[1] I.
(1) Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum, iudiciorum, consuetudinis
nostrae, miretur profecto, quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus
festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis unum hoc
iudicium exerceatur, nec dubitet, quin tanti facinoris reus arguatur, ut eo
neglecto ciuitas stare non possit; idem cum audiat esse legem, quae de
seditiosis consceleratisque ciuibus, qui armati senatum obsederint,
magistratibus uim attulerint, rem publicam oppugnarint, cotidie quaeri iubeat:
legem non improbet, crimen quod uersetur in iudicio, requirat; cum audiat nullum
facinus, nullam audaciam, nullam uim in iudicium uocari, sed adulescentem
illustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio, quem ipse in
iudicium et uocet et uocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini
illius pietatem non reprehendat, muliebrem libidinem comprimendam putet, uos
laboriosos existimet, quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse.
(2) Etenim si attendere diligenter, existimare uere de omni hac causa
uolueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc
accusationem fuisse, cui, utrum uellet, liceret, nec, cum descendisset, quicquam
habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio
niteretur. Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti meo
necessario, ignosco, qui habet excusationem uel pietatis uel necessitatis uel
aetatis. Si uoluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si
sperauit aliquid, pueritiae. Ceteris non modo nihil ignoscendum, sed etiam
acriter est resistendum.
[2] II. (3) Ac mihi quidem uidetur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae M-
Caeli maxime conuenire, ut ad ea, quae accusatores deformandi huius causa,
detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt, primum respondeam.
Obiectus est pater uarie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus
a filio diceretur. De dignitate M- Caelius notis ac maioribus natu et sine mea
oratione et tacitus facile ipse respondet; quibus autem propter senectutem, quod
iam diu minus in foro nobiscumque uersatur, non aeque est cognitus, hi sic
habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest
esse maxima, eam semper in M- Caelio habitam esse summam hodieque haberi non
solum a suis, sed etiam ab omnibus, quibus potuerit aliqua de causa esse notus.
(4) Equitis Romani autem esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque
his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. Nam quod de pietate
dixistis, est quidem ista nostra existimatio, sed iudicium certe parentis; quid
nos opinemur, audietis ex iuratis; quid parentes sentiant, lacrimae matris
incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia, quam
cernitis, luctusque declarat.
(5) Nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis :
nemini umquam praesenti Puteolani maiores honores habuerunt quam absenti M-
Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti
detulerunt, quae multis petentibus denegarunt; idemque nunc lectissimos uiros et
nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum
grauissima atque ornatissima laudatione miserunt. Videor mihi iecisse fundamenta
defensionis meae, quae firmissima sunt, si nituntur iudicio suorum. Neque enim
uobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti tali uiro,
uerum etiam municipio tam illustri ac tam graui displiceret.
(6) Equidem, ut ad me reuertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et
meus hic forensis labor uitaeque ratio dimanauit ad existimationem hominum paulo
latius commendatione ae iudicio meorum.
[3] III. Nam quod obiectum est de pudicitia, quodque omnium accusatorum non criminibus,
sed uocibus male dictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M- Caelius,
ut eum paeniteat non deformem esse natum.
Sunt enim ista maledicta peruulgata in omnes, quorum in adulescentia
forma et species fuit liberalis. Sed aliud est male dicere, aliud accusare.
Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet, argumento probet,
teste confirmet; maledictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam quae
si petulantius iactatur, conuicium, si facetius urbanitas nominatur.
(7) Quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum
esse Atratino datam. Neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id
quod animaduertere poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum
oratione uersari. Vellem aliquis ex uobis robustioribus hunc male dicendi locum
suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus
istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius, quod et pudor tuus
moderatur orationi meae et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo.
(8) Illud tamen te esse admonitum uolo, primum ut qualis es talem te esse omnes
existiment ut, quantum a rerum turpitudine abes, tantum te a uerborum libertate
seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas, quae cum tibi falso responsa sint,
erubescas. Quis est enim, cui uia ista non pateat, qui isti aetati atque etiam
isti dignitati non possit quam uelit petulanter, etiamsi sine ulla suspicione,
at non sine argumento male dicere? Sed istarum partium culpa est eorum, qui te
agere uoluerunt; laus pudoris tui, quod ea te inuitum dicere uidebamus, ingenii,
quod ornate politeque dixisti.
[4] IV. (9) Verum ad istam omnem orationem breuis est defensio. Nam quoad aetas M-
Caeli dare potuit isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam
patris diligentia disciplinaque munita. Qui ut huic uirilem togam dedit : nihil
dicam hoc loco de me; tantum sit, quantum uos existimatis; hoc dicam, hunc a
patre continuo ad me esse deductum; nemo hunc M- Caelium in illo aetatis flore
uidit nisi aut cum patre aut mecum aut in M- Crassi castissima domo, cum artibus
honestissimis erudiretur.
(10) Nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe ab ista
suspicione abhorrere debet. Hoc enim adulescente scitis consulatum mecum petisse
Catilinam. Ad quem si accessit aut si a me discessit umquam (quamquam multi boni
adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunt), tum existimetur
Caelius Catilinae nimium familiaris fuisse. At enim postea scimus et uidimus
esse hunc in illius amicis. Quis negat? Sed ego illud tempus aetatis, quod ipsum
sua sponte infirmum aliorum libidine infestum est, id hoc loco defendo. Fuit
adsiduus mecum praetore me; non nouerat Catilinam; Africam tum praetor ille
obtinebat. Secutus est tum annus, causam de pecuniis repetundis Catilina dixit.
Mecum erat hic; illi ne aduocatus quidem uenit umquam. Deinceps fuit annus, quo
ego consulatum petiui; petebat Catilina mecum. Numquam ad illum accessit, a me
numquam recessit.
[5] V. (11) Tot igitur annos uersatus in foro sine suspicione, sine infamia studuit
Catilinae iterum petenti. Quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem
fuisse? Nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum brachium toga
constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque
erat, si statim mereri stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. Qua
in aetate nisi qui se ipse sua grauitate et castimonia et cum disciplina
domestica, tum etiam naturali quodam bono defenderet, quoquo modo a suis
custoditus esset, tamen infamiam ueram effugere non poterat. Sed qui prima illa
initia aetatis integra atque inuiolata praestitisset, de eius fama ac pudicitia,
cum is iam se corroborauisset ac uir inter uiros esset, nemo loquebatur.
(12) At studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius; et
multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. Habuit enim ille,
sicuti meminisse uos arbitror, permulta maximarum non expressa signa, sed
adumbrata uirtutum. Utebatur hominibus improbis multis; et quidem
optimis se uiris deditum esse simulabat. Erant apud illum illecebrae libidinum
multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. Flagrabant uitia
libidinis apud illum; uigebant etiam studia rei militaris. Neque ego umquam
fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diuersisque et inter
se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum.
