[1,0] Liber primus.
[1,1] Gallia est omnis diuisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam
Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes
lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna
flumen, a Belgis Matrona et Sequana diuidit. Horum omnium fortissimi sunt
Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate prouinciae longissime absunt,
minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos
pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt,
quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Heluetii quoque reliquos
Gallos uirtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis
contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum
gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a
flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit
etiam ab Sequanis et Heluetiis flumen Rhenum, uergit ad septentriones. Belgae ab
extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis
Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine
ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat
inter occasum solis et septentriones.
[1,2] Apud Heluetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M-
Messala, {et P-} M- Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem
nobilitatis fecit et ciuitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis
exirent: perfacile esse, cum uirtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio
potiri. Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Heluetii
continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum
Heluetium a Germanis diuidit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est
inter Sequanos et Heluetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui
prouinciam nostram ab Heluetiis diuidit. His rebus fiebat ut et minus late
uagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte
homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem
hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere
arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.
[1,3] His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae
ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum
numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti
suppeteret, cum proximis ciuitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res
conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem
lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem
ad ciuitates suscipit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio,
Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu
populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in ciuitate sua occuparet, quod
pater ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diuiciaci, qui eo tempore
principatum in ciuitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem
conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse
illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae ciuitatis imperium
obtenturus esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum Heluetii possent;
se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat. Hac oratione
adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres
potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.
[1,4] Ea res est Heluetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem ex
uinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni
cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam
familiam, ad hominum milia decem, undique coegit, et omnes clientes obaeratosque
suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam diceret
se eripuit. Cum ciuitas ob eam rem incitata armis ius suum exequi conaretur
multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est;
neque abest suspicio, ut Heluetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciuerit.
[1,5] Post eius mortem nihilo minus Heluetii id quod constituerant facere
conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati
sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, uicos ad quadringentos, reliqua
priuata aedificia incendunt; frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant,
comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda
essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent
Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis
suis uicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum
incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad
se socios sibi adsciscunt.
[1,6] Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per
Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, uix qua
singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci
prohibere possent; alterum per prouinciam nostram, multo facilius atque
expeditius, propterea quod inter fines Heluetiorum et Allobrogum, qui nuper
pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis uado transitur. Extremum
oppidum Allobrogum est proximumque Heluetiorum finibus Genaua. Ex eo oppido pons
ad Heluetios pertinet. Allobrogibus sese uel persuasuros, quod nondum bono animo
in populum Romanum uiderentur, existimabant uel ui coacturos ut per suos fines
eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua
die ad ripam Rhodani omnes conueniant. Is dies erat a- d- V- Kal- Apr- L-
Pisone, A- Gabinio consulibus.
[1,7] Caesari cum id nuntiatum esset, eos per prouinciam nostram iter facere
conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam
ulteriorem contendit et ad Genauam peruenit. Prouinciae toti quam maximum potest
militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui
erat ad Genauam, iubet rescindi. Ubi de eius aduentu Heluetii certiores facti
sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos ciuitatis, cuius legationis Nammeius
et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine
ullo maleficio iter per prouinciam facere, propterea quod aliud iter haberent
nullum: rogare ut eius uoluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria
tenebat L- Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Heluetiis pulsum et sub
iugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data
facultate per prouinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio
existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites quos imperauerat
conuenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum: si quid
uellent, ad Id- April- reuerterentur.
[1,8] Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex prouincia
conuenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram,
qui fines Sequanorum ab Heluetiis diuidit, milia passuum XVIIII murum in
altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia
disponit, castella communit, quo facilius, si se inuito transire conentur,
prohibere possit. Ubi ea dies quam constituerat cum legatis uenit et legati ad
eum reuerterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per
prouinciam dare et, si uim facere conentur, prohibiturum ostendit. Heluetii ea
spe deiecti nauibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii uadis Rhodani,
qua minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu si
perrumpere possent conati, operis munitione et militum concursu et telis
repulsi, hoc conatu destiterunt.
[1,9] Relinquebatur una per Sequanos uia, qua Sequanis inuitis propter angustias
ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad
Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent. Dumnorix
gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Heluetiis erat amicus,
quod ex ea ciuitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate
regni adductus nouis rebus studebat et quam plurimas ciuitates suo beneficio
habere obstrictas uolebat. Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per
fines suos Heluetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit:
Sequani, ne itinere Heluetios prohibeant, Heluetii, ut sine maleficio et iniuria transeant.
[1,10] Caesari renuntiatur Heluetiis esse in animo per agrum Sequanorum et
Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus
absunt, quae ciuitas est in prouincia. Id si fieret, intellegebat magno cum
periculo prouinciae futurum ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis
patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni
quam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus
contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam
hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per
Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli
et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur.
Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est oppidum citerioris prouinciae
extremum, in fines Vocontiorum ulterioris prouinciae die septimo peruenit; inde
in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiauos exercitum ducit. Hi sunt
extra prouinciam trans Rhodanum primi.
