia peruulgato nulla fuit
ciuitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non ciuis Romanus
paulo notior, quin ad diem conueniret. Simul ipse Cordubae conuentus per se
portas Varroni clausit, custodias uigiliasque in turribus muroque disposuit,
cohortes duas, quae colonicae appellabantur, cum eo casu uenissent, tuendi
oppidi causa apud se retinuit. Eisdem diebus Carmonenses, quae est longe
firmissima totius prouinciae ciuitas, deductis tribus in arcem oppidi cohortibus
a Varrone praesidio, per se cohortes eiecit portasque praeclusit.
[2,20] Hoc uero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gades
contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur: tanta ac tam secunda in
Caesarem uoluntas prouinciae reperiebatur. Progresso ei paulo longius litterae
Gadibus redduntur: simulatque sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse
Gaditanos principes cum tribunis cohortium, quae essent ibi in praesidio, ut
Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari seruarent. Hoc inito
consilio denuntiauisse Gallonio, ut sua sponte, dum sine periculo liceret,
excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium capturos. Hoc timore
adductum Gallonium Gadibus excessisse. His cognitis rebus altera ex duabus
legionibus, quae uernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et
inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et
porticibus sine maleficio consedit. Quod factum adeo eius conuentus ciues Romani
comprobauerunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime reciperet. Quibus
rebus perterritus Varro, cum itinere conuerso sese Italicam uenturum
praemisisset, certior ab suis factus est praeclusas esse portas. Tum uero omni
interclusus itinere ad Caesarem mittit, paratum se esse legionem, cui iusserit,
tradere. Ille ad eum Sextum Caesarem mittit atque huic tradi iubet. Tradita
legione Varro Cordubam ad Caesarem uenit; relatis ad eum publicis cum fide
rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat frumenti et
nauium, ostendit.
[2,21] Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias agit: ciuibus
Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere; Hispanis, quod
praesidia expulissent; Gaditanis, quod conatus aduersariorum infregissent
seseque in libertatem uindicassent; tribunis militum centurionibusque, qui eo
praesidii causa uenerant, quod eorum consilia sua uirtute confirmassent.
Pecunias, quas erant in publicum Varroni ciues Romani polliciti, remittit; bona
restituit eis, quos liberius locutos hanc poenam tulisse cognouerat. Tributis
quibusdam populis publicis priuatisque praemiis reliquos in posterum bona spe
complet biduumque Cordubae commoratus Gades proficiscitur; pecunias
monumentaque, quae ex fano Herculis collata erant in priuatam domum, referri in
templum iubet. Prouinciae Q- Cassium praeficit; huic III legiones attribuit.
Ipse eis nauibus, quas M- Varro quasque Gaditani iussu Varronis fecerant,
Tarraconem paucis diebus peruenit. Ibi totius fere citerioris prouinciae
legationes Caesaris aduentum exspectabant. Eadem ratione priuatim ac publice
quibusdam ciuitatibus habitis honoribus Tarracone discedit pedibusque Narbonem
atque inde Massiliam peruenit. Ibi legem de dictatore latam seseque dictatorem
dictum a M- Lepido praetore cognoscit.
[2,22] Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam inopiam
adducti, bis nauali proelio superati, crebris eruptionibus fusi, graui etiam
pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione uictus (panico enim
uetere atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod ad huiusmodi casus antiquitus
paratum in publicum contulerant) deiecta turri, labefacta magna parte muri,
auxiliis prouinciarum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potestatem
uenisse cognouerant, sese dedere sine fraude constituunt. Sed paucis ante diebus
L- Domitius cognita Massiliensium uoluntate nauibus III comparatis, ex quibus
duas familiaribus suis attribuerat, unam ipse conscenderat nactus turbidam
tempestatem profectus est. Hunc conspicatae naues, quae iussu Bruti consuetudine
cotidiana ad portum excubabant, sublatis ancoris sequi coeperunt. Ex his unum
ipsius nauigium contendit et fugere perseuerauit auxilioque tempestatis ex
conspectu abiit, duo perterrita concursu nostrarum nauium sese in portum
receperunt. Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum,
proferunt, naues ex portu naualibusque educunt, pecuniam ex publico tradunt.
