[0] DE DOMO SVA AD PONTIFICES ORATIO.
[1] I. (1) Cum multa diuinitus, pontifices, a maioribus nostris inuenta atque instituta
sunt, tum nihil praeclarius quam quod eosdem et religionibus deorum immortalium
et summae rei publicae praeesse uoluerunt, ut amplissimi et clarissimi ciues rem
publicam bene gerendo religiones, religiones sapienter interpretando rem
publicam conseruarent. Quod si ullo tempore magna causa in sacerdotum populi
Romani iudicio ac potestate uersata est, haec profecto tanta est ut omnis rei
publicae dignitas, omnium ciuium salus, uita, libertas, arae, foci, di penates,
bona, fortunae, domicilia uestrae sapientiae, fidei, potestati commissa
creditaque esse uideantur.
(2) Vobis hodierno die constituendum est utrum
posthac amentis ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum ciuium
praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione armare malitis. Nam si
illa labes ac flamma rei publicae suum illum pestiferum et funestum tribunatum,
quem aequitate humana tueri non potest, diuina religione defenderit, aliae
caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, alii interpretes
religionum requirendi; sin autem uestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea
quae furore improborum in re publica ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab
aliis prodita gesta sunt rescinduntur, erit causa cur consilium maiorum in
amplissimis uiris ad sacerdotia deligendis iure ac merito laudare possimus.
(3) Sed quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publica
sensi uituperasset, aliquem se aditum ad auris uestras esse habiturum putauit,
omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille
uti non potest, sed conuicio, cuius exercitationem cum intolerabili petulantia
tum etiam diuturna impunitate muniuit.
[2] II. Ac primum illud a te, homine uesano ac furioso, requiro, quae te tanta poena
tuorum scelerum flagitiorumque uexet ut hos talis uiros, - qui non solum
consiliis suis sed etiam specie ipsa dignitatem rei publicae sustinent, - quod
ego in sententia dicenda salutem ciuium cum honore Cn- Pompei coniunxerim mihi
esse iratos, et aliud de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente
senserint arbitrere?
(4) 'Fuisti,' inquit, 'tum apud pontifices superior, sed
iam, quoniam te ad populum contulisti, sis inferior necesse est.' Itane uero?
quod in imperita multitudine est uitiosissimum, uarietas et inconstantia et
crebra tamquam tempestatum sic sententiarum commutatio, hoc tu ad hos
transferas, quos ab inconstantia grauitas, a libidinosa sententia certum et
definitum ius religionum, uetustas exemplorum, auctoritas litterarum
monumentorumque deterret? 'Tune es ille,' inquit, 'quo senatus carere non
potuit, quem boni luxerunt, quem res publica desiderauit, quo restituto senatus
auctoritatem restitutam putabamus quam primum adueniens prodidisti?' Nondum de
mea sententia dico: impudentiae primum respondebo tuae.
[3] III. (5) Hunc igitur, funesta rei publicae pestis, hunc tu ciuem ferro et armis et exercitus
terrore et consulum scelere et audacissimorum hominum minis, seruorum dilectu, obsessione
templorum, occupatione fori, oppressione curiae domo et patria, ne cum improbis
boni ferro dimicarent, cedere coegisti, quem a senatu, quem a bonis omnibus,
quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, reuocatum conseruandae rei
publicae causa confiteris? 'At enim in senatum uenire in Capitolium turbulento
illo die non debuisti.'
(6) Ego uero neque ueni et domo me tenui quam diu
turbulentum tempus fuit, cum seruos tuos, a te iam pridem ad bonorum caedem
paratos, cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu armatos in Capitolium
tecum uenisse constabat; quod cum mihi nuntiaretur, scito me domi mansisse et
tibi et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem non fecisse. Postea
quam mihi nuntiatum est populum Romanum in Capitolium propter metum atque
inopiam rei frumentariae conuenisse, ministros autem scelerum tuorum perterritos
partim amissis gladiis, partim ereptis diffugisse, ueni non solum sine ullis
copiis ac manu, uerum etiam cum paucis amicis.
(7) An ego, cum P- Lentulus
consul optime de me ac de re publica meritus, cum Q- Metellus, qui cum meus
inimicus esset, frater tuus, et dissensioni nostrae et precibus tuis salutem ac
dignitatem meam praetulisset, me arcesserent in senatum, cum tanta multitudo
ciuium tam recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim uocaret, non
uenirem, cum praesertim te iam illinc cum tua fugitiuorum manu discessisse
constaret? Hic tu me etiam, custodem defensoremque Capitoli templorumque omnium,
'hostem Capitolinum' appellare ausus es, quod, cum in Capitolio senatum duo
consules haberent, eo uenerim? Vtrum est tempus aliquod quo in senatum uenisse
turpe sit, an ea res erat illa de qua agebatur ut rem ipsam repudiare et eos qui
agebant condemnare deberem?
[4] IV. (8) Primum dico senatoris esse boni semper in senatum uenire, nec cum his sentio
qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non uenire, non intellegentes hanc suam
nimiam perseuerantiam uehementer iis quorum animum offendere uoluerint et gratam et iucundam
fuisse. At enim non nulli propter timorem, quod se in senatu tuto non esse
arbitrabantur, discesserunt. Non reprehendo, nec quaero fueritne aliquid
pertimescendum: puto suo quemque arbitratu timere oportere. Cur ego non timuerim
quaeris? quia te illinc abisse constabat. Cur, cum uiri boni non nulli putarint
tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim? Cur, cum ego me
existimassem tuto omnino in ciuitate esse non posse, illi remanserunt? An aliis
licet, et recte licet, in meo metu sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et
meam et aliorum uicem pertimescere?
(9) An quia non condemnaui sententia mea duo consules, sum reprehendendus? Eos
igitur ego potissimum damnare debui quorum lege perfectum est ne ego, indemnatus
atque optime de re publica meritus, damnatorum poenam sustinerem? Quorum etiam
delicta propter eorum egregiam in me conseruando uoluntatem non modo me sed
omnis bonos ferre oporteret, eorum optimum consilium ego potissimum per eos in
meam pristinam dignitatem restitutus meo consilio repudiarem? At quam sententiam
dixi? Primum eam quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat, deinde
eam quae erat superioribus diebus agitata in senatu, denique eam quam senatus
frequens tum cum mihi est adsensus secutus est: ut neque adlata sit a me res
inopinata ac recens, nec, si quod in sententia uitium est, maius sit eius qui
dixerit quam omnium qui probarint.
(10) At enim liberum senatus iudicium propter
metum non fuit. Si timuisse eos facis qui discesserunt, concede non timuisse eos
qui remanserunt; sin autem sine iis qui tum afuerunt nihil decerni libere
potuit, cum omnes adessent, coeptum est referri de inducendo senatus consulto;
ab uniuerso senatu reclamatum est.
[5] V. Sed quaero in ipsa sententia, quoniam princeps ego sum eius atque auctor, quid reprendatur.
Vtrum causa noui consili capiendi non fuit, an meae partes in ea causa non praecipuae fuerunt,
an alio potius confugiendum fuit nobis? Quae causa maior quam fames esse potuit, quam
seditio, quam consilia tua tuorumque, qui facultate oblata ad imperitorum animos
incitandos renouaturum te tua illis funesta latrocinia ob annonae causam
putasti?
(11) Frumentum prouinciae frumentariae partim non habebant, partim in
alias terras, credo, propter auaritiam uenditorum miserant, partim, quo gratius
esset tum cum in ipsa fame subuenissent, custodiis suis clausum continebant, ut
subito nouum mitterent. Res erat non in opinione dubia, sed in praesenti atque
ante oculos proposito periculo, neque id coniectura prospiciebamus, sed iam
experti uidebamus. Nam cum ingrauesceret annona, ut iam plane inopia ac fames
non caritas timeretur, concursus est ad templum Concordiae factus, senatum illuc
uocante Metello consule. Qui si uerus fuit ex dolore hominum et fame, certe
consules causam suscipere, certe senatus aliquid consili capere potuit; sin
causa fuit annona, seditionis quidem instimulator et concitator tu fuisti, nonne
id agendum nobis omnibus fuit ut materiem subtraheremus furori tuo?
(12) Quid?
si utrumque fuit, ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcere tamquam
inguen exsisteres, nonne fuit eo maior adhibenda medicina quae et illud natiuum
et hoc inlatum malum sanare posset? Erat igitur et praesens caritas et futura
fames; non est satis; facta lapidatio est. Si ex dolore plebei nullo incitante,
magnum malum; si P- Clodi impulsu, usitatum hominis facinerosi scelus; si
utrumque, ut et res esset ea quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et
parati atque armati seditionis duces, uideturne ipsa res publica et consulis
auxilium implorasse et senatus fidem? Atquin utrumque fuisse perspicuum est;
difficultatem annonae summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam
diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent, nemo negat: hanc istum oti et
pacis hostem causam arrepturum fuisse ad incendia caedis rapinas nolo,
pontifices, suspicemini, nisi uideritis.
(13) Qui sunt homines a Q- Metello,
fratre tuo, consule in senatu palam nominati, a quibus ille se lapidibus
adpetitum, etiam percussum esse dixit? L- Sergium et M- Lollium nominauit. Quis
est iste Lollius? qui sine ferro ne nunc quidem tecum est, qui te tribuno
plebis, nihil de me dicam, sed qui Cn- Pompeium interficiendum depoposcit. Quis
est Sergius? armiger Catilinae, stipator tui corporis, signifer seditionis,
concitator tabernariorum, damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori
depopulator, obsessor curiae. His atque eius modi ducibus cum tu in annonae
caritate in consules, in senatum, in bona fortunasque locupletium per causam
inopum atque imperitorum repentinos impetus comparares, cum tibi salus esse in
otio nulla posset, cum desperatis ducibus decuriatos ac descriptos haberes
exercitus perditorum, nonne prouidendum senatui fuit ne in hanc tantam materiem
seditionis ista funesta fax adhaeresceret?
(14) Fuit igitur causa capiendi noui consili: uidete nunc fuerintne partes meae
paene praecipuae.
[6] VI. Quem tum Sergius ille tuus, quem Lollius, quem ceterae pestes
in lapidatione illa nominabant? quem annonam praestare oportere dicebant? nonne
me? Quid? operarum illa concursatio nocturna non a te ipso instituta me
frumentum flagitabat? quasi uero ego aut rei frumentariae praefuissem, aut
compressum aliquod frumentum tenerem, aut in isto genere omnino quicquam aut
curatione aut potestate ualuissem. Sed homo ad caedem imminens meum nomen operis
ediderat, imperitis iniecerat. Cum de mea dignitate in templo Iouis Optimi
Maximi senatus frequentissimus uno isto dissentiente decreuisset, subito illo
ipso die carissimam annonam necopinata uilitas consecuta est.
(15) Erant qui
deos immortalis - id quod ego sentio - numine suo reditum meum dicerent
comprobasse; non nulli autem illam rem ad illam rationem coniecturamque
reuocabant, qui, quod in meo reditu spes oti et concordiae sita uidebatur, in
discessu autem cotidianus seditionis timor, iam paene belli depulso metu
commutatam annonam esse dicebant; quae quia rursus in meo reditu facta erat
durior, a me, cuius aduentu fore uilitatem boni uiri dictitabant, annona
flagitabatur.
[7] VII. Ego denique non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed
etiam, depulsis ac dissipatis tuis copiis, a populo Romano uniuerso, qui tum in
Capitolium conuenerat, cum illo die minus ualerem, in senatum nominatim uocabar.
(16) Veni exspectatus; multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam; dixi
rei publicae saluberrimam, mihi necessariam. Petebatur a me frumenti copia,
annonae uilitas: possem aliquid in ea re necne ratio non habebatur. Flagitabar
bonorum etulatione: improborum conuicia sustinere non poteram. Delegaui amico
locupletiori, non quo illi ita de me merito onus illud imponerem - succubuissem
enim potius ipse - sed quia uidebam id quod omnes, quod nos de Cn- Pompeio
polliceremur, id illum fide consilio uirtute auctoritate felicitate denique sua
facillime perfecturum.
(17) Itaque siue hunc di immortales fructum mei reditus
populo Romano tribuunt, ut, quem ad modum discessu meo frugum inopia, fames,
uastitas, caedes, incendia, rapinae, scelerum impunitas, fuga, formido,
discordia fuisset, sic reditu ubertas agrorum, frugum copia, spes oti,
tranquillitas animorum, iudicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas
mecum simul reducta uideantur, siue egomet aliquid aduentu meo, consilio,
auctoritate, diligentia pro tanto beneficio populi Romani praestare debui:
praesto, promitto, spondeo, - nihil dico amplius, hoc quod satis est huic tempori
dico, - rem publicam annonae nomine in id discrimen quo uocabatur non esse
uenturam.
[8] VIII. (18) Num igitur in hoc officio, quod fuit praecipue meum, sententia
mea reprehenditur? Rem maximam fuisse summique periculi, non solum a fame, sed
etiam a caede incendiis uastitate, nemo negat, cum ad causam caritatis accederet
iste speculator communium miseriarum, qui semper ex rei publicae malis sceleris
sui faces inflammaret. Negat oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni. Non
iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn- Pompeio plurima, periculosissima, maxima
mari terraque bella extra ordinem esse commissa: quarum rerum si quem paeniteat,
eum uictoriae populi Romani paenitere.
