[7,0] Liber Septimus.
[7,1] Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conuentus agendos
proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede {de} senatusque consulto certior
factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, delectum tota prouincia habere
instituit. Eae res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur. Addunt ipsi et
ad fingunt rumoribus Galli, quod res poscere uidebatur, retineri urbano motu
Caesarem neque in tantis dissensionibus ad exercitum uenire posse. Hac impulsi
occasione, qui iam ante se populi Romani imperio subiectos dolerent liberius
atque audacius de bello consilia inire incipiunt. Indictis inter se principes
Galliae conciliis siluestribus ac remotis locis queruntur de Acconis morte;
posse hunc casum ad ipsos recidere demonstrant: miserantur communem Galliae
fortunam: omnibus pollicitationibus ac praemius deposcunt qui belli initium
faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem uindicent. In primis
rationem esse habendam dicunt, priusquam eorum clandestina consilia efferantur,
ut Caesar ab exercitu intercludatur. Id esse facile, quod neque legiones audeant
absente imperatore ex hibernis egredi, neque imperator sine praesidio ad
legiones peruenire possit. Postremo in acie praestare interfici quam non ueterem
belli gloriam libertatemque quam a maioribus acce perint recuperare.
[7,2] His rebus agitatis profitentur Carnutes se nullum periculum communis salutis
causa recusare principesque ex omnibus bellum facturos pollicentur et, quoniam
in praesentia obsidibus cauere inter se non possint ne res efferatur, ut
iureiurando ac fide sanciatur, petunt, collatis militaribus signis, quo more
eorum grauissima caerimonia continetur, ne facto initio belli ab reliquis
deserantur. Tum collaudatis Carnutibus, dato iureiurando ab omnibus qui aderant,
tempore eius rei constituto ab concilio disceditur.
[7,3] Vbi ea dies uenit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus, desperatis
hominibus, Cenabum signo dato concurrunt ciuesque Romanos, qui negotiandi causa
ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam, honestum equitem Romanum, qui rei
frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt.
Celeriter ad omnes Galliae ciuitates fama perfertur. Nam ubicumque maior atque
illustrior incidit res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii
deinceps excipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit. Nam quae Cenabi oriente
sole gesta essent, ante primam confectam uigiliam in finibus Aruernorum audita
sunt, quod spatium est milium passuum circiter centum LX.
[7,4] Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Aruernus, summae
potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob
eam causam, quod regnum appetebat, ab ciuitate erat interfectus, conuocatis suis
clientibus facile incendit. Cognito eius consilio ad arma concurritur.
Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque principibus, qui hanc
temptandam fortunam non existimabant; expellitur ex oppido Gergouia; non
destitit tamen atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum. Hac coacta
manu, quoscumque adit ex ciuitate ad suam sententiam perducit; hortatur ut
communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis aduersarios
suos a quibus paulo ante erat eiectus expellit ex ciuitate. Rex ab suis
appellatur. Dimittit quoque uersus legationes; obtestatur ut in fide maneant.
Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos,
Lemouices, Andos reliquosque omnes qui Oceanum attingunt adiungit: omnium
consensu ad eum defertur imperium. Qua oblata potestate omnibus his ciuitatibus
obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet, armorum
quantum quaeque ciuitas domi quodque ante tempus efficiat constituit; in primis
equitatui studet. Summae diligentiae summam imperi seueritatem addit;
magnitudine supplici dubitantes cogit. Nam maiore commisso delicto igni atque
omnibus tormentis necat, leuiore de causa auribus desectis aut singulis effossis
oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae
perterreant alios.
[7,5] His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcum, summae hominem
audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in Bituriges proficiscitur.
Eius aduentu Bituriges ad Aeduos, quorum erant in fide, legatos mittunt
subsidium rogatum, quo facilius hostium copias sustinere possint. Aedui de
consilio legatorum, quos Caesar ad exercitum reliquerat, copias equitatus
peditatusque subsidio Biturigibus mittunt. Qui cum ad flumen Ligerim uenissent,
quod Bituriges ab Aeduis diuidit, paucos dies ibi morati neque flumen transire
ausi domum reuertuntur legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam
ueritos reuertisse, quibus id consili fuisse cognouerint, ut, si flumen
transissent, una ex parte ipsi, altera Aruerni se circumsisterent. Id eane de
causa, quam legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil
nobis constat, non uidetur pro certo esse proponendum. Bituriges eorum discessu
statim cum Aruernis iunguntur.
[7,6] His rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum iam ille urbanas res uirtute Cn.
Pompei commodiorem in statum peruenisse intellegeret, in Transalpinam Galliam
profectus est. Eo cum uenisset, magna difficultate adficiebatur, qua ratione ad
exercitum peruenire posset. Nam si legiones in prouinciam arcesseret, se absente
in itinere proelio dimicaturas intellegebat; si ipse ad exercitum contenderet,
ne eis quidem eo tempore qui quieti uiderentur suam salutem recte committi
uidebat.
[7,7] Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus eam ciuitatem Aruernis
conciliat. Progressus in Nitiobriges et Gabalos ab utrisque obsides accipit et
magna coacta manu in prouinciam Narbonem uersus eruptionem facere contendit. Qua
re nuntiata Caesar omnibus consiliis anteuertendum existimauit, ut Narbonem
proficisceretur. Eo cum uenisset, timentes confirmat, praesidia in Rutenis
prouincialibus, Volcis Arecomicis, Tolosatibus circumque Narbonem, quae loca
hostibus erant finitima, constituit; partem copiarum ex prouincia
supplementumque, quod ex Italia adduxerat, in Heluios, qui fines Aruernorum
contingunt, conuenire iubet.
[7,8] His rebus comparatis, represso iam Lucterio et remoto, quod intrare intra
praesidia periculosum putabat, in Heluios proficiscitur. Etsi mons Ceuenna, qui
Aruernos ab Heluiis discludit, durissimo tempore anni altissima niue iter
impediebat, tamen discussa niue sex in altitudinem pedum atque ita uiis
patefactis summo militum sudore ad fines Aruernorum peruenit. Quibus oppressis
inopinantibus, quod se Ceuenna ut muro munitos existimabant, ac ne singulari
quidem umquam homini eo tempore anni semitae patuerant, equitibus imperat, ut
quam latissime possint uagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant.
Celeriter haec fama ac nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti
omnes Aruerni circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, neue ab
hostibus diripiautur, praesertim cum uideat omne ad se bellum translatum. Quorum
ille precibus per motus castra ex Biturigibus mouet in Arueruos uersus.
[7,9] At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu
uentura opinione praeceperat, per causam supplementi equitatusque cogendi ab
exercitu discedit; Brutum adulescentem his copiis praeficit; hunc monet, ut in
omnes partes equites quam latissime peruagentur: daturum se operam, ne longius
triduo ab castris absit. His constitutis rebus suis inopinantibus quam maximis
potest itineribus Viennam peruenit. Ibi nactus recentem equitatum, quem multis
ante diebus eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso per
fines Aeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones hiemabant, ut, si quid
etiam de sua salute ab Aeduis iniretur consili, celeritate praecurreret. Eo cum
peruenisset, ad reliquas legiones mittit priusque omnes in unum locum cogit quam
de eius aduentu Aruernis nuntiari posset. Hac re cognita Vercingetorix rursus in
Bituriges exercitum reducit atque inde profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum,
quos ibi Heluetico proelio uictos Caesar collocauerat Aeduisque attribuerat,
oppugnare instituit.
[7,10] Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum adferebat, si
reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne stipendiariis Aeduorum
expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo praesidium
uideretur positum esse; si maturius ex hibernis educeret, ne ab re frumentaria
duris subuectionibus laboraret. Praestare uisum est tamen omnis difficultates
perpeti, quam tanta contumelia accepta omnium suorum uoluntates alienare. Itaque
cohortatus Aeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios qui de suo aduentu
doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium impetum magno animo
sustineant. Duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius exer citus
relictis ad Boios proficiscitur.
[7,11] Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum uenisset, ne quem post se
hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit
idque biduo circumuallauit; tertio die missis ex oppido legatis de deditione
arma conferri, iumenta produci, sescentos obsides dari iubet. Ea qui conficeret,
a. Trebonium legatum relinquit. Ipse, ut quam primum iter faceret, Cenabum
Carnutum proficiscitur; qui tum primum allato nuntio de oppugnatione
Vellaunoduni, cum longius eam rem ductum iri existimarent, praesidium Cenabi
tuendi causa, quod eo mitterent, comparabant. Huc biduo peruenit. Castris ante
oppidum positis diei tempore exclusus in posterum oppugnationem differt quaeque
ad eam rem usui sint militibus imperat et, quod oppidum Cenabum pons fluminis
Ligeris contingebat, ueritus ne noctu ex oppido profugerent, duas legiones in
armis excubare iubet. Cenabenses paulo ante mediam noctem silentio ex oppido
egressi flumen transire coeperunt. Qua re per exploratores nuntiata Caesar
legiones quas expeditas esse iusserat portis incensis intromittit atque oppido
potitur, perpaucis ex hostium numero desideratis quin cuncti caperentur, quod
pontis atque itinerum angustiae multitudinis fugam intercluserant. Oppidum
diripit atque incendit, praedam militibus donat, exercitum Ligerem traducit
atque in Biturigum fines peruenit.
