[1,0] DE RE PUBLICA - LIBER PRIMUS.
[1,1] I. (1) - - - <im>petu liberauissent, nec C- Duelius A- Atilius L- Metellus terrore
Karthaginis, non duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi
sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maioribus copiis aut Q-
Maximus eneruauisset, aut M- Marcellus contudisset, aut a portis huius
urbis auolsum P- Africanus compulisset intra hostium moenia. M- uero Catoni
homini ignoto et nouo, quo omnes qui isdem rebus studemus quasi exemplari
ad industriam uirtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio
delectare, salubri et propinquo loco. sed homo demens ut isti putant, cum
cogeret eum necessitas nulla, in his undis et tempestatibus ad summam
senectutem maluit iactari, quam in illa tranquillitate atque otio
iucundissime uiuere. omitto innumerabilis uiros, quorum singuli saluti huic
ciuitati fuerunt, et qui sunt <haut> procul ab aetatis huius; memoria,
commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem praetermissum
queratur. unum hoc definio, tantam esse necessitatem uirtutis generi
hominum a natura tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum, ut
ea uis omnia blandimenta uoluptatis otique uicerit.
[1,2] II. (2) Nec uero habere uirtutem satis est quasi artem aliquam nisi utare; etsi
ars quidem cum ea non utare scientia tamen ipsa teneri potest, uirtus in
usu sui tota posita est; usus autem eius est maximus ciuitatis gubernatio,
et earum ipsarum rerum quas isti in angulis personant, reapse non oratione
perfectio. nihil enim dicitur a philosophis, quod quidem recte honesteque
dicatur, quod <non> ab iis partum confirmatumque sit, a quibus ciuitatibus
iura discripta sunt. unde enim pietas, aut a quibus religio? unde ius aut
gentium aut hoc ipsum ciuile quod dicitur? unde iustitia fides aequitas?
unde pudor continentia fuga turpi<tu>dinis adpetentia laudis et honestatis?
unde in laboribus et periculis fortitudo? nempe ab iis qui haec disciplinis
informata alia moribus confirmarunt, sanxerunt autem alia legibus.
(3) quin etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philosophum, cum quaereretur ex
eo quid adsequerentur eius discipuli, respondisse ut id sua sponte facerent
quod cogerentur facere legibus. ergo ille, ciuis qui id cogit omnis imperio
legumque poena, quod uix paucis persuadere oratione philosophi possunt,
etiam iis qui illa disputant ipsis est praeferendus doctoribus. quae est
enim istorum oratio tam exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae
ciuitati publico iure et moribus? equidem quem ad modum 'urbes magnas atque
inperiosas', ut appellat Ennius, uiculis et castellis praeferendas puto,
sic eos qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis qui omnis
negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos.
et quoniam maxime rapimur ad opes augendas generis humani, studemusque
nostris consiliis et laboribus tutiorem et opulentiorem uitam hominum
reddere, et ad hanc uoluptatem ipsius naturae stimulis incitamur, teneamus
eum cursum qui semper fuit optimi cuiusque, neque ea signa audiamus quae
receptui canunt, ut eos etiam reuocent qui iam processerint.
[1,3] III. (4) His rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis qui contra
disputant primum labores qui sint re publica defendenda sustinendi, leue
sane inpedimentum uigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus sed
etiam in mediocribus uel studiis uel officiis uel uero etiam negotiis
contemnendum. adiunguntur pericula uitae, turpisque ab his formido mortis
fortibus uiris opponitur, quibus magis id miserum uideri solet, natura se
consumi et senectute, quam sibi dari tempus ut possint eam uitam, quae
tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum reddere. illo uero se
loco copiosos et disertos putant, cum calamitates clarissimorum uirorum
iniuriasque iis ab ingratis inpositas ciuibus colligunt.
(5) hinc enim illa et apud Graecos exempla, Miltiadem uictorem domitoremque Persarum,
nondum sanatis uolneribus iis quae corpore aduerso in clarissima uictoria
accepisset, uitam ex hostium telis seruatam in ciuium uinclis profudisse,
et Themistoclem patria quam liberauisset pulsum atque proterritum, non in
Graeciae portus per se seruatos sed in barbariae sinus confugisse quam
adflixerat, nec uero leuitatis Atheniensium crudelitatisque in amplissimos
ciuis exempla deficiunt. quae nata et frequentata apud illos etiam in
grauissumam ciuitatem nostram dicunt redundasse;
(6) nam uel exilium Camilli uel offensio commemoratur Ahalae uel inuidia Nasicae uel
expulsio Laenatis uel Opimi damnatio uel fuga Metelli uel acerbissima C- Mari clades
--- principum caedes, uel eorum multorum pestes quae paulo post secutae
sunt. nec uero iam <meo> nomine abstinent, et credo quia nostro consilio ac
periculo sese in illa uita atque otio conseruatos putant, grauius etiam de
nobis queruntur et amantius. sed haud facile dixerim, cur cum ipsi discendi
aut uisendi causa maria tramittant - - -.
(- - -)
[1,4] IV. (7) saluam esse consulatu abiens in contione populo Romano idem iurante
iurassem, facile iniuriarum omnium compensarem curam et molestiam. quamquam
nostri casus plus honoris habuerunt quam laboris, neque tantum molestiae
quantum gloriae, maioremque laetitiam ex desiderio bonorum percepimus, quam
ex laetitia inproborum dolorem. sed si aliter ut dixi accidisset, qui
possem queri? cum mihi nihil inprouiso nec grauius quam expectauissem pro
tantis meis factis euenisset. is enim fueram, cui cum liceret aut maiores
ex otio fructus capere quam ceteris propter uariam suauitatem studiorum in
quibus a pueritia uixeram, aut si quid accideret acerbius uniuersis, non
praecipuam sed parem cum ceteris fortunae condicionem subire, non
dubitauerim me grauissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obuium
ferre conseruandorum ciuium causa, meisque propriis periculis parere
commune reliquis otium.