(19) Non ita tecum ago; cum his haec a me
haberi oratio potest qui ita disputant, se, si qua res ad unum deferenda sit, ad
Cn- Pompeium delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam dare; cum
Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere. Horum ego
sententiam ne laudem impedior Cn- Pompei triumphis, quibus ille, cum esset extra
ordinem ad patriam defendendam uocatus, auxit nomen populi Romani imperiumque
honestauit: constantiam probo, qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore
extra ordinem bellum cum Mithridate Tigraneque gessit.
(20) Sed cum illis possum
tamen aliquid disputare: tua uero quae tanta impudentia est ut audeas dicere
extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? qui cum lege nefaria Ptolomaeum,
regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem causa incognita
publicasses, populumque Romanum scelere obligasses, cum in eius regnum bona
fortunas patrocinium huius imperi inmisisses, cuius cum patre auo maioribus
societas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae et, si ius suum
defenderet, bello gerendo M- Catonem praefecisti.
(21) Dices: Quem uirum!
sanctissimum, prudentissimum, fortissimum, amicissimum rei publicae, uirtute,
consilio, ratione uitae mirabili ad laudem et prope singulari! Sed quid ad te,
qui negas esse uerum quemquam ulli rei publicae extra ordinem praefici?
[9] IX. Atque in hoc solum inconstantiam redarguo tuam: quem tu in ea re non pro illius
dignitate produceres, sed pro tuo scelere subduceres, quem tuis Sergiis, Lolliis, Titiis
ceterisque caedis et incendiorum ducibus obieceras, quem carnificem ciuium, quem
indemnatorum necis principem, quem crudelitatis auctorem fuisse dixeras, ad hunc
honorem et imperium extra ordinem nominatim rogatione tua detulisti. Et tanta
fuisti intemperantia ut illius tui sceleris rationem occultare non posses:
(22) litteras in contione recitasti quas tibi a C- Caesare missas diceres 'Caesar
Pulchro,' cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, {quod} cognominibus
tantum uteretur neque adscriberet 'pro consule' aut 'tribuno plebi'; dein
gratulari tibi quod M- Catonem {a> tribunatu tuo remouisses, et quod ei dicendi
in posterum de extraordinariis potestatibus libertatem ademisses. Quas aut
numquam tibi ille litteras misit, aut, si misit, in contione recitari noluit.
At, siue ille misit siue tu finxisti, certe consilium tuum de Catonis honore
illarum litterarum recitatione patefactum est.
(23) Sed omitto Catonem, cuius
eximia uirtus, dignitas, et in eo negotio quod gessit fides et continentia
tegere uideretur improbitatem et legis et actionis tuae: quid? homini post
homines natos turpissimo, sceleratissimo, contaminatissimo quis illam opimam
fertilemque Syriam, quis bellum {cum} pacatissimis gentibus, quis pecuniam ad
emendos agros constitutam, ereptam ex uisceribus aerari, quis imperium infinitum
dedit? Cui quidem cum Ciliciam dedisses, mutasti pactionem et Ciliciam ad
praetorem item extra ordinem transtulisti: Gabinio pretio amplificato Syriam
nominatim dedisti. Quid? homini taeterrimo, crudelissimo, fallacissimo, omnium
scelerum libidinumque maculis notatissimo, L- Pisoni, nonne nominatim populos
liberos, multis senatus consultis, etiam recenti lege generi ipsius liberatos,
uinctos et constrictos tradidisti? Nonne, cum ab eo merces tui benefici
pretiumque prouinciae meo sanguine tibi esset persolutum, tamen aerarium cum eo
partitus es?
(24) Itane uero? tu prouincias consularis, quas C- Gracchus, qui
unus maxime popularis fuit, non modo non abstulit a senatu, sed etiam ut necesse
esset quotannis constitui per senatum lege sanxit, eas lege Sempronia per
senatum decretas rescidisti, extra ordinem sine sorte nominatim dedisti non
consulibus, sed rei publicae pestibus: nos, quod nominatim rei maximae paene iam
desperatae summum uirum saepe ad extrema rei publicae discrimina delectum
praefecimus, a te reprehendemur?
[10] X. Quid tandem? si quae tum in illis rei publicae tenebris caecisque nubibus et procellis,
cum senatum a gubernaculis deiecisses, populum e naui exturbasses, ipse archipirata cum grege
praedonum impurissimo plenissimis uelis nauigares - si quae tum promulgasti constituisti promisisti
uendidisti perferre potuisses, ecqui locus orbi terrarum uacuus extraordinariis
fascibus atque imperio Clodiano fuisset?
(25) Sed excitatus aliquando Cn- Pompei - dicam ipso audiente quod sensi et
sentio, quoquo animo auditurus est - excitatus, inquam, aliquando Cn- Pompei
nimium diu reconditus et penitus abstrusus animi dolor subuenit subito rei
publicae, ciuitatemque fractam malis, imminutam ac debilitatam, abiectam metu ad
aliquam spem libertatis et pristinae dignitatis erexit. Hic uir extra ordinem
rei frumentariae praeficiendus non fuit? Scilicet tu helluoni spurcatissimo,
praegustatori libidinum tuarum, homini egentissimo et facinerosissimo, Sex-
Clodio, socio tui sanguinis, qui sua lingua etiam sororem tuam a te abalienauit,
omne frumentum priuatum et publicum, omnis prouincias frumentarias, omnis
mancipes, omnis horreorum clauis lege tua tradidisti; qua ex lege primum caritas
nata est, deinde inopia. Impendebat fames, incendia, caedes, direptio: imminebat
tuus furor omnium fortunis et bonis.
(26) Queritur etiam importuna pestis ex ore
impurissimo Sex- Clodi rem frumentariam esse ereptam, summisque in periculis
eius uiri auxilium implorasse rem publicam a quo saepe se et seruatam et
amplificatam esse meminisset! Extra ordinem ferri nihil placet Clodio. Quid? de
me quod tulisse te dicis, patricida, fratricida, sororicida, nonne extra ordinem
tulisti? An de peste ciuis, quem ad modum omnes iam di atque homines iudicarunt,
conseruatoris rei publicae, quem ad modum autem tute ipse confiteris, non modo
indemnati sed ne accusati quidem, licuit tibi ferre non legem sed nefarium
priuilegium, lugente senatu, maerentibus bonis omnibus, totius Italiae precibus
repudiatis, oppressa captaque re publica: mihi populo Romano implorante, senatu
poscente, temporibus rei publicae flagitantibus, non licuit de salute populi
Romani sententiam dicere?
(27) Qua quidem in sententia si Cn- Pompei dignitas
aucta est coniuncta cum utilitate communi, certe laudandus essem si eius
dignitati suffragatus uiderer qui meae saluti opem et auxilium tulisset.
[11] XI. Desinant, desinant homines isdem machinis sperare me restitutum posse
labefactari quibus antea stantem perculerunt. Quod enim par amicitiae consularis
fuit umquam in hac ciuitate coniunctius quam fuimus inter nos ego et Cn-
Pompeius? quis apud populum Romanum de illius dignitate inlustrius, quis {in}
senatu saepius dixit? qui tantus fuit labor, quae simultas, quae contentio, quam
ego non pro illius dignitate susceperim? qui ab illo in me honos, quae
praedicatio de mea laude, quae remuneratio beniuolentiae praetermissa est?
(28) Hanc nostram coniunctionem, hanc conspirationem in re publica bene gerenda, hanc
iucundissimam uitae atque officiorum omnium societatem certi homines fictis
sermonibus et falsis criminibus diremerunt, cum idem illum ut me metueret, me
caueret, monerent, idem apud me mihi illum uni esse inimicissimum dicerent, ut
neque ego ab illo quae mihi petenda essent satis audaciter petere possem, neque
ille, tot suspicionibus certorum hominum et scelere exulceratus, quae meum
tempus postularet satis prolixe mihi polliceretur.
(29) Data merces est erroris
mei magna, pontifices, ut me non solum pigeat stultitiae meae sed etiam pudeat,
qui, cum me non repentinum aliquod tempus meum, sed ueteres multo ante suscepti
et prouisi labores cum uiro fortissimo et clarissimo coniunxissent, sim passus a
tali amicitia distrahi {me}, neque intellexerim quibus aut ut apertis inimicis
obsisterem aut ut insidiosis amicis non crederem. Proinde desinant aliquando me
isdem inflare uerbis: 'Quid sibi iste uult? nescit quantum auctoritate ualeat,
quas res gesserit, qua dignitate sit restitutus? Cur ornat eum a quo desertus
est?'
(30) Ego uero neque me tum desertum puto sed paene deditum, nec quae sint
in illa rei publicae flamma gesta contra me, neque quo modo, neque per quos,
patefaciundum mihi esse arbitror. Si utile rei publicae fuit haurire me unum pro
omnibus illam indignissimam calamitatem, etiam hoc utile est, quorum id scelere
conflatum sit, me occultare et tacere. Illud uero est hominis ingrati tacere,
itaque libentissime praedicabo Cn- Pompeium studio et auctoritate aeque {atque}
unum quemque uestrum, opibus, contentione, precibus, periculis denique praecipue
pro salute mea laborasse.
[12] XII. Hic tuis, P- Lentule, cum tu nihil aliud dies et noctes nisi de salute mea cogitares,
consiliis omnibus interfuit; hic tibi grauissimus auctor ad instituendam, fidelissimus socius
ad comparandam, fortissimus adiutor ad rem perficiendam fuit; hic municipia coloniasque adiit;
hic Italiae totius auxilium cupientis implorauit, hic in senatu princeps
sententiae fuit; idemque cum {sententiam} dixisset, tum etiam pro salute mea
populum Romanum obsecrauit.
(31) Qua re istam orationem qua es usus omittas
licet, post illam sententiam quam dixeram de annona pontificum animos esse
mutatos; proinde quasi isti aut de Cn- Pompeio aliter atque ego existimo
sentiant, aut quid mihi pro exspectatione populi Romani, pro Cn- Pompei meritis
erga me, pro ratione mei temporis faciendum fuerit ignorent, aut etiam, si cuius
forte pontificis animum, quod certo scio aliter esse, mea sententia offendit,
alio modo sit constituturus aut de religione pontifex aut de re publica ciuis
quam eum aut caerimoniarum ius aut ciuitatis salus coegerit.
(32) Intellego, pontifices, me plura extra causam dixisse quam aut opinio
tulerit aut uoluntas mea; sed cum me purgatum uobis esse cuperem, tum etiam
uestra in me attente audiendo benignitas prouexit orationem meam. Sed hoc
compensabo breuitate eius orationis quae pertinet ad ipsam causam cognitionemque
uestram; quae cum sit in ius religionis et in ius rei publicae distributa,
religionis partem, quae multo est uerbosior, praetermittam, de iure rei publicae
dicam.
(33) Quid est enim aut tam adrogans quam de religione, de rebus diuinis,
caerimoniis, sacris pontificum conlegium docere conari, aut tam stultum quam, si
quis quid in uestris libris inuenerit, id narrare uobis, aut tam curiosum quam
ea scire uelle de quibus maiores nostri uos solos et consuli et scire uoluerunt?
[13] XIII. Nego potuisse iure publico, legibus iis quibus haec ciuitas utitur, quemquam
ciuem ulla eius modi calamitate adfici sine iudicio: hoc iuris in hac ciuitate
etiam tum cum reges essent dico fuisse, hoc nobis esse a maioribus traditum, hoc
esse denique proprium liberae ciuitatis, ut nihil de capite ciuis aut de bonis
sine iudicio senatus aut populi aut eorum qui de quaque re constituti iudices
sint detrahi possit.
(34) Videsne me non radicitus euellere omnis actiones tuas
neque illud agere, quod apertum est, te omnino nihil gessisse iure, non fuisse
tribunum plebis, hodie esse patricium? Dico apud pontifices, augures adsunt:
uersor in medio iure publico.
Quod est, pontifices, ius adoptionis? Nempe ut is adoptet qui neque procreare
iam liberos possit, et cum potuerit sit expertus. Quae deinde causa cuique sit
adoptionis, quae ratio generum ac dignitatis, quae sacrorum, quaeri a pontificum
conlegio solet. Quid est horum in ista adoptione quaesitum? Adoptat annos
uiginti natus, etiam minor, senatorem. Liberorumne causa? At procreare potest;
habet uxorem, suscipiet ex ea liberos; exheredabit igitur pater filium.
(35) Quid? sacra Clodiae gentis cur intereunt, quod in te est? quae omnis notio
pontificum, cum adoptarere, esse debuit: nisi forte ex te ita quaesitum est, num
perturbare rem publicam seditionibus uelles et ob eam causam adoptari, non ut
eius filius esses, sed ut tribunus plebis fieres et funditus euerteres
ciuitatem. Respondisti, credo, te ita uelle. Pontificibus bona causa uisa est:
adprobauerunt. Non aetas eius qui adoptabat est quaesita, ut in Cn- Aufidio, M-
Pupio quorum uterque nostra memoria summa senectute alter Oresten, alter Pisonem
adoptauit, quas adoptiones sicut alias innumerabilis hereditates nominis
pecuniae sacrorum secutae sunt. Tu neque Fonteius es, qui esse debebas, neque
patris heres, neque amissis sacris paternis in haec adoptiua uenisti. Ita
perturbatis sacris, contaminatis gentibus, et quam deseruisti et quam polluisti,
iure Quiritium legitimo tutelarum et hereditatium relicto, factus es eius filius
contra fas cuius per aetatem pater esse potuisti.
