[1] I.
(1) Q- Mucius augur multa narrare de C- Laelio socero suo memoriter et iucunde
solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem; ego autem a
patre ita eram deductus ad Scaeuolam sumpta uirili toga, ut, quoad possem et
liceret, a senis latere numquam discederem; itaque multa ab eo prudenter
disputata, multa etiam breuiter et commode dicta memoriae mandabam fierique
studebam eius prudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaeuolam contuli,
quem unum nostrae ciuitatis et ingenio et iustitia praestantissimum audeo
dicere. Sed de hoc alias; nunc redeo ad augurem.
(2) Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et
ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere qui
tum forte multis erat in ore. Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod
P- Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q- Pompeio,
qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime uixerat,
quanta esset hominum uel admiratio uel querella.
(3) Itaque tum Scaeuola cum in eam ipsam mentionem incidisset, euit nobis
sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero, C- Fannio
Marci filio, paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis sententias
memoriae mandaui, quas hoc libro eui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi
loquentes, ne 'inquam' et 'inquit' saepius interponeretur, atque ut tamquam a
praesentibus coram haberi sermo uideretur.
(4) Cum enim saepe mecum ageres ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res
cum omnium cognitione tum nostra familiaritate uisa est. Itaque feci non inuitus
ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut in Catone Maiore, qui est scriptus ad te
de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla uidebatur aptior
persona quae de illa aetate loqueretur quam eius qui et diutissime senex fuisset
et in ipsa senectute praeter ceteros floruisset, sic cum accepissemus a patribus
maxime memorabilem C- Laeli et P- Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi
Laeli persona uisa est quae de amicitia ea ipsa dissereret quae disputata ab eo
meminisset Scaeuola. Genus autem hoc sermonum positum in hominum ueterum
auctoritate, et eorum inlustrium, plus nescio quo pacto uidetur habere
grauitatis; itaque ipse mea legens sic afficior interdum ut Catonem, non me
loqui existimem.
(5) Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus
scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus
illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et
amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu uelim a me animum parumper
auertas, Laelium loqui ipsum putes. C- Fannius et Q- Mucius ad socerum ueniunt
post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota
disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces.
[2] II.
(6) Fannius: Sunt ista, Laeli; nec enim melior uir fuit Africano quisquam nec
clarior. Sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos unum; te
sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo M- Catoni; scimus L-
Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem; sed uterque alio quodam
modo, Acilius, quia prudens esse in iure ciuili putabatur, Cato, quia multarum
rerum usum habebat; multa eius et in senatu et in foro uel prouisa prudenter uel
acta constanter uel responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen iam
habebat in senectute sapientis.
(7) Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, uerum etiam studio et
doctrina esse sapientem, nec sicut uulgus, sed ut eruditi solent appellare
sapientem, qualem in reliqua Graecia neminem (nam qui septem appellantur, eos,
qui ista subtilius quaerunt, in numero sapientium non habent), Athenis unum
accepimus, et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum; hanc
esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas
humanosque casus uirtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt, credo ex hoc
item Scaeuola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis
Nonis cum in hortos D- Bruti auguris commentandi causa, ut adsolet, uenissemus,
tu non adfuisti, qui diligentissime semper illum diem et illud munus solitus
esses obire.
(8) Scaeuola: Quaerunt quidem, C- Laeli, multi, ut est a Fannio dictum, sed ego
id respondeo, quod animum aduerti, te dolorem, quem acceperis cum summi uiri tum
amicissimi morte, ferre moderate nec potuisse non commoueri nec fuisse id
humanitatis tuae; quod autem Nonis in collegio nostro non adfuisses, ualetudinem
respondeo causam, non maestitiam fuisse.
Laelius: Recte tu quidem, Scaeuola, et uere; nec enim ab isto officio, quod
semper usurpaui, cum ualerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror
hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat officii.
(9) Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis quantum ego nec adgnosco nec
postulo, facis amice; sed, ut mihi uideris, non recte iudicas de Catone; aut
enim nemo, quod quidem magis credo, aut si quisquam, ille sapiens fuit. Quo
modo, ut alia omittam, mortem filii tulit! memineram Paulum, uideram Galum, sed
hi in pueris, Cato in perfecto et spectato uiro.
(10) Quam ob rem caue Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut
ais, sapientissimum iudicauit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me
autem, ut iam cum utroque uestrum loquar, sic habetote:
[3] III.
Ego si Scipionis desiderio me moueri negem, quam id recte faciam, uiderint
sapientes; sed certe mentiar. Moueor enim tali amico orbatus qualis, ut
arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit; sed non egeo
medicina, me ipse consolor et maxime illo solacio quod eo errore careo quo
amicorum decessu plerique angi solent. Nihil mali accidisse Scipioni puto, mihi
accidit, si quid accidit; suis autem incommodis grauiter angi non amicum sed se
ipsum amantis est.
(11) Cum illo uero quis neget actum esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime
putabat, immortalitatem optare uellet, quid non adeptus est quod homini fas
esset optare? qui summam spem ciuium, quam de eo iam puero habuerant, continuo
adulescens incredibili uirtute superauit, qui consulatum petiuit numquam, factus
consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene
sero, qui duabus urbibus euersis inimicissimis huic imperio non modo praesentia
uerum etiam futura bella deleuit. Quid dicam de moribus facillimis, de pietate
in matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos, iustitia in omnes? nota
sunt uobis. Quam autem ciuitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est.
Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuuare potuisset? Senectus enim
quamuis non sit grauis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus mecum et
cum Scipione disserere, tamen aufert eam uiriditatem in qua etiam nunc erat Scipio.
(12) Quam ob rem uita quidem talis fuit uel fortuna uel gloria, ut nihil posset
accedere, moriendi autem sensum celeritas abstulit; quo de genere mortis
difficile dictu est; quid homines suspicentur, uidetis; hoc uere tamen licet
dicere, P- Scipioni ex multis diebus, quos in uita celeberrimos laetissimosque
uiderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad
uesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie
quam excessit e uita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos uideatur deos
potius quam ad inferos peruenisse.
[4] IV.
(13) Neque enim assentior iis qui haec nuper disserere coeperunt, cum corporibus
simul animos interire atque omnia morte deleri; plus apud me antiquorum
auctoritas ualet, uel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura
tribuerunt, quod non fecissent profecto si nihil ad eos pertinere arbitrarentur,
uel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta
est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, uel eius qui
Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc, tum illud, ut
in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse diuinos, iisque, cum ex
corpore excessissent, reditum in caelum patere, optimoque et iustissimo cuique
expeditissimum.
