[3,0] Liber III.
[3,1] (1) Dictatore habente comitia Caesare consules creantur Iulius Caesar et P-
Seruilius: is enim erat annus, quo per leges ei consulem fieri liceret. His
rebus confectis, cum fides tota Italia esset angustior neque creditae pecuniae
soluerentur, constituit, ut arbitri darentur; per eos fierent aestimationes
possessionum et rerum, quanti quaeque earum ante bellum fuisset, atque eae
creditoribus traderentur. Hoc et ad timorem nouarum tabularum tollendum
minuendumue, qui fere bella et ciuiles dissensiones sequi consueuit, et ad
debitorum tuendam existimationem esse aptissimum existimauit. Itemque
praetoribus tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus nonnullos
ambitus Pompeia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe praesidia
legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis audientibus iudicibus, aliis
sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta, in integrum restituit, qui
se illi initio ciuilis belli obtulerant, si sua opera in bello uti uellet,
proinde aestimans, ac si usus esset, quoniam sui fecissent potestatem. Statuerat
enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo beneficio uideri
receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo
populi beneficio uideretur.
[3,2] (2) His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis XI dies tribuit
dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur Brundisiumque peruenit. Eo
legiones XII, equitatum omnem uenire iusserat. Sed tantum nauium repperit, ut
anguste XV milia legionariorum militum, DC equites transportari possent. Hoc
unum Caesari ad celeritatem conficiendi belli defuit. Atque hae ipsae copiae hoc
infrequentiores imponuntur, quod multi Gallicis tot bellis defecerant, longumque
iter ex Hispania magnum numerum deminuerat, et grauis autumnus in Apulia
circumque Brundisium ex saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus omnem
exercitum ualetudine temptauerat.
[3,3] (3) Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus, quod uacuum a bello
atque ab hoste otiosum fuerat, magnam ex Asia Cycladibusque insulis, Corcyra,
Athenis, Ponto, Bithynia, Syria, Cilicia, Phoenice, Aegypto classem coegerat,
magnam omnibus locis aedificandam curauerat; magnam imperatam Asiae, Syriae
regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam
exegerat, magnam societates earum prouinciarum, quas ipse obtinebat, sibi
numerare coegerat.
[3,4] (4) Legiones effecerat ciuium Romanorum VIIII: V ex Italia, quas traduxerat;
unam ex Cilicia ueteranam, quam factam ex duabus gemellam appellabat; unam ex
Creta et Macedonia ex ueteranis militibus, qui dimissi a superioribus
imperatoribus in his prouinciis consederant; duas ex Asia, quas Lentulus consul
conscribendas curauerat. Praeterea magnum numerum ex Thessalia, Boeotia, Achaia
Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat: his Antonianos milites
admiscuerat. Praeter has exspectabat cum Scipione ex Syria legiones II.
Sagittarios Creta, Lacedaemone, ex Ponto atque Syria reliquisque ciuitatibus III
milia numero habebat, funditorum cohortes sescenarias II, equitum VII milia. Ex
quibus DC Gallos Deiotarus adduxerat, D Ariobarzanes ex Cappadocia; ad eundem
numerum Cotys ex Thracia dederat et Sadalam filium miserat; ex Macedonia CC
erant, quibus Rhascypolis praeerat, excellenti uirtute; D ex Gabinianis
Alexandria, Gallos Germanosque, quos ibi A. Gabinius praesidii causa apud regem
Ptolomaeum reliquerat, Pompeius filius cum classe adduxerat; DCCC ex seruis suis
pastorumque suorum numero coegerat; CCC Tarcondarius Castor et Domnilaus ex
Gallograecia dederant (horum alter una uenerat, alter filium miserat); CC ex
Syria a Commageno Antiocho, cui magna Pompeius praemia tribuit, missi erant, in
his plerique hippotoxotae. Huc Dardanos, Bessos partim mercenarios, partim
imperio aut gratia comparatos, item Macedones, Thessalos ac reliquarum gentium
et ciuitatum adiecerat atque eum, quem supra demonstrauimus, numerum expleuerat.
[3,5] (5) Frumenti uim maximam ex Thessalia, Asia, Aegypto, Creta, Cyrenis reliquisque
regionibus comparauerat. Hiemare Dyrrachii, Apolloniae omnibusque oppidis
maritimis constituerat, ut mare transire Caesarem prohiberet, eiusque rei causa
omni ora maritima classem disposuerat. Praeerat Aegyptiis nauibus Pompeius
filius, Asiaticis D- Laelius et C- Triarius, Syriacis C- Cassius, Rhodiis C-
Marcellus cum C- Coponio, Liburnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et M-
Octauius. Toti tamen officio maritimo M- Bibulus praepositus cuncta
administrabat; ad hunc summa imperii respiciebat.
[3,6] (6) Caesar, ut Brundisium uenit, contionatus apud milites, quoniam prope ad
finem laborum ac periculorum esset peruentum, aequo animo mancipia atque
impedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naues conscenderent, quo maior
numerus militum posset imponi, omniaque ex uictoria et ex sua liberalitate
sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret, quod uellet, quodcumque
imperauisset, se aequo animo esse facturos, II. Non- Ian. naues soluit.
Impositae, ut supra demonstratum est, legiones VII. Postridie terram attigit.
Inter Cerauniorum saxa et alia loca periculosa quietam nactus stationem et
portus omnes timens, quos teneri ab aduersariis arbitrabatur, ad eum locum, qui
appellabatur Palaeste, omnibus nauibus ad unam incolumibus milites exposuit.
[3,7] (7) Erat Orici Lucretius Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis nauibus XVIII,
quibus iussu D- Laelii praeerant, M- Bibulus cum nauibus CX Corcyrae. Sed neque
illi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi, cum Caesar omnino XII naues longas
praesidio duxisset, in quibus erant constratae IIII, neque Bibulus impeditis
nauibus dispersisque remigibus satis mature occurrit, quod prius ad continentem
uisus est Caesar, quam de eius aduentu fama omnino in eas regiones perferretur.
[3,8] (8) Eitis militibus naues eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur, ut
reliquae legiones equitatusque transportari possent. Huic officio praepositus
erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis legionibus
adhiberet. Sed serius a terra prouectae naues neque usae nocturna aura in
redeundo offenderunt. Bibulus enim Corcyrae certior factus de aduentu Caesaris,
sperans alicui se parti onustarum nauium occurrere posse, inanibus occurrit et
nactus circiter XXX in eas indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit
omnesque incendit eodemque igne nautas dominosque nauium interfecit, magnitudine
poenae reliquos terreri sperans. Hoc confecto negotio a Sasonis ad Curici portum
stationes litoraque omnia longe lateque classibus occupauit custodiisque
diligentius dispositis ipse grauissima hieme in nauibus excubans neque ullum
laborem aut munus despiciens, neque subsidium exspectans si in Caesaris
complexum uenire posset - - -.
[3,9] (9) Discessu Liburnarum ex Illyrico M- Octauius cum eis, quas habebat, nauibus
Salonas peruenit. Ibi concitatis Dalmatis reliquisque barbaris Issam a Caesaris
amicitia auertit; conuentum Salonis cum neque pollicitationibus neque
denuntiatione periculi permouere posset, oppidum oppugnare instituit. Est autem
oppidum et loci natura et colle munitum. Sed celeriter ciues Romani ligneis
effectis turribus his sese munierunt et, cum essent infirmi ad resistendum
propter paucitatem hominum crebris confecti uulneribus, ad extremum auxilium
descenderunt seruosque omnes puberes liberauerunt et praesectis omnium mulierum
crinibus tormenta effecerunt. Quorum cognita sententia Octauius quinis castris
oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere
coepit. Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant. Cui rei
missis ad Caesarem legatis auxilium ab eo petebant; reliqua, ut poterant,
incommoda per se sustinebant. Et longo interposito spatio cum diuturnitas
oppugnationis neglegentiores Octauianos effecisset, nacti occasionem meridiani
temporis discessu eorum pueris mulieribusque in muro dispositis, ne quid
cotidianae consuetudinis desideraretur, ipsi manu facta cum eis, quos nuper
liberauerant, in proxima Octauii castra irruperunt. His expugnatis eodem impetu
altera sunt adorti, inde tertia et quarta et deinceps reliqua omnibusque eos
castris expulerunt et magno numero interfecto reliquos atque ipsum Octauium in
naues confugere coegerunt. Hic fuit oppugnationis exitus. Iamque hiems
appropinquabat, et tantis detrimentis acceptis Octauius desperata oppugnatione
oppidi Dyrrachium sese ad Pompeium recepit.
[3,10] (10) Demonstrauimus L- Vibullium Rufum, Pompei praefectum, bis in potestatem
peruenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum, semel ad Corfinium, iterum in
Hispania. Hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum iudicauerat, quem cum mandatis
ad Cn- Pompeium mitteret, eundemque apud Cn- Pompeium auctoritatem habere
intellegebat Erat autem haec summa mandatorum: debere utrumque pertinaciae finem
facere et ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari. Satis esse
magna utrimque incommoda accepta, quae pro disciplina et praeceptis habere
possent, ut reliquos casus timerent: illum Italia expulsum amissa Sicilia et
Sardinia duabusque Hispaniis et cohortibus in Italia atque Hispania ciuium
Romanorum centum atque XXX; se morte Curionis et detrimento Africani exercitus
tanto militumque deditione ad Curictam. Proinde sibi ac rei publicae parcerent,
cum, quantum in bello fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent
documento. Hoc unum esse tempus de pace agendi, dum sibi uterque confideret et
pares ambo uiderentur; si uero alteri paulum modo tribuisset fortuna, non esse
usurum condicionibus pacis eum, qui superior uideretur, neque fore aequa parte
contentum, qui se omnia habiturum confideret. Condiciones pacis, quoniam antea
conuenire non potuissent, Romae ab senatu et a populo peti debere. Interea et
rei publicae et ipsis placere oportere, si uterque in contione statim iurauisset
se triduo proximo exercitum dimissurum. Depositis armis auxiliisque, quibus nunc
confiderent, necessario populi senatusque iudicio fore utrumque contentum. Haec
quo facilius Pompeio probari possent, omnes suas terrestres ubique copias
dimissurum - - -.
[3,11] (11) Vibullius his expositis {Corcyrae} non minus necessarium esse existimauit de
repentino aduentu Caesaris Pompeium fieri certiorem, uti ad id consilium capere
posset, antequam de mandatis agi inciperetur, atque ideo continuato nocte ac die
itinere atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem iumentis ad Pompeium
contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret. Pompeius erat eo tempore in Candauia
iterque ex Macedonia in hiberna Apolloniam Dyrrachiumque habebat. Sed re noua
perturbatus maioribus itineribus Apolloniam petere coepit, ne Caesar orae
maritimae ciuitates occuparet. At ille eitis militibus eodem die Oricum
proficiscitur. Quo cum uenisset, L- Torquatus, qui iussu Pompei oppido praeerat
praesidiumque ibi Parthinorum habebat, conatus portis clausis oppidum defendere,
cum Graecos murum ascendere atque arma capere iuberet, illi autem se contra
imperium populi Romani pugnaturos esse negarent, oppidani autem etiam sua sponte
Caesarem recipere conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se
atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conseruatus est.
[3,12] (12) Recepto Caesar Orico nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur. Cuius
aduentu audito L- Staberius, qui ibi praeerat, aquam comportare in arcem atque
eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit. Illi uero daturos se
negare, neque portas consuli praeclusuros, neque sibi iudicium sumpturos contra
atque omnis Italia populusque Romanus indicauisset. Quorum cognita uoluntate
clam profugit Apollonia Staberius. Illi ad Caesarem legatos mittunt oppidoque
recipiunt. Hos sequuntur Bullidenses, Amantini et reliquae finitimae ciuitates
totaque Epiros et legatis ad Caesarem missis, quae imperaret, facturos
pollicentur.
[3,13] (13) At Pompeius cognitis his rebus, quae erant Orici atque Apolloniae gestae,
Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribus contendit. Simul Caesar
appropinquare dicebatur, tantusque terror incidit eius exercitui, quod properans
noctem diei coniunxerat neque iter intermiserat, ut paene omnes ex Epiro
finitimisque regionibus signa relinquerent, complures arma proicerent ac fugae
simile iter uideretur. Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque
metari iussisset, perterrito etiam tum exercitu princeps Labienus procedit
iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna
tribuisset. Hoc idem reliqui iurant legati; tribuni militum centurionesque
sequuntur, atque idem omnis exercitus iurat. Caesar praeoccupato itinere ad
Dyrrachium finem properandi facit castraque ad flumen Apsum ponit in finibus
Apolloniatium, ut bene meritae ciuitates tutae essent praesidio, ibique
reliquarum ex Italia legionum aduentum exspectare et sub pellibus hiemare
constituit. Hoc idem Pompeius fecit et trans flumen Apsum positis castris eo
copias omnes auxiliaque conduxit.
[3,14] (14) Calenus legionibus equitibusque Brundisii in naues impositis, ut erat
praeceptum a Caesare, quantum nauium facultatem habebat, naues soluit paulumque
a portu progressus litteras a Caesare accipit, quibus est certior factus portus
litoraque omnia classibus aduersariorum teneri. Quo cognito se in portum recipit
nauesque omnes reuocat. Una ex his, quae perseuerauit neque imperio Caleni
obtemperauit, quod erat sine militibus priuatoque consilio administrabatur,
delata Oricum atque a Bibulo expugnata est; qui de seruis liberisque omnibus ad
impuberes supplicium sumit et ad unum interficit. Ita exiguo tempore magnoque
casu totius exercitus salus constitit.
[3,15] (15) Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad Oricum et, sicuti
mari portibusque Caesarem prohibebat, ita ipse omni terra earum regionum
prohibebatur; praesidiis enim dispositis omnia litora a Caesare tenebantur,
neque lignandi atque aquandi neque naues ad terram religandi potestas fiebat.
Erat res in magna difficultate, summisque angustiis rerum necessariarum
premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque aquam
Corcyra nauibus onerariis supportare; atque etiam uno tempore accidit, ut
difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus, quibus erant tectae naues,
nocturnum excipere rorem cogerentur; quas tamen difficultates patienter atque
aequo animo ferebant neque sibi nudanda litora et relinquendos portus
existimabant. Sed cum essent in quibus demonstraui angustiis, ac se Libo cum
Bibulo coniunxisset, loquuntur ambo ex nauibus cum M- Acilio et Statio Murco
legatis; quorum alter oppidi muris, alter praesidiis terrestribus praeerat:
uelle se de maximis rebus cum Caesare loqui, si sibi eius rei facultas detur.
Huc addunt pauca rei confirmandae causa, ut de compositione acturi uiderentur.