[6] VI. (13) Quis clarioribus uiris quodam tempore iucundior, quis turpioribus
coniunctior? quis ciuis meliorum partium aliquando, quis taetrior hostis huic
ciuitati? quis in uoluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? quis
in rapacitate auarior, quis in largitione effusior? Illa uero, iudices, in illo
homine mirabilia fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum
omnibus communicare, quod habebat, seruire temporibus suorum omnium pecunia,
gratia, labore corporis, scelere etiam, si opus esset, et audacia, uersare suam
naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac flectere, cum
tristibus seuere, cum remissis iucunde, cum senibus grauiter, cum iuuentute
comiter, cum facinerosis audaciter, cum libidinosis luxuriose uiuere.
(14) Hac ille tam uaria multiplicique natura cum omnes omnibus ex terris homines
improbos audacesque collegerat, tum etiam multos fortes uiros et bonos specie
quadam uirtutis assimulatae tenebat. Neque umquam ex illo delendi huius imperii
tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot uitiorum tanta immanitas
quibusdam facultatis et patientiae radicibus niteretur. Quare ista condicio,
iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat; est enim
commune cum multis et cum quibusdam etiam bonis. Me ipsum, me, inquam, quondam
paene ille decepit, cum et ciuis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus
amicus ac fidelis uideretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione,
manibus ante quam suspicione deprehendi. Cuius in magnis cateruis amicorum si
fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non
numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius amicitiae
crimen reformidet.
[7] VII. (15) Itaque a maledictis pudicitiae ad coniurationis inuidiam oratio est uestra
delapsa. Posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis
hunc propter amicitiam Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non
haerebat, sed uix diserti adulescentis cohaerebat oratio. Qui enim tantus furor
in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque uulnus aut in re atque fortuna?
ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? Nimium multa de re
minime dubia loquor; hoc tamen dico: Non modo si socius coniurationis, sed nisi
inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione
adulescentiam suam potissimum commendare uoluisset.
(16) Quod haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium,
quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. Numquam enim tam Caelius amens
fuisset, ut, si se isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum
accusaret, neque eius facti in altero suspicionem quaereret, cuius ipse sibi
perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum
putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. Quod quamquam nec
sapienter et me inuito facit, tamen est eius modi cupiditas, ut magis insectari
alterius innocentiam quam de se timide cogitare uideatur.
(17) Nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae,
uidete, quam pauca respondeam. Tabulas, qui in patris potestate est, nullas
conficit. Versuram numquam omnino fecit ullam. Sumptus unius generis obiectus
est, habitationis; triginta milibus dixistis eum habitare. Nunc demum intellego
P- Clodii insulam esse uenalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor,
milibus. Vos autem dum illi placere uultis, ad tempus eius mendacium uestrum
accommodauistis.
(18) Reprehendistis, a patre quod semigrarit. Quod quidem iam in hac aetate
minime reprehendendum est. Qui cum et ex publica causa iam esset mihi quidem
molestam, sibi tamen gloriosam uictoriam consecutus et per aetatem magistratus
petere posset, non modo permittente patre, sed etiam suadente ab eo semigrauit
et, cum domus patris a foro longe abesset, quo facilius et nostras domus obire
et ipse a suis coli posset, conduxit in Palatio non magno domum. Quo loco possum
dicere id, quod uir clarissimus, M- Crassus, cum de aduentu regis Ptolemaei
quereretur, paulo ante dixit:
"Utinam ne in nemore Pelio ---".
Ac longius quidem mihi contexere hoc carmen liceret:
"Nam numquam hera errans"
hanc molestiam nobis exhiberet,
"Medea animo aegra, amore saeuo saucia ---".
Sic enim, iudices, reperietis, quod, cum ad id loci uenero, ostendam, hanc
Palatinam Medeam migrationemque hanc adulescenti causam siue malorum
omnium siue potius sermonum fuisse.
[8] VIII. (19) Quamobrem illa, quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi
intellegebam, fretus uestra prudentia, iudices, non pertimesco. Aiebant enim
fore testem senatorem, qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A
quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri
quam agere maluerit, cur productus a uobis potius quam ipse per se, cur tanto
post potius quam continuo queri maluerit. Si mihi ad haec acute arguteque
responderit, tum quaeram denique, ex quo iste fonte senator emanet. Nam si ipse
orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commouebor; sin autem est
riuolus accersitus et ductus ab ipso capite accusationis uestrae, laetabor, cum
tanta gratia tantisque opibus accusatio uestra nitatur, unum senatorem solum
esse, qui uobis gratificari uellet, inuentum.
(20) Nec tamen illud genus alterum nocturnorum testium pertimesco. Est enim
dictum ab illis fore, qui dicerent uxores suas a cena redeuntes attrectatas esse
a Caelio. Graues erunt homines, qui hoc iurati dicere audebunt, cum sit his
confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse de tantis
iniuriis experiri.
[9] IX. Sed totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis
et, cum inferetur, propulsare debebitis. Non enim ab isdem accusatur M- Caelius,
a quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministrantur.
(21) Neque id ego dico, ut inuidio sum sit in eos, quibus gloriosum etiam hoc
esse debet. Funguntur officio, defendunt suos, faciunt, quod uiri fortissimi
solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. Sed uestrae
sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est uiris fortibus oppugnandi
M- Caelium, ideo uobis quoque uos causam putare esse iustam alieno dolori potius
quam uestrae fidei consulendi. Nam quae sit multitudo in foro, quae genera, quae
studia, quae uarietas hominum, uidetis. Ex hac copia quam multos esse
arbitramini, qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos
uelle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam nauare, testimonium polliceri ?
(22) Hoc ex genere si qui se in hoc iudicium forte proiecerint, excluditote
eorum cupiditatem, iudices, sapientia uestra, ut eodem tempore et huius saluti
et religioni uestrae et contra periculosas hominum potentias condicioni omnium
ciuium prouidisse uideamini. Equidem uos abducam a testibus neque huius iudicii
ueritatem, quae mutari nullo modo potest, in uoluntate testium collocari sinam,
quae facillime fingi, nullo negotio flecti ac detorqueri potest. Argumentis
agemus, signis luce omni clarioribus crimina refellemus; res cum re, causa cum
causa, ratio cum ratione pugnabit.
[10] X. (23) Itaque illam partem causae facile patior grauiter et ornate a M- Crasso
peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana,
de bonis Pallae. Vellem dictum esset ab eodem etiam de Dione. De quo ipso tamen
quid est quod exspectetis? quod is, qui fecit, aut non timet aut etiam fatetur;
est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, P- Asicius,
iudicio est liberatus. Quod igitur est eius modi crimen, ut, qui commisit, non
neget, qui negauit, absolutus sit, id hic pertimescat, qui non modo a facti,
uerum etiam a conscientiae suspicione afuit ? Et, si Asicio causa plus profuit
quam nocuit inuidia, huic oberit tuum maledictum, qui istius facti non modo
suspicione, sed ne infamia quidem est aspersus ?
