[6,0] Liber sextus.
[6,1] Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per Marcum Silanum,
Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos dilectum habere instituit; simul
ab Gnaeo Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio rei
publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consulis sacramento
rogauisset, ad signa conuenire et ad se proficisci iuberet, magni interesse
etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans tantas uideri Italiae
facultates ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, non modo id breui
tempore sarciri, sed etiam maioribus augeri copiis posset. Quod cum Pompeius et
rei publicae et amicitiae tribuisset, celeriter confecto per suos dilectu tribus
ante exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus duplicatoque earum
cohortium numero, quas cum Quinto Titurio amiserat, et celeritate et copiis
docuit, quid populi Romani disciplina atque opes possent.
[6,2] Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a Treueris imperium
defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non
desistunt. Cum ab proximis impetrare non possent, ulteriores temptant. Inuentis
nonnullis ciuitatibus iureiurando inter se confirmant obsidibusque de pecunia
cauent: Ambiorigem sibi societate et foedere adiungunt. Quibus rebus cognitis
Caesar, cum undique bellum parari uideret, Neruios, Aduatucos ac Menapios
adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis, Senones ad imperatum non
uenire et cum Carnutibus finitimisque ciuitatibus consilia communicare, a
Treueris Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius sibi de bello
cogitandum putauit.
[6,3] Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis legionibus de
improuiso in fines Neruiorum contendit et, priusquam illi aut conuenire aut
profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda
militibus concessa uastatisque agris in deditionem uenire atque obsides sibi
dare coegit. Eo celeriter confecto negotio rursus in hiberna legiones reduxit.
Concilio Galliae primo uere, ut instituerat, indicto, cum reliqui praeter
Senones, Carnutes Treuerosque uenissent, initium belli ac defectionis hoc esse
arbitratus, ut omnia postponere uideretur, concilium Lutetiam Parisiorum
transfert. Confines erant hi Senonibus ciuitatemque patrum memoria coniunxerant,
sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. Hac re pro suggestu pronuntiata
eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo
peruenit.
[6,4] Cognito eius aduentu Acco, qui princeps eius consili fuerat, iubet in oppida
multitudinem conuenire. Conantibus, priusquam id effici posset, adesse Romanos
nuntiatur. Necessario sententia desistunt legatosque deprecandi causa ad
Caesarem mittunt: adeunt per Aeduos, quorum antiquitus erat in fide ciuitas.
Libenter Caesar petentibus Aeduis dat ueniam excusationemque accipit, quod
aestiuum tempus instantis belli, non quaestionis esse arbitrabatur. Obsidibus
imperatis centum hos Aeduis custodiendos tradit. Eodem Carnutes legatos
obsidesque mittunt usi deprecatoribus Renis, quorum erant in clientela: eadem
ferunt responsa. Peragit concilium Caesar equitesque imperat ciuitatibus.
[6,5] Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum Treuerorum et
Ambiorigis insistit. Cauarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne
quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio ciuitatis motus
exsistat. His rebus constitutis, quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio
non esse concertaturum, reliqua eius consilia animo circumspiciebat. Erant
Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus siluisque muniti, qui
uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos numquam miserant. Cum his esse
hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treueros uenisse Germanis in amicitiam
cognouerat. Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat quam ipsum bello
lacesseret, ne desperata salute aut se in Menapios abderet aut cum Transrhenanis
congredi cogeretur. Hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum
in Treueros mittit duasque legiones ad eum proficisci iubet; ipse cum legionibus
expeditis quinque in Menapios proficiscitur. Illi nulla coacta manu loci
praesidio freti in siluas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.
[6,6] Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestore
celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia uicosque incendit,
magno pecoris atque hominum numero potitur. Quibus rebus coacti Menapii legatos
ad eum pacis petendae causa mittunt. Ille obsidibus acceptis hostium se
habiturum numero confirmat, si aut Ambiorigem aut eius legatos finibus suis
recepissent. His confirmatis rebus Commium Atrebatem cum equitatu custodis loco
in Menapiis relinquit; ipse in Treueros proficiscitur.