Interim postulant ut sint indutiae, atque ab eis impetrant. Magnum enim, quod
afferebant, uidebatur, et Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum
aliquid Vibulli mandatis existimabatur.
[3,16] (16) Caesar eo tempore cum legione una profectus ad recipiendas ulteriores
ciuitates et rem frumentariam expediendam, qua angusta utebatur,erat ad
Buthrotum, oppidum oppositum Corcyrae. Ibi certior ab Acilio et Murco per
litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli legionem relinquit; ipse Oricum
reuertitur. Eo cum uenisset, euocantur illi ad colloquium. Prodit Libo atque
excusat Bibulum, quod is iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam
priuatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas: ob eam causam
colloquium uitasse, ne res maximae spei maximaeque utilitatis eius iracundia
impedirentur. Suam summam esse ac fuisse semper uoluntatem, ut componeretur
atque ab armis discederetur, sed potestatem eius rei nullam habere, propterea
quod de consilii sententia summam belli rerumque omnium Pompeio permiserint. Sed
postulatis Caesaris cognitis missuros ad Pompeium, atque illum reliqua per se
acturum hortantibus ipsis. Interea manerent indutiae, dum ab illo rediri posset,
neue alter alteri noceret. Huc addit pauca de causa et de copiis auxiliisque suis.
[3,17] (17) Quibus rebus neque tum respondendum Caesar existimauit, neque nunc, ut
memoriae prodantur, satis causae putamus. Postulabat Caesar, ut legatos sibi ad
Pompeium sine periculo mittere liceret, idque ipsi fore reciperent aut acceptos
per se ad eum perducerent. Quod ad indutias pertineret, sic belli rationem esse
diuisam, ut illi classe naues auxiliaque sua impedirent, ipse ut aqua terraque
eos prohiberet. Si hoc sibi remitti uellent, remitterent ipsi de maritimis
custodiis; si illud tenerent, se quoque id retenturum. Nihilo minus tamen agi
posse de compositione, ut haec non remitterentur, neque hanc rem illi esse
impedimento. Libo neque legatos Caesaris recipere neque periculum praestare
eorum, sed totam rem ad Pompeium reicere: unum instare de indutiis
uehementissimeque contendere. Quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi
atque inopiae uitandae causa omnem orationem instituisse neque ullam spem aut
condicionem pacis afferre, ad reliquam cogitationem belli sese recepit.
[3,18] (18) Bibulus multos dies terra prohibitus et grauiore morbo ex frigore et labore
implicitus, cum neque curari posset neque susceptum officium deserere uellet,
uim morbi sustinere non potuit Eo mortuo ad neminem unum summa imperii redit,
sed separatim suam quisque classem ad arbitrium suum administrabat. Vibullius
sedato tumultu, quem repentinus aduentus Caesaris concitauerat, ubi primum e re
uisum est, adhibito Libone et L- Lucceio et Theophane, quibuscum communicare de
maximis rebus Pompeius consueuerat, de mandatis Caesaris agere instituit. Quem
ingressum in sermonem Pompeius interpellauit et loqui plura prohibuit. "Quid
mihi," inquit, "aut uita aut ciuitate opus est, quam beneficio Caesaris habere
uidebor? cuius rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam, ex qua profectus
sum, reductus existimabor bello periecto." Ab eis Caesar haec facta cognouit,
qui sermoni interfuerunt; conatus tamen nihilo minus est aliis rationibus per
colloquia de pace agere.
[3,19] (19) Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum intererat Apsus,
crebraque inter se colloquia milites habebant, neque ullum interim telum per
pactiones loquentium traiciebatur. Mittit P- Vatinium legatum ad ripam ipsam
fluminis, qui ea, quae maxime ad pacem pertinere uiderentur, ageret et crebro
magna uoce pronuntiaret, liceretne ciuibus ad ciues de pace legatos mittere,
quod etiam fugitiuis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset, praesertim cum
id agerent, ne ciues cum ciuibus armis decertarent? Multa suppliciter locutus
est, ut de sua atque omnium salute debebat, silentioque ab utrisque militibus
auditus. Responsum est ab altera parte Aulum Varronem profiteri se altera die ad
colloquium uenturum atque una uisurum, quemadmodum tuto legati uenire et quae
uellent exponere possent; certumque ei rei tempus constituitur. Quo cum esset
postero die uentum, magna utrimque multitudo conuenit, magnaque erat exspectatio
eius rei, atque omnium animi intenti esse ad pacem uidebantur. Qua ex
frequentia, Titus Labienus prodit, sed missa oratione de pace, loqui atque
altercari cum Vatinio incipit. Quorum mediam orationem interrumpunt subito
undique tela immissa; quae ille obtectus armis militum uitauit; uulnerantur
tamen complures, in his Cornelius Balbus, M- Plotius, L- Tiburtius, centuriones
militesque nonnulli. Tum Labienus: "desinite ergo de compositione loqui; nam
nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest."
[3,20] (20) Eisdem temporibus M- Caelius Rufus praetor causa debitorum suscepta initio
magistratus tribunal suum iuxta C- Treboni, praetoris urbani, sellam collocauit
et, si quis appellauisset de aestimatione et de solutionibus, quae per arbitrum
fierent, ut Caesar praesens constituerat, fore auxilio pollicebatur. Sed fiebat
aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his temporibus clementer et
moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium
appellandi nasceretur. Nam fortasse inopiam excusare et calamitatem aut propriam
suam aut temporum queri et difficultates auctionandi proponere etiam mediocris
est animi; integras uero tenere possessiones, qui se debere fateantur, cuius
animi aut cuius impudentiae est? Itaque, hoc qui postularet reperiebatur nemo.
Atque ipsis, ad quorum commodum pertinebat, durior inuentus est Caelius. Et ab
hoc profectus initio, ne frustra ingressus turpem causam uideretur, legem
promulgauit, ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae soluantur.
[3,21] (21) Cum resisteret Seruilius consul reliquique magistratus, et minus opinione
sua efficeret, ad hominum excitanda studia sublata priore lege duas promulgauit:
unam, qua mercedes habitationum annuas conductoribus donauit, aliam tabularum
nouarum, impetuque multitudinis in C- Trebonium facto et nonnullis uulneratis
eum de tribunali deturbauit. De quibus rebus Seruilius consul ad senatum
rettulit, senatusque Caelium ab re publica remouendum censuit. Hoc decreto eum
consul senatu prohibuit et contionari conantem de rostris deduxit. Ille
ignominia et dolore permotus palam se proficisci ad Caesarem simulauit; clam
nuntiis ad Milonem missis, qui Clodio interfecto eo nomine erat damnatus, atque
eo in Italiam euocato, quod magnis muneribus datis gladiatoriae familiae
reliquias habebat, sibi coniiunxit atque eum in Thurinum ad sollicitandos
pastores praemisit. Ipse cum Casilinum uenisset, unoque tempore signa eius
militaria atque arma Capuae essent comprensa et familia Neapoli uisa, quae
proditionem oppidi appararet, patefactis consiliis exclusus Capua et periculum
ueritus, quod conuentus arma ceperat atque eum hostis loco habendum existimabat,
consilio destitit atque eo itinere sese auertit.
[3,22] (22) Interim Milo dimissis circum municipia litteris, se ea, quae faceret, iussu
atque imperio facere Pompei, quae mandata ad se per Vibullium delata essent,
quos ex aere alieno laborare arbitrabatur, sollicitabat. Apud quos cum proficere
nihil posset, quibusdam solutis ergastulis Cosam in agro Thurino oppugnare
coepit. Eo cum a Q- Pedio praetore cum legione - - - lapide ictus ex muro
periit. Et Caelius profectus, ut dictitabat, ad Caesarem peruenit Thurios. Ubi
cum quosdam eius municipii sollicitaret equitibusque Caesaris Gallis atque
Hispanis, qui eo praesidii causa missi erant, pecuniam polliceretur, ab his est
interfectus. Ita magnarum initia rerum, quae occupatione magistratuum et
temporum sollicitam Italiam habebant, celerem et facilem exitum habuerunt.
[3,23] (23) Libo profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, nauium L, Brundisium
uenit insulamque, quae contra portum Brundisinum est, occupauit, quod praestare
arbitrabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus, quam omnia
litora ac portus custodia clausos teneri. Hic repentino aduentu naues onerarias
quasdam nactus incendit et unam frumento onustam abduxit magnumque nostris
terrorem iniecit et noctu militibus ac sagittariis in terram eitis praesidium
equitum deiecit et adeo loci opportunitate profecit, uti ad Pompeium litteras
mitteret, naues reliquas, si uellet, subduci et refici iuberet: sua classe
auxilia sese Caesaris prohibiturum.
[3,24] (24) Erat eo tempore Antonius Brundisii; is uirtute militum confisus scaphas
nauium magnarum circiter LX cratibus pluteisque contexit eoque milites delectos
imposuit atque eas in litore pluribus locis separatim disposuit nauesque
triremes duas, quas Brundisii faciendas curauerat, per causam exercendorum
remigum ad fauces portus prodire iussit. Has cum audacius progressas Libo
uidisset, sperans intercipi posse, quadriremes V ad eas misit. Quae cum nauibus
nostris appropinquassent, nostri ueterani in portum refugiebant: illi studio
incitati incautius sequebantur. Iam ex omnibus partibus subito Antonianae
scaphae signo dato se in hostes incitauerunt primoque impeto unam ex his
quadriremibus cum remigibus defensoribusque suis ceperunt, reliquas turpiter
refugere coegerunt. Ad hoc detrimentum accessit, ut equitibus per oram maritimam
ab Antonio dispositis aquari prohiberentur. Qua necessitate et ignominia
permotus Libo discessit a Brundisio obsessionemque nostrorum omisit.
[3,25] (25) Multi iam menses erant et hiems praecipitauerat, neque Brundisio naues
legionesque ad Caesarem ueniebant. Ac nonnullae eius rei praetermissae
occasiones Caesari uidebantur, quod certi saepe flauerant uenti, quibus
necessario committendum existimabat. Quantoque eius amplius processerat
temporis, tanto erant alacriores ad custodias, qui classibus praeerant,
maioremque fiduciam prohibendi habebant, et crebris Pompei litteris
castigabantur, quoniam primo uenientem Caesarem non prohibuissent, ut reliquos
eius exercitus impedirent, duriusque cotidie tempus ad transportandum lenioribus
uentis exspectabant. Quibus rebus permotus Caesar Brundisium ad suos seuerius
scripsit, nacti idoneum uentum ne occasionem nauigandi dimitterent, siue ad
litora Apolloniatium (siue ad Labeatium) cursum dirigere atque eo naues eicere
possent. Haec a custodiis classium loca maxime uacabant, quod se longius a
portibus committere non audebant.
[3,26] (26) Illi adhibita audacia et uirtute administrantibus M- Antonio et Fufio
Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute
Caesaris recusantibus nacti austrum naues soluunt atque altero die Apolloniam
praeteruehuntur. Qui cum essent ex continenti uisi, Coponius, qui Dyrrachii
classi Rhodiae praeerat, naues ex portu educit, et cum iam nostris remissiore
uento appropinquasset, idem auster increbuit nostrisque praesidio fuit. Neque
uero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseuerantia nautarum
etiam uim tempestatis superari posse sperabat praeteruectosque Dyrrachium magna
ui uenti nihilo secius sequebatur. Nostri usi fortunae beneficio tamen impetum
classis timebant, si forte uentus remisisset. Nacti portum, qui appellatur
Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III, eo naues introduxerunt (qui portus ab
Africo tegebatur, ab austro non erat tutus) leuiusque tempestatis quam classis
periculum aestimauerunt. Quo simulatque introitum est, incredibili felicitate
auster, qui per biduum flauerat, in Africum se uertit.
[3,27] (27) Hic subitam commutationem fortunae uidere licuit. Qui modo sibi timuerant,
hos tutissimus portus recipiebat; qui nostris nauibus periculum intulerant, de
suo timere cogebantur. Itaque tempore commutato tempestas et nostros texit et
naues Rhodias afflixit, ita ut ad unam omnes, constratae numero XVI, eliderentur
et naufragio interirent, et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad
scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur; quos omnes
conseruatos Caesar domum dimisit.
[3,28] (28) Nostrae naues duae tardius cursu confecto in noctem coniectae, cum
ignorarent, quem locum reliquae cepissent, contra Lissum in ancoris
constiterunt. Has scaphis minoribusque nauigiis compluribus immissis Otacilius
Crassus, qui Lissi praeerat, expugnare parabat; simul de deditione eorum agebat
et incolumitatem deditis pollicebatur. Harum altera nauis CCXX e legione tironum
sustulerat, altera ex ueterana paulo minus CC- Hic cognosci licuit, quantum
esset hominibus praesidii in animi firmitudine. Tirones enim multitudine nauium
perterriti et salo nauseaque confecti iureiurando accepto, nihil eis nocituros
hostes, se Otacilio dediderunt; qui omnes ad eum producti contra religionem
iurisiurandi in eius conspectu crudelissime interficiuntur. At ueteranae
legionis milites, item conflictati et tempestatis et sentinae uitiis, neque ex
pristina uirtute remittendum aliquid putauerunt, et tractandis condicionibus et
simulatione deditionis extracto primo noctis tempore gubernatorem in terram
nauem eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi
confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus, qui eam partem
orae maritimae asseruabant, circiter CCCC, quique eos armati ex praesidio secuti
sunt, se defenderunt et nonnullis eorum interfectis incolumes se ad nostros receperunt.
[3,29] (29) Quo facto conuentus ciuium Romanorum, qui Lissum obtinebant, quod oppidum
eis antea Caesar attribuerat muniendumque curauerat, Antonium recepit omnibusque
rebus iuuit. Otacilius sibi timens ex oppido fugit et ad Pompeium peruenit.
Eitis omnibus copiis Antonius, quarum erat summa ueteranarum trium legionum
uniusque tironum et equitum DCCC, plerasque naues in Italiam remittit ad
reliquos milites equitesque transportandos, pontones, quod est genus nauium
Gallicarum, Lissi relinquit, hoc consilio, ut si forte Pompeius uacuam
existimans Italiam eo traiecisset exercitum, quae opinio erat edita in uulgus,
aliquam Caesar ad insequendum facultatem haberet, nuntiosque ad eum celeriter
mittit, quibus regionibus exercitum exposuisset et quid militum transuexisset.
