Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Tommaso CAMPANELLA (1568 - 1639), La Cité du Soleil ou Idée d'une République philosophique, ch. I à X

[0] F. Thomae Campanellae CIVITAS SOLIS Poetica. Idea Reipublicae Philosophicae. CIVITAS SOLIS VEL DIALOGUS POETICUS, INTERLOCUTORES : Hospitalarius Magnus, et Nautarum Gubernator Genuensis Hospes.

[1] HOSPITALARIUS. EIA quaeso, memora tandem quaecunque tibi hac in nauigatione contigerunt. GENUENSIS. Narraui iam quo pacto totius orbis terrarum peragrauerim gyrum, ac demum in Taprobanam peruenerim coactusque fuerim in terram descendere, ubi incolarum metu syluam adierim ex qua tandem egressus in planitiem magnam prorsus sub aequatore constiterim. HOSPITALARIUS. Hic quid tibi accidit? GENUENSIS. Ex templo in agmen frequens uirorum, ac mulierum armaturum incidi, quorum multi nostrum callebant idioma simul atque in Solis Ciuitatem me conduxerunt. HOSPITALARIUS. Dic qua ratione isthaec ciuitas fabrefacta est, quaque gubernetur? GENUENSIS. Attolitur ex amplissima planitie collis ingens, super quo maior pars ciuitatis fundata est. At multiplices illius ambitus exponuntur ad multum spatium extra montis radices, qui ea constat magnitudine, qua ciuitatis diameter duo et plus milliaria continet, ut circuitus sit septem. At ex gibbositate plura capit, quam si in planitie foret. Distincta est in septem gyros ambitusue ingentes, a septem planetis nominatos, et ab altero in alterum per quatuor strata uiarum intratur, perque portas quatuor ad mundi angulos quatuor spectantes. Et profecto sic aedificata est, ut si quis primum expugnaret gyrum, necesse habet duplicato labore expugnare secundum; et maiori tertium, ac semper geminare uires, laboresque. Quapropter septies expugnanda est uolenti eam subiugare. Ego tamen iudicio nec primum posse occupari ambitum ita crassus est, terra plenus, munitus propugnaculis, turribus, bombardis, et fossis. Ingressus igitur per portam Aquilonarem (quae ferro operta est, sic fabrefacta, ut possit eleuari ac demitti, et facile, et fortiter obserari processibus suis in postium robustorum finibus decurrentibus mirifico artificio) intercapedinem planam uidi 70. passuum inter prima ac secunda moenia. De hinc uisuntur palatia ingentia muro secundi gyri copulata omnia, ut unum esse omnia dicere queas. Porriguntur ex media altitudine palatiorum fornices continuati per gyrum totum, super quibus sunt deambulatoria, et substentantur columnis ab imo crassis formosisque, subposticus quasi sepientibus, sicuti peristilia, siue claustra monachorum. Inferne autem introitus non habent, nisi ab interiori pariete in sui parte concaua, et intratur in aedes inferiores plane; in superiores uero per scalas marmoreas ad interiora consimilia deambulatoria, et ex illis ad superiores aedes, quae formosae sunt, et fenestras habent ad concauum, et conuexum parietem; et gracilibus distinguuntur parietibus. Quippe murus conuexus, id est, exterior crassitiem habet palmorum octo, concauus uero trium, intermedii unius, et forte cum dimidio. De hinc peruenitur ad secundam planitiem angustiorem prima passibus fere tribus. Atque secundi ambitus primus conspicitur murus, consimilibus ornatus deambulatoriis superne, et inferne, et ab interiori parte alius est murus interior palatia includens, secunda maeniana et peristilia habet consimilia, columnis suffulta inferne, superne uero picturas egregias, ubi sunt aedium inauae superiorum. Itaque deinde per consimiles ambitus et muros duplices intercludentes palatia, ornatos deambulatoriis, porrectis exterius, fultis columnis, itur usque ad supremum, ac continuo per planum aequale. Attamen quando per portas transitur, quae duplices sunt, hoc est exterioris interiorisque muri, scanditur per gradus sed ita formatos, quod uix discernitur ascensio; quoniam oblique inceditur et quasi inuisibilibus distinctae sunt scalae elationibus.

