[1,0] Philippique I.
[1,1] I. (1) Antequam de republica, patres conscripti, dicam ea, quae dicenda hoc tempore
arbitror, exponam uobis breuiter consilium et profectionis et reuersionis meae.
Ego cum sperarem aliquando ad uestrum consilium auctoritatemque rem publicam
esse reuocatam, manendum mihi statuebam, quasi in uigilia quadam consulari ac
senatoria. Nec uero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo
die, quo in aedem Telluris conuocati sumus. In quo templo, quantum in me fuit,
ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renouaui uetus exemplum; Graecum etiam
uerbum usurpaui, quo tum in sedandis discordiis usa erat ciuitas illa, atque
omnem memoriam discordiarum obliuione sempiterna delendam censui.
(2) Praeclara tum oratio M- Antonii, egregia etiam uoluntas; pax denique per eum
et per liberos eius cum praestantissimis ciuibus confirmata est. Atque his
principiis reliqua consentiebant. Ad deliberationes eas, quas habebat domi de re
publica, principes ciuitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebat;
nihil tum, nisi quod erat notum omnibus, in C- Caesaris commentariis
reperiebatur; summa constantia ad ea, quae quaesita erant, respondebat.
(3) Num qui exsules restituti? Unum aiebat, praeterea neminem. Num immunitates
datae? 'Nullae', respondebat. Assentiri etiam nos Ser- Sulpicio, clarissimo uiro,
uoluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut beneficii
figeretur. Multa praetereo, eaque praeclara; ad singulare enim M- Antonii factum
festinat oratio. Dictaturam, quae iam uim regiae potestatis obsederat, funditus
ex re publica sustulit; de qua re ne sententias quidem diximus. Scriptum senatus
consultum, quod fieri uellet, attulit; quo recitato, auctoritatem eius summo
studio secuti sumus eique amplissimis uerbis per senatus consultum gratias egimus.
[1,2] II. (4) Lux quaedam uidebatur oblata non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam
regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicae datum, se liberam
ciuitatem esse uelle, cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fui sset, propter
perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re publica sustulisset.
(5) Liberatus periculo caedis paucis post diebus senatus; uncus impactus est
fugitiuo illi, qui in Mari nomen inuaserat. Atque haec omnia communiter cum
collega; alia porro propria Dolabellae, quae, nisi collega afuisset, credo iis
futura fuisse communia. Nam cum serperet in urbe infinitum malum idque manaret
in dies latius idemque bustum in foro facerent, qui illam insepultam sepulturam
effecerat, et cotidie magis magisque perditi homines cum sui similibus seruis
tectis ac templis urbis minitarentur, talis animaduersio fuit Dolabellae cum in
audacis sceleratosque seruos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque
euersio illius exsecratae columnae, ut mihi mirum uideatur tum ualde reliquum
tempus ab illo uno die dissensisse.
(6) Ecce enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus, edixerat, mutata omnia:
nihil per senatum, multa et magna per populum et absente populo et inuito.
Consules designati negabant se audere in senatum uenire; patriae liberatores
urbe carebant ea, cuius a ceruicibus iugum seruile deiecerant; quos tamen ipsi
consules in contionibus et in omni sermone laudabant. Veterani qui
appellabantur, quibus hic ordo diligentissime cauerat, non ad conseruationem
earum rerum, quas habebant, sed ad spem nouarum praedarum incitabantur. Quae cum
audire mallem quam uidere haberemque ius legationis liberum, ea mente discessi,
ut adessem Kalendis Ianuariis, quod initium senatus cogendi fore uidebatur.
[1,3] III. (7) Exposui, patres conscripti, profectionis consilium; nunc reuersionis, quae plus
admirationis habet, breuiter exponam. Cum Brundisium iterque illud, quod tritum
in Graeciam est, non sine causa uitauissem, Kalendis Sextilibus ueni Syracusas,
quod ab ea urbe transmissio in Graeciam laudabatur; quae tamen urbs mihi
coniunctissima plus una me nocte cupiens retinere non potuit. Veritus sum, ne
meus repentinus ad meos necessarios aduentus suspicionis aliquid afferet, si
essem commoratus. Cum autem me ex Sicilia ad Leucopetram , quod est promontorium
agri Regini, uenti detulissent, ab eo loco conscendi, ut transmitterem, nec ita
multum prouectus, reiectus austro sum in eum ipsum locum, unde conscenderam.