[1,11] Heluetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et
in Haeduorum fines peruenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum se
suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum
auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse ut paene in
conspectu exercitus nostri agri uastari, liberi {eorum} in seruitutem abduci,
oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore quo Haedui Ambarri, necessarii et
consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non
facile ab oppidis uim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum
uicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant
sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus Caesar non
expectandum sibi statuit dum, omnibus, fortunis sociorum consumptis, in Santonos
Heluetii peruenirent.
[1,12] Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum
influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non
possit. Id Heluetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. Ubi per
exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Heluetios id
flumen traduxisse, quartam uero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de
tertia uigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem peruenit
quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam
partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas siluas
abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis ciuitas Heluetia in
quattuor pagos diuisa est. Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum
memoria L- Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat.
Ita siue casu siue consilio deorum immortalium quae pars ciuitatis Heluetiae
insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenam persoluit. Qua
in re Caesar non solum publicas, sed etiam priuatas iniurias ultus est, quod
eius soceri L- Pisonis auum, L- Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo
Cassium interfecerant.
[1,13] Hoc proelio facto, reliquas copias Heluetiorum ut consequi posset, pontem
in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit. Heluetii repentino eius
aduentu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen
transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius
legationis Diuico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Heluetiorum fuerat. Is
ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Heluetiis faceret, in eam
partem ituros atque ibi futuros Heluetios ubi eos Caesar constituisset atque
esse uoluisset; sin bello persequi perseueraret, reminisceretur et ueteris
incommodi populi Romani et pristinae uirtutis Heluetiorum. Quod improuiso unum
pagum adortus esset, cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non
possent, ne ob eam rem aut suae magnopere uirtuti tribueret aut ipsos
despiceret. Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis uirtute
contenderent quam dolo aut insidiis niterentur. Quare ne committeret ut is locus
ubi constitissent ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen
caperet aut memoriam proderet.
[1,14] His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res
quas legati Heluetii commemorassent memoria teneret, atque eo grauius ferre quo
minus merito populi Romani accidissent; qui si alicuius iniuriae sibi conscius
fuisset, non fuisse difficile cauere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se
intellegeret quare timeret neque sine causa timendum putaret. Quod si ueteris
contumeliae obliuisci uellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo inuito
iter per prouinciam per uim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod
Allobrogas uexassent, memoriam deponere posse? Quod sua uictoria tam insolenter
gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur, eodem
pertinere. Consuesse enim deos immortales, quo grauius homines ex commutatione
rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci uelint, his secundiores interdum
res et diuturniorem impunitatem concedere. Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab
iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis de
iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satis
faciunt, sese cum iis pacem esse facturum. Diuico respondit: ita Heluetios a
maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non dare, consuerint; eius
rem populum Romanum esse testem. Hoc responso dato discessit.
[1,15] Postero die castra ex eo loco mouent. Idem facit Caesar equitatumque omnem,
ad numerum quattuor milium, quem ex omni prouincia et Haeduis atque eorum sociis
coactum habebat, praemittit, qui uideant quas in partes hostes iter faciant. Qui
cupidius nouissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Heluetiorum proelium
committunt; et pauci de nostris cadunt. Quo proelio sublati Heluetii, quod
quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius
subsistere non numquam et nouissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt.
Caesar suos a proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem rapinis,
pabulationibus populationibusque prohibere. Ita dies circiter XV iter fecerunt
uti inter nouissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius quinis aut
senis milibus passuum interesset.
[1,16] Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti,
flagitare. Nam propter frigora {quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum
est, posita est,} non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli
quidem satis magna copia suppetebat; eo autem frumento quod flumine Arari
nauibus subuexerat propterea uti minus poterat quod iter ab Arari Heluetii
auerterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferri,
comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo
die frumentum militibus metiri oporteret, conuocatis eorum principibus, quorum
magnam copiam in castris habebat, in his Diuiciaco et Lisco, qui summo
magistratui praeerat, quem uergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et
uitae necisque in suos habet potestatem, grauiter eos accusat, quod, cum neque
emi neque ex agris sumi possit, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus
ab iis non subleuetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus
bellum susceperit; multo etiam grauius quod sit destitutus queritur.
[1,17] Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat proponit:
esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum ualeat, qui priuatim
plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque improba oratione
multitudinem deterrere, ne frumentum conferant quod debeant: praestare, si iam
principatum Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia
perferre, neque dubitare {debeant} quin, si Heluetios superauerint Romani, una
cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi. Ab isdem nostra consilia
quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non posse.
Quin etiam, quod necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese
quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam quam diu potuerit tacuisse.
[1,18] Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diuiciaci fratrem, designari
sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter
concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea quae in conuentu dixerat.
Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse
uera: ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter
liberalitatem gratia, cupidum rerum nouarum. Complures annos portoria reliquaque
omnia Haeduorum uectigalia paruo pretio redempta habere, propterea quod illo
licente contra liceri audeat nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisse et
facultates ad largiendum magnas comparasse; magnum numerum equitatus suo sumptu
semper alere et circum se habere, neque solum domi, sed etiam apud finitimas
ciuitates largiter posse, atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus
homini illic nobilissimo ac potentissimo conlocasse; ipsum ex Heluetiis uxorem
habere, sororum ex matre et propinquas suas nuptum in alias ciuitates
conlocasse. Fauere et cupere Heluetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo
nomine Caesarem et Romanos, quod eorum aduentu potentia eius deminuta et
Diuiciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus. Si
quid accidat Romanis, summam in spem per Heluetios regni obtinendi uenire;
imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam habeat gratia
desperare. Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium equestre aduersum
paucis ante diebus esset factum, initium eius fugae factum a Dumnorige atque
eius equitibus (nam equitatui, quem auxilio Caesari Haedui miserant, Dumnorix
praeerat): eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.
[1,19] Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res accederent,
quod per fines Sequanorum Heluetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos
curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et ciuitatis sed etiam inscientibus
ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae
arbitrabatur quare in eum aut ipse animaduerteret aut ciuitatem animaduertere
iuberet. His omnibus rebus unum repugnabat, quod Diuiciaci fratris summum in
populum Romanum studium, summum in se uoluntatem, egregiam fidem, iustitiam,
temperantiam cognouerat; nam ne eius supplicio Diuiciaci animum offenderet
uerebatur. Itaque prius quam quicquam conaretur, Diuiciacum ad se uocari iubet
et, cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium Troucillum, principem
Galliae prouinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum
eo conloquitur; simul commonefacit quae ipso praesente in concilio {Gallorum} de
Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim quisque de eo apud se dixerit.
Petit atque hortatur ut sine eius offensione animi uel ipse de eo causa cognita
statuat uel ciuitatem statuere iubeat.
[1,20] Diuiciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne quid
grauius in fratrem statueret: scire se illa esse uera, nec quemquam ex eo plus
quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in
reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se creuisset;
quibus opibus ac neruis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem
suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et existimatione uulgi commoueri.
Quod si quid ei a Caesare grauius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud
eum teneret, neminem existimaturum non sua uoluntate factum; qua ex re futurum
uti totius Galliae animi a se auerterentur. Haec cum pluribus uerbis flens a
Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat finem orandi
faciat; tanti eius apud se gratiam esse ostendit uti et rei publicae iniuriam et
suum dolorem eius uoluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se uocat,
fratrem adhibet; quae in eo reprehendat ostendit; quae ipse intellegat, quae
ciuitas queratur proponit; monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones uitet;
praeterita se Diuiciaco fratri condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut
quae agat, quibuscum loquatur scire possit.
[1,21] Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse
milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis in
circuitu ascensus qui cognoscerent misit. Renuntiatum est facilem esse. De
tertia uigilia T. Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus et iis
ducibus qui iter cognouerant summum iugum montis ascendere iubet; quid sui
consilii sit ostendit. Ipse de quarta uigilia eodem itinere quo hostes ierant ad
eos contendit equitatumque omnem ante se mittit. P. Considius, qui rei militaris
peritissimus habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in M. Crassi fuerat,
cum exploratoribus praemittitur.
[1,22] Prima luce, cum summus mons a {Lucio} Labieno teneretur, ipse ab hostium
castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque, ut postea ex
captiuis comperit, aut ipsius aduentus aut Labieni cognitus esset, Considius
equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari uoluerit, ab
hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus cognouisse. Caesar suas
copias in proximum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei
praeceptum a Caesare ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium
castra uisae essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte
occupato nostros expectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per
exploratores Caesar cognouit et montem a suis teneri et Heluetios castra,
mouisse et Considium timore perterritum quod non uidisset pro uiso sibi
renuntiauisse. Eo die quo consuerat interuallo hostes sequitur et milia passuum
tria ab eorum castris castra ponit.
[1,23] Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui frumentum
metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et
copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae
prospiciendum existimauit; itaque iter ab Heluetiis auertit ac Bibracte ire
contendit. Ea res per fugitiuos L- Aemilii, decurionis equitum Gallorum,
hostibus nuntiatur. Heluetii, seu quod timore perterritos Romanos discedere a se
existimarent, eo magis quod pridie superioribus locis occupatis proelium non
commisissent, siue eo quod re frumentaria intercludi posse confiderent,
commutato consilio atque itinere conuerso nostros a nouissimo agmine insequi ac
lacessere coeperunt.
[1,24] Postquam id animum aduertit, copias suas Caesar in proximum collem subduxit
equitatumque, qui sustineret hostium petum, misit. Ipse interim in colle medio
triplicem aciem instruxit legionum quattuor ueteranarum; in summo iugo duas
legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia auxilia
conlocauit, ita ut supra se totum montem hominibus compleret; impedimenta
sarcinasque in unum locum conferri et eum ab iis qui in superiore acie
constiterant muniri iussit. Heluetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta
in unum locum contulerunt; ipsi confertissima acie, reiecto nostro equitatu,
phalange facta sub primam nostram aciem successerunt.