[3,30] (30) Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt. Nam praeteruectas
Apolloniam Dyrrachiumque naues uiderant ipsi, ut iter secundum eas terra
direxerant, sed quo essent eae delatae, primus diebus ignorabant. Cognitaque re
diuersa sibi ambo consilia capiunt: Caesar, ut quam primum se cum Antonio
coniungeret; Pompeius, ut uenientibus in itinere se opponeret, si imprudentes ex
insidiis, adoriri posset,eodemque die uterque eorum ex castris statiuis a
flumine Apso exercitum educunt: Pompeius clam et noctu, Caesar palam atque
interdiu. Sed Caesari circuitu maiore iter erat longius, aduerso flumine, ut
uado transire posset; Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non
erat, magnis itineribus ad Antonium contendit atque eum ubi appropinquare
cognouit, idoneum locum nactus ibi copias collocauit suosque omnes in castris
continuit ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius aduentus. Haec ad
Antonium statim per Graecos deferuntur. Ille missis ad Caesarem nuntiis unum
diem sese castris tenuit; altero die ad eum peruenit Caesar. Cuius aduentu
cognito Pompeius, ne duobus circumcluderetur exercitibus, ex eo loco discedit
omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum peruenit atque ibi idoneo loco
castra ponit.
[3,31] (31) His temporibus Scipio detrimentis quibusdam circa montem Amanum acceptis
imperatorem se appellauerat. Quo facto ciuitatibus tyrannisque magnas
imperauerat pecunias, item a publicanis suae prouinciae debitam biennii pecuniam
exegerat et ab eisdem insequentis anni mutuam praeceperat equitesque toti
prouinciae imperauerat. Quibus coactis, finitimis hostibus Parthis post se
relictis, qui paulo ante M- Crassum imperatorem interfecerant et M- Bibulum in
obsidione habuerant, legiones equitesque ex Syria deduxerat. Summamque in
sollicitudinem ac timorem Parthici belli prouincia cum uenisset, ac nonnullae
militum uoces cum audirentur, sese, contra hostem si ducerentur, ituros, contra
ciuem et consulem arma non laturos, deductis Pergamum atque in locupletissimas
urbes in hiberna legionibus maximas largitiones fecit et confirmandorum militum
causa diripiendas his ciuitates dedit.
[3,32] (32) Interim acerbissime imperatae pecuniae tota prouincia exigebantur. Multa
praeterea generatim ad auaritiam excogitabantur. In capita singula seruorum ac
liberorum tributum imponebatur; columnaria, ostiaria, frumentum, milites, arma,
remiges, tormenta, uecturae imperabantur; cuius modo rei nomen reperiri poterat,
hoc satis esse ad cogendas pecunias uidebatur. Non solum urbibus, sed paene
uicis castellisque singulis cum imperio praeficiebantur. Qui horum quid
acerbissime crudelissimeque fecerat, is et uir et ciuis optimus habebatur. Erat
plena lictorum et imperiorum prouincia, differta praefectis atque exactoribus:
qui praeter imperatas pecunias suo etiam priuato compendio seruiebant;
dictitabant enim se domo patriaque expulsos omnibus necessariis egere rebus, ut
honesta praescriptione rem turpissimam tegerent. Accedebant ad haec grauissimae
usurae, quod in bello plerumque accidere consueuit uniuersis imperatis pecuniis;
quibus in rebus prolationem diei donationem esse dicebant. Itaque aes alienum
prouinciae eo biennio multiplicatum est. Neque minus ob eam causam ciuibus
Romanis eius prouinciae, sed in singulos conuentus singulasque ciuitates certae
pecuniae imperabantur, mutuasque illas ex senatusconsulto exigi dictitabant;
publicanis, ut in Syria fecerant, insequentis anni uectigal promutuum.
[3,33] (33) Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas antiquitus pecunias Scipio tolli
iubebat. Certaque eius rei die constituta cum in fanum uentum esset adhibitis
compluribus ordinis senatorii, quos aduocauerat Scipio, litterae ei redduntur a
Pompeio, mare transisse cum legionibus Caesarem: properaret ad se cum exercitu
uenire omniaque posthaberet. His litteris acceptis quos aduocauerat dimittit;
ipse iter in Macedoniam parare incipit paucisque post diebus est profectus. Haec
res Ephesiae pecuniae salutem attulit.
[3,34] (34) Caesar Antonii exercitu coniuncto deducta Orico legione, quam tuendae orae
maritimae causa posuerat, temptandas sibi prouincias longiusque procedendum
existimabat et, cum ad eum ex Thessalia Aetoliaque legati uenissent, qui
praesidio misso pollicerentur earum gentium ciuitates imperata facturas, L-
Cassium Longinum cum legione tironum, quae appellabatur XXVII, atque equitibus
CC in Thessaliam, C- Caluisium Sabinum cum cohortibus V paucisque equitibus in
Aetoliam misit; maxime eos, quod erant propinquae regiones, de re frumentaria ut
prouiderent, hortatus est. Cn- Domitium Caluinum cum legionibus duabus, XI et
XII, et equitibus D in Macedoniam proficisci iussit; cuius prouinciae ab ea
parte, quae libera appellabatur, Menedemus, princeps earum regionum, missus
legatus omnium suorum excellens studium profitebatur.
[3,35] (35) Ex his Caluisius primo aduentu summa omnium Aetolorum receptus uoluntate,
praesidiis aduersariorum Calydone et Naupacto eiectis, omni Aetolia potitus est.
Cassius in Thessaliam cum legione peruenit. Hic cum essent factiones duae, uaria
uoluntate ciuitatum utebatur: Hegesaretos, ueteris homo potentiae, Pompeianis
rebus studebat; Petraeus, summae nobilitatis adulescens, suis ac suorum opibus
Caesarem enixe iuuabat.
[3,36] (36) Eodemque tempore Domitius in Macedoniam uenit; et cum ad eum frequentes
ciuitatum legationes conuenire coepissent, nuntiatum est adesse Scipionem cum
legionibus, magna opinione et fama omnium; nam plerumque in nouitate rem fama
antecedit. Hic nullo in loco Macedoniae moratus magno impetu tetendit ad
Domitium et, cum ab eo milia passuum XX afuisset, subito se ad Cassium Longinum
in Thessaliam conuertit. Hoc adeo celeriter fecit, ut simul adesse et uenire
nuntiaretur, et quo iter expeditius faceret, M- Fauonium ad flumen Aliacmonem,
quod Macedoniam a Thessalia diuidit, cum cohortibus VIII praesidio impedimentis
legionum reliquit castellumque ibi muniri iussit. Eodem tempore equitatus regis
Cotyis ad castra Cassii aduolauit, qui circum Thessaliam esse consuerat. Tum
timore perterritus Cassius cognito Scipionis aduentu uisisque equitibus, quos
Scipionis esse arbitrabatur, ad montes se conuertit, qui Thessaliam cingunt,
atque ex his locis Ambraciam uersus iter facere coepit. At Scipionem properantem
sequi litterae sunt consecutae a M- Fauonio, Domitium cum legionibus adesse
neque se praesidium, ubi constitutus esset, sine auxilio Scipionis tenere posse.
Quibus litteris acceptis consilium Scipio iterque commutat; Cassium sequi
desistit, Fauonio auxilium ferre contendit. Itaque die ac nocte continuato
itinere ad eum peruenit, tam opportuno tempore, ut simul Domitiani exercitus
puluis cerneretur, et primi antecursores Scipionis uiderentur. Ita Cassio
industria Domitii, Fauonio Scipionis celeritas salutem attulit.
[3,37] (37) Scipio biduum castris statiuis moratus ad flumen, quod inter eum et Domitii
castra fluebat, Aliacmonem, tertio die prima luce exercitum uado traducit et
castris positis postero die mane copias ante frontem castrorum instruit.
Domitius tum quoque sibi dubitandum non putauit, quin productis legionibus
proelio decertaret. Sed cum esset inter bina castra campus circiter milium
passuum II, Domitius castris Scipionis aciem suam subiecit; ille a uallo non
discedere perseuerauit. Ac tamen aegre retentis Domitianis militibus est factum,
ne proelio contenderetur, et maxime, quod riuus difficilibus ripis subiectus
castris Scipionis progressus nostrorum impediebat. Quorum studium alacritatemque
pugnandi cum cognouisset Scipio, suspicatus fore, ut postero die aut inuitus
dimicare cogeretur aut magna cum infamia castris se contineret, qui magna
exspectatione uenisset, temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne
conclamatis quidem uasis flumen transit atque in eandem partem, ex qua uenerat,
redit ibique prope flumen edito natura loco castra posuit. Paucis diebus
interpositis noctu insidias equitum collocauit, quo in loco superioribus fere
diebus nostri pabulari consueuerant; et cum cotidiana consuetudine Qu. Varus,
praefectus equitum Domitii, uenisset, subito illi ex insidiis consurrexerunt.
Sed nostri fortiter impetum eorum tulerunt, celeriterque ad suos quisque ordines
rediit, atque ultro uniuersi in hostes impetum fecerunt; ex his circiter LXXX
interfectis, reliquis in fugam coniectis, duobus amissis in castra se
receperunt.
[3,38] (38) His rebus gestis Domitius, sperans Scipionem ad pugnam elici posse,
simulauit sese angustiis rei frumentariae adductum castra mouere, uasisque
militari more conclamatis progressus milia passuum III loco idoneo et occulto
omnem exercitum equitatumque collocauit. Scipio ad sequendum paratus equitum
magnam partem ad explorandum iter Domitii et cognoscendum praemisit. Qui cum
essent progressi, primaeque turmae insidias intrauissent, ex fremitu equorum
illata suspicione ad suos se recipere coeperunt, quique hos sequebantur celerem
eorum receptum conspicati restiterunt. Nostri, cognitis insidiis, ne frustra
reliquos exspectarent, duas nacti turmas exceperunt (in his fuit M- Opimius,
praefectus equitum), reliquos omnes aut interfecerunt aut captos ad Domitium
deduxerunt.
[3,39] (39) Deductis orae maritimae praesidiis Caesar, ut supra demonstratum est, III
cohortes Orici oppidi tuendi causa reliquit isdemque custodiam nauium longarum
tradidit, quas ex Italia traduxerat. Huic officio oppidoque Acilius Caninus
legatus praeerat. Is naues nostras interiorem in portum post oppidum reduxit et
ad terram deligauit faucibusque portus nauem onerariam submersam obiecit et huic
alteram coniunxit; super quam turrim effectam ad ipsum introitum portus opposuit
et militibus compleuit tuendamque ad omnes repentinos casus tradidit.
[3,40] (40) Quibus cognitis rebus Cn- Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat,
ad Oricum uenit submersamque nauim remulco multisque contendens funibus adduxit
atque alteram nauem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus
nauibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco
integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra
scalis et classe moenia oppidi temptans, uti aduersariorum manus diduceret,
labore et multitudine telorum nostros uicit, deiectisque defensoribus, qui omnes
scaphis excepti refugerant, eam nauem expugnauit, eodemque tempore ex altera
parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, et
IIII biremes subiectis scutulis impulsas uectibus in interiorem portum traduxit.
Ita ex utraque parte naues longas aggressus, quae erant deligatae ad terram
atque inanes, IIII ex his abduxit, reliquas incendit. Hoc confecto negotio D-
Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit, qui commeatus Bullide atque
Amantia importari in oppidum prohibebat. Ipse Lissum profectus naues onerarias
XXX a M- Antonio relictas intra portum aggressus omnes incendit; Lissum
expugnare conatus defendentibus ciuibus Romanis, qui eius conuentus erant,
militibusque, quos praesidii causa miserat Caesar, triduum moratus paucis in
oppugnatione amissis re infecta inde discessit.
[3,41] (41) Caesar, postquam Pompeium ad Asparagium esse cognouit, eodem cum exercitu
profectus expugnato in itinere oppido Parthinorum, in quo Pompeius praesidium
habebat, tertio die ad Pompeium peruenit iuxtaque eum castra posuit et postridie
eductis omnibus copiis acie instructa decernendi potestatem Pompeio fecit. Ubi
illum suis locis se tenere animaduertit, reducto in castra exercitu aliud sibi
consilium capiendum existimauit. Itaque postero die omnibus copiis magno
circuitu difficili angustoque itinere Dyrrachium profectus est sperans Pompeium
aut Dyrrachium compelli aut ab eo intercludi posse, quod omnem commeatum
totiusque belli apparatum eo contulisset; ut accidit Pompeium enim primo
ignorans eius consilium, quod diuerso ab ea regione itinere profectum uidebat,
angustiis rei frumentariae compulsum discessisse existimabat; postea per
exploratores certior factus postero die castra mouit, breuiore itinere se
occurrere ei posse sperans. Quod fore suspicatus Caesar militesque adhortatus,
ut aequo animo laborem ferrent, paruam partem noctis itinere intermisso mane
Dyrrachium uenit, cum primum agmen Pompei procul cerneretur, atque ibi castra posuit.
[3,42] (42) Pompeium interclusus Dyrrachio, ubi propositum tenere non potuit, secundo
usus consilio edito loco, qui appellatur Petra aditumque habet nauibus mediocrem
atque eas a quibusdam protegit uentis, castra communit. Eo partem nauium
longarum conuenire, frumentum commeatumque ab Asia atque omnibus regionibus,
quas tenebat, comportari imperat. Caesar longius bellum ductum iri existimans et
de Italicis commeatibus desperans, quod tanta diligentia omnia litora a
Pompeianis tenebantur, classesque ipsius, quas hieme in Sicilia, Gallia, Italia
fecerat, morabantur, in Epirum rei frumentariae causa Q- Tillium et L- Canuleium
legatum misit, quodque hae regiones aberant longius, locis certis horrea
constituit uecturasque frumenti finitimis ciuitatibus descripsit. Item Lisso
Parthinisque et omnibus castellis quod esset frumenti conquiri iussit. Id erat
perexiguum cum ipsius agri natura, quod sunt loca aspera ac montuosa ac
plerumque frumento utuntur importato, tum quod Pompeius haec prouiderat et
superioribus diebus praedae loco Parthinos habuerat frumentumque omne
conquisitum spoliatis effossisque eorum domibus per equites comportarat.
[3,43] (43) Quibus rebus cognitis Caesar consilium capit ex loci natura. Erant enim
circum castra Pompei permulti editi atque asperi colles. Hos primum praesidiis
tenuit castellaque ibi communit. Inde, ut loci cuiusque natura ferebat, ex
castello in castellum perducta munitione circumuallare Pompeium instituit, haec
spectans, quod angusta re frumentaria utebatur quodque Pompeius multitudine
equitum ualebat, quo minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui
supportare posset, simul, uti pabulatione Pompeium prohiberet equitatumque eius
ad rem gerendam inutilem efficeret, tertio, ut auctoritatem qua ille maxime apud
exteras nationes niti uidebatur, minueret, cum fama per orbem terrarum
percrebuisset, illum a Caesare obsideri neque audere proelio dimicare.