(8) Cumque intempesta nox esset mansissemque in uilla P- Valerii, comitis et
familiaris mei, postridieque apud eundem uentum exspectans manerem, municipes
Regini complures ad me uenerunt, ex iis quidam Roma recentes; a quibus primum
accipio M- Antonii contionem, quae mihi ita placuit, ut, ea lecta, de reuersione
primum coeperim cogitare. Nec ita multo post edictum Bruti affertur et Cassii,
quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis
gratia diligo, plenum aequitatis uidebatur. Addebant praeterea (fit enim
plerumque, ut ii, qui boni quid uolunt afferre, affingant aliquid, quo faciant
id, quod nuntiant, laetius) rem conuenturam; Kalendis sextilibus senatum frequentem
fore; Antonium, repudiatis malis suasoribus, remissis prouinciis Galliis, ad
auctoritatem senatus esse rediturum.
[1,4] IV. (9) Tum uero tanta sum cupiditate incensus ad reditum, ut mihi nulli neque remi
neque uenti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putarem, sed ne
tardius, quam cuperem, rei publicae gratularer. Atque ego celeriter Veliam
deuectus Brutum uidi, quanto meo dolore, non dico. Turpe mihi ipsi uidebatur in
eam urbem me audere reuerti, ex qua Brutus cederet, et ibi uelle tuto esse, ubi
ille non posset. Neque uero illum similiter, atque ipse eram, commotum esse
uidi. Erectus enim maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia, nihil de suo
casu, multa de uestro querebatur.
(10) Exque eo primum cognoui, quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset
L- Pisonis oratio. Qui quamquam parum erat (id enim ipsum a Bruto audieram), a
quibus debuerat, adiutus, tamen et Bruti testimonio (quo quid potest esse
grauius?) et omnium praedicatione, quos postea uidi, magnam mihi uidebatur
gloriam consecutus. Hunc igitur ut sequerer, properaui, quem praesentes non sunt
secuti, non ut proficerem aliquid (nec enim sperabam id nec praestare poteram),
sed ut, si quid mihi humanitus accidisset (multa autem impendere uidentur
praeter naturam etiam praeterque fatum), huius tamen diei uocem testem rei
publicae relinquerem meae perpetuae erga se uoluntatis.
(11) Quoniam utriusque consilii causam, patres conscripti, probatam uobis esse
confido, priusquam de re publica dicere incipio, pauca querar de hesterna M- Antonii
iniuria; cui sum amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me semper tuli.
[1,5] V. Quid tandem erat causae, cur in senatum hesterno die tam acerbe
cogerer? Solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res
agebatur, ut etiam aegrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas,
aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et
senem delatum esse memoriae proditum est.
(12) De supplicationibus referebatur, quo in genere senatores deesse non solent.
Coguntur enim non pignoribus, sed eorum, de quorum honore agitur, gratia, quod
idem fit, cum de triumpho refertur. Ita sine cura consules sunt, ut paene
liberum sit senatori non adesse. Qui cum mihi mos notus esset, cumque e uia
languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia, qui hoc ei diceret. At
ille, uobis audientibus, cum fabris se domum meam uenturum esse dixit. Nimis
iracunde hoc quidem et ualde intemperanter. Cuius enim maleficii tanta ista
poena est, ut dicere in hoc ordine auderet se publicis operis disturbaturum
publice ex senatus sententia aedificatam domum? Quis autem tanto damno senatorem
coegit, aut quid est ultra pignus aut multam? Quod si scisset, quam sententiam
dicturus essem, remisisset aliquid profecto de seueritate cogendi.
[1,6] VI. (13) An me censetis, patres conscripti, quod uos inuiti secuti estis, decreturum
fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, ut inexpiabiles
religiones in rem publicam inducerentur, ut decernerentur supplicationes mortuo?
Nihil dico, cui. Fuerit ille L- Brutus, qui et ipse dominatu regio rem publicam
liberauit et ad similem uirtutem et simile factum stirpem iam prope in
quingentesimum annum propagauit; adduci tamen non possem, ut quemquam mortuum
coniungerem cum deorum immortalium religione, ut, cuius sepulcrum usquam extet,
ubi parentetur, ei publice supplicetur. Ego uero eam sententiam dixissem, ut me
aduersus populum Romanum, si qui accidisset grauior rei publicae casus, si
bellum, si morbus, si fames, facile possem defendere, quae partim iam sunt,
partim timeo ne impendeant. Sed hoc ignoscant di immortales uelim et populo
Romano, qui id non probat, et huic ordini, qui decreuit inuitus.