(8) neque enim hac nos patria lege genuit aut educauit, ut nulla quasi alimenta exspectaret
a nobis, ac tantummodo nostris ipsa commodis seruiens tutum perfugium otio nostro suppeditaret
et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi
ingenii consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur,
tantumque nobis in nostrum priuatum usum quantum ipsi superesse posset remitteret.
[1,5] V. (9) Iam illa, perfugia quae sumunt sibi ad excusationem quo facilius otio
perfruantur, certe minime sunt audienda, cum ita dicunt accedere ad rem
publicam plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus comparari
sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata miserum et
periculosum sit. quam ob rem neque sapientis esse accipere habenas cum
insanos atque indomitos impetus uolgi cohibere non possit, neque liberi cum
inpuris atque inmanibus aduersariis decertantem uel contumeliarum uerbera
subire, uel expectare sapienti non ferendas iniurias: proinde quasi bonis
et fortibus et magno animo praeditis ulla sit ad rem publicam adeundi causa
iustior, quam ne pareant inprobis, neue ab isdem lacerari rem publicam
patiantur, cum ipsi auxilium ferre si cupiant non queant.
[1,6] VI. (10) Illa autem exceptio cui probari tandem potest, quod negant sapientem
suscepturum ullam rei publicae partem, extra quam si eum tempus et
necessitas coegerit? quasi uero maior cuiquam necessitas accidere possit
quam accidit nobis; in qua quid facere potuissem, nisi tum consul fuissem?
consul autem esse qui potui, nisi eum uitae cursum tenuissem a pueritia,
per quem equestri loco natus peruenirem ad honorem amplissimum? non igitur
potestas est ex tempore aut cum uelis opitulandi rei publicae, quamuis ea
prematur periculis, nisi eo loco sis ut tibi id facere liceat.
(11) maximeque hoc in hominum doctorum oratione mihi mirum uideri solet, quod
qui tranquillo mari gubernare se negent posse, quod nec didicerint nec
umquam scire curauerint, iidem ad gubernacula se accessuros profiteantur
excitatis maximis fluctibus. isti enim palam dicere atque in eo multum
etiam gloriari solent, se de rationibus rerum publicarum aut
constituendarum aut tuendarum nihil nec didicisse umquam nec docere,
earumque rerum scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, sed in illo
genere exercitatis concedendam putant. quare qui conuenit polliceri operam
suam rei publicae tum denique si necessitate cogantur? cum, quod est multo
procliuius, nulla necessitate premente rem publicam regere nesciant.
equidem, ut uerum esset sua uoluntate sapientem descendere ad rationes
ciuitatis non solere, sin autem temporibus cogeretur, tum id munus denique
non recusare, tamen arbitrarer hanc rerum ciuilium minime neglegendam
scientiam sapienti propterea, quod omnia essent ei praeparanda, quibus
nesciret an aliquando uti necesse esset.
[1,7] VII. (12) Haec plurimis a me uerbis dicta sunt ob eam causam, quod his libris
erat instituta et suscepta mihi de re publica disputatio; quae ne frustra
haberetur, dubitationem ad rem publicam adeundi in primis debui tollere. ac
tamen si qui sunt qui philosophorum auctoritate moueantur, dent operam
parumper atque audiant eos quorum summa est auctoritas apud doctissimos
homines et gloria; quos ego existimo, etiamsi qui ipsi rem publicam non
gesserint, tamen quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint,
functos esse aliquo rei publicae munere. eos uero septem quos Graeci
sapientis nominauerunt, omnis paene uideo in media re publica esse
uersatos. neque enim est ulla res in qua propius ad deorum numen uirtus
accedat humana, quam ciuitatis aut condere nouas aut conseruare iam conditas.
[1,8] VIII. (13) Quibus de rebus, quoniam nobis contigit ut idem et in gerenda re
publica aliquid essemus memoria dignum consecuti, et in explicandis
rationibus rerum ciuilium quandam facultatem, non modo usu sed etiam studio
discendi et docendi - - - essemus auctores, cum superiores ali fuissent in
disputationibus perpoliti, quorum res gestae nullae inuenirentur, ali in
gerendo probabiles, in disserendo rudes. nec uero nostra quaedam est
instituenda noua et a nobis inuenta ratio, sed unius aetatis clarissimorum
ac sapientissimorum nostrae ciuitatis uirorum disputatio repetenda memoria
est, quae mihi tibique quondam adulescentulo est a P- Rutilio Rufo, Smyrnae
cum simul essemus compluris dies, exposita, in qua nihil fere quod magno
opere ad rationes omnium <harum> rerum pertineret praetermissam puto.
[1,9] IX. (14) Nam cum P- Africanus hic Pauli filius feriis Latinis Tuditano cons- et
Aquilio constituisset in hortis esse, familiarissimique eius ad eum
frequenter per eos dies uentitaturos se esse dixissent, Latinis ipsis mane
ad eum primus sororis filius uenit Q- Tubero. quem cum comiter Scipio
adpellauisset libenterque uidisset, 'quid tu' inquit 'tam mane Tubero?
dabant enim hae feriae tibi opportunam sane facultatem ad explicandas tuas
litteras'. tum ille (Tubero): 'mihi uero omne tempus est ad meos libros
uacuum; numquam enim sunt illi occupati; te autem permagnum est nancisci
otiosum, hoc praesertim motu rei publicae'. tum Scipio: 'atqui nactus es,
sed mehercule otiosiorem opera quam animo'. et ille (Tubero): 'at uero
animum quoque relaxes oportet; sumus enim multi ut constituimus parati, si
tuo commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio'. (Scipio) 'libente me uero,
ut aliquid aliquando de doctrinae studiis admoneamur'.
[1,10] X. (15) Tum ille (Tubero): 'uisne igitur, quoniam et me quodam modo inuitas et
tui spem das, hoc primum Africane uideamus, ante quam ueniunt alii, quidnam
sit de isto altero sole quod nuntiatum est in senatu? neque enim pauci
neque leues sunt qui se duo soles uidisse dicant, ut non tam fides non
habenda quam ratio quaerenda sit'. hic Scipio: 'quam uellem Panaetium
nostrum nobiscum haberemus! qui cum cetera tum haec caelestia uel
studiosissime solet quaerere. sed ego Tubero - nam tecum aperte quod sentio
loquar - non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui
quae uix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat ut oculis
ea cernere uideatur aut tractare plane manu. quo etiam sapientiorem
Socratem soleo iudicare, qui omnem eius modi curam deposuerit, eaque quae
de natura quaererentur, aut maiora quam hominum ratio consequi possit, aut
nihil omnino ad uitam hominum adtinere dixerit'.