[14] XIV. (36) Dico apud pontifices: nego istam adoptionem pontificio iure esse factam:
primum quod eae uestrae sunt aetates ut is qui te adoptauit uel fili tibi loco per aetatem esse
potuerit, uel eo quo fuit: deinde quod causa quaeri solet adoptandi, ut et is adoptet qui quod
natura iam adsequi non potest legitimo et pontificio iure quaerat, et ita
adoptet ut ne quid aut de dignitate generum aut de sacrorum religione minuatur:
illud in primis, ne qua calumnia, ne qua fraus, ne qui dolus adhibeatur: ut haec
simulata adoptio fili quam maxime ueritatem illam suscipiendorum liberorum
imitata esse uideatur.
(37) Quae maior calumnia est quam uenire imberbum
adulescentulum, bene ualentem ac maritum, dicere filium senatorem populi Romani
sibi uelle adoptare; id autem scire et uidere omnis, non ut ille filius
instituatur, sed ut e patriciis exeat {et} tribunus plebis fieri possit, idcirco
adoptari? neque id obscure; nam adoptatum emancipari statim, ne sit eius filius
qui adoptarit. Cur ergo adoptabat? Probate genus adoptionis: iam omnium sacra
interierint, quorum custodes uos esse debetis, iam patricius nemo relinquetur.
Cur enim quisquam uellet tribunum plebis se fieri non licere, angustiorem sibi
esse petitionem consulatus, in sacerdotium cum possit uenire, quia patricio non
sit is locus, non uenire? Vt cuique aliquid acciderit qua re commodius sit esse
plebeium, simili ratione adoptabitur.
(38) Ita populus Romanus breui tempore
neque regem sacrorum neque flamines nec Salios habebit, nec ex parte dimidia
reliquos sacerdotes neque auctores centuriatorum et curiatorum comitiorum,
auspiciaque populi Romani, si magistratus patricii creati non sint, intereant
necesse est, cum interrex nullus sit, quod et ipsum patricium esse et a
patriciis prodi necesse est. Dixi apud pontifices istam adoptionem nullo decreto
huius conlegi probatam, contra omne pontificum ius factam, pro nihilo esse
habendam; qua sublata intellegis totum tribunatum tuum concidisse.
[15] XV. (39) Venio ad augures, quorum ego libros, si qui sunt reconditi, non scrutor;
non sum in exquirendo iure augurum curiosus; haec quae una cum populo didici,
quae saepe in contionibus responsa sunt, noui. Negant fas esse agi cum populo
cum de caelo seruatum sit. Quo die de te lex curiata lata esse dicatur, audes
negare de caelo esse seruatum? Adest praesens uir singulari uirtute, constantia,
grauitate praeditus, M- Bibulus: hunc consulem illo ipso die contendo seruasse
de caelo. 'Infirmas igitur tu acta C- Caesaris, uiri fortissimi?' Minime; neque
enim mea iam quicquam interest, exceptis iis telis quae ex illius actionibus in
meum corpus inmissa sunt.
(40) Sed haec de auspiciis, quae ego nunc perbreuiter
attingo, acta sunt a te. Tu tuo praecipitante iam et debilitato tribunatu
auspiciorum patronus subito exstitisti; tu M- Bibulum in contionem, tu augures
produxisti; tibi interroganti augures responderunt, cum de caelo seruatum sit,
cum populo agi non posse; tibi M- Bibulus quaerenti se de caelo seruasse
respondit, idemque in contione dixit, ab Appio tuo fratre productus, te omnino,
quod contra auspicia adoptatus esses, tribunum non fuisse. Tua denique omnis
actio posterioribus mensibus fuit, omnia quae C- Caesar egisset, quod contra
auspicia essent acta, per senatum rescindi oportere; quod si fieret, dicebas te
tuis umeris me custodem urbis in urbem relaturum. Videte hominis amentiam, ubi
per suum tribunatum Caesaris actis inligatus teneretur.
(41) Si et sacrorum iure
pontifices et auspiciorum religione augures totum euertunt tribunatum tuum, quid
quaeris amplius? an etiam apertius aliquod ius populi atque legum?
[16] XVI. Hora fortasse sexta diei questus sum in iudicio, cum C- Antonium, conlegam meum,
defenderem, quaedam de re publica, quae mihi uisa sunt ad illius miseri causam pertinere.
Haec homines improbi ad quosdam uiros fortis longe aliter atque a me dicta erant
detulerunt. Hora nona illo ipso die tu es adoptatus. Si quod in ceteris legibus
trinum nundinum esse oportet, id in adoptione satis est trium esse horarum,
nihil reprehendo; sin eadem obseruanda sunt, iudicauit senatus M- Drusi legibus,
quae contra legem Caeciliam et Didiam latae essent, populum non teneri.
(42) Iam
intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus
sit, te tribunum plebis non fuisse. At ego hoc totum non sine causa relinquo.
Video enim quosdam clarissimos uiros, principes ciuitatis, aliquot locis
iudicasse te cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum tua
rogatione funere elatam rem publicam esse dicerent, tamen id funus, etsi miserum
atque acerbum fuisset, iure indictum esse dicebant; quod de me ciui ita de re
publica merito tulisses, funus te indixisse rei publicae, quod saluis auspiciis
tulisses, iure egisse dicebant. Qua re licebit, ut opinor, nobis eas actiones
non infirmare, quibus illi actionibus constitutum tribunatum tuum
comprobauerunt.
(43) Fueris sane tribunus plebis tam iure legeque, quam fuit hic ipse P-
Seruilius, uir omnibus rebus clarissimus atque amplissimus: quo iure, quo more,
quo exemplo legem nominatim de capite ciuis indemnati tulisti?
[17] XVII. Vetant leges sacratae, uetant xii tabulae leges priuatis hominibus inrogari; id est
enim priuilegium. Nemo umquam tulit; nihil est crudelius, nihil perniciosius, nihil
quod minus haec ciuitas ferre possit. Proscriptionis miserrimum nomen illud et
omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime sit insigne ad memoriam
crudelitatis? opinor, poenam in ciuis Romanos nominatim sine iudicio
constitutam.
(44) Hanc uos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate uestra
tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos uelit? Quaero enim
quid sit aliud {nisi} proscribere Velitis iubeatis ut M- Tullius in ciuitate ne
sit bonaque eius ut mea sint: ita enim re, etsi aliis uerbis, tulit. Hoc plebei
scitum est? haec lex, haec rogatio est? hoc uos pati potestis, hoc ferre
ciuitas, ut singuli ciues singulis uersiculis e ciuitate tollantur? Equidem iam
perfunctus sum; nullam uim, nullum impetum metuo; expleui animos inuidorum,
placaui odia improborum, saturaui etiam perfidiam et scelus proditorum; denique
de mea causa, quae uidebatur perditis ciuibus ad inuidiam esse proposita, iam
omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicauerunt.
(45) Vobismet
ipsis, pontifices, et uestris liberis ceterisque ciuibus pro uestra auctoritate
et sapientia consulere debetis. Nam cum tam moderata iudicia populi sint a
maioribus constituta, primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur, deinde
ne improdicta die quis accusetur, ut ter ante magistratus accuset intermissa die
quam multam inroget aut iudicet, quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta
die, quo die iudicium sit futurum, tum multa etiam ad placandum atque ad
misericordiam reis concessa sunt, deinde exorabilis populus, facilis suffragatio
pro salute, denique etiam, si qua res illum diem aut auspiciis aut excusatione
sustulit, tota causa iudiciumque sublatum est.
[18] XVIII. Haec cum ita sint in re, ubi crimen est, ubi accusator, ubi testes, quid indignius
quam, qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus, de eius capite, liberis,
fortunis omnibus conductos et sicarios et egentis et perditos suffragium ferre et eam legem
putari?
(46) Ac si hoc de me potuit, quem honos, quem dignitas, quem causa, quem
res publica tuebatur, cuius denique pecunia non expetebatur, cui nihil oberat
praeter conuersionem status et inclinationem communium temporum, quid tandem
futurum est iis quorum uita remota ab honore populari et ab hac inlustri gratia
est, pecuniae autem tantae sunt ut eas nimium multi egentes sumptuosi nobiles
concupiscant?
(47) Date hanc tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper
animis iuuentutem et eos maxime qui inminere iam cupiditate uidentur in
tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius tribunorum plebis tota
reperientur, hoc iure firmato, quae coeant de hominum locupletissimorum bonis,
praeda praesertim populari et spe largitionis oblata.
At quid tulit legum scriptor peritus et callidus? Velitis iubeatis ut M- Tullio
aqua et igni interdicatur? Crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem ciui
sine iudicio ferundum! Non tulit ut interdicatur. Quid ergo? ut interdictum sit.
O caenum, o portentum, o scelus! hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem
lingua sua, ut interdictum sit cui non sit interdictum? Sexte noster, bona
uenia, quoniam iam dialecticus {es} et haec quoque liguris, quod factum non est,
ut sit factum, ferri ad populum aut uerbis ullis sanciri aut suffragiis
confirmari potest?
(48) Hoc tu scriptore, hoc consiliario, hoc ministro omnium
non bipedum solum sed etiam quadrupedum impurissimo, rem publicam perdidisti;
neque tu eras tam excors tamque demens ut nescires Clodium esse qui contra leges
faceret, alios qui leges scribere solerent; sed neque eorum neque ceterorum, in
quibus esset aliquid modestiae, cuiusquam tibi potestas fuit; neque tu legum
scriptoribus isdem potuisti uti quibus ceteri, neque operum architectis, neque
pontificem adhibere quem uelles, postremo ne in praedae quidem societate
mancipem aut praedem extra tuorum gladiatorum numerum aut denique suffragi
latorem in ista tua proscriptione quemquam nisi furem ac sicarium reperire potuisti.
[19] XIX. (49) Itaque cum tu florens ac potens per medium forum scortum populare
uolitares, amici illi tui te uno amico tecti et beati, qui se populo
commiserant, ita repellebantur ut etiam Palatinam tuam perderent; qui in
iudicium uenerant, siue accusatores erant siue rei, te deprecante damnabantur.
Denique etiam ille nouicius Ligus, uenalis adscriptor et subscriptor tuus, cum
M- Papiri, sui fratris, esset testamento et iudicio improbatus, mortem eius se
uelle persequi dixit: nomen Sex- Properti detulit: accusare alienae dominationis
scelerisque socius propter calumniae metum non est ausus.
(50) De hac igitur
lege dicimus, quasi iure rogata uideatur, cuius quam quisque partem tetigit
digito uoce praeda suffragio, quocumque uenit, repudiatus conuictusque
discessit?
Quid si iis uerbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa dissoluat? est enim:
Quod M- Tullius falsum senatus consultum rettulerit. Si igitur rettulit falsum
senatus consultum, tum est rogatio: si non rettulit, nulla est. Satisne tibi
uidetur a senatu iudicatum me non modo non ementitum esse auctoritatem eius
ordinis, sed etiam unum post urbem conditam diligentissime senatui paruisse?
Quot modis doceo legem istam, quam uocas, non esse legem? Quid? si etiam
pluribus de rebus uno sortitore tulisti, tamenne arbitraris id quod M- Drusus in
legibus suis plerisque, perbonus ille uir, M- Scauro et L- Crasso consiliariis
non obtinuerit, id te posse, omnium facinorum et stuprorum hominem, Decumis et
Clodiis auctoribus obtinere?
[20] XX. (51) Tulisti de me ne reciperer, non ut exirem, quem tu ipse non poteras dicere
non licere esse Romae. Quid enim diceres?
Damnatum? certe non. Expulsum? qui licuit? Sed tamen ne id quidem est scriptum,
ut exirem; poena est, qui receperit, quam omnes neglexerunt; eiectio nusquam
est. Verum sit: quid? operum publicorum exactio, quid? nominis inscriptio tibi
num aliud uidetur esse ac meorum bonorum direptio? praeterquam quod ne id quidem
per legem Liciniam, ut ipse tibi curationem ferres, facere potuisti. Quid? hoc
ipsum quod nunc apud pontifices agis, te meam domum consecrasse, te monumentum
fecisse in meis aedibus, te signum dedicasse, eaque te ex una rogatiuncula
fecisse, unum et idem uidetur esse atque id quod de me ipso nominatim tulisti?
(52) Tam hercule est unum quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius rex,
cuius maiores huic populo socii atque amici semper fuerunt, cum bonis omnibus
sub praeconem subiceretur et exsules Byzantium reducerentur. 'Eidem,' inquit,
'utraque de re negotium dedi.' Quid? si eidem negotium dedisset ut in Asia
cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam, cum Romam decessisset,
consulatum ei petere liceret, cum factus esset, prouinciam Syriam
obtineret, - quoniam de uno homine scriberet, una res esset?
(53) Quod si iam
populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per seruos latronesque
gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus
Byzantiis displiceret? Quae est, quaeso, alia uis, quae sententia Caeciliae
legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus
aut id quod nolit accipere aut id quod uelit repudiare?
Quid? si per uim tulisti, tamenne lex est? aut quicquam iure gestum uideri
potest quod per uim gestum esse constet? An, si in ipsa latione tua capta iam
urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque
eluuiem ciuitatis sine summa ui peruenire potuisti?