[7,12] Vercingetorix, ubi de Caesaris aduentu cognouit, oppuguatione destitit
atque obuiam Caesari proficiscitur. Ille oppidum Biturigum positum in uia
Nouiodunum oppugnare instituerat. Quo ex oppido cum legati ad eum uenissent
oratum ut sibi ignosceret suaeque uitae consuleret, ut celeritate reliquas res
conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma conferri, equos produci, obsides
dari iubet. Parte iam obsidum tradita, cum reliqua administrarentur,
centurionibus et paucis militibus intromissis, qui arma iumentaque conquirerent,
equitatus hostium procul uisus est, qui agmen Vercingetorigis antecesserat. Quem
simul atque oppidani conspexerunt atque in spem auxili uenerunt, clamore sublato
arma capere, portas claudere, murum complere coeperunt. Centuriones in oppido,
cum ex significatione Gallorum noui aliquid ab eis iniri consili intellexissent,
gladiis destrictis portas occupauerunt suosque omnes incolumes receperunt.
[7,13] Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit:
laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC summittit, quos ab initio
habere secum instituerat. Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt atque in
fugam coniecti multis amissis se ad agmen receperunt. Quibus profligatis rursus
oppidani perterriti comprehensos eos, quorum opera plebem concitatam
existimabant, ad Caesarem perduxerunt seseque ei dediderunt. Quibus rebus
confectis, Caesar ad oppidum Auaricum, quod erat maximum munitissimumque in
finibus Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est, quod eo oppido
recepto ciuitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat.
[7,14] Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Nouioduni
acceptis suos ad concilium conuocat. Docet longe alia ratione esse bellum
gerendum atque antea gestum sit. Omnibus modis huic rei studendum, ut
pabulatione et commeatu Romani prohibeantur. Id esse facile, quod equitatu ipsi
abundent et quod anni tempore subleuentur. Pabulum secari non posse; necessario
dispersos hostes ex aedificiis petere: hos omnes cotidie ab equitibus deligi
posse. Praeterea salutis causa rei familiaris commoda neglegenda: uicos atque
aedificia incendi oportere hoc spatio ab uia quoque uersus, quo pabulandi causa
adire posse uideantur. Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod, quorum in
finibus bellum geratur, eorum opibus subleuentur: Romanos aut inopiam non
laturos aut magno periculo longius ab castris processuros; neque interesse,
ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis bellum geri non
possit. Praeterea oppida incendi oportere, quae non munitione et loci natura ab
omni sint periculo tuta, neu suis sint ad detractandam militiam receptacula neu
Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam. Haec si grauia aut
acerba uideautur, multo illa grauius aestimare, liberos, coniuges in seruitutem
abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere uictis.
[7,15] Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbes Biturigum
iucenduntur. Hoc idem fit in reliquis ciuitatibus: in omnibus partibus incendia
conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen hoc sibi solati
proponebant, quod se prope explorata uictoria celeriter amissa reciperaturos
confidebant. Deliberatur de Auarico in communi concilio, incendi placeret an
defendi. Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope
totius Galliae urbem, quae praesidio et ornamento sit ciuitati, suis manibus
succendere cogerentur: facile se loci natura defensuros dicunt, quod prope ex
omnibus partibus flumine et palude circumdata unum habeat et perangustum aditum.
Datur petentibus uenia dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et
precibus ipsorum et misericordia uulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.
[7,16] Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur et locum castris
deligit paludibus siluisque munitum ab Auarico longe milia passuum XVI. Ibi per
certos exploratores in singula diei tempora quae ad Auaricum agerentur
cognoscebat et quid fieri uellet imperabat. Omnes nostras pabulationes
frumentationesque obseruabat dispersosque, cum longius necessario procederent,
adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi, quantum ratione prouideri
poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis temporibus diuersisque itineribus
iretur.
[7,17] Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa {a} flumine et
a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem apparare, uineas
agere, turres duas constituere coepit: nam circumuallare loci natura prohibebat.
De re frumentaria Boios atque Aeduos adhortari non destitit; quorum alteri, quod
nullo studio agebant, non multum adiuuabant, alteri non magnis facultatibus,
quod ciuitas erat exigua et infirma, celeriter quod habuerunt consumpserunt.
Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum,
indiligentia Aeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo ut complures dies
frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus uicis adacto extremam
famem sustentarent, nulla tamen uox est ab eis audita populi Romani maiestate et
superioribus uictoriis indigna. Quin etiam Caesar cum in opere singulas legiones
appellaret et, si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret,
uniuersi ab eo, ne id faceret, petebant: sic se complures anuos illo imperante
meruisse, ut nullam ignominiam acciperent, nusquam infecta re discederent: hoc
se ignominiae laturos loco, si inceptam oppugnationem reliquissent: praestare
omnes perferre acerbitates, quam non ciuibus Romanis, qui Cenabi perfidia
Gallorum interissent, parentarent. Haec eadem centurionibus tribunisque militum
mandabant, ut per eos ad Caesarem deferrentur.
[7,18] Cum iam muro turres appropinquassent, ex captiuis Caesar cognouit
Vercingetorigem consumpto pabulo castra mouisse propius Auaricum atque ipsum cum
equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari consuessent, insidiarum causa
eo profectum, quo nostros postero die pabulatum uenturos arbitraretur. Quibus
rebus cognitis media nocte silentio profectus ad hostium castra mane peruenit.
Illi celeriter per exploratores aduentu Caesaris cognito carros impedimentaque
sua in artiores siluas abdiderunt, copias omnes in loco edito atque aperto
instruxerunt. Qua re nuntiata Caesar celeriter sarcinas conferri, arma expediri
iussit.
[7,19] Collis erat leniter ab infimo accliuis. Hunc ex omnibus fere partibus palus
difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus quinquaginta. Hoc se colle
interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant generatimque distributi in
ciuitates omnia uada ac saltus eius paludis obtinebant sic animo parati, ut, si
eam paludem Romani perrumpere conarentur, haesitantes premerent ex loco
superiore; ut qui propinquitatem loci uideret paratos prope aequo Marte ad
dimicandum existimaret, qui iniqui tatem condicionis perspiceret inani
simulatione sese ostentare cognosceret. Indignantes milites Gaesar, quod
conspectum suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum
proeli exposcentes edocet, quanto detrimento et quot uirorum tortium morte
necesse sit constare uictoriam; quos cum sic animo paratos uideat, ut nullum pro
sua laude periculum recusent, summae se iniquitatis condemnari debere, nisi
eorum uitam sua salute habeat cariorem. Sic milites consolatus eodem die reducit
in castra reliquaque quae ad oppugnationem pertinebant oppidi administrare
instituit.
[7,20] Vercingetorix, cum ad suos redisset, proditionis insimulatus, quod castra
propius Romanos mouisset, quod cum omni equitatu discessisset, quod sine imperio
tantas copias reliquisset, quod eius discessu Romani tanta opportunitate et
celeritate uenissent: non haec omnia fortuito aut sine consilio accidere
potuisse; regnum illum Galliae malle Caesaris concessu quam ipsorum habere
beneficio--tali modo accusatus ad haec respondit: Quod castra mouisset, factum
inopia pabuli etiam ipsis hortantibus; quod propius Romanos accessisset,
persuasum loci opportunitate, qui se ipsum munitione defenderet: equitum uero
operam neque in loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem, quo
sint profecti. Summam imperi se consulto nulli discedentem tradidisse, ne is
multitudinis studio ad dimicandum impelleretur; cui rei propter animi mollitiem
studere omnes uideret, quod diutius laborem ferre non possent. Romani si casu
interuenerint, fortunae, si alicuius indicio uocati, huic habendam gratiam, quod
et paucitatem eorum ex loco superiore cognoscere et uirtutem despicere
potuerint, qui dimicare non ausi turpiter se in castra receperint. Imperium se
ab Caesare per proditionem nullum desiderare, quod habere uictoria posset, quae
iam esset sibi atque omnibus Gallis explorata: quin etiam ipsis remittere, si
sibi magis honorem tribuere, quam ab se salutem accipere uideantur. "Haec ut
intellegatis," inquit, "a me sincere pronuntiari, audite Romanos milites."
Producit seruos, quos in pabulatione paucis ante diebus exceperat et fame
uinculisque excruciauerat. Hi iam ante edocti quae interrogati pronuntiarent,
milites se esse legionarios dicunt; fame et inopia adductos clam ex castris
exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent: simili omnem
exercitum inopia premi, nec iam uires sufficere cuiusquam nec ferre operis
laborem posse: itaque statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione oppidi
profecissent, triduo exercitum deducere. "Haec," inquit, "a me," Vercingetorix,
"beneficia habetis, quem proditionis insimulatis; cuius opera sine uestro
sanguine tantum exercitum uictorem fame consumptum uidetis; quem turpiter se ex
fuga recipientem ne qua ciuitas suis finibus recipiat a me prouisum est."
[7,21] Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepat, quod facere in eo
consuerunt cuius orationem approbant: summum esse Vercingetorigem ducem, nec de
eius fide dubitandum, nec maiore ratione bellum administrari posse. Statuunt, ut
X milia hominum delecta ex omnibus copiis in oppidum mittantur, nec solis
Biturigibus communem salutem committendam censent, quod paene in eo, si id
oppidum retinuissent, summam uictoriae constare intellegebant.
[7,22] Singulari militum nostrorum uirtuti consilia cuius que modi Gallorum
occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et
efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum. Nam et laqueis falces
auertebant, quas, cum destinauerant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem
cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque
omne genus cuniculorum notum atque usitatum est. Totum autem murum ex omni parte
turribus contabulauerant atque has coriis intexerant. Tum crebris diurnis
nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut milites occupatos in
opere adoriebantur, et nostrarum turrium altitudinem, quantum has cotidianus
agger expresserat, commissis suarum turrium malis adaequabant, et apertos
cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice feruefacta et maximi ponderis
saxis morabantur moenibusque appropinquare prohibebant.
