[0] DE AGRI CULTURA - PRAEFATIO.
Est interdum praestare mercaturis rem quaerere ni tam
periculosum siet; et item foenerari, si tam honestum
siet. Maiores nostri hoc sic habuerunt, et ita in legibus
posuerunt, furem dupli condemnari, foeneratorem
quadrupli. Quanto peiorem ciuem existimarint
foeneratorem quam furem, hinc licet existimare.
Et uirum bonum cum laudabant, ita laudabant, bonum
agricolam bonumque colonum. Amplissime laudari
existimabatur, qui ita laudabatur. Mercatorem autem
strenuum studiosumque rei quaerendae existimo; uerum
(ut supra dixi) periculosum et calamitosum. At ex
agricolis et uiri fortissimi et milites strenuissimi
gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque
consequitur, minimeque inuidiosus : minimeque male
cogitantes sunt, qui in eo studio occupati sunt. Nunc (ut
ad rem redeam) quod promisi institutum principium hoc erit.
[1] I. Quomodo agrum emi pararique oporteat.
Praedium quum parare cogitabis, sic in animo habeto,
uti ne cupide emas, neue opera tua parcas uisere et ne
satis habeas semel circumire. Quoties ibis, toties magis
placebit, quod bonum erit. Vicini quo pacto niteant, id
animum aduertito: in bona regione bene nitere oportebit
: et uti eo introeas et circumspicias, uti inde exiri possit
: uti bonum caelum habeat, ne calamitosum siet. Solo
bono, sua uirtute ualeat. Si poteris, sub radice montis
siet, in meridiem spectet, loco salubri, operariorum
copia siet, bonumque aquarium, oppidum ualidum
prope siet, aut mare, aut amnis, qua naues ambulant, aut
uia bona, celebrisque. Siet in iis agris, qui non saepe
dominos mutant: qui in his agris praedia uendiderint,
quos pigeat uendidisse. Uti bene aedificatum siet.
Caueto alienam disciplinam temere contemnas. De
domino bono colono, bonoque aedificatore melius
emetur. Ad uillam cum uenies, uideto uasa torcula et
dolia multane sient. Ubi non erunt, scito pro ratione
fructum esse. Instrumenti ne magni siet, loco bono siet.
Videto quam minimi instrumenti, sumptuosusque ager
ne siet. Scito idem agrum quod hominem, quamuis
quaestuosus siet, si sumptuosus erit, relinqui non
multum. Praedium quod primum siet, si me rogabis, sic
dicam. De omnibus agris, optimoque loco si emeris
iugera agri centum, uinea est prima, si uino bono et
multo siet;, secundo loco hortus inriguus, tertio
salictum, quarto oletum, quinto pratum, sexto campus
frumentarius, septimo silua caedua, octauo arbustum,
nono glandaria silua.
[2] II. Patris familias officia.
Pater familias ubi ad uillam uenit, ubi larem familiarem
salutauit, fundum eodem die, si potest, circumeat; si
non eo die, at postridie. Ubi cognouit, quomodo fundus
cultus siet, operaque quae facta infectaque sient,
postridie eius diei uilicum uocet, roget quid operis siet
factum, quid restet. Satisne temperi opera sient
confecta, possitne quae reliqua sient conficere: et quid
factum uini, frumenti aliarumque rerum omnium. Ubi
ea cognouit, rationem inire oportet operarum, dierum, si
ei opus non apparet. Dicit uilicus sedulo se fecisse,
seruos non ualuisse, tempestates malas fuisse, seruos
aufugisse, opus publicum effecisse. Ubi eas aliasque
causas multas dixerit, ad rationem operum operarumque
uilicum reuoca. Cum tempestates pluuiae fuerint, uideto
quot dies, quaeue opera per imbrem fieri potuerint,
dolia lauari, picari, uillam purgari, frumentum
transferri, stercus foras efferri, sterquilinum fieri, semen
purgari, funes ueteres sarciri, nouos fieri : centones,
cuculiones familiam opportuisse sibi sarcire. Per ferias
potuisse fossas ueteres tergeri, uiam publicam muniri,
uepres recidi, hortum fodiri, pratum purgari, uirgas
uinciri, spinas runcari, expinsi far, mundicias fieri. Cum
serui aegrotarint, cibaria tanta dari non oportuisse. Ubi
haec cognita aequo animo sient, quaeue reliqua opera
seint curare uti perficiantur: rationes putare
argentariam, frumentariam, pabuli causa quae parata
sunt; rationem uinariam, oleariam, quid uenierit, quid
exactum siet, quid reliquum siet, quid siet quod ueneat:
quae satis accipiunda sint, satis accipiantur. Reliqua
quae sient, uti compareant. Si quid desit in annum, uti
paretur; quae supersint, ut ueneant: quae opus sient
locato, locentur: quae opera fieri uelit, et quae locari
uelit, uti imperet, et ea scripta relinquat : pecus
consideret. Auctionem uti faciat. Vendat oleum, si
precium habeat, uinum, frumentum quod supersit.
Vendat boues uetulos, armenta delicula, oues deliculas,
lanam, pelles, plostrum uetus, ferramenta uetera,
seruum senem, seruum morbosum, et si quid aliut
supersit, uendat. Patrem familias uendacem, non
emacem esse oportet.
[3] III. Quomodo agrum in adulescentis conserere
(patremfamilias) oporteat.
Prima adulescentia patrem familiae agrum conserere
studere oportet, aedificare diu cogitare oportet,
conserere cogitare non oportet, sed facere oportet. Ubi
aetas accessit ad annos XXXVI, tum aedificare oportet,
si agrum consitum habeas. Ita aedifices, ne uilla
fundum quaerat, neue fundus uillam. Patrem familiae
uillam rusticam bene aedificatam habere expedit,
cellam oleariam, uinariam, dolia multa, uti lubeat
caritatem expectare; et rei et uirtuti et gloriae erit.
Torcularia bona habere oportet ut opus bene effici
possit. Olea ubi lecta siet, oleum fiat continuo, ne
corrumpatur. Cogitato quotannis tempestates magnas
uenire, et oleam deicere solere. Si cito sustuleris, et
uasa parata erunt, damni nihil erit ex tempestate, et
oleum uiridius et melius fiet. Si in terra et tabulato olea
nimium diu erit, putescet, oleum fetidum fiet. Ex quauis
olea oleum uiridius et bonum fieri potest, si temperi
facies. In iugera oleti CXX uasa bina esse oportet. Si
oletum bonum beneque frequens, cultumque erit,
trapetos bonos priuos, impares esse oportet : si orbes
contriti sient, ut conmutare possis; funes loreos priuos,
uectes senos, fibulas duodenas, medipontos priuos
loreos, trochileas graecanicas binas, quae funibus
sparteis ducuntur. Orbiculis superioribus octonis,
inferioribus senis citius duces. Si rotas uoles facere,
tardius ducetur, sed minore labore.
[4] IV. Bubilia uti bene aedificata habeantur, et uicinia bona.
Bubilia bona, bonas praesepis, faliscas clatratas.
Clatros interesse oportet pede. Si ita feceris, pabulum
boues non eiicient. Villam urbanam pro copia
aedificato. In bono praedio si bene aedificaueris, bene
posiueris : ruri si recte habitaueris, libentius et saepius
uenies, fundus melius erit, minus peccabitur, fructi plus
capies. Frons occipitio prior est. Vicinis bonus esto.
Familiam ne siueris peccare. Si te libenter uicinitas
uidebit, facilius tua uendes, opera facilius locabis,
operarios facilius conduces. Si aedificabis, operis,
iumentis, materie adiuuabunt. Si quid (bona salute) usus
uenerit, benigne defendent.
[5] V. Villici officia.
Haec erunt uilici officia. Disciplina bona utatur. Feriae
seruentur. Alieno manum abstineat. Sua seruet
diligenter. Litibus familia supersedeat. Si quis quid
deliquerit, pro noxa bono modo uindicet. Familiae male
ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere bene exerceat :
facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male
facere, non faciet. Si passus erit, dominus impune ne
sinat esse. Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte
facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet
semper, ad coenam ne quo eat. Familiam exerceat :
consideret, quae dominus imperauerit, fiant. Ne plus
censeat sapere se, quam dominum. Amicos domini, eos
habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem
diuinam nisi compitalibus in compito aut in foco ne
faciat. Iniussu domini credat nemini. Quod dominus
crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, uinum,
oleum mutuum dederit nemini. Duas aut tres familias
habeat, unde utenda roget, et quibus det : praeterea
nemini. Rationem cum domino crebro putet.
Operarium, mercennarium, politorem diutius eundem
ne habeat die. Ne quid emisse uelit insciente domino,
ne quid dominum celauisse uelit. Parasitum nequem
habeat. Haruspicem, augurem, hariolum, chaldaeum ne
quem consuluisse uelit. Segetem ne defrudet: nam id
infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et
id faciat saepe, dum ne lassus fiat. Si fecerit, scibit in
mente familiae quid siet, et illi animo aequiore facient.
Si hoc faciet, minus libebit ambulare, et ualebit rectius,
et dormibit libentius. Primus cubitu surgat: postremus
cubitum eat. Prius uillam uideat clausa uti siet, et uti
suo quisque loco cubet et uti iumenta pabulum habeant.
Boues maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis
obsequitor, partim, quo libentius boues curent. Aratra
uomeresque facito uti bonos habeas. Terram cariosam
caue ne ares, neue plostrum, neue pecus impellas. Si ita
non caueris, quo impuleris, triennii fructum amittes.
Pecori et bubus diligenter substernatur; ungulae
curentur. Scabiem pecori et iumentis caueto. Id ex
fame, et si impluit, fieri solet. Opera omnia mature
conficias face. Nam res rustica sic est : si unam rem
sero feceris, omnia opera sero facies. Stramenta si
deerunt, frondem iligneam legito; eam substernito
ouibus bubusque. Sterquilinum magnum stude ut
habeas. Stercus sedulo conserua, cum exportabis,
saprgito et comminuito. Per autumnum euehito. Circum
oleas autumnitate ablaqueato, et stercus addito.
Frondem populneam, ulmeam, querneam caedito, per
tempus eam condito, non peraridam, pabulum ouibus.
Item faenum cordum, sicilimenta de prato, ea arida
condito. Post imbrem autumnum rapinam, pabulum
lupinumque serito.
[6] VI. Quibus locis agrum conseri oporteat.
Agrum quibus locis conseras, sic obseruari oportet ;
Ubi ager crassus, et laetus est sine arboribus, eum
agrum frumentarium esse oportet. Idem ager si
nebulosus est, rapa, raphanos, milium, panicum id
maxime seri oportet. In agro crasso, et caldo oleam
conditiuam, radium maiorem, Salentinam, orchitem,
poseam, Sergianam colminianam, albicerem. Quam
earum in his locis optimam dicent esse, eam maxime
serito. Hoc genus oleae in XXV aut in XXX pedes
conserito. Ager oleto conserundo, qui in uentum
Fauonium spectabit, et soli ostentus erit, alius bonus
nullus erit. Qui ager frigidior et macrior erit, ibi oleam
Licinianam seri oportet. Sin in loco crasso aut caldo
seueris, hostus nequam erit, et ferundo arbor peribit, et
muscus ruber molestus erit. Circum coronas, et circum
uias ulmos serito, et partim populos, uti frondem ouibus
et bubus habeas, et materia, si quae opus sit, parata erit.
Sicubi in iis locis ripae, aut locus humectus erit, ibi
cacumina populorum serito et harundinetum. Id hoc
modo serito: bipalio uortito, ibi oculos arundinis pedes
ternos alium ab alio serito. Ibi corudam serito, unde
asparagi fiant. Nam conuenit arundinetum cum coruda,
eo quia foditur, et incenditur, et umbram per tempus
habet. Salicem graecam circum arundinetum serito, uti
siet qui uineam alliges. Vineam quo in agro conseri
oportet, sic obseruato. Qui locus uino optimus dicetur
esse, et ostentus soli, ibi Amineum minusculum, et
geminum eugeneum, helueolum minusculum conserito.
Qui locus crassus erit, aut nebulosior, ibi Amineum
maius, aut Murgentinum, Apicium, Lucanum serito.
Ceterae uites, miscellae maxime, in quemuis agrum conueniunt.
[7] VII. Quo in loco arbusta et uirgae serantur.
Fundum suburbanum arbustum maxime conuenit
habere, et ligna et uirgae uenire possunt, et domino erit,
qui utatur. In eodem fundo suum quidquid conseri
oporte, arbustosque uitem copulari. Aminnaeum
minusculum, et maiusculum, et Apicium. Haec in ollis,
ollae in uinaceis conduntur; eadem in sapa, in musto, in
lora recte conduntur; quas suspendas duracinas,
aminnaeas maiores, uel ad fabrum ferrarium pro passis
eae recte seruantur. Poma, mala struthea, cotonea
scantiana, Quiriniana, item alia conditiua mala mustea,
et Punica (eo lotium suillum aut stercus ad radicem
addere oportet, uti stabilia mala fiat), Pira uolaema,
Aniciana, et sementiua (haec conditiua in sapa bona
erunt), Tarentina, mustea, et cucurbitiua. Item alia
genera quam plurima serito, aut inserito. Oleas orchites,
posias, eae optime conduntur uel uirides in muria, uel in
lentisco contusae. Orchites ubi nigrae erunt et siccae,
sale confriato dies V; postea salem excutito, in solem
ponito biduum, uel sine sale in defrutum condito. Sorba
in sapa cum uis condere, uel siccare, arida facias item
pira eodem modo facias.
[8] VIII. Ficos plurium generum quo loco serere oporteat.
Ficos mariscas in loco cretoso et aperto serito :
Africanas, et Herculaneas, Saguntinas, hibernas,
Telanas atras pediculo longo, eas in loco crasso, aut
stercorato serito. Pratum si irriguum habebis, faenum
non deficiet. Si non erit, siccum, ne foenum desiet,
submittito. Sub urbe hortum omne genus, coronamenta
omne genus, bulbos megaricos, murtum coniugulum et
album et nigrum, laurum Delphicam et Cypricam, et
siluaticam, nuces caluas, auellanas, Praenestinas, et
Graecas, haec facito uti serantur. Fundum suburbanum,
et qui eum fundum solum habebit, ita paret, itaque
conserat, utii quam sollertissimum habeat.
[9] IX. Uti salicta locis aquosis serantur.
Salicta locis aquosis, humectis, umbrosis ,propter
amnes ibi seri oportet. Et id uideto, uti aut domino opus
sient, aut ut uendere possint. Prata irrigiua, si aquam
habebis, id potissimum facito; si aquam non habebis,
sicca quam plurima facito. Hoc est praedium quod ubi
uis expedit facere.
[10] X. Quos conseruos, quot boues asinosque et ministros
atque ustensilia habere oporteat.
Quo modo oletum agri iugera CCXL instruere oportet :
uilicum, uilicam, operarios V, bubulcos III, asinarium I,
subulcum I, opilionem I. Summa homines XIII; boues
trinos, asinos ornatos clitellarios, qui stercus uectent,
tris, asinum unum, oues C; uasa olearia instructa iuga
V, ahenum quod capiat quadrantalia XXX, operculum
aheni, uncos ferreos III, urceos aquarios III, infidibula
II, ahenum quod capiat quagrantalia V, aheni
operculum, uncos III, labellum polulum, amphoras
olearias II, urnam quinquagenariam unam, trullas III,
situlum aquarium unum, peluim unam, matellionem,
trullium, scutriscum, matellam, nassiternam,
candelabrum, sextarium, plostra maiora III, aratra cum
uomeribus VI, iuga cum loris ornata III, ornamenta
bubus VI; irpicem unum, crates stercerarias IV, sirpeas
stercerarias III, semuncias III, instrata asinis III;
ferramenta: ferreas VIII, sarcula VIII, palas IIII, rutra
V, rastros quadridentes II, falces faenarias VIII,
stramentarias VI, arborarias V, secures III, cuneos III,
fistulam farrariam I, forpices II, rutabulum I, focolos II;
dolia olearia C, labra XII, dolia quo uinacios condat X,
amurcaria X, uinaria X, frumentaria XX, labrum
lupinarium unum, serias VI, labrum eluacrum unum,
solium unum, labra aquaria II, opercula doliis, seriis
priua plura; molas asinarias unas, et trusatiles unas,
hispanienses unas, molilia III, abacum I, orbes aheneos
II, mensas II, scamna magna III, scamnum in cubiculo
unum, scabilla III, sellas IV, solia II. Lectum in
cubiculo I, lectos loris subtentos IV et lectos tres
communes; pilam ligneam unam, fullonicam unam,
telam togalem unam, pilas duas, pilum fabarium unum,
farrearium unum, seminarium unum, qui nucleos
succernat unum, modium unum, semodium unum,
culcitas VIII, instragula VIII, puluinos XVI, operimenta
X, mappas III, centones pueris VI.