[21] XXI. (54) Cum in tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos sed etiam seruos,
ex omnibus uicis concitatos, uim tum uidelicet non parabas; cum edictis tuis tabernas claudi
iubebas, non uim imperitae multitudinis, sed hominum honestorum modestiam
prudentiamque quaerebas; cum arma in aedem Castoris comportabas, nihil aliud
nisi uti ne quid per uim agi posset machinabare; cum uero gradus Castoris
conuellisti ac remouisti, tum, ut modeste tibi agere liceret, homines audacis ab
eius templi aditu atque ascensu reppulisti; cum eos qui {in} conuentu uirorum
bonorum uerba de salute mea fecerant adesse iussisti, eorumque aduocationem
manibus ferro lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti uim tibi maxime
displicere.
(55) Verum haec furiosa uis uaesani tribuni plebis facile superari
frangique potuit uirorum bonorum uel uirtute uel multitudine. Quid? cum Gabinio
Syria dabatur, Macedonia Pisoni, utrique infinitum imperium, ingens pecunia, ut
tibi omnia permitterent, te adiuuarent, tibi manum, copias, tibi suos spectatos
centuriones, tibi pecuniam, tibi familias compararent, te suis sceleratis
contionibus subleuarent, senatus auctoritatem inriderent, equitibus Romanis
mortem proscriptionemque minitarentur, me terrerent minis, mihi caedem et
dimicationem denuntiarent, meam domum refertam uiris bonis per amicos suos
complerent proscriptionis metu, me frequentia nudarent uirorum bonorum, me
praesidio spoliarent senatus, pro me non modo pugnare amplissimum ordinem, sed
etiam plorare et supplicare mutata ueste prohiberent, ne tum quidem uis erat?
[22] XXII. (56) Quid igitur ego cessi, aut qui timor fuit? non dicam in me: fac me timidum
esse natura: quid? illa tot uirorum fortissimorum milia, quid? nostri equites
Romani, quid? senatus, quid? denique omnes boni, si nulla erat uis, cur me
flentes potius prosecuti sunt quam aut increpantes retinuerunt aut irati
reliquerunt? An hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque maiorum, ut
possem praesens sustinere?
(57) Vtrum, si dies dicta esset, iudicium mihi fuit
pertimescendum an sine iudicio priuilegium? Iudiciumne? Causa tam turpis
scilicet, homo qui eam, si iam esset ignota, dicendo non possem explicare. An
quia causam probare non poteram? cuius tanta bonitas est ut ea ipsa non modo se,
sed etiam me absentem per se probarit. An senatus, an ordines {omnes}, an ii qui
cuncta ex Italia ad me reuocandum conuolauerunt, segniores me praesente ad me
retinendum et conseruandum fuissent, in ea causa quam ipse iam parricida talem
dicat fuisse ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem exspectatum atque
reuocatum queratur?
(58) An uero in iudicio periculi nihil fuit: priuilegium
pertimui, ne, mihi praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet? Tam inops
autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus? Quid? si
uocatae tribus essent, proscriptionem non dicam in me, ita de sua salute merito,
sed omnino in ullo ciui comprobauissent? An, si ego praesens fuissem, ueteres
illae copiae coniuratorum tuique perditi milites atque egentes et noua manus
sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent? qui cum eorum omnium
crudelitati scelerique cessissem, ne absens quidem luctu meo mentis eorum
satiare potui.
[23] XXIII. (59) Quid enim uos uxor mea misera uiolarat, quam uexauistis,
raptauistis, omni crudelitate lacerastis? quid mea filia, cuius fletus adsiduus
sordesque lugubres uobis erant iucundae, ceterorum omnium mentis oculosque
flectebant? quid paruus filius, quem, quam diu afui, nemo nisi lacrimantem
confectumque uidit: quid fecerat quod eum totiens per insidias interficere
uoluistis? quid frater meus? qui cum aliquanto post meum discessum ex prouincia
uenisset neque sibi uiuendum nisi me restituto putaret, cum eius maeror, squalor
incredibilis et inauditus omnibus mortalibus miserabilis uidebatur, quotiens est
ex uestro ferro ac manibus elapsus!
(60) Sed quid ego uestram crudelitatem
exprobro quam in ipsum me ac meos adhibuistis, qui parietibus, qui tectis, qui
columnis ac postibus meis hostificum quoddam et nefarium omni imbutum odio
bellum intulistis? Non enim te arbitror, cum post meum discessum omnium
locupletium fortunas, omnium prouinciarum fructus, tetrarcharum ac regum bona
spe atque auaritia deuorasses, argenti et supellectilis meae cupiditate esse
caecatum: non existimo Campanum illum consulem cum saltatore conlega, cum alteri
totam Achaiam, Thessaliam, Boeotiam, Graeciam, Macedoniam omnemque barbariam,
bona ciuium Romanorum condonasses, alteri Syriam, Babylonem, Persas,
integerrimas pacatissimasque gentis, ad diripiendum tradidisses, illos tam
cupidos liminum meorum et columnarum et ualuarum fuisse.
(61) Neque porro illa
manus copiaeque Catilinae caementis ac testis tectorum meorum se famem suam
expleturas putauerunt; sed ut hostium urbes, nec omnium hostium, uerum eorum
quibuscum acerbum bellum interneciuumque suscepimus, non praeda adducti sed odio
solemus exscindere, quod, in quos propter eorum crudelitatem inflammatae mentes
nostrae fuerunt, cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum
semper uidetur ---.
[24] XXIV. (62) Nihil erat latum de me; non adesse eram iussus, non citatus afueram;
eram etiam tuo iudicio ciuis incolumis, cum domus in Palatio, uilla in Tusculano,
altera ad alterum consulem transferebatur - scilicet eos consules
uocabant - columnae marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano ad socrum
consulis portabantur, in fundum autem uicini consulis non instrumentum aut
ornamenta uillae, sed etiam arbores transferebantur, cum ipsa uilla non praedae
cupiditate - quid enim erat praedae? - sed odio et crudelitate funditus
euerteretur. Domus ardebat in Palatio non fortuito, sed oblato incendio;
consules epulabantur et in coniuratorum gratulatione uersabantur, cum alter se
Catilinae delicias, alter Cethegi consobrinum fuisse diceret.
(63) Hanc ego uim,
pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito ab omnium bonorum
ceruicibus depuli, omnemque impetum discordiarum, omnem diu conlectam uim
improborum, quae inueterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nancta tam
audacis duces, excepi meo corpore. In me uno consulares faces iactae manibus
tribuniciis, in me omnia, quae ego quondam rettuderam, coniurationis nefaria
tela adhaeserunt. Quod si, ut multis fortissimis uiris placuit, ui et armis
contra uim decertare uoluissem, aut uicissem cum magna internecione improborum,
sed tamen ciuium, aut interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat,
una cum re publica concidissem.
(64) Videbam uiuo senatu populoque Romano
celerem mihi summa cum dignitate reditum, nec intellegebam fieri diutius posse
ut mihi non liceret esse in ea re publica quam ipse seruassem. Quod si non
liceret, audieram et legeram clarissimos nostrae ciuitatis uiros se in medios
hostis ad perspicuam mortem pro salute exercitus iniecisse: ego pro salute
uniuersae rei publicae dubitarem hoc meliore condicione esse quam Decii, quod
illi ne auditores quidem suae gloriae, ego etiam spectator meae laudis esse potuissem?
[25] XXV. Itaque infractus furor tuus inanis faciebat impetus; omnem enim uim
omnium sceleratorum acerbitas mei casus exceperat; non erat in tam immani
iniuria tantisque ruinis nouae crudelitati locus.
(65) Cato fuerat proximus.
Quid ageres? non erat ut, qui modus amoribus fuerat, idem esset iniuriae. Quid
posses? extrudere ad Cypriam pecuniam? Praeda perierit. Alia non deerit; hinc
modo amandandus est. Sic M- Cato inuisus quasi per beneficium Cyprum relegatur.
Eiciuntur duo, quos uidere improbi non poterant, alter per honorem turpissimum,
alter per honestissimam calamitatem.
(66) Atque ut sciatis non hominibus istum
sed uirtutibus hostem semper fuisse, me expulso, Catone amandato, in eum ipsum
se conuertit quo auctore, quo adiutore in contionibus ea quae gerebat omnia
quaeque gesserat se et fecisse et facere dicebat: Cn- Pompeium, quem omnium
iudicio longe principem esse ciuitatis uidebat, diutius furori suo ueniam
daturum non arbitrabatur. Qui ex eius custodia per insidias regis amici filium
hostem captiuum surripuisset, et ea iniuria uirum fortissimum lacessisset,
sperauit isdem se copiis cum illo posse confligere quibuscum ego noluissem
bonorum periculo dimicare, et primo quidem adiutoribus consulibus; postea fregit
foedus Gabinius, Piso tamen in fide mansit.
(67) Quas iste tum caedis, quas
lapidationes, quas fugas fecerit, quam facile ferro cotidianisque insidiis, cum
iam a firmissimo robore copiarum suarum relictus esset, Cn- Pompeium foro
curiaque priuarit domique continuerit, uidistis: ex quo iudicare potestis quanta
uis illa fuerit oriens et congregata, cum haec Cn- Pompeium terruerit iam
distracta et exstincta.
[26] XXVI. (68) Hoc uidit in sententia dicenda Kalendis Ianuariis uir prudentissimus
et cum rei publicae, cum mihi, tum etiam ueritati amicissimus, L- Cotta, qui legem
de meo reditu ferendam non censuit; qui me consuluisse rei publicae, cessisse
tempestati, amiciorem uobis ceterisque ciuibus quam mihi exstitisse, ui, armis,
dissensione hominum et caede instituta nouoque dominatu pulsum esse dixit; nihil
de meo capite potuisse ferri, nihil esse iure scriptum aut posse ualere, omnia
contra leges moremque maiorum temere, turbulente, per uim, per furorem esse
gesta. Quod si illa lex esset, nec referre ad senatum consulibus nec sententiam
dicere sibi licere; quorum utrumque cum fieret, non oportere ut de me lex
ferretur decerni, ne illa quae nulla esset esse lex iudicaretur. Sententia
uerior, grauior, melior, utilior rei publicae nulla esse potuit; hominis enim
scelere et furore notato similis a re publica labes in posterum demouebatur.
(69) Neque hoc Cn- Pompeius, qui ornatissimam de me sententiam dixit, uosque,
pontifices, qui me uestris sententiis auctoritatibusque defendistis, non
uidistis, {legem} illam esse nullam, atque esse potius flammam temporis,
interdictum sceleris, uocem furoris; sed prospexistis ne quae popularis in nos
aliquando inuidia redundaret, si sine populi iudicio restituti uideremur.
Eodemque consilio M- Bibuli, fortissimi uiri, senatus sententiam secutus est, ut
uos de mea domo statueretis, non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil
religionibus, nihil iure esset actum, sed ne quis oreretur aliquando in tanta
ubertate improborum qui in meis aedibus aliquam religionem residere diceret. Nam
legem quidem istam nullam esse, quotienscumque de me senatus sententiam dixit,
totiens iudicauit. Quoniam quidem scripto illo istius sententiam dicere
uetabatur,
(70) atque hanc rem par illud simile, Piso et Gabinius, uidit,
homines legum iudiciorumque metuentes, cum frequentissimus senatus eos ut de me
referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant, sed lege istius
impediri. Erat hoc uerum; nam impediebantur, uerum ea lege quam idem iste de
Macedonia Syriaque tulerat.
[27] XXVII. Hanc tu, P- Lentule, neque priuatus neque consul legem esse umquam putasti.
Nam tribunis plebis referentibus sententiam de me designatus consul saepe dixisti; ex Kalendis
Ianuariis, quoad perfecta res est, de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti; quorum tibi, si esset
illa lex, nihil liceret. At etiam Q- Metellus, conlega tuus, clarissimus uir, quam legem
esse homines alienissimi a P- Clodio iudicarent, Piso et Gabinius, eam nullam
esse frater P- Clodi, cum de me ad senatum tecum una rettulit, iudicauit.
(71) Sed uero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad modum ceteras obseruarunt?
Senatus quidem, cuius est grauissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de
me consultus est, totiens eam nullam esse iudicauit. Quod idem tu, Lentule,
uidisti in ea lege quam de me tulisti. Nam non est ita latum ut mihi Romam
uenire liceret, sed ut uenirem; non enim uoluisti id quod licebat ferre ut
liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus imperio populi Romani
uiderer quam ad administrandam ciuitatem restitutus.
(72) Hunc tu etiam, portentosa pestis, exsulem appellare ausus es, cum tantis
sceleribus esses et flagitiis notatus ut omnem locum quo adisses exsili
simillimum redderes? Quid est enim exsul? ipsum per se nomen calamitatis, non
turpitudinis. Quando igitur est turpe? re uera, cum est poena peccati, opinione
autem hominum etiam, si est poena damnati. Vtrum igitur peccato meo nomen subeo
an re iudicata? Peccato? Iam neque tu id dicere audes, quem isti satellites tui
'felicem Catilinam' nominant, neque quisquam eorum qui solebant. Non modo iam
nemo est tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse dicat, sed
nemo est tam inimicus patriae qui non meis consiliis patriam conseruatam esse fateatur.
[28] XXVIII. (73) Quod enim est in terris commune tantum tantulumue consilium, quod
non de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima
iudicarit? Summum est populi Romani populorumque et gentium omnium ac regum
consilium senatus: decreuit ut omnes qui rem publicam saluam esse uellent ad me
unum defendendum uenirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam si ego
non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem.