(24) At praeuaricatione est Asicius liberatus. Perfacile est isti loco
respondere, mihi praesertim, a quo illa causa defensa est. Sed Caelius optimam
causam Asicii esse arbitratur; cuicuimodi autem sit, a sua putat eius esse
seiunctam. Neque solum Caelius, sed etiam adulescentes humanissimi et
doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque
Coponii, qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt, qui cum doctrinae studio
atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. Habitabat apud Titum, ut
audistis, Dio, erat ei cognitus Alexandriae. Quid aut hic aut summo splendore
praeditus frater eius de M- Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.
(25) Ergo haec remoueantur, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea ueniamus.
[11] XI. Animaduerti enim, iudices, audiri a uobis meum familiarem, L-
Herennium, perattente. In quo etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere
quodam tenebamini, tamen non numquam uerebar, ne illa subtiliter ad criminandum
inducta oratio ad animos uestros sensim ac leniter accederet. Dixit enim multa
de luxurie, multa de libidine, multa de uitiis iuuentutis, multa de moribus et,
qui in reliqua uita mitis esset et in hac suauitate humanitatis, qua prope iam
delectantur omnes, uersari periucunde soleret, fuit in hac causa pertristis
quidam patruus, censor, magister; obiurgauit M- Caelium, sicut neminem umquam
parens; multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. Quid quaeritis,
iudices? ignoscebam uobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste
illud et tam asperum genus orationis horrebam.
(26) Ac prima pars fuit illa, quae me minus mouebat, fuisse meo necessario
Bestiae Caelium familiarem, cenasse apud eum, uentitasse domum, studuisse
praeturae. Non me haec mouent; quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse
dixit, qui aut absunt, aut quibus necesse est idem dicere. Neque uero illud me
commouet, quod sibi in Lupercis sodalem esse Caelium dixit. Fera quaedam
sodalitas et plane pastoricia atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum
coitio illa siluestris ante est instituta quam humanitas atque leges, siquidem
non modo nomina deferunt inter se sodales, sed etiam commemorant sodalitatem in
accusando, ut, ne quis id forte nesciat, timere uideantur!
(27) Sed haec omittam; ad illa, quae me magis mouerunt, respondebo. Deliciarum
obiurgatio fuit longa, etiam lenior, plusque disputationis habuit quam
atrocitatis, quo etiam audita est attentius. Nam P- Clodius, amicus meus, cum se
grauissime uehementissimeque iactaret et omnia inflammatus ageret tristissimis
uerbis, uoce maxima, tametsi probabam eius eloquentiam, tamen non pertimescebam;
aliquot enim in causis eum uideram frustra litigantem. Tibi autem, Balbe,
respondeo primum precario, si licet, si fas est defendi a me eum, qui nullum
conuiuium renuerit, qui in hortis fuerit, qui unguenta sumpserit, qui Baias uiderit.
[12] XII. (28) Equidem multos et uidi in hac ciuitate et audiui, non modo qui primoribus
labris gustassent genus hoc uitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent,
sed qui totam adulescentiam uoluptatibus dedissent, emersisse aliquando et se ad
frugem bonam, ut dicitur, recepisse grauesque homines atque illustres fuisse.
Datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit
adulescentiae cupiditates. Quae si ita erumpunt, ut nullius uitam labefactent,
nullius domum euertant, faciles et tolerabiles haberi solent.
(29) Sed tu mihi uidebare ex communi infamia iuuentutis aliquam inuidiam Caelio
uelle conflare; itaque omne illud silentium, quod est orationi tributum tuae,
fuit ob eam causam, quod uno reo proposito de multorum uitiis cogitabamus.
Facile est accusare luxuriem. Dies iam me deficiat, si, quae dici in eam
sententiam possunt, coner expromere; de corruptelis, de adulteriis, de
proteruitate, de sumptibus immensa oratio est. Ut tibi reum neminem, sed uitia
ista proponas, res tamen ipsa et copiose et grauiter accusari potest. Sed
uestrae sapientiae, iudices, est non abduci ab reo nec, quos aculeos habeat
seueritas grauitasque uestra, cum eos accusator erexerit in rem, in uitia, in
mores, in tempora, emittere in hominem et in reum, cum is non suo crimine, sed
multorum uitio sit in quoddam odium iniustum uocatus.
(30) Itaque seueritati tuae, ut oportet, ita respondere non audeo; erat enim
meum deprecari uacationem adulescentiae ueniamque petere; non, inquam, audeo;
perfugiis non utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto, ut, si
qua est inuidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum
iuuentutis, quam uideo esse magnam, ne huic aliena peccata, ne aetatis ac
temporum uitia noceant. Atque ego idem, qui haec postulo, quin criminibus, quae
in hunc proprie conferuntur, diligentissime respondeam, non recuso.
[13] XIII. Sunt autem duo crimina, auri et ueneni; in quibus una atque eadem persona uersatur.
Aurum sumptum a Clodia, uenenum quaesitum, quod Clodiae daretur, ut dicitur.
Omnia sunt alia non crimina, sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae
quaestionis. "Adulter, impudicus, sequester" conuicium est, non accusatio;
nullum est enim fundamentum horum criminum, nulla sedes; uoces sunt
contumeliosae temere ab irato accusatore nullo auctore emissae.
(31) Horum duorum criminum uideo auctorem, uideo fontem, uideo certum nomen et
caput. Auro opus fuit; sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit, quamdiu
uoluit. Maximum uideo signum cuiusdam egregiae familiaritatis. Necare eandem
uoluit; quaesiuit uenenum, sollicitauit quos potuit, parauit, locum constituit,
attulit. Magnum rursus odium uideo cum crudelissimo discidio exstitisse. Res est
omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili, sed
etiam nota; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa.
(32) Sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Cn- Domiti, cum hac sola rem
esse nobis. Quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si uenenum ab hoc sibi
paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus, quam
matronarum sanctitas postulat, nominamus. Sin ista muliere remota nec crimen
ullum nec opes ad oppugnandum Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod
nos patroni facere debeamus, nisi ut eos, qui insectantur, repellamus? Quod
quidem facerem uehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius
mulieris uiro - fratre uolui dicere; semper hic erro. Nunc agam modice nec
longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget. Neque enim muliebres
umquam inimicitias mihi gerendas putaui, praesertim cum ea quam omnes semper
amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putauerunt.
