[1,1] Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam
furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia?
Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis uigiliae, nihil timor
populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi
senatus locus, nihil horum ora uoltusque mouerunt? Patere tua consilia non
sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non
uides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos
conuocaueris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?
O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. consul uidet; hic tamen
uiuit. Viuit? immo uero etiam in senatum uenit, fit publici consilii
particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos
autem fortes uiri satis facere rei publicae uidemur, si istius furorem ac
tela uitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem
oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos {omnes iam diu}
machinaris.
An uero uir amplissumus, P- Scipio, pontifex maximus, Ti- Gracchum
mediocriter labefactantem statum rei publicae priuatus interfecit;
Catilinam orbem terrae caede atque incendiis uastare cupientem nos consules
perferemus? Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C- Seruilius Ahala Sp.
Maelium nouis rebus studentem manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in
hac re publica uirtus, ut uiri fortes acrioribus suppliciis ciuem
perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus senatus consultum
in te, Catilina, uehemens et graue, non deest rei publicae consilium neque
auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules desumus.
[1,2] Decreuit quondam senatus, ut L- Opimius consul uideret, ne quid res
publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter
quasdam seditionum suspiciones C- Gracchus, clarissimo patre, auo,
maioribus, occisus est cum liberis M- Fuluius consularis. Simili senatus
consulto C- Mario et L- Valerio consulibus est permissa res publica; num
unum diem postea L- Saturninum tribunum pl- et C- Seruilium praetorem mors
ac rei publicae poena remorata est? At {uero} nos uicesimum iam diem
patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim huiusce modi
senatus consultum, uerum inclusum in tabulis tamquam in uagina reconditum,
quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, conuenit.
Viuis, et uiuis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio,
patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae
periculis me non dissolutum uideri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque
condemno.
Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus
conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum
imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu uidemus
intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam,
Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit uerendum mihi, ne
non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse
dicat. Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa
nondum adducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam
inprobus, tam perditus, tam tui similis inueniri poterit, qui id non iure
factum esse fateatur.
Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, uiues, et uiues ita, ut
{nunc} uiuis. multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commouere te
contra rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non
sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient.
[1,3] Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris
obscurare coeptus nefarios nec priuata domus parietibus continere uoces
coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam
istam mentem, mihi crede, obliuiscere caedis atque incendiorum. Teneris
undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia; quae iam mecum licet
recognoscas.
Meministine me ante diem XII Kalendas Nouembris dicere in senatu fore
in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem VI Kal. Nouembris, C-
Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit,
Catilina, non modo res tanta, tam atrox tamque incredibilis, uerum, id quod
multo magis est admirandum, dies? Dixi ego idem in senatu caedem te
optumatium contulisse in ante diem V Kalendas Nouembris, tum cum multi
principes ciuitatis Roma non tam sui conseruandi quam tuorum consiliorum
reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die meis
praesidiis, mea diligentia circumclusum commouere te contra rem publicam
non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus,
caede te contentum esse dicebas?
Quid? cum te Praeneste Kalendis ipsis Nouembribus occupaturum nocturno
impetu esse confideres, sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis,
custodiis, uigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas,
quod non ego non modo audiam, sed etiam uideam planeque sentiam.
[1,4] Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem; iam intelleges multo me
uigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore nocte
uenisse inter falcarios (non agam obscure) in M- Laecae domum; conuenisse
eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? quid
taces? Conuincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam, qui
tecum una fuerunt.
O di inmortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe uiuimus? quam rem
publicam habemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc
orbis terrae sanctissimo grauissimoque consilio, qui de nostro omnium
interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent!
Hos ego uideo consul et de re publica sententiam rogo et, quos ferro
trucidari oportebat, eos nondum uoce uolnero! Fuisti igitur apud Laecam
illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti, quo quemque
proficisci placeret, delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum
educeres, discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti te ipsum iam
esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego uiuerem.
Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa
ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos {esse}
pollicerentur.
Haec ego omnia uixdum etiam coetu uestro dimisso comperi; domum meam
maioribus praesidiis muniui atque firmaui, exclusi eos, quos tu ad me
salutatum mane miseras, cum illi ipsi uenissent, quos ego iam multis ac
summis uiris ad me id temporis uenturos esse praedixeram.