(74) Proximus est huic
dignitati ordo equester: omnes omnium publicorum societates de meo consulatu ac
de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt. Scribae, qui
nobiscum in rationibus monumentisque publicis uersantur, non obscurum de meis in
rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse uoluerunt. Nullum est in
hac urbe conlegium, nulli pagani aut montani, quoniam plebei quoque urbanae
maiores nostri conuenticula et quasi concilia quaedam esse uoluerunt, qui non
amplissime non modo de salute mea sed etiam de dignitate decreuerint.
(75) Nam
quid ego illa diuina atque immortalia municipiorum et coloniarum et totius
Italiae decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi uideor in caelum
ascendisse, non solum in patriam reuertisse? Ille uero dies qui fuit cum te, P-
Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse uidit sensitque quantus et
quanta dignitate esset! Constat enim nullis umquam comitiis campum Martium tanta
celebritate, tanto splendore omnis generis hominum aetatum ordinum floruisse.
Omitto ciuitatium, nationum, prouinciarum, regum, orbis denique terrarum de meis
in omnis mortalis meritis unum iudicium unumque consensum: aduentus meus atque
introitus in urbem qui fuit? Vtrum me patria sic accepit ut lucem salutemque
redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod uos
Catilinae gregales de me dicere solebatis?
(76) Itaque ille unus dies, quo die
me populus Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua celebritate
laetitiaque comitatum honestauit, tantae mihi iucunditati fuit ut tua mihi
conscelerata illa uis non modo non propulsanda, sed etiam {excitanda} fuisse
uideatur. Qua re illa calamitas, si ita est appellanda, exussit hoc genus totum
maledicti, ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum meum tot tantis tam
ornatis iudiciis, testimoniis, auctoritatibus comprobatum.
[29] XXIX. Quod si in isto tuo maledicto probrum non modo mihi nullum obiectas, sed
etiam laudem inlustras meam, quid te aut fieri aut fingi dementius potest? Vno enim maledicto
bis a me patriam seruatam esse concedis: semel, cum id feci quod omnes non negant
immortalitati, si fieri potest, mandandum, tu supplicio puniendum putasti,
iterum, cum tuum multorumque praeter te inflammatum in bonos omnis impetum meo
corpore excepi, ne eam ciuitatem quam seruassem inermis armatus in discrimen
adducerem.
(77) Esto, non fuit in me poena ulla peccati; at fuit iudici. Cuius? quis me
umquam ulla lege interrogauit? quis postulauit? quis diem dixit? Potest igitur
damnati poenam sustinere indemnatus? est hoc tribunicium, est populare? Quamquam
ubi tu te popularem, nisi cum pro populo fecisti, potes dicere? Sed, cum hoc
iuris a maioribus proditum sit, ut nemo ciuis Romanus aut libertatem aut
ciuitatem possit amittere, nisi ipse auctor factus sit, quod tu ipse potuisti in
tua causa discere (credo enim, quamquam in illa adoptatione legitime factum est
nihil, tamen te esse interrogatum auctorne esses, ut in te P- Fonteius uitae
necisque potestatem haberet, ut in filio), quaero, si aut negasses aut
tacuisses, si tamen id xxx curiae iussissent, num id iussum esset ratum? certe
non. Quid ita? quia ius a maioribus nostris, qui non ficte et fallaciter
populares sed uere et sapienter fuerunt, ita comparatum est ut ciuis Romanus
libertatem nemo possit inuitus amittere.
(78) Quin etiam si decemuiri
sacramentum in libertatem iniustum iudicassent, tamen, quotienscumque uellet
quis, hoc in genere solo rem iudicatam referri posse uoluerunt; ciuitatem uero
nemo umquam ullo populi iussu amittet inuitus.
[30] XXX. Qui ciues Romani in colonias Latinas proficiscebantur fieri non poterant Latini,
nisi erant auctores facti nomenque dederant: qui erant rerum capitalium condemnati non prius
hanc ciuitatem amittebant quam erant in eam recepti, quo uertendi, hoc est mutandi,
soli causa uenerant. Id autem ut esset faciundum, non ademptione ciuitatis, sed
tecti et aquae et ignis interdictione faciebant.
(79) Populus Romanus L- Sulla
dictatore ferente comitiis centuriatis municipiis ciuitatem ademit: ademit
eisdem agros. De agris ratum est; fuit enim populi potestas; de ciuitate ne tam
diu quidem ualuit quam diu illa Sullani temporis arma ualuerunt. An uero
Volaterranis, cum etiam tum essent in armis, L- Sulla uictor re publica
reciperata comitiis centuriatis ciuitatem eripere non potuit, hodieque
Volaterrani non modo ciues, sed etiam optimi ciues fruuntur nobiscum simul hac
ciuitate: consulari homini P- Clodius euersa re publica ciuitatem adimere potuit
concilio aduocato, conductis operis non solum egentium, sed etiam seruorum,
Fidulio principe, qui se illo die confirmat Romae non fuisse?
(80) Quod si non
fuit, quid te audacius, qui eius nomen incideris? quid desperatius, qui ne
ementiendo quidem potueris auctorem adumbrare meliorem? Sin autem is primus
sciuit, quod facile potuit, {qui} propter inopiam tecti in foro pernoctasset,
cur non iuret se Gadibus fuisse, cum tu te fuisse Interamnae probaueris? Hoc tu
igitur, homo popularis, iure munitam ciuitatem et libertatem nostram putas esse
oportere, ut, si tribuno plebis rogante 'Velitis iubeatisne' Fidulii centum se
uelle et iubere dixerint, possit unus quisque nostrum amittere ciuitatem? Tum
igitur maiores nostri populares non fuerunt, qui de ciuitate et libertate ea
iura sanxerunt quae nec uis temporum nec potentia magistratuum nec {praetorum
decreta} nec denique uniuersi populi Romani potestas, quae ceteris in rebus est
maxima, labefactare possit.
(81) At tu etiam, ereptor ciuitatis, legem de
iniuriis publicis tulisti Anagnino nescio cui Menullae pergratam, qui tibi ob
eam legem statuam in meis aedibus posuit, ut locus ipse in tanta tua iniuria
legem et inscriptionem statuae refelleret; quae res municipibus Anagninis multo
maiori dolori fuit quam quae idem ille gladiator scelera Anagniae fecerat.
(82)
[31] XXI. Quid? si ne scriptum quidem umquam est in ista ipsa rogatione, quam se Fidulius
negat sciuisse, tu autem, ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitate
cohonestes, auctorem amplexeris - sed tamen, si nihil de me tulisti quo minus
essem non modo in ciuium numero, sed etiam in eo loco in quo me honores populi
Romani conlocarunt, tamenne eum tua uoce uiolabis quem post nefarium scelus
consulum superiorum tot uides iudiciis senatus, populi Romani, Italiae totius
honestatum, quem ne tunc quidem cum aberam negare poteras esse tua lege
senatorem? Vbi enim tuleras ut mihi aqua et igni interdiceretur? quod C-
Gracchus de P- Popilio, Saturninus de Metello tulit, homines seditiosissimi de
optimis ac fortissimis ciuibus: non ut esset interdictum, quod ferri non
poterat, tulerunt, sed ut interdiceretur. Vbi cauisti ne meo me loco censor in
senatum legeret? quod de omnibus, etiam quibus damnatis interdictum est,
scriptum est in legibus.
(83) Quaere haec ex Clodio, scriptore legum tuarum,
iube adesse; latitat omnino, sed, si requiri iusseris, inuenient hominem apud
sororem tuam occultantem se capite demisso. Sed si patrem tuum, ciuem medius
fidius egregium dissimilemque uestri, nemo umquam sanus exsulem appellauit, qui,
cum de eo tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem illius
Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum - si in illo poena
legitima turpitudinem non habuit propter uim temporum, in me, cui dies dicta
numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati
poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem rogatione praescripta est?
[32] XXXII. (84) Ac uide quid intersit inter illum iniquissimum patris tui casum et
hanc fortunam condicionemque nostram. Patrem tuum, ciuem optimum, clarissimi
uiri filium, qui si uiueret, qua seueritate fuit, tu profecto non uiueres, L-
Philippus censor auunculum suum praeteriit in recitando senatu. Nihil enim
poterat dicere qua re rata non essent quae erant acta in ea re publica, in qua
se illis ipsis temporibus censorem esse uoluisset: me L- Cotta, homo censorius,
in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco
senatorem recitaturum fuisse.
(85) Quis in meum locum iudicem subdidit? quis
meorum amicorum testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit quod
(et) si adessem? quis me non modo ciuis, sed socius recipere contra tuam legem
et iuuare dubitauit? Denique uniuersus senatus, multo ante quam est lata lex de
me, gratias agendas censuit ciuitatibus iis quae M- Tullium - tantumne? immo
etiam - ciuem optime de re publica meritum, recepissent. Et tu unus pestifer
ciuis eum restitutum negas esse ciuem quem eiectum uniuersus senatus non modo
ciuem, sed etiam egregium ciuem semper putauit?
(86) At uero, ut annales populi
Romani et monumenta uetustatis loquuntur, Kaeso ille Quinctius et M- Furius
Camillus et C- Seruilius Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen
populi incitati uim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis centuriatis cum
in exsilium profugissent, rursus ab eodem populo placato sunt in suam pristinam
dignitatem restituti. Quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas
clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestauit (nam etsi optabilius est cursum
uitae conficere sine dolore et sine iniuria, tamen ad immortalitatem gloriae
plus adfert desideratum esse a suis ciuibus quam omnino numquam esse uiolatum),
mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum amplissimis omnium iudiciis
restituto, maledicti locum aut criminis obtinebit?
(87) Fortis et constans in
optima ratione ciuis P- Popilius semper fuit; tamen eius in omni uita nihil est
ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa; quis enim iam meminisset eum bene de
re publica meritum, nisi et ab improbis expulsus esset et per bonos restitutus?
Q- Metelli praeclarum imperium in re militari fuit, egregia censura, omnis uita
plena grauitatis; tamen huius uiri laudem ad sempiternam memoriam temporis
calamitas propagauit.
[33] XXXIII. Quod si (et) illis, qui expulsi sunt inique, sed tamen
legibus, reducti inimicis interfectis rogationibus tribuniciis, non auctoritate
senatus, non comitiis centuriatis, non decretis Italiae, non desiderio
ciuitatis, iniuria inimicorum probro non fuit, in me, qui profectus sum integer,
afui simul cum re publica, redii cum maxima dignitate te uiuo, fratre tuo
{alieno}, altero consule reducente, altero (praetore) patiente, tuum scelus meum
probrum putas esse oportere?
(88) Ac si me populus Romanus, incitatus iracundia
aut inuidia, e ciuitate eiecisset idemque postea mea in rem publicam beneficia
recordatus se conlegisset, temeritatem atque iniuriam suam restitutione mea
reprehendisset, tamen profecto nemo tam esset amens qui mihi tale populi
iudicium non dignitati potius quam dedecori putaret esse oportere. Nunc uero cum
me in iudicium populi nemo omnium uocarit, condemnari non potuerim qui accusatus
non sim, denique ne pulsus quidem ita sim ut, si contenderem, superare non
possem, contraque a populo Romano semper sim defensus, amplificatus, ornatus,
quid est qua re quisquam mihi se ipsa populari ratione anteponat?
(89) An tu
populum Romanum esse illum putas qui constat ex iis qui mercede conducuntur, qui
impelluntur ut uim adferant magistratibus, ut obsideant senatum, optent cotidie
caedem, incendia, rapinas? quem tu tamen populum nisi tabernis clausis
frequentare non poteras, cui populo duces Lentidios, Lollios, Plaguleios,
Sergios praefeceras. O speciem dignitatemque populi Romani, quam reges, quam
nationes exterae, quam gentes ultimae pertimescant, multitudinem hominum ex
seruis, ex conductis, ex facinerosis, ex egentibus congregatam!
(90) Illa fuit
pulchritudo populi Romani, illa forma quam in campo uidisti tum cum etiam tibi
contra senatus totiusque Italiae auctoritatem et studium dicendi potestas fuit.
Ille populus est dominus regum, uictor atque imperator omnium gentium, quem illo
clarissimo die, scelerate, uidisti tum cum omnes principes ciuitatis, omnes
{homines} ordinum atque aetatum omnium suffragium se non de ciuis sed de
ciuitatis salute ferre censebant, cum denique homines in campum non tabernis sed
municipiis clausis uenerant.
[34] XXXIV. (91) Hoc ego populo, si tum consules aut fuissent
in re publica aut omnino non fuissent, nullo labore tuo praecipiti furori atque
impio sceleri restitissem. Sed publicam causam contra uim armatam sine publico
praesidio suscipere nolui, non quo mihi P- Scipionis, fortissimi uiri, uis in
Ti- {Graccho}, priuati hominis, displiceret, sed Scipionis factum statim P-
Mucius consul, qui in gerenda re (publica) putabatur fuisse segnior, gesta
multis senatus consultis non modo defendit, sed etiam ornauit: mihi aut te
interfecto cum consulibus, aut te uiuo et tecum et cum illis armis decertandum
fuit.
(92) Erant eo tempore multa etiam alia metuenda. Ad seruos medius fidius
res publica uenisset; tantum homines impios ex uetere illa coniuratione inustum
nefariis mentibus bonorum odium tenebat.