Quibus rebus confectis Caesar magis eos pro nomine et uetustate, quam pro
meritis in se ciuitatis conseruans duas ibi legiones praesidio relinquit,
ceteras in Italiam mittit; ipse ad urbem proficiscitur.
[2,23] Eisdem temporibus C- Curio in Africam profectus ex Sicilia et iam ab initio
copias P- Attii Vari despiciens duas legiones ex IIII, quas a Caesare acceperat,
D equites transportabat biduoque et noctibus tribus nauigatione consumptis
appellit ad eum locum, qui appellatur Anquillaria. Hic locus abest a Clupeis
passuum XXII milia habetque non incommodam aestate stationem et duobus
eminentibus promuntoriis continetur. Huius aduentum L- Caesar filius cum X
longis nauibus ad Clupea praestolans, quas naues Uticae ex praedonum bello
subductas P- Attius reficiendas huius belli causa curauerat, ueritus nauium
multitudinem ex alto refugerat appulsaque ad proximum litus trireme constrata et
in litore relicta pedibus Adrumetum perfugerat. Id oppidum C- Considius Longus
unius legionis praesidio tuebatur. Reliquae Caesaris naues eius fuga se
Adrumetum receperunt. Hunc secutus Marcius Rufas quaestor nauibus XII, quas
praesidio onerariis nauibus Curio ex Sicilia eduxerat, postquam in litore
relictam nauem conspexit, hanc remulco abstraxit; ipse ad C- Curionem cum classe
redit.
[2,24] Curio Marcium Uticam nauibus praemittit; ipse eodem cum exercitu
proficiscitur biduique iter progressus ad flumen Bagradam peruenit. Ibi C-
Caninium Rebilum legatum cum legionibus reliquit; ipse cum equitatu antecedit ad
castra exploranda Cornelia, quod is locus peridoneus castris habebatur. Id autem
est iugum directum eminens in mare, utraque ex parte praeruptum atque asperum,
sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte, quae ad Uticam uergit. Abest
directo itinere ab Utica paulo amplius passuum milibus III. Sed hoc itinere est
fons, quo mare succedit longius, lateque is locus restagnat; quem si qui uitare
uoluerit, sex milium circuitu in oppidum peruenit.
[2,25] Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniuncta ad
portam, quae appellatur Belica, admodum munita natura loci, una ex parte ipso
oppido Utica, altero a theatro, quod est ante oppidum, substructionibus eius
operis maximis, aditu ad castra difficili et angusto. Simul animaduertit multa
undique portari atque agi plenissimis uiis, quae repentini tumultus timore ex
agris in urbem conferebantur. Huc equitatum mittit, ut diriperet atque haberet
loco praedae; eodemque tempore his rebus subsidio DC Numidae ex oppido
peditesque CCCC mittuntur a Varo, quos auxilii causa rex Iuba paucis diebus ante
Uticam miserat. Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum Curione
intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgauerat, qua lege regnum Iubae
publicauerat. Concurrunt equites inter se; neque uero primum impetum nostrorum
Numidae ferre potuerunt, sed interfectis circiter CXX reliqui se in castra ad
oppidum receperunt. Interim aduentu longarum nauium Curio pronuntiare onerariis
nauibus iubet, quae stabant ad Uticam numero circiter CC, se in hostium
habiturum loco, qui non e uestigio ad castra Cornelia naues traduxisset. Qua
pronuntiatione facta temporis puncto sublatis ancoris omnes Uticam relinquunt et
quo imperatum est transeunt. Quae res omnium rerum copia compleuit exercitum.