[14] XIV. (33) Sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum seuere et grauiter et prisce
agere malit an remisse et leniter et urbane. Si illo austero more ac modo,
aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis non hac barbula, qua
ista delectatur, sed illa horrida, quam in statuis antiquis atque imaginibus
uidemus, qui obiurget mulierem et pro me loquatur, ne mihi ista forte
suscenseat. Exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus
ille; minimum enim dolorem capiet, qui istam non uidebit.
(34) Qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: "Mulier, quid tibi
cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? Cur aut tam
familiaris huic fuisti, ut aurum commodares, aut tam inimica, ut uenenum
timeres? Non patrem tuum uideras, non patruum, non auum, non proauum, non
abauum, non atauum audieras consules fuisse; non denique modo te Q- Metelli
matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi ac fortissimi uiri patriaeque
amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnes prope ciues uirtute,
gloria, dignitate superabat? Cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam
nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? cognatus, adfinis, uiri tui
familiaris? Nihil eorum. Quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido?
Nonne te, si nostrae imagines uiriles non commouebant, ne progenies quidem mea,
Q- illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat,
non uirgo illa Vestalis Claudia, quae patrem complexa triumphantem ab inimico
tribuno plebei de curru detrahi passa non est? Cur te fraterna uitia potius quam
bona paterna et auita et usque a nobis cum in uiris tum etiam in feminis
repetita mouerunt? Ideone ego pacem Pyrrhi diremi, ut tu amorum turpissimorum
cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi, ut ea tu inceste uterere, ideo uiam
muniui, ut eam tu alienis uiris comitata celebrares?"
[15] XV. (35) Sed quid ego, iudices, ita grauem personam induxi, ut uerear, ne se idem
Appius repente conuertat et Caelium incipiat accusare illa sua grauitate
censoria? Sed uidero hoc posterius, atque ita, iudices, ut uel seuerissimis
disceptatoribus M- Caeli uitam me probaturum esse confidam. Tu uero, mulier,
(iam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor) si ea, quae facis, quae
dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis, probare cogitas, rationem
tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque
exponas necesse est. Accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias,
actas, conuiuia, comissationes, cantus, symphonias, nauigia iactant, idemque
significant nihil se te inuita dicere. Quae tu quoniam mente nescio qua
effrenata atque praecipiti in forum deferri iudiciumque uoluisti, aut diluas
oportet ac falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio
credendum esse fateare.
(36) Sin autem urbanius me agere mauis, sic agam tecum; remouebo illum senem
durum ac paene agrestem; ex his igitur tuis sumam aliquem ac potissimum minimum
fratrem, qui est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui propter
nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos quosdam inanes metus tecum semper
pusio cum maiore sorore cubitauit. Eum putato tecum loqui: "Quid tumultuaris,
soror? quid insanis? Quid clamorem exorsa uerbis paruam rem magnam facis?
Vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas, uultus oculique
pepulerunt; saepius uidere uoluisti; fuisti non numquam in isdem hortis; uis
nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis
deuinctum; non potes; calcitrat, respuit, non putat tua dona esse tanti; confer
te alio. Habes hortos ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos, quo omnis
iuuentus natandi causa uenit; hinc licet condiciones cotidie legas; cur huic,
qui te spernit, molesta es?"
[16] XVI. (37) Redeo nunc ad te, Caeli, uicissim ac mihi auctoritatem patriam
seueritatemque suscipio. Sed dubito, quem patrem potissimum sumam, Caecilianumne
aliquem uehementem atque durum:
"Nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor cumulatur ira ---"
aut illum: "O infelix, o sceleste! ---" "Ferrei sunt isti patres ---".
"Egone quid dicam, egonequid uelim? quae tu omnia
tuis foedis factis facis ut nequiquam uelim".
Vix ferenda diceret talis pater: "Cur te in istam uicinitatem meretriciam
contulisti? cur illecebris cognitis non refugisti?
Cur alienam ullam mulierem nosti? Dide ac dissice;
Per me licebit. Si egebis, tibi dolebit:
Mihi sat est qui aetatis quod reliquum est oblectem meae."
(38) Huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla cupiditate
inductum de uia decessisse. Quid signi? Nulli sumptus, nulla iactura, nulla
uersura. At fuit fama. Quotus quisque istam effugere potest in tam maledica
ciuitate? Vicinum eius mulieris miraris male audisse, cuius frater germanus
sermones iniquorum effugere non potuit? Leni uero et clementi patre, cuius modi
ille est: "Fores effregit, restituentur; discidit Vestem, resarcietur,"
Caelii causa esset expeditissima. Quid enim esset, in quo se non facile defenderet?
Nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius, quae
se omnibus peruulgaret, quae haberet palam decretum semper aliquem, cuius in
hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret
adulescentes et parsimoniam patrum suis sumptibus sustentaret; si uidua libere,
proterua petulanter, diues effuse, libidinosa meretricio more uiueret, adulterum
ego putarem, si quis hanc paulo liberius salutasset?
[17] XVII. (39) Dicet aliquis: "Haec est igitur tua disciplina? sic tu instituis
adulescentes? ob hanc causam tibi hunc puerum parens commendauit et tradidit, ut
in amore atque in uoluptatibus adulescentiam suam collocaret, et ut hanc tu
uitam atque haec studia defenderes?" Ego, si quis, iudices, hoc robore animi
atque hac indole uirtutis atque continentiae fuit, ut respueret omnes uoluptates
omnemque uitae suae cursum in labore corporis atque in animi contentione
conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non
conuiuia delectarent, nihil in uita expetendum putaret, nisi quod esset cum
laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia diuinis quibusdam bonis
instructum atque ornatum puto. Ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos,
Fabricios, Curios omnesque eos, qui haec ex minimis tanta fecerunt.
(40) Verum haec genera uirtutum non solum in moribus nostris, sed uix iam in
libris reperiuntur. Chartae quoque, quae illam pristinam seueritatem
continebant, obsoleuerunt; neque solum apud nos, qui hanc sectam rationemque
uitae re magis quam uerbis secuti sumus, sed etiam apud Graecos, doctissimos
homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et
magnifice licebat, alia quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt.
(41) Itaque alii uoluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac
orationis turpitudine eruditi homines refugerunt: alii cum uoluptate dignitatem
coniungendam putauerunt, ut res maxime inter se repugnantes dicendi facultate
coniungerent; illud unum directum iter ad laudem cum labore qui probauerunt,
prope soli iam in scholis sunt relicti. Multa enim nobis blandimenta natura ipsa
genuit, quibus sopita uirtus conniueret interdum; multas uias adulescentiae
lubricas ostendit, quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo aut
prolapsione uix posset; multarum rerum iucundissimarum uarietatem dedit, qua non
modo haec aetas, sed etiam iam corroborata caperetur.
(42) Quamobrem si quem forte inueneritis, qui aspernetur oculis pulchritudinem
rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem
suauitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem
iratos putabunt.