(16) dein Tubero: 'nescio Africane cur ita memoriae proditum sit, Socratem omnem
istam disputationem reiecisse, et tantum de uita et de moribus solitum esse quaerere.
quem enim auctorem de illo locupletiorem Platone laudare possumus? cuius in libris
multis locis ita loquitur Socrates, ut etiam cum de moribus de uirtutibus
denique de re publica disputet, numeros tamen et geometriam et harmoniam
studeat Pythagorae more coniungere'. tum Scipio: 'sunt ista ut dicis; sed
audisse te credo Tubero, Platonem Socrate mortuo primum in Aegyptum
discendi causa, post in Italiam et in Siciliam contendisse, ut Pythagorae
inuenta perdisceret, eumque et cum Archyta Tarentino et cum Timaeo Locro
multum fuisse et Philolai commentarios esse nanctum, cumque eo tempore in
his locis Pythagorae nomen uigeret, illum se et hominibus Pythagoreis et
studiis illis dedisse. itaque cum Socratem unice dilexisset, eique omnia
tribuere uoluisset, leporem Socraticum subtilitatemque sermonis cum
obscuritate Pythagorae et cum illa plurimarum artium grauitate contexuit'.
[1,11] XI. (17) Haec Scipio cum dixisset, L- Furium repente uenientem aspexit, eumque
ut salutauit, amicissime adprehendit et in lecto suo conlocauit. et cum
simul P. Rutilius uenisset, qui est nobis huius sermonis auctor, eum quoque
ut salutauit, propter Tuberonem iussit adsidere. tum Furius: 'quid uos
agitis? num sermonem uestrum aliquem diremit noster interuentus?' 'minime
uero', Africanus; 'soles enim tu haec studiose inuestigare quae sunt in hoc
genere de quo instituerat paulo ante Tubero quaerere; Rutilius quidem
noster etiam, sub ipsis Numantiae moenibus solebat mecum interdum eius modi
aliquid conquirere'. 'quae res tandem inciderat?' inquit Philus. tum ille
(Scipio): 'de solibus istis duobus; de quo studeo, Phile, ex te audire quid sentias'.
[1,12] XII. (18) Dixerat hoc ille, cum puer nuntiauit uenire ad eum Laelium domoque
iam exisse. tum Scipio calceis et uestimentis sumptis e cubiculo est egressus,
et cum paululum inambulauisset in porticu, Laelium aduenientem salutauit et
eos, qui una uenerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat, et C-
Fannium et Quintum Scaeuolam, generos Laeli, doctos adulescentes, iam
aetate quaestorios; quos cum omnis salutauisset, conuertit se in porticu et
coniecit in medium Laelium; fuit enim hoc in amicitia quasi quoddam ius
inter illos, ut militiae propter eximiam belli gloriam Africanum ut deum
coleret Laelius, domi uicissim Laelium, quod aetate antecedebat, obseruaret
in parentis loco Scipio. dein cum essent perpauca inter se uno aut altero
spatio conlocuti, Scipionique eorum aduentus periucundus et pergratus
fuisset, placitum est ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum
tempus anni, considerent; quod cum facere uellent, interuenit uir prudens
omnibusque illis et iucundus et carus, M- Manilius qui a Scipione
ceterisque amicissime consalutatus adsedit proximus Laelio.
[1,13] XIII. (19) Tum Philus: 'non mihi uidetur' inquit 'quod hi uenerunt alius nobis
sermo esse quaerendus, sed agendum accuratius et dicendum dignum aliquid
horum auribus'. hic Laelius: 'quid tandem agebatis, aut cui sermoni nos
interuenimus?' (Philus) 'quaesierat ex me Scipio quidnam sentirem de hoc
quod duo soles uisos esse constaret'. (Laelius) 'ain uero, Phile? iam
explorata nobis sunt ea quae ad domos nostras quaeque ad rem publicam
pertinent? siquidem quid agatur in caelo quaerimus'. et ille (Philus): 'an
tu ad domos nostras non censes pertinere scire quid agatur et quid fiat
domi? quae non ea est quam parietes nostri cingunt, sed mundus hic totus,
quod domicilium quamque patriam di nobis communem secum dederunt, cum
praesertim si haec ignoremus, multa nobis et magna ignoranda sint. ac me
quidem ut hercule etiam te ipsum Laeli omnisque auidos sapientiae cognitio
ipsa rerum consideratioque delectat'.
(20) tum Laelius: 'non inpedio, praesertim quoniam feriati sumus; sed possumus
audire aliquid an serius uenimus?' (Philus) nihil est adhuc disputatum, et quoniam est
integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras equidem concessero'. (Laelius)
'immo uero te audiamus, nisi forte Manilius interdictum aliquod inter duos
soles putat esse componendum, ut ita caelum possideant ut uterque
possederit'. tum Manilius: 'pergisne eam, Laeli, artem inludere, in qua
primum excellis ipse, deinde sine qua scire nemo potest quid sit suum quid
alienum? sed ista mox; nunc audiamus Philum, quem uideo maioribus iam de
rebus quam me aut quam P- Mucium consuli'.
[1,14] XIV. (21) Tum Philus: 'nihil noui uobis adferam, neque quod a me sit
<ex>cogitatum aut inuentum; nam memoria teneo C- Sulpicium Gallum,
doctissimum ut scitis hominem, cum idem hoc uisum diceretur et esset casu
apud M- Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram quam M- Marcelli auus
captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset, cum
aliud nihil ex tanta praeda domum suam deportauisset, iussisse proferri;
cuius ego sphaerae cum persaepe propter Archimedi gloriam nomen audissem,
speciem ipsam non sum tanto opere admiratus; erat enim illa uenustior et
nobilior in uolgus, quam ab eodem Archimede factam posuerat in templo
Virtutis Marcellus idem.