[6,7] Dum haec a Caesare geruntur, Treueri magnis coactis peditatus equitatusque
copiis Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemauerat, adoriri
parabant, iamque ab eo non longius bidui uia aberant, cum duas uenisse legiones
missu Caesaris cognoscunt. Positis castris a milibus passuum XV auxilia
Germanorum esspectare constituunt. Labienus hostium cognito consilio sperans
temeritate eorum fore aliquam dimicandi facultatem praesidio quinque cohortium
impedimentis relicto cum uiginti quinque cohortibus magnoque equitatu contra
hostem proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra communit. Erat
inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc
neque ipse transire habebat in animo neque hostes transituros existi mabat.
Augebatur auxiliorum cotidie spes. Loquitur in concilio palam, quoniam Germani
appropinquare dicantur, sese suas exercitusque fortunas in dubium non
deuocaturum et postero die prima luce castra moturum. Celeriter haec ad hostes
deferuntur, ut ex magno Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis rebus fauere
natura cogebat. Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibus conuocatis,
quid sui sit consili proponit et, quo facilius hostibus timoris det suspicionem,
maiore strepitu et tumultu, quam populi Romani fert consuetudo castra moueri
iubet. His rebus fugae similem profectionem effecit. Haec quoque per
exploratores ante lucem in tanta propinquitate castrorum ad hostes deferuntur.
[6,8] Vix agmen nouissimum extra munitiones processerat, cum Galli cohortati inter
se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent--longum esse per territis Romanis
Germanorum auxilium exspectare, neque suam pati dignitatem ut tantis copiis tam
exiguam manum praesertim fugientem atque impeditam adoriri non audeant--flumen
transire et iniquo loco committere proelium non dubitant. Quae fore suspicatus
Labienus, ut omnes citra flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris
placide progrediebatur. Tum praemissis paulum impedimentis atque in tumulo
quodam collocatis "Habetis," inquit, "milites, quam petistis facultatem: hostem
impedito atque iniquo loco tenetis: praestate eandem nobis ducibus uirtutem,
quam saepe numero imperatori praestitistis, atque illum adesse et haec coram
cernere existimate." Simul signa ad hostem conuerti aciemque dirigi iubet, et
paucis turmis praesidio ad impedimenta dimissis reliquos equites ad latera
disponit. Celeriter nostri clamore sublato pila in hostes immittunt. Illi, ubi
praeter spem quos fugere credebant infestis signis ad se ire uiderunt, impetum
modo ferre non potuerunt ac primo concursu in fugam coniecti proximas siluas
petierunt. Quos Labienus equitatu consectatus, magno numero interfecto,
compluribus captis, paucis post diebus ciuitatem recepit. Nam Germani qui
auxilio ueniebant percepta Treuerorum fuga sese domum receperunt. Cum his
propinqui Indutiomari, qui defectionis auctores fuerant, comitati eos ex
ciuitate excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio permansisse in officio
demonstrauimus, principatus atque imperium est traditum.
[6,9] Caesar, postquam ex Menapiis in Treueros uenit, duabus de causis Rhenum
transire constituit; quarum una erat, quod auxilia contra se Treueris miserant,
altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. His constitutis rebus paulum supra
eum locum quo ante exercitum traduxerat facere pontem instituit. Nota atque
instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus efficitur. Firmo in
Treueris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito motus oreretur,
reliquas copias equitatumque traducit. Vbii, qui ante obsides dederant atque in
deditionem uenerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant
neque auxilia ex sua ciuitate in Treueros missa neque ab se fidem laesam: petunt
atque orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus
poenas pendant; si amplius obsidum uellet, dare pollicentur. Cognita Caesar
causa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Vbiorum satisfactionem accipit,
aditus uiasque in Suebos perquirit.