[18] XVIII. Ergo haec deserta uia et inculta atque interclusa iam frondibus
et uirgultis relinquatur; detur aliquid aetati; sit adulescentia liberior; non
omnia uoluptatibus denegentur; non semper superet uera illa et directa ratio;
uincat aliquando cupiditas uoluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere
praescriptio moderatioque teneatur: parcat iuuentus pudicitiae suae, ne spoliet
alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius
domum atque famam, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne
quem ui terreat, ne intersit insidiis, scelere careat; postremo, cum paruerit
uoluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanes hasce
adulescentiae cupiditates, reuocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei
forensis reique publicae, ut ea, quae ratione antea non perspexerat, satietate
abiecisse, experiendo contempsisse uideatur.
(43) Ac multi et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et
clarissimi ciues fuerunt, quorum cum adulescentiae cupiditates deferuissent,
eximiae uirtutes firmata iam aetate exstiterunt. Ex quibus neminem mihi libet
nominare; uosmet uobiscum recordamini. Nolo enim cuiusquam fortis atque
illustris uiri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. Quod si
facere uellem, multi a me summi atque ornatissimi uiri praedicarentur, quorum
partim nimia libertas in adulescentia, partim profusa luxuries, magnitudo aeris
alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea uirtutibus obtecta
adulescentiae, qui uellet, excusatione defenderet.
[19] XIX. (44) At uero in M- Caelio (dicam enim iam confidentius de studiis eius honestis,
quoniam audeo quaedam fretus uestra sapientia libere confiteri) nulla luxuries
reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conuiuiorum ac lustrorum
libido: quod quidem uitium uentris et gurgitis non modo non minuit aetas
hominibus, sed etiam auget. Amores autem et hae deliciae, quae uocantur, quae
firmiore animo praeditis diutius molestae non solent esse (mature enim et
celeriter deflorescunt), numquam hunc occupatum impeditumque tenuerunt.
(45) Audistis, cum pro se diceret, audistis antea, cum accusaret (defendendi
haec causa, non gloriandi eloquor); genus orationis, facultatem, copiam
sententiarum atque uerborum, quae uestra prudentia est, perspexistis; atque in
eo non solum ingenium elucere eius uidebatis, quod saepe, etiamsi industria non
alitur, ualet tamen ipsum suis uiribus, sed inerat, nisi me propter
beneuolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et
uigiliis elaborata. Atqui scitote, iudices, eas cupiditates, quae obiciuntur
Caelio, atque haec studia, de quibus disputo, non facile in eodem homine esse
posse. Fieri enim non potest, ut animus libidini deditus, amore, desiderio,
cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc, quicquid
est, quod nos facimus in dicendo, quoquomodo facimus non modo agendo, uerum
etiam cogitando possit sustinere.
(46) An uos aliam causam esse ullam putatis, cur in tantis praemiis eloquentiae,
tanta uoluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore tam sint pauci
semperque fuerint, qui in hoc labore uersentur? Obterendae sunt omnes
uoluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, conuiuium, sermo
paene est familiarum deserendus. Quare in hoc genere labor offendit homines a
studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis.
(47) An hic, si sese isti uitae dedidisset, consularem hominem admodum
adulescens in iudicium uocauisset? hic, si laborem fugeret, si obstrictus
uoluptatibus teneretur, in hac acie cotidie uersaretur, appeteret inimicitias,
in iudicium uocaret, subiret periculum capitis, ipse inspectante populo Romano
tot iam menses aut de salute aut de gloria dimicaret?
[20] XX. Nihil igitur illa uicinitas redolet, nihil hominum fama, nihil Baiae denique
ipsae loquuntur ? Illae uero non loquuntur solum, uerum etiam personant, huc unius
mulieris libidinem esse prolapsam, ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec
flagitiorum integumenta non quaerat, sed in turpissimis rebus frequentissima
celebritate et clarissima luce laetetur.
(48) Verum si quis est, qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuuentuti
putet, est ille quidem ualde seuerus (negare non possum), sed abhorret non modo
ab huius saeculi licentia, uerum etiam a maiorum consuetudine atque concessis.
Quando enim hoc non fact
um est, quando reprehensum, quando non permissum,
quando denique fuit, ut, quod licet, non liceret? Hic ego iam rem definiam,
mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam.
(49) Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque
sese in meretricia uita collocarit, uirorum alienissimorum conuiuiis uti
instituerit, si hoc in urbe, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate
faciat, si denique ita sese gerat non incessu solum, sed ornatu atque comitatu,
non flagrantia oculorum, non libertate sermonum, sed etiam complexu,
osculatione, actis, nauigatione, conuiuiis, ut non solum meretrix, sed etiam
proterua meretrix procaxque uideatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit,
utrum hic tibi, L- Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere
libidinem uoluisse uideatur?
(50) Obliuiscor iam iniurias tuas, Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs
te crudeliter in meos me absente facta sunt, neglego; ne sint haec in te dicta,
quae dixi. Sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et
testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. Si quae mulier sit eius modi,
qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, uita institutoque meretricio,
cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut
perflagitiosum esse uideatur? Ea si tu non es, sicut ego malo, quid est, quod
obiciant Caelio? Sin eam te uolunt esse, quid est, cur nos crimen hoc, si tu
contemnis, pertimescamus? Quare nobis da uiam rationemque defensionis. Aut enim
pudor tuus defendet nihil a M- Caelio petulantius esse factum, aut impudentia et
huic et ceteris magnam ad se defendendum facultatem dabit.
[21] XXI. (51) Sed quoniam emersisse iam e uadis et scopulos praeteruecta uidetur oratio
mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. Duo sunt enim crimina una in
muliere summorum facinorum, auri, quod sumptum a Clodia dicitur, et ueneni, quod
eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium criminantur. Aurum sumpsit, ut
dicitis, quod L- Luccei seruis daret, per quos Alexandrinus Dio, qui tum apud
Lucceium habitabat, necaretur. Magnum crimen uel in legatis insidiandis uel in
seruis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium,
plenum audaciae!
(52) Quo quidem in crimine primum illud requiro, dixeritne Clodiae, quam ad rem
aurum sumeret, an non dixerit. Si non dixit, cur dedit? Si dixit, eodem se
conscientiae scelere deuinxit. Tune aurum ex armario tuo promere ausa es, tune
Venerem illam tuam spoliare ornamentis, spoliatricem ceterorum, cum scires,
quantum ad facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad L- Luccei,
sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris sempiternam? Huic facinori
tanto tua mens liberalis conscia, tua domus popularis ministra, tua denique
hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit.
(53) Vidit hoc Balbus; celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam
attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. Si tam familiaris erat Clodiae,
quam tu esse uis, cum de libidine eius tam multa dicis, dixit profecto, quo
uellet aurum; si tam familiaris non erat, non dedit. Ita, si uerum tibi Caelius
dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus
dicere, non dedisti.