[7,23] Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt. Trabes derectae perpetuae in
longitudinem paribus interuallis, distantes inter se binos pedes, in solo
collocantur. Hae reuinciuntur introrsus et multo aggere uestiuntur: ea autem,
quae diximus, inter ualla grandibus in fronte saxis effarciuntur. His collocatis
et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud interuallum seruetur
neque inter se contingant trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae
singulis saxis interiectis arte contineantur. Sic deinceps omne opus contexitur,
dum iusta muri altitudo expleatur. Hoc cum in speciem uarietatemque opus deforme
non est alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines seruant, tum
ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab
incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes
quadragenos plerumque introrsus reuincta neque perrumpi neque distrahi potest.
[7,24] His tot rebus impedita oppugnatione milites, cum toto tempore frigore et
assiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia haec superauerunt
et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX exstruxerunt. Cum is
murum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus consuetudine excubaret
milites que hortaretur, ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo
ante tertiam uigiliam est animaduersum fumare aggerem, quem cuniculo hostes
succenderant, eodemque tempore toto muro clamore sublato duabus portis ab
utroque latere turrium eruptio fiebat, alii faces atque aridam materiem de muro
in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res, quibus ignis excitari
potest, fundebant, ut quo primum curreretur aut cui rei ferretur auxilium uix
ratio iniri posset. Tamen, quod instituto Caesaris semper duae legiones pro
castris excubabant pluresque partitis temporibus erant in opere, celeriter
factum est, ut alii eruptionibus resisterent, alii turres reducerent aggeremque
inter scinderent, omnis uero ex castris multitudo ad restinguendum concurreret.
[7,25] Cum in omnibus locis consumpta iam reliqua parte noctis pugnaretur,
semperque hostibus spes uictoriae redintegraretur, eo magis, quod deustos
pluteos turrium uidebant nec facile adire apertos ad auxiliandum
animaduertebant, semperque ipsi recentes defessis succederent omnemque Galliae
salutem in illo uestigio temporis positam arbitrarentur, accidit inspectantibus
nobis quod dignum memoria uisum praetereundum non existimauimus. Quidam ante
portam oppidi Gallus per manus sebi ac picis traditas glebas in ignem e regione
turris proiciebat: scorpione ab latere dextro traiectus exanimatusque concidit.
Hunc ex proximis unus iacentem transgressus eodem illo munere fungebatur; eadem
ratione ictu scorpionis exanimato alteri successit tertius et tertio quartus,
nec prius ille est a propugnatoribus uacuus relictus locus quam restincto aggere
atque omni ex parte summotis hostibus finis est pugnandi factus.
[7,26] Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium
ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige. Id silentio
noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos sperabant, propterea quod
neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant, et palus, quae perpetua
intercedebat, Romanos ad insequendum tardabat. Iamque hoc facere noctu
apparabant, cum matres familiae repente in publicum procurrerunt flentesque
proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos
hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et uirium
infirmitas impediret. Vbi eos in sententia perstare uiderunt, quod plerumque in
summo periculo timor misericordiam non recipit, conclamare et significare de
fuga Romanis coeperunt. Quo timore perterriti Galli, ne ab equitatu Romanorum
uiae praeoccuparentur, consilio destiterunt.
[7,27] Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus quae facere
instituerat, magno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendum consilium
tempestatem arbitratus est, quod paulo incautius custodias in muro dispositas
uidebat, suosque languidius in opere uersari iussit et quid fieri uellet
ostendit. Legionibusque intra uineas in occulto expeditis, cohortatus ut
aliquando pro tantis laboribus fructum uictoriae perciperent, eis qui primi
murum ascendissent praemia proposuit militibusque signum dedit. Illi subito ex
omnibus partibus euolauerunt murumque celeriter compleuerunt.
[7,28] Hostes re noua perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis
patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte obuiam contra
ueniretur acie instructa depugnarent. Vbi neminem in aequum locum sese
demittere, sed toto undique muro circumfundi uiderunt, ueriti ne omnino spes
fugae tolleretur, abiectis armis ultimas oppidi partes continenti impetu
petiuerunt, parsque ibi, cum angusto exitu portarum se ipsi premerent, a
militibus, pars iam egressa portis ab equitibus est interfecta; nec fuit
quisquam, qui praedae studeret. Sic et Cenabi caede et labore operis incitati
non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercerunt. Denique ex
omni numero, qui fuit circiter milium XL, uix DCCC, qui primo clamore audito se
ex oppido eiecerunt, incolumes ad Vercingetorigem peruenerunt. Quos ille multa
iam nocte silentio ex fuga excepit, ueritus ne qua in castris ex eorum concursu
et misericordia uulgi seditio oreretur, ut procul in uia dispositis familiaribus
suis principibusque ciuitatum disparandos deducendosque ad suos curaret, quae
cuique ciuitati pars castrorum ab initio obuenerat.
[7,29] Postero die concilio conuocato consolatus cohortatusque est ne se admodum
animo demitterent, ne perturbarentur incommodo. Non uirtute neque in acie
uicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia oppugnationis, cuius rei
fuerint ipsi imperiti. Errare, si qui in bello omnes secundos rerum prouentus
exspectent. Sibi numquam placuisse Auaricum defendi, cuius rei testes ipsos
haberet; sed factum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum uti
hoc incommodum acciperetur. Id tamen se celeriter maioribus commodis sanaturum.
Nam quae ab reliquis Gallis ciuitates dissentirent, has sua diligentia
adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum, cuius consensui ne
orbis quidem terrarum possit obsistere; idque se prope iam effectum habere.
Interea aequum esse ab eis communis salutis causa impetrari ut castra munire
instituerent, quo facilius repentinos hostium impetus sustinerent.
[7,30] Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime, quod ipse animo non
defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat et conspectum
multitudinis fugerat; plusque animo prouidere et praesentire existimabatur, quod
re integra primo incendendum Auaricum, post deserendum censuerat. Itaque ut
reliquorum imperatorum res aduersae auctoritatem minuunt, sic huius ex contrario
dignitas incommodo accepto in dies augebatur. Simul in spem ueniebant eius
adfirmatione de reliquis adiungendis ciuitatibus; primumque eo tempore Galli
castra munire instituerunt et sic sunt animo confirmati, homines insueti
laboris, ut omnia quae imperarentur sibi patienda existimarent.
[7,31] Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animo laborabat ut reliquas
ciuitates adiungeret, atque eas donis pollicitationibusque alliciebat. Huic rei
idoneos homines deligebat, quorum quisque aut oratione subdola aut amicitia
facillime capere posset. Qui Auarico expugnato refugerant, armandos
uestiendosque curat; simul, ut deminutae copiae redintegrarentur, imperat certum
numerum militum ciuitatibus, quem et quam ante diem in castra adduci uelit,
sagittariosque omnes, quorum erat permagnus numerus in Gallia, conquiri et ad se
mitti iubet. His rebus celeriter id quod Auarici deperierat expletur. Interim
Teutomatus, Ollouiconis filius, rex Nitiobrigum, cuius pater ab senatu nostro
amicus erat appellatus, cum magno equitum suorum numero et quos ex Aquitania
conduxerat ad eum peruenit.
[7,32] Caesar Auarici complures dies commoratus summamque ibi copiam frumenti et
reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia refecit. Iam prope
hieme confecta cum ipso anni tempore ad gerendum bellum uocaretur et ad hostem
proficisci constituisset, siue eum ex paludibus siluisque elicere siue obsidione
premere posset, legati ad eum principes Aeduorum ueniunt oratum ut maxime
necessario tempore ciuitati subueniat: summo esse in periculo rem, quod, cum
singuli magistratus antiquitus creari atque regiam potestatem annum obtinere
consuessent, duo magistratum gerant et se uterque eorum legibus creatum esse
dicat. Horum esse alterum Conuictolitauem, florentem et illustrem adulescentem,
alterum Cotum, antiquissima familia natum atque ipsum hominem summae potentiae
et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus proximo anno eundem magistratum
gesserit. Ciuitatem esse omnem in armis; diuisum senatum, diuisum populum, suas
cuiusque eorum clientelas. Quod si diutius alatur controuersia, fore uti pars
cum parte ciuitatis confligat. Id ne accidat, positum in eius diligentia atque
auctoritate.
[7,33] Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse existimabat,
tamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommoda oriri consuessent, ne
tanta et tam coniuncta populo Romano ciuitas, quam ipse semper aluisset
omnibusque rebus ornasset, ad uim atque arma descenderet, atque ea pars quae
minus sibi confideret auxilia a Vercingetorige arcesseret, huic rei
praeuertendum existimauit et, quod legibus Aeduorum eis, qui summum magistra tum
obtinerent, excedere ex finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus
eorum deminuisse uideretur, ipse in Aeduos proficisci statuit senatumque omnem
et quos inter controuersia esset ad se Decetiam euocauit. Cum prope omnis
ciuitas eo conuenisset, docereturque paucis clam conuocatis alio loco, alio
tempore atque oportuerit fratrem a fratre renuntiatum, cum leges duo ex una
familia uiuo utroque non solum magistratus creari uetarent, sed etiam in senatu
esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit, Conuictolitauem, qui per
sacerdotes more ciuitatis intermissis magistratibus esset creatus, potestatem
obtinere iussit.
[7,34] Hoc decreto interposito cohortatus Aeduos, ut controuersiarum ac
dissensionis obliuiscerentur atque omnibus omissis his rebus huic bello
seruirent eaque quae meruissent praemia ab se deuicta Gallia exspectarent
equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeriter mitterent, quae in
praesidiis rei frumentariae causa disponeret, exercitum in duas partes diuisit:
quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in
Aruernos ad oppidum Gergouiam secundum flumen Elauer duxit; equitatus partem
illi attribuit, partem sibi reliquit. Qua re cognita Vercingetorix omnibus
interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iter facere coepit.