[11] XI. Alia institutio, quot et quibus conseruis atque operis
instrui uillicum oporteat.
Quo modo uineae iugerum C instruere oportet :
uilicum, uilicam, operarios X, bubulcum I, asinarium I,
salictarium I, subulcum I. Summa homines XVI; boues
II, asinos plostrarios II, asinum molarium I; uasa
torcula instructa III, dolia V ubi uindemiae esse possint
culleum DCCC, dolia ubi uinaceos condat XX,
frumentaria XX, opercula doliorum, et tectaria priua.
Urnas sparteas VI, amphoras sparteas IV, infidibula II,
cola uitilia III, cola, qui florem demant tria, urceos
mustarios decem. Plostra duo, aratra duo, iugum
plostrarium duo, iugum uinarium I, iugum asinarium I,
orbem aheneum I, molile I; ahenum, quod capiat
culleum unum, operculum aheni unum, uncos ferreos
III, ahenum coculum, quod capiat culleum, urceos
aquarios II. Amphoram, nassiternam I, peluim I,
matellionem I, trullium I, situlum aquarium I,
scutriscum, trullam, candelabrum, matellam, lectos IV,
scamnum I, mensas II, abacum I, arcam uestiariam I,
armarium promptarium I, scamna longa VI, rotam
aquariam I, modium praeferratum I, semodium I,
labrum eluacrum I, solium, labrum lupinarium I, serias
X. Ornamenta bubus II, ornamenta asinis instrata III,
semuncias III, sportas faecarias III, molas asinarias
unas, trusatiles unas. Ferramenta, falces uineaticas VI,
sirpiculas V, falces siluaticas V, arborarias III, secures
V, et cuneos IV, uomeres ferreos X, palas VI, rutra
quattuor, rastros quadridentes II, crates stercorarias IV,
sirpiam stercorariam I, falculas uiniaticas XL, falculas
rustarias X. Foculos II, forpices II, rutabulum, corbulas
Amerinas II, quala sataria VII, alueos XL, palas ligneas
XL, luntres II, culcitas IV, instragula IV, puluinos VI,
operimenta VI, mappas III, centones pueris VI.
[12] XII. Quot et quae in torculari parari uasa oporteat.
In torcularium quae opus sunt uasis quinis. Prela
temperata V, superuacanea III, suculas V,
superuacaneam I, funes loreos V, subductarios V,
melipontos V, trochleas X, capistra V, assercula ubi
prela sita sient V, serias III, uectes XL, fibulas XL
confibulas ligneas, qui arbores comprimat, si
dishiascent, et cuneos VI, trapetos V, cupas minusculas
X, alueos X, palas ligneas X, rutra ferrea V.
[13] XIII. Quomodo torcularium et cellam oleariam parare oporteat.
In torcularium in usu quod opus est. Urceum, aheneum
I quod capiat quadrantalia quinque, uncos ferreos tres,
orbem aheneum unum, molas unas, cribrum unum,
incerniculum unum, securim unam, scamnum unum,
seriam uinariam unam, clauem torculari unam, lectum
stratum ubi duo custodes liberi cubent, et tertius seruus
una cum factoribus uti cubet, fiscinas nouas ueteres,
epidromum, puluinum, corium unum, lucernas
craticulas duas, carnarium unum, scalas unas. In cellam
oleariam haec opus sunt. Dolia olearia, opercula, labra
olearia XIV, conchas maiores duas et minores duas,
trullas aheneas tres, amphoras olearias duas, urceum
aquarium unum, urnam quinquagenariam unam,
sextarium olearium unum, labellum unum, infidibula
duo, spongeas duas, urceos fictiles II, urnales II, trullas
ligneas duas, claues cum clostris in cellas duas,
trutinam unam, centumpondium incertum unum, et
pondera cetera.
[14] XIV. Villam aedificandam fabro quomodo locaueris.
Villam aedificandam si locabis nouam ab solo, faber
haec faciat oportet. Parietes omnes (uti iussitur) calce et
cementis, pilas ex lapide angulari, tigna omnia quae
opus sunt, limina, postes, iugumenta, asseres,
fulmentas, praesepis bubus hibernas, et aestiuas
faliscas, equile, cellas familiae, carnaria III, orbem,
ahena II, haras X, focum, ianuam maximam et alteram
quam uolet dominus, fenestras, clatros in fenestras
maiores, et minores bipedalis X, lumina VI, scamna III,
sellas V, telas jogales duas, luminaria VI, paullulam
pilam, ubi triticum pinsat, unam, fulloniam unam,
antepagmenta, uasa torcula duo. Hae rei materiem, et
quae opus sunt dominus praebebit, et ad opus dabit,
(succidet, dolabit lineabit secabitque materiam
dumtaxat conductor) lapidem, calcem, arenam, aquam,
paleas, terram, unde lutum fiat. Si de caelo uilla tacta
siet, de ea re uerba uti fiant. Huic operi precium ab
domino bono, qui bene praebeat quae opus sunt, et
nummos fide bona soluat, in tegulas singulas II : sic
numerabitur tegula: integra quae erit, unde quarta pars
aberit, duae pro una, conliciares quae erunt, pro binis
putabuntur; in aliis quot erunt, in singulas quaternae
numerabuntur. Villa, lapide calce fundamenta supra
terram pede, caeteros parietes ex latere, iugumenta et
antepagmenta, quae opus erunt indito. Caetera lex uti
uillae ex calce caementis; pretium in tegulas singulas H.
S. loco salubri bono domino haec, quae supra pretia
posita sunt: ex signo manupretium erit : pestilenti, ubi
aestate fieri non potest, bono domino pars quarta precii
accedat.
[15] XV. Maceriae quomodo aedificentur.
Macerias ex calce, cementis, silice, uti dominus omnia
ad opus praebeat, altam P- V, et columen P- I, crassam
P- I S, longam P- XIV, et uti sublinat locari oportet.
Parietes uillae si locet in pedes C, id est P- X
quoquouorsum, libellis in pedes V et perticam unam P-.
VIC- N- X- Sesquipedalem parietem dominus
fundamenta faciat, et ad opus praebeat calcis in P-
singulos in longitudinem modium unum, arenae modios duos.
[16] XVI. Calx quo pacto locetur.
Calcem partiario coquendam qui dant, ita dant. Perficit,
et coquit, et ex fornace calcem eximit calcarius, et ligna
conficit ad fornacem. Dominus lapidem, ligna ad
fornacem, quod opus siet, praebet.
[17] XVII. Materies qui tempore anni tempestiua sit.
Robus, materies, item pro ridica, ubi solstitium fuerit ad
brumam semper tempestiua est. Quae materies semen
habet, cum semen maturum habet, tum tempestiua est.
Quae materies semen non habet, cum glubet, tum
tempestiua est. Ea quae semen uiride et maturum habet,
uti semen de cupresso, de pino, quiduis annis legere
possis. Item quiduis anni matura est, et tempestiua, ibi
dum sunt nuces bimae, inde semen excidet, et anniculae
eae ubi primum incipiunt hiascere, tum legi oportet; per
sementim primum incipiunt maturae esse. Postea usque
adeo sunt plus menses VIII. Hornotinae nuces uirides
sunt. Ulmus, cum folia cadunt, tum utaque tempestiua est.
[18] XVIII. Torcularium quomodo aedifices.
Torcularium si aedificare uoles, quadrinis uasis uti
contra ora sient, ad hunc modum uasa conponito :
arbores crassas P- II, altas P- IX cum cardinibus,
foramina longa P- III S, exculpta digit VI. Ab solo
foramen primum P- I S, inter arbores et parietes P- II, in
II arbores P- I; arbores ad stipitem primum
derectas P- XVI, stipites crassi P- II, alti cum cardinibus
P- X, sucula praeter cardines P- IX, prelum longum P-
XXV, inibi lingulam P- II S, pauimentum binis uasis
cum canalibus duobus P- XXXIV, trapetibus locum
dextra, sinistra pauimentum P- XX, inter binos stipites
uectibus locum P- XVIII. Alteris uasis ex aduersum ab
stipite extremo ad parietem, qui pone arbores est, P-
XXII. Summa torculario, uasis quadrinis longinutidine
P- LXVI, latitudine P- XXXVI inter parietes. Arbores
ubi statues, fundamenta bona facito alta P- V, inibi
lapides totum forum longum P- V latum P- II S,
crassum P- I S. Ibi foramen pedicinis duobus facito. Ibi
arbores pedicino in lapide statuito. Inter duas arbores,
quod loci supererit, robore expleto, eo plumbum
infundito, superiorem partem arborum digitos sex altam
facito siet, eo capitulum robustum indito. Uti siet
stipites ubi stendamenta P- V facit, funto; ibi silicem
longum P- II S, latum P- II S, crassum P- II S planum
statuito, ibi stipites statuito. Item alterum stipitem
statuito. Insuper arbores stipitesque trabem planam
inponito, latam P- II, crassam P- I, longam P- XXXVII,
uel duplices indito, si solidas non habebis. Sub eas
trabes inter canales, et parietes extremos, ubi trapeti
stent, trabeculam pedum XXIII S imponito
sesquipedalem, aut binas pro singulis eo supponito. In
iis trabeculis trabes, quae insuper arbores stipites stant,
conlocato In his tignis parietes extruito, iungitoque
materiae, uti oneris satis habeat. Aream ubi facies, P- V
fundamenta alta facito, lata P- VI, aream, et canalem
rutundam facito latam P- IV S. Caeterum
pauimentum totum fundamenta pedum duorum facito.
Fundamenta primum fistucato, postea cementis minutis,
et calce arenato semipedem unumquodque corium
struito. Pauimenta ad hunc modum facito, ubi
libraueris, de glarea, et calce arenato primum corium
facito, id pilis subigito, idem alterum corium facito; eo
calcem cibro succretam indito alte digitos duo. Ibi de
testa arida pauimentum struito. Ubi structum erit, pauito
fricatoque oleo, uti pauimentum bonum siet. Arbores,
stipitesque robustas facito, aut pineas. Si trabes minores
facere uoles, canales extra columnam expolito. Si ita
feceris, trabes pedum XXII longae opus erunt. Orbem
olearium latum pedibus IV punicanis coagmentis facito,
crassum digitos VI facito, subscudes iligneas adindito.
Eas ubi confixeris, clauis corneis occludito. In eum
orbem tris catenas indito. Eas catenas cum orbi clauis
ferreis corrigito. Orbem ex ulmo, aut ex corylo facito.
Si utrumque habebis, alternas indito.
[19] XIX. Quot uasa uinaria, quibus stipitibus et qualiter facias.
In uasa uinaria stipites arboresque binis pedibus altiores
facito, supra foramina arborum, pedem quaeque uti
absient. Unae fibulae locum facito semi pedem
quoquouersum. In suculam sena foramina indito.
Foramen quod primum facies, semipedem ab cardine
facito, caetera diuidito quam rectissime. Porculum in
media sucula facito. Inter arbores medium quod erit, id
ad mediam collibrato, ubi porculum figere oportebit.
Uti in medio prelum recte situm siet. Lingulam cum
facies, de medio prelo collibrato, ut inter arbores bene
conueniat. Digitum pollicem laxamenti facito. Vectes
longissimos pedum XVIII, secundos P- XVI, tertios P-
XIV, remissarios pedum XII, alteros pedum X, tertios
P- VIII.
[20] XX. Trapeti columnella quo sit concinnanda modo.
Trapetum quomodo concinnare oporteat. Columellam
ferream, quae in miliario stat, eam rectam stare oportet
in medio ad perpendiculum, cuneis salignis circumfigi
oportet bene. Eo plumbum effundere, caueto, ne labet
columella. Si mouebitur, eximito, denuo eodem modo
facito, ne se moueat. Modiolos in orbis oleagineos ex
orchite olea facito, et eos circumplumbato, caueto ne
laxi sient. Si autem labent in cupam, eo indito tunicas
solidas et latas digitum pollicem. Facito labeam
bifariam faciat habeant, quas figas clauis duplicibus, ne
cadant.
[21] XXI. Cupa trapeti quomodo fabrefiat.
Cupam facito P- X, tam crassam quam modioli
postulabunt, mediam inter orbis quae conueniat, tam
crassam quam columella ferrea erit. Eam mediam
pertundito, uti columellam indere possis. Eo fistulam
ferream indito, quae in columellam conueniat, et in
cupam. Inter cupam dextra sinistra pertundito late
digitos primoris IV, alte digitos primoris tres, sub cupa
tabulam ferream lata cupa media erit, pertusam figito,
quae in columellam conueniat. Dextra sinistra foramina
ubi feceris, laminis circumplectito, replicato in
interiorem partem cupae omnis quatuor laminas : dextra
sinistra foramina utrinque secus utrimque secus
laminas. Sublaminas polulas minutas supponito, eas
inter sese configito, ne foramina maiora fiant, quo
cupulae minusculae indentur. Cupam, qua fini in
modiolos erit, utrinque secus imbricibus ferreis quatuor
desues, ibi utrinque secus facito, qui figas. Imbrices
medias clauulis figito. Supra imbrices extrinsecus
cupam pertundito, qua clauus est qui orbem cludat.
Insuper foramen librarium ferreum digitos sex latum
indito, pertusum utrunque secus qua clauus eat. Haec
omnia eius rei causa fiunt, uti ne cupa in lapide
conteratur. Armillas IV facito, quas circum orbem
indas, ne cupa et clauus conterantur intrinsecus. Cupam
materia ulmea aut faginea facito. Ferrum factum, quod
opus erit uti idem faber figat. HS LX opus sunt, cum
plumbum cupam emito HS IV cupam qui concinnet, et
modiolos qui indat, et plumbet, operas fabri dumtaxat
HS VIII. Idem trapetum oportet accommodet. Summa
sumpti HS LXXII praeter adiutores.
[22] XXII. Quomodo faber trapetum accommodet.
Trapetum hoc modo accommodare oportet : librator uti
statuatur pariter. Ab labris digitum minimum orbem
abesse oportet. Ab solo mortari orbes cauere oportet,
ne quid mortarium terant. Inter orbem, et miliarium
unum digitum interesse oportet. Si plus intererit, atque
orbes nimium aberunt, fumi circumligato miliarium
arcte crebro, uti expleas quod nimium interest. Si orbes
altiores erunt, atque nimium mortarium deorsom teret,
orbiculos ligneos pertusos in miliarium, in columellam
supponito, eo altitudinem temperato. Eodem modo
latitudinem orbiculis ligneis, aut armillis ferreis
temperato, usque dum recte temperabitur. Trapetus
emptus est in Suessano HS CCCC et olei P- L
composturae HS LX uectura boum, operas sex homines
VI, cum bubulcis HS LXXII cupam ornatam HS LXXI
pro oleo HS XXV S.S. HS DCXXVIIII. Pompeiis
emptus ornatus HS CCCXXCIV uectura HS CCXXC.
Domi melius concinnatur, et accommodatur. Eo sumpti
opus est HS LX. Summa HS DCCXXIV. Si orbes in
ueteres trapetos parabis, medios crassos P- I digitos III,
altos P- I, foramen semipedem quoquouorsum; eos cum
aduexeris, ex trapeto temperato. II emuntur ad Rufri
macerias HS CXXC, temperantur HS XXX tantidem
Pompeis emitur.
[23] XXIII. Quae ad uindemimam in tempore parari opus sit.
Fac ad uindemiam, quae opus sunt, ut parentur, uasa
lauentur : corbulae sarciantur : picentur, dolia : quae
opus sunt, picentur, cum pluet; quala parentur,
sarciantur. Far molatur. Menae emantur. Oleae caducae
salliantur. Uuas miscellas, uinum praeliganeum, quod
operarii bibant, ubi tempus erit, legito. Succum puriter
omnium dierum pariter in dolia diuidito. Si opus erit,
defrutum indito in mustum, cineris lixiui cocti partem
quadragesimam addito defruto, uel salis sesquilibram in
culleum. Marmor si indes, in culleum libram indito. Id
indito in urnam, misceto cum musto. Id indito in
dollum. Resinam si indes, in culleum musti P- III bene
comminuito, indito in fiscellam et facito ut in doleo
musti pendeat. Eam quassato crebro, uti resina
condeliquescat. Si indideris defrutum, aut marmor, aut
resinam, dies XX permisceto crebro, tribulato quotidie.