(14) Quid? de reliquis rei publicae malis licetne dicere? Mihi uero licet et
semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. Potestas modo ueniendi in
hunc locum sit, dicendi periculum non recuso. Atque utinam, patres conscripti,
Kalendis Sextilibus adesse potuissem! non quo profici potuerit aliquid, sed ne
unus modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore, dignus republica
inueniretur. Qua quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi
Romani beneficiis usos L- Pisonem ducem optimae sententiae non secutos. Idcircone
nos populus Romanus consules fecit, ut in altissimo gradu dignitatis locati rem
publicam pro nihilo haberemus? Non mode uoce nemo L- Pisoni consularis, sed ne
uultu quidem assensus est. Quae, malum!, est ista uoluntaria seruitus?
(15) Fuerit quaedam necessaria; neque ego hoc ab omnibus iis desidero, qui
sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum, quorum silentio ignosco,
alia corum, quorum uocem requiro; quos quidem doleo in suspicionem populo Romano
uenire non modo metu, quod ipsum esset turpe, se alium alia de causa deesse
dignitati suae.
[1,7] VII. Quare primum maximas gratias et ago et habeo L- Pisoni, qui, non
quid efficere posset in re publica, cogitauit, sed quid facere ipse deberet.
Deinde a uobis, patres conscripti, peto, ut, etiamsi sequi minus audebitis
rationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut adhuc fecistis, audiatis.
(16) Primum igitur acta Caesaris seruanda censeo, non quo probem (quis enim id
quidem potest?), sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque otii.
Vellem adesset M- Antonius, modo sine aduocatis (sed, ut opinor, licet ei minus
ualere, quod mihi heri per illum non licuit); doceret me uel potius uos, patres
conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. An in commentariolis et
chirographis et libellis (se) uno auctore prolatis, (ac) ne prolatis quidem, sed
tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt; quae ille in aes incidit, in quo
populi iussa perpetuasque leges esse uoluit, pro nihilo habebuntur?
(17) Equidem existimo nihil tam esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. An,
si cui quid ille promisit, id erit fixum, quod idem facere non potuit? ut multis
multa promissa non fecit; quae tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam a
uiuo beneficia per omnis annos tributa et data. Sed ea non muto, non moueo;
summo studio illius praeclara acta defendo. Pecunia utinam ad Opis maneret!
cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam iis, quorum est, non redditur,
necessaria.
(18) Quamquam ea quoque effusa, si ita in actis fuit. Ecquid est, quod tam
proprie dici possit actum eius, qui togatus in re publica cum potestate
imperioque uersatus sit, quam lex? Quaere acta Gracchi; leges Semproniae
proferentur. Quare Sullae; Corneliae. Quid? Pompei tertius consulatus in quibus
actis constitit? Nempe in legibus. De Caesare ipso si quaereres, quidnam egisset
in urbe et in toga, leges multas responderet se et praeclara tulisse,
chirographa uero aut mutaret aut non daret, aut, si dedisset, non istas res in
actis suis duceret. Sed haec ipsa concedo; quibusdam etiam in rebus coniueo; in
maximis uero rebus, id est in legibus, acta Caesaris dissolui ferendum non puto.
[1,8] VIII. (19) Quae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata, quam
ne praetoriae prouinciae plus quam annum neue plus quam biennium consulares
obtinerentur? Hac lege sublata uidenturne uobis posse Caesaris acta seruari?
Quid? lege, quae promulgata est de tertia decuria, nonne omnes iudiciariae leges
Caesaris dissoluuntur? Et uos acta Caesaris defenditis, qui leges eius
euertitis? Nisi forte, si quid memoriae causa rettulit in libellum, id
numerabitur in actis et, quamuis iniquum et inutile sit, defendetur; quod ad
populum centuria tis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur.
(20) At quae est ista tertia decuria? 'Centurionum' inquit. Quid? isti ordini
iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia, Aurelia, non patebat? 'Census
praefiniebatur', inquit. Non centurioni quidem solum, sed equiti etiam Romano;
itaque uiri fortissimi atque honestissimi, qui ordines duxerunt, res et iudicant
et iudicauerunt. 'Non quaero' inquit, 'istos. Quicumque ordinem duxit, iudicet'.