[1,5] Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, egredere aliquando ex urbe;
patent portae; proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra
desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos, si minus, quam plurimos; purga
urbem. Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque te murus intersit.
Nobiscum uersari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam.
Magna dis inmortalibus habenda est atque huic ipsi Ioui Statori,
antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam
horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus. Non
est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae. Quamdiu
mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio,
sed priuata diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me
consulem in campo et competitores tuos interficere uoluisti, compressi
conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice
concitato; denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti,
quamquam uidebam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse
coniunctam.
Nunc iam aperte rem publicam uniuersam petis, templa deorum
inmortalium, tecta urbis, uitam omnium ciuium, Italiam {denique} totam ad
exitium et uastitatem uocas. Quare, quoniam id, quod est primum, et quod
huius imperii disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo,
faciam id, quod est ad seueritatem lenius et ad communem salutem utilius.
Nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum
manus; sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe
tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae.
Quid est, Catilina? num dubitas id me imperante facere, quod iam tua
sponte faciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas me, num in
exilium; non iubeo, sed, si me consulis, suadeo.
[1,6] Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo
est extra istam coniurationem perditorum hominum, qui te non metuat, nemo, qui non
oderit. Quae nota domesticae turpitudinis non inusta uitae tuae est? quod
priuatarum rerum dedecus non haeret in fama? quae lubido ab oculis, quod
facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? cui tu
adulescentulo, quem corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad
audaciam ferrum aut ad lubidinem facem praetulisti?
Quid uero? nuper cum morte superioris uxoris nouis nuptiis domum
uacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti?
quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac ciuitate tanti
facinoris inmanitas aut extitisse aut non uindicata esse uideatur
Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnis inpendere tibi proxumis
Idibus senties; ad illa uenio, quae non ad priuatam ignominiam uitiorum
tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem sed ad summam
rem publicam atque ad omnium nostrum uitam salutemque pertinent.
Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse
iucundus, cum scias esse horum neminem, qui nesciat te pridie Kalendas
Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum
consulum et principum ciuitatis interficiendorum causa parauisse, sceleri
ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed fortunam populi
Romani obstitisse? Ac iam illa omitto (neque enim sunt aut obscura aut non
multa commissa postea); quotiens tu me designatum, quotiens consulem
interficere conatus es! quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut uitari
posse non uiderentur, parua quadam declinatione et, ut aiunt, corpore
effugi! nihil {agis, nihil} adsequeris {, nihil moliris} neque tamen conari
ac uelle desistis.
Quotiens tibi iam extorta est ista sica de manibus, quotiens {uero}
excidit casu aliquo et elapsa est! {tamen ea carere diutius non potes} quae
quidem quibus abs te initiata sacris ac deuota sit, nescio, quod eam
necesse putas esse in consulis corpore defigere.
[1,7] Nunc uero quae tua est ista uita? Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus
esse uidear, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. Venisti paulo ante
in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia totque tuis amicis ac necessariis
salutauit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, uocis expectas
contumeliam, cum sis grauissimo iudicio taciturnitatis oppressus? Quid,
quod aduentu tuo ista subsellia uacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui
tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem
istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo {hoc}
tibi ferundum putas?
Serui mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes
ciues tui, domum meam relinquendam putarem; tu tibi urbem non arbitraris?
et, si me meis ciuibus iniuria suspectum tam grauiter atque offensum
uiderem, carere me aspectu ciuium quam infestis omnium oculis conspici
mallem; tu cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et
iam diu tibi debitum, dubitas, quorum mentes sensusque uolneras, eorum
aspectum praesentiamque uitare? Si te parentes timerent atque odissent tui
neque eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo
concederes. Nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit
ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo cogitare;
huius tu neque auctoritatem uerebere nec iudicium sequere nec uim
pertimesces?
Quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: 'Nullum
iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te;
tibi uni multorum ciuium neces, tibi uexatio direptioque sociorum inpunita
fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones, uerum
etiam ad euertendas perfringendasque ualuisti. Superiora illa, quamquam
ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli; nunc uero me totam esse in metu
propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum uideri
contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est
ferendum. Quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; si est uerus,
ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.'