[7,35] Cum uterque utrimque exisset exercitus, in conspectu fereque e regione
castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi effecto ponte Romani
copias traducerent. Erat in magnis Caesaris difficultatibus res, ne maiorem
aestatis partem flumine impediretur, quod non fere ante autumnum Elauer uado
transiri solet. Itaque, ne id accideret, siluestri loco castris positis e
regione unius eorum pontium, quos Vercingetorix rescindendos curauerat, postero
die cum duabus legionibus in occulto restitit; reliquas copias cum omnibus
impedimentis, ut consueuerat, misit, apertis quibusdam cohortibus, uti numerus
legionum constare uideretur. His quam longissime possent egredi iussis, cum iam
ex diei tempore coniecturam ceperat in castra peruentum, isdem sublicis, quarum
pars inferior integra remanebat, pontem reficere coepit. Celeriter effecto opere
legionibusque traductis et loco castris idoneo delecto reliquas copias
reuocauit. Vercingetorix re cognita, ne contra suam uoluntatem dimicare
cogeretur, magnis itineribus antecessit.
[7,36] Caesar ex eo loco quintis castris Gergouiam peruenit equestrique eo die
proelio leui facto perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte omnes
aditus difficiles habebat, de expugnatione desperauit, de obsessione non prius
agendum constituit, quam rem frumentariam expedisset. At Vercingetorix castris,
prope oppidum positis, mediocribus circum se interuallis separatim singularum
ciuitatium copias collocauerat atque omnibus eius iugi collibus occupatis, qua
despici poterat, horribilem speciem praebebat; principesque earum ciuitatium,
quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce cotidie ad se conuenire
iubebat, seu quid communicandum, seu quid administrandum uideretur; neque ullum
fere diem intermittebat quin equestri proelio interiectis sagittariis, quid in
quoque esset animi ac uirtutis suorum perspiceret. Erat e regione oppidi collis
sub ipsis radicibus montis, egregie munitus atque ex omni parte circumcisus;
quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri
hostes uidebantur. Sed is locus praesidio ab his non nimis firmo tenebatur.
Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido
ueniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocauit
fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut
tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.
[7,37] Dum haec ad Gergouiam geruntur, Conuictolitauis Aeduus, cui magistratum
adiudicatum a Caesare demonstrauimus, sollicitatus ab Aruernis pecunia cum
quibusdam adulescentibus colloquitur; quorum erat princeps Litauiccus atque eius
fratres, amplissima familia nati adulescentes. Cum his praemium communicat
hortaturque, ut se liberos et imperio natos meminerint. Vnam esse Aeduorum
ciuitatem, quae certissimam Galliae uictoriam detineat; eius auctoritate
reliquas contineri; qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia non fore.
Esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectum, sic tamen, ut iustissimam apud eum
causam obtinuerit; sed plus communi libertati tribuere. Cur enim potius Aedui de
suo iure et de legibus ad Caesarem disceptatorem, quam Romani ad Aeduos ueniant?
Celeriter adulescentibus et oratione magistratus et praemio deductis, cum se uel
principes eius consili fore profiterentur, ratio perficiendi quaerebatur, quod
ciuitatem temere ad suscipiendum bellum adduci posse non confidebant. Placuit ut
Litauiccus decem illis milibus, quae Caesari ad bellum mitterentur,
praeficeretur atque ea ducenda curaret, fratresque eius ad Caesarem
praecurrerent. Reliqua qua ratione agi placeat constituunt.
[7,38] Litauiccus accepto exercitu, cum milia passuum circiter XXX ab Gergouia
abesset, conuocatis subito militibus lacrimans, "Quo proficiscimur," inquit,
"milites? Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes ciuitatis,
Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis ab Romanis indicta causa
interfecti sunt. Haec ab ipsis cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt: nam ego
fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis dolore prohibeor, quae gesta
sunt, pronuntiare." Producuntur hi quos ille edocuerat quae dici uellet, atque
eadem, quae Litauiccus pronuntiauerat, multitudini exponunt: multos equites
Aeduorum interfectos, quod collocuti cum Aruernis dicerentur; ipsos se inter
multitudinem militum occultasse atque ex media caede fugisse. Conclamant Aedui
et Litauiccum obsecrant ut sibi consulat. "Quasi uero," inquit ille, "consili
sit res, ac non necesse sit nobis Gergouiam contendere et cum Aruernis nosmet
coniungere. An dubitamus quin nefario facinore admisso Romani iam ad nos
interficiendos concurrant? Proinde, si quid in nobis animi est, persequamur
eorum mortem qui indignissime interierunt, atque hos latrones interficiamus."
Ostendit ciues Romanos, qui eius praesidi fiducia una erant: magnum numerum
frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit. Nuntios
tota ciuitate Aeduorum dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum
permouet; hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias
persequantur.
[7,39] Eporedorix Aeduus, summo loco natus adulescens et summae domi potentiae, et
una Viridomarus, pari aetate et gratia, sed genere dispari, quem Caesar ab
Diuiciaeo sibi traditum ex humili loco ad summam dignitatem perduxerat, in
equitum numero conuenerant nominatim ab eo euocati. His erat inter se de
principatu contentio, et in illa magistratuum controuersia alter pro
Conuictolitaui, alter pro Coto summis opibus pugnauerant. Ex eis Eporedorix
cognito Litauicci consilio media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat ne
patiatur ciuitatem prauis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani
deficere; quod futurum prouideat, si se tot hominum milia cum hostibus
coniunxerint, quorum salutem neque propinqui neglegere, neque ciuitas leui
momento aestimare posset.
[7,40] Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduorum
ciuitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones expeditas
quattuor equitatumque omnem ex castris educit; nec fuit spatium tali tempore ad
contrahenda castra, quod res posita in celeritate uidebatur; Gaium Fabium
legatum eum legionibus duabus castris praesidio relinquit. Fratres Litauicci eum
comprehendi iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse. Adhortatus milites,
ne necessario tempore itineris labore permoueantur, cupidissimis omnibus
progressus milia passuum XXV agmen Aeduorum conspicatus immisso equitatu iter
eorum moratur atque impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant.
Eporedorigem et Viridomarum, quos illi interfectos existimabant, inter equites
uersari suosque appellare iubet. His cognitis et Litauicci fraude perspecta
Aedui manus tendere, deditionem significare et proiectis armis mortem deprecari
incipiunt. Litauiccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam
in extrema fortuna deserere patronos, Gergouiam profugit.
[7,41] Caesar nuntiis ad ciuitatem Aeduorum missis, qui suo beneficio conseruatos
docerent quos iure belli interficere potuisset, tribusque horis noctis exercitui
ad quietem datis castra ad Gergouiam mouit. Medio fere itinere equites a Fabio
missi, quanto res in periculo fuerit, exponunt. Summis copiis castra oppugnata
demonstrant, cum crebro integri defessis succederent nostrosque assiduo labore
defatigarent, quibus propter magnitudinem castrorum perpetuo esset isdem in
uallo permanendum. Multitudine sagittarum atque omnis generis telorum multos
uulneratos; ad haec sustinenda magno usui fuisse tormenta. Fabium discessu eorum
duabus relictis portis obstruere ceteras pluteosque uallo addere et se in
posterum diem similemque casum apparare. His rebus cognitis Caesar summo studio
militum ante ortum solis in castra peruenit.
[7,42] Dum haec ad Gergouiam geruntur, Aedui primis nuntiis ab Litauicco acceptis
nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt. Impellit alios auaritia, alios
iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi est innata, ut leuem
auditionem habeant pro re comperta. Bona ciuium Romanorum diripiunt, caedes
faciunt, in seruitutem abstrahunt. Adiuuat rem proclinatam Conuictolitauis
plebemque ad furorem impellit, ut facinore admisso ad sanitatem reuerti pudeat.
Marcum Aristium, tribunum militum, iter ad legionem facientem fide data ex
oppido Cabillono educunt: idem facere cogunt eos, qui negotiandi causa ibi
constiterant. Hos continuo (in) itinere adorti omnibus impedimentis exuunt;
repugnantes diem noctemque obsident; multis utrimque interfectis maiorem
multitudinem armatorum concitant.
[7,43] Interim nuntio allato omnes eorum milites in potestate Caesaris teneri,
concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio demonstrant; quaestionem
de bonis direptis decernunt, Litauicci fatrumque bona publicant, legatos ad
Caesarem sui purgandi gratia mittunt. Haec faciunt reciperandorum suorum causa;
sed contaminati facinore et capti compendio ex direptis bonis, quod ea res ad
multos pertinebat, timore poenae exterriti consilia clam de bello inire
incipiunt ciuitatesque reliquas legationibus sollicitant. Quae tametsi Caesar
intellegebat, tamen quam mitissime potest legatos appellat: nihil se propter
inscientiam leuitatemque uulgi grauius de ciuitate iudicare neque de sua in
Aeduos beneuolentia deminuere. Ipse maiorem Galliae motum exspectans, ne ab
omnibus ciuitatibus circumsisteretur, consilia inibat quemadmodum ab Gergouia
discederet ac rursus omnem exercitum contraheret, ne profectio nata ab timore
defectionis similis fugae uideretur.
[7,44] Haec cogitanti accidere uisa est facultas bene rei gerendae. Nam cum in
minora castra operis perspiciendi causa uenisset, animaduertit collem, qui ab
hostibus tenebatur, nudatum hominibus, qui superioribus diebus uix prae
multitudine cerni poterat. Admiratus quaerit ex perfugis causam, quorum magnus
ad eum cotidie numerus confluebat. Constabat inter omnes, quod iam ipse Caesar
per exploratores cognouerat, dorsum esse eius iugi prope aequum, sed hunc
siluestrem et angustum, qua esset aditus ad alteram partem oppidi; huic loco
uehementer illos timere nec iam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato,
si alterum amisissent, quin paene circumuallati atque omni exitu et pabulatione
interclusi uiderentur: ad hunc muniendum omnes a Vercingetorige euocatos.