[22] XXII. Quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia, resistam?
Possum dicere mores Caelii longissime a tanti sceleris
atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque
prudenti non uenisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque seruis non
esse credendam. Possum etiam illa et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab
accusatore perquirere, ubi sit congressus cum seruis Luccei Caelius, qui ei
fuerit aditus; si per se, qua temeritate; si per alium, per quem? Possum omnes
latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa, non locus, non facultas, non
conscius, non perficiendi, non occultandi maleficii spes, non ratio ulla, non
uestigium maximi facinoris reperietur.
(54) Sed haec, quae sunt oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum,
sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre
potuissent, cum a me ipso elaborata proferri uiderentur, breuitatis causa
relinquo omnia. Habeo enim, iudices, quem uos socium uestrae religionis iurisque
iurandi facile esse patiamini, L- Lucceium, sanctissimum hominem et grauissimum
testem, qui tantum facinus in famam atque fortunas suas neque non audisset
illatum a Caelio neque neglexisset neque tulisset. An ille uir illa humanitate
praeditus, illis studus, illis artibus atque doctrina illius ipsius periculum,
quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in
alienum hominem intentum seuere acciperet, id omisisset curare in hospitem? quod
per ignotos actum cum comperisset, doleret, id a suis seruis temptatum esse
neglegeret? quod in agris locisue publicis factum reprehenderet, id in urbe ac
suae domi coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non
praetermitteret, id homo eruditus in insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret?
(55) Sed cur diutius uos, iudices, teneo? Ipsius iurati religionem
auctoritatemque percipite atque omnia diligenter testimonii uerba cognoscite.
Recita L- LVCCEI TESTIMONIVM. TESTIMONIUM LVCCEI. Quid exspectatis amplius?
an aliquam uocem putatis ipsam pro se causam et ueritatem posse mittere? Haec est
innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una uox ueritatis. In crimine ipso
nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio, quod actum esse
dicitur, nullum uestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius
nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex
facinorosa, ex libidinosa domo; domus autem illa, quae temptata esse scelere
isto nefario dicitur, plena est integritatis, dignitatis, officii religionis; ex
qua domo recitatur uobis iure iurando deuincta auctoritas, ut res minime
dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier
finxisse crimen, an grauis sapiens moderatusque uir religiose testimonium
dixisse uideatur.
[23] XXIII. (56) Reliquum est igitur crimen de ueneno; cuius ego nec principium inuenire
neque euoluere exitum possum. Quae fuit enim causa, quam ob rem isti mulieri
uenenum dare uellet Caelius? Ne aurum redderet? Num petiuit? Ne crimen haereret?
Numquis obiecit? num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius nomen
detulisset? Quin etiam L- Herennium dicere audistis uerbo se molestum non
futurum fuisse Caelio, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic
detulisset. Credibile est igitur tantum facinus ob nullam causam esse commissum?
et uos non uidetis fingi sceleris maximi crimen, ut alterius causa sceleris
suscipiendi fuisse uideatur?
(57) Cui denique commisit, quo adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui
tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit? Seruisne mulieris? Sic enim
obiectum est. Et erat tam demens hic, cui uos in genium certe tribuitis, etiamsi
cetera inimica oratione detrahitis, ut omnes suas fortunas alienis seruis
committeret? At quibus seruis? Refert enim magnopere id ipsum. Hisne, quos
intellegebat non communi condicione seruitutis uti, sed licentius, liberius,
familiarius cum domina uiuere? Quis enim hoc non uidet, iudices, aut quis
ignorat, in eius modi domo, in qua mater familias meretricio more uiuat, in qua
nihil geratur, quod foras proferendum sit, in qua inusitatae, libidines,
luxuries, omnia denique inaudita uitia ac flagitia uersentur, hic seruos non
esse seruos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui uersentur isdem
in uoluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex
cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? Id igitur Caelius non uidebat?
(58) Si enim tam familiaris erat mulieris, quam uos uultis, istos quoque seruos
familiares esse dominae sciebat. Sin ei tanta consuetudo, quanta a uobis
inducitur, non erat, quae cum seruis potuit familiaritas esse tanta?
[24] XXIV. Ipsius autem ueneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum est, quem ad modum
paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? Habuisse aiunt domi uimque eius esse
expertum in seruo quodam ad eam rem ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc
comprobatum uenenum.
(59) Pro dii immortales! cur interdum in hominum sceleribus maximis aut conniuetis
aut praesentis fraudis poenas in diem reseruatis? Vidi enim, uidi et illum hausi
dolorem uel acerbissimum in uita, cum Q- Metellus abstraheretur e sinu gremioque
patriae, cumque ille uir, qui se natum huic imperio putauit, tertio die post
quam in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, integerrima
aetate, optimo habitu, maximis uiribus eriperetur indignissime bonis omnibus
atque uniuersae ciuitati. Quo quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex
partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei publicae
reseruabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac morientibus
uocibus, quanta impenderet procella mihi, quanta tempestas ciuitati, et cum
parietem saepe feriens eum, qui cum Q- Catulo fuerat ei communis, crebro
Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat, ut non tam se emori quam
spoliari suo praesidio cum patriam, tum etiam me doleret.
(60) Quem quidem uirum si nulla uis repentini sceleris sustulisset, quonam modo
ille furenti fratri suo consularis restitisset, qui consul incipientem furere
atque tonantem sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit? Ex hac igitur
domo progressa ista mulier de ueneni celeritate dicere audebit? Nonne ipsam
domum metuet, ne quam uocem eiciat, non parietes conscios, non noctem illam
funestam ac luctuosam perhorrescet? Sed reuertor ad crimen; etenim haec facta
illius clarissimi ac fortissimi uiri mentio et uocem meam fletu debilitauit et
mentem dolore impediuit.
[25] XXV. (61) Sed tamen uenenum unde fuerit, quem ad modum paratum sit, non dicitur.
Datum esse aiunt huic P- Licinio, pudenti adolescenti et bono, Caelii familiari;
constitutum esse cum seruis, ut uenirent ad balneas Senias; eodem Licinium esse
uenturum atque iis ueneni pyxidem traditurum. Hic primum illud requiro, quid
attinuerit ferri in eum locum constitutum, cur illi serui non ad Caelium domum
uenerint. Si manebat tanta illa consuetudo Caeli, tanta familiaritas cum Clodia,
quid suspicionis esset, si apud Caelium mulieris seruus uisus esset? Sin autem
iam suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium exstiterat, "hinc
illae lacrimae " nimirum, et haec causa est omnium horum scelerum atque criminum.