[3,44] (44) Pompeius neque a mari Dyrrachioque discedere uolebat, quod omnem apparatum
belli, tela, arma, tormenta ibi collocauerat frumentumque exercitui nauibus
supportabat, neque munitiones Caesaris prohibere poterat, nisi proelio decertare
uellet; quod eo tempore statuerat non esse faciendum. Relinquebatur, ut extremam
rationem belli sequens quam plurimos colles occuparet et quam latissimas
regiones praesidiis teneret Caesarisque copias, quam maxime posset, distineret;
idque accidit. Castellis enim XXIIII effectis XV milia passuum circuitu amplexus
hoc spatio pabulabatur; multaque erant intra eum locum manu sata, quibus interim
iumenta pasceret. Atque ut nostri perpetua munitione prouidebant, ne quo loco
erumperent Pompeiani ac nostros post tergum adorirentur, ita illi interiore
spatio perpetuas munitiones efficiebant, ne quem locum nostri intrare atque
ipsos a tergo circumuenire possent. Sed illi operibus uincebant, quod et numero
militum praestabant et interiore spatio minorem circuitum habebant. Quaecumque
erant loca Caesari capienda, etsi prohibere Pompeius totis copiis et dimicare
non constituerat, tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat, quorum
magnum habebat numerum, multique ex nostris uulnerabantur, magnusque incesserat
timor sagittarum, atque omnes fere milites aut ex coactis aut ex centonibus aut
ex coriis tunicas aut tegimenta fecerant, quibus tela uitarent.
[3,45] (45) In occupandis praesidiis magna ui uterque nitebatur: Caesar, ut quam
angustissime Pompeium contineret; Pompeius, ut quam plurimos colles quam maximo
circuitu occuparet, crebraque ob eam causam proelia fiebant. In his cum legio
Caesaris nona praesidium quoddam occupauisset et munire coepisset, huic loco
propinquum et contrarium collem Pompeius occupauit nostrosque opere prohibere
coepit et, cum una ex parte prope aequum aditum haberet, primum sagittariis
funditoribusque circumiectis, postea leuis armaturae magna multitudine missa
tormentisque prolatis munitiones impediebat; neque erat facile nostris uno
tempore propugnare et munire. Caesar, cum suos ex omnibus partibus uulnerari
uideret, recipere se iussit et loco excedere. Erat per decliue receptus. Illi
autem hoc acrius instabant neque regredi nostros patiebantur, quod timore
adducti locum relinquere uidebantur. Dicitur eo tempore glorians apud suos
Pompeius dixisse: non recusare se, quin nullius usus imperator existimaretur, si
sine maximo detrimento legiones Caesaris sese recepissent inde, quo temere
essent progressae.
[3,46] (46) Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem
proferri et aduersas locari, intra has mediocri latitudine fossam tectis
militibus obduci iussit locumque in omnes partes quam maxime impediri. Ipse
idoneis locis funditores instruxit, ut praesidio nostris se recipientibus
essent. His rebus comparatis legionem reduci iussit. Pompeiani hoc insolentius
atque audacius nostros premere et instare coeperunt cratesque pro munitione
obiectas propulerunt, ut fossas transcenderent. Quod cum animaduertisset Caesar,
ueritus, ne non reducti, sed reiecti uiderentur, maiusque detrimentum caperetur,
a medio fere spatio suos per Antonium, qui ei legioni praeerat, cohortatus tuba
signum dari atque in hostes impetum fieri iussit. Milites legionis VIIII subito
conspirati pila coniecerunt et ex inferiore loco aduersus cliuum incitati cursu
praecipites Pompeianos egerunt et terga uertere coegerunt; quibus ad recipiendum
crates deiectae longuriique obiecti et institutae fossae magno impedimento
fuerunt. Nostri uero, qui satis habebant sine detrimento discedere, compluribus
interfectis V omnino suorum amissis quietissime se receperunt pauloque citra eum
locum aliis comprehensis collibus munitiones perfecerunt.
[3,47] (47) Erat noua et inusitata belli ratio cum tot castellorum numero tantoque
spatio et tantis munitionibus et toto obsidionis genere, tum etiam reliquis
rebus. Nam quicumque alterum obsidere conati sunt, perculsos atque infirmos
hostes adorti aut proelio superatos aut aliqua offensione permotos continuerunt,
cum ipsi numero equitum militumque praestarent; causa autem obsidionis haec fere
esse consueuit, ut frumento hostes prohiberent. At tum integras atque incolumes
copias Caesar inferiore militum numero continebat, cum illi omnium rerum copia
abundarent; cotidie enim magnus undique nauium numerus conueniebat, quae
commeatum supportarent, neque ullus flare uentus poterat, quin aliqua ex parte
secundum cursum haberent. Ipse autem consumptis omnibus longe lateque frumentis
summis erat in angustiis. Sed tamen haec singulari patientia milites ferebant.
Recordabantur enim eadem se superiore anno in Hispania perpessos labore et
patientia maximum bellum confecisse, meminerant ad Alesiam magnam se inopiam
perpessos, multo etiam maiorem ad Auaricum, maximarum gentium uictores
discessisse. Non illi hordeum cum daretur, non legumina recusabant; pecus uero
cuius rei summa erat ex Epiro copia, magno in honore habebant.
[3,48] (48) Est autem genus radicis inuentum ab eis, qui fuerant uacui ab operibus,
quod appellatur chara, quod admixtum lacte multum inopiam leuabat. Id ad
similitudinem panis efficiebant. Eius erat magna copia. Ex hoc effectos panes,
cum in colloquiis Pompeiani famem nostris obiectarent, uulgo in eos iaciebant,
ut spem eorum minuerent.
[3,49] (49) Iamque frumenta maturescere incipiebant, atque ipsa spes inopiam
sustentabat, quod celeriter se habituros copiam confidebant; crebraeque uoces
militum in uigiliis colloquiisque audiebantur, prius se cortice ex arboribus
uicturos, quam Pompeium e manibus dimissuros. Libenter etiam ex perfugis
cognoscebant equos eorum tolerari, reliqua uero iumenta interisse; uti autem
ipsos ualetudine non bona, cum angustiis loci et odore taetro ex multitudine
cadauerum et cotidianis laboribus insuetos operum, tum aquae summa inopia
affectos. Omnia enim flumina atque omnes riuos, qui ad mare pertinebant, Caesar
aut auerterat aut magnis operibus obstruxerat, atque ut erant loca montuosa et
aspera, angustias uallium sublicis in terram demissis praesaepserat terramque
aggesserat, ut aquam contineret. Itaque illi necessario loca sequi demissa ac
palustria et puteos fodere cogebantur atque hunc laborem ad cotidiana opera
addebant; qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius et celeriter
aestibus exarescebant. At Caesaris exercitus optima ualetudine summaque aquae
copia utebatur, tum commeatus omni genere praeter frumentum abundabat; quibus
cotidie melius succedere tempus maioremque spem maturitate frumentorum proponi
uidebant.
[3,50] (50) In nouo genere belli nouae ab utrisque bellandi rationes reperiebantur.
Illi, cum animaduertissent ex ignibus noctu cohortes nostras ad munitiones
excubare, silentio aggressi uniuersi intra multitudinem sagittas coniciebant et
se confestim ad suos recipiebant. Quibus rebus nostri usu docti haec reperiebant
remedia, ut alio loco ignes facerent ---.
[3,51] (51) Interim certior factus P- Sulla, quem discedens castris praefecerat Caesar,
auxillo cohorti uenit cum legionibus duabus; cuius aduentu facile sunt repulsi
Pompeiani. Neque uero conspectum aut impetum nostrorum tulerunt, primisque
deiectis reliqui se uerterunt et loco cesserunt. Sed insequentes nostros, ne
longius prosequerentur, Sulla reuocauit. At plerique existimant, si acrius
insequi uoluisset, bellum eo die potuisse finire. Cuius consilium reprehendendum
non uidetur. Aliae enim sunt legati partes atque imperatoris: alter omnia agere
ad praescriptum, alter libere ad summam rerum consulere debet. Sulla a Caesare
in castris relictus liberatis suis hoc fuit contentus neque proelio decertare
uoluit, quae res tamen fortasse aliquem reciperet casum, ne imperatorias sibi
partes sumpsisse uideretur. Pompeianis magnam res ad receptum difficultatem
afferebat. Nam ex iniquo progressi loco in summo constiterant; si per decliue
sese reciperent, nostros ex superiore insequentes loco uerebantur; neque multum
ad solis occasum temporis supererat; spe enim conficiendi negotii prope in
noctem rem duxerant. Ita necessario atque ex tempore capto consilio Pompeius
tumulum quendam occupauit, qui tantum aberat a nostro castello, ut telum
tormento missum adigi non posset. Hoc consedit loco atque eum communiuit
omnesque ibi copias continuit.
[3,52] (52) Eodem tempore duobus praeterea locis pugnatum est: nam plura castella
Pompeius pariter distinendae manus causa temptauerat, ne ex proximis praesidiis
succurri posset. Uno loco Volcatius Tullus impetum legionis sustinuit cohortibus
tribus atque eam loco depulit; altero Germani munitiones nostras egressi
compluribus interfectis sese ad suos incolumes receperunt.
[3,53] (53) Ita uno die VI proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus ad munitiones,
cum horum omnium ratio haberetur, ad duorum milium numero ex Pompeianis
cecidisse reperiebamus, euocatos centurionesque complures (in eo fuit numero
Valerius Flaccus, L- filius, eius, qui praetor Asiam obtinuerat); signaque sunt
militaria sex relata. Nostri non amplius XX omnibus sunt proeliis desiderati.
Sed in castello nemo fuit omnino militum, quin uulneraretur, quattuorque ex una
cohorte centuriones oculos amiserunt. Et cum laboris sui periculique testimonium
afferre uellent, milia sagittarum circiter XXX in castellum coniecta Caesari
renumerauerunt, scutoque ad eum relato Scaeuae centurionis inuenta sunt in eo
foramina CXX. Quem Caesar, ut erat de se meritus et de re publica, donatum
milibus CC collaudatumque ab octauis ordinibus ad primipilum se traducere
pronuntiauit (eius enim opera castellum magna ex parte conseruatum esse
constabat) cohortemque postea duplici stipendio, frumento, ueste, cibariis
militaribusque donis amplissime donauit
[3,54] (54) Pompeius noctu magnis additis munitionibus reliquis diebus turres
exstruxit, et in altitudinem pedum XV effectis operibus uineis eam partem
castrorum obtexit, et quinque intermissis diebus alteram noctem subnubilam
nactus obstructis omnibus castrorum portis et ad impediendum obicibus obiectis
tertia inita uigilia silentio exercitum eduxit et se in antiquas munitiones recepit.
[3,55] (55) Omnibus deinceps diebus Caesar exercitum in aciem aequum in locum produxit,
si Pompeius proelio decertare uellet, ut paene castris Pompei legiones
subiceret; tantumque a uallo eius prima acies aberat, uti ne telum tormento
adigi posset. Pompeius autem, ut famam opinionemque hominum teneret, sic pro
castris exercitum constituebat, ut tertia acies uallum contingeret, omnis quidem
instructus exercitus telis ex uallo coniectis protegi posset.
[3,56] (56) Aetolia, Acarnania, Amphilochis per Cassium Longinum et Caluisium Sabinum,
ut demonstrauimus, receptis temptandam sibi Achaiam ac paulo longius
progrediendum existimabat Caesar. Itaque eo Calenum misit eique Sabinum et
Cassium cum cohortibus adiungit. Quorum cognito aduentu Rutilius Lupus, qui
Achaiam missus a Pompeio obtinebat, Isthmum praemunire instituit, ut Achaia
Fufium prohiberet. Calenus Delphos, Thebas, Orchomenum uoluntate ipsarum
ciuitatium recepit, nonnullas urbes per uim expugnauit, reliquas ciuitates
circummissis legationibus amicitia Caesari conciliare studebat. In his rebus
fere erat Fufius occupatus.
[3,57] (57) Haec cum in Achaia atque apud Dyrrachium gererentur, Scipionemque in
Macedoniam uenisse constaret, non oblitus pristini instituti Caesar mittit ad
eum A. Clodium, suum atque illius familiarem, quem ab illo traditum initio et
commendatum in suorum necessariorum numero habere instituerat. Huic dat litteras
mandataque ad eum; quorum haec erat summa: sese omnia de pace expertum nihil
adhuc effecisse: hoc arbitrari uitio factum eorum, quos esse auctores eius rei
uoluisset, quod sua mandata perferre non opportuno tempore ad Pompeium
uererentur. Scipionem ea esse auctoritate, ut non solum libere quae probasset
exponere, sed etiam ex magna parte compellere atque errantem regere posset;
praeesse autem suo nomine exercitui, ut praeter auctoritatem uires quoque ad
coercendum haberet. Quod si fecisset, quietem Italiae, pacem prouinciarum,
salutem imperii uni omnes acceptam relaturos. Haec ad eum mandata Clodius refert
ac primis diebus, ut uidebatur, libenter auditus reliquis ad colloquium non
admittitur, castigato Scipione a Fauonio, ut postea confecto bello reperiebamus,
infectaque re sese ad Caesarem recepit.
[3,58] (58) Caesar, quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret et
pabulatione prohiberet, aditus duos, quos esse angustos demonstrauimus, magnis
operibus praemuniuit castellaque his locis posuit. Pompeius, ubi nihil profici
equitatu cognouit, paucis intermissis diebus rursus cum nauibus ad se intra
munitiones recipit. Erat summa inopia pabuli, adeo ut foliis ex arboribus
strictis et teneris harundinum radicibus contusis equos alerent (frumenta enim,
quae fuerant intra munitiones sata, consumpserant); cogebantur Corcyra atque
Acarnania longo interiecto nauigationis spatio pabulum supportare, quodque erat
eius rei minor copia, hordeo adaugere atque his rationibus equitatum tolerare.
Sed postquam non modo hordeum pabulumque omnibus locis herbaeque desectae, sed
etiam frons ex arboribus deficiebat, corruptis equis macie conandum sibi aliquid
Pompeius de eruptione existimauit.
[3,59] (59) Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges duo fratres, Raucillus et
Egus, Adbucilli filii, qui principatum in ciuitate multis annis obtinuerat,
singulari uirtute homines, quorum opera Caesar omnibus Gallicis bellis optima
fortissimaque erat usus. His domi ob has causas amplissimos magistratus
mandauerat atque eos extra ordinem in senatum legendos curauerat agrosque in
Gallia ex hostibus captos praemiaque rei pecuniariae magna tribuerat
locupletesque ex egentibus fecerat. Hi propter uirtutem non solum apud Caesarem
in honore erant, sed etiam apud exercitum cari habebantur; sed freti amicitia
Caesaris et stulta ac barbara arrogantia elati despiciebant suos stipendiumque
equitum fraudabant et praedam omnem domum auertebant. Quibus illi rebus permoti
uniuersi Caesarem adierunt palamque de eorum iniuriis sunt questi et ad cetera
addiderunt falsum ab his equitum numerum deferri, quorum stipendium auerterent.