[2] In montis cacumine arca est plana bene spatiosa, et in medio eius templum adsurgit mirifico constructum artificio. HOSPITALARIUS. Perge nunc, perge, dic, oro per uitam. GENUENSIS. Templum absolutae rotunditatis forma decoratur; non circundatur muris, sed super columnis haeret crassis pulchre concinnatis. Testudo maxima, mira arte extructa in centro, uel polo sui, testudinem editiorem habet paruam, et in hac spiraculum, quod altari imminet; quod unicum est, ac in centro templi, columnis circumseptum, templum uere excedit 350. passus. Capitellis forinsecus columnarum innituntur fornices porrecti quasi octo passus extrorsum unde aliae columnae ipsos sustinentes attolluntur, inhaerentes crasso muro fortique erecto passibus tribus inter quem ac priores columnas deambulatoria sunt inferiora, pauimentis constrata pulchris et in muri concauo crebris distincti portis amplissimis, sedilia sunt immobilia, tametsi inter columnas interiores templum substentantes, non decoraeque. Super altare nihil conspicitur nisi globus magnus, in quo totum depictum est caelum, et alter globus in quo depicta est Tellus. Porro in caelo testudinis magnae omnes caeli stellae a prima usque ad sextam magnitudinem depictae cernuntur, propriis notatae nominibus, ac uirtutibus, quas terrestribus influunt rebus, in tribus quaeque uersiculis. Adsunt poli, et circuli maiores minoresque iuxta rectum horizontem ipsorum in templo adnotati, sed non perfecti, quoniam deficit murus interne. Ad uidentur perfici in relatione ipsorum ad globos, qui sunt in altari. Pauimentum pretiosis lapidibus collucet. Lampades aureae septem continuo igne accensae pendent, septem planetarum nomina gerentes. Super templo circumdant testudinem paruam cellae quaedam pulchrae ac paruae, et post planam intercapedinem super claustris seu fornicibus internarum, et externarum columnarum multae sunt cellae, ac grandes, decoraeque, ubi sacerdotes, et religiosi habitant quasi quadraginta nouem. Super minorem testudinem quasi uexillum uolubile omnino eminet ostentans uentos quos signant usque ad 36. Ac norunt qualem ferant annum uenti singuli, et quales in mari ac terra mutationes, sed non nisi sui climatis. Ibidem sub uexillo codex adseruatur literis inscriptis aureis.