(62) "Immo," inquit, "cum serui ad dominam rem totam et maleficium Caelii
detulissent, mulier ingeniosa praecepit his ut omnia Caelio pollicerentur; sed
ut uenenum, cum a Licinio traderetur, manifesto comprehendi posset, constitui
locum iussit balneas Senias, ut eo mitteret amicos, qui delitiscerent, deinde
repente, cum uenisset Licinius uenenumque traderet, prosilirent hominemque
comprenderent."
[26] XXVI. Quae quidem omnia, iudices, perfacilem rationem habent
reprehendendi. Cur enim potissimum balneas publicas constituerat? in quibus non
inuenio quae latebra togatis hominibus esse posset. Nam si essent in uestibulo
balnearum, non laterent; sin se in intimum conicere uellent, nec satis commode
calceati et uestiti id facere possent et fortasse non reciperentur, nisi forte
mulier potens quadrantaria illa permutatione familiaris facta erat balneatori.
(63) Atque equidem uehementer exspectabam, quinam isti uiri boni testes huius
manifesto deprehensi ueneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati. Sed non
dubito, quin sint pergraues, qui primum sint talis feminae familiares, deinde
eam prouinciam susceperint, ut in balneas contruderentur, quod illa nisi a uiris
honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam uelit sit potens, numquam
impetrauisset. Sed quid ego de dignitate istorum testium loquor? uirtutem eorum
diligentiamque cognoscite. "In balneis delituerunt." Testes egregios! "Dein
temere prosiluerunt." Homines temperantes! Sic enim fingunt, cum Licinius
uenisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum
repente euolasse istos praeclaros testes sine nomine; Licinium autem, cum iam
manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque illo repentino hominum
impetu se in fugam coniecisse. O magna uis ueritatis, quae contra hominum
ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per
se ipsa defendat!
[27] XXVII. (64) Verum haec tota fabella ueteris et plurimarum fabularum poetriae quam
est sine argumento, quam nullum inuenire exitum potest! Quid enim? isti tot uiri
(nam necesse est fuisse non paucos, ut et comprehendi Licinius facile posset et
res multorum oculis esset testatior) cur Licinium de manibus amiserunt? Qui
minus enim Licinius comprehendi potuit, cum se retraxit, ne pyxidem traderet,
quam si tradidisset? Erant enim illi positi, ut comprehenderent Licinium, ut
manifesto Licinius teneretur, aut cum retineret uenenum aut cum tradidisset. Hoc
fuit totum consilium mulieris, haec istorum prouincia, qui rogati sunt; quos
quidem tu quam ob rem "temere prosiluisse" dicas atque ante tempus, non reperio.
Fuerant ad hoc rogati, fuerant ad hanc rem collocati, ut uenenum, ut insidiae,
facinus denique ipsum ut manifesto comprehenderetur.
(65) Potueruntne magis tempore prosilire, quam cum Licinius uenisset, cum in
manu teneret ueneni pyxidem? Quae cum iam erat tradita seruis, si euasissent
subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret
hominum fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret. Quem quo modo illi
reprehenderent? uidisse se dicerent? Primum ad se reuocarent maximi facinoris
crimen; deinde id se uidisse dicerent, quod, quo loco collocati fuerant, non
potuissent uidere. Tempore igitur ipso se ostenderunt, cum Licinius uenisset,
pyxidem expediret, manum porrigeret, uenenum traderet. Mimi ergo est iam exitus,
non fabulae; in quo cum clausula non inuenitur, fugit aliquis e manibus, deinde
scabilla concrepant, aulaeum tollitur.
[28] XXVIII. (66) Quaero enim, cur Licinium titubantem, haesitantem, cedentem, fugere
conantem mulieraria manus ista de manibus amiserit, cur non comprenderint, cur
non ipsius confessione, multorum oculis, facinoris denique uoce tanti sceleris
crimen expresserint. An timebant, ne tot unum, ualentes imbecillum, alacres
perterritum superare non possent? Nullum argumentum in re, nulla suspicio in
causa, nullus exitus criminis reperietur. Itaque haec causa ab argumentis, a
coniectura, ab iis signis, quibus ueritas illustrari solet, ad testes tota
traducta est. Quos quidem ego, iudices, testes non modo sine ullo timore, sed
etiam cum aliqua spe delectationis exspecto.
(67) Praegestit animus iam uidere primum lautos iuuenes mulieris beatae ac
nobilis familiares, deinde fortes uiros ab imperatrice in insidiis atque in
praesidio balnearum collocatos; ex quibus requiram, quem ad modum latuerint aut
ubi, alueusne ille an equus Troianus fuerit, qui tot inuictos uiros muliebre
bellum gerentes tulerit ac texerit. Illud uero respondere cogam, cur tot uiri ac
tales hunc et unum et tam imbecillum, quam uidetis, non aut stantem
comprenderint aut fugientem consecuti sint; qui se numquam profecto, si in istum
locum processerint, explicabunt. Quam uolent in conuiuiis faceti, dicaces, non
numquam etiam ad uinum diserti sint, alia fori uis est, alia triclinii, alia
subselliorum ratio, alia lectorum; non idem iudicum comissatorumque conspectus;
lux denique longe alia est solis, alia lychnorum. Quam ob rem excutiemus omnes
istorum delicias, omnes ineptias, si prodierint. Sed me audiant, nauent aliam
operam, aliam ineant gratiam, in aliis se rebus ostentent, uigeant apud istam
mulierem uenustate, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deseruiant; capiti
uero innocentis fortunisque parcant.
[29] XXIX. (68) At sunt serui illi de cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum
hominum, manu missi. Tandem aliquid inuenimus, quod ista mulier de suorum
propinquorum fortissimorum uirorum sententia atque auctoritate fecisse dicatur.
Sed scire cupio, quid habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est
Caelio quaesitum aut quaestio sublata aut multarum rerum consciis seruis cum
causa praemium persolutum. "At propinquis" inquit "placuit." Cur non placeret,
cum rem tute ad eos non ab aliis tibi adlatam, sed a te ipsa compertam deferre diceres?
(69) Hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit fabula
consecuta? Nihil est, quod in eius modi mulierem non cadere uideatur. Audita et
percelebrata sermonibus res est. Percipitis animis, iudices, iam dudum, quid
uelim uel potius quid nolim dicere. Quod etiamsi est factum, certe a Caelio non
est factum (quid enim attinebat?); est enim ab aliquo adolescente fortasse non
tam insulso quam non uerecundo. Sin autem est fictum, non illud quidem modestum,
sed tamen est non inficetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque
opinio comprobasset, nisi omnia, quae cum turpitudine aliqua dicerentur, in
istam quadrare apte uiderentur.