[3,60] (60) Caesar neque tempus illud animaduersionis esse existimans et multa uirtuti
eorum concedens rem totam distulit; illos secreto castigauit, quod quaestui
equites haberent, monuitque, ut ex sua amicitia omnia exspectarent et ex
praeteritis suis officiis reliqua sperarent. Magnam tamen haec res illis
offensionem et contemptionem ad omnes attulit, idque ita esse cum ex aliorum
obiectationibus tum etiam ex domestico iudicio atque animi conscientia
intellegebant. Quo pudore adducti et fortasse non se liberari, sed in aliud
tempus reseruari arbitrati discedere a nobis et nouam temptare fortunam nouasque
amicitias experiri constituerunt. Et cum paucis collocuti clientibus suis,
quibus tantum facinus committere audebant, primum conati sunt praefectum equitum
C- Volusenum interficere, ut postea bello confecto cognitum est, ut cum munere
aliquo perfugisse ad Pompeium uiderentur; postquam id difficilius uisum est
neque facultas perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias mutuati,
proinde ac si suis satisfacere et fraudata restituere uellent, multis coemptis
equis ad Pompeium transierunt cum eis, quos sui consilii participes habebant.
[3,61] (61) Quos Pompeius, quod erant honesto loco nati et instructi liberaliter
magnoque comitatu et multis iumentis uenerant uirique fortes habebantur et in
honore apud Caesarem fuerant, quodque nouum et praeter consuetudinem acciderat,
omnia sua praesidia circumduxit atque ostentauit. Nam ante id tempus nemo aut
miles aut eques a Caesare ad Pompeium transierat, cum paene cotidie a Pompeio ad
Caesarem perfugerent, uulgo uero uniuersi in Epiro atque Aetolia conscripti
milites earumque regionum omnium, quae a Caesare tenebantur. Sed hi cognitis
omnibus rebus, seu quid in munitionibus perfectum non erat, seu quid a
peritioribus rei militaris desiderari uidebatur, temporibusque rerum et spatiis
locorum, custodiarum uaria diligentia animaduersa, prout cuiusque eorum, qui
negotiis praeerant, aut natura aut studium ferebat, haec ad Pompeium omnia
detulerunt.
[3,62] (62) Quibus ille cognitis rebus eruptionisque iam ante capto consilio, ut
demonstratum est, tegimenta galeis milites ex uiminibus facere atque aggerem
iubet comportare. His paratis rebus magnum numerum leuis armaturae et
sagittariorum aggeremque omnem noctu in scaphas et naues actuarias imponit et de
media nocte cohortes LX ex maximis castris praesidiisque deductas ad eam partem
munitionum ducit, quae pertinebant ad mare longissimeque a maximis castris
Caesaris aberant. Eodem naues, quas demonstrauimus, aggere et leuis armaturae
militibus completas, quasque ad Dyrrachium naues longas habebat, mittit et, quid
a quoque fieri uelit, praecipit. Ad eas munitiones Caesar Lentulum Marcellinum
quaestorem cum legione VIIII positum habebat. Huic, quod ualetudine minus
commoda utebatur, Fuluium Postumum adiutorem submiserat.
[3,63] (63) Erat eo loco fossa pedum XV et uallum contra hostem in altitudinem pedum X,
tantundemque eius ualli agger in latitudinem patebat: ab eo intermisso spatio
pedum DC alter conuersus in contrariam partem erat uallus humiliore paulo
munitione. Hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne nauibus nostri
circumuenirentur, duplicem eo loco fecerat uallum, ut, si ancipiti proelio
dimicaretur, posset resisti. Sed operum magnitudo et continens omnium dierum
labor, quod milium passuum in circuitu XVII munitione erat complexus,
perficiendi spatium non dabat. Itaque contra mare transuersum uallum, qui has
duas munitiones coniungeret, nondum perfecerat. Quae res nota erat Pompeio
delata per Allobrogas perfugas, magnumque nostris attulerat incommodum. Nam ut
ad mare duo cohortes nonae legionis excubuerant, accessere subito prima luce
Pompeiani; simul nauibus circumuecti milites in exteriorem uallum tela
iaciebant, fossaeque aggere complebantur, et legionarii interioris munitionis
defensores scalis admotis tormentis cuiusque generis telisque terrebant,
magnaque multitudo sagittariorum ab utraque parte circumfundebatur. Multum autem
ab ictu lapidum, quod unum nostris erat telum, uiminea tegimenta galeis imposita
defendebant. Itaque cum omnibus rebus nostri premerentur atque aegre resisterent
animaduersum est uitium munitionis, quod supra demonstratum est, atque inter
duos uallos, qua perfectum opus non erat, Pompeiani nauibus eiti in auersos
nostros impetum fecerunt atque ex utraque munitione deiectos terga uertere
coegerunt
[3,64] (64) Hoc tumultu nuntiato Marcellinus cohortes subsidio nostris laborantibus
submittit ex castris; quae fugientes conspicatae neque illos suo aduentu
confirmare potuerunt neque ipsae hostium impetum tulerunt. Itaque quodcumque
addebatur subsidii, id corruptum timore fugientium terrorem et periculum
augebat; hominum enim multitudine receptus impediebatur. In eo proelio cum graui
uulnere esset affectus aquilifer et a uiribus deficeretur, conspicatus equites
nostros, "hanc ego," inquit, "et uiuus multos per annos magna diligentia defendi
et nunc moriens eadem fide Caesari restituo. Nolite, obsecro, committere, quod
ante in exercitu Caesaris non accidit, ut rei militaris dedecus admittatur,
incolumemque ad eum deferte." Hoc casu aquila conseruatur omnibus primae
cohortis centurionibus interfectis praeter principem priorem.
[3,65] (65) Iamque Pompeiani magna caede nostrorum castris Marcellini appropinquabant
non mediocri terrore illato reliquis cohortibus, et M- Antonius, qui proximum
locum praesidiorum tenebat, ea re nuntiata cum cohortibus XII descendens ex loco
superiore cernebatur. Cuius aduentus Pompeianos compressit nostrosque firmauit,
ut se ex maximo timore colligerent. Neque multo post Caesar significatione per
castella fumo facta, ut erat superioris temporis consuetudo, deductis quibusdam
cohortibus ex praesidiis eodem uenit. Qui cognito detrimento cum animaduertisset
Pompeium extra munitiones egressum, castra secundum mare munire, ut libere
pabulari posset nec minus aditum nauibus haberet, commutata ratione belli,
quoniam propositum non tenuerat, castra iuxta Pompeium munire iussit.
[3,66] (66) Qua perfecta munitione animaduersum est a speculatoribus Caesaris, cohortes
quasdam, quod instar legionis uideretur, esse post siluam et in uetera castra
duci. Castrorum sic situs erat. Superioribus diebus nona Caesaris legio, cum se
obiecisset Pompeianis copiis atque opere, ut demonstrauimus, circummuniret,
castra eo loco posuit. Haec siluam quandam contingebant neque longius a mari
passibus CCC aberant. Post mutato consilio quibusdam de causis Caesar paulo
ultra eum locum castra transtulit, paucisque intermissis diebus eadem Pompeius
occupauerat et, quod eo loco plures erat legiones habiturus, relicto interiore
uallo maiorem adiecerat munitionem. Ita minora castra inclusa maioribus castelli
atque arcis locum obtinebant. Item ab angulo castrorum sinistro munitionem ad
flumen perduxerat circiter passus CCCC, quo liberius a periculo milites
aquarentur. Sed is quoque mutato consilio quibusdam de causis, quas commemorari
necesse non est, eo loco excesserat. Ita complures dies inania manserant castra;
munitiones quidem omnes integrae erant.
[3,67] (67) Eo signa legionis illata speculatores Caesari renuntiarunt. Hoc idem uisum
ex superioribus quibusdam castellis confirmauerunt. Is locus aberat a nouis
Pompei castris circiter passus quingentos. Hanc legionem sperans Caesar se
opprimere posse et cupiens eius diei detrimentum sarcire, reliquit in opere
cohortes duas, quae speciem munitionis praeberent; ipse diuerso itinere quam
potuit occultissime reliquas cohortes, numero XXXIII, in quibus erat legio nona
multis amissis centurionibus deminutoque militum numero, ad legionem Pompei
castraque minora duplici acie eduxit. Neque eum prima opinio fefellit. Nam et
peruenit prius, quam Pompeius sentire posset, et tametsi erant munitiones
castrorum magnae, tamen sinistro cornu, ubi erat ipse, celeriter aggressus
Pompeianos ex uallo deturbauit. Erat obiectus portis ericius. Hic paulisper est
pugnatum, cum irrumpere nostri conarentur, illi castra defenderent, fortissime
T- Pulieone, cuius opera proditum exercitum C- Antoni demonstrauimus, eo loco
propugnante. Sed tamen nostri uirtute uicerunt excisoque ericio primo in maiora
castra, post etiam in castellum, quod erat inclusum maioribus castris,
irruperunt, quo pulsa legio sese receperat, et nonnullos ibi repugnantes
interfecerunt.
[3,68] (68) Sed fortuna, quae plurimum potest cum in reliquis rebus tum praecipue in
bello, paruis momentis magnas rerum commutationes efficit; ut tum accidit.
Munitionem, quam pertinere a castris ad flumen supra demonstrauimus, dextri
Caesaris cornu cohortes ignorantia loci sunt secutae, cum portam quaererent
castrorumque eam munitionem esse arbitrarentur. Quod cum esset animaduersum
coniunctam esse flumini, prorutis munitionibus defendente nullo transcenderunt,
omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.
[3,69] (69) Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re nuntiata V legiones
ab opere deductas subsidio suis duxit, eodemque tempore equitatus eius nostris
equitibus appropinquabat, et acies instructa a nostris, qui castra occupauerant,
cernebatur, omniaque sunt subito mutata. Legio Pompeiana celeris spe subsidii
confirmata ab decumana porta resistere conabatur atque ultro in nostros impetum
faciebat. Equitatus Caesaris, quod angusto itinere per aggeres ascendebat,
receptui suo timens initium fugae faciebat. Dextrum cornu, quod erat a sinistro
seclusum, terrore equitum animaduerso, ne intra munitionem opprimeretur, ea
parte, quam proruerat, sese recipiebat, ac plerique ex his, ne in angustias
inciderent, ex X pedum munitione se in fossas praecipitabant, primisque
oppressis reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant.
Sinistro cornu milites, cum ex uallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent,
ueriti, ne angustiis intercluderentur, cum extra et intus hostem haberent,
eodem, quo uenerant, receptu sibi consulebant, omniaque erant tumultus, timoris,
fugae plena, adeo ut, cum Caesar signa fugientium manu prenderet et consistere
iuberet, alii admissis equis eodem cursu confugerent, alii metu etiam signa
dimitterent, neque quisquam omnino consisteret.
[3,70] (70) His tantis malis haec subsidia succurrebant, quo minus omnis deleretur
exercitus, quod Pompeius insidias timens, credo, quod haec praeter spem
acciderant eius, qui paulo ante ex castris fugientes suos conspexerat,
munitionibus appropinquare aliquamdiu non audebat, equitesque eius angustis
spatiis atque his ab Caesaris militibus occupatis ad insequendum tardabantur.
Ita paruae res magnum in utramque partem momentum habuerunt. Munitiones enim a
castris ad flumen perductae expugnatis iam castris Pompei prope iam expeditam
Caesaris uictoriam interpellauerunt, eadem res celeritate insequentium tardata
nostris salutem attulit.
[3,71] (71) Duobus his unius diei proeliis Caesar desiderauit milites DCCCCLX et notos
equites Romanos Tuticanum Gallum, senatoris filium, C- Fleginatem Placentia, A.
Granium Puteolis, M- Sacratiuirum Capua, tribunos militum et centuriones XXXII;
sed horum omnium pars magna in fossis munitionibusque et fluminis ripis oppressa
suorum in terrore ac fuga sine ullo uulnere interiit; signaque sunt militaria
amissa XXXII. Pompeius eo proelio imperator est appellatus. Hoc nomen obtinuit
atque ita se postea salutari passus est, sed neque in litteris scribere est
solitus, neque in fascibus insignia laureae praetulit. At Labienus, cum ab eo
impetrauisset, ut sibi captiuos tradi iuberet, omnes productos ostentationis, ut
uidebatur, causa, quo maior perfugae fides haberetur, commilitones appellans et
magna uerborum contumelia interrogans, solerentne ueterani milites fugere, in
omnium conspectu interfecit.
[3,72] (72) His rebus tantum fiduciae ac spiritus Pompeianis accessit, ut non de
ratione belli cogitarent, sed uicisse iam uiderentur. Non illi paucitatem
nostrorum militum, non iniquitatem loci atque angustias praeoccupatis castris et
ancipitem terrorem intra extraque munitiones, non abscisum in duas partes
exercitum, cum altera alteri auxilium ferre non posset, causae fuisse
cogitabant. Non ad haec addebant non concursu acri facto, non proelio dimicatum,
sibique ipsos multitudine atque angustiis maius attulisse detrimentum, quam ab
hoste accepissent. Non denique communes belli casus recordabantur, quam paruulae
saepe causae uel falsae suspicionis uel terroris repentini uel obiectae
religionis magna detrimenta intulissent, quotiens uel ducis uitio uel culpa
tribuni in exercitu esset offensum; sed, proinde ac si uirtute uicissent, neque
ulla commutatio rerum posset accidere, per orbem terrarum fama ac litteris
uictoriam eius diei concelebrabant.
[3,73] (73) Caesar a superioribus consiliis depulsus omnem sibi commutandam belli
rationem existimauit. Itaque uno tempore praesidiis omnibus deductis et
oppugnatione dimissa coactoque in unum locum exercitu contionem apud milites
habuit hortatusque est, ne ea, quae accidissent, grauiter ferrent neue his rebus
terrerentur multisque secundis proeliis unum aduersum et id mediocre opponerent.
Habendam fortunae gratiam, quod Italiam sine aliquo uulnere cepissent, quod duas
Hispanias bellicosissimorum hominum peritissimis atque exercitatissimis ducibus
pacauissent, quod finitimas frumentariasque prouincias in potestatem
redegissent; denique recordari debere, qua felicitate inter medias hostium
classes oppletis non solum portibus, sed etiam litoribus omnes incolumes essent
transportati. Si non omnia caderent secunda, fortunam esse industria
subleuandam. Quod esset acceptum detrimenti, cuiusuis potius quam suae culpae
debere tribui. Locum se aequum ad dimicandum dedisse, potitum esse hostium
castris, expulisse ac superasse pugnantes. Sed siue ipsorum perturbatio siue
error aliquis siue etiam fortuna partam iam praesentemque uictoriam
interpellauisset, dandam omnibus operam, ut acceptum incommodum uirtute
sarciretur. Quod si esset factum, futurum, uti ad Gergouiam contigisset, ut
detrimentum in bonum uerteret, atque qui ante dimicare timuissent, ultro se
proelio offerrent.