[2,26] His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam recipit atque uniuersi
exercitus conclamatione imperator appellatur posteroque die exercitum Uticam
ducit et prope oppidum castra ponit. Nondum opere castrorum perfecto equites ex
statione nuntiant magna auxilia equitum peditumque ab rege missa Uticam uenire;
eodemque tempore uis magna pulueris cernebatur, et uestigio temporis primum
agmen erat in conspectu. Nouitate rei Curio permotus praemittit equites, qui
primum impetum sustineant ac morentur; ipse celeriter ab opere deductis
legionibus aciem instruit. Equitesque committunt proelium et, priusquam plane
legiones explicari et consistere possent, tota auxilia regis impedita ac
perturbata, quod nullo ordine et sine timore iter fecerant, in fugam coniciunt
equitatuque omni fere incolumi, quod se per litora celeriter in oppidum recepit,
magnum peditum numerum interficiunt.
[2,27] Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris Curionis cum manipularibus
suis XXII ad Attium Varum perfugiunt. Hi, siue uere quam habuerant opinionem ad
eum perferunt, siue etiam auribus Vari seruiunt (nam, quae uolumus, et credimus
libenter et, quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus), confirmant quidem
certe totius exercitus animos alienos esse a Curione maximeque opus esse in
conspectum exercitus uenire et colloquendi dare facultatem. Qua opinione
adductus Varus postero die mane legiones ex castris educit. Facit idem Curio,
atque una ualle non magna interiecta suas uterque copias instruit.
[2,28] Erat in exercitu Vari Sextus Quintilius Varus, quem fuisse Corfinii supra
demonstratum est. Hic dimissus a Caesare in Africam uenerat, legionesque eas
traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar, adeo
ut paucis mutatis centurionibus eidem ordines manipulique constarent. Hanc
nactus appellationis causam Quintilius circuire aciem Curionis atque obsecrare
milites coepit, ne primam sacramenti, quod apud Domitium atque apud se
quaestorem dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma ferrent, qui
eadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi, neu pro his pugnarent,
a quibus cum contumelia perfugae appellarentur. Huc pauca ad spem largitionis
addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium secuti essent, exspectare
deberent. Hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit
significatio, atque ita suas uterque copias reducit.
[2,29] At in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis. Is uariis
hominum sermonibus celeriter augetur. Unusquisque enim opiniones fingebat et ad
id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat. Hoc ubi uno auctore ad
plures permanauerat, atque alius alii tradiderat, plures auctores eius rei
uidebantur. Ciuile bellum; genus hominum, cui liceret libere facere et sequi,
quod uellet; legiones eae, quae paulo ante apud aduersarios fuerant, nam etiam
Caesaris beneficium mutauerat consuetudo, qua offerrentur; municipia etiam
diuersis partibus coniuncta, namque ex Marsis Pelignisque ueniebant ei qui
superiore nocte: haec in contuberniis commilitesque nonnulli grauiora; sermones
militum dubii durius accipiebantur, nonnulli etiam ab eis, qui diligentiores
uideri uolebant, fingebantur.
[2,30] Quibus de causis consilio conuocato de summa rerum deliberare incipit.
Erant sententiae, quae conandum omnibus modis castraque Vari oppugnanda
censerent, quod in huiusmodi militum consiliis otium maxime contrarium esse
arbitrarentur; postremo praestare dicebant per uirtutem in pugna belli fortunam
experiri, quam desertos et circumuentos ab suis grauissimum supplicium perpeti.
Erant, qui censerent de tertia uigilia in castra Cornelia recedendum, ut maiore
spatio temporis interiecto militum mentes sanarentur, simul, si quid grauius
accidisset, magna multitudine nauium et tutius et facilius in Siciliam receptus
daretur.
[2,31] Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset
animi, tantum alteri superesse dicebat: hos turpissimae fugae rationem habere,
illos etiam iniquo loco dimicandum putare. "Qua enim," inquit, "fiducia et opere
et natura loci munitissima castra expugnari posse confidimus? Aut uero quid
proficimus, si accepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum discedimus?