[7,45] Hac re cognita Caesar mittit complures equitum turmas; eis de media nocte
imperat, ut paulo tumultuosius omnibus locis uagarentur. Prima luce magnum
numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque his stramenta detrahi
mulionesque cum cassidibus equitum specie ac simulatione collibus circumuehi
iubet. His paucos addit equites qui latius ostentationis causa uagarentur. Longo
circuitu easdem omnes iubet petere regiones. Haec procul ex oppido uidebantur,
ut erat a Gergouia despectus in castra, neque tanto spatio certi quid esset
explorari poterat. Legionem unam eodem iugo mittit et paulum progressam
inferiore constituit loco siluisque occultat. Augetur Gallis suspicio, atque
omnes illo ad munitionem copiae traducuntur. Vacua castra hostium Caesar
conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque signis militaribus raros
milites, ne ex oppido animaduerterentur, ex maioribus castris in minora traducit
legatisque, quos singulis legionibus praefecerat, quid fieri uelit ostendit: in
primis monet ut contineant milites, ne studio pugnandi aut spe praedae longius
progrediantur; quid iniquitas loci habeat incommodi proponit: hoc una celeritate
posse mutari; occasionis esse rem, non proeli. His rebus expositis signum dat et
ab dextra parte alio ascensu eodem tempore Aeduos mittit.
[7,46] Oppidi murus ab planitie atque initio ascensus recta regione, si nullus
anfractus intercederet, MCC passus aberat: quidquid huc circuitus ad molliendum
cliuum accesserat, id spatium itineris augebat. A medio fere colle in
longitudinem, ut natura montis ferebat, ex grandibus saxis sex pedum murum qui
nostrorum impetum tardaret praeduxerant Galli, atque inferiore omni spatio uacuo
relicto superiorem partem collis usque ad murum oppidi densissimis castris
compleuerant. Milites dato signo celeriter ad munitionem perueniunt eamque
transgressi trinis castris potiuntur; ac tanta fuit in castris capiendis
celeritas, ut Teutomatus, rex Nitiobrigum, subito in tabernaculo oppressus, ut
meridie conquieuerat, superiore corporis parte nudata uulnerato equo uix se ex
manibus praedantium militum eriperet.
[7,47] Consecutus id quod animo proposuerat, Caesar receptui cani iussit
legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit. Ac reliquarum
legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna ualles intercedebat,
tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare praeceptum,
retinebantur. Sed elati spe celeris uictoriae et hostium fuga et superiorum
temporum secundis proeliis nihil adeo arduum sibi esse existimauerunt quod non
uirtute consequi possent, neque finem prius sequendi fecerunt quam muro oppidi
portisque appropinquarunt. Tum uero ex omnibus urbis partibus orto clamore, qui
longius aberant repentino tumultu perterriti, cum hostem intra portas esse
existimarent, sese ex oppido eiecerunt. Matres familiae de muro uestem
argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur
Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Auarici fecissent, ne a mulieribus quidem
atque infantibus abstinerent: nonnullae de muris per manus demissae sese
militibus tradebant. Lucius Fabius, centurio legionis VIII, quem inter suos eo
die dixisse constabat excitari se Auaricensibus praemiis neque commissurum, ut
prius quisquam murum ascenderet, tres suos nactus manipulares atque ab eis
subleuatus murum ascendit: hos ipse rursus singulos exceptans in murum extulit.
[7,48] Interim ei qui ad alteram partem oppidi, ut supra demonstrauimus,
munitionis causa conuenerant, primo exaudito clamore, inde etiam crebris nuntiis
incitati, oppidum a Romanis teneri, praemissis equitibus magno concursu eo
contenderunt. Eorum ut quisque primus uenerat, sub muro consistebat suorumque
pugnantium numerum augebat. Quorum cum magna multitudo conuenisset, matres
familiae, quae paulo ante Romanis de muro manus tendebant, suos obtestari et
more Gallico passum capillum ostentare liberosque in conspectum proferre
coeperunt. Erat Romanis nec loco nec numero aequa contentio; simul et cursu et
spatio pugnae defatigati non facile recentes atque integros sustinebant.
[7,49] Caesar, cum iniquo loco pugnari hostiumque augeri copias uideret,
praemetuens suis ad Titum Sextium legatum, quem minoribus castris praesidio
reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret et sub infimo colle
ab dextro latere hostium constitueret, ut, si nostros loco depulsos uidisset,
quo minus libere hostes insequerentur terreret. Ipse paulum ex eo loco cum
legione progressus, ubi constiterat, euentum pugnae exspectabat.
[7,50] Cum acerrime comminus pugnaretur, hostes loco et numero, nostri uirtute
confiderent, subito sunt Aedui uisi ab latere nostris aperto, quos Caesar ab
dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat. Hi similitudine
armorum uehementer nostros perterruerunt, ac tametsi dextris humeris exsertis
animaduertebantur, quod insigne +pacatum+ esse consuerat, tamen id ipsum sui
fallendi causa milites ab hostibus factum existimabant. Eodem tempore Lucius
Fabius centurio quique una murum ascenderant circumuenti atque interfecti muro
praecipitabantur. Marcus Petronius, eiusdem legionis centurio, cum portam
excidere conatus esset, a multitudine oppressus ac sibi desperans multis iam
uulneribus acceptis manipularibus suis, qui illum secuti erant, "Quoniam,"
inquit, "me una uobiscum seruare non possum, uestrae quidem certe uitae
prospiciam, quos cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi. Vos data
facultate uobis consulite." Simul in medios hostes irrupit duobusque interfectis
reliquos a porta paulum summouit. Conantibus auxiliari suis "Frustra," inquit,
"meae uitae subuenire conamini, quem iam sanguis uiresque deficiunt. Proinde
abite, dum est facultas, uosque ad legionem recipite." Ita puguans post paulum
concidit ac suis saluti fuit.
[7,51] Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti sunt
loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decima tardauit, quae pro
subsidio paulo aequiore loco constiterat. Hanc rursus XIII legionis cohortes
exceperunt, quae ex castris minoribus eductae cum Tito Sextio legato ceperant
locum superiorem. Legiones, ubi primum planitiem attigerunt, infestis contra
hostes signis constiterunt. Vercingetorix ab radicibus collis suos intra
munitiones reduxit. Eo die milites sunt paulo minus septingenti desiderati.
[7,52] Postero die Caesar contione aduocata temeritatem cupiditatemque militum
reprehendit, quod sibi ipsi iudicauissent quo procedendum aut quid agendum
uideretur, neque signo recipiendi dato constitissent neque ab tribunis militum
legatisque retineri potuissent. Exposuit quid iniquitas loci posset, quid ipse
ad Auaricum sensisset, cum sine duce et sine equitatu deprehensis hostibus
exploratam uictoriam dimisisset, ne paruum modo detrimentum in contentione
propter iniquitatem loci accideret. Quanto opere eorum animi magnitudinem
admiraretur, quos non castrorum munitiones, non altitudo montis, non murus
oppidi tardare potuisset, tanto opere licentiam arrogantiamque reprehendere,
quod plus se quam imperatorem de uictoria atque exitu rerum sentire
existimarent; nec minus se ab milite modestiam et continentiam quam uirtutem
atque animi magnitudinem desiderare.
[7,53] Hac habita contione et ad extremam orationem confirmatis militibus, ne ob
hanc causam animo permouerentur neu quod iniquitas loci attulisset id uirtuti
hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans quae ante senserat legiones ex
castris eduxit aciemque idoneo loco constituit. Cum Vercingetorix nihil magis in
aequum locum descenderet, leui facto equestri proelio atque secundo in castra
exercitum reduxit. Cum hoc idem postero die fecisset, satis ad Gallicam
ostentationem minuendam militumque animos confirmandos factum existimans in
Aeduos mouit castra. Ne tum quidem insecutis hostibus tertio die ad flumen
Elauer uenit; pontem refecit exercitumque traduxit.
[7,54] Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Aeduis appellatus discit cum omni
equitatu Litauiccum ad sollicitandos Aeduos profectum: opus esse ipsos
antecedere ad confirmandam ciuitatem. Etsi multis iam rebus perfidiam Aeduorum
perspectam habebat atque horum discessu admaturari defectionem ciuitatis
existimabat, tamen eos retinendos non constituit, ne aut inferre iniuriam
uideretur aut dare timoris aliquam suspicionem. Discedentibus his breuiter sua
in Aeduos merita exposuit, quos et quam humiles accepisset, compulsos in oppida,
multatos agris omnibus ereptis copiis, imposito stipendio, obsidibus summa cum
contumelia extortis, et quam in fortunam quamque in amplitudinem deduxisset, ut
non solum in pristinum statum redissent, sed omnium temporum dignitatem et
gratiam antecessisse uiderentur. His datis mandatis eos ab se dimisit.
[7,55] Nouiodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco positum.
Huc Caesar omnes obsides Galliae, frumentum, pecuniam publicam, suorum atque
exercitus impedimentorum magnam partem contulerat; huc magnum numerum equorum
huius belli causa in Italia atque Hispania coemptum miserat. Eo cum Eporedorix
Viridomarusque uenissent et de statu ciuitatis cognouissent, Litauiccum Bibracti
ab Aeduis receptum, quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis,
Conuictolitauim magistratum magnamque partem senatus ad eum conuenisse, legatos
ad Vercingetorigem de pace et amicitia concilianda publice missos, non
praetermittendum tantum commodum existimauerunt. Itaque interfectis Nouioduni
custodibus quique eo negotiandi causa conuenerant pecuniam atque equos inter se
partiti sunt; obsides ciuitatum Bibracte ad magistratum deducendos curauerunt;
oppidum, quod a se teneri non posse iudicabant, ne cui esset usui Romanis,
incenderunt; frumenti quod subito potuerunt nauibus auexerunt, reliquum flumine
atque incendio corruperunt. Ipsi ex finitimis regionibus copias cogere,
praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere equitatumque omnibus locis
iniciendi timoris causa ostentare coeperunt, si ab re frumentaria Romanos
excludere aut adductos inopia in prouinciam expellere possent. Quam ad spem
multum eos adiuuabat, quod Liger ex niuibus creuerat, ut omnino uado non posse
transiri uideretur.