[6,10] Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior Suebos omnes in unum locum
copias cogere atque eis nationibus quae sub eorum sint imperio denuntiare, ut
auxilia peditatus equitatusque mittant. His cognitis rebus rem frumentariam
prouidet, castris idoneum locum deligit; Vbiis imperat ut pecora deducant suaque
omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines
inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; mandat,
ut crebros exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant.
Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnes,
posteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum uenerint, cum omnibus suis
sociorumque copiis, quas coegissent, penitus ad extremos fines se recepisse:
siluam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe
introrsus pertinere et pro natiuo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab
Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium siluae Suebos
aduentum Romanorum exspectare constituisse.
[6,11] Quoniam ad hunc locum peruentum est, non alienum esse uidetur de Galliae
Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese proponere. In
Gallia non solum in omnibus ciuitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed
paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes
sunt qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad
arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. Itaque eius rei
causa antiquitus institutum uidetur, ne quis ex plebe contra potentio rem auxili
egeret: suos enim quisque opprimi et circumueniri non patitur, neque, aliter si
faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio est in summa
totius Galliae: namque omnes ciuitates in partes diuisae sunt duas.
[6,12] Cum Caesar in Galliam uenit, alterius factionis principes erant Aedui,
alterius Sequani. Hi cum per se minus ualerent, quod summa auctoritas antiquitus
erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariouistum sibi
adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant.
Proeliis uero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Aeduorum
interfecta tantum potentia antecesserant, ut magnam partem clientium ab Aeduis
ad se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice
iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi
agri per uim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent. Qua
necessitate adductus Diuiciacus auxili petendi causa Romam ad senatum profectus
infecta re redierat. Aduentu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Aeduis
redditis, ueteribus clientelis restitutis, nouis per Caesarem comparatis, quod
hi, qui se ad eorum amicitiam adgregauerant, meliore condicione atque aequiore
imperio se uti uidebant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata
Sequani principatum dimiserant. In eorum locum Remi successerant: quos quod
adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ei, qui propter ueteres
inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Remis in clientelam
dicabant. Hos illi diligenter tuebantur: ita et nouam et repente collectam
auctoritatem tene bant. Eo tum statu res erat, ut longe principes haberentur
Aedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.
[6,13] In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera
sunt duo. Nam plebes paene seruorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo
adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut
iniuria potentiorum premuntur, sese in seruitutem dicant nobilibus: in hos eadem
omnia sunt iura, quae dominis in seruos. Sed de his duobus generibus alterum est
druidum, alterum equitum. Illi rebus diuinis intersunt, sacrificia publica ac
priuata procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium
numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere
de omnibus controuersiis publicis priuatisque constituunt, et, si quod est
admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controuersia
est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut priuatus aut
populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos
est grauissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum
habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex
contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos
ullus communicatur. His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter
eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate
succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis
de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio
totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique,
qui controuersias habent, conueniunt eorumque decretis iudiciisque parent.
Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse
existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere uolunt, plerumque illo
discendi causa proficiscuntur.
[6,14] Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt;
militiae uacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis
et sua sponte multi in disciplinam conueniunt et a parentibus propinquisque
mittuntur. Magnum ibi numerum uersuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli
uicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare,
cum in reliquis fere rebus, publicis priuatisque rationibus Graecis litteris
utantur. Id mihi duabus de causis instituisse uidentur, quod neque in uulgum
disciplinam efferri uelint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus
memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum
diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc uolunt
persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios,
atque hoc maxime ad uirtutem excitari putant metu mortis neglecto. Multa
praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de
rerum natura, de deorum immortalium ui ac potestate disputant et iuuentuti
tradunt.
[6,15] Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit
(quod fere ante Caesaris aduentum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi
iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello uersantur, atque
eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se
ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque nouerunt.