Quasi non et felicitas rerum gestarum exercitus beneuolentiam imperatoribus et
res aduersae odia colligant! Castrorum autem mutatio quid habet nisi turpem
fugam et desperationem omnium et alienationem exercitus? Nam neque pudentes
suspicari oportet sibi parum credi, neque improbos scire sese timeri, quod his
licentiam timor augeat noster, illis studia deminuat." "Quod si iam," inquit,
"haec explorata habeamus, quae de exercitus alienatione dicuntur, quae quidem
ego aut omnino falsa aut certe minora opinione esse confido, quanto haec
dissimulari et occultari, quam per nos confirmari praestet? An non, uti corporis
uulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem aduersariis augeamus? At
etiam, ut media nocte proficiscamur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam
habeant, qui peccare conentur. Namque huiusmodi res aut pudore aut metu
tenentur; quibus rebus nox maxime aduersaria est. Quare neque tanti sum animi,
ut sine spe castra oppugnanda censeam, neque tanti timoris, uti spe deficiam,
atque omnia prius experienda arbitror magnaque ex parte iam me una uobiscum de
re iudicium facturum confido."
[2,32] Dimisso consilio contionem aduocat militum. Commemorat, quo sit eorum usus
studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem Italiae beneficio atque auctoritate
eorum suam fecerit. "Vos enim uestrumque factum omnia," inquit, "deinceps
municipia sunt secuta, neque sine causa et Caesar amicissime de uobis et illi
grauissime iudicauerunt. Pompeius enim nullo proelio pulsus uestri facti
praeiudicio demotus Italia excessit; Caesar me, quem sibi carissimum habuit,
prouinciam Siciliam atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri non
potest, uestrae fidei commisit. At sunt, qui uos hortentur, ut a nobis
desciscatis. Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos circumuenire
et uos nefario scelere obstringere? aut quid irati grauius de uobis sentire
possunt, quam ut eos prodatis, qui se uobis omnia debere iudicant, in eorum
potestatem ueniatis, qui se per uos perisse existimant? An uero in Hispania res
gestas Caesaris non audistis? duos pulsos exercitus, duos superatos duces, duas
receptas prouincias? haec acta diebus XL, quibus in conspectum aduersariorum
uenerit Caesar? An, qui incolumes resistere non potuerunt, perditi resistant?
uos autem incerta uictoria Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna uictum
sequamini, cum uestri officii praemia percipere debeatis? Desertos enim se ac
proditos a uobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt. Vosne uero L-
Domitium, an uos Domitius deseruit? Nonne extremam pati fortunam paratos
proiecit ille? nonne sibi clam salutem fuga petiuit? nonne proditi per illum
Caesaris beneficio estis conseruati? Sacramento quidem uos tenere qui potuit,
cum proiectis fascibus et deposito imperio priuatus et captus ipse in alienam
uenisset potestatem? Relinquitur noua religio, ut eo neglecto sacramento, quo
tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione
sublatum est. At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis. Qui de meis in
uos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea uoluntate et uestra
exspectatione leuiora; sed tamen sui laboris milites semper euentu belli praemia
petiuerunt, qui qualis sit futurus, ne uos quidem dubitatis: diligentiam quidem
nostram aut, quem ad finem adhuc res processit, fortunam cur praeteream? An
poenitet uos, quod saluum atque incolumem exercitum nulla omnino naue desiderata
traduxerim? quod classem hostium primo impetu adueniens profligauerim? quod bis
per biduum equestri proelio superauerim? quod ex portu sinuque aduersariorum CC
naues oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere neque
nauibus commeatu iuuari possint? Hac uos fortuna atque his ducibus repudiatis
Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli
praeiudicia, sequimini! Equidem me Caesaris militem dici uolui, uos me
imperatoris nomine appellauistis. Cuius si uos poenitet, uestrum uobis
beneficium remitto, mihi meum nomen restituite, ne ad contumeliam honorem
dedisse uideamini."
[2,33] Qua oratione permoti milites crebro etiam dicentem interpellabant, ut magno
cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere uiderentur, discedentem uero ex
contione uniuersi cohortantur, magno sit animo, necubi dubitet proelium
committere et suam fidem uirtutemque experiri. Quo facto commutata omnium et
uoluntate et opinione consensu summo constituit Curio, cum primum sit data
potestas, proelio rem committere posteroque die productos eodem loco, quo
superioribus diebus constiterat, in acie collocat. Ne Varus quidem dubitat
copias producere, siue sollicitandi milites siue aequo loco dimicandi detur
occasio, ne facultatem praetermittat.