Tortiuum mustum circumcidaneum suo cuique dolio
diuidito, additoque pariter.
[24] XXIV. Vinum graecum quo fiat modo.
Vinum Graecum hoc modo fieri oportet : Uuas Apicias
percoctas bene legito. Ubi delegeris, in eius musti
culleum aquae marinae ueteris quadrantalia II uel salis
puri modium. Eum in fiscella suspedito, sinitoque cum
musto distabescat. Si heluolum uinum facere uoles,
dimidium helueoli, dimidium apicii uini indito, defruti
ueteris partem tricesimam addito. Quicquid uini
defrutabis, partem trigesimam defruti addito.
[25] XXV. Vinum coctum quo fiat modo.
Quum uinum coctum erit, et quum legetur, facito uti
seruetur familiae primum. Sicque facito studeat bene
percoctum siccumque legere, ne uinum nomen perdat.
Vinaceos quotidie recentes succernito, lecto caestibus
subtento, uel rei parato, eos conculcato in dolia picata,
uel in lacum uinarium picatum. Id bene operito, iubeto
oblini, quod des bubus per hiemem. Indidem, si uoles,
lauito paulatim. Erit lora familiae, quod bibat.
[26] XXVI. Quod, uindemia facta, uasa peponantur.
Vindemia facta uasa torcula, corbulas, fiscinas, funes,
patibula, fibulas iubeto suo quidquid loco condi. Dolia
cum uino bis in die fac extergeantur. Priuasque
scopulas in dolia facito habeas illi rei, qui labra
doliorum circumfrices, ubi erit lectum dies triginta; si
bene deacinata erunt dolia, oblinito. Si uoles de faece
demere uinum, tum erit ei rei optimum tempus.
[27] XXVII. Sementim, uti facias.
Sementim facito, ocinum, uiciam, faenum Graecum,
fabam, eruum, pabulum bubus. Alteram, et tertiam
pabuli sationem facito. Deinde alias fruges serito.
Scrobis in ueruacto oleis, ulmis, uitibus, ficis, simul
cum semine serito. Si erit locus siccus, tum oleas per
sementim serito, et quae ante satae erunt, teneras tum
supputato, et arbores ablaqueato.
[28] XXVIII. Oleas, uites, ficos, ceterasque arbores cum
seres, quomodo seras.
Oleas, ulmos, ficos, poma, uites, pinos, cupressos cum
seres, bene cum radicibus eximito cum terra sua quam
plurima, circumligatoque uti ferre possis. In alueo aut
in corbula ferri iubeto. Caueto cum uentus siet aut
imber, effodias, aut feras. Nam id maxime cauendum
est. In scrobe cum pones, summam terram subdito.
Postea operito terra radicibus fini, deinde calcato
pedibus bene, deinde festucis uectibusque calcato quam
optime poteris. Id erit ei rei primum. Arbores crassiores
digitis V quae erunt, eas praecisas serito, oblinitoque
fimo summas, et foliis alligato.
[29] XXIX. Stercus ad arbores colendas uti diuidas.
Stercus diuidito sic. Partem dimidiam in segetem, ubi
pabulum seras, inuehito. Et si ibi olea erit, simul
ablaqueato, stercuque addito. Postea pabulum serito,
partem quartam circum oleas ablaqueatas, qua maxime
opus erit, addito, terraque stercus operito. Alteram
quartam partem in pratum reseruato, idque tum maxime
opus erit, ubi fauonius flabit. Euehito luna silenti.
[30] XXX. Quomodo bubus des et ouubus frondem.
Bubus frondem ulmeam, populneam, querneam,
ficulneam, usquedum habebis, dato. Ouibus frondem
uiridem, usquedum habebis, praebeto. Ubi sementim
facturus eris, ibi oues delectato, et frondem usque ad
pabula matura dato. Pabulum aridum quod condideris
in hiemem, quam maxime conseruato, cogitatoque
hiems quam longa siet.
[31] XXXI. Ad oleam cogendam quae opus sint.
Ad oleam cogendam quae opus erunt, parentur. Vimina
matura, salix per tempus legatur, uti siet unde corbulae
fiant, et ueteres sarciantur. Fibulae unde fiant, aridae
iligneae, ulmeae, nuceae, ficulneae, fac uti in stercus,
aut in aquam coniiciantur. Inde ubi opus erit, fibulas
facito. Vectes iligneos, aquifolias, laureos, ulmeos
facito, uti sient parati. Prelum de carpino atra
potissimum facito ; ulmeam, pineam, nuceam, hanc
atque aliam materiem omnem cum effodies, luna
decrescente eximito, post meridiem, sine uento austro.
Tum erit tempestiua, cum semen suum maturum erit.
Cauetoque per rorem trahas, aut doles. Quae materies
semen non habebit, cum glubebit, tempestiua erit.
Vento austro caueto, ne quam materiem, neue uinum
tractes, nisi necessario.
[32] XXXII. Uti mature arbores putentur.
Vineas, arboresque mature face ut incipias putare. Vites
propages sulcos, susum uorsum, quod ad eius facere
poteris, uitis facito uti ducas. Arbores hoc modo
putentur, rami uti diuaricentur, quos relinquantur, et uti
recte caedantur, et ne nimium crebri relinquantur. Vites
bene nodentur per omnes ramos. Diligenter caueto ne
uitem praecipites, et ne nimium praestringas. Arbores
facito uti bene maritae sint, uitesque uti satis multae
adserantur et sicubi opus erit, de arbore deiiciantur, et
in terram deprimantur, et biennio post praecidito ueteres.
[33] XXXIII. Vinea quomodo curetur, et uetus renouetur.
Viniam sic facito, uti curetur : Vitem bene nodatam
deligato recte, flexuosa uti ne siet, susum uorsum
semper ducito, quoad eius poteris, uinarios,
custodesque recte relinquito. Quam altissimam uiniam
facito, alligatoque recte, dum ne nimium constringas.
Hoc modo eam curato. Capita uitium per sementim
ablaqueato. Vineam putatam circumfodito. Arare
incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. Vites
teneras quamprimum propagato, sic occato, ueteres
quam minimum castrato; potius, si opus erit, deiicito,
biennioque post praecidito. Vitem nouellam resicari
tum erit tempus, ubi ualebit. Si uinea a uite calua erit,
sulcos interponito, ibique uiueradicem serito, umbram
ab sulcis remoueto crebroque fodito. In uinea uetere
serito ocinum, si macra erit; quod granum capiat ne
serito, et circum capita addito stercus, paleas, uinaceas,
aliquid horum, quo rectius ualeat. Ubi uinea frondere
coeperit, pampinato. Vineas nouellas alligato crebro, ne
caules praefringantur. Et quae iam in perticam ibit, eius
pampinos teneros alligato leuiter, corrigitoque, uti recte
spectent. Ubi uua uaria fieri coeperit, uites subligato,
pampinato, uuasque expellito, circum capita sarito.
Salictum suo tempore caedito, glubito, arcteque
alligato. Librum conseruato, cum opus erit in uinea, ex
eo in aquam coniicito, alligato. Vimina unde corbulae
fiant, conseruato.
[34] XXXIV. De sementi faciunda, et quo loco.
Redeo ad sementim. Ubi quisque locus frigidissimus
aquosissimusque erit, ibi primum serito. In calidissimis
locis sementim postremum fieri oportet. Terram caue
cariosam tractes. Ager rubricosus et terra pulla,
materina, rudecta, arenosa : item quae aquosa non erit,
ibi lupinum bonum fiet. In creta, et uligine, et rubrica,
et agro qui aquosus erit, semen adoreum potissimum
serito; quae loca sicca et non herbosa erunt, aperta ab
umbra, ibi triticum serito.
[35] XXXV. Quis locus faba, siligo et hordeum seri debeat.
Fabam in locis ualidis non calamitosis serito. Viciam et
faenum Graecum quam minime herbosis locis serito.
Siliginem, triticum in loco aperto, celso, ubi sol quam
diutissime siet, seri oportet. Lentim in rudecto et
rubricoso loco, qui herbosus non siet, serito. Hordeum
qui locus nouus erit, aut qui restibilis fieri poterit,
serito. Trimestrem quo in loco sementim maturam
facere non potueris, et qui locus restibilis crassitudine
fieri poterit, seri oportet. Rapinam (et) coles rapicii
unde fiant, et raphanum in loco stercorato bene aut in
loco crasso serito.
[36] XXXVI. Quod stercus praestantius ad segetem.
(Quae segetem stercorant). Stercus columbinum
spargere oportet in pratum, uel in hortum, uel in
segetem. Caprinum, ouillum, bubulum, item ceterum
stercus omne sedulo conseruato. Amurcam spargas, uel
irriges ad arbores, circum capita maiora amphoras, ad
minora urnas cum aquae dimidio addito, ablaqueato
prius non alte.
[37] XXXVII. Quae mala in segete sint.
Si cariosam terram tractes, cicer, quod uellitur, et quod
salsum est, eo malum est. Hordeum, faenum Graecum,
eruum, haec omnia segetem exsugunt, et omnia quae
uelluntur. Nucleos in segetem ne indideris. Quae
segetem stercorent fruges, lupinum, faba, uicia. Stercus
unde facias, stramenta, lupinum, paleas, fabalia, acus,
frondem iligneam, querneam. Ex segeti uellito ebulum,
cicutam, et circum salicta herbam altam, uluamque.
Eam substernito ouibus, bubusque, frondem putidam.
Partem de nucleis succernito et in lacum coniicito : eo
aquam addito, permisceto rutro bene. Inde lutum
circum oleas ablaqueatas addito, nucleos conbustos
item addito. Vitis si macra erit, sarmenta sua concidito
minute, et ibidem inarato, aut infodito. Per hiemem
lucubratione haec facito. Ridicas et palos quos pridie in
tecto posueras, siccos dolato, faculas facito, stercus
egerito, nisi intermestri lunaque dimidiata. Tum ne
tangas materiem, quam effodies aut praecides abs terra :
diebus septem proximis, quibus luna plena fuerit,
optime eximetur. Omnino caueto, ne quam materiem
doles, neu cadas, neu tangas si potes, nisi siccam, neu
gelidam, neu rorulentam. Frumenta face bis sarias
runcesque, auenamque destringas. De uinea et
arboribus putatis sarmenta degere, et fascinam face, et
uitis, et ligna in caminum ficulna, et codicillos domino
in aceruum conponeto.
[38] XXXVIII. De fornace calcaria.
Fornacem calcariam pedes latam X facito, altam pedes
XX, usque ad pedes III summam latam redigito. Si uno
praefurnio coques, lacunam intus magnam facito, uti
satis siet, ubi cinerem concipiat, ne foras sit educendus.
Fornacemque bene struito. Facito fortax totam
fornacem infimam conplectatur. Si duobus praefurniis
coques, lacuna nihil opus erit. Cum cinere eruto opus
erit, altero praefurnio eruito, in altero ignis erit. Ignem
caueto ne intermittas, quin semper siet, neue noctu,
neue ullo tempore intermittatur, caueto. Lapidem
bonum in fornacem quam candidissimum, quam
minime uarium indito. Cum fornacem facies, fauces
praecipites deorsum facito. Ubi satis foderis, tum
fornaci locum facito, uti quam altissima et quam
minime uentosa siet. Si parum altam fornacem habebis,
ubi facies, lateribus summam struito, aut cementis cum
luto summam extrinsecus oblinito. Cum ignem
subdideris, si qua flamma exibit, nisi per orbem
summum, luto oblinito. Ventus ad praefurnium caueto
ne accedat. Inibi austrum caueto maxime. Hoc signi
erit, ubi calx cocta erit, summos lapides coctos esse
oportebit. Item infimi lapides cocti cadent, et flamma
minus fumosa exibit. Si ligna et uirgas non poteris
uendere, neque lapidem habebis, unde calcem coquas,
de lignis carbones coquito, uirgas et sarmenta, quae tibi
usioni supererunt, in segete comburito. Ubi eas
conbusseris, ibi papauer serito.
[39] XXXIX. Quid confici per tempestatem debeat.
Ubi tempestates malae erunt, cum opus fieri non
poterit, stercus in sterquilinum egerito. Bubile, ouile,
cortem, uillam bene purgato. Dolia plumbo uincito, uel
materie quernea uere sicca alligato. Si bene sarceris, aut
bene alligaueris, et in rimas medicamentum indideris,
beneque picaueris, quoduis dolium uinarium facere
poteris. Medicamentum in dolium hoc modo facito:
Cerae P- I, resinae P- I, sulpuris P- C' C'. Haec omnia in
calicem nouum indito. Eo addito gypsum contritum, uti
crassitudo fiat quasi emplastrum, eo dolia sarcito. Ubi
sarseris, qui colorem eundem facias, cretae crudae
partes duas, calcis tertiam commisceto; inde laterculos
facito, coquito in fornacem, tum conterito, idque
inducito. Per imbrem in uilla quaerito quid fieri possit.
Ne cessetur, munditias facito. Cogitato, si nihil fiet,
nihilo minus sumptum futurum.
[40] XL. Quid ueris tempore fiat.
Per uer haec fieri oportet. Sulcos et scrobes fieri,
seminariis. Vitiariis locum uerti. Vites propagari. In
locis crassis et humectis ulmos, ficos, poma, oleas seri
oportet. Ficos, oleas, mala, pira, uites inseri oportet luna
silenti post meridiem sine uento austro. Oleas, ficos,
pira, mala hoc modo inserito. Quem ramum insiturus
eris, praecidito, inclinato aliquantum, ut aqua defluat.
Cum praecides, caueto ne librum conuellas. Sumito tibi
surculum durum, eum praeacuito, salicem graecam
discindito. Argillam uel cretam coaddito, arenae
paululum, et fimum bubulum. Haec una bene
condepsito, quam maxime uti lentum fiat. Capito tibi
scissam salicem, ea stirpem praecisum circumligato, ne
liber frangatur. Ubi id feceris, surculum praeacutum
inter librum et stirpem artito primoris digitos duos.
Postea capito tibi surculum, quod genus inserere uoles,
eum primorem praeacuito oblicum primoris digitos
duos. Surculum aridum quem artiueris eximito, eo artito
surculum, quem inserere uoles. Librum ad librum
uorsum facito, artito usque adeo quo praeacueris. Idem
alterum surculum, tertium, quartum facito. Quot genera
uoles, tot indito. Salicem graecam amplius
circumligato, luto depsto stirpem oblinito, digitos
crassum III. Insuper lingua bubula obtegito, si pluat, ne
aqua in librum permanet. Eam linguam insuper libro
alligato, ne cadat. Postea stramentis circumdato,
alligatoque, ne gelus noceat.
[41] XLI. Vitis insitio, pirorumque et malorum, quali modo fiat.
Vitis insitio una est per uer, altera est cum uua floret, ea
optuma est. Pirorum ac malorum insitio per uer et per
solstitium dies quinquaginta, et per uindemiam. Oleae
et ficorum insitio est per uer. Vitem sic inserito.
Praecidito quam inseres. Eam mediam diffindito per
medullam. Eo surculos praeacutos artito, quos inseres,
medullam cum medulla componito. Altera insitio est: Si
uitis uitem continget, uitem utrinque teneram praeacuito
oblique, inter sese medullam cum medulla libro
colligato. Tertia insitio est: Terebra uitem quam inseres,
pertudtio, eo duos surculos uitigineos, quod genus esse
uoles, insectos obliquos artito ad medullam. Facito iis
medullam cum medulla coniungas, artitoque ea qua
terebraueris, alterum ex altera parte. Eos surculos facito
sint longi pedes binos : eos in terram demittito,
replicatoque ad uitis caput, medias uitis uinclis in
terram defigito, terraque operito. Haec omnia luto
depsto oblinito, alligato, integitoque ad eundem
modum, tamquam oleas.
[42] XLII. Ficorum et olearum insitio alio modo.