(14) Quod idem Scipioni uidebatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante
mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam,
Scaeuola, mecum uenisses, triduum disseruit de re publica; cuius disputationis
fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per uisum ex
Africano audisse dicebat. Id si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte
facillime euolet tamquam e custodia uinclisque corporis, cui censemus cursum ad
deos faciliorem fuisse quam Scipioni? Quocirca maerere hoc eius euentu uereor ne
inuidi magis quam amici sit. Sin autem illa ueriora, ut idem interitus sit
animorum et corporum nec ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic
certe nihil mali; sensu enim amisso fit idem, quasi natus non esset omnino, quem
tamen esse natum et nos gaudemus et haec ciuitas dum erit laetabitur.
(15) Quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum
incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius exire de uita.
Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor ut beate uixisse uidear, quia
cum Scipione uixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de priuata
fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo est omnis uis
amicitiae, uoluntatum, studiorum, sententiarum summa consensio. Itaque non tam
ista me sapientiae, quam modo Fannius commemorauit, fama delectat, falsa
praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore, idque
eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus saeculis uix tria aut quattuor
nominantur paria amicorum; quo in genere sperare uideor Scipionis et Laeli
amicitiam notam posteritati fore.
(16) Fannius: Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed quoniam amicitiae
mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris, spero item Scaeuolae,
si quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia
disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des.
Scaeuola: Mihi uero erit gratum; atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius
anteuertit. Quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.
[5] V.
(17) Laelius: Ego uero non grauarer, si mihi ipse confiderem; nam et praeclara
res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum? aut quae est in me
facultas? doctorum est ista consuetudo, eaque Graecorum, ut iis ponatur de quo
disputent quamuis subito; magnum opus est egetque exercitatione non parua. Quam
ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis qui ista
profitentur; ego uos hortari tantum possum ut amicitiam omnibus rebus humanis
anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conueniens ad res uel
secundas uel aduersas.
(18) Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse; neque id ad
uiuum reseco, ut illi qui haec subtilius disserunt, fortasse uere, sed ad
communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse uirum bonum nisi sapientem.
Sit ita sane; sed eam sapientiam interpretantur quam adhuc mortalis nemo est
consecutus, nos autem ea quae sunt in usu uitaque communi, non ea quae finguntur
aut optantur, spectare debemus. Numquam ego dicam C- Fabricium, M- Curium, Ti-
Coruncanium, quos sapientes nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse
sapientes. Quare sibi habeant sapientiae nomen et inuidiosum et obscurum;
concedant ut uiri boni fuerint. Ne id quidem facient, negabunt id nisi sapienti
posse concedi.
(19) Agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerua. Qui ita se gerunt, ita uiuunt ut
eorum probetur fides, integritas, aequitas, liberalitas, nec sit in eis ulla
cupiditas, libido, audacia, sintque magna constantia, ut ii fuerunt modo quos
nominaui, hos uiros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia
sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene uiuendi ducem. Sic enim
mihi perspicere uideor, ita natos esse nos ut inter omnes esset societas
quaedam, maior autem ut quisque proxime accederet. Itaque ciues potiores quam
peregrini, propinqui quam alieni; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit;
sed ea non satis habet firmitatis. Namque hoc praestat amicitia propinquitati,
quod ex propinquitate beneuolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata
enim beneuolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet.
(20) Quanta autem uis amicitiae sit, ex hoc intellegi maxime potest, quod ex
infinita societate generis humani, quam conciliauit ipsa natura, ita contracta
res est et adducta in angustum ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos
iungeretur.
[6] VI.
Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium diuinarum humanarumque rerum cum
beneuolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio an excepta sapientia
nihil melius homini sit a dis immortalibus datum. Diuitias alii praeponunt,
bonam alii ualetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam uoluptates.
Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non
tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in uirtute
summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa uirtus amicitiam et
gignit et continet nec sine uirtute amicitia esse ullo pacto potest.
(21) Iam uirtutem ex consuetudine uitae sermonisque nostri interpretemur nec
eam, ut quidam docti, uerborum magnificentia metiamur uirosque bonos eos, qui
habentur, numeremus, Paulos, Catones, Galos, Scipiones, Philos; his communis
uita contenta est; eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur.
(22) Talis igitur inter uiros amicitia tantas opportunitates habet quantas uix
queo dicere. Principio qui potest esse uita 'uitalis', ut ait Ennius, quae non
in amici mutua beneuolentia conquiescit? Quid dulcius quam habere quicum omnia
audeas sic loqui ut tecum? Qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi
haberes, qui illis aeque ac tu ipse gauderet? aduersas uero ferre difficile
esset sine eo qui illas grauius etiam quam tu ferret. Denique ceterae res quae
expetuntur opportunae sunt singulae rebus fere singulis, diuitiae, ut utare,
opes, ut colare, honores, ut laudere, uoluptates, ut gaudeas, ualetudo, ut
dolore careas et muneribus fungare corporis; amicitia res plurimas continet;
quoquo te uerteris, praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiua,
numquam molesta est; itaque non aqua, non igni, ut aiunt, locis pluribus utimur
quam amicitia. Neque ego nunc de uulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et
delectat et prodest, sed de uera et perfecta loquor, qualis eorum qui pauci
nominantur fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia et aduersas
partiens communicansque leuiores.
[7] VII.
(23) Cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa
nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum nec debilitari
animos aut cadere patitur. Verum enim amicum qui intuetur, tamquam exemplar
aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et
imbecilli ualent et, quod difficilius dictu est, mortui uiuunt; tantus eos
honos, memoria, desiderium prosequitur amicorum. Ex quo illorum beata mors
uidetur, horum uita laudabilis. Quod si exemeris ex rerum natura beneuolentiae
coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus
permanebit. Id si minus intellegitur, quanta uis amicitiae concordiaeque sit, ex
dissensionibus atque ex discordiis percipi potest. Quae enim domus tam stabilis,
quae tam firma ciuitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit euerti?
Ex quo quantum boni sit in amicitia iudicari potest.
(24) Agrigentinum quidem doctum quendam uirum carminibus Graecis uaticinatum
ferunt, quae in rerum natura totoque mundo constarent quaeque mouerentur, ea
contrahere amicitiam, dissipare discordiam. Atque hoc quidem omnes mortales et
intellegunt et re probant. Itaque si quando aliquod officium exstitit amici in
periculis aut adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat
laudibus? Qui clamores tota cauea nuper in hospitis et amici mei M- Pacuui noua
fabula! cum ignorante rege, uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse diceret,
ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseueraret.
Stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in uera facturos fuisse? Facile
indicabat ipsa natura uim suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id
recte fieri in altero iudicarent.
Hactenus mihi uideor de amicitia quid sentirem potuisse dicere; si quae
praeterea sunt (credo autem esse multa), ab iis, si uidebitur, qui ista
disputant, quaeritote.
(25) Fannius: Nos autem a te potius; quamquam etiam ab istis saepe quaesiui et
audiui non inuitus equidem; sed aliud quoddam filum orationis tuae.
Scaeuola: Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de
re publica disputatum, adfuisses. Qualis tum patronus iustitiae fuit contra
accuratam orationem Phili!
Fannius: Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo uiro defendere.
Scaeuola: Quid? amicitiam nonne facile ei qui ob eam summa fide, constantia
iustitiaque seruatam maximam gloriam ceperit?
[8] VIII.
(26) Laelius: Vim hoc quidem est adferre. Quid enim refert qua me ratione
cogatis? cogitis certe. Studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum
difficile est, tum ne aequum quidem obsistere.
Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum uideri
solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut
dandis recipiendisque meritis quod quisque minus per se ipse posset, id
acciperet ab alio uicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae,
sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. Amor
enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad beneuolentiam coniungendam.
Nam utilitates quidem etiam ab iis percipiuntur saepe qui simulatione amicitiae
coluntur et obseruantur temporis causa, in amicitia autem nihil fictum est,
nihil simulatum et, quidquid est, id est uerum et uoluntarium.
(27) Quapropter a natura mihi uidetur potius quam ab indigentia orta amicitia,
applicatione magis animi cum quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa
res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam
animaduerti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita
amantur ut facile earum sensus appareat. Quod in homine multo est euidentius,
primum ex ea caritate quae est inter natos et parentes, quae dirimi nisi
detestabili scelere non potest; deinde cum similis sensus exstitit amoris, si
aliquem nacti sumus cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi
lumen aliquod probitatis et uirtutis perspicere uideamur.
(28) Nihil est enim uirtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad diligendum,
quippe cum propter uirtutem et probitatem etiam eos, quos numquam uidimus,
quodam modo diligamus. Quis est qui C- Fabrici, M- Curi non cum caritate aliqua
beneuola memoriam usurpet, quos numquam uiderit? quis autem est, qui Tarquinium
Superbum, qui Sp- Cassium, Sp- Maelium non oderit? Cum duobus ducibus de imperio
in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius
non nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec
ciuitas oderit.
[9] IX.
(29) Quod si tanta uis probitatis est ut eam uel in iis quos numquam uidimus,
uel, quod maius est, in hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum
moueantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, uirtutem et
bonitatem perspicere uideantur? Quamquam confirmatur amor et beneficio accepto
et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum
animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit beneuolentiae
magnitudo. Quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem
adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum,
ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam uolunt.
Quod si ita esset, ut quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam
esset aptissimus; quod longe secus est.
(30) Ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime uirtute et
sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita
iudicet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim?
Africanus indigens mei? Minime hercule! ac ne ego quidem illius; sed ego
admiratione quadam uirtutis eius, ille uicissim opinione fortasse non nulla,
quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit beneuolentiam consuetudo. Sed
quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum
spe causae diligendi profectae.
(31) Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam (neque enim
beneficium faeneramur sed natura propensi ad liberalitatem sumus), sic amicitiam
non spe mercedis adducti sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest,
expetendam putamus.
(32) Ab his qui pecudum ritu ad uoluptatem omnia referunt longe dissentiunt, nec
mirum; nihil enim altum, nihil magnificum ac diuinum suspicere possunt qui suas
omnes cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. Quam ob rem
hos quidem ab hoc sermone remoueamus, ipsi autem intellegamus natura gigni
sensum diligendi et beneuolentiae caritatem facta significatione probitatis.
Quam qui adpetiuerunt, applicant se et propius admouent ut et usu eius, quem
diligere coeperunt, fruantur et moribus sintque pares in amore et aequales
propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit
honesta certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur et erit eius
ortus a natura quam ab imbecillitate grauior et uerior. Nam si utilitas
amicitias conglutinaret, eadem commutata dissolueret; sed quia natura mutari non
potest, idcirco uerae amicitiae sempiternae sunt. Ortum quidem amicitiae
uidetis, nisi quid ad haec forte uultis.
Fannius: Tu uero perge, Laeli; pro hoc enim, qui minor est natu, meo iure
respondeo.
(33) Scaeuola: Recte tu quidem. Quam ob rem audiamus.
[10] X.
Laelius: Audite ergo, optimi uiri, ea quae saepissime inter me et Scipionem de
amicitia disserebantur. Quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat,
quam amicitiam usque ad extremum uitae diem permanere. Nam uel ut non idem
expediret, incidere saepe, uel ut de re publica non idem sentiretur; mutari
etiam mores hominum saepe dicebat, alias aduersis rebus, alias aetate
ingrauescente. Atque earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis
aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga ponerentur.
(34) Sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione
uel uxoriae condicionis uel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non
posset. Quod si qui longius in amicitia prouecti essent, tamen saepe
labefactari, si in honoris contentionem incidissent; pestem enim nullam maiorem
esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque
honoris certamen et gloriae; ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos
exstitisse.
(35) Magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod
rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad
iniuriam; quod qui recusarent, quamuis honeste id facerent, ius tamen amicitiae
deserere arguerentur ab iis quibus obsequi nollent. Illos autem qui quiduis ab
amico auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse
facturos. Eorum querella inueterata non modo familiaritates exstingui solere sed
odia etiam gigni sempiterna. Haec ita multa quasi fata impendere amicitiis ut
omnia subterfugere non modo sapientiae sed etiam felicitatis diceret sibi
uideri.
[11] XI.
(36) Quam ob rem id primum uideamus, si placet, quatenus amor in amicitia
progredi debeat. Numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma
illi cum Coriolano debuerunt? num Vecellinum amici regnum adpetentem, num
Maelium debuerunt iuuare?
(37) Ti- quidem Gracchum rem publicam uexantem a Q- Tuberone aequalibusque
amicis derelictum uidebamus. At C- Blossius Cumanus, hospes familiae uestrae,
Scaeuola, cum ad me, quod aderam Laenati et Rupilio consulibus in consilio,
deprecatum uenisset, hanc ut sibi ignoscerem, causam adferebat, quod tanti Ti-
Gracchum fecisset ut, quidquid ille uellet, sibi faciendum putaret. Tum ego:
'Etiamne, si te in Capitolium faces ferre uellet?' 'Numquam' inquit 'uoluisset
id quidem; sed si uoluisset, paruissem.' Videtis, quam nefaria uox! Et hercule
ita fecit uel plus etiam quam dixit; non enim paruit ille Ti- Gracchi temeritati
sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem praebuit. Itaque hac
amentia quaestione noua perterritus in Asiam profugit, ad hostes se contulit,
poenas rei publicae graues iustasque persoluit. Nulla est igitur excusatio
peccati, si amici causa peccaueris; nam cum conciliatrix amicitiae uirtutis
opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a uirtute defeceris.