[3] HOSPITALARIUS. Rogo te generose Heros, edissere mihi totam regiminis ipsorum rationem. Huc enim te praestolabar. GENUENSIS. Princeps magnus inter eos est sacerdos quem uocant suo idiomate HOH, nostro autem diceremus metaphysicum. Hic est omnium caput in temporalibus ac spiritualibus, omniaque negotia ac causae in ipsius iudicio postremum terminantur. Tres illi assistunt principes collaterales, Pon, Sin, et Mor, quod nostra lingua sonat Potestas, Sapientia, et Amor. Potestati curae sunt negotia belli ac pacis, artes militares, estque supremus in re bellica, at non super O. Ipse regit magistratus militares, milites, curam munitionum gerit, fortificationum, et expugnationum, et machinarum bellicarum, et fabricarum, et artificum huiusmodi res tractantium. Sapientiae uero curae subiacent artes liberales et mechanicae, et scientiae omnes, et magistratus illorum et doctores, et disciplinarum scholae. Sibique subiacent tot magistratus quot scientiae. Est magistratus qui uocatur Astrologus, item et Cosmographus, Arithmeticus, Geometra, Historiographus, Poeta, Logicus, Rhetor, Grammaticus, Medicus, Physiologus, Politicus, Moralis, unumque modo uolumen habent, quod uocant sapientiam, in quo omnes sunt scientiae compendio ac facilitate mira conscriptae. Hunc legunt ad populum iuxta ritum Pythagoreorum. Hic sapientia, totius ciuitatis parietes internos, externosque inferiores ac superiores picturis praestantissimis adornari fecit, omnesque scientias in eis designari mirifico ordine. In muris templi exterioribus, et in cortinis, quae demittuntur cum sacerdos concionatur ne uox dispersa praeteruolet auditores, pictae sunt stellae ipsarumque magnitudines, uirtutes et motus, tribus uersiculis notatae singulae. In interiori muro primi ambitus conspiciuntur depictae omnes figurae Mathematicae longe plures quam Archimedes, et Euclides inuenerunt et ad parietis proportionem grandes et decore signatae cum breui declaratione, uersiculo contenta in singulis. Sunt et definitiones et propositiones, etc. In exteriori conuexo est primo descriptio integra per magna simul totius terrae; hanc consequuntur tabulae peculiares cuiuslibet prouinciae. Ubi et ritus, et leges, et mores, et origines, et uires incolarum breui prosa comprehenduntur. Et alphabeta, quibus utuntur prouinciae omnes, uisuntur super alphabeto Ciuitatis Solis. In interiori secundi gyri domiciliorum scilicet secundorum cernuntur omnia lapidum genera pretiosorum et communium, et mineralium, metallorumque pictorum, at et uerorum quoque frustula cum declaratione apposita singulis in duobus uersiculis. In exteriori omnia maria signata sunt, et flumina, et lacus, et fontes, quae sunt in mundo; et uina, olea, et liquores cuncti, ipsorumque origines, qualitates, et uirtutes. Adsuntque ampullae super fornicibus muro confabricatae, diuersis plenae liquoribus a centum et trecentis annis, quibus uarias curant infirmitates. Sunt et grandines, et niues, et tonitrua, et quaecunque in aere fiunt suis expressae figuris uersiculisque. Habent artem etiam faciendi intra cubiculum omnia meteorologica. i. uentos, pluuias, tonitrua, iridem, etc. In interiori tertii gyri sunt omnes arborum et herbarum species depictae. Aliquae autem sunt in testis uiuae super fornicum sunt exteriori pariete cum declarationibus, ubi primo inuenta sunt, quae sint ipsarum uires, et qualitates, et similitudines ipsarum cum rebus caelestibus, et metallis, et cum partibus corporis humani, et cum rebus marinis, et ipsarum usus in medicina, etc. In exteriori omnium piscium genera fluuiorum, lacuum, et marium, ipsorumque mores, et uirtutes, generationis ratio, uitae, educationis, et usus, quem habent ad mundum et ad nos, ipsorum quoque similitudines cum rebus caelestibus et terrestribus a natura et ab arte productis, ita quod obstupui cum uiderem piscem, episcopum, et catenam, et loricam, et clauum, et stellam, et uerpam, et simulacra istarum rerum apud nos existentium, omnino referentes. Visuntur echini, conchilia, spondili, etc. Et quidquid scitu dignum mundus aqueus habet, mirabili pictura ac scriptura ibi patet. In quarto interiori auium genera omnia depicta uisuntur, ipsorumque qualitates, magnitudines, mores, colores, uita, etc. Ac phoenix uerissima illis habetur. In exteriori omnia reptilium animalium genera patent, serpentes, dracones, uermes, et insecta, et muscae, culices, tafani, scarabei, etc. Cum ipsorum conditionibus, uirtutibus, uenenis, et usibus etc. Ac longe plura sunt quam nos existimare possimus. In quinto interiori habentur animalia perfecta terrestria, tot generum, ut obstupescas. Nec nos millesimam nouimus partem et cum sint plurima et ingentis magnitudinis in exteriori quoque depicti sunt, gyri ambitu, hem! Quot equorum genera modo? Pape, quae figurarum pulchritudo docte declarentur. In sexto interiori depictae sunt omnes mechanicae artes, ipsarumque instrumenta, et quibus modis apud diuersas nationes tractantur, et iuxta dignitatem suam locatae, ac declaratae apparent et simul inuentores ipsarum. In exteriori uero sunt depicti omnes inuentores scientiarum, et armorum, et legumlatores, ubi uidi Moysem, Osirim, Iouem, Mercurium, Lycurgum, Pompilium, Pythagoram, Zamolhim, Solonem, Charondam, Phoronaeum, aliosque plurimos, quin et Mahometum depictum habent, quem tamen ut fabulosum ac sordidum legislatorem oderunt. At in loco dignissimo IESV CHRISTI uidi effiegiem, ac duodecim apostolorum quos dignissimos reputant, magnique faciunt, ut supra homines. Vidi Caesarem, Alexandrum, Pyrrhum, et Hannibalem, aliosque bello et pace praeclaros heroas, praecipue Romanos in inferioribus sub porticibus depictos. Cumque admirando quaererem, unde ipsi nostrorum nossent historiam, indicarunt, apud se omnium linguarum peritiam extate; ac de industria per orbem totum continuo sese mittere Exploratores et Legatos, qui mores et uires, et regimen, et historias nationum perdiscerent, bona ac mala cunctarum, ac deinde ad Rempublicam suam referrent, et in hac ualde oblectantur. Vidi apud Chinenses inuentas esse bombardas et Typographiam antequam apud nos. Sunt magistri harum picturarum declaratores et pueri sine labore quasi ludendo addiscere consueuerunt scientias omnes, historico tamen modo ante primum decennium. Amor generationis primum curam gerit, ut ita copulentur masculi foeminis, quod optimam edant prolem. Ac irrident nos, qui generationi canum et equorum studiosam nauamus curam, humanam uero negligimus. Item ipsius regimini subest educatio natorum, medicina pharmacopolae, satio, et collectio frugum, et fructuum, agricultura, pastoralis, mensarum apparatus, coquinaria, et quidquid pertinet ad uictum, et uestitum, et coitum uenereum, multosque magistros ac magistras his artibus dedicatos, ipse regit. Metaphysicus autem haec omnia cum his tribus tractat principibus: absque ipso enim factum est nihil; omniaque negotia Reipublicae inter quatuor hosce pertractantur; et quo inclinat metaphysicus, concurrunt pari consensu omnes. HOSPITALARIUS. At hic fodes; magistratus, officia, functiones, educationem, genus uiuendi, utrum sit Respublica an Monarchia, an Aristocratia.