(22) sed posteaquam coepit rationem huius operis scientissime Gallus exponere,
plus in illo Siculo ingenii quam uideretur natura humana ferre potuisse iudicabam fuisse.
dicebat enim Gallus sphaerae illius alterius solidae atque plenae uetus esse inuentum, et eam
a Thalete Milesio primum esse tornatam, post autem ab Eudoxo Cnidio, discipulo ut
ferebat Platonis, eandem illam astris quae caelo inhaererent esse
descriptam; cuius omnem ornatum et descriptionem sumptam ab Eudoxo multis
annis post non astrologiae scientia sed poetica quadam facultate uersibus
Aratum extulisse. hoc autem sphaerae genus, in quo solis et lunae motus
inessent et earum quinque stellarum quae errantes et quasi uagae
nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri, atque in eo
admirandum esse inuentum Archimedi, quod excogitasset quem ad modum in
dissimillimis motibus inaequabiles et uarios cursus seruaret una conuersio.
hanc sphaeram Gallus cum moueret, fiebat ut soli luna totidem
conuersionibus in aere illo quot diebus in ipso caelo succederet, ex quo et
in <caelo> sphaera solis fieret eadem illa defectio, et incideret luna tum
in eam metam quae esset umbra terrae, cum sol e regione - - -.
[1,15] XV. (23) - - - (Scipio) 'fuit, quod et ipse hominem diligebam et in primis patri meo
Paulo probatum et carum fuisse cognoueram. memini me admodum adulescentulo,
cum pater in Macedonia consul esset et essemus in castris perturbari
exercitum nostrum religione et metu, quod serena nocte subito candens et
plena luna defecisset. tum ille cum legatus noster esset anno fere ante
quam consul est declaratus, haud dubitauit postridie palam in castris
docere nullum esse prodigium, idque et tum factum esse et certis temporibus
esse semper futurum, cum sol ita locatus fuisset ut lunam suo lumine non
posset attingere'. 'ain tandem?' inquit Tubero; 'docere hoc poterat ille
homines paene agrestes, et apud imperitos audebat haec dicere?' (Scipio)
'ille uero, et magna quidem cum- - -.
(- - -)
(24) (Scipio) <neque in>solens ostentatio neque oratio abhorrens a persona
hominis grauissimi; rem enim magnam <erat> adsecutus, quod hominibus
perturbatis inanem religionem timoremque deiecerat.
[1,16] XVI. (25) Atque eiusmodi quiddam etiam bello illo maximo quod Athenienses et
Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, Pericles ille et
auctoritate et eloquentia et consilio princeps ciuitatis suae, cum
obscurato sole tenebrae factae essent repente, Atheniensiumque animos
summus timor occupauisset, docuisse ciuis suos dicitur, id quod ipse ab
Anaxagora cuius auditor fuerat acceperat, certo illud tempore fieri et
necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset; itaque etsi non
omni intermenstruo, tamen id fieri non posse nisi intermenstruo tempore.
quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberauit metu; erat
enim tum haec noua et ignota ratio, solem lunae oppositu solere deficere,
quod Thaletem Milesium primum uidisse dicunt. id autem postea ne nostrum
quidem Ennium fugit; qui ut scribit, anno quinquagesimo <et> CCC- fere post
Romam conditam 'Nonis Iunis soli luna obstitit et nox'. atque hac in re
tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die quem apud Ennium et in
maximis annalibus consignatum uidemus, superiores solis defectiones
reputatae sint usque ad illam quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo;
quibus quidem Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit,
uirtus tamen in caelum dicitur sustulisse'.
[1,17] XVII. (26) Tum Tubero: 'uidesne, Africane, quod paulo ante secus tibi uidebatur,
doc- - - -.
( - - -)
(Scipio) - - -lis, quae uideant ceteri. quid porro aut praeclarum putet in rebus
humanis, qui haec deorum regna perspexerit, aut diuturnum, qui cognouerit
quid sit aeternum, aut gloriosum, qui uiderit quam parua sit terra, primum
uniuersa, deinde ea pars eius quam homines incolant, quamque nos in exigua
eius parte adfixi, plurimis ignotissimi gentibus, speremus tamen nostrum
nomen uolitare et uagari latissime?
(27) agros uero et aedificia et pecudes et inmensum argenti pondus atque auri qui bona
nec putare nec appellare soleat, quod earum rerum uideatur ei leuis fructus, exiguus usus,
incertus dominatus, saepe etiam taeterrimorum hominum inmensa possessio, quam est
hic fortunatus putandus! cui soli uere liceat omnia non Quiritium sed
sapientium iure pro suis uindicare, nec ciuili nexo sed communi lege
naturae, quae uetat ullam rem esse cuiusquam, nisi eius qui tractare et uti
sciat; qui inperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis
rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa
adpetendos putet; qui denique, ut Africanum auum meum scribit Cato solitum
esse dicere, possit idem de se praedicare, numquam se plus agere quam nihil
cum ageret, numquam minus solum esse quam cum solus esset.
(28) quis enim putare uere potest, plus egisse Dionysium tum cum omnia moliendo eripuerit
ciuibus suis libertatem, quam eius ciuem Archimedem cum istam ipsam
sphaeram, nihil cum agere uideretur, de qua modo dicebatur effecerit? quis
autem non magis solos esse, qui in foro turbaque quicum conloqui libeat non
habeant, quam qui nullo arbitro uel secum ipsi loquantur, uel quasi
doctissimorum hominum in concilio adsint, cum eorum inuentis scriptisque se
oblectent? quis uero diuitiorem quemquam putet quam eum cui nihil desit
quod quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum qui omnia quae
expetat consequatur, aut beatiorem quam qui sit omni perturbatione animi
liberatus, aut firmiore fortuna quam qui ea possideat quae secum ut aiunt
uel e naufragio possit ecferre? quod autem imperium, qui magistratus, quod
regnum potest esse praestantius, quam despicientem omnia humana et
inferiora sapientia ducentem nihil umquam nisi sempiternum et diuinum animo
uolutare? cui persuasum sit appellari ceteros homines,esse solos eos qui
essent politi propriis humanitatis artibus?