Ficos et oleas altero modo. Quod genus aut ficum, aut
oleam esse uoles, inde librum scalpro eximito, alterum
librum cum gemma de eo fico, quod genus esse uoles,
eximito; apponito in eum locum, unde exicaueris in
alterum genus, facitoque uti conueniat. Librum longum
facito digitos III S, latum digitos tres. Ad eundem
modum oblinito, integito, uti cetera.
[43] XLIII. Vites et oleae quomodo infodiantur.
Sulcos, si locus aquosus erit, alueatos esse oportet latos
summos pedes III, altos pedes IV, infimum latum
pedem unum, et palmum, eos lapide consternito. Si
lapis non erit, perticis saligneis uiridibus controuersis
collatis consternito : si pertica non erit, sarmentis
colligatis. Postea scrobes facito altos P- III S, latos P-
IV, et facito de scrobe aqua in sulcum defluat, ita oleas
serito. Vitibus sulcos et propagines, ne minus pedibus
H- S quoquo uersus facito. Si uoles uinea cito crescat, et
olea, quam seueris, semel in mense sulcos sarrito, et
circum capita oleaginea quot mensibus usque donec
trimae erunt, fodere oportet. Eodem modo ceteras
arbores procurato.
[44] XLIV. Oliuetum quo tempore putetur.
Oliuetum diebus XV ante aequinoctium uernum
incipito putare. Ex eo die dies XLV recte putabis. Id
hoc modo putato. Qua locus recte ferax erit, quae arida
erunt, et siquid uentus interfregerit, ea omnia eximito.
Qua locus ferax non erit, id plus concidito aratoque.
Bene enodato, stirpesque leuis facito.
[45] XLV. Quantam taleam oleaginam decidas.
Taleas oleagineas, quas in scrobe saturus eris,
tripedaneas decidito, diligenterque tractato, ne liber
laboret, cum dolabis aut secabis. Quas in seminario
saturus eris, pedalis facito, eas sic inserito. Locus
bipalio subactus siet, beneque terra tenera siet beneque
glittus siet. Cum taleam demittes, pede taleam
opprimito. Si parum descendet, malleolo aut mateola
adigito, cauetoque ne librum scindas cum adiges. Palo
prius locum ne feceris, quo taleam demittas : si ita
seueris uti stet talea melius uiuet. Taleae ubi trimae
sunt, tum denique maturae sunt, ubi liber sese uertet. Si
in scrobibus aut in sulcis seres, ternas taleas ponito,
easque diuaricato. Supra terram, ne plus IV digitos
transuorsos emineant, uel oculos serito.
[46] XLVI. Seminarium quo fiat modo.
Seminarium ad hunc modum facito : Locum quam
optimum et apertissimum et stercorosissimum poteris,
et quam simillimum genus terrae eae, ubi semina
positurus eris, et uti ne nimis longe semina ex
seminario ferantur, eum locum bipalio uertito,
delapidato, circumque saepito bene, et in ordine serito,
in sesquipedem quoquouorsum taleam demittito,
opprimitoque pede. Si parum deprimere poteris, malleo
aut mateola adigito. Digitum supra terram facito semina
emineant, fimoque bubulo summam taleam oblinito,
signumque aput taleam apponito, crebroque sarito, si
uoles cito semina crescant. Ad eundem modum alia
semina serito.
[47] XLVII. Arundinetum et uitiarum uti seratur.
(Harundinem sic serito. Ternos pedes oculos disponito.)
Vitiarium eodem modo facito, seritoque. Ubi uitis bima
erit, resecato. Ubi trima erit, eximito. Si pecus
pascetur, ubi uitem serere uoles, ter prius resecato,
quam ad arborem ponas. Ubi V nodos ueteres habebit,
tum ad arborem ponito. Quotannis porrinam inserito,
quotannis habebis quod eximas.
[48] XLVIII. Semina cupressi, piri, nucis, et pini,
ceterarumque arborum qualiter serantur ac foueantur.
Pomarium seminarium ad eundem modum, atque
oleagineum facito. Suum quidquid genus talearum
serito. Semen cupressi ubi seres, bipalio uertito. Vere
primo serito. Porcas pedes quinos latas facito. Eo
stercus minutum addito, consarito, glebasque
conminuito. Porcam planam facito, paulum concauam.
Tum semen serito crebrum tamquam linum, eo terram
cribro incernito, altam digitum transuersum. Eam
terram tabula aut pedibus conplanato, furcas circum
offigito. Eo perticas intendito. Eo sarmenta aut crates
ficarias imponito, quae frigus defendant, et solem. Uti
subtus homo ambulare possit, facito. Crebro runcato.
Simul herbae inceperint nasci, eximito. Nam si herbam
duram uelles, cupressos simul euelles. Ad eundem
modum semen pirorum, malorum serito, tegitoque.
Nuces pineas ad eundem modum, nisi tanquam alium
serito.
[49] XLIX. Uti uinea uetus de loco transferatur.
Vineam ueterem si in alium locum transferre uoles,
dumtaxat brachium crassam licebit. Primum deputato,
binas gemmas ne amplius relinquito. Ex radicibus bene
exfodito, usque radices persequito, et caueto ne radices
saucies. Ita uti fuerit, ponito in scrobe, aut in sulco,
operitoque, et bene occulcato. Eodem modo uineam
statuito, alligato, flexatoque uti fuerat, crebroque fodito.
[50] L. Prata quo modo serantur.
Prata primo uere stercerato luna silenti, quae irrigua
non erunt, ubi fauonius flare coeperit. Cum prata
defendes, depurgato, herbasque malas omneis radicitus
effodito. Ubi uineam deputaueris, aceruum lignorum
uirgarumque facito. Ficos interputato, et in uinea ficos
subradito alte, ne eas uitis scandat. Seminaria facito, et
uetera resarcito. Hoc facito, antequam uineam fodere
incipias. Ubi daps profanata comestaque erit, uerno
arare incipito, et loca primum arato quae siccissima
erunt : et quae crassissima et aquosissima erunt, ea
postremum arato, dum ne prius obdurescant.
[51] LI. Propagatio oleae pomorumque.
Propagatio pomorum, aliarum arborum. Ab arbore abs
terra pulli qui nascentur, eos in terram deprimito,
extollitoque primorem partem, uti radicem capiat : inde
biennio post effodito, seritoque. Ficum, oleam, malum
Punicum, cotoneum aliaque mala omnia, laurum,
myrtum, nuces Praenestinas, platanum. Haec omnia a
capite propagari eximique, serique eodem modo oportet.
[52] LII. Quae diligentius propagari uoles.
Quae diligentius propagari uoles, in aulas, aut in qualos
pertusos propagari oportet, et cum iis in scrobem deferri
oportet. In arboribus, uti radices capiant, calicem
pertundito per fundum, aut qualum. Ramum, quem
radicem capere uoles, traiicito. Eum qualum, aut
calicem terra impleto, calcatoque bene, in arborem
relinquito. Ubi ita fuerit, ramum sub qualo praecidito.
Qualum incidito ex una parte per imum. Si uero calix
erit, conquassato. Cum eo qualo, aut calice in scrobem
ponito. Eodem modo uitem facito, eam anno post
praecidito, seritoque cum qualo. Hoc modo quod genus
uis propagabis.
[53] LIII.
Foenum, ubi tempus erit, secato, cauetoque ne sero
seces. Priusquam semen maturum siet, secato : et quod
optimum foenum erit, seorsum condito. Per uer cum
arabunt, antequam ocinum nascatur, des quod edant bubus.
[54] LIV. Bubus pabulum.
Pabulum hoc modo parari darique oportet. Ubi
sementim patraueris, glandem parari legique oportet, et
in aquam coniici. Inde semodios singulis bubus in dies
dari oportet; et si non laborabunt, pascantur, satius erit.
Aut modium uinaceorum quos in dolium condideris.
Interdiu pascito, noctu faeni pondo XXV uni boui dato.
Si foenum non erit, frondem iligneam et ederaciam
dato. Paleas triticeas, et ordeaceas, acus fabaginum,
uiciam, uel de lupino : item de caeteris frugibus omnia
condito. Cum stramenta condes, quae herbosissima
erunt, in tecto condito, et sale spargito, deinde ea pro
foeno dato. Ubi uerno dare coeperis, modium glandis
aut uinaceorum dato, aut modium lupini macerati, et
foeni pondo XV. Ubi ocinum tempestiuum erit, dato
primum. Manibus carpito, id renascetur. Quod falcula
secueris, non renascetur. Usque ocinum dato, donec
arescat, ita temperato, postea uiciam dato, postea
panicum dato, secundum panicum frondem ulmeam
dato. Si populneam habebis, admisceto, ut ulmea satis
siet. Ubi ulmeam non habebis, querneam et ficulneam
dato. Nihil est quod magis expediat, quam boues bene
curare. Boues nisi per hiemem, cum non arabunt, pasci
non oportet. Nam uiride cum edunt, id semper
expectant. Et fiscellas habere oportet, ne herbam
sectentur cum arabunt.
[55] LV. De lignis domini.
Ligna domino in tabulato condito, codicillos
oleagineos, radices in aceruo sub dio metas facito.
[56] LVI. Familiae cibaria quanta dentur.
Familiae cibaria qui opus facient per hiemem, tritici
modios IV, per aestatem modios IV S, uilico, uilicae,
epistatae, opilioni modios III, compeditis per hiemem
panis P- IV. Ubi uineam fodere coeperint, panis P- V,
usque adeo dum ficos esse coeperint, deinde ad P- IV
redito.
[57] LVII. Vinum familiae quantum detur.
Vinum familiae. Ubi uindemia facta erit, loram bibant
menses III. Mense quarto heminas in dies, id est in
mense congios II S. Mense quinto, sexto, septimo,
octauo, in dies sextarios, id est in mense congios
quinque. Nono, decimo, undecimo et duodecimo, in
dies heminas ternas : id est amphoram. Hoc amplius
Saturnalibus et Compitalibus in singulos homines
congios. Summa uini in homines singulos inter annum
(Q- VIII) compeditis uti quicquid operis facient pro
portione addito : eos non est nimium in annos singulos
uini quadrantalia X ebibere.
[58] LVIII. Pulmentarium familiae quantum detur.
Pulmentarium familiae, oleae caducae quam plurimum
condito. Postea oleas tempestiuas, unde minimum olei
fieri poterit, eas condito, parcito, uti quam diutissime
durent. Ubi oleae comesae erunt, halecem et acetum
dato. Oleum dato in menses unicuique sextarium I.
Salis unicuique in anno modium satis est.
[59] LIX. Vestimenta familiae.
Vestimenta familiae. Tunicam P- III S, saga alternis
annis. Quotiens cuique tunicam aut sagum dabis, prius
ueterem accipito, unde centones fiant. Sculponias bonas
alternis annis dare oportet.
[60] LX. Bubus cibaria.
Bubus cibaria annua in iuga singula lupini modios CXX
aut glandis modios CCXL, foeni pondo |XX| ocini,
fabae modios XX, uiciae modios XXX. Praeterea
granatui (generatim) uideto uti satis uiciae seras.
Pabulum cum seres, multas sationes facito.
[61] LXI. Quomodo ager colatur.
Quid est agrum bene colere? bene arare. Quid
secundum? arare. Tertio, stercorare. Qui oletum
saepissime et altissime miscebit, is tenuissimas radices
exarabit. Si male arabit, radices sursum abibunt,
crassiores fient, et in radices uires oleae abibunt.
(Agrum frumentarium cum ares, bene et tempestiuo
ares, sulco uario ne ares.) Caetera cultura est multum
serere, et diligenter eximere semina, et per tempus
radices quam plurimas cum terra ferre. Ubi radices
bene operueris, calcare bene, ne aqua noceat. Siquis
quaerat, quod tempus oleae serendae siet, agro sicco per
sementim, agro laeto per uer.
[62] LXII. Quot plostra habere oporteat.
Quot iuga bouerum, mulorum, asinorum habebis,
totidem plostra esse oportet.
[63] LXIII. Funem quam longum esse oporteat.
Funem torculum esse oportet extentum P- LV. Funem
loreum in plostrum P- LX, lora retinacula longa P-
XXVI, subiugia in plostrum P- XVIII, funiculum P-
XV, in aratrum subiugia lorum P- XVI, funiculum P- VIII.
[64] LXIV. De olea legenda.
Olea ubi matura erit, quam primum cogi oportet, quam
minimum in terra et in tabulato esse oportet. In terra et
in tabulato putrescit. Leguli uolunt, uti olea caduca
quam plurima sit, quo plus legatur. Factores, ut in
tabulato diu sit, ut fracida sit, quo facilius efficiant.
Nolito credere oleum in tabulato posse crescere. Quam
citissime conficies, tam maxime expediet, et totidem
modiis collecta et plus olei efficiet, et melius. Olea quae
diu fuerit in terra, aut in tabulato, inde olei minus fiet et
deterius. Oleum, si poteris, bis in die depleto. Nam
oleum quam diutissime in amurca et in fracibus erit,
tam deterrimum erit.
[65] LXV. Oleum uiride quomodo fiat.
Oleum uiride sic facito : Oleam quam primum ex terra
tollito. Si inquinata erit, lauito, a foliis et stercore
purgato. Postridie aut post diem tertium, quam lecta
erit, facito. Olea ubi nigra erit, stringito. Quam
acerbissima olea oleum facies, tam oleum optimum erit.
Domino de matura olea oleum fieri maxime expediet.
Si gelicidia erunt, cum oleam coges, triduum atque
quatriduum post oleum facito. Eam oleam, si uoles, sale
spargito. Quam calidissimum torcularium et cellam habeto.
[66] LXVI. Custodis et capulatoris officia.
Custodis et capulatoris officia. Seruet diligenter cellam
et torcularium. Caueat quam minimum in torcularium et
in cellam introeatur. Quam mundissime purissimeque
fiat, uase aheneo, neque nucleis ad oleum ne utatur.
Nam si utetur, oleum male sapiet. Cortinam plumbeam
in lacum ponito, quo oleum fluat. Ubi factores uectibus
prement, continuo capulator concha oleum, quam
diligentissime poterit, tollat, ne cesset. Amurcam caueat
ne tollat. Oleum in labrum primum indito. Inde in
alterum dolium indito. De iis labris fraces amurcamque
semper subtrahito. Cum oleum sustuleris de cortina,
amurcam deorito.
[67] LXVII. Custodis in torculari officia.
Qui in torculario erunt, uasa pura habeant, curentque
uti olea bene perficiatur, beneque siccentur. Ligna in
torculario ne caedant. Oleum frequenter capiant.
Factoribus det in singulos factus, olei sextarios, et in
lucernam quod opus siet. Fraces quotidie reiiciat.
Amurcam commutet usque adeo, donec in lacum, qui in
cella est, postremum peruenerit. Fiscinas spongia
effingat. Quotidie oleo lacum commutet, donec in
dolium peruenerit. In torculario et in cella caueat
diligenter, ne quid olei subripiatur.
[68] LXVIII. Vasa olearia et uinaria extollere.
Ubi uindemia et oletas facta erit, prela extollito, funes
torculos, melipontos, subductarios in carnario, aut in
prelo suspendito. Orbes, fibulas, uectes, scutulas,
fiscinas, corbulas, quala, scalas, patibula, omnia, queis
usus erit, in suo quidque loco reponito.
[69] LXIX. Dolia quomodo imbuantur.
Dolia olearia noua sic imbuito. Amurca impleto dies
VII. Facito ut amurcam quotidie suppleas. Postea
amurcam eximito et arfacito. Ubi arebit, cummim pridie
in aquam infundito. Ea postridie diluito. Postea dolium
calfacito. Minus, quam si picare uelis tepeat, satis est.
Lenibus lignis facito calescat. Ubi temperate tepebit,
tum cummim indito, postea linito. Si recte leueris, in
dolium quinquagenarium cummim P- IV satis erit.
[70] LXX. Bubus medicamentum.
Bubus medicamentum. Si morbum metues, sanis dato
salis micas III, folia laurea III, porri fibras III, ulpici
spicas III, alii spicas III, thuris grana III, herbae sabinae
plantas III, rutaa folia III, uitis albae caules III, fabulos
albos III, carbones uiuos III, uini S. III. Haec omnia
sublimiter legi, teri, darique oportet. ieiunus siet qui
dabit. Ter triduum de ea potione unicuique boui dato.
ita diuidito, cum ter unicuique dederis, omnem
absumas. Bosque ipsus, et qui dabit, facito ut uterque
sublimiter stent. Vase ligneo dato.