[1,8] Haec si tecum, ita ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat,
etiamsi uim adhibere non possit? Quid, quod tu te ipse in custodiam
dedisti, quod uitandae suspicionis causa ad M- Lepidum te habitare uelle
dixisti? A quo non receptus etiam ad me uenire ausus es atque, ut domi meae
te adseruarem, rogasti. Cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo
modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, qui magno in periculo essem,
quod isdem moenibus contineremur, ad Q- Metellum praetorem uenisti. A quo
repudiatus ad sodalem tuum, uirum optumum, M- Metellum, demigrasti; quem tu
uidelicet et ad custodiendum diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum
et ad uindicandum fortissimum fore putasti. Sed quam longe uidetur a
carcere atque a uinculis abesse debere, qui se ipse iam dignum custodia iudicarit!
Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes,
abire in aliquas terras et uitam istam multis suppliciis iustis debitisque
ereptam fugae solitudinique mandare? 'Refer', inquis, 'ad senatum'; id enim
postulas et, si hic ordo {sibi} placere decreuerit te ire in exilium,
optemperaturum te esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis moribus,
et tamen faciam, ut intellegas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe,
Catilina, libera rem publicam metu, in exilium, si hanc uocem exspectas,
proficiscere. Quid est, Catilina? ecquid attendis, ecquid animaduertis
horum silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium,
quorum uoluntatem tacitorum perspicis?
At si hoc idem huic adulescenti optimo, P- Sestio, si fortissimo uiro,
M- Marcello, dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo iure optimo
senatus uim et manus intulisset. De te autem, Catilina, cum quiescunt,
probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum,
quorum tibi auctoritas est uidelicet cara, uita uilissima, sed etiam illi
equites Romani, honestissimi atque optimi uiri, ceterique fortissimi ciues,
qui circumstant senatum, quorum tu et frequentiam uidere et studia
perspicere et uoces paulo ante exaudire potuisti. Quorum ego uix abs te iam
diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam, ut te haec, quae uastare
iam pridem studes, relinquentem usque ad portas prosequantur.
[1,9] Quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te
corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum exilium cogites? Utinam
tibi istam mentem di inmortales duint! tametsi uideo, si mea uoce
perterritus ire in exilium animum induxeris quanta tempestas inuidiae
nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in
posteritatem impendeat. Sed est tanti, dum modo ista sit priuata calamitas
et a rei publicae periculis seiungatur. Sed tu ut uitiis tuis commoueare,
ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas, non est
postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a
turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore reuocarit.
Quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi inimico, ut
praedicas, tuo conflare uis inuidiam, recta perge in exilium; uix feram
sermones hominum, si id feceris, uix molem istius inuidiae, si in exilium
iussu consulis ieris, sustinebo. Sin autem seruire meae laudi et gloriae
mauis, egredere cum inportuna sceleratorum manu, confer te ad Manlium,
concita perditos ciues, secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta
impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed inuitatus ad tuos
isse uidearis.
Quamquam quid ego te inuitem, a quo iam sciam esse praemissos, qui
tibi ad Forum Aurelium praestolarentur armati, cui iam sciam pactam et
constitutam cum Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam, quam tibi
ac tuis omnibus confido perniciosam ac funestam futuram, cui domi tuae
sacrarium {scelerum tuorum} constitutum fuit, sciam esse praemissam? Tu ut
illa carere diutius possis, quam uenerari ad caedem proficiscens solebas, a
cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem ciuium transtulisti?
[1,10] Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata
ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam
incredibilem uoluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit, uoluntas
exercuit, fortuna seruauit. Numquam tu non modo otium, sed ne bellum quidem
nisi nefarium concupisti. Nactus es ex perditis atque ab omni non modo
fortuna, uerum etiam spe derelictis conflatam inproborum manum.
Hic tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exultabis, quanta in
uoluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies uirum bonum
quemquam neque uidebis! Ad huius uitae studium meditati illi sunt, qui
feruntur, labores tui, iacere humi non solum ad obsidendum stuprum, uerum
etiam ad facinus obeundum, uigilare non solum insidiantem somno maritorum,
uerum etiam bonis otiosorum. Habes, ubi ostentes tuam illam praeclaram
patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium, quibus te breui tempore
confectum esse senties.