[2,34] Erat uallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non ita magna, at
difficili et arduo ascensu. Hanc uterque, si aduersariorum copiae transire
conarentur, exspectabat, quo aequiore loco proelium committeret. Simul ab
sinistro cornu P- Attii equitatus omnis et una leuis armaturae interiecti
complures, cum se in uallem demitterent, cernebantur. Ad eos Curio equitatum et
duas Marrucinorum cohortes mittit; quorum primum impetum equites hostium non
tulerunt, sed admissis equis ad suos refugerunt; relicti ab his, qui una
procurrerant leuis armaturae, circumueniebantur atque interficiebantur ab
nostris. Huc tota Vari conuersa acies suos fugere et concidi uidebat. Tunc
Rebilus, legatus Caesaris, quem Curio secum ex Sicilia duxerat, quod magnum
habere usum in re militari sciebat, "perterritum," inquit, "hostem uides, Curio:
quid dubitas uti temporis opportunitate?" Ille unum elocutus, ut memoria
tenerent milites ea, quae pridie sibi confirmassent, sequi sese iubet et
praecurrit ante omnes. Adeo erat impedita uallis, ut in ascensu nisi subleuati a
suis primi non facile eniterentur. Sed praeoccupatus animus Attianorum militum
timore et fuga et caede suorum nihil de resistendo cogitabat, omnesque se iam ab
equitatu circumueniri arbitrabantur. Itaque priusquam telum abici posset, aut
nostri propius accederent, omnis Vari acies terga uertit seque in castra
recepit.
[2,35] Qua in fuga Fabius Pelignus quidam ex infimis ordinibus de exercitu
Curionis primus agmen fugientium consecutus magna uoce Varum nomine appellans
requirebat, uti unus esse ex eius militibus et monere aliquid uelle ac dicere
uideretur. Ubi ille saepius appellatus aspexit ac restitit et, quis esset aut
quid uellet, quaesiuit, umerum apertum gladio appetit paulumque afuit, quin
Varum interficeret; quod ille periculum sublato ad eius conatum scuto uitauit.
Fabius a proximis militibus circumuentus interficitur. Hac fugientium
multitudine ac turba portae castrorum occupantur atque iter impeditur, pluresque
in eo loco sine uulnere quam in proelio aut fuga intereunt, neque multum afuit,
quin etiam castris expellerentur, ac nonnulli protinus eodem cursu in oppidum
contenderunt. Sed cum loci natura et munitio castrorum aditum prohibebant, tum
quod ad proelium egressi Curionis milites eis rebus indigebant, quae ad
oppugnationem castrorum erant usui. Itaque Curio exercitum in castra reducit
suis omnibus praeter Fabium incolumibus, ex numero aduersariorum circiter DC
interfectis ac mille uulneratis; qui omnes discessu Curionis multique praeterea
per simulationem uulnerum ex castris in oppidum propter timorem sese recipiunt.
Qua re animaduersa Varus et terrore exercitus cognito bucinatore in castris et
paucis ad speciem tabernaculis relictis de tertia uigilia silentio exercitum in
oppidum reducit.
[2,36] Postero die Curio obsidere Uticam et uallo circummunire instituit. Erat in
oppido multitudo insolens belli diuturnitate otii, Uticenses pro quibusdam
Caesaris in se beneficiis illi amicissimi, conuentus is, qui ex uariis generibus
constaret, terror ex superioribus proeliis magnus. Itaque de deditione omnes
palam loquebantur et cum P- Attio agebant, ne sua pertinacia omnium fortunas
perturbari uellet. Haec cum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba uenerunt,
qui illum adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis
hortarentur. Quae res eorum perterritos animos confirmauit.