(38) Quod si rectum statuerimus uel concedere amicis, quidquid uelint, uel
impetrare ab iis, quidquid uelimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil
habeat res uitii; sed loquimur de iis amicis qui ante oculos sunt, quos uidimus
aut de quibus memoriam accepimus, quos nouit uita communis. Ex hoc numero nobis
exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime qui ad sapientiam proxime accedunt.
(39) Videmus Papum Aemilium Luscino familiarem fuisse (sic a patribus
accepimus), bis una consules, collegas in censura; tum et cum iis et inter se
coniunctissimos fuisse M- Curium, Ti- Coruncanium memoriae proditum est. Igitur
ne suspicari quidem possumus quemquam horum ab amico quippiam contendisse, quod
contra fidem, contra ius iurandum, contra rem publicam esset. Nam hoc quidem in
talibus uiris quid attinet dicere, si contendisset, impetraturum non fuisse? cum
illi sanctissimi uiri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere
rogatum et rogare. At uero Ti- Gracchum sequebantur C- Carbo, C- Cato, et minime
tum quidem C- frater, nunc idem acerrimus.
[12] XII.
(40) Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes nec
faciamus rogati. Turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris
peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur.
Etenim eo loco, Fanni et Scaeuola, locati sumus ut nos longe prospicere oporteat
futuros casus rei publicae. Deflexit iam aliquantum de spatio curriculoque
consuetudo maiorum.
(41) Ti- Gracchus regnum occupare conatus est, uel regnauit is quidem paucos
menses. Num quid simile populus Romanus audierat aut uiderat? Hunc etiam post
mortem secuti amici et propinqui quid in P- Scipione effecerint, sine lacrimis
non queo dicere. Nam Carbonem, quocumque modo potuimus, propter recentem poenam
Ti- Gracchi sustinuimus; de C- Gracchi autem tribunatu quid expectem, non libet
augurari. Serpit deinde res; quae procliuis ad perniciem, cum semel coepit,
labitur. Videtis in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege,
biennio autem post Cassia. Videre iam uideor populum a senatu disiunctum,
multitudinis arbitrio res maximas agi. Plures enim discent quem ad modum haec
fiant, quam quem ad modum iis resistatur.
(42) Quorsum haec? Quia sine sociis nemo quicquam tale conatur. Praecipiendum
est igitur bonis ut, si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne
existiment ita se alligatos ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus
non discedant; improbis autem poena statuenda est, nec uero minor iis qui secuti
erunt alterum, quam iis qui ipsi fuerint impietatis duces. Quis clarior in
Graecia Themistocle, quis potentior? qui cum imperator bello Persico seruitute
Graeciam liberauisset propterque inuidiam in exsilium expulsus esset, ingratae
patriae iniuriam non tulit, quam ferre debuit, fecit idem, quod xx annis ante
apud nos fecerat Coriolanus. His adiutor contra patriam inuentus est nemo;
itaque mortem sibi uterque consciuit.
(43) Quare talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non
est sed potius supplicio omni uindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum
uel bellum patriae inferentem sequi; quod quidem, ut res ire coepit, haud scio
an aliquando futurum sit. Mihi autem non minori curae est, qualis res publica
post mortem meam futura, quam qualis hodie sit.
[13] XIII.
(44) Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus,
amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem, dum rogemur; studium
semper adsit, cunctatio absit; consilium uero dare audeamus libere. Plurimum in
amicitia amicorum bene suadentium ualeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad
monendum non modo aperte sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae
pareatur.
(45) Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor
mirabilia quaedam (sed nihil est quod illi non persequantur argutiis): partim
fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro
pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum, alienis nimis implicari
molestum esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas
uel adducas, cum uelis, uel remittas; caput enim esse ad beate uiuendum
securitatem, qua frui non possit animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.
(46) Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius (quem locum breuiter paulo
ante perstrinxi) praesidii adiumentique causa, non beneuolentiae neque
caritatis, amicitias esse expetendas; itaque, ut quisque minimum firmitatis
haberet minimumque uirium, ita amicitias appetere maxime; ex eo fieri ut
mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam uiri et inopes quam
opulenti et calamitosi quam ii qui putentur beati.
(47) O praeclaram sapientiam! Solem enim e mundo tollere uidentur, qui amicitiam
e uita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius habemus, nihil iucundius.
Quae est enim ista securitas? Specie quidem blanda sed reapse multis locis
repudianda. Neque enim est consentaneum ullam honestam rem actionemue, ne
sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere. Quod si curam fugimus,
uirtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias
aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignauiam
fortitudo; itaque uideas rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortes,
flagitiosis modestos. Ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari
bonis rebus et dolere contrariis.
(48) Quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex
eius animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam
funditus tollamus e uita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias? Quid
enim interest motu animi sublato non dico inter pecudem et hominem, sed inter
hominem et truncum aut saxum aut quiduis generis eiusdem? Neque enim sunt isti
audiendi qui uirtutem duram et quasi ferream esse quandam uolunt; quae quidem
est cum multis in rebus, tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis
amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur. Quam ob rem angor iste, qui
pro amico saepe capiendus est, non tantum ualet ut tollat e uita amicitiam, non
plus quam ut uirtutes, quia non nullas curas et molestias adferunt, repudientur.
[14] XIV.
Cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si qua significatio uirtutis
eluceat, ad quam se similis animus applicet et adiungat, id cum contigit, amor
exoriatur necesse est.
(49) Quid enim tam absurdum quam delectari multis inanimis rebus, ut honore, ut
gloria, ut aedificio, ut uestitu cultuque corporis, animante uirtute praedito,
eo qui uel amare uel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari?
Nihil est enim remuneratione beneuolentiae, nihil uicissitudine studiorum
officiorumque iucundius.