At si ferretis, quicumque equo meruisset, quod est lautius, nemini probaretis;
in iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. 'Non quaero', inquit,
'ista; addo etiam iudices manipularis ex legione Alaudarum. Aliter enim nostri
negant posse se saluos esse.' O contumeliosum honorem iis, quos ad iudicandum
nec opinantis uocatis! Hic enim est legis index, ut ii res in tertia decuria
iudicent, qui libere iudicare non audeant. In quo quantus error est, dii
immortales, eorum, qui istam legem excogitauerunt! Ut enim quisque sordidissimus
uidebitur, ita libentissime seueritate iudicandi sordes suas eluet laborabitque,
ut honestis decuriis potius dignus uideatur quam in turpem iure coniectus.
[1,9] IX. (21) Altera promulgata lex est, ut et de ui et maiestatis damnati ad populum
prouocent, si uelint. Haec utrum tandem lex est an legum omnium dissolutio? Quis
est enim hodie, cuius intersit istam legem manere? Nemo reus est legibus illis,
nemo, quem futurum putemus. Armis enim gesta numquam profecto in iudicium
uocabuntur. 'At res popularis.' Utinam quidem aliquid uelletis esse populare!
Omnes enim iam ciues de rei publicae salute una et mente et uoce consentiunt.
Quae est igitur ista cupiditas legis eius ferendae, quae turpitudinem summam
habeat, gratiam nullam? Quid enim turpius quam, qui maiestatem populi Romani
minuerit per uim, eum damnatum iudicio ad eam ipsam uim reuerti, propter quam
sit iure damnatus?
(22) Sed quid plura de lege disputo? Quasi uero id agatur, ut quisquam prouocet;
id agitur, id fertur, ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. Quis enim
aut accusator tam amens reperietur, qui reo condemnato obicere se multitudini
conductae uelit, aut iudex, qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas
mercennarias statim protrahatur? Non igitur prouocatio ista lege datur, sed duae
maxime salutares leges quaestionesque tolluntur. Quid est aliud hortari
adulescentes, ut turbulenti, ut sediotiosi, ut perniciosi ciues uelint esse?
Quam autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit, his duabus
quaestionibus de ui et maiestatis sublatis?
(23) Quid, quod obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei, qui de ui, itemque
ei, qui maiestatis damnatus sit, aqua et igni interdici? quibus cum prouocatio
datur, nonne acta Caesaris rescinduntur? Quae quidem ego, patres conscripti, qui
illa numquam probaui, tamen ita conseruanda concordiae causa arbitratus sum, ut
non modo, quas uiuus leges Caesar tulisset, infirmandas hoc tempore non puterem,
sed ne illas quidem, quas post mortem Caesaris prolatas esse et fixas uidetis.
[1,10] X. (24) De exsilio reducti multi a mortuo, ciuitas data non solum singulis, sed
nationibus et prouinciis uniuersis a mortuo, immunitatibus infinitis sublata
uectigalia a mortuo. Ergo haec uno, uerum optimo auctore, domo prolata
defendimus; eas leges, quas ipse nobis inspectantibus recitauit, pronuntiauit,
tulit, quibus latis gloriabatur iisque legibus rem publicam contineri putabat,
de prouinciis, de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos, qui defendimus acta
Caesaris, euertendas putamus? Ac de his tamen legibus, quae promulgatae sunt,
saltem queri possumus; de iis, quae iam latae dicuntur, ne illud quidem licuit.
(25) Illae enim sine ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. Quaero
autem. quid sit, cur aut ego aut quisquam uestrum, patres conscripti, bonis
tribunis plebi leges malas metuat. Paratos habemus, qui intercedant, paratos,
qui rem publicam religione defendant; uacui metu esse debemus. 'Quas tu mihi,'
inquit, 'intercessiones? quas religiones?' Eas scilicet, quibus rei publicae
salus continetur. 'Negligimus ista et nimis antiqua ac stulta ducimus; forum
saepietur, omnes claudentur aditus, armati in praesidiis multis locis
collocabuntur.'
(26) Quid tum? quod ita erit gestum, id lex erit? et in aes incidi iubebitis,
credo illa legitima: CONSULES POPULUM IURE ROGAVERUNT (hocine a maioribus
accepimus ius rogandi?) POPULUSQUE IURE SCIVIT. Qui populus? isne, qui exclusus
est? Quo iure? an eo, quod ui et armis omne subla tum est? Atque dico de
futuris, quod est amicorum ante dicere ea, quae uitari possint; quae si facta
non erunt, refelletur oratio mea. Loquor de legibus promulgatis, de quibus est
integrum uobis; demonstro uitia; tollite: denuntio uim, arma; remouete.