[2,37] Nuntiabantur haec eadem Curioni, sed aliquamdiu fides fieri non poterat:
tantam habebat suarum rerum fiduciam. Iamque Caesaris in Hispania res secundae
in Africam nuntiis ac litteris perferebantur. Quibus omnibus rebus sublatus
nihil contra se regem nisurum existimabat. Sed ubi certis auctoribus comperit
minus V et XX milibus longe ab Utica eius copias abesse, relictis munitionibus
sese in castra Cornelia recepit. Huc frumentum comportare, castra munire,
materiam conferre coepit statimque in Siciliam misit, uti duae legiones
reliquusque equitatus ad se mitteretur. Castra erant ad bellum ducendum
aptissima natura loci et munitione et maris propinquitate et aquae et salis
copia, cuius magna uis iam ex proximis erat salinis eo congesta. Non materia
multitudine arborum, non frumentum, cuius erant plenissimi agri, deficere
poterat. Itaque omnium suorum consensu Curio reliquas copias exspectare et
bellum ducere parabat.
[2,38] His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis quibusdam oppidanis
audit Iubam reuocatum finitimo bello et controuersiis Leptitanorum restitisse in
regno, Saburram, eius praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae
appropinquare. His auctoribus temere credens consilium commutat et proelio rem
committere constituit. Multum ad hanc rem probandam adiuuat adulescentia,
magnitudo animi, superioris temporis prouentus, fiducia rei bene gerendae. His
rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen
Bagradam, quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum; sed rex omnibus
copiis insequebatur et sex milium passuum interuallo a Saburra consederat.
Equites missi nocte iter conficiunt, imprudentes atque inopinantes hostes
aggrediuntur. Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim
consederant. Hos oppressos somno et dispersos adorti magnum eorum numerum
interficiunt; multi perterriti profugiunt. Quo facto ad Curionem equites
reuertuntur captiuosque ad eum reducunt.
[2,39] Curio cum omnibus copiis quarta uigilia exierat cohortibus V castris
praesidio relictis. Progressus milia passuum VI equites conuenit, rem gestam
cognouit; e captiuis quaerit, quis castris ad Bagradam praesit: respondent
Saburram. Reliqua studio itineris conficiendi quaerere praetermittit proximaque
respiciens signa, "uidetisne," inquit, "milites, captiuorum orationem cum
perfugis conuenire? abesse regem, exiguas esse copias missas, quae paucis
equitibus pares esse non potuerint? Proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut
iam de praemiis uestris et de referenda gratia cogitare incipiamus." Erant per
se magna, quae gesserant equites, praesertim cum eorum exiguus numerus cum tanta
multitudine Numidarum confertur. Haec tamen ab ipsis inflatius commemorabantur,
ut de suis homines laudibus libenter praedicant. Multa praeterea spolia
praeferebantur, capti homines equique producebantur, ut, quicquid intercederet
temporis, hoc omne uictoriam morari uideretur. Ita spei Curionis militum studia
non deerant. Equites sequi iubet sese iterque accelerat, ut quam maxime ex fuga
perterritos adoriri posset. At illi itinere totius noctis confecti subsequi non
poterant, atque alii alio loco resistebant. Ne haec quidem Curionem ad spem
morabantur.
[2,40] Iuba certior factus a Saburra de nocturno proelio II milia Hispanorum et
Gallorum equitum, quos suae custodiae causa circum se habere consuerat, et
peditum eam partem, cui maxime confidebat, Saburrae submisit; ipse cum reliquis
copiis elephantisque LX lentius subsequitur. Suspicatus praemissis equitibus
ipsum affore Curionem Saburra copias equitum peditumque instruit atque his
imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant: sese, cum
opus esset, signum proelii daturum et, quod rem postulare cognouisset,
imperaturum. Curio ad superiorem spem addita praesentis temporis opinione hostes
fugere arbitratus copias ex locis superioribus in campum deducit.