[1,25] Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato
omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit. Milites
loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta
gladiis destrictis in eos impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat
impedimento quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et
conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque euellere neque sinistra impedita
satis commode pugnare poterant, multi ut diu iactato bracchio praeoptarent
scutum manu emittere et nudo corpore pugnare. Tandem uulneribus defessi et pedem
referre et, quod mons suberit circiter mille passuum spatio, eo se recipere
coeperunt. Capto monte et succedentibus nostris, Boi et Tulingi, qui hominum
milibus circiter XV agmen hostium claudebant et nouissimis praesidio erant, ex
itinere nostros ab latere aperto adgressi circumuenire, et id conspicati
Heluetii, qui in montem sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare
coeperunt. Romani conuersa signa bipertito intulerunt: prima et secunda acies,
ut uictis ac submotis resisteret, tertia, ut uenientes sustineret.
[1,26] Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere
nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt,
alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum
ab hora septima ad uesperum pugnatum sit, auersum hostem uidere nemo potuit. Ad
multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro uallo carros
obiecerunt et e loco superiore in nostros uenientes tela coiciebant et non nulli
inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque uulnerabant.
Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi
Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. Ex eo proelio circiter hominum
milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt {nullam partem
noctis itinere intermisso}; in fines Lingonum die quarto peruenerunt, cum et
propter uulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri {triduum morati}
eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos
frumento neue alia re iuuarent: qui si iuuissent, se eodem loco quo Heluetios
habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.
[1,27] Heluetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt.
Qui cum eum in itinere conuenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque
locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo tum essent suum
aduentum expectare iussisset, paruerunt. Eo postquam Caesar peruenit, obsides,
arma, seruos qui ad eos perfugissent, poposcit. Dum ea conquiruntur et
conferuntur, {nocte intermissa} circiter hominum milia VI eius pagi qui
Verbigenus appellatur, siue timore perterriti, ne armis traditis supplicio
adficerentur, siue spe salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum
suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e
castris Heluetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.
[1,28] Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti conquirerent et
reducerent, si sibi purgati esse uellent, imperauit; reductos in hostium numero
habuit; reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem
accepit. Heluetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant profecti,
reuerti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem
tolerarent, Allobrogibus imperauit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida
uicosque, quos incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod
noluit eum locum unde Heluetii discesserant uacare, ne propter bonitatem agrorum
Germani, qui trans Rhenum incolunt, ex suis finibus in Heluetiorum fines
transirent et finitimi Galliae prouinciae Allobrogibusque essent. Boios
petentibus Haeduis, quod egregia uirtute erant cogniti, ut in finibus suis
conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iuris
libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.
[1,29] In castris Heluetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae et
ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui
numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item separatim, quot
pueri, senes mulieresque. {Quarum omnium rerum} summa erat capitum Heluetiorum
milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum XIIII, Rauracorum XXIII,
Boiorum XXXII; ex his qui arma ferre possent ad milia nonaginta duo. Summa
omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui domum redierunt censu habito, ut
Caesar imperauerat, repertus est numerus milium C et X.
[1,30] Bello Heluetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes ciuitatum,
ad Caesarem gratulatum conuenerunt: intellegere sese, tametsi pro ueteribus
Heluetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem
non minus ex usu {terrae} Galliae quam populi Romani accidisse, propterea quod
eo consilio florentissimis rebus domos suas Heluetii reliquissent uti toti
Galliae bellum inferrent imperioque potirentur, locumque domicilio ex magna
copia deligerent quem ex omni Gallia oportunissimum ac fructuosissimum
iudicassent, reliquasque ciuitates stipendiarias haberent. Petierunt uti sibi
concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris facere uoluntate
liceret: sese habere quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere uellent.
Ea re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando ne quis enuntiaret,
nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.
[1,31] Eo concilio dimisso, idem princeps ciuitatum qui ante fuerant ad Caesarem
reuerterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua omniumque salute cum
eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes
proiecerunt: non minus se id contendere et laborare ne ea quae dixissent
enuntiarentur quam uti ea quae uellent impetrarent, propterea quod, si
enuntiatum esset, summum in cruciatum se uenturos uiderent. Locutus est pro his
Diuiciacus Haeduus: Galliae totius factiones esse duas; harum alterius
principatum tenere Haeduos, alterius Aruernos. Hi cum tantopere de potentatu
inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab Aruernis Sequanisque
Germani mercede arcesserentur. Horum primo circiter milia XV Rhenum transisse;
postea quam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari
adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia ad C et XX milium numerum. Cum
his Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam
calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum
amisisse. Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua uirtute et populi
Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse
Sequanis obsides dare nobilissimos ciuitatis et iure iurando ciuitatem
obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano
imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione atque
imperio essent. Unum se esse ex omni ciuitate Haeduorum qui adduci non potuerit
ut iuraret aut liberos suos obsides daret. Ob eam rem se ex ciuitate profugisse
et Romam ad senatum uenisse auxilium postulatum, quod solus neque iure iurando
neque obsidibus teneretur. Sed peius uictoribus Sequanis quam Haeduis uictis
accidisse, propterea quod Ariouistus, rex Germanorum, in eorum finibus
consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae,
occupauisset et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea
quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIIII ad eum uenissent, quibus
locus ac sedes pararentur. Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae
finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent; neque enim
conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro neque hanc consuetudinem uictus
cum illa comparandam. Ariouistum autem, ut semel Gallorum copias proelio
uicerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et crudeliter
imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla
cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad uoluntatem eius facta sit.
Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius imperia, diutius
sustineri. Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis
idem esse faciendum quod Heluetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium,
alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat,
experiantur. Haec si enuntiata Ariouisto sint, non dubitare quin de omnibus
obsidibus qui apud eum sint grauissimum supplicium sumat. Caesarem uel
auctoritate sua atque exercitus uel recenti uictoria uel nomine populi Romani
deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque
omnem ab Ariouisti iniuria posse defendere.
[1,32] Hac oratione ab Diuiciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a
Caesare petere coeperunt. Animaduertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil
earum rerum facere quas ceteri facerent sed tristes capite demisso terram
intueri. Eius rei quae causa esset miratus ex ipsis quaesiit. Nihil Sequani
respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius
quaereret neque ullam omnino uocem exprimere posset, idem Diuiacus Haeduus
respondit: hoc esse miseriorem et grauiorem fortunam Sequanorum quam reliquorum,
quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent
absentisque Ariouisti crudelitatem, uelut si cora adesset, horrerent, propterea
quod reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis uero, qui intra fines suos
Ariouistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius essent, omnes
cruciatus essent perferendi.
[1,33] His rebus cognitis Caesar Gallorum animos uerbis confirmauit pollicitusque
est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem et beneficio suo et
auctoritate adductum Ariouistum finem iniuriis facturum. Hac oratione habita,
concilium dimisit. Et secundum ea multae res eum hortabantur quare sibi eam rem
cogitandam et suscipiendam putaret, in primis quod Haeduos, fratres
consanguineosque saepe numero a senatu appellatos, in seruitute atque {in}
dicione uidebat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariouistum ac
Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et
rei publicae esse arbitrabatur. Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum
transire et in Galliam magnam eorum multitudinem uenire populo Romano
periculosum uidebat, neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos
existimabat quin, cum omnem Galliam occupauissent, ut ante Cimbri Teutonique
fecissent, in prouinciam exirent atque inde in Italiam contenderent,
{praesertim cum Sequanos a prouincia nostra Rhodanus diuideret}; quibus rebus
quam maturrime occurrendum putabat. Ipse autem Ariouistus tantos sibi spiritus,
tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non uideretur.
[1,34] Quam ob rem placuit ei ut ad Ariouistum legatos mitteret, qui ab eo
postularent uti aliquem locum medium utrisque conloquio deligeret: uelle sese de
re publica et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei legationi Ariouistus
respondit: si quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum uenturum fuisse; si
quid ille se uelit, illum ad se uenire oportere. Praeterea se neque sine
exercitu in eas partes Galliae uenire audere quas Caesar possideret, neque
exercitum sine magno commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse.
Sibi autem mirum uideri quid in sua Gallia, quam bello uicisset, aut Caesari aut
omnino populo Romano negotii esset.
[1,35] His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum his
mandatis mittit: quoniam tanto suo populique Romani beneficio adtectus, cum in
consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi populoque
Romano gratiam referret ut in conloquium uenire inuitatus grauaretur neque de
communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse quae ab eo
postularet: primum ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam
traduceret; deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet Sequanisque
permitteret ut quos illi haberent uoluntate eius reddere illis liceret; neue
Haeduos iniuria lacesseret neue his sociisque eorum bellum inferret. Si {id} ita
fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo
futuram; si non impetraret, sese, quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus
senatus censuisset uti quicumque Galliam prouinciam obtineret, quod commodo rei
publicae lacere posset, Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se
Haeduorum iniurias non neglecturum.
[1,36] Ad haec Ariouistus respondit: ius esse belli ut qui uicissent iis quos
uicissent quem ad modum uellent imperarent. Item populum Romanum uictis non ad
alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si ipse populo
Romano non praescriberet quem ad modum suo iure uteretur, non oportere se a
populo Romano in suo iure impediri. Haeduos sibi, quoniam belli fortunam
temptassent et armis congressi ac superati essent, stipendiarios esse factos.
Magnam Caesarem iniuriam facere, qui suo aduentu uectigalia sibi deteriora
faceret. Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis
iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod conuenisset stipendiumque
quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi
Romani afuturum. Quod sibi Caesar denuntiaret se Haeduorum iniurias non
neglecturum, neminem secum sine sua pernicie contendisse. Cum uellet,
congrederetur: intellecturum quid inuicti Germani, exercitatissimi in armis, qui
inter annos XIIII tectum non subissent, uirtute possent.
[1,37] Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis et a
Treueris ueniebant: Haedui questum quod Harudes, qui nuper in Galliam
transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus quidem datis
pacem Ariouisti redimere potuisse; Treueri autem, pagos centum Sueborum ad ripas
Rheni consedisse, qui Rhemum transire conarentur; his praeesse Nasuam et
Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar uehementer commotus maturandum sibi
existimauit, ne, si noua manus Sueborum cum ueteribus copiis Ariouisti sese
coniunxisset, minus facile resisti posset. Itaque re frumentaria quam celerrime
potuit comparata magnis itineribus ad Ariouistum contendit.