[1,11] XI. (27) Irasci quidem uos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebit.
Quamquam te quidem id facturum non arbitror (noui facilitatem tuam); collegam
tuum aiunt in hac sua fortuna, quae bona ipsi uidetur, (mihi, ne grauius
quidpiam dicam, auorum et auunculi sui consulatum si imitaretur, fortunatior
uideretur) - sed eum iracundum audio esse factum. Video autem, quam sit odiosum
habere eundem iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit impunitas.
Sed proponam ius, ut opinor, aequum; quod M- Antonium non arbitror repudiaturum.
Ego, si quid in uitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi
inimicissimus sit, non recusabo; sin consuetudinem meam (quam in re publica
semper habui) tenuero, id est si libere, quae sentiam de re publica, dixero,
primum deprecor, ne irascatur; deinde, si hoc non impetro, peto, ut sic
irascatur ut ciui. Armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui defendendi
causa; iis, qui pro re publica, quae ipsis uisa erunt, dixerint, ista arma ne
noceant. Quid hac postulatione dici potest aequius?
(28) Quodsi, ut mihi a quibusdam eius familiaribus dictum est, omnis eum, quae
habetur contra uoluntatem eius, oratio grauiter offendit, etiamsi nulla inest
contumelia, feremus amici naturam. Sed idem illi ita mecum loquuntur: 'Non idem
tibi, aduersario Caesaris, licebit quod Pisoni socero,' et simul admonent
quiddam, quod cauebimus: 'Nec erit iustior in senatum non ueniendi morbi causa
quam mortis'.
[1,12] XII. (29) Sed per deos immortales! - te enim intuens, Dolabella, qui es mihi
carissimus, non possum utriusque uestrum errorem reticere. Credo enim uos
nobiles homines, magna quaedam spectantes, non pecuniam, ut quidam nimis creduli
suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimoque contempta est, non
opes uiolentas et populo Romano minime ferendam potentiam, sed caritatem ciuium
et gloriam concupiuisse. Est autem gloria laus recte factorum magnorumque in rem
publicam meritorum, quae cum optimi cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio
comprobatur.
(30) Dicerem, Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te praeter
ceteros paulisper esse expertum uiderem. Quem potes recordari in uita illuxisse
tibi diem laetiorem, quam cum, expiatio foro, dissipato concursu impiorum,
principibus sceleris poena affectis, urbe incendio et caedis metu liberata, te
domum recepisti? Cuius ordinis, cuius generis, cuius denique fortunae studia tum
laudi et gratulationi tuae se non obtulerunt? Quin mihi etiam, quo auctore te in
his rebus uti arbitrabantur, et gratias boni uiri agebant et tuo nomine
gratulabantur. Recordare, quaeso, Dolabella, consensum illum theatri, cum omnes
earum rerum obliti, propter quas fuerant tibi offensi, significarent se
beneficio nouo memoriam ueteris doloris abiecisse.
(31) Hanc tu, P- Dolabella, (magno loquor cum dolore) hanc tu, inquam, potuisti
aequo animo tantam dignitatem deponere?
[1,13] XIII. Tu autem, M- Antoni, (absentem enim appello) unum illum diem,
quo in aede Telluris senatus fuit, non omnibus his mensibus,
quibus te quidam, multum a me dissentientes, beatum putant, anteponis?
Quae fuit oratio de concordia! quanto metu senatus, quanta sollicitudine ciuitas
tum a te liberata est, cum collegam tuum, depositis inimicitiis, oblitus
auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorum, illo primum die collegam
tibi esse uoluisti, tuus paruus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit!
(32) Quo senatus die laetior, quo populus Romanus? qui quidem nulla in contione
umquam frequentior fuit. Tum denique liberati per uiros fortissimos uidebamur,
quia, ut illi uoluerant, libertatem pax consequebatur. Proximo, altero, tertio,
denique reliquis consecutis diebus, non intermittebas quasi domum aliquod
cotidie afferre rei publicae, maximum autem illid, quod dictaturae nomen
sustulisti. Haec iniusta est a te, a te, inquam, mortuo Caesari nota ad
ignominiam sempiternam. Ut enim propter unius M- Manlii scelus decreto gentis
Manliae neminem patricium Manlium Marcum uocari licet, sic tu propter unius
dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti.