[3,74] (74) Hac habita contione nonnullos signiferos ignominia notauit ac loco mouit.
Exercitui quidem omni tantus incessit ex incommodo dolor tantumque studium
infamiae sarciendae, ut nemo aut tribuni aut centurionis imperium desideraret,
et sibi quisque etiam poenae loco grauiores imponeret labores, simulque omnes
arderent cupiditate pugnandi, cum superioris etiam ordinis nonnulli ratione
permoti manendum eo loco et rem proelio committendam existimarent. Contra ea
Caesar neque satis militibus perterritis confidebat spatiumque interponendum ad
recreandos animos putabat, et relictis munitionibus magnopere rei frumentariae
timebat.
[3,75] (75) Itaque nulla interposita mora sauciorum modo et aegrorum habita ratione
impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris Apolloniam praemisit. Haec
conquiescere ante iter confectum uetuit. His una legio missa praesidio est. His
explicitis rebus duas in castris legiones retinuit, reliquas de quarta uigilia
compluribus portis eductas eodem itinere praemisit paruoque spatio intermisso,
ut et militare institutum seruaretur, et quam serissime eius profectio
cognosceretur conclamari iussit statimque egressus et nouissimum agmen
consecutus celeriter ex conspectu castrorum discessit. Neque uero Pompeius
cognito consilio eius moram ullam ad insequendum intulit; sed eodem spectans, si
itinere impeditos perterritos deprehendere posset, exercitum e castris eduxit
equitatumque praemisit ad nouissimum agmen demorandum, neque consequi potuit,
quod multum expedito itinere antecesserat Caesar. Sed cum uentum esset ad flumen
Genusum, quod ripis erat impeditis, consecutus equitatus nouissimos proelio
detinebat. Huic suos Caesar equites opposuit expeditosque antesignanos admiscuit
CCCC; qui tantum profecerunt, ut equestri proelio commisso pellerent omnes
compluresque interficerent ipsique incolumes se ad agmen reciperent.
[3,76] (76) Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu flumen Genusum
ueteribus suis in castris contra Asparagium consedit militesque omnes intra
uallum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum confestim decumana
porta in castra se recipere iussit. Simili ratione Pompeius confecto eius diei
itinere in suis ueteribus castris ad Asparagium consedit. Eius milites, quod ab
opere integris munitionibus uacabant, alii lignandi pabulandique causa longius
progrediebantur, alii, quod subito consilium profectionis ceperant magna parte
impedimentorum et sarcinarum relicta, ad haec repetenda inuitati propinquitate
superiorum castrorum, depositis in contubernio armis, uallum relinquebant.
Quibus ad sequendum impeditis Caesar, quod fore prouiderat, meridiano fere
tempore signo profectionis dato exercitum educit duplicatoque eius diei itinere
VIII milia passuum ex eo loco procedit; quod facere Pompeius discessu militum
non potuit.
[3,77] (77) Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte impedimentis de quarta
uigilia ipse egreditur, ut, si qua esset imposita dimicandi necessitas, subitum
casum expedito exercitu subiret. Hoc idem reliquis fecit diebus. Quibus rebus
perfectum est, ut altissimis fluminibus atque impeditissimis itineribus nullum
acciperet incommodum. Pompeius primi diei mora illata et reliquorum dierum
frustra labore suscepto, cum se magnis itineribus extenderet et praegressos
consequi cuperet, quarto die finem sequendi fecit atque aliud sibi consilium
capiendum existimauit.
[3,78] (78) Caesari ad saucios deponendos, stipendium exercitui dandum, socios
confirmandos, praesidium urbibus relinquendum necesse erat adire Apolloniam. Sed
his rebus tantum temporis tribuit, quantum erat properanti necesse; timens
Domitio, ne aduentu Pompei praeoccuparetur, ad eum omni celeritate et studio
incitatus ferebatur. Totius autem rei consilium his rationibus explicabat, ut,
si Pompeius eodem contenderet, abductum illum a mari atque ab eis copiis, quas
Dyrrachii comparauerat, abstractum pari condicione belli secum decertare
cogeret; si in Italiam transiret, coniuncto exercitu cum Domitio per Illyricum
Italiae subsidio proficisceretur; si Apolloniam Oricumque oppugnare et se omni
maritima ora excludere conaretur, obsesso Scipione necessario illum suis
auxilium ferre cogeret. Itaque praemissis nuntiis ad Cn- Domitium Caesar ei
scripsit et, quid fieri uellet, ostendit, praesidioque Apolloniae cohortibus
IIII, Lissi I, III Orici relictis, quique erant ex uulneribus aegri depositis,
per Epirum atque Athamaniam iter facere coepit. Pompeius quoque de Caesaris
consilio coniectura iudicans ad Scipionem properandum sibi existimabat: si
Caesar iter illo haberet, ut subsidium Scipioni ferret; si ab ora maritima
Oricoque discedere nollet, quod legiones equitatumque ex Italia exspectaret,
ipse ut omnibus copiis Domitium aggrederetur.
[3,79] (79) His de causis uterque eorum celeritati studebat, et suis ut esset auxilio,
et ad opprimendos aduersarios ne occasioni temporis deesset. Sed Caesarem
Apollonia a directo itinere auerterat; Pompeius per Candauiam iter in Macedoniam
expeditum habebat. Accessit etiam ex improuiso aliud incommodum, quod Domitius,
qui dies complures castris Scipionis castra collata habuisset, rei frumentariae
causa ab eo discesserat et Heracliam, quae est subiecta Candauiae, iter fecerat,
ut ipsa fortuna illum obicere Pompeio uideretur. Haec ad id tempus Caesar
ignorabat. Simul a Pompeio litteris per omnes prouincias ciuitatesque dimissis
proelio ad Dyrrachium facto latius inflatiusque multo, quam res erat gesta, fama
percrebuerat, pulsum fugere Caesarem paene omnibus copiis amissis; haec itinera
infesta reddiderat, haec ciuitates nonnullas ab eius amicitia auertebat. Quibus
accidit rebus, ut pluribus dimissi itineribus a Caesare ad Domitium et a Domitio
ad Caesarem nulla ratione iter conficere possent. Sed Allobroges, Raucilli atque
Egi familiares, quos perfugisse ad Pompeium demonstrauimus, conspicati in
itinere exploratores Domitii, seu pristina sua consuetudine, quod una in Gallia
bella gesserant, seu gloria elati cuncta, ut erant acta, exposuerunt et Caesaris
profectionem et aduentum Pompei docuerunt. A quibus Domitius certior factus uix
IIII horarum spatio antecedens hostium beneficio periculum uitauit et ad
Aeginium, quod est oppidum obiectum Thessaliae, Caesari uenienti occurrit.
[3,80] (80) Coniuncto exercitu Caesar Gomphos peruenit, quod est oppidum primum
Thessaliae uenientibus ab Epiro; quae gens paucis ante mensibus ultro ad
Caesarem legatos miserat, ut suis omnibus facultatibus uteretur, praesidiumque
ab eo militum petierat. Sed eo fama iam praecurrerat, quam supra docuimus, de
proelio Dyrrachino, quod multis auxerat partibus. Itaque Androsthenes, praetor
Thessaliae, cum se uictoriae Pompei comitem esse mallet quam socium Caesaris in
rebus aduersis, omnem ex agris multitudinem seruorum ac liberorum in oppidum
cogit portasque praecludit et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittit, ut sibi
subsidio ueniant: se confidere munitionibus oppidi, si celeriter succurratur;
longinquam oppugnationem sustinere non posse. Scipio discessu exercituum ab
Dyrrachio cognito Larisam legiones adduxerat; Pompeius nondum Thessaliae
appropinquabat. Caesar castris munitis scalas musculosque ad repentinam
oppugnationem fieri et crates parari iussit. Quibus rebus effectis cohortatus
milites docuit, quantum usum haberet ad subleuandam omnium rerum inopiam potiri
oppido pleno atque opulento, simul reliquis ciuitatibus huius urbis exemplo
inferre terrorem et id fieri celeriter, priusquam auxilia concurrerent. Itaque
usus singulari militum studio eodem, quo uenerat, die post horam nonam oppidum
altissimis moenibus oppugnare aggressus ante solis oocasum expugnauit et ad
diripiendum militibus concessit statimque ab oppido castra mouit et Metropolim
uenit, sic ut nuntios expugnati oppidi famamque antecederet.
[3,81] (81) Metropolitae primum eodem usi consilio isdem permoti rumoribus portas
clauserunt murosque armatis compleuerunt; sed postea casu ciuitatis Gomphensis
cognito ex captiuis, quos Caesar ad murum producendos curauerat, portas
aperuerunt. Quibus diligentissime conseruatis collata fortuna Metropolitum cum
casu Gomphensium nulla Thessaliae fuit ciuitas praeter Larisaeos, qui magnis
exercitibus Scipionis tenebantur, quin Caesari parerent atque imperata facerent.
Ille idoneum locum in agris nactus, qua prope iam matura frumenta erant, ibi
aduentum exspectare Pompei eoque omnem belli rationem conferre constituit.
[3,82] (82) Pompeius paucis post diebus in Thessaliam peruenit contionatusque apud
cunctum exercitum suis agit gratias, Scipionis milites cohortatur, ut parta iam
uictoria praedae ac praemiorum uelint esse participes, receptisque omnibus in
una castra legionibus suum cum Scipione honorem partitur classicumque apud eum
cani et alterum illi iubet praetorium tendi. Auctis copiis Pompei duobusque
magnis exercitibus coniunctis pristina omnium confirmatur opinio, et spes
uictoriae augetur, adeo ut, quicquid intercederet temporis, id morari reditum in
Italiam uideretur, et si quando quid Pompeius tardius aut consideratius faceret,
unius esse negotium diei, sed illum delectari imperio et consulares
praetoriosque seruorum habere numero dicerent. Iamque inter se palam de praemiis
ac de sacerdotiis contendebant in annosque consulatum definiebant, alii domos
bonaque eorum, qui in castris erant Caesaris, petebant; magnaque inter eos in
consilio fuit controuersia, oporteretne Lucili Hirri, quod is a Pompeio ad
Parthos missus esset, proximis comitiis praetoriis absentis rationem haberi, cum
eius necessarii fidem implorarent Pompei, praestaret, quod proficiscenti
recepisset, ne per eius auctoritatem deceptus uideretur, reliqui, in labore pari
ac periculo ne unus omnes antecederet, recusarent.
[3,83] (83) Iam de sacerdotio Caesaris Domitius, Scipio Spintherque Lentulus cotidianis
contentionibus ad grauissimas uerborum contumelias palam descenderunt, cum
Lentulus aetatis honorem ostentaret, Domitius urbanam gratiam dignitatemque
iactaret, Scipio affinitate Pompei confideret. Postulauit etiam L- Afranium
proditionis exercitus Acutius Rufus apud Pompeium, quod gestum in Hispania
diceret. Et L- Domitius in consilio dixit placere sibi bello confecto ternas
tabellas dari ad iudicandum eis, qui ordinis essent senatorii belloque una cum
ipsis interfuissent, sententiasque de singulis ferrent, qui Romae remansissent
quique intra praesidia Pompei fuissent neque operam in re militari
praestitissent: unam fore tabellam, qui liberandos omni periculo censerent;
alteram, qui capitis damnarent; tertiam, qui pecunia multarent. Postremo omnes
aut de honoribus suis aut de praemiis pecuniae aut de persequendis inimicitiis
agebant nec, quibus rationibus superare possent, sed, quemadmodum uti uictoria
deberent, cogitabant.
[3,84] (84) Re frumentaria praeparata confirmatisque militibus et satis longo spatio
temporis a Dyrrachinis proeliis intermisso, quo satis perspectum habere militum
animum uideretur, temptandum Caesar existimauit, quidnam Pompeius propositi aut
uoluntatis ad dimicandum haberet. Itaque exercitum ex castris eduxit aciemque
instruxit, primum suis locis pauloque a castris Pompei longius, continentibus
uero diebus, ut progrederetur a castris suis collibusque Pompeianis aciem
subiceret. Quae res in dies confirmatiorem eius exercitum efficiebat. Superius
tamen institutum in equitibus, quod demonstrauimus, seruabat, ut, quoniam numero
multis partibus esset inferior, adulescentes atque expeditos ex antesignanis
electis ad pernicitatem armis inter equites proeliari iuberet, qui cotidiana
consuetudine usum quoque eius generis proeliorum perciperent. His erat rebus
effectum, ut equitum mille etiam apertioribus locis VII milium Pompeianorum
impetum, cum adesset usus, sustinere auderent neque magnopere eorum multitudine
terrerentur. Namque etiam per eos dies proelium secundum equestre fecit atque
unum Allobrogem ex duobus, quos perfugisse ad Pornpeium supra docuimus, cum
quibusdam interfecit.
[3,85] (85) Pompeius, qui castra in colle habebat, ad infimas radices montis aciem
instruebat semper, ut uidebatur, exspectans, si iniquis locis Caesar se
subiceret. Caesar nulla ratione ad pugnam elici posse Pompeium existimans hanc
sibi commodissimam belli rationem iudicauit, uti castra ex eo loco moueret
semperque esset in itineribus, haec spectans, ut mouendis castris pluribusque
adeundis locis commodiore re frumentaria uteretur, simulque in itinere ut
aliquam occasionem dimicandi nancisceretur et insolitum ad laborem Pompei
exercitum cotidianis itineribus defatigaret. His constitutis rebus, signo iam
profectionis dato tabernaculisque detensis animaduersum est paulo ante extra
cotidianam consuetudinem longius a uallo esse aciem Pompei progressam, ut non
iniquo loco posse dimicari uideretur. Tum Caesar apud suos, cum iam esset agmen
in portis, "differendum est" inquit, "iter in praesentia nobis et de proelio
cogitandum, sicut semper depoposcimus; animo simus ad dimicandum parati: non
facile occasionem postea reperiemus"; confestimque expeditas copias educit.
[3,86] (86) Pompeius quoque, ut postea cognitum est, suorum omnium hortatu statuerat
proelio decertare. Namque etiam in consilio superioribus diebus dixerat,
priusquam concurrerent acies, fore uti exercitus Caesaris pelleretur. Id cum
essent plerique admirati, "scio me," inquit, "paene incredibilem rem polliceri;
sed rationem consilii mei accipite, quo firmiore animo in proelium prodeatis.