[1,38] Cum tridui uiam processisset, nuntiatum est ei Ariouistum cum suis omnibus
copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum,
contendere {triduique uiam a suis finibus processisse}. Id ne accideret,
magnopere sibi praecauendum Caesar existimabat. Namque omnium rerum quae ad
bellum usui erant summa erat in eo oppido facultas, idque natura loci sic
muniebatur ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen
{alduas} Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit, reliquum
spatium, quod est non amplius pedum MDC, qua flumen intermittit, mons continet
magna altitudine, ita ut radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis
contingant, hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido coniungit. Huc
Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi
praesidium conlocat.
[1,39] Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur,
ex percontatione nostrorum uocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti
magnitudine corporum Germanos, incredibili uirtute atque exercitatione in armis
esse praedicabant (saepe numero sese cum his congressos ne uultum quidem atque
aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum
occupauit ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret. Hic primum
ortus est a tribunis militum, praefectis, reliquisque qui ex urbe amicitiae
causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant: quorum alius alia
causa inlata, quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut
eius uoluntate discedere liceret; non nulli pudore adducti, ut timoris
suspicionem uitarent, remanebant. Hi neque uultum fingere neque interdum
lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut
cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris
testamenta obsignabantur. Horum uocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum
in castris usum habebant, milites centurionesque quique equitatui praeerant,
perturbabantur. Qui se ex his minus timidos existimari uolebant, non se hostem
uereri, sed angustias itineris et magnitudinem siluarum quae intercederent inter
ipsos atque Ariouistum, aut rem frumentariam, ut satis commode supportari
posset, timere dicebant. Non nulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moueri
ac signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem
signa laturos.
[1,40] Haec cum animaduertisset, conuocato consilio omniumque ordinum ad id
consilium adhibitis centurionibus, uehementer eos incusauit: primum, quod aut
quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum aut cogitandum
putarent. Ariouistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse;
cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum iudicaret? Sibi quidem
persuaderi cognitis suis poslulatis atque aequitate condicionum perspecta eum
neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum. Quod si furore atque
amentia impulsum bellum intulisset, quid tandem uererentur? Aut cur de sua
uirtute aut de ipsius diligentia desperarent? Factum eius hostis periculum
patrum nostrorum memoria Cimbris et Teutonis a C- Mario pulsis {cum non minorem
laudem exercitus quam ipse imperator meritus uidebatur}; factum etiam nuper in
Italia seruili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis
accepissent, subleuarint. Ex quo iudicari posse quantum haberet in se boni
constantia, propterea quod quos aliquam diu inermes sine causa timuissent hos
postea armatos ac uictores superassent. Denique hos esse eosdem Germanos
quibuscum saepe numero Heluetii congressi non solum in suis sed etiam in illorum
finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui non
potuerint. Si quos aduersum proelium et fuga Gallorum commoueret, hos, si
quaererent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariouistum, cum
multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset,
desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio
quam uirtute uicisse. Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus
fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse. Qui suum
timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent,
facere arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere
uiderentur. Haec sibi esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones
subministrare, iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos breui
tempore iudicaturos. Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur,
nihil se ea re commoueri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non
fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto
auaritiam esse conuictam. Suam innocentiam perpetua uita, felicitatem
Heluetiorum bello esse perspectam. Itaque se quod in longiorem diem conlaturus
fuisset repraesentaturum et proxima nocte de quarta, uigilia castra moturum, ut
quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque officium an timor plus
ualeret. Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione
iturum, de qua non dubitet, sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic
legioni Caesar et indulserat praecipue et propter uirtutem confidebat maxime.
[1,41] Hac oratione habita mirum in modum conuersae sunt omnium mentes summaque
alacritas et cupiditas belli gerendi innata est, princepsque X- legio per
tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum iudicium fecisset, seque
esse ad bellum gerendum paratissimam confirmauit. Deinde reliquae legiones cum
tribunis militum et primorum ordinum centurionibus egerunt uti Caesari satis
facerent: se neque umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli suum
iudicium sed imperatoris esse existimauisse. Eorum satisfactione accepta et
itinere exquisito per Diuiciacum, quod ex Gallis ei maximam fidem habebat, ut
milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta
uigilia, ut dixerat, profectus est. Septimo die, cum iter non intermitteret, ab
exploratoribus certior factus est Ariouisti copias a nostris milia passuum IIII
et XX abesse.