[71] LXXI. Bos si aegrotare coeperit.
Bos si aegrotare coeperit, dato continuo ei unum ouum
gallinaceum crudum, integrum facito deuoret. Postridie
caput ulpici conterito, cum hemina uini, facitoque
ebibat. Sublimiter terat et uaso ligneo det. Bosque
ipsus, et qui dabit sublimiter stet. Ieiunus ieiuno boui dato.
[72] LXXII. Boues ne pedes subterant.
Boues ne pedes subterant, priusquam in uiam quoquam
ages, pice liquide cornua infima unguito.
[73] LXXIII. Quomodo bubus medicamentum detur.
Ubi uuae uariae coeperint fieri, bubus medicamentum
dato quotannis, uti ualeant. Pellem anguinam ubi
uideris, tollito et condito, ne quaeras cum opus siet.
Eam pellem, et far, et salem, et serpulum, haec omnia
una conterito, cum uino dato bubus bibant omnibus. Per
aestatem boues aquam bonam et liquidam bibant
semper curato. Ut ualeant refert.
[74] LXXIV. Panem depsticium sic facito.
Panem depsticium sic facito. Manus, mortariumque
bene lauato. Farinam in mortarium indito, aquae
paulatim addito, subigitoque pulchre. Ubi bene
subegeris, defingito, coquitoque sub testu.
[75] LXXV. Libum hoc modo facito.
Libum hoc modo facito. Casei P- II bene disterat in
mortario. Ubi bene distriuerit, farinae siligineae libram,
aut, si uoles tenerius esse, selibram similaginis eodem
indito, permiscetoque cum caseo bene. Ouum I addito,
et una permisceto bene. Inde panem facito. Folia
subdito. In foco caldo sub testu coquito leniter.
[76] LXXVI. Placentam sic facito.
Placentam sic facito. Farinae siligneae L- II, unde
solum facias, in tracta farinae L- IV et alicae primae L-
II alicam in aquam infundito. Ubi bene mollis erit, in
mortarium purum indito, siccatoque bene. Deinde
manibus depsito. Ubi bene subactum erit, farinae L- IV
paulatim addito. Id utrumque tracta facito. In qualo, ubi
arescant, componito. Ubi arebunt, componito puriter.
Tum facies singula tracta. Ubi depsueris, panno oleo
uncto tangito, et circumtergeto, unguitoque, ubi tracta
erunt, focum, ubi coquas, calfacito bene et testum.
Postea farinae L- II conspergito, condepsitoque. Inde
facito solum tenue. Casei ouilli P- XIV ne acidum et
bene recens, in aquam indito. Ibi macerato, aquam ter
mutato. Inde eximito, siccatoque bene paulatim
{manibus}, siccum bene in mortarium imponito. Ubi
omne caseum bene siccaueris, in mortarium purum
manibus condepsito, comminuitoque quam maxime.
Deinde cribrum farinarium purum sumito, caseumque
per cribrum facito transeat in mortarium. Postea indito
mellis boni P- IV S id una bene commisceto cum caseo.
Postea in tabula pura, quae pateat P- I, ibi balteum
ponito, folia laurea uncta supponito, placentam fingito.
Tracta singula in totum solum primum ponito, deinde
de mortario tracta linito, tracta addito singulatim, item
linito usque adeo, donec omne caseum cum melle
abusus eris. In summum tracta singula indito, postea
solum contrahito ornatoque focum. *De ue primo,
temperatoque, tunc placentam imponito testo caldo,
operito, pruna insuper, et circum operito. Videto ut
bene, et otiose percoquas. Aperito, dum inspicias, bis
aut ter. Ubi cocta erit, eximito et melle unguito : haec
erit placenta semodialis.
[77] LXXVII. Spiram sic facito.
Spiram sic facito. Quantum uoles pro ratione, ita uti
placenta fit, eadem omnia facito, nisi alio modo fingito
in solo tracta. Cum melle oblinito bene. Inde tamquam
restim tractes facito, ita imponito in solo, dein plicis
completo bene arcte. Caetera omnia quasi placentam
facias, facito, coquitoque.
[78] LXXVIII. Scriblitam sic facito.
Scriblitam sic facito. In balteo tractis caseo, ad eundem
modum facito, uti placentam sine melle.
[79] LXXIX. Globos sic facito.
Globos sic facito. Caseum eum alica ad eundem
modum misceto. Inde quantos uoles facere facito. In
ahenum caldum unguen indito. Singulos aut binos
coquito, uersatoque crebro duabus rudibus; coctos
eximito. Eos melle unguito, papauer infriato, ita ponito.
[80] LXXX. Encytum uti facias.
Encytum ad eundem modum facito, uti globos, nisi
calicem pertusum cauum habeas. Ita in unguen caldum
fundito. Honc in restim quasi spiram facito. Idque
duabus rudibus uorsato, praestatoque. Item unguito,
coloratoque, caldum ne nimium. Id cum melle, aut cum
mulso apponito.
[81] LXXXI. Erneum sic facito.
Erneum tamquam placentam facito, eadem omnia indito
quae in placentam. Id permisceto in alueo. Indito in
hirneam fictilem, eam demittito in aulam aheneam
aquae calidae plenam. Ita coquito ad ignem. Ubi
coctum erit, hirneam confringito, ita ponito.
[82] LXXXII. Spaeritam quomodo facies.
Spaeritam sic facito, ita uti spiram, nisi sic fingito. De
tractis, caseo, melle, sphaeras pugnum altas facito. Eas
in solo componito, densas eodem modo componito
atque spiram, itemque coquito.
[83] LXXXIII. Votum pro bubus.
Votum pro bubus, uti ualeant, sic facito. Marti Siluano
in silua interdius, in capita singula boum uotum facito
farris adorei libras III et lardi IV S et pulpae P- IV S,
uini sextarios tres. Id in unum uas liceto coniicere, et
uinum item in unum uas liceto coniicere. Eam rem
diuinam uel seruus, uel liber licebit faciat. Ubi res
diuina facta erit, statim ibidem consumito. Mulier ad
eam rem diuinam ne adsit, neue uideat quomodo fiat.
Hoc uotum in annos singulos, si uoles, licebit uouere.
[84] LXXXIV. Sauillum sic facito.
Sauillum hoc modo facito. Farinae selibram, casei P- II
S una conmisceto quasi libum, mellis P (quadrandis_nota) et ouum
unum. Catinum fictile oleo unguito. Ubi omnia bene
commiscueris in catinum, indito, catinum testo, operito.
Videto ut bene percocas medium, ubi altissimum est.
Ubi coctum erit, catinum eximito, melle unguito,
papauer infriato, sub testum subde paulisper, postea
eximito. Ita pone cum catillo, et lingula.
[85] LXXXV. Pultem Punicam sic facito.
Pultem Punicam sic coquito. Libram alicae in aquam
indito, facito uti bene madeat. Id infundito in alueum
purum, eo casei recentis P- III, mellis P- S, ouum unum,
omnia una permisceto bene. Ita insipito in aulam nouam.
[86] LXXXVI. Graneam triticeam sic facito.
Graneam triticeam sic facito. Selibram tritici puri in
mortarium purum indat, lauet bene, corticemque deterat
bene, eluatque bene. Postea in aulam indat, et aquam
puram, coquatque. Ubi coctum erit, lacte addat
paulatim usque adeo, donec cremor crassus erit factus.
[87] LXXXVII. Amyllum sic facito.
Amyllum sic facito. Siliginem purgato bene, postea in
alueum indat, eo addat aquam bis in die. Die decimo
aquam exsiccato, exurgeto bene, in alueo puro misceto
bene, facito tamquam faex fiat. Id in linteum nouum
indito, exprimito cremorem in patinam nouam, aut in
mortarium. Id omne ita facito, et refricato denuo. Eam
patinam in sole ponito, arescat. Ubi arebit, in aulam
nouam indito, inde facito cum lacte coquat.
[88] LXXXVIII. Salem candidum sic facito.
Salem candidum sic facito. Amphoram defracto collo
puram inpleto aquae purae, in sole ponito : ibi fiscellam
cum sale populari suspendito, et quassato, suppletoque
identidem. Id aliquotiens in die {quotidie} facito, usque
adeo donec sal desiuerit tabescere biduum. Id signi erit,
maenam aridam, uel ouum demittito; si natabit, ea
muries erit, qua uel carnem, uel caseos, uel salsamenta
condias. Eam muriam in labella, uel in patinas in sole
ponito. Usque adeo in sole habeto, donec concreuerit.
Inde flos salis fiet. Ubi nubilabitur, et noctu sub tecto
ponito. Quotidie, cum sol erit, in sole ponito.
[89] LXXXIX. Gallinas et anseres sic farcito.
Gallinas et anseres sic farcito. Gallinas teneras, quae
primum parient, concludat, polline, uel farina ordeacia
conspersa turundas faciat. Eas in aquam intinguat, in os
indat. Paulatim quotidie addat. Ex gula consideret,
quod satis sit. Bis in die farciat, et meridie bibere dato,
nec plus aqua sita siet horam unam. Eodem modo
anserem alito, nisi prius dato bibere, et bis in die, bis escam.
[90] XC. Palumbum recentem sic farcito.
Palumbum recentem sic farcito. Ubi prensus erit, ei
fabam coctam tostam primum dato. Ex ore in eius os
inflato item aquam. Hoc dies VII facito. Postea fabam
fresam puram, et far purum facito, et fabae tertia pars ut
inferuescat. Tum far insipiat, puriter facito, et coquito
bene. Id ubi excoxeris depsito bene, oleo manum
unguito. Primum pusillum, postea magis depses, oleo
tangito depsitoque, dum poterit facere turundas, ex aqua
dato, escam temperato.
[91] XCI. Aream sic facito.
Aream sic facito. Locum ubi facies confodito, postea
amurca conspargito bene, sinitoque combibat. Postea
comminuito glebas bene. Deinde coaequato, et
pauiculis uerberato. Postea denuo amurca conspergito,
sinitoque arescat. Si ita feceris, neque formicae
nocebunt, neque herbae nascentur.
[92] XCII. Frumento ne noceat curculio.
Frumento ne noceat curculio, neu mures tangant, lutum
de amurca facito, palearum paulum addito, sinito
macerescant bene, et subigito bene, eo granarium totum
oblinito crasso luto, postea conspergito amurca omne
quod lutaueris. Ubi aruerit, eo frumentum refrigeratum
condito, curculio non nocebit.
[93] XCIII. Olea si fructum non ferat.
Olea si fructum non feret, ablaqueato. Postea stramenta
circumponito. Postea amurcam cum aqua commisceto
aequas partes. Deinde ad oleam circumfundito, ad
arborem maximam amphoram unam commixti sat est.
Ad minores arbores pro ratione indito. Et idem hoc si
facies ad arbores feraces, eae quoque meliores fient. Ad
eas stramenta ne addideris.
[94] XCIV. Fici uti grossos teneant.
Fici uti grossos teneant, facito omnia, quo modo oleae,
et hoc amplius. Cum uer adpetet, terram adaggerato
bene. Si ita feceris, et grossi non cadent, et fici scabrae
non fient, et multo feraciores erunt.
[95] XCV. Conuoluolus in uinea ne fiat.
Conuoluolus in uinea ne siet, amurcam condito, puram
bene facito, in uas aheneum indito congios II. Postea
igni leni coquito, rudicula agitato crebro usque adeo,
dum fiat tam crassum quam mel. Postea sumito
bituminis tertiarium,et sulfuris quartarium. Conterito in
mortario seorsum utrumque. Postea infriato quam
minutissime in amurcam caldam, et simul rudicula
misceto, et denuo coquito sub dio. Nam si in tecto
coquas, cum bitumen et sulfur additum est,
excandescet. Ubi erit tam crassum, quam uiscum, sinito
frigescat. Hoc uitem circum caput, et sub brachia
unguito, conuoluolus non nascetur.
[96] XCVI. Oues ne scabrae fiant.
Oues ne scabrae fiant, amurcam condito, puram bene
facito, aquam, ubi lupinus deferuerit, et faecem de uino
bono, inter se omnia conmisceto pariter. Postea cum
detonderis, unguito totas, sinito biduum aut triduum
consudent. Deinde lauito in mari : si aquam marinam
non habebis, facito aquam salsam, ea lauito. Si haec sic
feceris, neque scabrae fient, et lanae plus, et meliorem
habebunt, et ricini non erunt molesti. Eodem in omnes
quadrupedes utito, si scabrae erunt.
[97] XCVII. Amurcae unguentum.
Amurca decocta axem unguito, et lora, et calciamenta,
et coria : omnia meliora facies.
[98] XCVIII. Vestimenta ne tineae tangant.
Vestimenta ne tineae tangant, amurcam decoquito ad
dimidium; ea unguito fundum arcae, et extrinsecus, et
pedes, et angulos. Ubi ea adaruerit, uestimenta condito.
Si ita feceris, tineae non nocebunt. Et item ligneam
supellectilem omnem si ungues, non putescet : et cum
ea terseris, splendidior fiet. Item ahenea omnia unguito,
sed prius extergeto bene. Postea cum unxeris, cum uti
uoles, extergeto, splendidior erit, et aerugo non erit molesta.
[99] XCIX. Fici aridae ut integrae sint.
Fici aridae si uoles uti integrae sint, in uas fictile
condito. Id amurca decocta unguito.
[100] C. Oleum sic in metretam indes.
Oleum sic in metretam nouam inditurus eris ; amurca
ita uti est cruda prius colluito, oppilato; agitatoque diu,
ut bene combibat. Id si feceris, metreta oleum non
bibet, et oleum melius faciet, et ipsa metreta firmior erit.
[101] CI. Virgas myrteas uti serues; item aliud genus.
Virgas myrteas si uoles cum bacis seruare, (et) item
aliut genus quod uis, et si ramulos ficulneos uoles cum
foliis, inter se alligato, fasciculos facito, eos in
amurcam demittito, supra stet amurca facito. Sed ea
quae demissurus eris, sumito paulo acerbiora. Vas, quo
condideris, oblinito plane.
[102] CII. Si bouem aliamue quadrupedem serpens
momorderit.
Si bouem, aut aliam quamuis quadrupedem serpens
momorderit, Melanthii acetabulum, et, quod medici
uocant smyrneum, conterito in uini ueteris hemina. Id
per nares indito, et ad ipsum morsum stercus suillum
adponito. Et idem hoc (si usus uenerit) homini facito.
[103] CIII. Boues uti ualeant.
Boues uti ualeant, et curati bene sient, et qui fastidient
cibum, uti magis cupide appetant, pabulum, quod dabis
amurca spargito; primo paululum, dum consuescant,
postea magis; et dato rarenter bibere conmixtam cum
aqua aequabiliter. Quarto quintoque die. Hoc sic
feceris ita, boues et corpore curatiores erunt, et morbus aberit
[104] CIV. Vinum familiae per hiemem.
Vinum familiae per hiemem qui utatur. Musti
quadrantalia X in dolium indito, aceti acris quadrantalia
II. Eodem infundito sapae quadrantalia duo, aquae
dulcis quadrantalia L. Haec rude misceto ter in die dies
V continuos. Eo addito aquae marinae ueteris sextarios
LXIV et operculum in dolium imponito, et oblinito post
dies X. Hoc sinum durabit tibi usque ad solstitium. Si
quid superfuerit post solstitium, acetum acerrimum et
pulcherrimum erit.
[105] CV. Si ager a mari longe aberit, uinum graecum sic facito.
Qui ager longe a mari aberit, ibi uinum Graecum sic
facito. Musti quadrantalia XX in aheneum, aut
plumbeum infundito, ignem subdito. Ubi bullabit
uinum, ignem subducito. Ubi id uinum refrixerit, in
dolium quadragenarium infundito; seorsum in uas
aquae dulcis quadrantal I infundito. Salis mod. I sinito
muriam fieri. Ubi muria facta erit, eodem in dolium
infundito. Schoenum, et calamum in pila contundito,
quod satis siet, sextarium unum eodem in dolium
infundito, ut odoratum siet. Post dies XXX dolium
oblinito. Ad uer diffundito in amphoras. Biennium in
sole sinito positum esse. Deinde in tectum conferto.
Hoc uinum deterius non erit quam Coum.
[106] CVI. Aquae marinae concinnatio.