Hic tu me etiam gloriari uetas; negas esse ferenda quae soleam de me praedicare,
et homo facetus inducis etiam sermonem urbanum ac uenustum, me dicere solere
esse me Iouem, eundemque dictitare Mineruam esse sororem meam. Non tam insolens
sum, quod Iouem esse me dico, quam ineruditus, quod Mineruam sororem Iouis esse
existimo; sed tamen ego mihi sororem uirginem adscisco, tu sororem tuam uirginem
esse non sisti. Sed uide ne tu te soleas Iouem dicere, quod tu iure eandem
sororem et uxorem appellare possis.
[35] XXXV. (93) Et quoniam hoc reprehendis, quod solere me dicas de me ipso gloriosius
praedicare, quis umquam audiuit cum ego de me nisi coactus ac necessario dicerem? Nam si,
cum mihi furta largitiones libidines obiciuntur, ego respondere soleo meis consiliis periculis
laboribus patriam esse seruatam, non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari quam de
obiectis confiteri. Sed si mihi ante haec durissima rei publicae tempora nihil umquam
aliud obiectum est nisi crudelitas eius unius temporis, cum a patria perniciem
depuli, quid? me huic maledicto utrum non respondere an demisse respondere
decuit?
(94) Ego uero etiam rei publicae semper interesse putaui me illius
pulcherrimi facti, quod ex auctoritate senatus consensu bonorum omnium pro
salute patriae gessissem, splendorem uerbis dignitatemque retinere, praesertim
cum mihi uni in hac re publica audiente populo Romano opera mea hanc urbem et
hanc rem publicam esse saluam iurato dicere fas fuisset. Exstinctum est iam
illud maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum, sed ut
mitissimum parentem omnium ciuium studiis desideratum, repetitum, arcessitum
uident.
(95) Aliud exortum est: obicitur mihi meus ille discessus: cui ego
crimini respondere sine mea maxima laude non possum. Quid enim, pontifices,
debeo dicere? Peccatine conscientia me profugisse? at id quod mihi crimini
dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post natos homines pulcherrima.
Iudicium populi pertimuisse? at id nec propositum ullum fuit, et, si fuisset,
duplicata gloria discessissem. Bonorum mihi praesidium defuisse? falsum est. Me
mortem timuisse? turpe est.
[36] XXXVI. (96) Dicendum igitur est id, quod non dicerem nisi coactus,
- nihil enim umquam de me dixi sublatius adsciscendae laudis causa
potius quam criminis depellendi, - dico igitur, et quam possum maxima uoce dico:
cum omnium perditorum et coniuratorum incitata uis, duce tribuno plebis,
consulibus auctoribus, adflicto senatu, perterritis equitibus Romanis, suspensa
ac sollicita tota ciuitate, non tam in me impetum faceret quam per me in omnis
bonos, me uidisse, si uicissem, tenuis rei publicae reliquias, si uictus essem,
nullas futuras. Quod cum iudicassem, defleui coniugis miserae discidium,
liberorum carissimorum solitudinem, fratris absentis amantissimi atque optimi
casum, subitas fundatissimae familiae ruinas; sed his omnibus rebus uitam
anteposui meorum ciuium, remque publicam concidere unius discessu quam omnium
interitu occidere malui. Speraui, id quod accidit, me iacentem posse uiuis uiris
fortibus excitari; si una cum bonis interissem, nullo modo posse {rem publicam}
recreari.
(97) Accepi, pontifices, magnum atque incredibilem dolorem: non nego,
neque istam mihi adscisco sapientiam quam non nulli in me requirebant, qui me
animo nimis fracto esse atque adflicto loquebantur. An ego poteram, cum a tot
rerum tanta uarietate diuellerer, quas idcirco praetereo quod ne nunc quidem
sine fletu commemorare possum, infitiari me esse hominem et communem naturae
sensum repudiare? Tum uero neque illud meum factum laudabile nec beneficium
ullum a me in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea rei publicae causa
reliquissem quibus aequo animo carerem, eamque animi duritiam, sicut corporis,
quod cum uritur non sentit, stuporem potius quam uirtutem putarem.
(98)
[37] XXXVII. Suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt uictis
stante urbe unum perpeti, et iam se uidere distrahi a complexu suorum, disturbari
tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari
populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis
gradu, uidere praetextatos inimicos nondum morte complorata arbitria petentis
funeris: haec omnia subire conseruandorum ciuium causa, atque id cum dolenter
adsis non tam sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam
communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque diuina est. Nam qui ea quae
numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam
beniuolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei
publicae causa a quibus cum summo dolore diuellitur, ei cara patria est, cuius
salutem caritati anteponit suorum.
(99) Qua re dirumpatur licet ista furia atque
{pestis}, audiet haec ex me, quoniam lacessiuit: bis seruaui {rem publicam}, qui
consul togatus armatos uicerim, priuatus consulibus armatis cesserim. Vtriusque
temporis fructum tuli maximum: superioris, quod ex senatus auctoritate et
senatum et omnis bonos meae salutis causa mutata ueste uidi, posterioris, quod
et senatus et populus Romanus et omnes mortales et priuatim et publice
iudicarunt sine meo reditu rem publicam saluam esse non posse.
(100) Sed hic meus reditus, pontifices, uestro iudicio continetur. Nam si uos me
in meis aedibus conlocatis, id quod in omni mea causa semper studiis consiliis
auctoritatibus sententiisque fecistis, uideo me plane ac sentio restitutum; sin
mea domus non modo mihi non redditur, sed etiam monumentum praebet inimico
doloris mei, sceleris sui, publicae calamitatis, quis erit qui hunc reditum
potius quam poenam sempiternam putet? In conspectu prope totius urbis domus est
mea, pontifices; in qua si manet illud non monumentum uirtutis, sed sepulcrum
inimico nomine inscriptum, demigrandum potius aliquo est quam habitandum in ea
urbe in qua tropaea de me et de re publica uideam constituta.
[38] XXXVIII. (101) An ego tantam aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam possim
ut, cuius urbis seruatorem me esse senatus omnium adsensu totiens iudicarit, in ea possim
intueri domum meam euersam, non ab inimico meo sed ab hoste communi, et ab eodem
{aedem} exstructam et positam in oculis ciuitatis, ne umquam conquiescere possit
fletus bonorum? Sp- Maeli regnum adpetentis domus est complanata, et, quia illud
'aequum' accidisse populus Romanus 'Maelio' iudicauit, nomine ipso 'Aequimaeli'
iustitia poenae comprobata est. Sp- Cassi domus ob eandem causam {est} euersa
atque in eo loco aedis posita Telluris. In Vacci pratis domus fuit M- Vacci,
quae publicata est et euersa ut illius facinus memoria et nomine loci notaretur.
M- Manlius cum ab ascensu Capitoli Gallorum impetum reppulisset, non fuit
contentus benefici sui gloria; regnum adpetisse est iudicatus; ergo eius domum
euersam duobus lucis conuestitam uidetis. Quam igitur maiores nostri sceleratis
ac nefariis ciuibus maximam poenam constitui posse arbitrati sunt, eandem ego
subibo ac sustinebo, ut apud posteros nostros non exstinctor coniurationis et
sceleris sed auctor et dux fuisse uidear?
(102) Hanc uero, pontifices, labem
turpitudinis et inconstantiae poterit populi Romani dignitas sustinere, uiuo
senatu, uobis principibus publici consili, ut domus M- Tulli Ciceronis cum domo
Fului Flacci ad memoriam poenae publice constitutae coniuncta esse uideatur? M-
Flaccus quia cum C- Graccho contra salutem rei publicae fecerat ex senatus
sententia est interfectus; eius domus euersa et publicata est; in qua porticum
post aliquanto Q- Catulus de manubiis Cimbricis fecit. Ista autem fax ac furia
patriae cum urbem Pisone et Gabinio ducibus cepisset, occupasset, teneret, uno
eodemque tempore et clarissimi uiri mortui monumenta delebat et meam domum cum
Flacci domo coniungebat, ut, qua poena senatus adfecerat euersorem ciuitatis,
eadem iste oppresso senatu adficeret eum quem patres conscripti custodem patriae
iudicassent.
[39] XXXIX. (103) Hanc uero in Palatio atque in pulcherrimo urbis loco porticum
esse patiemini, furoris tribunici, sceleris consularis, crudelitatis
coniuratorum, calamitatis rei publicae, doloris mei defixum indicium ad memoriam
omnium gentium sempiternam? quam porticum, pro amore quem habetis in rem
publicam et semper habuistis, non modo sententiis sed, si opus esset, manibus
uestris disturbare cuperetis, nisi quem forte illius castissimi sacerdotis
superstitiosa dedicatio deterret.
(104) O rem quam homines soluti ridere non desinant, tristiores autem sine
maximo dolore audire non possint! Publiusne Clodius, qui ex pontificis maximi
domo religionem eripuit, is in meam intulit? Huncin uos, qui estis antistites
caerimoniarum et sacrorum, auctorem habetis et magistrum publicae religionis? O
di immortales! - uos enim haec audire cupio - P- Clodius uestra sacra curat,
uestrum numen horret, res omnis humanas religione uestra contineri putat? Hic
non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt summorum uirorum, non uestra,
pontifices, grauitate abutitur? Ex isto ore religionis uerbum excidere aut elabi
potest? quam tu eodem ore, accusando senatum quod seuere de religione
decerneret, impurissime taeterrimeque uiolasti.
[40] XL. (105) Adpicite, adspicite, pontifices, hominem religiosum et, si uobis uidetur,
quod est bonorum pontificum, monete eum modum quendam esse religionis: nimium esse
superstitiosum non oportere.
Quid tibi necesse fuit anili superstitione, homo fanatice, sacrificium quod alienae
domi fieret inuisere? quae autem te tanta mentis imbecillitas tenuit ut non
putares deos satis posse placari nisi etiam muliebribus religionibus te
implicuisses? Quem umquam audisti maiorum tuorum, qui et sacra priuata coluerunt
et publicis sacerdotiis praefuerunt, cum sacrificium Bonae Deae fieret
interfuisse? neminem, ne illum quidem qui caecus est factus. Ex quo intellegitur
multa in uita falso homines opinari, cum ille, qui nihil uiderat sciens quod
nefas esset, lumina amisit, istius, qui non solum aspectu sed etiam incesto
flagitio et stupro caerimonias polluit, poena omnis oculorum ad caecitatem
mentis est conuersa. Hoc auctore tam casto, tam religioso, tam sancto, tam pio
potestis, pontifices, non commoueri, cum suis dicat se manibus domum ciuis
optimi euertisse et eam isdem manibus consecrasse?
(106) Quae tua fuit consecratio? 'Tuleram,' inquit, 'ut mihi liceret.' Quid? non
exceperas ut, si quid ius non esset rogari, ne esset rogatum? Ius igitur
statuetis esse unius cuiusque uestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos
esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem
impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est praesentis insaniae
quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare?
[41] XLI. (107) Equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis
caput esse interpretari quae uoluntas deorum immortalium esse uideatur; nec est
ulla erga deos pietas {nisi sit} honesta de numine eorum ac mente opinio, ut
expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, {iustum aut honestum}
arbitrere. Hominem inuenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit
cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. Ipse cum loci illius, cum
aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta illa rogatione sua uir
bonus dominum se in meis bonis esse uoluisset, tamen illo ipso in furore suo non
est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos
immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in
eius domum adflictam et euersam per (uim) hominis sceleratissimi nefarium
latrocinium inmigrare uoluisse?
(108) Ciuis est nemo tanto in populo, extra
contaminatam illam et cruentam P- Clodi manum, qui rem ullam de meis bonis
attigerit, qui non pro suis opibus in illa tempestate me defenderit. At qui
aliqua se contagione praedae, societatis, emptionis contaminauerunt, nullius
neque priuati neque publici iudici poenam effugere potuerunt. Ex his igitur
bonis, {ex} quibus nemo rem ullam attigit qui non omnium iudicio sceleratissimus
haberetur, di immortales domum meam concupiuerunt? Ista tua pulchra Libertas
deos penatis et familiaris meos lares expulit, ut se ipsa tamquam in captiuis
sedibus conlocaret?
(109) Quid est sanctius, quid omni religione munitius quam
domus unius cuiusque ciuium? Hic arae sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra,
religiones, caerimoniae continentur; hoc perfugium est ita sanctum omnibus ut
inde abripi neminem fas sit.
[42] XLII. Quo magis est istius furor ab auribus uestris repellendus qui, quae maiores
nostri religionibus tuta nobis et sancta esse uoluerunt, ea iste non solum contra religionem
labefactauit, sed etiam ipsius religionis nomine euertit.
(110) At quae dea est? Bonam esse oportet, quoniam quidem est abs te dedicata.
'Libertas,' inquit, 'est.' Tu igitur domi meae conlocasti, quam ex urbe tota
sustulisti? Tu cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares liberos esse,
cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini, cum hunc clarissimum uirum,
summo genere natum, summis populi beneficiis usum, pontificem et consularem et
singulari bonitate et modestia praeditum, quem satis mirari quibus oculis
aspicere audeas non queo, audiente populo Romano a pedisequis conculcari
iuberes, cum indemnatum {me} exturbares priuilegiis tyrannicis inrogatis, cum
principem orbis terrae uirum inclusum domi contineres, cum forum armatis
cateruis perditorum hominum possideres, Libertatis simulacrum in ea domo
conlocabas, quae domus erat ipsa indicium crudelissimi tui dominatus et
miserrimae populi Romani seruitutis? Eumne potissimum Libertas domo sua debuit
pellere, qui nisi fuisset in seruorum potestatem ciuitas tota uenisset?