(29) Vt mihi Platonis illud, seu quis dixit alius, perelegans esse uideatur: quem cum ex alto
ignotas ad terras tempestas et in desertum litus detulisset, timentibus ceteris
propter ignorationem locorum, animaduertisse dicunt in arena geometricas
formas quasdam esse descriptas; quas ut uidisset, exclamauisse ut bono
essent animo; uidere enim se hominum uestigia; quae uidelicet ille non ex
agri consitura quam cernebat, sed ex doctrinae indiciis interpretabatur.
quam ob rem Tubero semper mihi et doctrina et eruditi homines et tua ista
studia placuerunt'.
[1,18] XVIII. (30) Tum Laelius: 'non audeo quidem' inquit 'ad ista Scipio dicere, neque
tam te aut Philum aut Manilium - - -.
(- - -)
(Laelius) in ipsius paterno genere fuit noster ille amicus, dignus huic ad imitandum,
'Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus'
qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio dictus est, non quod ea
quaerebat quae numquam inueniret, sed quod ea respondebat quae eos qui
quaesissent et cura et negotio soluerent, cuique contra Galli studia
disputanti in ore semper erat ille de Iphigenia Achilles:
'Astrologorum signa in caelo - quid sit obseruationis,
Cum capra aut nepa aut exoritur nomen aliquod beluarum -,
Quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas'.
atque idem - multum enim illum audiebam et libenter - Zethum illum Pacuui
nimis inimicam doctrinae esse dicebat; magis eum delectabat Neoptolemus
Ennii, qui se ait 'philosophari uelle, sed paucis; nam omnino haud
placere'. quodsi studia Graecorum uos tanto opere delectant, sunt alia
liberiora et transfusa latius, quae uel ad usum uitae uel etiam ad ipsam
rem publicam conferre possumus. istae quidem artes, si modo aliquid, <id>
ualent, ut paulum acuant et tamquam inritent ingenia puerorum, quo facilius
possint maiora discere'.
[1,19] XIX. (31) Tum Tubero: 'non dissentio a te, Laeli, sed quaero quae tu esse maiora
intellegas. (Laelius) dicam mehercule et contemnar a te fortasse, cum tu
ista caelestia de Scipione quaesieris, ego autem haec quae uidentur ante
oculos esse magis putem quaerenda. quid enim mihi L- Pauli nepos, hoc
auunculo, nobilissima in familia atque in hac tam clara re publica natus,
quaerit quo modo duo soles uisi sint, non quaerit cur in una re publica duo
senatus et duo paene iam populi sint? nam ut uidetis mors Tiberii Gracchi
et iam ante tota illius ratio tribunatus diuisit populum unum in duas
partis; obtrectatores autem et inuidi Scipionis, initiis factis a P- Crasso
et Appio Claudio, tenent nihilo minus illis mortuis senatus alteram partem,
dissidentem a uobis auctore Metello et P- Mucio, neque hunc qui unus
potest, concitatis sociis et nomine Latino, foederibus uiolatis, triumuiris
seditiosissimis aliquid cotidie noui molientibus, bonis uiris locupletibus
perturbatis, his tam periculosis rebus subuenire patiuntur.
(32) Quam ob rem si me audietis adulescentes, solem alterum ne metueritis; aut enim
nullus esse potest, aut sit sane ut uisus est, modo ne sit molestus, aut
scire istarum rerum nihil, aut etiamsi maxime sciemus, nec meliores ob eam
scientiam nec beatiores esse possumus; senatum uero et populum ut unum
habeamus et fieri potest, et permolestum est nisi fit, et secus esse
scimus, et uidemus si id effectum sit et melius nos esse uicturos et beatius'.
[1,20] XX. (33) Tum Mucius: 'quid esse igitur censes Laeli discendum nobis, ut istud
efficere possimus ipsum quod postulas?' (Laelius) 'eas artis quae efficiant
ut usui ciuitati simus; id enim esse praeclarissimum sapientiae munus
maximumque uirtutis uel documentum uel officium puto. quam ob rem ut hae
feriae nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur,
Scipionem rogemus, ut explicet quem existimet esse optimum statum
ciuitatis; deinde alia quaeremus. quibus cognitis spero nos ad haec ipsa
uia peruenturos, earumque rerum rationem quae nunc instant explicaturos'.
[1,21] XXI. (34) Cum id et Philus et Manilius et Mummius admodum adproba<uissent>
(- - -)
nullum est exemplum cui malimus adsimulare rem publicam. (- - - )
(Laelius) 'non solum ob eam causam fieri uolui, quod erat aequum de re
publica potissimum principem rei publicae dicere, sed etiam quod memineram
persaepe te cum Panaetio disserere solitum coram Polybio, duobus Graecis
uel peritissimis rerum ciuilium, multaque colligere ac docere, optimum
longe statum ciuitatis esse eum quem maiores nostri nobis reliquissent. qua
in disputatione quoniam tu paratior es, feceris - ut etiam pro his dicam -
si de re publica quid sentias explicaris, nobis gratum omnibus'.
[1,22] XXII. (35) Tum ille (Scipio): 'non possum equidem dicere me ulla in cogitatione
acrius aut diligentius solere uersari, quam in ista ipsa quae mihi Laeli a
te proponitur. etenim cum in suo quemque opere artificem, qui quidem
excellat, nihil aliud cogitare meditari curare uideam, nisi quo sit in illo
genere melior, ego cum mihi sit unum opus hoc a parentibus maioribusque
meis relictum, procuratio atque administratio rei publicae, non me
inertiorem esse confitear quam opificem quemquam, si minus in maxima arte
quam illi in minimis operae consumpserim?
(36) Sed neque iis contentus sum quae de ista consultatione scripta nobis summi
ex Graecia sapientissimique homines reliquerunt, neque ea quae mihi uidentur anteferre
illis audeo. quam ob rem peto a uobis ut me sic audiatis: neque ut omnino expertem
Graecarum rerum, neque ut eas nostris in hoc praesertim genere
anteponentem, sed ut unum e togatis patris diligentia non inliberaliter
institutum, studioque discendi a pueritia incensum, usu tamen et domesticis
praeceptis multo magis eruditum quam litteris'.