Aquae marinae quadrantal I ex alto sumito, quo aqua
dulcis non accedit, sesquilibram salis frigito, eodem
indito, et rude misceto usque adeo, donec ouum
gallinaceum coctum natabit, desinito miscere. Eodem
uini ueteris, uel aminnei, uel miscelli albi congios II
infundito, misceto probe. Postea in uas picatum
confundito, et oblinito. Siquis plus uoles aquae marinae
concinnare, pro portione ea omnia facito.
[107] CVII. Quomodo labra doliorum circumlinias, odorata
ut sint, et ne quid uitii in uinum accedat.
Quo labra doliorum circumlinas, ut bene odorata sint et
nequid uitii in uinum accedat. Sapae congios VI quam
optimae infundito in aheneum, aut in plumbeum et iris
aridae contusae heminam et sertam Campanicam P- V
bene odoratam, una cum iri contundas quam
minutissime, per cribrum cernas, et una cum sapa
coquas sarmentis, et leui flamma. Commoueto, uideto
ne aduras. Usque coquito, dum dimidium excoquas.
Ubi refrixerit, confundito in uas picatum bene
odoratum, et oblinito, et utito in labra doliorum.
[108] CVIII. Vinum si uoles experiri duraturum sit, nec ne.
Vinum si uoles experiri duraturum sit, nec ne, polentam
grandem dimidium acetabuli in caliculum nouum
indito, et uini sextarium de eo uino quod uoles experiri,
eodem infundito, et imponito in carbones, facito bis, aut
ter inferueat. Tum id percolato, polentam abicito.
Vinum ponito sub dio. Postridie mane gustato. Si id
sapiet, quod in dolio est, scito duraturum. Si
subacidum erit, non durabit.
[109] CIX. Vinum asperum lene fieri.
Vinum asperum quod erit, lene et suaue si uoles facere,
sic facito. De eruo farinam facito lib. IV et uini cyathos
IV conspergito sapa. Postea facito laterculos. Sinito
combibant noctem et diem. Postea commisceto cum eo
uino in dolio, et oblinito post dies LX. Id uinum erit
lene, et suaue, et bono colore, et bene odoratum.
[110] CX. Odorem deteriorem uino demere.
Odorem deteriorem demere uino si uoles, testam de
tegula crassam puram calfacito in igni bene. Ubi
calebit, eam picato, resticula alligato, testam demittito
in dolium infimum leniter, sinito biduum oblitum
dolium : si demptus erit odor deterior, id optime; si non,
saepius facito, usque dum odorem malum dempseris.
[111] CXI. Si uoles scire in uinum aqua addita sit, nec ne.
Si uoles scire in uinum aqua addita sit, nec ne,
uasculum facito de materia hederacia. Vinum id, quod
putabis aquam habere, eodem mittito. Si habebit
aquam, uinum effluet, aqua manebit. Nam non continet
uinum uas hederaceum.
[112] CXII. Vinum Coum si facere uoles.
Vinum Coum si uoles facere, aquam ex alto marinam
sumito, mari tranquillo, cum uentus non erit, dies LXX
ante uindemiam, quo aqua dulcis non perueniet. Ubi
hauseris de mari, in dolium infundito, nolito implere,
quadrantalibus V minus sit, quam plenum. Operculum
imponito, relinquito qua interspiret. Ubi dies XXX
praeterierint, transfundito in alterum dolium puriter, et
leniter. Relinquito in imo quod desiderit. Post dies XX
in alterum dolium item transfundito, ita relinquito
usque ad uindemiam. Unde uinum Coum facere uoles,
uuas relinquito in uinea, sinito bene coquantur. Et ubi
pluerit, et siccauerit, tum deligito. Et ponito in sole
biduum, aut triduum sub dio, si pluuiae non erunt, si
pluuia erit, in tecto in cratibus componito, et siqua acina
corrupta erunt, depurgato. Tum sumito aquam marinam
Q- S-. S- E- in dolium quinquagenarium infundito aquae
marinae Q- X. Tum acina de uuis miscellis decarpito de
scopione, in idem dolium, usque dum impleueris, manu
comprimito, ut combibant aquam marinam. Ubi
impleueris dolium, operculo operito, relinquito qua
interspiret. Ubi triduum praeterierit, eximito de dolio,
calcato in torculario, et id uinum condito in dolia lauta,
et pura, et sicca.
[113] CXIII. Ut odoratum bene sit.
Ut odoratum bene sit, sic facito : sumito testam
picatam, eo prunam lenem indito, suffito serta, et
schoeno et palma, quam habent unguentarii, ponito in
dolio, et operito, ne odor exeat, ante quam uinum indas.
Hoc facito pridie quam uinum infundere uoles; de lacu
quam primum uinum in dolia indito, sinito dies XV
operta ante quam oblinas, relinquito qua interspiret
uinum. Postea oblinito. Post dies XL diffundito in
amphoras, et addito in singulas amphoras sapae
sextarium unum. Amphoras nolito implere nimium,
ansarum infimarum fini. Et amphoras in sole ponito,
ubi herba non siet; et amphoras operito, ne aqua
accedat, et ne plus quadriennium in sole siueris. Post
quadriennium in culleum componito, et instipato.
[114] CXIV. Vinum si uoles concinnare ad aluum.
Vinum si uoles concinnare, ut aluum bonam faciat,
secundum uindemiam, ubi uites ablaqueantur, quantum
putabis ei rei satis esse uini, tot uites ablaqueato et
signato. Earum radices circumsecato, et purgato.
Veratri radices contundito in pila, eas radices dato
circum uitem. Et stercus uetus, et cinerem ueterem, et
duas partes terrae circumdato radices uitis. Terram
insuper iniicito. Hoc uinum seorsum legito. Si uoles
seruare in uetustatem, ad aluum mouendam seruato, nec
commisceas cum caetero uino. De eo uino cyathum
sumito, et misceto aqua, et bibito ante coenam. Sine
periculo aluum mouebit.
[115] CXV. Vinum ad aluum mouendam.
In uinum mustum ueratri atri manipulum coniicito in
amphoram. Ubi satis efferuerit, de uino manipulum
eiicito, id uinum seruato ad aluum mouendam. Vinum
ad aluum mouendam concinnare si uoles : Vites cum
ablaqueabuntur, signato rubrica, ne admisceas cum
caetero uino. Treis fasciculos ueratri atri circumponito
circum radices, et terram insuper iniicito. Per
uindemiam de iis uitibus, quod delegeris, seorsum
seruato, cyathum in caeteram potionem indito, aluum
mouebit, et postridie perpurgabit sine periculo.
[116] CXVI. Lentim quomodo seruari oporteat.
Lentim quomodo seruari oporteat. Laserpitium aceto
diluito, permisceto lentim aceto laserpiciato et ponito in
sole. Postea lentim oleo perfricato, sinito arescat, ita
integra seruabitur recte.
[117] CXVII. Oleae albae quomodo condiantur.
Oleae albae quemadmodum condiantur. Ante quam
nigrae fiant, contundantur, et in aquam deiciiantur.
Crebro aquam mutet, deinde ubi satis maceratae erunt,
exprimas, et in acetum coniicias, et oleum addas, salis
selibram in modium olearum. Foeniculum, et lentiscum
seorsum condas in acetum. Si una admiscere uoles, cito
utitor, in orculam calcato, manibus siccis, cum uti
uoles, sumito.
[118] CXVIII. Oleam albam secundum uindemiam qua utaris.
Oleam albam, quam secundum uindemiam uti uoles, sic
condito. Musti tantundem addito, quantum aceti.
Caetera item condito ita, uti supra scriptum est.
[119] CXIX. Epityrum album, nigrum, et uarium.
Epityrum album, nigrum, uariumque sic facito. Ex oleis
albis, nigris uariisque nuculeos eiicito. Sic condito.
Concidito ipsas : addito oleum, acetum, coriandrum,
cuminem, foeniculum, rutam, mentam. In orculam
condito, oleum supra siet. Ita utitor.
[120] CXX. Mustum si uoles totum annum habere.
Mustum si uoles totum annum habere, in amphoram
mustum indito, et corticem oppicato, demittito in
piscinam. Post XXX, diem eximito. Totum annum
mustum erit.
[121] Mustaceos sic facito.
Mustaceos sic facito. Farinae siligineae modium unum
musto conspergito. Anisum, cuminum, adipis P- II,
casei libram, et de uirga lauri deradito, eodem addito.
Et ubi definxeris, lauri folia subtus addito, cum coques.
[122] CXXII. Vinum concinnare ad lotium.
Vinum concinnare, si lotium difficilius transibit.
Capreidam, uel iuniperum contundito in pila, libram
indito in duobus congiis uini ueteris in uase aheneo, uel
in plumbeo deferuefacito. Ubi refrixerit, in lagonam
indito. Id mane ieiunus cyatum sumito : proderit.
[123] CXXIII. Vinum ad ischiacos.
Vinum ad isciacos sic facito. De iunipero materiem
semipedem crassam concidito minutim. Eam
inferuefacito cum congio uini ueteris. Ubi refrixerit, in
lagonam confundito, et postea id utito cyathum mane
ieiunus : proderit.
[124] CXXIV. Ut interdiu canes clausos habeas.
Canes interdiu clausos esse oportet, ut noctu acriores et
uigilantiores sint.
[125] CXXV. Vinum murteum sic facito.
Vinum murteum sic facito : Murtam nigram arfacito in
umbra. Ubi iam passa erit, seruato ad uindemiam : in
urnam musti contundito murtae semodium, id oblinito.
Ubi desiuerit feruere mustum, murtam eximito. Id est
ad aluum crudam, et ad lateris dolorem, et ad coeliacum.
[126] CXXVI. Ad tormina, et si aluus non consistat, et si
taeniae, ac lumbrici molesti exsistant.
Ad tormina, et si aluus non consistet, et si taeniae, et
lumbrici molesti erunt, XXX mala Punica acerba
sumito, contundito, indito in urceum, et uini nigri
austeri congios tres, uas oblinito. Post dies XXX
aperito, et utito : ieiunus heminam bibito.
[127] CXXVII. Ad dyspepsiam et stranguriam.
Ad dyspepsiam et stranguriam {mederi}. Malum
Punicum ubi florebit, colligito. Tris minas in
amphoram infundito. Vini Q- I ueteris addito, et
foeniculi radicem puram contusam minam. Oblinito
amphoram, et post dies XXX aperito et utitor. Ubi uoles
cibum concoquere, et lotium facere, hinc bibito
quantum uoles sine periculo. Idem uinum tenias
perpurgat, et lumbricos, si sic concinnes. Incenatum
iube esse, postridie thuris drachmam I; conterito, et mel
coctum drachmam unam, et uini sextarium origaniti,
dato ieiuno, et puero pro aetate triobolium, et uini
heminam. Supra pilam inscendat, et saliat decies, et
deambulet.
[128] CXXVIII. Habitionem delutare.
Si habitationem delutare uis, terram quam maxime
cretosam, uel rubricosam sumito, eo amurcam
infundito, paleas indito. Sinito quadriduum fracescat.
Ubi bene fracuerit, rutro concidito; ubi concideris,
delutato. Ita neque aspergo nocebit, neque mures caua
facient, neque herba nascetur, neque lutamenta scindent se.
[129] CXXIX. Area frumentaria quomodo fiat.
Aream ubi frumentum teratur, sic facito : Confodiatur
minute terra, amurca bene conspargatur, et combibat
quam plurimum. Comminuito terram, et cylindro aut
pauicula coaequato. Ubi coaequata erit, neque formicae
molestae erunt, et cum pluerit, lutum non erit.
[130] CXXX. Ligna amurca aspargantur.
Codicillos oleagineos, et caetera ligna amurca cruda
perspergito, et in sole ponito, perbibant bene. Ita neque
fumosa erunt, et ardebunt bene.
[131] CXXXI. Dapem pro bubus.
Dapem pro bubus piro florente facito. Postea uerno
arare incipito. Ea loca primum arato quae rudecta
arenosaque erunt. Postea uti quaeque grauissima et
aquosissima erunt, ita postremo arato.
[132] CXXXII. Dapem quomodo facias.
Dapem hoc modo fieri oportet. Ioui dapali culignam
uini quantum uis polluceto. Eo die feriae bubus et
bubulcis et qui dapem facient. Cum pollucere oportebit,
sic facies. Iuppiter dapalis, quod tibi fieri oportet, in
domo familia mea culignam uini dapi, eius rei ergo
macte hac illace dape pollucenda esto. Manus
interluito. Postea uinum sumito. Iuppiter dapalis,
(macte istace dape pollucenda esto.) Macte uino inferio
esto. Vestae si uoles dato. Daps Ioui assaria pecunia,
urna uini Ioui caste. Profanato sine contagione. Postea
dape facta serito milium, panicum, alium, lentim.
[133] CXXXIII. Propagatio pomorum, caeterarum arborum.
Propagatio pomorum, caeterarumque arborum.
Arboribus ab terra pulli qui nati erunt, eos in terram
deprimito, extollito uti radicem capere possint. Inde,
ubi tempus erit, effodito; seritoque recte. Ficum, oleam,
malum Punicum, mala struthea, cotonea, aliaque mala
omnia, laurum Cypriam, Delphicam, prunum, myrthum
coniugulum et myrtum album et nigrum, nuces
Auellanas, Praenestinas, platanum; haec omnia genera a
capitibus propagari eximique ad hunc modum oportebit.
Quae diligentius seri uoles, in calicibus seri oportet. In
arboribus radices uti capiant, calicem pertusum sumito
tibi aut, quasillum, per eum ramulum transerito, eum
quasillum terra impleto calcatoque, in arbore relinquito.
Ubi biennum erit, ramum tenerum infra praecidito, cum
quasillo serito. Eo modo quod uis genus arborum facere
poteris uti radices bene habeant. Item uitem in
quasillum propagato terraque bene operito, anno post
praecidito, cum qualo serito.
[134] CXXXIV. Antequam messem incipias, uti porcum
praecidaneum facias.
Priusquam messim facies, porcam praecidaneam hoc
modo fieri oportet. Cereri porca praecidanea, porco
femina, priusquam hasce fruges condantur, far,
triticum, ordeum, fabam, semen rapicium, thure, uino,
Iano, Ioui, Iunoni, praefato. Priusquam porcum
foeminam immolabis. Iano struem ommoueto sic: Iane
pater, te hac strue commouenda bonas preces precor, uti
sies uolens propitius mihi liberisque meis, domo
familiaeque meae. Ferctum Ioui obmoueto et mactato
sic: Iupiter te hoc fercto obmouendo bonas preces
precor, uti sies uolens propitius mihi liberisque meis,
domo familiaeque meae. Factus hoc ferto. Postea Iano
uinum dato sic: Iane pater, uti te strue commouenda
bonas preces bene precatus sum, eiusdem rei ergo
macte uino inferio esto. Postea Ioui sic: Iupiter macte
isto ferto esto. Macte uino inferio esto. Postea porcam
praecidaneam inmolato. Ubi exta prosecta erunt, Iano
struem commoueto, mactatoque item uti prius
obmoueris. Ioui ferctum obmoueto, mactatoque item uti
prius feceris. Item Iano uinum dato, et Ioui uinum dato,
ita uti prius datum ob struem obmouendam, et ferctum
libandum. Postea Cereri exta et uinum dato.
[135] CXXXV. Tunicae et centones ferramenta et reliqua
ustensilia ubi emantur.
Romae tunicas, togas, saga, centones, sculponeas :
Calibus et Minturnis cuculliones, ferramenta, falces,
palas, ligones, secures, ornamenta, murices, catellas :
Venafro palas. Suessae, et in Lucanis plostra, treblae
Albae : Romae dolia, labra : tegulae ex Venafro. Aratra
in terram ualidam Romanica bona erunt, in terram
pullam Campanica, iuga Romanica optima erunt Vomis
indutilis optimus erit. Trapeti Pompeis, Nolae ad Rufri
maceriam claues. Clostra Romae. Hamae, urnae
oleariae, urcei aquarii, urnae uinariae, alia uasa ahenea
Capuae. Nolae fiscinae Campanicae. Hae hamae utiles
sunt. Funis subductarius, spartum omne Capuae.