[6,16] Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam,
qui sunt adfecti grauioribus morbis quique in proeliis periculisque uersantur,
aut pro uictimis homines immolant aut se immolaturos uouent administrisque ad ea
sacrificia druidibus utuntur, quod, pro uita hominis nisi hominis uita reddatur,
non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem
generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent,
quorum contexta uiminibus membra uiuis hominibus complent; quibus succensis
circumuenti flamma exanimantur homines. Supplicia eorum qui in furto aut in
latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse
arbitrantur; sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia
descendunt.
[6,17] Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium
inuentorem artium ferunt, hunc uiarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus
pecuniae mercaturasque habere uim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et
Martem et Iouem et Mineruam. De his eandem fere, quam reliquae gentes, habent
opinionem: Apollinem morbos depellere, Mineruam operum atque artificiorum initia
tradere, Iouem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. Huic, cum
proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque deuouent: cum
superauerunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt.
Multis in ciuitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis
conspicari licet; neque saepe accidit, ut neglecta quispiam religione aut capta
apud se occultare aut posita tollere auderet, grauissimumque ei rei supplicium
cum cruciatu constitutum est.
[6,18] Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus
proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed
noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic obseruant ut
noctem dies subsequatur. In reliquis uitae institutis hoc fere ab reliquis
differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleuerunt, ut munus militiae sustinere
possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in
conspectu patris adsistere turpe ducunt.
[6,19] Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis
bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius omnis pecuniae
coniunctim ratio habetur fructusque seruantur: uter eorum uita superarit, ad eum
pars utriusque cum fructibus superiorum temporum peruenit. Viri in uxores,
sicuti in liberos, uitae necisque habent potestatem; et cum paterfamiliae
illustriore loco natus decessit, eius propinqui conueniunt et, de morte si res
in suspicionem uenit, de uxoribus in seruilem modum quaestionem habent et, si
compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera
sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae uiuis cordi fuisse
arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam
serui et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis funeribus
confectis una cremabantur.
[6,20] Quae ciuitates commodius suam rem publicam administrare existimantur,
habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama
acceperit, uti ad magistratum deferat neue cum quo alio communicet, quod saepe
homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus
impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est. Magistratus quae uisa
sunt occultant quaeque esse ex usu iudicauerunt multitudini produnt. De re
publica nisi per concilium loqui non conceditur.
[6,21] Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui
rebus diuinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos
ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuuantur, Solem et Vulcanum et
Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in uenationibus atque in
studiis rei militaris consistit: ab paruulis labori ac duritiae student. Qui
diutissime impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem: hoc ali
staturam, ali uires neruosque confirmari putant. Intra annum uero uicesimum
feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus; cuius rei nulla est
occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut paruis
renonum tegimentis utuntur magna corporis parte nuda.
[6,22] Agriculturae non student, maiorque pars eorum uictus in lacte, caseo, carne
consistit. Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed
magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum,
qui una coierunt, quantum et quo loco uisum est agri attribuunt atque anno post
alio transire cogunt. Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine
capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare
studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad
frigora atque aestus uitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua
ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem contineant,
cum suas quisque opes cum potentissimis aequari uideat.
[6,23] Ciuitatibus maxima laus est quam latissime circum se uastatis finibus
solitudines habere. Hoc proprium uirtutis existimant, expulsos agris finitimos
cedere, neque quemquam prope audere consistere; simul hoc se fore tutiores
arbitrantur repentinae incursionis timore sublato. Cum bellum ciuitas aut illa
tum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut uitae necisque
habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed
principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controuersiasque minuunt.
Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque ciuitatis fiunt,
atque ea iuuentutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant.
Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi uelint,
profiteantur, consurgunt ei qui et causam et hominem probant suumque auxilium
pollicentur atque ab multitudine collaudantur: qui ex his secuti non sunt, in
desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides
derogatur. Hospitem uiolare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos
uenerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent
uictusque communicatur.