[4] GENUENSIS. Hoc genus hominum ab India illuc conuenit, effugientes a clade magorum regionem depopulantium, et praedonum et tyrannorum, statueruntque philosophicam uitam ducere in communitate; licet mulierum communitas non sit instituta inter caeteros ipsorum prouinciae accolas, apud ipsos in usu est, hac ratione. Omnia illis communia sunt. Ac dispensatio in magistratuum est ditione. Scientias tamen honores et delitias communes ita habent, ut nemo sibi quidpiam appropriare queat. Aiunt omnem proprietatem eo fieri ac foueri, quod propria domicilia seorsim singuli habemus, et liberos, et uxores proprias. Ex quo oritur proprius amor, namque ut filium ad diuitias et dignitates sublimemus, et haeredem bonorum multorum relinquamus, euadimus quisque aut rapax publicae rei, si quis timorem ex diuitiarum et generis potentia excussit, aut auarus et insidiosus et hypocritica, si tenuis est uiribus, opulentia, et genere. At cum proprium amorem amiserimus, remanet tantummodo amor communitatis. HOSPITALARIUS. Ergo nemo laborare uolet dum ut alii laborent unde ipse uiuat, expectat sicuti Arist. arguit hoc in Platonem. GENUENSIS. Ego disputationi inseruire non noui. Verumtamen dico tibi, eos tanto patriae amore flagrare, quantus uix credi potest, et tanto quidem magis quam de Romanis ultro pro patria occumbentibus, narrant historiae quanto proprietatem hi abiecerunt magis. Credo equidem et fratres et monachos et clericos nostrates, nisi consanguineorum et amicorum amore aut ad dignitates maiores ascendendi ambitione labefactarentur, longe sanctiores fuisse futuros, et minus proprietatis amantes et plus charitatis redolentes erga omnes, sicut erant tempore Apostolorum, et nunc plerique. HOSPITALARIUS. Hoc uidetur dicere S. Augustinus at inquam ergo inter hoc genus hominum amicitia nil ualet, qui non habent unde mutua beneficia sibi conferant. GENUENSIS. Imo maxime. Nam operae pretium est uidere munera nulla quidem alterum ab altero accipere posse; quidquid enim necesse habent, a communitate accipiunt. Ac bene cauent magistratus ne quis plusquam mereatur accipiat; at nihil necessarium denegatur ulli; amicitia uero dignoscitur inter eos in bello, in infirmitate, in scientiarum comparatione, ubi mutuis auxiliis ac doctrina sese iuuant; interdum laudibus, uerbis, functionibus et de suo necessario se mutuo colunt; omnes contemporanei se uocant inuicem fratres; qui autem uiginti duos annos plures habent, uocantur ab eisdem patres, qui pauciores 22. filios. Porro et magistratus bene intendunt, ne quis alter alteri in confraternitate iniuriam inferat. HOSPITALARIUS. Ecquomodo.