[1,23] XXIII. (37) Hic Philus: 'non hercule' inquit 'Scipio dubito, quin tibi ingenio
praestiterit nemo, usuque idem in re publica rerum maximarum facile omnis
uiceris, quibus autem studiis semper fueris tenemus. quam ob rem si ut
dicis animum quoque contulisti in istam rationem et quasi artem, habeo
maximam gratiam Laelio; spero enim multo uberiora fore quae a te dicentur,
quam illa quae a Graecis nobis scripta sunt omnia'. tum ille (Scipio)
'permagnam tu quidem expectationem, quod onus est ei qui magnis de rebus
dicturus est grauissimum, inponis orationi meae'. Et Philus: 'quamuis sit
magna, tamen eam uinces ut soles; neque enim est periculum ne te 'e re
publica disserentem deficiat oratio'.
[1,24] XXIV. (38) Hic Scipio: 'faciam quod uultis ut potero, et ingrediar in
disputationem ea lege, qua credo omnibus in rebus disserendis utendam esse
si errorem uelis tollere, ut eius rei de qua quaeretur si nomen quod sit
conueniat, explicetur quid declaretur eo nomine; quod si conuenerit, tum
demum decebit ingredi in sermonem; numquam enim quale sit illud de quo
disputabitur intellegi poterit, nisi quod sit fuerit intellectum prius.
quare quoniam de re publica quaerimus, hoc primum uideamus quid sit id
ipsum quod quaerimus'. cum adprobauisset Laelius, 'nec uero' inquit
Africanus 'ita disseram de re tam inlustri tamque nota, ut ad illa elementa
reuoluar quibus uti docti homines his in rebus solent, ut a prima
congressione maris et feminae, deinde a progenie et cognatione ordiar,
uerbisque quid sit et quot modis quidque dicatur definiam saepius; apud
prudentes enim homines et in maxima re publica summa cum gloria belli
domique uersatos cum loquar, non committam ut sit inlustrior illa ipsa res
de qua disputem, quam oratio mea; nec enim hoc suscepi ut tamquam magister
persequerer omnia, neque hoc polliceor me effecturum ut ne qua particula in
hoc sermone praetermissa sit'. tum Laelius: 'ego uero istud ipsum genus
orationis quod polliceris expecto'.
[1,25] XXV. (39) Est igitur, inquit Africanus, res publica res populi, populus autem
non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis
iuris consensu et utilitatis communione sociatus. eius autem prima causa
coeundi est non tam inbecillitas quam naturalis quaedam hominum quasi
congregatio; non est enim singulare nec soliuagum genus hoc, sed ita
generatum ut ne in omnium quidem rerum affluen<tia> - - - .
(- - -)
(40) - - -.
[1,26] XXVI. (41) (Scipio) - - - <quae>dam quasi semina, neque reliquarum uirtutum nec ipsius
rei publicae reperiatur ulla institutio. hi coetus igitur hac de qua
exposui causa instituti, sedem primum certo loco domiciliorum causa
constituerunt; quam cum locis manuque saepsissent, eius modi coniunctionem
tectorum oppidum uel urbem appellauerunt, delubris distinctam spatiisque
communibus. omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis qualem
exposui, omnis ciuitas, quae est constitutio populi, omnis res publica,
quae ut dixi populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit.
id autem consilium primum semper ad eam causam referendum est quae causa
genuit ciuitatem.
(42) deinde aut uni tribuendum est, aut delectis quibusdam, aut suscipiendum est
multitudini atque omnibus. quare cum penes unum est omnium summa rerum, regem
illum unum uocamus, et regnum eius rei publicae statum. cum autem est penes delectos,
tum illa ciuitas optimatium arbitrio regi dicitur. illa autem est ciuitas popularis - sic enim
appellant -, in qua in populo sunt omnia. atque horum trium generum
quoduis, si teneat illud uinculum quod primum homines inter se rei publicae
societate deuinxit, non perfectum illud quidem neque mea sententia optimum,
sed tolerabile tamen, et aliud <ut> alio possit esse praestantius. nam uel
rex aequus ac sapiens, uel delecti ac principes ciues, uel ipse populus,
quamquam id est minime probandum, tamen nullis interiectis iniquitatibus
aut cupiditatibus posse uidetur aliquo esse non incerto statu.
[1,27] XXVII. (43) Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis iuris et
consilii, et in optimatium dominatu uix particeps libertatis potest esse
multitudo, cum omni consilio communi ac potestate careat, et cum omnia per
populum geruntur quamuis iustum atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas
est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis. itaque si Cyrus ille Perses
iustissimus fuit sapientissimusque rex, tamen mihi populi res - ea enim est
ut dixi antea publica - non maxime expetenda fuisse illa uidetur, cum
regeretur unius nutu (Text zerstört) ac modo; si Massilienses nostri
clientes per delectos et principes ciues summa iustitia reguntur, inest
tamen in ea condicione populi similitudo quaedam seruitutis; si Athenienses
quibusdam temporibus sublato Areopago nihil nisi populi scitis ac decretis
agebant, quoniam distinctos dignitatis gradus non habebant, non tenebat
ornatum suum ciuitas.
[1,28] XXVIII. (44) Atque hoc loquor de tribus his generibus rerum publicarum non turbatis
atque permixtis, sed suum statum tenentibus. quae genera primum sunt in iis
singula uitiis quae ante dixi, deinde habent perniciosa alia uitia; nullum
est enim genus illarum rerum publicarum, quod non habeat iter ad finitimum
quoddam malum praeceps ac lubricum. nam illi regi, ut eum potissimum
nominem, tolerabili aut si uoltis etiam amabili Cyro subest ad inmutandi
animi licentiam crudelissimus ille Phalaris, cuius in similitudinem
dominatus unius procliui cursu et facile delabitur. illi autem
Massiliensium paucorum et principum administrationi ciuitatis finitimus est
qui fuit quodam tempore apud Athenienses triginta <uirorum illorum>
consensus et factio. iam Atheniensium populi potestatem omnium rerum ipsi,
ne alios requiramus, ad furorem multitudinis licentiamque conuersam pesti - - -.