[6,24] Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli uirtute superarent, ultro bella
inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias
mitterent. Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam
siluam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse uideo, quam illi
Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupauerunt atque ibi consederunt; quae
gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et
bellicae laudis opinionem. Nunc quod in eadem inopia, egestate, patientia qua
Germani permanent, eodem uictu et cultu corporis utuntur; Gallis autem
prouinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque
usus largitur, paulatim adsuefacti superari multisque uicti proeliis ne se
quidem ipsi cum illis uirtute comparant.
[6,25] Huius Hercyniae siluae, quae supra demonstrata est, latitudo nouem dierum
iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum
nouerunt. Oritur ab Heluetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque
fluminis Danubi regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; hinc se flectit
sinistrorsus diuersis ab flumine regionibus multarumque gentium fines propter
magnitudinem adtingit; neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad
initium eius siluae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut, quo ex loco
oriatur, acceperit: multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis
in locis uisa non sint; ex quibus quae maxime differant ab ceteris et memoriae
prodenda uideantur haec sunt.
[6,26] Est bos cerui figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit
excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus: ab eius summo
sicut palmae ramique late diuunduntur. Eadem est feminae marisque natura, eadem
forma magnitudoque cornuum.
[6,27] Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et
uarietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et
crura sine nodis articulisque habent neque quietis causa procumbunt neque, si
quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut subleuare possunt. His sunt
arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae
quietem capiunt. Quarum ex uestigiis cum est animaduersum a uenatoribus, quo se
recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt
arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se
consuetudine reclinauerunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae
concidunt.
[6,28] Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo
infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna uis eorum est et magna
uelocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose
foueis captos interficiunt. Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere
uenationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum
cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed adsuescere ad homines
et mansuefieri ne paruuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum et figura et
species multum a nostrorum boum cornibus differt. Haec studiose conquisita ab
labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.
[6,29] Caesar, postquam per Vbios exploratores comperit Suebos sese in siluas
recepisse, inopiam frumenti ueritus, quod, ut supra demonstrauimus, minime omnes
Germani agriculturae student, constituit non progredi longius; sed, ne omnino
metum reditus sui barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto
exercitu partem ultimam pontis, quae ripas Vbiorum contingebat, in longitudinem
pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor
constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque
eum locum munitionibus firmat. Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum
adulescentem praefecit. Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum
Ambiorigis profectus per Arduennam siluam, quae est totius Galliae maxima atque
ab ripis Rheni finibusque Treuerorum ad Neruios pertinet milibusque amplius
quingentis in longitudinem patet, Lucium Minucium Basilum cum omni equitatu
praemittit, si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere
possit; monet, ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius aduentus procul
significatio fiat: sese confestim subsequi dicit.
[6,30] Basilus, ut imperatum est, facit. Celeriter contraque omnium opinionem
confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit: eorum indicio ad ipsum
Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur. Multum
cum in omnibus rebus tum in re militari potest fortuna. Nam magno accidit casu
ut in ipsum incautum etiam atque imparatum incideret, priusque eius aduentus ab
omnibus uideretur, quam fama ac nuntius adferretur: sic magnae fuit fortunae
omni militari instrumento, quod circum se habebat, erepto, raedis equisque
comprehensis ipsum effugere mortem. Sed hoc quoque factum est, quod aedificio
circumdato silua, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui uitandi aestus causa
plerumque siluarum atque fluminum petunt propinquitates, comites familiaresque
eius angusto in loco paulisper equitum nostrorum uim sustinuerunt. His
pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit: fugientem siluae texerunt.
Sic et ad subeundum periculum et ad uitandum multum fortuna ualuit.
[6,31] Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non
existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum aduentu prohibitus, cum
reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est. Sed certe dimissis per agros
nuntiis sibi quemque consulere iussit. Quorum pars in Arduennam siluam, pars in
continentes paludes profugit; qui proximi Oceano fuerunt, his insulis sese
occultauerunt, quas aestus efficere consuerunt: multi ex suis finibus egressi se
suaque omnia alienissimis crediderunt. Catuuolcus, rex dimidiae partis Eburonum,
qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam confectus, cum laborem aut
belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem, qui
eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna in Gallia Germaniaque copia est,
se exanimauit.