[43] XLIII. (111) At unde est ista inuenta Libertas? quaesiui enim diligenter. Tanagraea
quaedam meretrix fuisse dicitur. Eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in
sepulcro positum fuit. Hoc quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso
Libertatis sacerdote, ad ornatum aedilitatis suae deportauit; etenim cogitarat
omnis superiores muneris splendore superare. Itaque omnia signa, tabulas,
ornamentorum quod superfuit in fanis et locis communibus in tota Graecia atque
insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam
deportauit.
(112) Is postea quam intellexit posse se interuersa aedilitate a L-
Pisone consule praetorem renuntiari, si modo eadem prima littera competitorem
habuisset aliquem, aedilitatem duobus in locis, partim in arca, partim in hortis
suis conlocauit: signum de busto meretricis ablatum isti dedit, quod esset
signum magis istorum quam publicae libertatis. Hanc deam quisquam uiolare
audeat, imaginem meretricis, ornamentum sepulcri, a fure sublatam, a sacrilego
conlocatam? haec me domo mea pellet? haec uictrix adflictae ciuitatis rei
publicae spoliis ornabitur? haec erit in eo monumento quod positum est ut esset
indicium oppressi senatus ad memoriam sempiternae turpitudinis?
(113) O Q- Catule! - patremne appellem {ante} an filium? recentior enim memoria fili est et
cum meis rebus gestis coniunctior - tantumne te fefellit, cum mihi summa et
cotidie maiora praemia in re publica fore putabas? Negabas fas esse duo consules
esse in hac ciuitate inimicos rei publicae: sunt inuenti qui senatum tribuno
furenti constrictum traderent, qui pro me patres conscriptos deprecari et populo
supplices esse edictis atque imperio uetarent, quibus inspectantibus domus mea
disturbaretur, diriperetur, qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias
suas domos comportari iuberent.
(114) Venio nunc ad patrem. Tu, Q- Catule, M-
Fului domum, cum is fratris tui socer fuisset, monumentum tuarum manubiarum esse
uoluisti, ut eius qui perniciosa rei publicae consilia cepisset omnis memoria
funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. Hoc si quis tibi aedificanti
illam porticum diceret, fore tempus cum is tribunus plebis, qui auctoritatem
senatus, iudicium bonorum omnium neglexisset, tuum monumentum consulibus non
modo inspectantibus uerum adiuuantibus disturbaret, euerteret, idque cum eius
ciuis qui rem publicam ex senatus auctoritate consul defendisset domo
coniungeret, nonne responderes id nisi euersa ciuitate accidere non posse?
[44] XLIV. (115) At uidete hominis intolerabilem audaciam cum proiecta quadam et
effrenata cupiditate. Monumentum iste umquam aut religionem ullam excogitauit? Habitare
laxe et magnifice uoluit duasque et magnas et nobilis domos coniungere. Eodem
puncto temporis quo meus discessus isti causam caedis eripuit, a Q- Seio
contendit ut sibi domum uenderet: cum ille id negaret, primo se luminibus eius
esse obstructurum minabatur. Adfirmabat Postumus se uiuo illam domum istius
numquam futuram. Acutus adulescens ex ipsius sermone intellexit quid fieri
oporteret; hominem ueneno apertissime sustulit; emit domum licitatoribus
defatigatis prope dimidio carius quam aestimabatur. Quorsum igitur haec oratio
pertinet?
(116) Domus illa mea prope tota uacua est; uix pars aedium mearum
decima ad Catuli porticum accessit. Causa fuit ambulatio et monumentum et ista
Tanagraea oppressa libertate Libertas. In Palatio pulcherrimo prospectu porticum
cum conclauibus pauimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum
peristylum, cetera eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate
superaret. Et homo religiosus cum aedis meas idem emeret et uenderet, tamen
illis tantis tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi adscribere. Posuit
Scatonem illum, hominem sua uirtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus est,
tectum quo imbris uitandi causa succederet iam nullum haberet, aedis in Palatio
nobilissimas emisse se diceret. Inferiorem aedium partem adsignauit non suae
genti Fonteiae, sed Clodiae, quam reliquit, quem in numerum ex multis Clodiis
nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus.
[45] XLV. Hanc uos, pontifices, tam uariam, tam nouam in omni genere uoluntatem,
impudentiam, audaciam, cupiditatem comprobabitis?
(117) 'Pontifex,' inquit, 'adfuit.' Non te pudet, cum apud pontifices res
agatur, pontificem dicere et non conlegium pontificum adfuisse, praesertim cum
tribunus plebis uel denuntiare potueris uel etiam cogere? Esto, conlegium non
adhibuisti: quid? de conlegio quis tandem adfuit? Opus erat enim auctoritate,
quae est in his omnibus, sed tamen auget et aetas et honos dignitatem; opus erat
etiam scientia, quam si omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores uetustas
facit.
(118) Quis ergo adfuit? 'Frater,' inquit, 'uxoris meae.' Si auctoritatem
quaerimus, etsi id est aetatis ut nondum consecutus sit, tamen, quanta est in
adulescente auctoritas, ea propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est
putanda; sin autem scientia est quaesita, quis erat minus peritus quam is qui
paucis illis diebus in conlegium uenerat? qui etiam tibi erat magis obstrictus
beneficio recenti, cum se fratrem uxoris tuae fratri tuo germano antelatum
uidebat. Etsi in eo prouidisti ne frater te accusare possit. Hanc tu igitur
dedicationem appellas, ad quam non conlegium, non honoribus populi Romani
ornatum pontificem, non denique adulescentem quemquam , cum haberes in conlegio
familiarissimos, adhibere potuisti? Adfuit is, si modo adfuit, quem tu
impulisti, soror rogauit, mater coegit.
(119) Videte igitur, pontifices, quid
statuatis in mea causa de omnium fortunis: uerbone pontificis putetis, si is
postem tenuerit et aliquid dixerit, domum unius cuiusque consecrari posse, an
istae dedicationes et templorum et delubrorum religiones ad honorem deorum
immortalium sine ulla ciuium calamitate a maioribus nostris constitutae sint.
Est inuentus tribunus plebis qui, consularibus copiis instructus, omni impetu
furoris in eum ciuem inruerit quem perculsum ipsa res publica suis manibus
extolleret.
[46] XLVI. (120) Quid? si qui similis istius - neque enim iam deerunt qui
imitari uelint - aliquem mei dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per
uim adflixerit, domum eius per pontificem dedicauerit, id uos ista auctoritate
constituetis ratum esse oportere? Dicitis: 'Quem reperiet pontificem?' Quid?
pontifex et tribunus plebis idem esse non potest? M- Drusus, ille clarissimus
uir, tribunus plebis, pontifex fuit. Ergo si is Q- Caepionis, inimici sui,
postem aedium tenuisset et pauca uerba fecisset, aedes Caepionis essent
dedicatae?
(121) Nihil loquor de pontificio iure, nihil de ipsius uerbis
dedicationis, nihil de religione, caerimoniis; non dissimulo me nescire ea quae,
etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, uobis etiam curiosus uiderer;
etsi effluunt multa ex uestra disciplina quae etiam ad nostras auris saepe
permanant. Postem teneri in dedicatione oportere uideor audisse templi; ibi enim
postis est ubi templi aditus et ualuae. Ambulationis postis nemo umquam tenuit
in dedicando; simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moueri
potest. Sed iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti.
[47] XLVII. (122) Quamquam quid ego de dedicatione loquor, aut quid de uestro iure et
religione contra quam proposueram disputo? Ego uero, si omnia sollemnibus
uerbis, ueteribus et traditis institutis acta esse dicerem, tamen me rei
publicae iure defenderem. An cum tu, eius ciuis discessu cuius unius opera
senatus atque omnes boni ciuitatem esse incolumem totiens iudicassent, oppressam
taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem publicam
teneres, domum eius qui patriam a se seruatam perire suo nomine noluisset per
pontificem aliquem dedicasses, posset recreata res publica sustinere?
(123) Date
huic religioni aditum, pontifices: iam nullum fortunis communibus exitum
reperietis. An si postem tenuerit pontifex et uerba ad religionem deorum
immortalium composita ad perniciem ciuium transtulerit, ualebit in iniuria nomen
sanctissimum religionis: si tribunus plebis uerbis non minus priscis et aeque
sollemnibus bona cuiuspiam consecrarit, non ualebit? Atqui C- Atinius patrum
memoria bona Q- Metelli, qui eum ex senatu censor eiecerat, aui tui, Q- Metelle,
et tui, P- Seruili, et proaui tui, P- Scipio, consecrauit foculo posito in
rostris adhibitoque tibicine. Quid tum? num ille furor tribuni plebis ductus ex
non nullis perueterum temporum exemplis fraudi Metello fuit, summo illi et
clarissimo uiro?
(124) Certe non fuit. Vidimus hoc idem Cn- Lentulo censori
tribunum plebis facere: num qua igitur is bona Lentuli religione obligauit? Sed
quid ego ceteros? Tu, tu, inquam, capite uelato, contione aduocata, foculo
posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum Arabum Persarumque donaras,
consecrasti. Quod si tum nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est
ratum, cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine, ad caelum
tamen exstruit uillam in Tusculano uisceribus aerari, mihi meas ruinas, quarum
ego similem totam urbem esse passus non sum, aspicere non licuit?
[48] XLVIII. (125) Omitto Gabinium; quid? exemplo tuo bona tua nonne L- Ninnius, uir
omnium fortissimus atque optimus, consecrauit? Quod si, quia ad te pertinet, ratum esse
negas oportere, ea iura constituisti in praeclaro tribunatu tuo quibus in te conuersis
recusares, alios euerteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod
profanum in tuis bonis esse possit? An consecratio nullum habet ius, dedicatio
est religiosa? Quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid
preces, quid {uerba} prisca ualuerunt? ementiri, fallere, abuti deorum
immortalium numine ad hominum timorem quid uoluisti? Nam si est illud
ratum - mitto Gabinium - tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est
consecratum; sin ille ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnis
pollueris aut ementiundo aut stuprando?
(126) 'Iam fateor,' inquit, 'me in
Gabinio nefarium fuisse.' Quippe uides poenam illam a te in alium institutam in
te ipsum esse conuersam. Sed, homo omnium scelerum flagitiorumque documentum,
quod in Gabinio fateris, cuius impudicitiam pueritiae, libidines adulescentiae,
dedecus et egestatem reliquae uitae, latrocinium consulatus uidimus, cui ne ista
quidem ipsa calamitas iniuria potuit accidere, id in me infirmas, et grauius
esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota teste fecisti?
[49] XLIX. (127) 'Dedicatio magnam,' inquit, 'habet religionem.' Nonne uobis Numa
Pompilius uidetur loqui? Discite orationem, pontifices, et uos, flamines; etiam tu, rex,
disce a gentili tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce ab
homine religionibus dedito ius totum omnium religionum. Quid? in dedicatione
nonne et quis dedicet et quid et quo modo quaeritur? An tu haec ita confundis et
perturbas ut, quicumque uelit, quod uelit quo modo uelit possit dedicare? Quis
eras tu qui dedicabas? Quo iure? qua lege? quo exemplo? qua potestate? Vbi te
isti rei populus Romanus praefecerat? Video enim esse legem ueterem tribuniciam
quae uetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrari; neque tum hoc ille Q-
Papirius, qui hanc legem rogauit, sensit, neque suspicatus est fore periculum ne
domicilia aut possessiones indemnatorum ciuium consecrarentur. Neque enim id
fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat causa cur prohibendo non tam
deterrere uideretur quam admonere.
(128) Sed quia consecrabantur aedes, non
priuatorum domicilia, sed quae sacrae nominantur, consecrabantur agri, non ita
ut nostra praedia, si qui uellet, sed ut imperator agros de hostibus captos
consecraret, statuebantur arae, quae religionem adferrent ipsi {ei} loco {quo}
essent consecratae, haec nisi plebs iussisset fieri uetuit. Quae si tu
interpretaris de nostris aedibus atque agris scripta esse, non repugno; sed
quaero quae lex lata sit ut tu aedis meas consecrares, ubi tibi haec potestas
data sit, quo iure feceris. Neque ego nunc de religione sed de bonis omnium
nostrum, nec de pontificio sed de iure publico disputo.
[50] L. Lex Papiria uetat aedis iniussu plebis consecrari. Sit sane hoc de nostris aedibus
ac non de publicis templis: unum ostende uerbum consecrationis in ipsa tua lege, si illa lex
est ac non uox sceleris et crudelitatis tuae.
(129) Quod si tibi tum in illo rei
publicae naufragio omnia in mentem uenire potuissent, aut si tuus scriptor in
illo incendio ciuitatis non syngraphas cum Byzantiis exsulibus et cum legatis
Brogitari faceret, sed uacuo animo tibi ista non scita sed portenta
conscriberet, esses omnia, si minus re, at uerbis legitimis consecutus. Sed uno
tempore cautiones fiebant pecuniarum, foedera feriebantur prouinciarum, regum
appellationes uenales erant, seruorum omnium uicatim celebrabatur tota urbe
discriptio, inimici in gratiam reconciliabantur, imperia scribebantur noua
iuuentuti, Q- Seio uenenum misero parabatur, de Cn- Pompeio, propugnatore et
custode imperi, interficiendo consilia inibantur, senatus ne quid esset, ut
lugerent semper boni, ut capta res publica consulum proditione ui tribunicia
teneretur. Haec cum tot tantaque agerentur, non mirum est, praesertim in furore
animi et caecitate, multa illum et te fefellisse.