[7,56] Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si esset in
perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent maiores eo coactae
copiae dimicaret. Nam ut commutato consilio iter in prouinciam conuerteret, id
ne metu quidem necessario faciendum existimabat; cum infamia atque indignitas
rei et oppositus mons Ceuenna uiarumque difficultas impediebat, tum maxime quod
abiuncto Labieno atque eis legionibus quas una miserat uehementer timebat.
Itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium
opinionem ad Ligerem uenit uadoque per equites inuento pro rei necessitate
opportuno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse
possent, disposito equitatu qui uim fluminis refringeret, atque hostibus primo
aspectu perturbatis, incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et
pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere
instituit.
[7,57] Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper ex
Italia uenerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum quattuor
legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum, quod positum est
in insula fluminis Sequanae. Cuius aduentu ab hostibus cognito magnae ex
finitimis ciuitatibus copiae conuenerunt. Summa imperi traditur Camulogeno
Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter singularem scientiam rei
militaris ad eum est honorem euocatus. Is cum animaduertisset perpetuam esse
paludem, quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum magnopere impediret,
hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.
[7,58] Labienus primo uineas agere, cratibus atque aggere paludem explere atque
iter munire conabatur. Postquam id difficilius confieri animaduertit, silentio e
castris tertia uigilia egressus eodem quo uenerat itinere Metiosedum peruenit.
Id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum, ut paulo ante de Lutetia
diximus. Deprensis nauibus circiter quinquaginta celeriterque coniunctis atque
eo militibus iniectis et rei nouitate perterritis oppidanis, quorum magna pars
erat ad bellum euocata, sine contentione oppido potitur. Refecto ponte, quem
superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit et secundo flumine ad
Lutetiam iter facere coepit. Hostes re cognita ab eis, qui Metiosedo fugerant,
Lutetiam incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti a palude
ad ripas Sequanae e regione Lutetiae contra Labieni castra considunt.
[7,59] Iam Caesar a Gergouia discessisse audiebatur, iam de Aeduorum defectione et
secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in colloquiis interclusum
itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in prouinciam contendisse
confirmabant. Bellouaci autem defectione Aeduorum cognita, qui ante erant per se
infideles, manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt. Tum Labienus tanta
rerum commutatione longe aliud sibi capiendum consilium atque antea senserat
intellegebat, neque iam, ut aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret, sed
ut incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat. Namque altera ex parte
Bellouaci, quae ciuitas in Gallia maximam habet opinionem uirtutis, instabant,
alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat; tum legiones a
praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat. Tantis
subito difficultatibus obiectis ab animi uirtute auxilium petendum uidebat.
[7,60] Sub uesperum consilio conuocato cohortatus ut ea quae imperasset diligenter
industrieque administrarent, naues, quas Metiosedo deduxerat, singulas equitibus
Romanis attribuit, et prima confecta uigilia quattuor milia passuum secundo
flumine silentio progredi ibique se exspectari iubet. Quinque cohortes, quas
minime firmas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio relinquit;
quinque eiusdem legionis reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis
aduerso flumine magno tumultu proficisci imperat. Conquirit etiam lintres: has
magno sonitu remorum incitatus in eandem partem mittit. Ipse post paulo silentio
egressus cum tribus legionibus eum locum petit quo naues appelli iusserat.
[7,61] Eo cum esset uentum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant
dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostris
opprimumtur; exercitus equitatusque equitibus Romanis administrantibus, quos ei
negotio praefecerat, celeriter transmittitur. Vno fere tempore sub lucem
hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et
magnum ire agmen aduerso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et
paulo infra milites nauibus transportari. Quibus rebus auditis, quod
existimabant tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione
Aeduorum fugam parare, suas quoque copias in tres partes distribuerunt. Nam
praesidio e regione castrorum relicto et parua manu Metiosedum uersus missa,
quae tantum progrediatur, quantum naues processissent, reliquas copias contra
Labienum duxerunt.
[7,62] Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies cernebatur.
Labienus milites cohortatus ut suae pristinae uirtutis et secundissimorum
proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesarem, cuius ductu saepe numero
hostes superassent, praesentem adesse existimarent, dat signum proeli. Primo
concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur atque
in fugam coniciuntur; ab sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, cum primi
ordines hostium transfixi telis concidissent, tamen acerrime reliqui
resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. Ipse dux hostium Camulogenus
suis aderat atque eos cohortabatur. Incerto nunc etiam exitu uictoriae, cum
septimae legionis tribunis esset nuntiatum quae in sinistro cornu gererentur,
post tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt. Ne eo quidem
tempore quisquam loco cessit, sed circumuenti omnes interfectique sunt. Eandem
fortunam tulit Camulogenus. At ei qui praesidio contra castra Labieni erant
relicti, cum proelium commissum audissent, subsidio suis ierunt collemque
ceperunt, neque nostrorum militum uictorum impetum sustinere potuerunt. Sic cum
suis fugientibus permixti, quos non siluae montesque texerunt, ab equitatu sunt
interfecti. Hoc negotio confecto Labienus reuertitur Agedincum, ubi impedimenta
totius exercitus relicta erant: inde cum omnibus copiis ad Caesarem peruenit.
[7,63] Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes
circummittuntur: quantum gratia, auctoritate, pecunia ualent, ad sollicitandas
ciuitates nituntur; nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum
supplicio dubitantes territant. Petunt a Vercingetorige Aedui ut ad se ueniat
rationesque belli gerendi communicet. Re impetrata contendunt ut ipsis summa
imperi tradatur, et re in controuersiam deducta totius Galliae concilium
Bibracte indicitur. Eodem conueniunt undique frequentes. Multitudinis suffragiis
res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. Ab hoc
concilio Remi, Lingones, Treueri afuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum
sequebantur; Treueri, quod aberant longius et ab Germanis premebantur, quae fuit
causa quare toto abessent bello et neutris auxilia mitterent. Magno dolore Aedui
ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris
indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab
reliquis separare audent. Inuiti summae spei adulescentes Eporedorix et
Viridomarus Vercingetorigi parent.
[7,64] Ipse imperat reliquis ciuitatibus obsides diemque ei rei constituit. Omnes
equites, quindecim milia numero, celeriter conuenire iubet; peditatu quem antea
habuerit se fore contentum dicit, neque fortunam temptaturum aut in acie
dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu
frumentationibus pabulationibusque Romanos prohibere, aequo modo animo sua ipsi
frumenta corrumpant aedificiaque incendant, qua rei familiaris iactura perpetuum
imperium libertatemque se consequi uideant. His constitutis rebus Aeduis
Segusiauisque, qui sunt finitimi prouinciae, decem milia peditum imperat; huc
addit equites octingentos. His praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferri
Allobrogibus iubet. Altera ex parte Gabalos proximosque pagos Aruernorum in
Heluios, item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos
mittit. Nihilo minus clandestinis nuntiis legationibusque Allobrogas sollicitat,
quorum mentes nondum ab superiore bello resedisse sperabat. Horum principibus
pecunias, ciuitati autem imperium totius prouinciae pollicetur.
[7,65] Ad hos omnes casus prouisa erant praesidia cohortium duarum et uiginti,
quae ex ipsa prouincia ab Lucio Caesare legato ad omnes partes opponebantur.
Heluii sua sponte cum finitimis proelio congressi pelluntur et Gaio Valerio
Donnotauro, Caburi filio, principe ciuitatis, compluribusque aliis interfectis
intra oppida ac muros compelluntur. Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis
praesidiis magna cum cura et diligentia suos fines tuentur. Caesar, quod hostes
equitatu superiores esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re
ex prouincia atque Italia subleuari poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad
eas ciuitates quas superioribus annis pacauerat, equitesque ab his arcessit et
leuis armaturae pedites, qui inter eos proeliari consuerant. Eorum aduentu, quod
minus idoneis equis utebantur, a tribunis militum reliquisque equitibus Romanis
atque euocatis equos sumit Germanisque distribuit.
[7,66] Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Aruernis equitesque qui toti
Galliae erant imperati conueniunt. Magno horum coacto numero, cum Caesar in
Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo facilius subsidium
prouinciae ferri posset, circiter milia passuum decem ab Romanis trinis castris
Vercingetorix consedit conuocatisque ad concilium praefectis equitum uenisse
tempus uictoriae demonstrat. Fugere in prouinciam Romanos Galliaque excedere. Id
sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem
atque otium parum profici: maioribus enim coactis copiis reuersuros neque finem
bellandi facturos. Proinde agmine impeditos adorirantur. Si pedites suis
auxilium ferant atque in eo morentur, iter facere non posse; si, id quod magis
futurum confidat, relictis impedimentis suae saluti consulant, et usu rerum
necessariarum et dignitate spoliatum iri. Nam de equitibus hostium, quin nemo
eorum progredi modo extra agmen audeat, et ipsos quidem non debere dubitare, et
quo maiore faciant animo, copias se omnes pro castris habiturum et terrori
hostibus futurum. Conclamant equites sanctissimo iureiurando confirmari
oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ne ad parentes, ad uxorem aditum
habeat, qui non bis per agmen hostium perequitasset.
[7,67] Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die in tres partes
distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una primo
agmine iter impedire coepit. Qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum
tripertito diuisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una omnibus in partibus.