[6,32] Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones
Treuerosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium numero
duceret neue omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse causam
iudicaret: nihil se de bello cogitauisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse.
Caesar explorata re quaestione captiuorum, si qui ad eos Eburones ex fuga
conuenissent, ad se ut reducerentur, imperauit; si ita fecissent, fines eorum se
uiolaturum negauit. Tum copiis in tres partes distributis impedimenta omnium
legionum Aduatucam contulit. Id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis
Eburonum finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant.
Hunc cum reliquis rebus locum probabat, tum quod superioris anni munitiones
integrae manebant, ut militum laborem subleuaret. Praesidio impedimentis
legionem quartamdecimam reliquit, unam ex eis tribus, quas proxime conscriptas
ex Italia traduxerat. Ei legioni castrisque Quintum Tullium Ciceronem praeficit
ducentosque equites attribuit.
[6,33] Partito exercitu Titum Labienum cum legionibus tribus ad Oceanum uersus in
eas partes quae Menapios attingunt proficisci iubet; Gaium Trebonium cum pari
legionum numero ad eam regionem quae ad Aduatucos adiacet depopulandam mittit;
ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldem, quod influit in Mosam, extremasque
Arduennae partis ire constituit, quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem
audiebat. Discedens post diem septimum sese reuersurum confirmat; quam ad diem
ei legioni quae in praesidio relinquebatur deberi frumentum sciebat. Labienum
Treboniumque hortatur, si rei publicae commodo facere possint, ad eum diem
reuertantur, ut rursus communicato consilio exploratisque hostium rationibus
aliud initium belli capere possint.
[6,34] Erat, ut supra demonstrauimus, manus certa nulla, non oppidum, non
praesidium, quod se armis defenderet, sed in omnes partes dispersa multitudo.
Vbi cuique aut ualles abdita aut locus siluestris aut palus impedita spem
praesidi aut salutis aliquam offerebat, consederat. Haec loca uicinitatibus
erant nota, magnamque res diligentiam requirebat non in summa exercitus tuenda
(nullum enim poterat uniuersis perterritis ac dispersis periculum accidere), sed
in singulis militibus conseruandis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus
pertinebat. Nam et praedae cupiditas multos longius euocabat, et siluae incertis
occultisque itineribus confertos adire prohibebant. Si negotium confici
stirpemque hominum sceleratorum interfici uellet, dimittendae plures manus
diducendique erant milites; si continere ad signa manipulos uellet, ut instituta
ratio et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse erat praesidio
barbaris, neque ex occulto insidiandi et dispersos circumueniendi singulis
deerat audacia. Vt in eiusmodi difficultatibus, quantum diligentia prouideri
poterat prouidebatur, ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur, etsi
omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimento
noceretur. Dimittit ad finitimas ciuitates nuntios Caesar: omnes ad se uocat spe
praedae ad diripiendos Eburones, ut potius in siluis Gallorum uita quam
legionarius miles periclitetur, simul ut magna multitudine circumfusa pro tali
facinore stirps ac nomen ciuitatis tollatur. Magnus undique numerus celeriter
conuenit.
[6,35] Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur, diesque appetebat septimus,
quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reuerti constituerat. Hic quantum
in bello fortuna possit et quantos adferat casus cognosci potuit. Dissipatis ac
perterritis hostibus, ut demonstrauimus, manus erat nulla quae paruam modo
causam timoris adferret. Trans Rhenum ad Germanos peruenit fama, diripi Eburones
atque ultro omnes ad praedam euocari. Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui
sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tencteros atque Vsipetes supra
docuimus. Transeunt Rhenum nauibus ratibusque triginta milibus passuum infra eum
locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum: primos
Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero,
cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur. Inuitati praeda longius procedunt.