Fiscinas Romanicas Suessae, Casino. Eae optimae
erunt Romae. Funem torculum si quis faciet Casini L-
Tunnius. Venafri C- Mennius L- F- eo indere oportet
coria bona VIII- Nostratia, recentia quae depsta sient,
quam minimum salis habeant, ea depsere et unguere
unguine prius oportet, tum siccare. Funem exordiri
oportet longum pedes LXXII toros III habeat, lora in
toros singulos IX lata digitos II. Cum tortus erit, longus
pedes XLIX. In commissura abibunt pedes III, reliquum
erit pedes XLVI. Ubi extentus erit, accedent P- V
longus erit P- LI- Funem torculum extentum longum
esse oportet pedes LV maximis uasis : minoribus pedes
LI. Funem loreum in plostrum iustum pedes LX.
Semifunium pedes XLV. Lorea retinacula in plostrum
ped. XXXVI, ad aratrum ped. XXVI lora praeductoria
ped. XXVII S, subiugia in plostrum lora P- XIX,
funiculum ped. XV, in aratrum subiugia lora P- XII.
Funiculum ped. VIII. Trapetos latos maximos ped. IV
S, orbis altos ped. III S, orbis medios (ex lapicaedinis
cum eximet) crassos pedem, et palmum. Inter miliarium
et labrum ped. digitos II, labra crassa digitos V.
Secundarium trapetum latum ped. IV et palmum. Inter
miliarium et labrum pedem unum, digitum unum, labra
crassa digitos V, orbes altos ped. III et digitos V,
crassos ped. I, et digitos III. Foramen in orbes semiped.
quoquouersum facito. Tertium trapetum latum ped. IV,
inter miliarium et labrum ped. I, labrum dig. V, orbis
altus ped. III digitos III, crassos ped. I digitos II.
Trapetum ubi aruectum erit, ubi statues, ibi et
commodato concinnatoque.
[136] CXXXVI. Pollintionem quo pacto dari oporteat.
Politionem quo pacto dari oporteat. In agro Casinate et
Venafro in loco bono parti octaua corbi diuidat, satis
bono septima, tertio loco sexta; si granum modio
diuidet, parti quinta. In Venafro ager optimus IX parti
corbi diuidat. Si communiter pisunt, qua ex parte
politori pars est, eam partem in pistrinum politor.
Ordeum quinta modio, fabam quinta modio diuidat.
[137] CXXXVII. Vineam redemtori partiario quomodo des.
Vineam curandam partiario bene curet; fundum,
arbustum, agrum frumentarium. Partiario foenum et
pabulum, quod bubus satis siet, qui illic sient. Caetera
omnia pro indiuiso.
[138] CXXXVIII. Boues quomodo feriis coniungere licet.
Boues feriis coniungere licet. Hoc licet facere, aruohant
ligna, fabalia, frumentum, quod non daturus erit. Mulis,
equis, asinis feriae nullae, nisi si in familia sunt.
[139] CXXXIX. Quemadmodum lucum collocare debeas.
Lucum conlucare Romano more sic oportet. Porco
piaculo facto. Sic uerba concipito: Si deus, si dea es,
quoium illud sacrum est, uti tibi ius est porco piaculo
facere illiusce sacri coercendi ergo. Harumque rerum
ergo siue ego siue quis iussu meo fecerit, uti id recte
factum siet. Eius rei ergo te hoc porco piaculo
immolando bonas preces precor, uti sies uolens
propitius mihi, domo familiaeque meae, liberisque
meis. Harumce rerum ergo macte hoc porco piaculo
immolando esto.
[140] CXL. Si fodere uelis altero piaculo quid facere debeas.
Si fodere uelis, altero piaculo, eodem modo facito; hoc
amplius dicito, operis faciundi causa. ; tum opus
quotidie per partes facito; si intermiserint aut feriae
publicae aut familiares intercesserint, altero piaculo facito.
[141] CXLI. Si agrum lustraueris, quid tunc facere debeas.
Agrum lustrare sic oportet. Impera suouitaurilia
circumagi: Cum diuis uolentibus, quodque bene
eueniat, mando tibi, Mani, uti illace suouitaurilia
fundum, agrum, terramque meam quota ex parte siue
circumagi, siue circumferenda censeas, uti cures
lustrare. Ianum, Iouemque uino praefamino, (sic dicito) :
Mars pater te precor, quaesoque uti sies uolens
propitius mihi, domo, familiaeque nostrae, quoius re
ergo agrum, terram, fundumque meum suouitaurilia
circumagi iussi; ut tu morbos uisos, inuisosque,
uiduertatem, uastitudinemque, calamitates,
intemperiasque prohibessis defendas auerruncesque.
Utique tu fruges, frumenta, uineta uirgultaque grandire,
beneque euenire sinas. Pastores, pecuaque salua
seruassis, duisque bonam salutem ualetudinemque mihi,
domo, familiaeque nostrae. Harumce rerum ergo,
fundi, terrae agrique mei lustrandi, lustrique faciendi
ergo, sicuti dixi macte hisce suouitaurilibus lactentibus
immolandis esto. Mars pater eiusdem rei ergo, macte
hisce suouitaurilibus lactentibus esto. Item cultro facito
struem, et fertum uti adsiet. Inde obmoueto. Ubi
porcum immolabis, agnum, uitulumque, sic oportet,
Eiusque rei ergo macte hisce suouitaurilibus
immolandis esto. Nominare uetat Martem, neque
agnum, uitulumque. Si minus in omnes litabit, sic uerba
concipito: Mars pater, si quid tibi in illisce
suouitaurilibus lactentibus, neque satisfactum est, te
hisce suouitaurilibus piaculo. Si in uno duobusue
dubitauerit, sic uerba concipito: Mars pater, quod tibi
illoc porco, neque satisfactum est, te hoc porco piaculo.
[142] CXLII. Villici officia.
Vilici officia quae sunt, quae dominus praecepit, ea
omnia quae in fundo fieri oportet, quaeque emi
pararique oportet, quomodoque cibaria, uestimenta
familiae dari oportet, eadem uti curet, faciatque moneo,
dominoque dicto audiens sit. Hoc amplius, quomodo
uilicam uti oportet, et quo modo eae imperari oportet,
uti aduentu domini, quae opus sunt, parentur,
curenturque diligenter.
[143] CXLIII. Villicae officia.
Vilicae quae sunt officia, curato faciat. Si eam tibi
dederit dominus uxorem, ea esto contentus. Ea te
metuat. Facito ne nimium luxuriosa siet. Vicinas
aliasque mulieres quam minimum utatur. Neue domum,
neue ad sese recipiat. Ad coenam nequo eat, neue
ambulatrix siet. Rem diuinam ni faciat, neue mandet,
qui pro ea faciat, iniussu domini, aut dominae. Scito
dominum pro tota familia rem diuinam facere. Munda
siet. Villam conuersam mundeque habeat. Focum
purum circumuersum quotidie, priusquam cubitum eat,
habeat. Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit,
coronam in focum indat. Per eosdemque dies Lari
familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae
curet uti coctum habeat. Gallinas multas, et oua uti
habeat. Pira arida, sorba, ficos, uuas passas, sorba in
sapa, et pira, et uuas in doliis, et mala struthea. Uuas in
uinaceis et in urceis, in terra obrutas. Et nuces
Praenestinas recentes in urceo in terra habeat. Mala
Scantiana in doliis, et alia quae condi solent, et
siluatica. Haec omnia quotannis diligenter uti condita
habeat. Farinam bonam, et far subtile sciat facere.
[144] CXLIV. Lex oleae legendae.
Oleam legendam hoc modo locare oportet. Oleam
cogito recte omnem arbitratu domini, aut quem
custodem fecerit, aut cui olea uenierit. Oleam ne
stringito, neue uerberato iniussu domini aut custodis. Si
aduersus ea quis fecerit, quod ipse eo die delegerit, pro
eo nemo soluet, neque debebitur. Qui oleam legerint,
omnes iuranto ad dominum, aut ad custodem, sese
oleam non subripuisse, neque quemquam suo dolo
malo, ea oletate ex fundo L- Manli. Qui eorum non ita
iurauerit, quod is legerit omne, pro eo argentum nemo
dabit, neque debebitur. Oleam cogi recte, satisdato
arbitratu L- Manli- Scalae ita uti datae erunt, ita reddito,
nisi quae uetustate fractae erunt. Si non erunt, reddet
aequas, aut arbitratu deducetur. Si quid redemtoris
opera domino damni datum erit, resoluito. Id uiri boni
arbitratu deducetur. Legulos, quot opus erunt, praebeto,
et strictores. Si non praebuerit, quanti conductum erit,
aut locatum erit, deducetur, tanto minus debebitur. De
fundo ligna et oleam ne deportato. Qui oleam legerit,
qui deportarit, in singulas deportationes SS- N- II
deducentur, neque id debebitur. Omnem oleam puram
metietur modio oleario. Assiduos homines quinquaginta
praebeto, duas partes strictorum praebeto. Ne quis
concedat, quo olea legunda et faciunda carius locetur.
Extraquam si quem socium inpraesentiarum dixerit. Si
quis aduersum ea fecerit, si dominus aut custos uolent,
iurent omnes socii. Si non ita iurauerint, pro ea olea
legunda et faciunda nemo dabit, neque debebitur ei, qui
non iurauerit. Accessiones in mod. M. CC accedit oleae
salsae mod- V, olei puri P- IX. In tota oletate SS- V
aceti quadrantalia V. Quod oleae salsae non acceperint,
dum oleam legent, in modios singulos (sestertii_nota) S- S- dabuntur.
[145] CXLV. Lex oleae faciundae.
Oleam faciundam hac lege oportet locare. Facito recte
arbitratu domini, aut custodis, qui id negotium curabit.
Si sex iugis uasis opus erit, facito. Homines eos dato,
qui placebunt aut custodi, aut quis eam oleam emerit.
Trapeti facito. Si operarii conducti erunt, aut facienda
locata erit, pro eo resoluito, aut deducetur. Oleum ne
tangito utendi causa, neque furandi causa, nisi quod
custos dederit, aut dominus. Si sumpserit, in singulas
sumptiones SS. N. XL deducentur, neque debebitur.
Factores, qui oleum fecerint, omnes iuranto aut ad
dominum, aut ad custodem sese de fundo L- Manlii,
neque alium quemquam suo dolo malo, oleum, neque
oleam subripuisse. Qui eorum non ita iurauerit, quae
eius pars erit, omne deducetur, neque debebitur.
Socium nequem habeto, nisi quem dominus iusserit, aut
custos. Si quid redemtoris opera domino damni datum
erit, uiri boni arbitratu deducetur. Si uiride oleum opus
siet, facito. Accedet oleum et sale suae usioni, quod
satis siet, uasarium uict- II.
[146] CXLVI. Lex oleae pendentis.
Oleam pendentem hac lege uenire oportet. Olea
pendens in fundo Venafro uenibit. Qui oleam emerit,
amplius quam, quanti emerit, omnis pecuniae centesima
accedet. Praeconium praesens SS- L et oleum,
Romanici pondo M- D, uiridis P- CC, oleae caducae
mod- L, strictiuae mod. X modio oleario mensum
dato. Unguinis pondo X. Ponderibus modiisque
domini dato iri primae cotulas duas. Dies argento ex K-
Nou- mensum X oleae legendae faciendae quae locata
est, et si emtor locarit, Idibus soluito. Recte haec dari,
fierique, satisque dari domino, aut cui iusserit,
promittito, satisque dato arbitratu domini. Donicum
solutum erit, aut ita satis datum erit, quae in fundo illata
erunt, pigneri sunto. Ne quid eorum de fundo
deportato. Si quid deportauerit, domini esto. Vasa
torcula, funes, scalas, trapetos, si quid et aliut datum
erit, salua recte reddito, nisi quae uetustate fracta erunt.
Si non reddet, aequum soluito. Si emtor legulis et
factoribus, qui illic opus fecerint, non soluerit, cui dari
oportebit, si dominus uolet, soluat. Emtor domino
debeto, et id satis dato, proque ea re ita uti S- S- E- item
pignori sunto.
[147] CXLVII. Lex uini pendentis.
Hac lege uinum pendens uenire oportet. Vinaceos
illutos, et faecem relinquito. Locus uinis ad K. Octob.
primas dabitur. Si non ante ea exportauerit, dominus
uino, quid uolet, faciet. Caetera lex, quae oleae pendenti.
[148] CXLVIII. Lex uino in doliis.
Vinum in doliis hoc modo uenire oportet. Vini in
culleos singulos quadragenae et singulae urnae
dabuntur; quod neque aceat, neque muceat, id dabitur.
In triduo proxumo, uiri boni arbitratu, degustato. Si non
ita fecerit, uinum pro degustato erit. Quot dies per
dominum mora fuerit, quo minus uinum degustet,
totidem dies emtori procedent. Vinum accipito ante K-
Ian. primas. Si non ante acceperit, dominus uinum
admetietur. Quod admensum erit, pro eo resoluito. Si
emtor postularit, dominus iusiurandum dabit, uerum
fecisse. Locus uinis ad K- Octobres primas dabitur. Si
ante non deportauerit, dominus uino quid uolet filia
faciet. Caetera lex, quae oleae pendenti.
[149] CXLIX. Lex pabulo.
Qua lege pabulum hibernum uenire oporteat. Qua
uendas fini, dicito. Pabulum frui occipito ex Kalend.
Septembribus. Prato sicco decedat, ubi pirus florere
coeperit : prato irriguo, ubi super inferque uicinus
permittet tum decedito, uel diem certam utrique facito.
Caetero pabulo Kalend- Martiis cedito. Bubus domitis
binis, canterio uni, cum emtor pascet, domino pascere
recipitur. Oleris, asparagis, lignis, aqua, itinere, actu
domini usioni recipitur. Si quid emtor, aut pastores aut
pecus emtoris domino damni dederit, uiri boni arbitratu
resoluat. Si quid dominus, aut familia, aut pecus emtori
damni dederit, uiri boni arbitratu resoluetur. Donicum
pecuniam satisfecerit, aut delegarit, pecus et familia,
quae illic erit, pigneri sunto. Si quid de iis rebus
controuersiae erit, Romae iudicium fiat.
[150] CL. Fructus ouium qua lege uenierit.
Fructum ouium hac lege uenire oportet. In singulas
casei P- I S dimidium aridum, lacte feriis quod mulserit
dimidium, et praeterea lactis urnam I. Hisce legibus
agnus diem et noctem qui uixerit in fructum; et Kal-
Iun. emtor fructu decedat. Si interkalatum erit, K-
Mais- Agnos XXX ne amplius promittat. Oues quae
non pepererint, binae pro singulis in fructu cedent. Die
lanam et agnos uendat. Menses X ab coactore releget.
Porcos serarios in oues denas singulos pascat.
Conductor II menses pastorem praebeat. Donec domino
satisfecerit, aut soluerit, pignori esto.
[151] CLI. Quo pacto cupresseta seri oporteat.
Semen cupressi quando legi, seri, propagarique
oporteat, et quo pacto cupresseta seri oporteat, Manius
Percennius Nolanus ad hunc modum monstrauit. Semen
cupressi Tarentinae per uer legi oportet, maturum, ubi
hordeum flauescit. Id ubi legeris, in sole ponito, semen
purgato. Id aridum condito : uti aridum expostum siet.
Per uer serito in loco ubi terra tenerrima erit, quam
pullam uocant, ubi aqua propter siet. Eum locum
stercorato primum bene stercore caprino, aut ouillo.
Tum uortito bipalio, terram cum stercore bene
permisceto, depurgato ab herba graminibusque. Bene
terram comminuito. Areas facito pedes latas quaternos :
subcauas facito, uti aquam continere possint. Inter eas
sulcos facito, qua herbas de areis purgare possis. Ubi
areae factae erunt, semen serito crebrum, ita uti linum
seri solet. Eo cribro terram incernito, dimidiatum
digitum terram altam succernito. Id bene tabula, aut
manibus, aut pedibus complanato. Si quando non pluet,
uti terra sitiat, aquam irrigato leniter in areas. Si non
habebis unde irriges, gerito, inditoque leniter.
Quotienscumque opus erit, facito uti aquam addas. Si
herbae natae erunt, facito uti ab herbis purges. Quam
tenerrimis herbis, et quoties opus erit, purges per
aestatem. Ita uti dictum est, fieri oportet, et ubi semen
satum siet, stramentis operiri oportet, ubi germen
nascere coeperit, tum demi.
[152] CLII. Quae Memius et M- Manlius de uino emtoribus
admetiendo monstrauerint.