(130) At uidete quanta sit uis huius Papiriae legis in re tali, non qualem tu
adfers sceleris plenam et furoris. Q- Marcius censor signum Concordiae fecerat
idque in publico conlocarat. Hoc signum C- Cassius censor cum in curiam
transtulisset, conlegium uestrum consuluit num quid esse causae uideretur quin
id signum curiamque Concordiae dedicaret.
[51] LI. Quaeso, pontifices, et hominem cum homine et tempus cum tempore et rem cum re
comparate. Ille erat summa modestia et grauitate censor: hic tribunus plebis scelere et audacia
singulari. Tempus illud erat tranquillum et in libertate populi et gubernatione positum senatus:
tuum porro tempus libertate populi Romani oppressa, senatus auctoritate deleta.
(131) Res illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis (censor enim, penes quem
maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudicium senatus de dignitate esse
uoluerunt, Concordiae signum uolebat in curia curiamque ei deae dedicare),
praeclara uoluntas atque omni laude digna; praescribere enim se arbitrabatur ut
sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si sedem ipsam ac templum
publici consili religione Concordiae deuinxisset. Tu cum ferro, cum metu, cum
edictis, cum priuilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis exercitus
terrore et minis, consulum societate et nefario foedere seruitute oppressam
ciuitatem teneres, Libertatis signum posuisti magis ad ludibrium impudentiae
quam ad simulationem religionis. Ille in curia quae poterat sine cuiusquam
incommodo dedicari, tu in ciuis optime de re publica meriti cruore ac paene
ossibus simulacrum non libertatis publicae, sed licentiae conlocasti.
(132) Atque ille tamen ad conlegium rettulit, tu ad quem rettulisti? Si quid
deliberares, si quid tibi aut piandum aut instituendum fuisset religione
domestica, tamen instituto ceterorum uetere ad pontificem detulisses: nouum
delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quodam atque inaudito instituto
inchoares, referendum ad sacerdotes publicos non putasti? At si conlegium
pontificum adhibendum non uidebatur, nemone horum tibi idoneus uisus est, qui
aetate honore auctoritate antecellunt, cum quo {de} dedicatione communicares?
Quorum quidem tu non contempsisti sed pertimuisti dignitatem.
[52] LII. An tu auderes quaerere ex P- Seruilio aut ex M- Lucullo, quorum ego consilio atque
auctoritate rem publicam consul ex uestris manibus ac faucibus eripui, quibusnam uerbis aut
quo ritu - primum hoc dico - ciuis domum consecrares, deinde ciuis eius cui
princeps senatus, tum autem ordines omnes, deinde Italia tota, post cunctae
gentes testimonium huius urbis atque imperi conseruati dedissent?
(133) Quid
diceres, o nefanda et perniciosa labes ciuitatis? 'Ades, Luculle, ades Seruili,
dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque teneatis!' Es tu quidem
cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, uultus, uerba
cecidissent, cum te uiri, qui sua dignitate personam populi {Romani} atque
auctoritatem imperi sustinerent, uerbis grauissimis proterruissent, neque sibi
fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultare.
(134) Quae cum uideres, tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum a
ceteris contulisti. Quem ego tamen credo, si est ortus ab illis quos memoriae
proditum est ab ipso Hercule perfuncto iam laboribus sacra didicisse, in uiri
fortis aerumnis non ita crudelem fuisse ut in uiui etiam et spirantis capite
bustum suis manibus imponeret; qui aut nihil dixit nec fecit omnino, poenamque
hanc maternae temeritatis tulit ut mutam in delicto personam nomenque praeberet,
aut, si dixit aliquid uerbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit,
certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. Viderat ille
Murenam, uitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus
communis exiti indicia adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse,
separatim semel, iterum cum uniuersis.
(135) Qua re quis est qui existimare
possit huic nouo pontifici, primam hanc post sacerdotium initum religionem
instituenti uocemque mittenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et
mentem debilitatam metu concidisse, praesertim cum ex conlegio tanto non regem,
non flaminem, non pontificem uideret, fierique particeps inuitus alieni sceleris
cogeretur, et grauissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret?
[53] LIII. (136) Sed ut reuertar ad ius publicum dedicandi, quod ipsi pontifices semper
non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodauerunt, habetis in
commentariis uestris C- Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad
pontificum conlegium rettulisse, eique M- Aemilium pontificem maximum pro
conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius
iussu faceret, non uideri eam posse recte dedicari. Quid? cum Licinia, uirgo
Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T- Flaminio Q-
Metello consulibus aram et aediculam et puluinar sub Saxo dedicasset, nonne eam
rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex- Iulius praetor rettulit? cum P-
Scaeuola pontifex maximus pro conlegio respondit, Quod in loco publico Licinia,
Gai filia, iniussu populi dedicasset, sacrum non uiderier. Quam quidem rem
quanta {tractauerit} seueritate quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus
consulto facile cognoscetis.
(137) Videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et
ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o
mores! Tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare
pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto
consecratam iam aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est
passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae,
turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris
offusis, demerso populo Romano, euerso atque eiecto senatu dirueris,
aedificaris, religione omni uiolata religionis tamen nomine contaminaris, in
uisceribus eius qui urbem suis laboribus ac periculis conseruasset monumentum
deletae rei publicae conlocaris, ab aequitum nota doloris bonorum omnium
sublato Q- Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad
mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam?
(138) Ac si, pontifices, neque is cui licuit, neque id quod fas fuit dedicauit,
quid me attinet iam illud tertium quod proposueram docere, non iis institutis ac
uerbis quibus caerimoniae postulant dedicasse?
[54] LIV. Dixi a principio nihil me de scientia uestra, nihil de sacris, nihil de abscondito
pontificum iure dicturum.
Quae sunt adhuc a me de iure dedicandi disputata, non sunt quaesita ex occulto
aliquo genere litterarum, sed sumpta de medio, ex rebus palam per magistratus
actis ad conlegiumque delatis, ex senatus consulto, ex lege. Illa interiora iam
uestra sunt, quid dici, quid praeiri, quid tangi, quid teneri ius fuerit.
(139)
Quae si omnia e Ti. Coruncani scientia, qui peritissimus pontifex fuisse
dicitur, acta esse constaret, aut si M- Horatius ille Puluillus, qui, cum eum
multi propter inuidiam fictis religionibus impedirent, restitit et
constantissima mente Capitolium dedicauit, huius modi alicui dedicationi
praefuisset, tamen in scelere religio non ualeret, ne ualeat id quod imperitus
adulescens, nouus sacerdos, sororis precibus, matris minis adductus, ignarus,
inuitus, sine conlegis, sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente
ac lingua titubante fecisse dicatur: praesertim cum iste impurus atque impius
hostis omnium religionum, qui contra fas et inter uiros saepe mulier et inter
mulieres uir fuisset, ageret illam rem ita raptim et turbulente uti neque mens
neque uox neque lingua consisteret?
[55] LV. (140) Delata tum sunt {ea} ad uos, pontifices, et post omnium sermone celebrata,
quem ad modum iste praeposteris uerbis, ominibus obscenis, identidem se ipse reuocans,
dubitans, timens, haesitans omnia aliter ac uos in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit.
Quod quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia ne audaciae
quidem locum ad timorem comprimendum fuisse. Etenim si nemo umquam praedo tam
barbarus atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in
litore deserto somniis stimulatus aut religione aliqua consecraret, non horreret
animo cum diuinum numen scelere uiolatum placare precibus cogeretur, qua tandem
istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum totiusque urbis
praedonem fuisse censetis, cum pro detestatione tot scelerum unam aram nefarie
consecraret?
(141) Non potuit ullo modo - quamquam et insolentia dominatus
extulerat animos et erat incredibili armatus audacia - non in agendo ruere ac
saepe peccare, praesertim illo pontifice et magistro qui cogeretur docere ante
quam ipse didicisset. Magna uis est cum in deorum immortalium numine tum uero in
ipsa re publica. Di immortales, suorum templorum custodem ac praesidem
sceleratissime pulsum cum uiderent, ex suis templis in eius aedis immigrare
nolebant, itaque istius uaecordissimi mentem cura metuque terrebant; res uero
publica quamquam erat exterminata mecum, tamen obuersabatur ante oculos
exstinctoris sui, et ab istius inflammato atque indomito furore iam tum se meque
repetebat. Qua re quid est mirum si iste metu {exagitatus}, furore instinctus,
scelere praeceps, neque institutas caerimonias persequi neque uerbum ullum
sollemne potuit effari?
[56] LVI. (142) Quae cum ita sint, pontifices, reuocate iam animos uestros ab hac subtili
nostra disputatione ad uniuersam rem publicam, quam antea cum uiris fortibus
multis, in hac uero causa solis uestris ceruicibus sustinetis. Vobis uniuersi
senatus perpetua auctoritas, cui uosmet ipsi praestantissime semper in mea causa
praefuistis, uobis Italiae magnificentissimus ille motus municipiorumque
concursus, uobis campus centuriarumque una uox omnium, quarum uos principes
atque auctores fuistis, uobis omnes societates, omnes ordines, omnes qui aut re
aut spe denique sunt bona, omne suum erga meam dignitatem studium et iudicium
non modo commissum uerum etiam commendatum esse arbitrabuntur.
(143) Denique
ipsi di immortales qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset omnibus
gentibus posteritatique perspicuum diuino me numine esse rei publicae redditum,
idcirco mihi uidentur fructum reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum
potestatem iudiciumque reuocasse. Hic est enim reditus, pontifices, haec
restitutio in domo, in sedibus, in aris, in focis, in dis penatibus
reciperandis; quorum si iste suis sceleratissimis manibus tecta sedisque
conuellit, ducibusque consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi
acerrimi propugnatoris sibi delendam putauit, iam illi di penates ac familiares
mei per uos in meam domum mecum erunt restituti.
[57] LVII. (144) Quocirca te, Capitoline, quem propter beneficia populus Romanus Optimum,
propter uim Maximum nominauit, teque, Iuno Regina, et te, custos urbis, Minerua, quae semper
adiutrix consiliorum meorum, testis laborum exstitisti, precor atque quaeso, uosque qui
maxime {me} repetistis atque reuocastis, quorum de sedibus haec mihi est
proposita contentio, patrii penates familiaresque, qui huic urbi et rei publicae
praesidetis, uos obtestor, quorum ego a templis atque delubris pestiferam illam
et nefariam flammam depuli, teque, Vesta mater, cuius castissimas sacerdotes ab
hominum amentium furore et scelere defendi, cuiusque ignem illum sempiternum non
sum passus aut sanguine ciuium restingui aut cum totius urbis incendio
commisceri,
(145) ut, si in illo paene fato rei publicae obieci meum caput pro
uestris caerimoniis atque templis perditissimorum ciuium furori atque ferro, et
si iterum, cum ex mea contentione interitus bonorum omnium quaereretur, uos sum
testatus, uobis me ac meos commendaui, meque atque meum caput ea condicione
deuoui ut, si et eo ipso tempore et ante in consulatu meo commodis meis omnibus,
emolumentis, praemiis praetermissis cura, cogitatione, uigiliis omnibus nihil
nisi de salute meorum ciuium laborassem, tum mihi re publica aliquando restituta
liceret frui, sin autem mea consilia patriae non profuissent, ut perpetuum
dolorem auulsus a meis sustinerem: hanc ego deuotionem capitis mei, cum ero in
meas sedis restitutus, tum denique conuictam esse et commissam putabo.
(146) Nam
nunc quidem, pontifices, non solum domo, de qua cognostis, sed tota urbe careo,
in quam uideor esse restitutus. Vrbis enim celeberrimae et maximae partes
aduersum illud non monumentum, sed uulnus patriae contuentur. Quem cum mihi
conspectum morte magis uitandum fugiendumque esse uideatis, nolite, quaeso, eum
cuius reditu restitutam rem publicam fore putastis non solum dignitatis
ornamentis, sed etiam urbis patriae usu uelle esse priuatum.
[58] LVIII. Non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non depopulatio praediorum,
non praeda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permouet: caduca semper et mobilia
haec esse duxi, non uirtutis atque ingeni, sed fortunae et temporum munera, quorum ego non
tam facultatem umquam et copiam expetendam putaui quam et in utendo rationem et
in carendo patientiam.
(147) Etenim ad nostrum usum prope modum iam est definita
moderatio rei familiaris, liberis autem nostris satis amplum patrimonium paterni
nominis ac memoriae nostrae relinquemus: domo per scelus erepta, per latrocinium
occupata, per religionis uim sceleratius etiam aedificata quam euersa, carere
sine maxima ignominia rei publicae, meo dedecore ac dolore non possum.
Quapropter si dis immortalibus, si senatui, si populo Romano, si cunctae
Italiae, si prouinciis, si exteris nationibus, si uobismet ipsis, qui in mea
salute principem semper locum auctoritatemque tenuistis, gratum et iucundum meum
reditum intellegitis esse, quaeso obtestorque uos, pontifices, ut me, quem
auctoritate studio sententiis restituistis, nunc, quoniam senatus ita uult,
manibus quoque uestris in sedibus meis conlocetis. |