(50) Quid, si illud etiam addimus, quod recte addi potest, nihil esse quod ad se
rem ullam tam alliciat et attrahat quam ad amicitiam similitudo? concedetur
profecto uerum esse, ut bonos boni diligant adsciscantque sibi quasi
propinquitate coniunctos atque natura. Nihil est enim appetentius similium sui
nec rapacius quam natura. Quam ob rem hoc quidem, Fanni et Scaeuola, constet, ut
opinor, bonis inter bonos quasi necessariam beneuolentiam, qui est amicitiae
fons a natura constitutus. Sed eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet. Non
enim est inhumana uirtus neque immunis neque superba, quae etiam populos
uniuersos tueri iisque optime consulere soleat; quod non faceret profecto, si a
caritate uulgi abhorreret.
(51) Atque etiam mihi quidem uidentur, qui utilitatum causa fingunt amicitias,
amabilissimum nodum amicitiae tollere. Non enim tam utilitas parta per amicum
quam amici amor ipse delectat, tumque illud fit, quod ab amico est profectum,
iucundum, si cum studio est profectum; tantumque abest, ut amicitiae propter
indigentiam colantur, ut ii qui opibus et copiis maximeque uirtute, in qua
plurimum est praesidii, minime alterius indigeant, liberalissimi sint et
beneficentissimi. Atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino
deesse amicis. Ubi enim studia nostra uiguissent, si numquam consilio, numquam
opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset? Non igitur utilitatem
amicitia, sed utilitas amicitiam secuta est.
[15] XV.
(52) Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de
amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt. Nam quis est,
pro deorum fidem atque hominum! qui uelit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab
ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia
uiuere? Haec enim est tyrannorum uita nimirum, in qua nulla fides, nulla
caritas, nulla stabilis beneuolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta
atque sollicita, nullus locus amicitiae.
(53) Quis enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a quo se metui putet?
Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit plerumque,
ceciderunt, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium
dixisse ferunt, tum exsulantem se intellexisse quos fidos amicos habuisset, quos
infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.
(54) Quamquam miror, illa superbia et importunitate si quemquam amicum habere
potuit. Atque ut huius, quem dixi, mores ueros amicos parare non potuerunt, sic
multorum opes praepotentium excludunt amicitias fideles. Non enim solum ipsa
Fortuna caeca est sed eos etiam plerumque efficit caecos quos complexa est;
itaque efferuntur fere fastidio et contumacia nec quicquam insipiente fortunato
intolerabilius fieri potest. Atque hoc quidem uidere licet, eos qui antea
commodis fuerint moribus, imperio, potestate, prosperis rebus immutari, sperni
ab iis ueteres amicitias, indulgeri nouis.
(55) Quid autem stultius quam, cum plurimum copiis, facultatibus, opibus
possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos, famulos, uestem egregiam,
uasa pretiosa, amicos non parare, optimam et pulcherrimam uitae, ut ita dicam,
supellectilem? etenim cetera cum parant, cui parent, nesciunt, nec cuius causa
laborent (eius enim est istorum quidque, qui uicit uiribus), amicitiarum sua
cuique permanet stabilis et certa possessio; ut, etiamsi illa maneant, quae sunt
quasi dona Fortunae, tamen uita inculta et deserta ab amicis non possit esse
iucunda. Sed haec hactenus.
[16] XVI.
(56) Constituendi autem sunt qui sint in amicitia fines et quasi termini
diligendi. De quibus tres uideo sententias ferri, quarum nullam probo, unam, ut
eodem modo erga amicum adfecti simus, quo erga nosmet ipsos, alteram, ut nostra
in amicos beneuolentia illorum erga nos beneuolentiae pariter aequaliterque
respondeat, tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.
(57) Harum trium sententiarum nulli prorsus assentior. Nec enim illa prima uera
est, ut, quem ad modum in se quisque sit, sic in amicum sit animatus. Quam multa
enim, quae nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum! precari ab
indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem inuehi insectarique uehementius,
quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime;
multaeque res sunt in quibus de suis commodis uiri boni multa detrahunt
detrahique patiuntur, ut iis amici potius quam ipsi fruantur.
(58) Altera sententia est, quae definit amicitiam paribus officiis ac
uoluntatibus. Hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos uocare
amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. Diuitior mihi et affluentior
uidetur esse uera amicitia nec obseruare restricte, ne plus reddat quam
acceperit; neque enim uerendum est, ne quid excidat, aut ne quid in terram
defluat, aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.
(59) Tertius uero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque se ipse faciat,
tanti fiat ab amicis. Saepe enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes
amplificandae fortunae fractior. Non est igitur amici talem esse in eum qualis
ille in se est, sed potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet
inducatque in spem cogitationemque meliorem. Alius igitur finis uerae amicitiae
constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit,
dixero. Negabat ullam uocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius,
qui dixisset ita amare oportere, ut si aliquando esset osurus; nec uero se
adduci posse, ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse dictum crederet,
qui sapiens habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia
ad suam potentiam reuocantis esse sententiam. Quonam enim modo quisquam amicus
esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse? quin etiam necesse erit
cupere et optare, ut quam saepissime peccet amicus, quo plures det sibi tamquam
ansas ad reprehendendum; rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse
erit angi, dolere, inuidere.
(60) Quare hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam ualet;
illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis
comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus.
Quin etiam si minus felices in diligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius
quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.
[17] XVII.
(61) His igitur finibus utendum arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sint,
tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, uoluntatum sine ulla exceptione
communitas, ut, etiamsi qua fortuna acciderit ut minus iustae amicorum
uoluntates adiuuandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama,
declinandum de uia sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim quatenus
amicitiae dari uenia possit. Nec uero neglegenda est fama nec mediocre telum ad
res gerendas existimare oportet beneuolentiam ciuium; quam blanditiis et
assentando colligere turpe est; uirtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est.
(62) Sed (saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia)
querebatur, quod omnibus in rebus homines diligentiores essent; capras et oues
quot quisque haberet, dicere posse, amicos quot haberet, non posse dicere et in
illis quidem parandis adhibere curam, in amicis eligendis neglegentis esse nec
habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos qui ad amicitias essent idonei,
iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi; cuius generis
est magna penuria. Et iudicare difficile est sane nisi expertum; experiendum
autem est in ipsa amicitia. Ita praecurrit amicitia iudicium tollitque
experiendi potestatem.
(63) Est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum beneuolentiae, quo
utamur quasi equis temptatis, sic amicitia ex aliqua parte periclitatis moribus
amicorum. Quidam saepe in parua pecunia perspiciuntur quam sint leues, quidam
autem, quos parua mouere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin uero erunt
aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos
inueniemus, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes amicitiae non
anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius
amicitiae, non multo illa malint? Imbecilla enim est natura ad contemnendam
potentiam; quam etiamsi neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum iri
arbitrantur, quia non sine magna causa sit neglecta amicitia.