[2,41] Quibus ex locis cum longius esset progressus, confecto iam labore exercitu
XII milium spatio constitit. Dat suis signum Saburra, aciem constituit et
circumire ordines atque hortari incipit; sed peditatu dumtaxat procul ad speciem
utitur, equites in aciem immittit. Non deest negotio Curio suosque hortatur, ut
spem omnem in uirtute reponant. Ne militibus quidem ut defessis neque equitibus
ut paucis et labore confectis studium ad pugnandum uirtusque deerat; sed hi
erant numero CC, reliqui in itinere substiterant. Hi, quamcumque in partem
impetum fecerant, hostes loco cedere cogebant, sed neque longius fugientes
prosequi neque uehementius equos incitare poterant. At equitatus hostium ab
utroque cornu circuire aciem nostram et auersos proterere incipit. Cum cohortes
ex acie procucurrissent, Numidae integri celeritate impetum nostrorum
effugiebant rursusque ad ordines suos se recipientes circuibant et ab acie
excludebant. Sic neque in loco manere ordinesque seruare neque procurrere et
casum subire tutum uidebatur. Hostium copiae submissis ab rege auxiliis crebro
augebantur; nostros uires lassitudine deficiebant, simul ei, qui uulnera
acceperant, neque acie excedere neque in locum tutum referri poterant, quod tota
acies equitatu hostium circumdata tenebatur. Hi de sua salute desperantes, ut
extremo uitae tempore homines facere consuerunt, aut suam mortem miserabantur
aut parentes suos commendabant, si quos ex eo periculo fortuna seruare
potuisset. Plena erant omnia timoris et luctus.
[2,42] Curio, ubi perterritis omnibus neque cohortationes suas neque preces audiri
intellegit, unam ut in miseris rebus spem reliquam salutis esse arbitratus,
proximos colles capere uniuersos atque eo signa inferri iubet. Hos quoque
praeoccupat missus a Saburra equitatus. Tum uero ad summam desperationem nostri
perueniunt et partim fugientes ab equitatu interficiuntur, partim integri
procumbunt. Hortatur Curionem Cn- Domitius, praefectus equitum, cum paucis
equitibus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et se
ab eo non discessurum pollicetur. At Curio numquam se amisso exercitu, quem a
Caesare fidei commissum acceperit, in eius conspectum reuersurum confirmat atque
ita proelians interficitur. Equites ex proelio perpauci se recipiunt; sed ei,
quos ad nouissimum agmen equorum reficiendorum causa substitisse demonstratum
est, fuga totius exercitus procul animaduersa sese incolumes in castra
conferunt. Milites ad unum omnes interficiuntur.
[2,43] His rebus cognitis Marcius Rufus quaestor in castris relictus a Curione
cohortatur suos, ne animo deficiant. Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam
nauibus reportentur. Pollicetur magistrisque imperat nauium, ut primo uespere
omnes scaphas ad litus appulsas habeant. Sed tantus fuit omnium terror, ut alii
adesse copias Iubae dicerent, alii cum legionibus instare Varum iamque se
puluerem uenientium cernere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii classem
hostium celeriter aduolaturam suspicarentur. Itaque perterritis omnibus sibi
quisque consulebat. Qui in classe erant, proficisci properabant. Horum fuga
nauium onerariarum magistros incitabat; pauci lenunculi ad officium imperiumque
conueniebant. Sed tanta erat completis litoribus contentio, qui potissimum ex
magno numero conscenderent, ut multitudine atque onere nonnulli deprimerentur,
reliqui hoc timore propius adire tardarentur.
[2,44] Quibus rebus accidit, ut pauci milites patresque familiae, qui aut gratia
aut misericordia ualerent aut naues adnare possent, recepti in Siciliam
incolumes peruenirent. Reliquae copiae missis ad Varum noctu legatorum numero
centurionibus sese ei dediderunt. Quarum cohortium milites postero die ante
oppidum Iuba conspicatus suam esse praedicans praedam magnam partem eorum
interfici iussit, paucos electos in regnum remisit, cum Varus suam fidem ab eo
laedi quereretur neque resistere auderet. Ipse equo in oppidum uectus
prosequentibus compluribus senatoribus, quo in numero erat Ser- Sulpicius et
Licinius Damasippus paucis, quae fieri uellet, Uticae constituit atque imperauit
diebusque post paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit.
|