Tantum profeci tum, cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius
temptare quam consul uexare rem publicam posses, atque ut id, quod esset a
te scelerate susceptum, latrocinium potius quam bellum nominaretur.
[1,11] Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam
detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter, quae dicam, et ea
penitus animis uestris mentibusque mandate. Etenim, si mecum patria, quae
mihi uita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica
loquatur: 'M-Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse hostem comperisti, quem
ducem belli futurum uides, quem expectari imperatorem in castris hostium
sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, euocatorem seruorum et
ciuium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed
immissus in urbem esse uideatur? Nonne hunc in uincla duci, non ad mortem
rapi, non summo supplicio mactari imperabis?
Quid tandem te impedit? mosne maiorum? At persaepe etiam priuati in
hac re publica perniciosos ciues morte multarunt. An leges, quae de ciuium
Romanorum supplicio rogatae sunt? At numquam in hac urbe, qui a re publica
defecerunt, ciuium iura tenuerunt. An inuidiam posteritatis times?
Praeclaram uero populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te
cognitum nulla commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per
omnis honorum gradus extulit, si propter inuidiam aut alicuius periculi
metum salutem ciuium tuorum neglegis.
Sed, si quis est inuidiae metus, non est uehementius seueritatis ac
fortitudinis inuidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda. An, cum
bello uastabitur Italia, uestabuntur urbes, tecta ardebunt tum te non
existumas inuidiae incendio conflagraturum?'
[1,12] His ego sanctissimis rei publicae uocibus et eorum hominum, qui hoc idem sentiunt,
mentibus pauca respondebo. Ego si hoc optimum factu iudicarem, patres conscripti,
Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti ad uiuendum non
dedissem. Etenim si summi uiri et clarissimi ciues saturnini et Gracchorum
et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt,
sed etiam honestarunt, certe uerendum mihi non erat, ne quid hoc parricida
ciuium interfecto inuidiae {mihi} in posteritatem redundaret. Quodsi ea
mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fui semper, ut inuidiam uirtute
partam gloriam, non inuidiam putarem.
Quamquam non nulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae inminent non
uideant aut ea, quae uident, dissimulent; qui spem Catilinae mollibus
sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo
corroborauerunt; quorum auctoritate multi non solum improbi, uerum etiam
inperiti, si in hunc animaduertissem, crudeliter et regie factum esse
dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra
peruenerit, neminem tam stultum fore, qui non uideat coniurationem esse
factam neminem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto
intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum
comprimi posse. Quodsi se eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros
undique collectos naufragos adgregarit, extinguetur atque delebitur non
modo haec tam adulta rei publicae pestis, uerum etiam stirps ac semen
malorum omnium.
[1,13] Etenim iamdiu, patres conscripti, in his periculis coniurationis
insidiisque uersamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac ueteris
furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quodsi ex
tanto latrocinio iste unus tolletur, uidebimur fortasse ad breue quoddam
tempus cura et metu esse releuati, periculum autem residebit et erit
inclusum penitus in uenis atque in uisceribus rei publicae. Ut saepe
homines aegri morbo graui cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam
biberunt, primo releuari uidentur, deinde multo grauius uehementiusque
adflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, releuatus istius poena
uehementius reliquis uiuis ingrauescet.
Quare secedant inprobi, secernant se a bonis, unum in locum
congregentur, muro denique, {id} quod saepe iam dixi, secernantur a nobis;
desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris
urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam
urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque, quid de
re publica sentiat. Polliceor hoc uobis, patres conscripti, tantam in nobis
consulibus fore diligentiam, tantam in uobis auctoritatem, tantam in
equitibus Romanis uirtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut
Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, uindicata esse
uideatis.
Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste
ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque
iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui
isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem
huius urbis atque imperii uere nominamus, hunc et huius socios a tuis
{aris} ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a uita fortunisque
ciuium {omnium} arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae,
latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos
aeternis suppliciis uiuos mortuosque mactabis.
|