(64) Itaque uerae amicitiae difficillime reperiuntur in iis qui in honoribus
reque publica uersantur; ubi enim istum inuenias qui honorem amici anteponat
suo? Quid? haec ut omittam, quam graues, quam difficiles plerisque uidentur
calamitatum societates! ad quas non est facile inuentu qui descendant. Quamquam
Ennius recte:
Amicus certus in re incerta cernitur,
tamen haec duo leuitatis et infirmitatis plerosque conuincunt, aut si in bonis
rebus contemnunt aut in malis deserunt.
[18] XVIII. Qui igitur utraque in re grauem, constantem, stabilem se in amicitia praestiterit, hunc
ex maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene diuino.
(65) Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque eius, quam in amicitia
quaerimus, fides est; nihil est enim stabile quod infidum est. Simplicem
praeterea et communem et consentientem, id est qui rebus isdem moueatur, eligi
par est, quae omnia pertinent ad fidelitatem; neque enim fidum potest esse
multiplex ingenium et tortuosum, neque uero, qui non isdem rebus mouetur
naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem est, ut
ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia
ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. Ita fit uerum illud, quod initio
dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse. Est enim boni uiri, quem eundem
sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia: primum ne quid fictum sit
neue simulatum; aperte enim uel odisse magis ingenui est quam fronte occultare
sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne
ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico esse
uiolatum.
(66) Accedat huc suauitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam
mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem et in omni re seueritas habet
illa quidem grauitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior
et ad omnem comitatem facilitatemque procliuior.
[19] XIX.
(67) Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici
noui, digni amicitia, ueteribus sint anteponendi, ut equis uetulis teneros
anteponere solemus. Indigna homine dubitatio! Non enim debent esse amicitiarum
sicut aliarum rerum satietates; ueterrima quaeque, ut ea uina, quae uetustatem
ferunt, esse debet suauissima; uerumque illud est, quod dicitur, multos modios
salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
(68) Nouitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus
fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, uetustas tamen suo loco
conseruanda; maxima est enim uis uetustatis et consuetudinis. Quin in ipso equo,
cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est, quin eo, quo
consueuit, libentius utatur quam intractato et nouo. Nec uero in hoc quod est
animal, sed in iis etiam quae sunt inanima, consuetudo ualet, cum locis ipsis
delectemur, montuosis etiam et siluestribus, in quibus diutius commorati sumus.
(69) Sed maximum est in amicitia parem esse inferiori. Saepe enim excellentiae
quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se
ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris
ordinis amicis, Q- uero Maximum fratrem, egregium uirum omnino, sibi nequaquam
parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnes per se
posse esse ampliores uolebat.
(70) Quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam uirtutis,
ingenii, fortunae consecuti sint, impertiant ea suis communicentque cum
proximis, ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant
imbecilliore uel animo uel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et
dignitati. Ut in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis
in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inuenti,
retinent tamen caritatem in pastores, quos patres multos annos esse duxerunt.
Quod est multo profecto magis in ueris patribus certisque faciendum. Fructus
enim ingenii et uirtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in
proximum quemque confertur.
[20] XX.
(71) Ut igitur ii qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine
superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a
suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari. Quorum plerique aut
queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis, si habere se putant,
quod officiose et amice et cum labore aliquo suo factum queant dicere. Odiosum
sane genus hominum officia exprobrantium; quae meminisse debet is in quem
conlata sunt, non commemorare, qui contulit.
(72) Quam ob rem ut ii qui superiores sunt submittere se debent in amicitia, sic
quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam qui molestas amicitias
faciunt, cum ipsi se contemni putant; quod non fere contingit nisi iis qui etiam
contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo uerbis sed etiam opere
leuandi sunt.
(73) Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde
etiam quantum ille quem diligas atque adiuues, sustinere. Non enim neque tu
possis, quamuis excellas, omnes tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio
P- Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius L- non potuit. Quod si etiam
possis quiduis deferre ad alterum, uidendum est tamen, quid ille possit
sustinere.
(74) Omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus
iudicandae sunt, nec si qui ineunte aetate uenandi aut pilae studiosi fuerunt,
eos habere necessarios quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. Isto enim
modo nutrices et paedagogi iure uetustatis plurimum beneuolentiae postulabunt;
qui neglegendi quidem non sunt sed alio quodam modo aestimandi. Aliter amicitiae
stabiles permanere non possunt. Dispares enim mores disparia studia sequuntur,
quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni
improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos,
quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.
(75) Recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam
beneuolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. Nec enim,
ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere potuisset, si Lycomedem, apud
quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedientem audire uoluisset.
Et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire
uult, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et
ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus.
(76) Atque in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid
patiare a te impetrari.
[21] XXI.
Est etiam quasi quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non numquam necessaria; iam
enim a sapientium familiaritatibus ad uulgares amicitias oratio nostra
delabitur. Erumpunt saepe uitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos,
quorum tamen ad amicos redundet infamia. Tales igitur amicitiae sunt remissione
usus eluendae et, ut Catonem dicere audiui, dissuendae magis quam discindendae,
nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque
honestum sit nec fieri possit, ut non statim alienatio disiunctioque faciunda
sit.
(77) Sin autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta
erit aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam, ut
paulo ante dixi, non de sapientium sed de communibus amicitiis), cauendum erit,
ne non solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae uideantur.
Nihil est enim turpius quam cum eo bellum gerere quocum familiariter uixeris. Ab
amicitia Q- Pompei meo nomine se remouerat, ut scitis, Scipio; propter
dissensionem autem, quae erat in re publica, alienatus est a collega nostro
Metello; utrumque egit grauiter, auctoritate et offensione animi non acerba.
(78) Quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant; sin tale
aliquid euenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae uideantur.
Cauendum uero ne etiam in graues inimicitias conuertant se amicitiae; ex quibus
iurgia, maledicta, contumeliae gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt,
ferendae sunt, et hic honos ueteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui
faciat, non is qui patiatur iniuriam.
Omnino omnium horum uitiorum atque incommodorum una cautio est atque una
prouisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neue non dignos.
(79) Digni autem sunt amicitia quibus in ipsis inest causa cur diligantur. Rarum
genus. Et quidem omnia praeclara rara, nec quicquam difficilius quam reperire
quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. Sed plerique neque in rebus
humanis quicquam bonum norunt, nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam
pecudes eos potissimum diligunt ex quibus sperant se maximum fructum esse
capturos.