[5] GENUENSIS. Quotquot apud nos sunt uirtutum nomina, apud illos sunt magistratus, est enim uocatur Magnanimitas, qui Fortitudo et Castitas, et Liberalitas, Iustitia criminalis, et ciuilis, et Solertia, et Veritas, Beneficentia, Gratitudo, Hilaritas, Exercitium, Sobrietas, etc. ad eiusmodi munera eliguntur quisque ad illud, ad cuius uirtutem magis a pueritia in scholis praenoscitur aptissimus. Quapropter eum inter eos nequeant latrocinia inueniri, nec caedes insidiosae, nec stupra, incesta, adulteria, aliaque facinora, in quibus nos inuicem accusamus, ipsi se accusant ingratitudinis, malignitatis, quando quis honestam negat alteri satisfactionem, et pigritiae, et tristitiae, et iracundiae, et scurilitatis et detractationis et mendacii, quod magis atque pestem abominantur. Ac rei in poenam priuantur communi mensa, aut mulierum commercio, aliisque honoribus, donec et quando uidetur iudici ipsorum congruere correctioni. HOSPITALARIUS. Dic rationem qua Magistratus eliguntur.

[6] GENUENSIS. Hoc non rite intelliges, nisi prius ipsorum uitam addiscas. Primo quidam ut scias masculi et foeminae idem fere uestimenti genus induunt, bello aptum; licet mulieres toga sub genu, uiri autem super genu utuntur. Ac mistim omnes in omnibus educantur artibus: transacto primo, et ante triennio pueri linguam addificunt et alphabetum in parietibus circumambulando, quorum sunt agmina quatuor et senes quatuor, duces eorum, doctoresque supra omnes probatissimi. Post paululum gymnastica, cursu, disco, et caeteris exercent eos ludisque, quibus omnia membra roborentur aeque; semper tamen nudos pedes ac caput usque ad septimum annum. Conducunt simul illos ad officinas artium, sutoriae, coquinariae, ferrariae, lignariae, picturae, etc. Ut ingenii propensionem cuiusque perpendant, post septimum annum praelibatis terminis mathematicis in parietibus conferuntur ad lectionem omnium scientiarum naturalium. Quatuor sunt lectores eiusdem lectionis, et in quatuor horis, omnia quatuor exinde expediuntur. Namque alii exercent corpus aut publicis seruiunt usibus functionibusque, alii lectioni operam nauant. De hinc abstrusioribus, mathematicis, medicinae aliisque dedicantur omnes scientiis, et continua inter eos est disputatio, et altercatio studiosa. Illique postea magistratus fiunt illarum scientiarum in quibus proficiunt magis, aut artium mechanicarum. Sequuntur enim quisque ducem ac iudicem suum; et in campos egrediuntur ad opera agrorum, et bestiarum pasturas inspiciendum discendumque, et illum reputant nobiliorem ac praestantiorem, qui plures dedicerit artes, ac sapienties exercere nouit. Quapropter irrident nos in eo, quod artifices uocamus ignobiles ac eos habeamus nobiles, qui nullam addiscunt artem, uiuunt ociose, et tot seruos suo ocio et lasciuiae dedicatos detinent; unde sicut ex uitiorum schola prodeunt in Reip. perniciem tot nebulones, ac malefici;

[7] caeteri uero officiales eliguntur ab illis quatuor primatibus O, Pon, Sin, Mor, et a praeceptoribus illius artis, cui perficiendi sunt. Qui probe norunt quis aptissimus sit arti, aut uirtuti, in qua rector praeficiendus est. Et in concilio quidem proponuntur a magistratibus nil ipsi more canditatorum petentes et opponit, quicunque scit aliquid contra eligendos aut pro eis.