[1,42] Cognito Caesaris aduentu Ariouistus legatos ad eum mittit: quod antea de
conloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius accessisset seque
id sine periculo facere posse existimaret. Non respuit condicionem Caesar iamque
eum ad sanitatem reuerti arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegasset
ultro polliceretur, magnamque in spem ueniebat pro suis tantis populique Romani
in eum beneficiis cognitis suis postulatis fore uti pertinacia desisteret. Dies
conloquio dictus est ex eo die quintus. Interim saepe cum legati ultro citroque
inter eos mitterentur, Ariouistus postulauit ne quem peditem ad conloquium
Caesar adduceret: uereri se ne per insidias ab eo circumueniretur; uterque cum
equitatu ueniret: alia ratione sese non esse uenturum. Caesar, quod neque
conloquium interposita causa tolli uolebat neque salutem suam Gallorum equitatui
committere audebat, commodissimum esse statuit omnibus equis Gallis equitibus
detractis eo legionarios milites legionis X-, cui quam maxime confidebat,
imponere, ut praesidium quam amicissimum, si quid opus facto esset, haberet.
Quod cum fieret, non inridicule quidam ex militibus X- legionis dixit: plus quam
pollicitus esset Caesarem facere; pollicitum se in cohortis praetoriae loco X.
legionem habiturum ad equum rescribere.
[1,43] Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus
aequum fere spatium a castris Ariouisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum,
ad conloquium uenerunt. Legionem Caesar, quam equis deuexerat, passibus CC ab eo
tumulo constituit. Item equites Ariouisti pari interuallo constiterunt.
Ariouistus ex equis ut conloquerentur et praeter se denos ad conloquium
adducerent postulauit. Ubi eo uentum est, Caesar initio orationis sua senatusque
in eum beneficia commemorauit, quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus,
quod munera amplissime missa; quam rem et paucis contigisse et pro magnis
hominum officiis consuesse tribui docebat; illum, cum neque aditum neque causam
postulandi iustam haberet, beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia
consecutum. Docebat etiam quam ueteres quamque iustae causae necessitudinis
ipsis cum Haeduis intercederent, quae senatus consulta quotiens quamque
honorifica in eos facta essent, ut omni tempore totius Galliae principatum
Haedui tenuissent, prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent. Populi Romani
hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere,
sed gratia, dignitate, honore auctiores uelit esse; quod uero ad amicitiam
populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset? Postulauit deinde
eadem quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum
inferret, obsides redderet, si nullam partem Germanorum domum remittere posset,
at ne quos amplius Rhenum transire pateretur.
[1,44] Ariouistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis uirtutibus multa
praedicauit: transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et arcessitum a
Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse;
sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum uoluntate datos;
stipendium capere iure belli, quod uictores uictis imponere consuerint. Non sese
Gallis sed Gallos sibi bellum intulisse: omnes Galliae ciuitates ad se
oppugnandum uenisse ac contra se castra habuisse; eas omnes copias a se uno
proelio pulsas ac superatas esse. Si iterum experiri uelint, se iterum paratum
esse decertare; si pace uti uelint, iniquum esse de stipendio recusare, quod sua
uoluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam populi Romani sibi ornamento et
praesidio, non detrimento esse oportere, atque se hac spe petisse. Si per
populum Romanum stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus
libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam quam adpetierit. Quod
multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se sui muniendi, non Galliae
oppugnandae causa facere; eius rei testimonium esse quod nisi rogatus non
uenerit et quod bellum non intulerit sed defenderit. Se prius in Galliam uenisse
quam populum Romanum. Numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani Galliae
prouinciae finibus egressum. Quid sibi uellet? Cur in suas possessiones ueniret?
Prouinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non
oporteret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos, quod
in suo iure se interpellaremus. Quod fratres a senatu Haeduos appellatos
diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque
bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse neque ipsos in iis
contentionibus quas Haedui secum et cum Sequanis habuissent auxilio populi
Romani usos esse. Debere se suspicari simulata Caesarem amicitia, quod exercitum
in Gallia habeat, sui opprimendi causa habere. Qui nisi decedat atque exercitum
deducat ex his regionibus, sese illum non pro amico sed pro hoste habiturum.
Quod si eum interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi Romani
gratum esse facturum (id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere), quorum
omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset. Quod si decessisset
et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum praemio
remuneraturum et quaecumque bella geri uellet sine ullo eius labore et periculo
confecturum.
[1,45] Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere non
posset: neque suam neque populi Romani consuetudinem pati ut optime meritos
socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariouisti quam populi
Romani. Bello superatos esse Aruernos et Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus
populus Romanus ignouisset neque in prouinciam redegisset neque stipendium
posuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus spectari oporteret, populi
Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium senatus obseruari
oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello uictam suis legibus uti
uoluisset.
[1,46] Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariouisti
propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros
coicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperauit ne
quod omnino telum in hostes reicerent. Nam etsi sine ullo periculo legionis
delectae cum equitatu proelium fore uidebat, tamen committendum non putabat ut,
pulsis hostibus, dici posset eos ab se per fidem in conloquio circumuentos.
Postea quam in uulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariouistus
usus omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites
fecissent, eaque res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque
pugnandi maius exercitui iniectum est.