(80) Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se et propter
se expetita nec ipsi sibi exemplo sunt, haec uis amicitiae et qualis et quanta
sit. Ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat
caritatis suae, sed quod per se sibi quisque carus est. Quod nisi idem in
amicitiam transferetur, uerus amicus numquam reperietur; est enim is qui est
tamquam alter idem.
(81) Quod si hoc apparet in bestiis, uolucribus, nantibus, agrestibus,
cicuribus, feris, primum ut se ipsae diligant (id enim pariter cum omni animante
nascitur), deinde ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem
generis animantis, idque faciunt cum desiderio et cum quadam similitudine amoris
humani, quanto id magis in homine fit natura! qui et se ipse diligit et alterum
anquirit, cuius animum ita cum suo misceat ut efficiat paene unum ex duobus.
[22] XXII.
(82) Sed plerique peruerse, ne dicam impudenter, habere talem amicum uolunt,
quales ipsi esse non possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab iis
desiderant. Par est autem primum ipsum esse uirum bonum, tum alterum similem sui
quaerere. In talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae
confirmari potest, cum homines beneuolentia coniuncti primum cupiditatibus iis
quibus ceteri seruiunt imperabunt, deinde aequitate iustitiaque gaudebunt,
omniaque alter pro altero suscipiet, neque quicquam umquam nisi honestum et
rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent sed
etiam uerebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit qui ex ea tollit
uerecundiam.
(83) Itaque in iis perniciosus est error qui existimant libidinum peccatorumque
omnium patere in amicitia licentiam; uirtutum amicitia adiutrix a natura data
est, non uitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset uirtus ad ea, quae
summa sunt, peruenire, coniuncta et consociata cum altera perueniret. Quae si
quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad
summum naturae bonum optumus beatissimusque comitatus.
(84) Haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant homines
expetenda, honestas, gloria, tranquillitas animi atque iucunditas, ut et, cum
haec adsint, beata uita sit et sine his esse non possit. Quod cum optimum
maximumque sit, si id uolumus adipisci, uirtuti opera danda est, sine qua nec
amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus; ea uero neglecta qui se
amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum eos grauis
aliquis casus experiri cogit.
(85) Quocirca (dicendum est enim saepius), cum iudicaris, diligere oportet, non,
cum dilexeris, iudicare. Sed cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum
maxime in amicis et diligendis et colendis; praeposteris enim utimur consiliis
et acta agimus, quod uetamur uetere prouerbio. Nam implicati ultro et citro uel
usu diuturno uel etiam officiis repente in medio cursu amicitias exorta aliqua
offensione disrumpimus.
[23] XXIII.
(86) Quo etiam magis uituperanda est rei maxime necessariae tanta incuria. Una
est enim amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore
consentiunt. Quamquam a multis uirtus ipsa contemnitur et uenditatio quaedam
atque ostentatio esse dicitur; multi diuitias despiciunt, quos paruo contentos
tenuis uictus cultusque delectat; honores uero, quorum cupiditate quidam
inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse leuius
existiment! itemque cetera, quae quibusdam admirabilia uidentur, permulti sunt
qui pro nihilo putent; de amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii qui ad rem
publicam se contulerunt, et ii qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et
ii qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ii qui se totos tradiderunt
uoluptatibus, sine amicitia uitam esse nullam, si modo uelint aliqua ex parte
liberaliter uiuere.
(87) Serpit enim nescio quo modo per omnium uitas amicitia nec ullam aetatis
degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam si quis asperitate ea
est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem
fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non
anquirat aliquem, apud quem euomat uirus acerbitatis suae. Atque hoc maxime
iudicaretur, si quid tale posset contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum
frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans
omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam et copiam hominis omnino
aspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset ferreus qui eam uitam ferre
posset, cuique non auferret fructum uoluptatum omnium solitudo?
(88) Verum ergo illud est quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum
nostros senes commemorare audiui ab aliis senibus auditum: 'si quis in caelum
ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuauem
illam admirationem ei fore; quae iucundissima fuisset, si aliquem, cui narraret,
habuisset.' Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam
adminiculum adnititur; quod in amicissimo quoque dulcissimum est.
[24] XXIV.
Sed cum tot signis eadem natura declaret, quid uelit, anquirat, desideret, tamen
obsurdescimus nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus. Est enim
uarius et multiplex usus amicitiae, multaeque causae suspicionum offensionumque
dantur, quas tum euitare, tum eleuare, tum ferre sapientis est; una illa
subleuanda offensio est, ut et utilitas in amicitia et fides retineatur: nam et
monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum beneuole fiunt.
(89) Sed nescio quo modo uerum est, quod in Andria familiaris meus dicit:
Obsequium amicos, ueritas odium parit.
Molesta ueritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est uenenum amicitiae, sed
obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri
sinit; maxima autem culpa in eo, qui et ueritatem aspernatur et in fraudem
obsequio impellitur. Omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia est,
primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat; in
obsequio autem, quoniam Terentiano uerbo libenter utimur, comitas adsit,
assentatio, uitiorum adiutrix, procul amoueatur, quae non modo amico, sed ne
libero quidem digna est; aliter enim cum tyranno, aliter cum amico uiuitur.
(90) Cuius autem aures clausae ueritati sunt, ut ab amico uerum audire nequeat,
huius salus desperanda est. Scitum est enim illud Catonis, ut multa: 'melius de
quibusdam acerbos inimicos mereri quam eos amicos qui dulces uideantur; illos
uerum saepe dicere, hos numquam.' Atque illud absurdum, quod ii, qui monentur,
eam molestiam quam debent capere non capiunt, eam capiunt qua debent uacare;
peccasse enim se non anguntur, obiurgari moleste ferunt; quod contra oportebat,
delicto dolere, correctione gaudere.
[25] XXV.
(91) Ut igitur et monere et moneri proprium est uerae amicitiae et alterum
libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic
habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem,
blanditiam, assentationem; quamuis enim multis nominibus est hoc uitium notandum
leuium hominum atque fallacium ad uoluntatem loquentium omnia, nihil ad
ueritatem.
(92) Cum autem omnium rerum simulatio uitiosa est (tollit enim iudicium ueri
idque adulterat), tum amicitiae repugnat maxime; delet enim ueritatem, sine qua
nomen amicitiae ualere non potest. Nam cum amicitiae uis sit in eo, ut unus
quasi animus fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque
unus animus erit idemque semper, sed uarius, commutabilis, multiplex?
(93) Quid enim potest esse tam flexibile, tam deuium quam animus eius qui ad
alterius non modo sensum ac uoluntatem sed etiam uultum atque nutum conuertitur?