[8] Attamen nemo O dignitatem conscendit, nisi qui omnes gentium norit historias et ritus et sacrificia et leges et respublicas et monarchias et inuentores legum et artium et rationes et historias caeli et telluris. Item necesse habent nosse omnes artes mechanicas (nam biduo fere unam addiscunt, licet non bene operari, sed usus et pictura eis facilitatem ad hoc praebet.) Item et scientias physicas, mathematicas, et astrologicas. Non tanta linguarum cura est notitiae, quoniam interpretes habent plures qui sunt in republ. grammatici. Sed prae caeteris oportet callere metaphysicam et theologiam, pernosse radices et fundamenta et probationes omnium artium et scientiarum; similitudines ac differentias rerum, necessitatem, fatum, et harmoniam mundi; potentiam, sapientiam et amorem rerum et dei; gradus entium ipsorumque symbola, cum caelestibus, terrestribus et marinis rebus; et cum idealibus in deo, quantum scire mortalibus licet, studuisse quoque in prophetis et in astrologia oportet. Ergo norunt longe ante quis futurus sit O. Et uerum nisi 35. annum attigerit, ad tantam non erigitur dignitatem. Hoc munus perpetuum est, quousque non inuenitur qui sapientor sit illo, aptiorque ad regendum. HOSPITALARIUS. Ecquis tantum sapere potest? Quin scientiis operam nauans, regimini ineptus esse uidetur. GENUENSIS. Hoc ipsum et ego illis opposui. Qui responderunt: Certiores profecto nos sumus, tam literatissimo uiro sapientiam inesse regnandi, quam uos qui uiros praeficitis ignorantes, propterea idoneos reputatos, quod ex principibus nati sunt, aut a factione praepotente electi. At O noster, licet imperitissimus regiminis, non tamen crudelis unquam erit, nec scelestus, nec tyrannus, quippe qui tantum facit; ueruntamen hoc insuper uos non lateat idem argumentum apud uos posse, ubi putatis doctissimum esse, qui plus grammaticae aut logicae Aristotelicae, aut alterius authoris nouit, cuiusmodi ad sapientiam uestram requiritur tantum seruilis memoria et labor, unde efficitur homo iners, quoniam non contemplatur res, sed uerba librorum, et in mortuis signis rerum animam uilem reddit. Nec proinde intelligit qua ratione deus entia regat. Nec naturae mores et usus, necque nationum. Quod O nostro contingere nequit. Non quidem enim tot artes ac scientias perdiscere potest, qui solertissimo non pollet ingenio ad omnia aptissimo, igitur et ad regnandum maxime. Nos quoque non latet, qui unam modo profitetur scientiam, illam non uere scire, nec alias. Et qui aptus est uni modo scientiae, ex libris haustae, rudem atque inertum esse. Ast id non contingit ingeniis promptis expertisque in omni scientiarum genere et ad considerandas res natura idoneis, ueluti necesse est nostrum esse O.

[9] Praeterea et in ciuitate nostra ea facilitate addiscuntur scientiae (ut uides) qua plus proficiunt discipuli hic in anno uno, quam apud uos in decem aut quindecim. Fac, quaeso, periculum in pueris. Qua in re ipse uehementer obstupui propter sermonem ueridicum ipsorum, et proter experimentum illorum puerorum, qui et meam linguam bene callebant. Siquidem tres ex eis oportet esse peritos nostrae linguae, et tres Arabicae et tres Polonae et tres aliarum singularum, et nullum ocium eis datur, nisi quo etiam doctiores fiunt. Nam et ideo in campestria egrediuntur, gratia scilicet cursitandi, archibugiis reboandi, feras persequendi, herbas agnoscendi et lapides etc., agriculturam et pastoralem discendi, modo agmen unum modo aliud. Tres quidem principes O assistentes non necesse habent scire nisi artes ad suum pertinentes regimen, itaque norunt historice tantum artes communes omnibus, proprias uero exquisite, quibus nimirum alius alio dedicatur magis. Ita potestas eruditissimus est in arte equestri, in ordinando exercitu, in castrametatione, in fabrica armorum omnis generis et machinarum bellicarum, et stratagematum et in tota militari Re. etc. Sed propter haec huiusmodi principes necesse habent fuisse philosophos, historicos, politicos, et physicos. Idem dic de aliis duobus triumuiris. HOSPITALARIUS. Equidem publica munera omnia dicas, uelim, ac distinguas et educationem communem luculentius narres.

[10] GENUENSIS. Aedes communes sint illis et dormitoria et grabata, aliaque necessaria. At post quoscunque menses sex secernuntur a magistris, qui dormituri sunt in hoc circo, quique in alio, et qui in primo cubiculo, et qui in secundo, quod per alphabetum notatum habent in superlimino. Sunt et artes communes mechanicae et speculatiuae masculis et foeminis, hac cum discretione; quod artes operosae magis, et ubi iter requiritur, tractantur ab masculis, sicuti arare, seminare, fructus legere, in arca laborare, forte et in uindemia. At ad mulgendas oues et caseum formandum solent et mulieres destinari. Itidem et ad hortos prope ciuitatis pomerium ad colligendas herbas, et excolendas similiter uadunt. Artes uero quae sedendo et stando tractantur ad mulieres spectant ueluti texere, nere, suere, tondere capillos et barbas, pharmacopia et omnia uestimentorum genera conficere. Excluduntur tamen ab arte lignaria et fabrica armorum. At si quae picturae est idonea, non prohibetur. Musica tamen solis est data mulieribus, quia delectant magis, quin et pueris, non tamen buccinarum et tympanorum usus. Item epulas parant et mensas sternunt. Sed mensis ministrare proprium est puerorum munus et puellarum usque ad 20. annum.


Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | Site BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - C. Ruell - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 23/08/2011