(33) Num te, cum haec pro salute rei publicae tanta gessisse, fortunae tuae, num
amplitudinis, num claritatis, num gloriae paenitebat? Unde igitur subito tanta
ista mutatio? Non possum adduci, ut suspicer te pecunia captum. Licet, quod
cuique libet, loquatur, credere non est necesse. Nihil enim umquam in te
sordidum, nihil humile cognoui. Quamquam solent domestici deprauare non numquam;
sed noui firmatatem tuam. Atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem uitare potuisses!
[1,14] XIV. Illud magis uereor, ne, ignorans uerum iter gloriae, gloriosum putes
plus te unum posse quam omnes et metui a ciuibus tuis quam diligi malis. Quod si
ita putas, totam ignoras uiam gloriae. Carum esse ciuem, bene de re publica
mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui uero et in odio esse
inuidiosum, detestabile, imbecillum, caducum.
(34) Quod uidemus etiam in fabula illi ipsi, qui 'Oderint, dum metuant' dixerit,
perniciosum fuisse. Utinam, M- Antoni, auum tuum meminisses! de quo tamen audisti
multa ex me, eaque saepissime. Putasne illum immortalitatem mereri uoluisse, ut
propter armorum habendorum licentiam metueretur? Illa erat uita, illa secunda
fortuna, libertate esse parem ceteris, principem dignitate. Itaque, ut omittam
res aui tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim quam L- Cinnae
dominatum, a quo ille crudelissime est interfectus.
(35) Sed quid oratione te flectam? Si enim exitus C- Caesaris efficere non
potest, ut malis carus esse quam metui, nihil cuiusquam proficiet nec ualebit
oratio. Quem qui beatum fuisse putant, miseri ipsi sunt. Beatus est nemo, qui ea
lege uiuit, ut non modo impune, sed etiam cum summa interfectoris gloria
interfici possit. Quare flecte te, quaeso, et maiores tuos respice atque ita
guberna rem publicam, ut natum esse te ciues tui gaudeant, sine quo nec beatus
nec clarus nec tutus quisquam esse omnino potest.
[1,15] XV. (36) Et populi quidem Romani iudicia multa ambo habetis; quibus uos non satis
moueri permoleste fero. Quid enim gladiatoribus clamores innumerabilium ciuium?
quid populi uersus? quid Pompei statuae plausus infiniti? quid duobus tribunis
plebis, qui uobis aduersantur? parumne haec significant incredibiliter
consentientem populi Romani uniuersi uoluntatem? Quid? Apollinarium ludorum
plausus uel testimonia potius et iudicia populi Romani parum magna uobis
uideatur? O beatos illos, qui, cum adesse ipsis propter uim armorum non licebat,
aderant tamen et in medullis populi Romani ac uisceribus haerebant! Nisi forte
Accio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis, qui
ludis suis ita caruit, ut in illo apparatissimo spectaculo studium populus
Romanus tribueret absenti, desiderium liberatoris sui perpetuo plausu et clamore leniret.
(37) Equidem is sum, qui istos plausus, cum popularibus ciuibus tribuerentur,
semper contempserim; idemque, cum a summis, mediis, infimis, cum denique ab
uniuersis hoc idem fit, cumque ii, qui ante sequi populi consensum solebant,
fugiunt, non plausum illum, sed iudicium puto. Sin haec leuiora uobis uidentur,
quae sunt grauissima, num etiam hoc contemnitis, quod sensistis, tam caram
populo Romano uitam A- Hirtii fuisse? Satis erat enim probatum illo esse populo
Romano, ut est; iucundum amicis, in quo uincit omnis; carum suis, quibus est
(ipse) carissimus; tantam tamen sollicitudinem bonorum, tantum timorem omnium in
quo meminimus? Certe in nullo.
(38) Quid igitur? hoc uos, per deos immortales! quale sit, non interpretamini?
Quid? eos de uestra uita cogitare non censetis, quibus eorum, quos sperant rei
publicae consulturos, uita tam cara sit? Cepis fructos, patres conscripti,
reuersionis meae, quoniam et ea dixi, ut, quicumque casus consecutus esset,
exstaret constantiae meae testimonium, et sum a uobis benigne ac diligenter
auditus. Quae potestas si mihi saepius sine meo uestroque periculo fiet, utar;
si minus, quantum potero, non tam mihi me quam rei publicae reseruabo. Mihi fere
satis est, quod uixi, uel ad aetatem uel ad gloriam; huc si quid accesserit, non
tam mihi quam uobis reique publicae accesserit.
|