Persuasi equitibus nostris (idque mihi facturos confirmauerunt), ut, cum propius
sit accessum, dextrum Caesaris cornus ab latere aperto aggrederentur et
circumuenta ab tergo acie prius perturbatum exercitum pellerent, quam a nobis
telum in hostem iaceretur. Ita sine periculo legionum et paene sine uulnere
bellum conficiemus. Id autem difficile non est, cum tantum equitatu ualeamus."
Simul denuntiauit, ut essent animo parati in posterum et, quoniam fieret
dimicandi potestas, ut saepe rogitauissent, ne suam neu reliquorum opinionem
fallerent.
[3,87] (87) Hunc Labienus excepit et, cum Caesaris copias despiceret, Pompei consilium
summis laudibus efferret, " noli," inquit, "existimare, Pompei, hunc esse
exercitum, qui Galliam Germaniamque deuicerit. Omnibus interfui proeliis neque
temere incognitam rem pronuntio. Perexigua pars illius exercitus superest; magna
pars deperiit, quod accidere tot proeliis fuit necesse, multos autumni
pestilentia in Italia consumpsit, multi domum discesserunt, multi sunt relicti
in continenti. An non audistis ex eis, qui per causam ualetudinis remanserunt,
cohortes esse Brundisi factas? Hae copiae, quas uidetis, ex dilectibus horum
annorum in citeriore Gallia sunt refectae, et plerique sunt ex coloniis
Transpadanis. Ac tamen quod fuit roboris duobus proeliis Dyrrachinis interiit."
Haec cum dixisset, iurauit se nisi uictorem in castra non reuersurum
reliquosque, ut idem facerent, hortatus est. Hoc laudans Pompeius idem iurauit;
nec uero ex reliquis fuit quisquam, qui iurare dubitaret. Haec cum facta sunt in
consilio, magna spe et laetitia omnium discessum est; ac iam animo uictoriam
praecipiebant, quod de re tanta et a tam perito imperatore nihil frustra
confirmari uidebatur.
[3,88] (88) Caesar, cum Pompei castris appropinquasset, ad hunc modum aciem eius
instructam animaduertit. Erant in sinistro cornu legiones duae traditae a
Caesare initio dissensionis ex senatus conusulto; quarum una prima, altera
tertia appellabatur. In eo loco ipse erat Pompeius. Mediam aciem Scipio cum
legionibus Syriacis tenebat. Ciliciensis legio coniuncta cum cohortibus
Hispanis, quas traductas ab Afranio docuimus, in dextro cornu erant collocatae.
Has firmissimas se habere Pompeius existimabat. Reliquas inter aciem mediam
cornuaque interiecerat numeroque cohortes CX expleuerat. Haec erant milia XLV,
euocatorum circiter duo, quae ex beneficiariis superiorum exercituum ad eum
conuenerant; quae tota acie disperserat. Reliquas cohortes VII castris
propinquisque castellis praesidio disposuerat. Dextrum cornu eius riuus quidam
impeditis ripis muniebat; quam ob causam cunctum equitatum, sagittarios
funditoresque omnes sinistro cornu obiecerat.
[3,89] (89) Caesar superius institutum seruans decimam legionem in dextro cornu, nonam
in sinistro collocauerat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis uehementer
attenuata, et huic sic adiunxit octauam, ut paene unam ex duabus efficeret,
atque alteram alteri praesidio esse iusserat. Cohortes in acie LXXX constitutas
habebat, quae summa erat milium XXII; cohortes VII castris praesidio reliquerat.
Sinistro cornu Antonium, dextro P- Sullam, media acie Cn- Domitium praeposuerat.
Ipse contra Pompeium constitit. Simul his rebus animaduersis, quas
demonstrauimus, timens, ne a multitudine equitum dextrum cornu circumueniretur,
celeriter ex tertia acie singulas cohortes detraxit atque ex his quartam
instituit equitatuique opposuit et, quid fieri uellet, ostendit monuitque eius
diei uictoriam in earum cohortium uirtute constare. Simul tertiae aciei totique
exercitui imperauit, ne iniussu suo concurreret: se, cum id fieri uellet,
uexillo signum daturum.
[3,90] (90) Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur suaque in eum perpetui
temporis officia praedicaret, imprimis commemorauit: testibus se militibus uti
posse, quanto studio pacem petisset; quae per Vatinium in colloquiis, quae per
Aulum Clodium cum Scipione egisset, quibus modis ad Oricum cum Libone de
mittendis legatis contendisset. Neque se umquam abuti militum sanguine neque rem
publicam alterutro exercitu priuare uoluisse. Hac habita oratione exposcentibus
militibus et studio pugnae ardentibus tuba signum dedit.
[3,91] (91) Erat C- Crastinus euocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud
eum primum pilum in legione X duxerat, uir singulari uirtute. Hic signo dato,
"sequimini me," inquit, "manipulares mei qui fuistis, et uestro imperatori quam
constituistis operam date. Unum hoc proelium superest; quo confecto et ille suam
dignitatem et nos nostram libertatem recuperabimus." Simul respiciens Caesarem,
"faciam," inquit, "hodie, imperator, ut aut uiuo mihi aut mortuo gratias agas."
Haec cum dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit, atque eum electi milites
circiter CXX uoluntarii eiusdem cohortis sunt prosecuti.
[3,92] (92) Inter duas acies tantum erat relictum spatii, ut satis esset ad concursum
utriusque exercitus. Sed Pompeius suis praedixerat, ut Caesaris impetum
exciperent neue se loco mouerent aciemque eius distrahi paterentur; idque
admonitu C- Triarii fecisse dicebatur, ut primus incursus uisque militum
infringeretur aciesque distenderetur, atque in suis ordinibus dispositi
dispersos adorirentur; leuiusque casura pila sperabat in loco retentis
militibus, quam si ipsi immissis telis occurrissent, simul fore, ut duplicato
cursu Caesaris milites exanimarentur et lassitudine conficerentur. Quod nobis
quidem nulla ratione factum a Pompeio uidetur, propterea quod est quaedam animi
incitatio atque alacritas naturaliter innata omnibus, quae studio pugnae
incenditur; hanc non reprimere, sed augere imperatores debent; neque frustra
antiquitus institutum est, ut signa undique concinerent clamoremque uniuersi
tollerent; quibus rebus et hostes terreri et suos incitari existimauerunt.
[3,93] (93) Sed nostri milites dato signo cum infestis pilis procucurrissent atque
animum aduertissent non concurri a Pompeianis, usu periti ac superioribus pugnis
exercitati sua sponte cursum represserunt et ad medium fere spatium
constiterunt, ne consumptis uiribus appropinquarent, paruoque intermisso
temporis spatio ac rursus renouato cursu pila miserunt celeriterque, ut erat
praeceptum a Caesare, gladios strinxerunt. Neque uero Pompeiani huic rei
defuerunt. Nam et tela missa exceperunt et impetum legionum tulerunt et ordines
suos seruarunt pilisque missis ad gladios redierunt. Eodem tempore equites ab
sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, uniuersi procucurrerunt, omnisque
multitudo sagittariorum se profudit. Quorum impetum noster equitatus non tulit,
sed paulatim loco motus cessit, equitesque Pompei hoc acrius instare et se
turmatim explicare aciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt. Quod
ubi Caesar animaduertit, quartae aciei, quam instituerat sex cohortium, dedit
signum. Illi celeriter procucurrerunt infestisque signis tanta ui in Pompei
equites impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret, omnesque conuersi non solum
loco excederent, sed protinus incitati fuga montes altissimos peterent. Quibus
submotis omnes sagittarii funditoresque destituti inermes sine praesidio
interfecti sunt. Eodem impetu cohortes sinistrum cornu pugnantibus etiam tum ac
resistentibus in acie Pompeianis circumierunt eosque a tergo sunt adorti.
[3,94] (94) Eodem tempore tertiam aciem Caesar, quae quieta fuerat et se ad id tempus
loco tenuerat, procurrere iussit. Ita cum recentes atque integri defessis
successissent, alii autem a tergo adorirentur, sustinere Pompeiani non
potuerunt, atque uniuersi terga uerterunt. Neque uero Caesarem fefellit, quin ab
eis cohortibus, quae contra equitatum in quarta acie collocatae essent, initium
uictoriae oriretur, ut ipse in cohortandis militibus pronuntiauerat. Ab his enim
primum equitatus est pulsus, ab isdem factae caedes sagittariorum ac funditorum,
ab isdem acies Pompeiana a sinistra parte circumita atque initium fugae factum.
Sed Pompeius, ut equitatum suum pulsum uidit atque eam partem, cui maxime
confidebat, perterritam animaduertit, aliis quoque diffisus acie excessit
protinusque se in castra equo contulit et eis centurionibus, quos in statione ad
praetoriam portam posuerat, clare, ut milites exaudirent, "tuemini," inquit,
"castra et defendite diligenter, si quid durius acciderit. Ego reliquas portas
circumeo et castrorum praesidia confirmo." Haec cum dixisset, se in praetorium
contulit summae rei diffidens et tamen euentum exspectans.
[3,95] (95) Caesar Pompeianis ex fuga intra uallum compulsis nullum spatium perterritis
dari oportere existimans milites cohortatus est, ut beneficio fortunae uterentur
castraque oppugnarent. Qui, etsi magno aestu fatigati (nam ad meridiem res erat
perducta), tamen ad omnem laborem animo parati imperio paruerunt. Castra a
cohortibus, quae ibi praesidio erant relictae, industrie defendebantur, multo
etiam acrius a Thracibus barbarisque auxiliis. Nam qui acie refugerant milites,
et animo perterriti et lassitudine confecti, missis plerique armis signisque
militaribus, magis de reliqua fuga quam de castrorum defensione cogitabant.
Neque uero diutius, qui in uallo constiterant, multitudinem telorum sustinere
potuerunt, sed confecti uulneribus locum reliquerunt, protinusque omnes ducibus
usi centurionibus tribunisque militum in altissimos montes, qui ad castra
pertinebant, confugerunt.
[3,96] (96) In castris Pompei uidere licuit trichilas structas, magnum argenti pondus
expositum, recentibus caespitibus tabernacula constrata, Lucii etiam Lentuli et
nonnullorum tabernacula protecta edera, multaque praeterea, quae nimiam luxuriam
et uictoriae fiduciam designarent, ut facile existimari posset nihil eos de
euentu eius diei timuisse, qui non necessarias conquirerent uoluptates. At hi
miserrimo ac patientissimo exercitui Caesaris luxuriam obiciebant, cui semper
omnia ad necessarium usum defuissent. Pompeius, iam cum intra uallum nostri
uersarentur, equum nactus, detractis insignibus imperatoris, decumana porta se
ex castris eiecit protinusque equo citato Larisam contendit. Neque ibi
constitit, sed eadem celeritate, paucos suos ex fuga nactus, nocturno itinere
non intermisso, comitatu equitum XXX ad mare peruenit nauemque frumentariam
conscendit, saepe, ut dicebatur, querens tantum se opinionem fefellisse, ut, a
quo genere hominum uictoriam sperasset, ab eo initio fugae facto paene proditus
uideretur.
[3,97] (97) Caesar castris potitus a militibus contendit, ne in praeda occupati reliqui
negotii gerendi facultatem dimitterent. Qua re impetrata montem opere
circummunire instituit. Pompeiani, quod is mons erat sine aqua, diffisi ei loco
relicto monte uniuersi iugis eius Larisam uersus se recipere coeperunt. Qua re
animaduersa Caesar copias suas diuisit partemque legionum in castris Pompei
remanere iussit, partem in sua castra remisit, IIII secum legiones duxit
commodioreque itinere Pompeianis occurrere coepit et progressus milia passuum VI
aciem instruxit. Qua re animaduersa Pompeiani in quodam monte constiterunt. Hunc
montem flumen subluebat. Caesar milites cohortatus, etsi totius diei continenti
labore erant confecti noxque iam suberat, tamen munitione flumen a monte
seclusit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere illi de
deditione missis legatis agere coeperunt. Pauci ordinis senatorii, qui se cum
eis coniunxerant, nocte fuga salutem petiuerunt.
[3,98] (98) Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consederant, ex superioribus
locis in planiciem descendere atque arma proicere iussit. Quod ubi sine
recusatione fecerunt passisque palmis proiecti ad terram flentes ab eo salutem
petiuerunt, consolatus consurgere iussit et pauca apud eos de lenitate sua
locutus, quo minore essent timore, omnes conseruauit militibusque suis
commendauit, ne qui eorum uiolaretur, neu quid sui desiderarent. Hac adhibita
diligentia ex castris sibi legiones alias occurrere et eas, quas secum duxerat,
in uicem requiescere atque in castra reuerti iussit eodemque die Larisam
peruenit.
[3,99] (99) In eo proelio non amplius CC milites desiderauit, sed centuriones, fortes
uiros, circiter XXX amisit. Interfectus est etiam fortissime pugnans Crastinus,
cuius mentionem supra fecimus, gladio in os aduersum coniecto. Neque id fuit
falsum, quod ille in pugnam proficiscens dixerat. Sic enim Caesar existimabat,
eo proelio excellentissimam uirtutem Crastini fuisse, optimeque eum de se
meritum iudicabat. Ex Pompeiano exercitu circiter milia XV cecidisse uidebantur,
sed in deditionem uenerunt amplius milia XXIIII (namque etiam cohortes, quae
praesidio in castellis fuerant, sese Sullae dediderunt), multi praeterea in
finitimas ciuitates refugerunt; signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt
relata CLXXX et aquilae VIIII. L- Domitius ex castris in montem refugiens, cum
uires eum lassitudine defecissent, ab equitibus est interfectus.
[3,100] (100) Eodem tempore D- Laelius cum classe ad Brundisium uenit eademque ratione,
qua factum a Libone antea demonstrauimus, insulam obiectam portui Brundisino
tenuit. Similiter Vatinius, qui Brundisio praeerat, tectis instructisque scaphis
elicuit naues Laelianas atque ex his longius productam unam quinqueremem et
minores duas in angustiis portus cepit itemque per equites dispositos aqua
prohibere classiarios instituit. Sed Laelius tempore anni commodiore usus ad
nauigandum onerariis nauibus Corcyra Dyrrachioque aquam suis supportabat, neque
a proposito deterrebatur neque ante proelium in Thessalia factum cognitum aut
ignominia amissarum nauium aut necessariarum rerum inopia ex portu insulaque
expelli potuit.