Negat quis, nego; ait, aio; postremo imperaui egomet mihi
Omnia adsentari,
ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere
omnino leuitatis est.
(94) Multi autem Gnathonum similes cum sint loco, fortuna, fama superiores,
horum est assentatio molesta, cum ad uanitatem accessit auctoritas.
(95) Secerni autem blandus amicus a uero et internosci tam potest adhibita
diligentia quam omnia fucata et simulata a sinceris atque ueris. Contio, quae ex
imperitissimis constat, tamen iudicare solet quid intersit inter popularem, id
est assentatorem et leuem ciuem, et inter constantem et seuerum et grauem.
(96) Quibus blanditiis C- Papirius nuper influebat in auris contionis, cum
ferret legem de tribunis plebis reficiendis! Dissuasimus nos; sed nihil de me,
de Scipione dicam libentius. Quanta illi, di immortales, fuit grauitas, quanta
in oratione maiestas! ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. Sed
adfuistis, et est in manibus oratio. Itaque lex popularis suffragiis populi
repudiata est. Atque, ut ad me redeam, meministis, Q- Maximo, fratre Scipionis,
et L- Mancino consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C- Licini Crassi
uidebatur! cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur; atque
is primus instituit in forum uersus agere cum populo. Tamen illius uendibilem
orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile uincebat. Atque
id actum est praetore me quinquennio ante quam consul sum factus; ita re magis
quam summa auctoritate causa illa defensa est.
[26] XXVI.
(97) Quod si in scaena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis
loci plurimum est, tamen uerum ualet, si modo id patefactum et illustratum est,
quid in amicitia fieri oportet, quae tota ueritate perpenditur? in qua nisi, ut
dicitur, apertum pectus uideas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum
habeas, ne amare quidem aut amari, cum, id quam uere fiat, ignores. Quamquam
ista assentatio, quamuis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei qui
eam recipit atque ea delectatur. Ita fit, ut is assentatoribus patefaciat aures
suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se maxime ipse delectet.
(98) Omnino est amans sui uirtus; optime enim se ipsa nouit, quamque amabilis
sit, intellegit. Ego autem non de uirtute nunc loquor sed de uirtutis opinione.
Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam uideri uolunt. Hos delectat
assentatio, his fictus ad ipsorum uoluntatem sermo cum adhibetur, orationem
illam uanam testimonium esse laudum suarum putant. Nulla est igitur haec
amicitia, cum alter uerum audire non uult, alter ad mentiendum paratus est. Nec
parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis uideretur, nisi essent milites
gloriosi.
Magnas uero agere gratias Thais mihi?
Satis erat respondere: 'magnas'; 'ingentes' inquit. Semper auget assentator id,
quod is cuius ad uoluntatem dicitur uult esse magnum.
(99) Quam ob rem, quamquam blanda ista uanitas apud eos ualet qui ipsi illam
allectant et inuitant, tamen etiam grauiores constantioresque admonendi sunt, ut
animaduertant, ne callida assentatione capiantur. Aperte enim adulantem nemo non
uidet, nisi qui admodum est excors; callidus ille et occultus ne se insinuet,
studiose cauendum est; nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam
aduersando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum
det manus uincique se patiatur, ut is qui illusus sit plus uidisse uideatur.
Quid autem turpius quam illudi? Quod ut ne accidat, magis cauendum est.
Ut me hodie ante omnes comicos stultos senes
Versaris atque inlusseris lautissume.
(100) Haec enim etiam in fabulis stultissima persona est improuidorum et
credulorum senum. Sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est
sapientium (de hac dico sapientia, quae uidetur in hominem cadere posse), ad
leues amicitias defluxit oratio. Quam ob rem ad illa prima redeamus eaque ipsa
concludamus aliquando.
[27] XXVII.
Virtus, uirtus, inquam, C- Fanni, et tu, Q- Muci, et conciliat amicitias et
conseruat. In ea est enim conuenientia rerum, in ea stabilitas, in ea
constantia; quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit
agnouitque in alio, ad id se admouet uicissimque accipit illud, quod in altero
est; ex quo exardescit siue amor siue amicitia; utrumque enim dictum est ab
amando; amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere, quem ames, nulla
indigentia, nulla utilitate quaesita; quae tamen ipsa efflorescit ex amicitia,
etiamsi tu eam minus secutus sis.
(101) Hac nos adulescentes beneuolentia senes illos, L- Paulum, M- Catonem, C-
Galum, P- Nasicam, Ti- Gracchum, Scipionis nostri socerum, dileximus, haec etiam
magis elucet inter aequales, ut inter me et Scipionem, L- Furium, P- Rupilium,
Sp- Mummium. Vicissim autem senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in
uestra, ut in Q- Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P- Rutili, A.
Vergini familiaritate delector. Quoniamque ita ratio comparata est uitae
naturaeque nostrae, ut alia ex alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est,
ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem
ad calcem, ut dicitur, peruenire.
(102) Sed quoniam res humanae fragiles caducaeque sunt, semper aliqui anquirendi
sunt quos diligamus et a quibus diligamur; caritate enim beneuolentiaque sublata
omnis est e uita sublata iucunditas. Mihi quidem Scipio, quamquam est subito
ereptus, uiuit tamen semperque uiuet; uirtutem enim amaui illius uiri, quae
exstincta non est; nec mihi soli uersatur ante oculos, qui illam semper in
manibus habui, sed etiam posteris erit clara et insignis. Nemo umquam animo aut
spe maiora suscipiet, qui sibi non illius memoriam atque imaginem proponendam
putet.
(103) Equidem ex omnibus rebus quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil
habeo quod cum amicitia Scipionis possim comparare. In hac mihi de re publica
consensus, in hac rerum priuatarum consilium, in eadem requies plena
oblectationis fuit. Numquam illum ne minima quidem re offendi, quod quidem
senserim, nihil audiui ex eo ipse quod nollem; una domus erat, idem uictus,
isque communis, neque solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque
communes.
(104) Nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid atque discendi?
in quibus remoti ab oculis populi omne otiosum tempus contriuimus. Quarum rerum
recordatio et memoria si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi
atque amantissimi uiri ferre nullo modo possem. Sed nec illa exstincta sunt
alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et si illis plane
orbatus essem, magnum tamen adfert mihi aetas ipsa solacium. Diutius enim iam in
hoc desiderio esse non possum. Omnia autem breuia tolerabilia esse debent,
etiamsi magna sunt.
Haec habui de amicitia quae dicerem. Vos autem hortor ut ita uirtutem locetis,
sine qua amicitia esse non potest, ut ea excepta nihil amicitia praestabilius putetis.
|