De scopis uirgeis, Q- A- M- Manlii monstrauerunt. In
diebus XXX, quibus uinum legeris, aliquoties facito
scopas uirgeas ulmeas aridas, in asserculo alligato,
eabus latera doliis intrinsecus usque bene perfricato, ne
faex in lateribus adhaerescat.
[153] CLIII. De uino faecato.
Vinum faecatum sic facito. Fiscinas olearias
Campanicas duas illae rei habeto. Eas faecis impleto,
sub prelumque subdito, exprimitoque.
[154] CLIV. Vinum emtoribus quomodo admetiaris.
Vinum emtoribus sine molestia quomodo admetiaris.
Labrum culleare illae rei facito. Id habeat ad summum
ansas IV, uti transferri possitur. Id imum pertundito. Ea
fistulam subdito uti obturarier recte possit. Et ad
summum, qua fini culleum capiet, pertundito. Id in
suggestu, inter dolia positum habeto, uti in culleum, de
dolio uinum salire possit. Id impleto. Postea obturato.
[155] CLV. Per hiemem de agro aquam pellere.
Per hiemem aquam de agro depelli oportet. In monte
fossas inciles puras habere oportet. Prima autumnitate
cum pluuius est, tum maxime ab aqua periculum est.
Cum pluere incipiet familiam cum ferreis sarculis exire
oportet, incilia aperire, aquam deducere in uias, et
segetem curare oportet uti fluat. In uilla cum pluet,
circumire oportet, sicubi perpluat, et signare carbone,
cum desierit pluere, uti tegula mutetur. Per segetem in
frumentis, aut in segete, aut in fossis sicubi aqua
constat, aut aliquid aquae obstat, id emittere, patefieri,
remouerique oportet.
[156] CLVI. Medicamenta brassicae.
{De brassica quod concoquit.} Brassica est, quae
omnibus holeribus antistat. Eam esto uel coctam, uel
crudam. Crudam si edes, in acetum intinguito. Mirifice
concoquit. Aluum bonam facit, lotiumque ad omnes res
salubre est. Si uoles in conuiuio multum bibere,
coenareque libenter, ante coenam esto crudam quantum
uoles ex aceto. Et item, ubi coenaueris, comesto aliqua
V folia, reddent te quasi nihil ederis, (biberisque,) bibes
quantum uoles. Aluum si uoles deiicere superiorem,
sumito brassicae quae leuissima erit P- IV. Inde facito
manipulos aequales tres, colligatoque. Postea ollam
statuito cum aqua. Ubi occipiet feruere paulisper,
demittito unum manipulum, feruere desistet. Postea ubi
occipiet feruere, paulisper demittito admodum dum
quinquies quinque numeres. Tum eximito. Item facito
alterum manipulum, item tertium, postea coniicito,
contundito. Item eximito, in linteum, exurgeto sucum,
quasi heminam, in pocillum fictile. Eo indito salis
micam quasi eruum, et cumini fricti tantum quod oleat.
Postea ponito pocillum in sereno noctu. Qui poturus
erit, lauet calida, bibat aquam mulsam, cubet incenatus.
Postea mane bibat sucum, deambuletque horas IV.
Agat, negotii si quid habebit. Ubi libido ueniet nauseae,
eumque adprehendet, decumbat, purgetque sese.
Tantum bilis, pituitaeque eiiciet, uti ipse miretur, unde
tantum siet. Postea ubi deorsum uersus ibit, heminam,
aut paulo plus bibat. Si amplius ibit, sumito farinae
minutae conchas duas, infriet in aquam, paulum bibat,
constituet. Verum quibus tormina molesta erunt,
brassicam in aqua macerare oportet. Ubi macerata erit,
coniicito in aquam calidam, coquito usque donec ea
commadebit bene. Aquam defundito. Postea salem
addito, et cumini paululum, et pollinem polentae.
Eodem addito et oleum, postea feruefacito infundito in
catinum, uti frigescat. Eo interito, quod uolet, cibi
postea edit. Sed si poterit solam brassicam esse, edit. Et
si sine febre erit, dato uini atri duri. Aquatum bibat
quam minimum. Si febris erit, aquam. Id facito
quotidie mane. Nolito multum dare, ne pertaedescat, uti
possit porro libenter esse. Ad eundem modum uiro et
mulieri, et puero dato. Nunc de illis, quibus aegre
lotium it, quibusque substillum est. Sumito brassicam,
coniicito in aquam feruentem, coquito paulisper, uti
subcruda siet. Postea aquam defundito non omnem. Eo
addito oleum bene, et salem, et cumini paululum
inferuefacito paulisper, postea inde iusculum frigidum
sorbere, et ipsam brassicam esse oportet. Uti quam
primum excoquatur, quotidie id facito.
[157] CLVII. Quot brassicae genera, et quae natura.
Principium te cognoscere oportet, quae genera brassicae
sint et cuiusmodi naturam habeant. Omnia ad salutem
temperat, commutatque sese semper cum calore (et
rigore) arido, simul humido, et dulci, et amaro, et acri.
Sed quae uocantur septem bona in conmixturam, natura
omnia haec habet brassica. Nunc uti cognoscas naturam
earum, prima est, leuis quae nominatur. Ea est grandis,
latis foliis, caule magno : ualidam habet naturam, et
uim magnam habet. Altera est crispa, apiacon uocatur.
Haec est aspera et natura bona ad curationem. Validior
est, quam quae supra scripta est. Item est tertia, quae
lenis uocatur, minutis caulibus, tenera, et acerrima
omnium est istarum, tenui suco uehementissima. Et
primum scito, de omnibus brassicis nulla est illius modi
medicamentosior. Ad omnia uulnera, tumores eam
contritam imponito. Haec omnia ulcera purgabit,
sanaque faciet sine dolore. Eadem tumida concoquit,
eadem erumpit. Eadem uulnera putida, canceresque
purgabit, sanosque faciet, quod aliud medicamentum
facere non potest. Verum priusquam id imponas, aqua
calida multa lauato. Postea bis in die contritam
imponito. Ea omnem putorem adimet. Cancer ater, is
olet, et saniem spurcam mittit. Albus purulentus est.
Sed fistulosus subtus suppurat sub carne. In ea uulnera
huiuscemodi teras brassicam, sanum faciet. Optima est
ad huiuscemodi uulnus. Et luxatum siquid est, bis die
aqua calida foueto, brassicam tritam opponito, cito
sanum faciet. Si bis die apponitur, dolores auferet. Et si
quid contusum est, erumpet. Si brassicam tritam
apposueris, et sanum faciet : et si quid in mammis
ulceris natum, et carcinoma, brassicam tritam opponito,
sanum faciet. Et si ulcus acrimoniam eius ferre non
poterit, farinam hordeaceam misceto, ita opponito.
Huiuscemodi ulcera omnia haec sana faciet : quod aliud
medicamentum facere non potest, neque purgare. Et
puero, et puellae si ulcus erit huiuscemodi, farinam
hordeaceam addito. Et si uoles eam consectam, lautam
(siccam,) sale, aceto sparsam esse, salubrius nihil erit.
Quo libentius edas, aceto mulso spargito, mentam
siccam, et rutam coriandrum sectam, sale sparsam
paulo. Libentius edes. Id bene faciet, et mali nihil sinet
in corpore consistere, et aluum bonam faciet. Si quid
antea mali intus erit, omnia sana faciet. De capite, et de
oculis omnia deducet, et sanum faciet. Hanc mane esse
oportet ieiunum. Et si bilis atra est, et si lienes turgent,
et si cor dolet, et si iecur, aut pulmones, aut praecordia,
uno uerbo omnia sana faciet, intro quae dolitabunt.
Eodem silphium inradito, bonum est. Nam uenae
omnes, ubi sufflatae sunt ex cibo, non possunt
perspirare in toto corpore, inde aliqui morbus nascitur.
Ubi ex multo cibo aluus non it, pro portione brassica si
uteris, (id ut te moneo) nihil istorum usu ueniet morbis.
Verum morbum articularium nulla res tam purgat,
quam brassica cruda, si eam edes cum ruta et coriando
concisam. Sic et laserpilium inrasum cum brassica ex
(aceto) oxymelli et sale sparsa. Haec si uteris, omnes
articulos poteris experiri. Nullus sumptus est : et si
sumptus esset, tamen ualetudinis causa experires. Hanc
oportet mane ieiunum esse. Omnis qui insomnius est,
hac eadem curatione sanum facies. Verum assam
brassicam, et unctam caldam, salis paulum dato homini
ieiuno. Quam plurimum ederit, tam citissime sanus fiet
ex eo morbo. Tormina quibus molesta erunt, sic facito :
brassicam macerato bene, postea in aulam coniicito,
deferuefacito bene. Ubi cocta erit bene, aquam
defundito. Eo addito oleum bene, et salis paululum, et
cuminum, et pollinem polentae. Postea ferue bene
facito. Ubi feruerit, in catinum indito. Dato edit, si
poterit, sine pane; si non, dato panem purum. Ibidem
madefaciat. Et si febrim non habebit, dato uinum atrum
bibat. Cito sanus fiet. Et hoc, si quando usus uenerit,
qui debilis erit, haec res sanum facere potest. Brassicam
edit ita uti S- S- E- Et hoc amplius. Lotium conseruato
eius, qui brassicam essitarit. Id calfacito. Eo hominem
demittito, cito sanum facies hac cura. Expertum hoc
est. Item pueros pusillos, si laues eo lotio, nunquam
debiles fient. Et quibus oculi parum clari sunt, eo lotio
inunguito, plus uidebunt. Si caput aut ceruices dolent,
eo lotio caldo lauito, desinent dolere. Et si mulier eo
lotio locos fouebit, nunquam ii uirosi fient. Et fouere
sic oportet: ubi in scutra feruefeceris, foetae sub sellam
supponito pertusam. Eo mulier adsidat, (operito,)
circum uestimenta eam dato. Brassica erratica
maximam uim habet. Eam arfacere, et conterere oportet
bene minutam. Si quidem purgare uoles, pridie ne
coenet, mane ieiuno dato brassicae tritae decoctaeque
aquae cyathos IV. Nulla res tam bene purgabit, neque
elleborum, neque scamonium, et sine periculo; et scito
salubrem esse corpori. Quos diffidas sanos facere,
facies. Qui hac purgatione purgatus erit, sic eum curato
: sorbitione liquida hoc per dies VII dato. Ubi esse
uolet, carnem assam dato. Si esse non uolet, dato
brassicam coctam, et panem, et bibat uinum lene
dilutum, lauet raro, utatur unctione. Qui sic purgatus
erit, diutina ualetudine utetur, neque ullus morbus
ueniet nisi sua culpa. (Et) si quis ulcus tetrum, uel
recens habebit, hanc brassicam erraticam aqua spargito,
opponito, sanum facies. Et si fistula erit, turundam intro
trudito. Si turundam non recipiet, diluito, indito in
uesicam, eo calamum alligato. Ita premito, in fistulam
introeat. Ea res sanum faciet cito. Et ad omnia ulcera
uetera et noua contritam cum melle opponito, sanum
faciet. Et si polypus in naso introerit, brassicam
erraticam aridam tritam in manum coniicito, et ad
nasum admoueto. Ita subducito susum animam quam
plurimum poteris. In triduo polypus excidet. Et ubi
exciderit, tamen aliquot dies idem facito, ut radices
polypi persanas facias. Auribus si parum audies, terito
cum uino brassicam, sucum exprimito, in aurem intro
tepidum instillato. Cito te intelleges plus audire.
Depetigini psoricae brassicam opponito, sanam faciet, et
ulcus non faciet.
[158] CLVIII. Aluum deiicere hoc modo oportet.
Aluum deiicere hoc modo oportet. Si uis bene tibi
deiicere, sume tibi ollam, addito eo aquae sestarios VI
et eo addito ungulam de perna. Si ungulam non habebis,
addito de perna frustum P- S quam minime pingue. Ubi
iam coctum incipit esse, eo addito brassicae coliculos
II, betae coliculos II cum radice sua feliculae paulum,
herbae mercurialis non multum. Mitulorum L-. II,
piscem capitonem, et scorpionem I, cochleas VI et
lentis pugillum. Haec omnia decoquito usque ad
sextarios tres iuris. Oleum ne addideris. Indidem sume
tibi sextarium unum tepidum. Adde uini Coi cyathum
unum. Bibe, interquiesce. Deinde iterum eodem modo,
deinde tertium. Purgabis te bene. Et si uoles insuper
uinum Coum mixtum bibere, licebit bibas. Ex iis tot
rebus, quod scriptum est, unum, quod eorum uis, aluum
deiicere potest. Verum ea re tot res sunt, uti bene
deiciias, et suaue est.
[159] CLIX. Ad intertriginem remedia.
Intertrigini remedium in uiam cum ibis, absinthi Pontici
surculum sub anulo habeto.
[160] CLX. Luxum ut excantes.
Luxum si quod est, hac cantione sanum fiet.
Harundinem prende tibi uiridem P- IV aut V longam.
Mediam diffinde, et duo homines teneant ad
coxendices. Incipe cantare: IN ALIO S- F- MOTAS
VAETA, DARIES ASTARIES DISSUNAPITER,
usque dum coeant. Ferrum insuper iactato. Ubi coierint,
et altera alteram tetigerint; id manu prehende, et dextra
sinistra praecide. Ad luxum, aut ad fracturam alliga,
sanum fiet. Et tamen quotidie cantato in alio, S- F-
luxato. Vel hoc modo, HUAT HAUAT HUAT ISTA
PISTA SISTA, DAMNABO DAMNAUSTRA, et luxato.
Vel hoc modo, HUAT HAUT HAUT ISTASIS TARSIS
ARDANNABOU DANNAUSTRA.
[161] CLXI. Asparagus quomodo seratur.
Asparagus quomodo seratur. Locum subigere oportet
bene, qui habeat humorem, aut loco crasso : ubi erit
subactus, areas facito, ut possis dextra sinistraque sarire
runcare, ne calcetur. Cum areas deformabis, interuallum
facito inter areas semipedem latum in omnes partes.
Deinde serito. Ad lineam palo grana bina aut terna
demittito. Et eodem palo cauum terra operito. Deinde
supra areas stercus spargito, bene serito. Secundum
aequinoctium uernum, ubi erit natum, herbas crebro
purgato, cauetoque ne asparagus una cum herba
uellatur. Quo anno seueris, substramentis per hiemem
operito, ne preruratur. Deinde primo uero aperito,
sarito, runcatoque. Post annum tertium, quam seueris,
incendito uere primo. Deinde ne ante sarueris, quam
asparagus natus erit, ne in sariendo radices laedas.
Tertio, aut quarto anno asparagum uellito ab radice.
Nam si defringes, stirpes fient, et intermorientur. Usque
licebit uellas, donicum in semen uideris ire. Semen
maturum fit ad autumnum. Ita, cum sumpseris semen,
incendito, et cum coeperit asparagus nasci, sarito, et
stercorato. Post annos VIII aut IX, cum iam est uetus,
digerito, et in quo loco posturus eris, terram bene
subigito, et stercerato. Deinde fossulas facito, qua
radices asparagi demittas. Interuallum sit ne minus
pedes singulos inter radices asparagi. Vellito, sic
circumfodito, ut facile uellere possis. Caueto ne
frangatur. Stercus ouillum quam plurimum fac ingeras :
id est optimum ad eam rem. Aliud stercus herbas creat.
[162] CLXII. Salsura pernarum et ofellae Puteolanae.
Pernas sallire sic oportet, in dolio, aut in seria. Cum
pernas emeris, ungulas earum praecidito. Salis
Romaniensis moliti in singulas semodius. In fundo
dolii, aut seriae sale sternito. Deinde pernam ponito.
Cutis deorsum spectet. Sale obruito totam. Deinde
alteram insuper ponito. Eodem modo obruito. Caueto,
ne caro carnem tangat. Ita omnes obruito. Ubi iam
omnes composueris, sale insuper obrue, ne caro
appareat. Aequalem facito. Ubi iam dies V in sale
fuerint, eximito omnes cum suo sale. Quae tum
summae fuerint, imas facito. Eodemque modo obruito,
et componito. Post dies omnino duodecimum pernas
eximito, et salem omnem detergeto, et suspendito in
uento biduum. Die tertio extergeto spongia bene,
perunguito oleo. Suspendito in fumo biduum. Tertio die
demito. Perunguito oleo et aceto commixto. Suspendito
in carnario. Nec tinia, nec uermes tangent.
|