Non hos palus in bello latrociniisque natos, non siluae morantur. Quibus in
locis sit Caesar ex captiuis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque
exercitum discessisse cognoscunt. Atque unus ex captiuis "Quid uos," inquit,
"hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam esse
fortunatissimos? Tribus horis Aduatucam uenire potestis: huc omnes suas fortunas
exercitus Romanorum contulit: praesidi tantum est, ut ne murus quidem cingi
possit, neque quisquam egredi extra munitiones audeat." Oblata spe Germani quam
nacti erant praedam in occulto relinquunt; ipsi Aduatucam contendunt usi eodem
duce, cuius haec indicio cognouerant.
[6,36] Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris cum summa diligentia
milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam extra munitionem
egredi passus esset, septimo die diffidens de numero dierum Caesarem fidem
seruaturum, quod longius progressum audiebat, neque ulla de reditu eius fama
adferebatur, simul eorum permotus uocibus, qui illius patientiam paene
obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi non liceret, nullum eiusmodi
casum exspectans, quo nouem oppositis legionibus maximoque equitatu dispersis ac
paene deletis hostibus in milibus passuum tribus offendi posset, quinque
cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus
omnino collis intererat. Complures erant ex legionibus aegri relicti; ex quibus
qui hoc spatio dierum conualuerant, circiter CCC, sub uexillo una mittuntur;
magna praeterea multitudo calonum, magna uis iumentorum, quae in castris
subsederant, facta potestate sequitur.
[6,37] Hoc ipso tempore et casu Germani equites interueniunt protinusque eodem
illo, quo uenerant, cursu ab decumana porta in castra irrumpere conantur, nec
prius sunt uisi obiectis ab ea parte siluis, quam castris appropinquarent, usque
eo ut qui sub uallo tenderent mercatores recipiendi sui facultatem non haberent.
Inopinantes nostri re noua perturbantur, ac uix primum impetum cohors in
statione sustinet. Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditum
reperire possent. Aegre portas nostri tuentur, reliquos aditus locus ipse per se
munitioque defendit. Totis trepidatur castris, atque alius ex alio causam
tumultus quaerit; neque quo signa ferantur neque quam in partem quisque
conueniat prouident. Alius iam castra capta pronuntiat, alius deleto exercitu
atque imperatore uictores barbaros uenisse contendit; plerique nouas sibi ex
loco religiones fingunt Cottaeque et Tituri calamitatem, qui in eodem occiderint
castello, ante oculos ponunt. Tali timore omnibus perterritis confirmatur opinio
barbaris, ut ex captiuo audierant, nullum esse intus praesidium. Perrumpere
nituntur seque ipsi adhortantur, ne tantam fortunam ex manibus dimittant.
[6,38] Erat aeger cum praesidio relictus Publius Sextius Baculus, qui primum pilum
ad Caesarem duxerat, cuius mentionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam
quintum cibo caruerat. Hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex
tabernaculo prodit: uidet imminere hostes atque in summo esse rem discrimine:
capit arma a proximis atque in porta consistit. Consequuntur hunc centuriones
eius cohortis quae in statione erat: paulisper una proelium sustinent. Relinquit
animus Sextium grauibus acceptis uulneribus: aegre per manus tractus seruatur.
Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantum, ut in munitionibus
consistere audeant speciemque defensorum praebeant.
[6,39] Interim confecta frumentatione milites nostri clamorem exaudiunt:
praecurrunt equites; quanto res sit in periculo cognoscunt. Hic uero nulla
munitio est quae perterritos recipiat: modo conscripti atque usus militaris
imperiti ad tribunum militum centurionesque ora conuertunt; quid ab his
praecipiatur exspectant. Nemo est tam fortis quin rei nouitate perturbetur.
Barbari signa procul conspicati oppugnatione desistunt: redisse primo legiones
credunt, quas longius discessisse ex captiuis cognouerant; postea despecta
paucitate ex omnibus partibus impetum faciunt.