(- - -)
[1,29] XXIX. (45) (Scipio) - - - 'taeterrimus, et ex hac uel optimatium uel factiosa
tyrannica illa uel regia uel etiam persaepe popularis, itemque ex ea genus aliquod
ecflorescere ex illis quae ante dixi solet, mirique sunt orbes et quasi
circuitus in rebus publicis commutationum et uicissitudinum; quos cum
cognosse sapientis est, tum uero prospicere inpendentis, in gubernanda re
publica moderantem cursum atque in sua potestate retinentem, magni cuiusdam
ciuis et diuini paene est uiri. itaque quartum quoddam genus rei publicae
maxime probandum esse sentio, quod est ex his quae prima dixi moderatum et
permixtum tribus'.
[1,30] XXX. (46) Hic Laelius: 'scio tibi ita placere Africane: saepe enim ex te audiui;
sed tamen, nisi molestum est, ex tribus istis modis rerum publicarum uelim
scire quod optimum iudices. nam uel profuerit aliquid ad cog- - - -.
(- - -)
[1,31] XXXI. (47) (Scipio) - - - 'et talis est quaeque res publica, qualis eius aut natura aut
uoluntas qui illam regit. itaque nulla alia in ciuitate, nisi in qua populi
potestas summa est, ullum domicilium libertas habet; qua quidem certe nihil
potest esse dulcius, et quae si aequa non est ne libertas quidem est. qui
autem aequa potest esse - omitto dicere in regno, ubi ne obscura quidem est
aut dubia seruitus, sed in istis ciuitatibus in quibus uerbo sunt liberi
omnes? ferunt enim suffragia, mandant inperia magistratus, ambiuntur,
rogantur, sed ea dant {magis} quae etiamsi nolint danda sint, et quae ipsi
non habent unde ali petunt;sunt enim expertes imperii, consilii publici,
iudicii delectorum iudicum, quae familiarum uetustatibus aut pecuniis
ponderantur. in libero autem populo, ut Rhodi, ut Athenis, nemo est ciuium qui - - - .
[1,32] XXXII. (48) (Scipio) - - - <po>pulo aliquis unus pluresue diuitiores opulentioresque
extitissent, tum ex eorum fastidio et superbia nata esse commemorant,
cedentibus ignauis et inbecillis et adrogantiae diuitum succumbentibus. si
uero ius suum populi teneant, negant quicquam esse praestantius, liberius,
beatius, quippe qui domini sint legum, iudiciorum, belli, pacis, foederum,
capitis unius cuiusque, pecuniae. hanc unam rite rem publicam, id est rem
populi, appellari putant. itaque et a regum et a patrum dominatione solere
in libertatem rem populi uindicari, non ex liberis populis reges requiri
aut potestatem atque opes optimatium.
(49) et uero negant oportere indomiti populi uitio genus hoc totum liberi populi repudiari:
concordi populo et omnia referente ad incolumitatem et ad libertatem suam nihil esse
inmutabilius, nihil firmius; facillimam autem in ea re publica esse posse
concordiam, in qua idem conducat omnibus; ex utilitatis uarietatibus, cum
aliis aliud expediat, nasci discordias; itaque cum patres rerum potirentur,
numquam constitisse ciuitatis statum; multo iam id in regnis minus, quorum,
ut ait Ennius, 'nulla {regni} sancta societas nec fides est'. quare cum lex
sit ciuilis societatis uinculum, ius autem legis aequale, quo iure societas
ciuium teneri potest, cum par non sit condicio ciuium? si enim pecunias
aequari non placet, si ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe
paria debent esse eorum inter se qui sunt ciues in eadem re publica. quid
est enim ciuitas nisi iuris societas ciuium?
(- - -)
[1,33] XXXIII. (50) (Scipio) - - - ceteras uero res publicas ne appellandas quidem putant iis
nominibus quibus illae sese appellari uelint. cur enim regem appellem Iouis
optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo
oppresso dominantem, non tyrannum potius? tam enim esse clemens tyrannus
quam rex inportunus potest: ut hoc populorum intersit utrum comi domino an
aspero seruiant; quin seruiant quidem fieri non potest. quo autem modo
adsequi poterat Lacedaemo illa tum, cum praestare putabatur disciplina rei
publicae, ut bonis uteretur iustisque regibus, cum esset habendus rex
quicumque genere regio natus esset? nam optimatis quidem quis ferat, qui
non populi concessu sed suis comitiis hoc sibi nomen adrogauerunt? qui enim
iudicatur iste optimus? doctrina artibus studiis, audio: quando?
(- - -)
[1,34] XXXIV. (51) (Scipio) - - - Si fortuito id faciet, tam cito euertetur quam nauis, si e
uectoribus sorte ductus ad gubernacula accesserit. quodsi liber populus
deliget quibus se committat, deligetque si modo saluus esse uult optimum
quemque, certe in optimorum consiliis posita est ciuitatium salus,
praesertim cum hoc natura tulerit, non solum ut summi uirtute et animo
praeesse inbecillioribus, sed ut hi etiam parere summis uelint. uerum hunc
optimum statum prauis hominum opinionibus euersum esse dicunt, qui
ignoratione uirtutis, quae cum in paucis est tum a paucis iudicatur et
cernitur, opulentos homines et copiosos, tum genere nobili natos esse
optimos putant. hoc errore uulgi cum rem publicam opes paucorum, non
uirtutes tenere coeperunt, nomen illi principes optimatium mordicus tenent,
re autem carent eo nomine. nam diuitiae, nomen, opes uacuae consilio et
uiuendi atque aliis imperandi modo dedecoris plenae sunt et insolentis
superbiae, nec ulla deformior species est ciuitatis quam illa in qua
opulentissimi optimi putantur.