(70) Dicta est a me causa, iudices, et perorata. Iam intellegitis, quantum
iudicium sustineatis, quanta res sit commissa uobis. De ui quaeritis. Quae lex
ad imperium, ad maiestatem, ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam
legem Q- Catulus armata dissensione ciuium rei publicae paene extremis
temporibus tulit, quaeque lex sedata illa flamma consulatus mei fumantes
reliquias coniurationis exstinxit, hac nunc lege Caelii adolescentia non ad rei
publicae poenas, sed ad mulieris libidines et delicias deposcitur?
[30] XXX. (71) Atque hoc etiam loco M- Camurti et C- Eserni damnatio praedicatur.
O stultitiam! stultitiamne dicam an impudentiam singularem! Audetisne, cum ab ea
muliere ueniatis, facere istorum hominum mentionem? audetis excitare tanti
flagitii memoriam non exstinctam illam quidem, sed repressam uetustate? Quo enim
illi crimine peccatoque perierunt? Nempe quod eiusdem mulieris dolorem et
iniuriam Vettiano nefario stupro sunt persecuti. Ergo ut audiretur Vetti nomen
in causa, ut illa uetus aeraria fabula referretur, idcirco Camurti et Eserni
est causa renouata? qui quamquam lege de ui certe non tenebantur, eo maleficio
tamen erant implicati, ut ex nullius legis laqueis eximendi uiderentur.
(72) M- uero Caelius cur in hoc iudicium uocatur? cui neque proprium quaestionis
crimen obicitur nec uero aliquod eius modi, quod sit a lege seiunctum, cum
uestra seueritate coniunctum; cuius prima aetas dedita disciplinae fuit iisque
artibus, quibus instituimur ad hunc usum forensem, ad capessendam rem publicam,
ad honorem, gloriam, dignitatem; iis autem fuit amicitiis maiorum natu, quorum
imitari industriam continentiamque maxime uellet, iis aequalium studiis, ut
eundem quem optimi ac nobilissimi petere cursum laudis uideretur.
(73) Cum autem paulum iam roboris accessisset aetati, in Africam profectus est
Q- Pompeio pro consule contubernalis, castissimo homini atque omnis officii
diligentissimo; in qua prouincia cum res erant et possessiones paternae, tum
etiam usus quidam prouincialis non sine causa a maioribus huic aetati tributus.
Decessit illinc Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis.
Voluit uetere instituto eorum adolescentium exemplo, qui post in ciuitate summi
uiri et clarissimi ciues exstiterunt, industriam suam a populo Romano ex aliqua
illustri accusatione cognosci.
[31] XXXI. (74) Vellem alio potius eum cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius
tempus querellae. Accusauit C- Antonium, collegam meum, cui misero praeclari in rem
publicam beneficii memoria nihil profuit, nocuit opinio maleficii cogitati.
Postea nemini umquam concessit aequalium, plus ut in foro, plus ut in negotiis
uersaretur causisque amicorum, plus ut ualeret inter suos gratia. Quae nisi
uigilantes homines, nisi sobrii, nisi industrii consequi non possunt, omnia
labore et diligentia est consecutus.
(75) In hoc flexu quasi aetatis (nihil enim occultabo fretus humanitate ac
sapientia uestra) fama adolescentis paulum haesit ad metas notitia noua mulieris
et infelici uicinitate et insolentia uoluptatum, quae cum inclusae diutius et
prima aetate compressae et constrictae fuerunt, subito se non numquam profundunt
atque eiciunt uniuersae. Qua ex uita uel dicam quo ex sermone (nequaquam enim
tantum erat, quantum homines loquebantur) - uerum ex eo, quicquid erat, emersit
totumque se eiecit atque extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis
infamia, ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset.
(76) Atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque moreretur (fecit me
inuito mehercule et multum repugnante, sed tamen fecit), nomen amici mei de
ambitu detulit; quem absolutum insequitur, reuocat; nemini nostrum obtemperat,
est uiolentior, quam uellem. Sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in
hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate uincendi, de ardore mentis
ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent,
in adulescentia uero tamquam in herbis significant, quae uirtutis maturitas et
quantae fruges industriae sint futurae. Etenim semper magno ingenio adulescentes
refrenandi potius a gloria quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi
aetati, siquidem efflorescit ingenii laudibus, quam inserenda.
(77) Quare, si cui nimium efferuisse uidetur huius uel in suscipiendis uel in
gerendis inimicitiis uis, ferocitas, pertinacia, si quem etiam minimorum horum
aliquid offendit, si purpurae genus, si amicorum cateruae, si splendor, si
nitor, iam ista deferuerint, iam aetas omnia, iam usus, iam dies mitigarit.
[32] XXXII. Conseruate igitur rei publicae, iudices, ciuem bonarum artium, bonarum
partium, bonorum uirorum. Promitto hoc uobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi
rei publicae satisfecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore.
Quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se ipse
legibus iam obligauit.
(78) Non enim potest, qui hominem consularem, cum ab eo rem publicam uiolatam
esse diceret, in iudicium uocarit, ipse esse in re publica ciuis turbulentus;
non potest, qui ambitu ne absolutum quidem patiatur esse absolutum, ipse impune
umquam esse largitor. Habet a M- Caelio res publica, iudices, duas accusationes
uel obsides periculi uel pignora uoluntatis. Quare oro obtestorque uos, iudices,
ut, qua in ciuitate paucis his diebus Sex- Cloelius absolutus sit, quem uos per
biennium aut ministrum seditionis aut ducem uidistis, hominem sine re, sine
fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, uita omni
inquinatum, qui aedes sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam
suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei
fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis oculis seruitia ad caedem et
inflammandam urbem incitauit: in hac ciuitate ne patiamini illum absolutum
muliebri gratia, Caelium libidini muliebri condonatum, ne eadem mulier cum suo
coniuge et fratre et turpissimum latronem eripuisse et honestissimum
adulescentem oppressisse uideatur.
(79) Quod cum huius uobis adulescentiam proposueritis, constituitote uobis ante oculos
etiam huius miseri senectutem, qui hoc unico filio nititur, in huius spe
requiescit, huius unius casum pertimescit; quem uos supplicem uestrae
misericordiae, seruum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam ad mores
sensusque uestros, uel recordatione parentum uestrorum uel liberorum iucunditate
sustentate, ut in alterius dolore uel pietati uel indulgentiae uestrae
seruiatis. Nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa occidentem uelle maturius
exstingui uulnere uestro quam suo fato, aut hunc nunc primum florescentem
firmata iam stirpe uirtutis tamquam turbine aliquo aut subita tempestate peruertere.
(80) Conseruate parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope
desperatam contempsisse aut adulescentiam plenam spei maximae non modo non
aluisse uos uerum etiam perculisse atque adflixisse uideamini. Quem si nobis, si
suis, si rei publicae conseruatis, addictum, deditum, obstrictum uobis ac
liberis uestris habebitis omniumque huius neruorum ac laborum uos potissimum,
iudices, fructus uberes diuturnosque capietis.
|