[6,40] Calones in proximum tumulum procurrunt. Hinc celeriter deiecti se in signa
manipulosque coniciunt: eo magis timidos perterrent milites. Alii cuneo facto ut
celeriter perrumpant censent, quoniam tam propinqua sint castra, et si pars
aliqua circumuenta ceciderit, at reliquos seruari posse confidunt; alii, ut in
iugo consistant atque eundem omnes ferant casum. Hoc ueteres non probant
milites, quos sub uexillo una profectos docuimus. Itaque inter se cohortati duce
Gaio Trebonio, equite Romano, qui eis erat praepositus, per medios hostes
perrumpunt incolumesque ad unum omnes in castra perueniunt. Hos subsecuti
calones equitesque eodem impetu militum uirtute seruantur. At ei qui in iugo
constiterant, nullo etiam nunc usu rei militaris percepto neque in eo quod
probauerant consilio permanere, ut se loco superiore defenderent, neque eam quam
prodesse aliis uim celeritatemque uiderant imitari potuerunt, sed se in castra
recipere conati iniquum in locum demiserunt. Centuriones, quorum nonnulli ex
inferioribus ordinibus reliquarum legionum uirtutis causa in superiores erant
ordines huius legionis traducti, ne ante partam rei militaris laudem amitterent,
fortissime pugnantes conciderunt. Militum pars horum uirtute summotis hostibus
praeter spem incolumis in castra peruenit, pars a barbaris circumuenta periit.
[6,41] Germani desperata expugnatione castrorum, quod nostros iam constitisse in
munitionibus uidebant, cum ea praeda quam in siluis deposuerant trans Rhenum
sese receperunt. Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror ut ea nocte,
cum Gaius Volusenus missus cum equitatu ad castra uenisset, fidem non faceret
adesse cum incolumi Caesarem exercitu. Sic omnino animos timor praeoccupauerat
ut paene alienata mente deletis omnibus copiis equitatum se ex fuga recepisse
dicerent neque incolumi exercitu Germanos castra oppugnaturos fuisse
contenderent. Quem timorem Caesaris aduentus sustulit.
[6,42] Reuersus ille euentus belli non ignorans unum, quod cohortes ex statione et
praesidio essent emissae, questus ne minimo quidem casu locum relinqui debuisse,
multum fortunam in repentino hostium aduentu potuisse iudicauit, multo etiam
amplius, quod paene ab ipso uallo portisque castrorum barbaros auertisset.
Quarum omnium rerum maxime admirandum uidebatur, quod Germani, qui eo consilio
Rhenum transierant, ut Ambiorigis fines depopularentur, ad castra Romanorum
delati optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerunt.
[6,43] Caesar rursus ad uexandos hostes profectus magno coacto numero ex finitimis
ciuitatibus in omnes partes dimittit. Omnes uici atque omnia aedificia quae
quisque conspexerat incendebantur; praeda ex omnibus locis agebatur; frumenta
non solum tanta multitudine iumentorum atque hominum consumebantur, sed etiam
anni tempore atque imbribus procubuerant ut, si qui etiam in praesentia se
occultassent, tamen his deducto exercitu rerum omnium inopia pereundum
uideretur. Ac saepe in eum locum uentum est tanto in omnes partes diuiso
equitatu, ut modo uisum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captiui nec
plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi illata atque
infinito labore suscepto, qui se summam ab Caesare gratiam inituros putarent,
paene naturam studio uincerent, semperque paulum ad summam felicitatem defuisse
uideretur, atque ille latebris aut saltibus se eriperet et noctu occultatus
alias regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor,
quibus solis uitam suam committere audebat.
[6,44] Tali modo uastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno
Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae indicto de
coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit et de Accone, qui
princeps eius consili fuerat, grauiore sententia pronuntiata more maiorum
supplicium sumpsit. Nonnulli iudicium ueriti profugerunt. Quibus cum aqua atque
igni interdixisset, duas legiones ad fines Treuerorum, duas in Lingonibus, sex
reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis collocauit frumentoque
exercitui prouiso, ut instituerat, in Italiam ad conuentus agendos profectus
est.
|