[1,47] Biduo post Ariouistus ad Caesarem legatos misit: uelle se de iis rebus quae
inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti aut iterum
conloquio diem constitueret aut, si id minus uellet, ex suis legatis aliquem ad
se mitteret. Conloquendi Caesari causa uisa non est, et eo magis quod pridie
eius diei Germani retineri non potuerant quin tela in nostros coicerent. Legatum
ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum
existimabat. Commodissimum uisum est C- Valerium Procillum, C- Valerii Caburi
filium, summa uirtute et humanitate adulescentem, cuius pater a C- Valerio
Flacco ciuitate donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae
scientiam, qua multa iam Ariouistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in
eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere, et una M- Metium, qui
hospitio Ariouisti utebatur. His mandauit quae diceret Ariouistus cognoscerent
et ad se referrent. Quos cum apud se in castris Ariouistus conspexisset,
exercitu suo praesente conclamauit: quid ad se uenirent? an speculandi causa?
Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.
[1,48] Eodem die castra promouit et milibus passuum VI a Caesaris castris sub
monte consedit. Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit
et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti frumento
commeatuque qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur Caesarem intercluderet. Ex
eo die dies continuos V Caesar pro castris suas copias produxit et aciem
instructam habuit, ut, si uellet Ariouistus proelio contendere, ei potestas non
deesset. Ariouistus his omnibus diebus exercitum castris continuit, equestri
proelio cotidie contendit. Genus hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant:
equitum milia erant VI, totidem numero pedites uelocissimi ac fortissimi, quos
ex omni copia singuli singulos suae salutis causa delegerant: cum his in
proeliis uersabantur, ad eos se equites recipiebant; hi, si quid erat durius,
concurrebant, si qui grauiore uulnere accepto equo deciderat, circumsistebant;
si quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum
exercitatione celeritas ut iubis subleuati equorum cursum adaequarent.
[1,49] Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu
prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani consederant, circiter passus
DC ab his, castris idoneum locum delegit acieque triplici instructa ad eum locum
uenit. Primam et secundam aciem in armis esse, tertiam castra munire iussit.
{Hic locus ab hoste circiter passus DC, uti dictum est, aberat.} Eo circiter
hominum XVI milia expedita cum omni equitatu Ariouistus misit, quae copiae
nostros terrerent et munitione prohiberent. Nihilo setius Caesar, ut ante
constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere iussit.
Munitis castris duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum, quattuor
reliquas legiones in castra maiora reduxit.
[1,50] Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit
paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi
potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem
exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariouistus partem suarum copiarum, quae
castra minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque usque ad uesperum pugnatum
est. Solis occasu suas copias Ariouistus multis et inlatis et acceptis
uulneribus in castra reduxit. Cum ex captiuis quaereret Caesar quam ob rem
Ariouistus proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea
consuetudo esset ut matres familiae eorum sortibus et uaticinationibus
declararent utrum proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere: non esse
fas Germanos superare, si ante nouam lunam proelio contendissent.
[1,51] Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse uisum
est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus
constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero
ualebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad
castra hostium accessit. Tum demum necessario Germani suas copias castris
eduxerunt generatimque constituerunt paribus interuallis, Harudes, Marcomanos,
Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam raedis et
carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur. Eo mulieres
imposuerunt, quae ad proelium proficiscentes milites passis manibus flentes
implorabant ne se in seruitutem Romanis traderent.
[1,52] Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit, uti
eos testes suae quisque uirtutis haberet; ipse a dextro cornu, quod eam partem
minime firmam hostium esse animaduerterat, proelium commisit. Ita nostri acriter
in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente celeriterque
procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non daretur. Relictis pilis
comminus gladiis pugnatum est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange
facta impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri qui in
phalanga insilirent et scuta manibus reuellerent et desuper uulnerarent. Cum
hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro
cornu uehementer multitudine suorum nostram aciem premebant. Id cum
animaduertisset P- Crassus adulescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior
erat quam ii qui inter aciem uersabantur, tertiam aciem laborantibus nostris
subsidio misit.
[1,53] Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga uerterunt nec prius
fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter L
peruenerunt. Ibi perpauci aut uiribus confisi tranare contenderunt aut lintribus
inuentis sibi salutem reppererunt. In his fuit Ariouistus, qui nauiculam
deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti equites nostri
interfecerunt. Duae fuerunt Ariouisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum
eduxerat, altera Norica, regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre
missam: utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum altera occisa, altera
capta est. C- Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis
uinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu insequentem incidit. Quae
quidem res Caesari non minorem quam ipsa uictoria uoluptatem attulit, quod
hominem honestissimum prouinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum
ex manibus hostium sibi restitutum uidebat neque eius calamitate de tanta
uoluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat. Is se praesente de se ter
sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur an in aliud tempus
reseruaretur: sortium beneficio se esse incolumem. Item M. Metius repertus et ad
eum reductus est.
[1,54] Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni uenerant,
domum reuerti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos
senserunt, insecuti magnum ex iis numerum occiderunt. Caesar una aestate duobus
maximis bellis confectis maturius paulo quam tempus anni postulabat in hiberna
in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit; ipse in citeriorem
Galliam ad conuentus agendos profectus est. |