[3,101] (101) Isdem fere temporibus C- Cassius cum classe Syrorum et Phoenicum et
Cilicum in Siciliam uenit, et cum esset Caesaris classis diuisa in duas partes,
dimidiae parti praeesset P- Sulpicius praetor ad Vibonem, dimidiae M- Pomponius
ad Messanam, prius Cassius ad Messanam nauibus aduolauit, quam Pomponius de eius
aduentu cognosceret, perturbatumque eum nactus nullis custodiis neque ordinibus
certis, magno uento et secundo completas onerarias naues taeda et pice et stupa
reliquisque rebus, quae sunt ad incendia, in Pomponianam classem immisit atque
omnes naues incendit XXXV, e quibus erant XX constratae. Tantusque eo facto
timor incessit, ut, cum esset legio praesidio Messanae, uix oppidum
defenderetur, et nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris uictoria per
dispositos equites essent allati, existimabant plerique futurum fuisse, uti
amitteretur. Sed opportunissime nuntiis allatis oppidum est defensum; Cassiusque
ad Sulpicianam inde classem profectus est Vibonem, applicatisque nostris ad
terram nauibus pari atque antea ratione Cassius secundum nactus uentum onerarias
naues praeparatas ad incendium immisit, et flamma ab utroque cornu comprensa
naues sunt combustae quinque. Cumque ignis magnitudine uenti latius serperet,
milites, qui ex ueteribus legionibus erant relicti praesidio nauibus ex numero
aegrorum, ignominiam non tulerunt, sed sua sponte naues conscenderunt et a terra
soluerunt impetuque facto in Cassianam classem quinqueremes duas, in quarum
altera erat Cassius, ceperunt; sed Cassius exceptus scapha refugit; praeterea
duae sunt depressae triremes. Neque multo post de proelio facto in Thessalia
cognitum est, ut ipsis Pompeianis fides fieret; nam ante id tempus fingi a
legatis amicisque Caesaris arbitrabantur. Quibus rebus cognitis ex his locis
Cassius cum classe discessit.
[3,102] (102) Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium existimauit,
quascumque in partes se ex fuga recepisset, ne rursus copias comparare alias et
bellum renouare posset, et quantumcumque itineris equitatu efficere poterat,
cotidie progrediebatur legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit.
Erat edictum Pompei nomine Amphipoli propositum, uti omnes eius prouinciae
iuniores, Graeci ciuesque Romani, iurandi causa conuenirent. Sed utrum
auertendae suspicionis causa Pompeius proposuisset, ut quam diutissime longioris
fugae consilium occultaret, an ut nouis dilectibus, si nemo premeret, Macedoniam
tenere conaretur, existimari non poterat. Ipse ad ancoram unam noctem constitit
et uocatis ad se Amphipoli hospitibus et pecunia ad necessarios sumptus
corrogata, cognito Caesaris aduentu, ex eo loco discessit et Mytilenas paucis
diebus uenit. Biduum tempestate retentus nauibusque aliis additis actuariis in
Ciliciam atque inde Cyprum peruenit. Ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium
ciuiumque Romanorum, qui illic negotiarentur, arcem captam esse excludendi sui
causa nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas ciuitates
recepisse dicerentur, ne Antiochiam adirent: id si fecissent, magno eorum
capitis periculo futurum. Idem hoc L- Lentulo, qui superiore anno consul fuerat,
et P- Lentulo consulari ac nonnullis aliis acciderat Rhodi; qui cum ex fuga
Pompeium sequerentur atque in insulam uenissent, oppido ac portu recepti non
erant missisque ad eos nuntiis, ut ex his locis discederent contra uoluntatem
suam naues soluerant. Iamque de Caesaris aduentu fama ad ciuitates perferebatur.
[3,103] (103) Quibus cognitis rebus Pompeius deposito adeundae Syriae consilio pecunia
societatis sublata et a quibusdam priuatis sumpta et aeris magno pondere ad
militarem usum in naues imposito duobusque milibus hominum armatis, partim quos
ex familiis societatum delegerat, partim a negotiatoribus coegerat, quosque ex
suis quisque ad hanc rem idoneos existimabat, Pelusium peruenit. Ibi casu rex
erat Ptolomaeus, puer aetate, magnis copiis cum sorore Cleopatra bellum gerens,
quam paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat;
castraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castris distabant. Ad eum Pompeius
misit, ut pro hospitio atque amicitia patris Alexandria reciperetur atque illius
opibus in calamitate tegeretur. Sed qui ab eo missi erant, confecto legationis
officio liberius cum militibus regis colloqui coeperunt eosque hortari, ut suum
officium Pompeio praestarent, neue eius fortunam despicerent. In hoc erant
numero complures Pompei milites, quos ex eius exercitu acceptos in Syria
Gabinius Alexandriam traduxerat belloque confecto apud Ptolomaeum, patrem pueri,
reliquerat.
[3,104] (104) His tum cognitis rebus amici regis, qui propter aetatem eius in
procuratione erant regni, siue timore adducti, ut postea praedicabant,
sollicitato exercitu regio ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque occuparet, siue
despecta eius fortuna, ut plerumque in calamitate ex amicis inimici exsistunt,
his, qui erant ab eo missi, palam liberaliter responderunt eumque ad regem
uenire iusserunt; ipsi clam consilio inito Achillam, praefectum regium,
singulari hominem audacia, et L- Septimium, tribunum militum, ad interficiendum
Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii
productus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, nauiculam paruulam
conscendit cum paucis suis: ibi ab Achilla et Septimio interficitur. Item L-
Lentulus comprehenditur ab rege et in custodia necatur.
[3,105] (105) Caesar, cum in Asiam uenisset, reperiebat T- Ampium conatum esse pecunias
tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex prouincia
euocasse, ut his testibus in summa pecuniae uteretur, sed interpellatum aduentu
Caesaris profugisse. Ita duobus temporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxilium
tulit. Item constabat Elide in templo Mineruae repetitis atque enumeratis
diebus, quo die proelium secundum Caesar fecisset, simulacrum Victoriae, quod
ante ipsam Mineruam collocatum esset et ante ad simulacrum Mineruae
spectauisset, ad ualuas se templi limenque conuertisse. Eodemque die Antiochiae
in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonus exauditus est, ut in
muris armata ciuitas discurreret. Hoc idem Ptolomaide accidit. Pergami in
occultis ac reconditis templi, quo praeter sacerdotes adire fas non est, quae
Graeci adyta appellant, tympana sonuerunt. Item Trallibus in templo Victoriae,
ubi Caesaris statuam consecrauerant, palma per eos dies inter coagmenta lapidum
ex pauimento exstitisse ostendebatur.
[3,106] (106) Caesar paucos dies in Asia moratus, cum audisset Pompeium Cypri uisum,
coniectans eum in Aegyptum iter habere propter necessitudines regni reliquasque
eius loci opportunitates cum legione una, quam se ex Thessalia sequi iusserat,
et altera, quam ex Achaia a Q- Fufio legato euocauerat, equitibusque DCCC et
nauibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis Alexandriam peruenit. In his erant
legionibus hominum milia tria CC; reliqui uulneribus ex proeliis et labore ac
magnitudine itineris confecti consequi non potuerant. Sed Caesar confisus fama
rerum gestarum infirmis auxiliis proficisci non dubitauerat, aeque omnem sibi
locum tutum fore existimans. Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi
primum e naue egrediens clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii
causa reliquerat, et concursum ad se fieri uidet, quod fasces anteferrentur. In
hoc omnis multitudo maiestatem regiam minui praedicabat. Hoc sedato tumultu
crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes fiebant,
compluresque milites huius urbis omnibus partibus interficiebantur.
[3,107] (107) Quibus rebus animaduersis legiones sibi alias ex Asia adduci iussit, quas
ex Pompeianis militibus confecerat. Ipse enim necessario etesiis tenebatur, qui
nauigantibus Alexandria flant aduersissimi uenti. Interim controuersias regum ad
populum Romanum et ad se, quod esset consul, pertinere existimans atque eo magis
officio suo conuenire, quod superiore consulatu cum patre Ptolomaeo et lege et
senatusconsulto societas erat facta, ostendit sibi placere regem Ptolomaeum
atque eius sororem Cleopatram exercitus, quos haberent, dimittere et de
controuersiis iure apud se potius quam inter se armis disceptare.
[3,108] (108) Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius eius, eunuchus
nomine Pothinus. Is primum inter suos queri atque indignari coepit regem ad
causam dicendam euocari; deinde adiutores quosdam consilii sui nactus ex regis
amicis exercitum a Pelusio clam Alexandriam euocauit atque eundem Achillam,
cuius supra meminimus, omnibus copiis praefecit. Hunc incitatum suis et regis
inflatum pollicitationibus, quae fieri uellet, litteris nuntiisque edocuit. In
testamento Ptolomaei patris heredes erant scripti ex duobus filiis maior et ex
duabus filiabus ea, quae aetate antecedebat. Haec uti fierent, per omnes deos
perque foedera, quae Romae fecisset, eodem testamento Ptolomaeus populum Romanum
obtestabatur. Tabulae testamenti unae per legatos eius Romam erant allatae, ut
in aerario ponerentur (hic cum propter publicas occupationes poni non
potuissent, apud Pompeium sunt depositae), alterae eodem exemplo relictae atque
obsignatae Alexandriae proferebantur.
[3,109] (109) De his rebus cum ageretur apud Caesarem, isque maxime uellet pro communi
amico atque arbitro controuersias regum componere, subito exercitus regius
equitatusque omnis uenire Alexandriam nuntiatur. Caesaris copiae nequaquam erant
tantae, ut eis, extra oppidum si esset dimicandum, confideret. Relinquebatur, ut
se suis locis oppido teneret consiliumque Achillae cognosceret. Milites tamen
omnes in armis esse iussit regemque hortatus est, ut ex suis necessariis, quos
haberet maximae auctoritatis, legatos ad Achillam mitteret et, quid esset suae
uoluntatis, ostenderet. A quo missi Dioscorides et Serapion, qui ambo legati
Romae fuerant magnamque apud patrem Ptolomaeum auctoritatem habuerant, ad
Achillam peruenerunt. Quos ille, cum in conspectum eius uenissent, priusquam
audiret aut, cuius rei causa missi essent, cognosceret, corripi atque interfici
iussit; quorum alter accepto uulnere occupatus per suos pro occiso sublatus,
alter interfectus est. Quo facto regem ut in sua potestate haberet, Caesar
efficit, magnam regium nomen apud suos auctoritatem habere existimans et ut
potius priuato paucorum et latronum quam regio consilio susceptum bellum
uideretur.
[3,110] (110) Erant cum Achilla eae copiae, ut neque numero neque genere hominum neque
usu rei militaris contemnendae uiderentur. Milia enim XX in armis habebat. Haec
constabant ex Gabinianis militibus qui iam in consuetudinem Alexandrinae uitae
ac licentiae uenerant et nomen disciplinamque populi Romani dedidicerant
uxoresque duxerant, ex quibus plerique liberos habebant. Huc accedebant collecti
ex praedonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque prouinciae finitimarumque
regionum. Multi praeterea capitis damnati exulesque conuenerant; fugitiuis
omnibus nostris certus erat Alexandriae receptus certaque uitae condicio, ut
dato nomine militum essent numero; quorum si quis a domino prehenderetur,
consensu militum eripiebatur, qui uim suorum, quod in simili culpa uersabantur,
ipsi pro suo periculo defendebant. Hi regum amicos ad mortem deposcere, hi bona
locupletum diripere, stipendii augendi causa regis domum obsidere, regno
expellere alios, alios arcessere uetere quodam Alexandrini exercitus instituto
consuerant. Erant praeterea equitum milia duo. Inueterauerant hi omnes
compluribus Alexandriae bellis; Ptolomaeum patrem in regnum reduxerant, Bibuli
filios duos interfecerant, bella cum Aegyptiis gesserant. Hunc usum rei
militaris habebant.
[3,111] (111) His copiis fidens Achillas paucitatemque militum Caesaris despiciens
occupabat Alexandriam praeter eam oppidi partem, quam Caesar cum militibus
tenebat, primo impetu domum eius irrumpere conatus; sed Caesar dispositis per
uias cohortibus impetum eius sustinuit. Eodemque tempore pugnatum est ad portum,
ac longe maximam ea res attulit dimicationem. Simul enim diductis copiis
pluribus uiis pugnabatur, et magna multitudine naues longas occupare hostes
conabantur; quarum erant L auxilio missae ad Pompeium proelioque in Thessalia
facto domum redierant, quadriremes omnes et quinqueremes aptae instructaeque
omnibus rebus ad nauigandum, praeter has XXII, quae praesidii causa Alexandriae
esse consuerant, constratae omnes; quas si occupauissent, classe Caesari erepta
portum ac mare totum in sua potestate haberent, commeatu auxiliisque Caesarem
prohiberent. Itaque tanta est contentione actum, quanta agi debuit, cum illi
celerem in ea re uictoriam, hi salutem suam consistere uiderent. Sed rem
obtinuit Caesar omnesque eas naues et reliquas, quae erant in naualibus,
incendit, quod tam late tueri parua manu non poterat, confestimque ad Pharum
nauibus milites exposuit.
[3,112] (112) Pharus est in insula turris magna altitudine, mirificis operibus
exstructae; quae nomen ab insula accepit. Haec insula obiecta Alexandriae portum
efficit; sed a superioribus regibus in longitudinem passuum a DCCC in mare
iactis molibus angusto itinere ut ponte cum oppido coniungitur. In hac sunt
insula domicilia Aegyptiorum et uicus oppidi magnitudine; quaeque ibi naues
imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt, has more praedonum
diripere consuerunt. Eis autem inuitis, a quibus Pharus tenetur, non potest esse
propter angustias nauibus introitus in portum. Hoc tum ueritus Caesar, hostibus
in pugna occupatis, militibus expositis Pharum prehendit atque ibi praesidium
posuit. Quibus est rebus effectum, uti tuto frumentum auxiliaque nauibus ad eum
supportari possent. Dimisit enim circum omnes propinquas prouincias atque inde
auxilia euocauit. Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum, ut aequo proelio
discederetur et neutri pellerentur (id efficiebant angustiae loci), paucisque
utrimque interfectis Caesar loca maxime necessaria complexus noctu praemuniit.
In eo tractu oppidi pars erat regiae exigua, in quam ipse habitandi causa initio
erat inductus, et theatrum coniunctum domui quod arcis tenebat locum aditusque
habebat ad portum et ad reliqua naualia. Has munitiones insequentibus auxit
diebus, ut pro muro obiectas haberet neu dimicare inuitus cogeretur. Interim
filia minor Ptolomaei regis uacuam possessionem regni sperans ad Achillam sese
ex regia traiecit unaque bellum administrare coepit. Sed celeriter est inter eos
de principatu controuersia orta; quae res apud milites largitiones auxit; magnis
enim iacturis sibi quisque eorum animos conciliabat. Haec dum apud hostes
geruntur, Pothinus, nutricius pueri et procurator regni in parte Caesaris, cum
ad Achillam nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neue animo
deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus. Haec
initia belli Alexandrini fuerunt.
|