Consistit agmen; impedimenta intra legiones recipiuntur. Si qua in parte nostri
laborare aut grauius premi uidebantur, eo signa inferri Caesar aciemque
constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe
auxili confirmabat. Tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti hostes
loco depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus
copiis consederat, persequuntur compluresque interficiunt. Qua re animaduersa
reliqui ne circumirentur ueriti se fugae mandant. Omnibus locis fit caedes. Tres
nobilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur: Cotus, praefectus equitum, qui
controuersiam cum Conuictolitaui proximis comitiis habuerat, et Cauarillus, qui
post defectionem Litauicci pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo
duce ante aduentum Caesaris Aedui cum Sequanis bello contenderant.
[7,68] Fugato omni equitatu Vercingetorix copias, ut pro castris collocauerat,
reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere coepit
celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi iussit. Caesar
impedimentis in proximum collem deductis, duabus legionibus praesidio relictis,
secutus quantum diei tempus est passum, circiter tribus milibus hostium ex
nouissimo agmine interfectis altero die ad Alesiam castra fecit. Perspecto urbis
situ perterritisque hostibus, quod equitatu, qua maxime parte exercitus
confidebant, erant pulsi, adhortatus ad laborem milites circumuallare instituit.
[7,69] Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi
obsidione expugnari non posse uideretur; cuius collis radices duo duabus ex
partibus flumina subluebant. Ante id oppidum planities circiter milia passuum
tria in longitudinem patebat: reliquis ex omnibus partibus colles mediocri
interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum cingebant. Sub muro, quae
pars collis ad orientem solem spectabat, hunc omnem locum copiae Gallorum
compleuerant fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant. Eius
munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus XI milia passuum tenebat.
Castra opportunis locis erant posita ibique castella uiginti tria facta, quibus
in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio fieret: haec
eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.
[7,70] Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie, quam intermissam
collibus tria milia passuum in longitudinem patere supra demonstrauimus. Summa
ui ab utrisque contenditur. Laborantibus nostris Caesar Germanos summittit
legionesque pro castris constituit, ne qua subito irruptio ab hostium peditatu
fiat. Praesidio legionum addito nostris animus augetur: hostes in fugam coniecti
se ipsi multitudine impediunt atque angustioribus portis relictis coaceruantur.
Germani acrius usque ad munitiones sequuntur. Fit magna caedes: nonnulli
relictis equis fossam transire et maceriam transcendere conantur. Paulum
legiones Caesar quas pro uallo constituerat promoueri iubet. Non minus qui intra
munitiones erant perturbantur Galli: ueniri ad se confestim existimantes ad arma
conclamant; nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt. Vercingetorix iubet portas
claudi, ne castra nudentur. Multis interfectis, compluribus equis captis Germani
sese recipiunt.
[7,71] Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romanis perficiantur, consilium
capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. Discedentibus mandat ut suam
quisque eorum ciuitatem adeat omnesque qui per aetatem arma ferre possint ad
bellum cogant. Sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis
rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum in cruciatum
hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia hominum delecta
octoginta una secum interitura demonstrat. Ratione inita se exigue dierum
triginta habere frumentum, sed paulo etiam longius tolerari posse parcendo. His
datis mandatis, qua opus erat intermissum, secunda uigilia silentio equitatum
mittit. Frumentum omne ad se referri iubet; capitis poenam eis qui non paruerint
constituit: pecus, cuius magna erat copia ab Mandubiis compulsa, uiritim
distribuit; frumentum parce et paulatim metiri instituit; copias omnes quas pro
oppido collocauerat in oppidum recepit. His rationibus auxilia Galliae
exspectare et bellum parat administrare.
[7,72] Quibus rebus cognitis ex perfugis et captiuis, Caesar haec genera
munitionis instituit. Fossam pedum uiginti directis lateribus duxit, ut eius
fossae solum tantundem pateret quantum summae fossae labra distarent. Reliquas
omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, {id} hoc consilio,
quoniam tantum esset necessario spatium complexus, nec facile totum corpus
corona militum cingeretur, ne de improuiso aut noctu ad munitiones hostium
multitudo aduolaret aut interdiu tela in nostros operi destinatos conicere
possent. Hoc intermisso spatio duas fossas quindecim pedes latas, eadem
altitudine perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex
flumine deriuata compleuit. Post eas aggerem ac uallum duodecim pedum exstruxit.
Huic loricam pinnasque adiecit grandibus ceruis eminentibus ad commissuras
pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere
circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent.
[7,73] Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitiones fieri
necesse deminutis nostris copiis quae longius ab castris progrediebantur: ac non
numquam opera nostra Galli temptare atque eruptionem ex oppido pluribus portis
summa ui facere conabantur. Quare ad haec rursus opera addendum Caesar putauit,
quo minore numero militum munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum aut
admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus
perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. Huc illi stipites demissi et ab
infimo reuincti, ne reuelli possent, ab ramis eminebant. Quini erant ordines
coniuncti inter se atque implicati; quo qui intrauerant, se ipsi acutissimis
uallis induebant. Hos cippos appellabant. Ante quos obliquis ordinibus in
quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim
angustiore ad infimum fastigio. Huc teretes stipites feminis crassitudine ab
summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius digitis quattuor
ex terra eminerent; simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo
solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad occultandas insidias
uiminibus ac uirgultis integebatur. Huius generis octoni ordines ducti ternos
inter se pedes distabant. Id ex similitudine floris lilium appellabant. Ante
haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur
mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur; quos stimulos
nominabant.
[7,74] His rebus perfectis regiones secutus quam potuit aequissimas pro loci
natura quattuordecim milia passuum complexus pares eiusdem generis munitiones,
diuersas ab his, contra exteriorem hostem perfecit, ut ne magna quidem
multitudine, si ita accidat, munitionum praesidia circumfundi possent; ac ne cum
periculo ex castris egredi cogatur, dierum triginta pabulum frumentumque habere
omnes conuectum iubet.
[7,75] Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli concilio principum indicto non omnes
eos qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix, conuocandos statuunt, sed
certum numerum cuique ex ciuitate imperandum, ne tanta multitudine confusa nec
moderari nec discernere suos nec frumentandi rationem habere possent. Imperant
Aeduis atque eorum clientibus, Segusiauis, Ambiuaretis, Aulercis Brannouicibus,
Blannouiis, milia XXXV; parem numerum Aruernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis,
Gabalis, Vellauiis, qui sub imperio Aruernorum esse consuerunt; Sequanis,
Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus duodena milia; Bellouacis
X; totidem Lemouicibus; octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Heluetiis;
{Suessionibus,} Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Neruiis, Morinis,
Nitiobrigibus quina milia; Aulercis Cenomanis totidem; Atrebatibus {IIII
milibus}; Veliocassis, Lexouiis et Aulercis Eburouicibus terna; Rauracis et
Boiis bina; {XXX milia} uniuersis ciuitatibus, quae Oceanum attingunt quaeque
eorum consuetudine Armoricae appellantur, quo sunt in numero Curiosolites,
Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, Lemouices, Venelli. Ex his
Bellouaci suum numerum non compleuerunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum
Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati
tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.
[7,76] Huius opera Commi, ut antea demonstrauimus, fideli atque utili superioribus
annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille pro meritis ciuitatem eius
immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat atque ipsi Morinos attribuerat.
Tamen tanta uniuersae Galliae consensio fuit libertatis uindicandae et pristinae
belli laudis recuperandae, ut neque beneficiis neque amicitiae memoria
mouerentur, omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent. Coactis
equitum VIII milibus et peditum circiter CCL haec in Aeduorum finibus
recensebantur, numerusque inibatur, praefecti constituebantur. Commio Atrebati,
Viridomaro et Eporedorigi Aeduis, Vercassiuellauno Aruerno, consobrino
Vercingetorigis, summa imperi traditur. His delecti ex ciuitatibus attribuuntur,
quorum consilio bellum administraretur. Omnes alacres et fiduciae pleni ad
Alesiam proficiscuntur, neque erat omnium quisquam qui aspectum modo tantae
multitudinis sustineri posse arbitraretur, praesertim ancipiti proelio, cum ex
oppido eruptione pugnaretur, foris tantae copiae equitatus peditatusque
cernerentur.
[7,77] At ei, qui Alesiae obsidebantur praeterita die, qua auxilia suorum
exspectauerant, consumpto omni frumento, inscii quid in Aeduis gereretur,
concilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac uariis dictis
sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum uires suppeterent, eruptionem
censebat, non praetereunda oratio Critognati uidetur propter eius singularem et
nefariam crudelitatem. Hic summo in Aruernis ortus loco et magnae habitus
auctoritatis, "Nihil," inquit, "de eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam
seruitutem deditionis nomine appellant, neque hos habendos ciuium loco neque ad
concilium adhibendos censeo. Cum his mihi res sit, qui eruptionem probant;
quorum in consilio omnium uestrum consensu pristinae residere uirtutis memoria
uidetur. Animi est ista mollitia, non uirtus, paulisper inopiam ferre non posse.
Qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter
ferant. Atque ego hanc sententiam probarem (tantum apud me dignitas potest), si
nullam praeterquam uitae nostrae iacturam fieri uiderem: sed in consilio
capiendo omnem Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium concitauimus. Quid
hominum milibus LXXX uno loco interfectis propinquis consanguineisque nostris
animi fore existimatis, si paene in ipsis cadaueribus proelio decertare
cogentur? Nolite hos uestro auxilio exspoliare, qui uestrae salutis causa suum
periculum neglexerunt, nec stultitia ac temeritate uestra aut animi
imbecillitate omnem Galliam prosternere et perpetuae seruituti subicere. An,
quod ad diem non uenerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis? Quid ergo?
Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie exerceri
putatis? Si illorum nuntiis confirmari non potestis omni aditu praesaepto, his
utimini testibus appropinquare eorum aduentum; cuius rei timore exterriti diem
noctemque in opere uersantur. Quid ergo mei consili est? Facere, quod nostri
maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt; qui in oppida
compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus qui aetate ad bellum inutiles
uidebantur uitam tolerauerunt neque se hostibus tradiderunt. Cuius rei si
exemplum non haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi
pulcherrimum iudicarem. Nam quid illi simile bello fuit? Depopulata Gallia
Cimbri magnaque illata calamitate finibus quidem nostris aliquando excesserunt
atque alias terras petierunt; iura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt.
Romani uero quid petunt aliud aut quid uolunt, nisi inuidia adducti, quos fama
nobiles potentesque bello cognouerunt, horum in agris ciuitatibusque considere
atque his aeternam iniungere seruitutem? Neque enim ulla alia condicione bella
gesserunt. Quod si ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis,
respicite finitimam Galliam, quae in prouinciam redacta iure et legibus
commutatis securibus subiecta perpetua premitur seruitute."
[7,78] Sententiis dictis constituunt ut ei qui ualetudine aut aetate inutiles sunt
bello oppido excedant, atque omnia prius experiantur, quam ad Critognati
sententiam descendant: illo tamen potius utendum consilio, si res cogat atque
auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis subeundam condicionem. Mandubii,
qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad
munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in
seruitutem receptos cibo iuuarent. At Caesar dispositis in uallo custodibus
recipi prohibebat.
[7,79] Interea Commius reliquique duces quibus summa imperi permissa erat cum
omnibus copiis ad Alesiam perueniunt et colle exteriore occupato non longius
mille passibus ab nostris munitionibus considunt. Postero die equitatu ex
castris educto omnem eam planitiem, quam in longitudinem tria milia passuum
patere demonstrauimus, complent pedestresque copias paulum ab eo loco abditas in
locis superioribus constituunt. Erat ex oppido Alesia despectus in campum.
Concurrunt his auxiliis uisis; fit gratulatio inter eos, atque omnium animi ad
laetitiam excitantur. Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam
fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes
casus comparant.
[7,80] Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si usus
ueniat, suum quisque locum teneat et nouerit, equitatum ex castris educi et
proelium committi iubet. Erat ex omnibus castris, quae summum undique iugum
tenebant, despectus, atque omnes milites intenti pugnae prouentum exspectabant.
Galli inter equites raros sagittarios expeditosque leuis armaturae
interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum
impetus sustinerent. Ab his complures de improuiso uuluerati proelio excedebant.
Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi
uiderent, ex omnibus partibus et ei qui munitionibus continebantur et hi qui ad
auxilium conuenerant clamore et ululatu suorum animos confirmabant. Quod in
conspectu omnium res gerebatur neque recte ac turpiter factum celari poterat,
utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad uirtutem excitabant. Cum a
meridie prope ad solis occasum dubia uictoria pugnaretur, Germani una in parte
confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt; quibus in fugam
coniectis sagittarii circumuenti interfectique sunt. Item ex reliquis partibus
nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt.
At ei qui ab Alesia processerant maesti prope uictoria desperata se in oppidum
receperunt.
[7,81] Vno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum,
harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres
munitiones accedunt. Subito clamore sublato, qua significatione qui in oppido
obsidebantur de suo aduentu cognoscere possent, crates proicere, fundis,
sagittis, lapidibus nostros de uallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem
pertinent parant administrare. Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum
suis Vercingetorix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus, ut
cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis librilibus
sudibusque quas in opere disposuerant ac glandibus Gallos proterrent. Prospectu
tenebris adempto multa utrimque uulnera accipiuntur. Complura tormentis tela
coniciuntur. At Marcus Antonius et Gaius Trebonius legati, quibus hae partes ad
defendendum obuenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, his auxilio ex
ulterioribus castellis deductos summittebant.
[7,82] Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum
proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se stimulis inopinantes
induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex uallo ac turribus
traiecti pilis muralibus interibant. Multis undique uulneribus acceptis nulla
munitione perrupta, cum lux appeteret, ueriti ne ab latere aperto ex
superioribus castris eruptione circumuenirentur, se ad suos receperunt. At
interiores, dum ea quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant
proferunt, priores fossas explent, diutius in his rebus administrandis morati
prius suos discessisse cognouerunt, quam munitionibus appropinquarent. Ita re
infecta in oppidum reuerterunt.
[7,83] Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt; locorum
peritos adhibent: ex his superiorum castrorum situs munitionesque cognoscunt.
Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere
circumplecti non potuerant nostri: necessario paene iniquo loco et leniter
decliui castra fecerunt. Haec Gaius Antistius Reginus et Gaius Caninius Rebilus
legati cum duabus legionibus obtinebant. Cognitis per exploratores regionibus
duces hostium LX milia ex omni numero deligunt earum ciuitatum quae maximam
uirtutis opinionem habebant; quid quoque pacto agi placeat occulte inter se
constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridies esse uideatur. His copiis
Vercassiuellaunum Aruernum, unum ex quattuor ducibus, propinquum
Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris prima uigilia egressus prope
confecto sub lucem itinere post montem se occultauit militesque ex nocturno
labore sese reficere iussit. Cum iam meridies appropinquare uideretur, ad ea
castra quae supra demonstrauimus contendit; eodemque tempore equitatus ad
campestres munitiones accedere et reliquae copiae pro castris sese ostendere
coeperunt.
[7,84] Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates,
longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa parauerat profert.
Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia temptantur: quae minime uisa
pars firma est, huc concurritur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur
nec facile pluribus locis occurrit. Multum ad terrendos nostros ualet clamor,
qui post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum in aliena uident
salute constare: omnia enim plerumque quae absunt uehementius hominum mentes
perturbant.
[7,85] Caesar idoneum locum nactus quid quaque ex parte geratur cognoscit;
laborantibus summittit. Vtrisque ad animum occurrit unum esse illud tempus, quo
maxime contendi conueniat: Galli, nisi perfregerint munitiones, de omni salute
desperant; Romani, si rem obtinuerint, finem laborum omnium exspectant. Maxime
ad superiores munitiones laboratur, quo Vercassiuellaunum missum demonstrauimus.
Iniquum loci ad decliuitatem fastigium magnum habet momentum. Alii tela
coniciunt, alii testudine facta subeunt; defatigatis in uicem integri succedunt.
Agger ab uniuersis in munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et ea quae in
terra occultauerant Romani contegit; nec iam arma nostris nec uires suppetunt.
[7,86] His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio laborantibus
mittit: imperat, si sustinere non posset, deductis cohortibus eruptione
pugnaret; id nisi necessario ne faciat. Ipse adit reliquos, cohortatur ne labori
succumbant; omnium superiorum dimicationum fructum in eo die atque hora docet
consistere. Interiores desperatis campestribus locis propter magnitudinem
munitionum loca praerupta ex ascensu temptant: huc ea quae parauerant conferunt.
Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus
fossas explent, falcibus uallum ac loricam rescindunt.
[7,87] Mittit primo Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis
Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum uehementius pugnaretur, integros
subsidio adducit. Restituto proelio ac repulsis hostibus eo quo Labienum miserat
contendit; cohortes quattuor ex proximo castello deducit, equitum partem sequi,
partem circumire exteriores munitiones et ab tergo hostes adoriri iubet.
Labienus, postquam neque aggeres neque fossae uim hostium sustinere poterant,
coactis una XL cohortibus, quas ex proximis praesidus deductas fors obtulit,
Caesarem per nuntios facit certiorem quid faciendum existimet. Accelerat Caesar,
ut proelio intersit.
[7,88] Eius aduentu ex colore uestitus cognito, quo insigni in proeliis uti
consuerat, turmisque equitum et cohortibus uisis quas se sequi iusserat, ut de
locis superioribus haec decliuia et deuexa cernebantur, hostes proelium
committunt. Vtrimque clamore sublato excipit rursus ex uallo atque omnibus
munitionibus clamor. Nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. Repente post
tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga uertunt;
fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps
Lemouicum, occiditur; Vercassiuellaunus Aruernus uiuus in fuga comprehenditur;
signa militaria septuaginta quattuor ad Caesarem referuntur: pauci ex tanto
numero se incolumes in castra recipiunt. Conspicati ex oppido caedem et fugam
suorum desperata salute copias a munitionibus reducunt. Fit protinus hac re
audita ex castris Gallorum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac totius diei
labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent. De media
nocte missus equitatus nouissimum agmen consequitur: magnus numerus capitur
atque interficitur; reliqui ex fuga in ciuitates discedunt.
[7,89] Postero die Vercingetorix concilio conuocato id bellum se suscepisse non
suarum necessitatium, sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit
fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis
satisfacere seu uiuum tradere uelint. Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati.
Iubet arma tradi, principes produci. Ipse in munitione pro castris consedit: eo
duces producuntur; Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. Reseruatis Aeduis
atque Aruernis, si per eos ciuitates reciperare posset, ex reliquis captiuis
toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit.
[7,90] His rebus confectis in Aeduos proficiscitur; ciuitatem recipit. Eo legati
ab Aruernis missi quae imperaret se facturos pollicentur. Imperat magnum numerum
obsidum. Legiones in hiberna mittit. Captiuorum circiter uiginti milia Aeduis
Aruernisque reddit. Titum Labienum duabus cum legionibus et equitatu in Sequanos
proficisci iubet: huic Marcum Sempronium Rutilum attribuit. Gaium Fabium legatum
et Lucium Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis collocat, ne quam ab
finitimis Bellouacis calamitatem accipiant. Gaium Antistium Reginum in
Ambiuaretos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in Rutenos cum
singulis legionibus mittit. Quintum Tullium Ciceronem et Publium Sulpicium
Cabilloni et Matiscone in Aeduis ad Ararim rei frumentariae causa collocat. Ipse
Bibracte hiemare constituit. His litteris cognitis Romae dierum uiginti
supplicatio redditur.
|