(52) uirtute uero gubernante rem publicam, quid potest esse praeclarius? cum is qui
inperat aliis seruit ipse nulli cupiditati, cum quas ad res ciuis instituit et uocat, eas omnis
conplexus est ipse, nec leges inponit populo quibus ipse non pareat, sed suam uitam
ut legem praefert suis ciuibus. qui si unus satis omnia consequi posset,
nihil opus esset pluribus; si uniuersi uidere optimum et in eo consentire
possent, nemo delectos principes quaereret. difficultas ineundi consilii
rem a rege ad plures, error et temeritas populorum a multitudine ad paucos
transtulit. sic inter <in>firmitatem unius temeritatemque multorum medium
optimates possederunt locum, quo nihil potest esse moderatius; quibus rem
publicam tuentibus beatissimos esse populos necesse est, uacuos omni cura
et cogitatione, aliis permisso otio suo, quibus id tuendum est neque
committendum ut sua commoda populus neglegi a principibus putet.
(53) Nam aequabilitas quidem iuris, quam amplexantur liberi populi, neque seruari
potest - ipsi enim populi, quamuis soluti ecfrenatique sint, praecipue
multis multa tribuunt, et est in ipsis magnus dilectus hominum et
dignitatum -, eaque quae appellatur aequabilitas iniquissima est: cum enim
par habetur honos summis et infimis, qui sint in omni populo necesse est,
ipsa aequitas iniquissima est; quod in iis ciuitatibus quae ab optimis
reguntur accidere non potest. haec fere Laeli et quaedam eiusdem generis ab
iis qui eam formam rei publicae maxime laudant disputari solent'.
[1,35] XXXV. (54) Tum Laelius: 'quid tu' inquit 'Scipio? e tribus istis quod maxime
probas?' (Scipio) recte quaeris quod maxime e tribus, quoniam eorum nullum
ipsum per se separatim probo, anteponoque singulis illud quod conflatum
fuerit ex omnibus. sed si unum ac simplex p<ro>bandum <sit>, regium
<pro>bem atque in primis laudem. In primo autem genere, quod hoc loco appellatur,
occurrit nomen quasi patrium regis, ut ex se natis ita consulentis suis ciuibus et eos
con<s>eruantis stu<dio>sius quam redigentis in seruitutem : ut sane utilius sit facultatibus
et mente exiguos sustentari unius optimi et summi uiri diligentia.
(55) Adsunt optimates, qui se melius hoc idem facere profiteantur, plusque fore
dicant in pluribus consilii quam in uno, et eandem tamen aequitatem et fidem.
ecce autem maxima uoce clamat populus neque se uni neque paucis uelle parere;
libertate ne feris quidem quicquam esse dulcius; hac omnes carere, siue
regi siue optimatibus seruiant. ita caritate nos capiunt reges, consilio
optimates, libertate populi, ut in conparando difficile ad eligendum sit
quid maxime uelis'. (Laelius) 'credo' inquit, 'sed expediri quae restant
uix poterunt, si hoc incohatum reliqueris'.
[1,36] XXXVI. (56) (Scipio) 'imitabor ergo Aratum, qui magnis de rebus dicere exordiens
a Ioue incipiendum putat'. (Laelius) 'quo Ioue? aut quid habet illius
carminis simile haec oratio?' (Scipio) 'tantum' inquit 'ut rite ab eo
dicendi principia capiamus, quem unum omnium deorum et hominum regem esse
omnes docti indoctique <expoliri> consentiunt. 'quid?' inquit Laelius'. Et
ille (Scipio) 'quid censes nisi quod est ante oculos? siue haec ad
utilitatem uitae constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex
putaretur unus esse in caelo, qui nutu ut ait Homerus, totum Olympum
conuerteret, idemque et rex et pater haberetur omnium, magna auctoritas est
multique testes, siquidem omnis multos appellari placet, ita consensisse
gentes decretis uidelicet principum, nihil esse rege melius, quoniam deos
omnis censent unius regi numine; siue haec in errore inperitorum posita
esse et fabularum similia dicimus, audiamus communis quasi doctores
eruditorum hominum, qui tamquam oculis illa uiderunt, quae nos uix audiendo
cognoscimus'. 'quinam' inquit Laelius 'isti sunt?' et ille (Scipio) 'qui
natura omnium rerum peruestiganda senserunt omnem hunc mundum mente'
(- - -).
[1,37] XXXVII. (58) (Scipio) - - - 'sed si uis Laeli, dabo tibi testes nec nimis antiquos nec
ullo modo barbaros'. (Laelius) 'istos' inquit uolo'. (Scipio) 'uidesne
igitur minus quadringentorum annorum esse hanc urbem ut sine regibus sit?'
(Laelius) 'uero minus'. (Scipio) 'quid ergo? haec quadringentorum annorum
aetas ut urbis et ciuitatis num ualde longa est?' (Laelius) 'ista uero'
inquit 'adulta uix'. (Scipio) 'ergo his annis quadringentis Romae rex
erat?' (Laelius) 'et superbus quidem. (Scipio) quid supra? (Laelius)
'iustissimus, et deinceps retro usque ad Romulum, qui ab hoc tempore anno
sescentesimo rex erat'. (Scipio) 'ergo ne iste quidem peruetus?' (Laelius)
'minime, ac prope senescente iam Graecia'. 'cedo, num' Scipio 'barbarorum
Romulus rex fuit?' (Laelius) 'si ut Graeci dicunt omnis aut Graios esse aut
barbaros, uereor ne barbarorum rex fuerit; sin id nomen moribus dandum est,
non linguis, non Graecos minus barbaros quam Romanos puto'. et Scipio:
'atqui ad hoc de quo agitur non quaerimus gentem, ingenia quaerimus. si
enim et prudentes homines et non ueteres reges habere uoluerunt, utor neque
perantiquis neque inhumanis ac feris testibus.
[1,38] XXXVIII. (59) Tum Laelius: 'uideo te Scipio testimoniis satis instructum, sed
apud me, ut apud bonum iudicem, argumenta plus quam testes ualent'. tum Scipio:
'utere igitur argumento Laeli tute ipse sensus tui'. 'cuius' inquit ille
(Laelius) 'sensus?' (Scipio) 'Si quando, si forte tibi uisus es irasci
alicui'. (Laelius) 'ego uero saepius quam uellem'. (Scipio) 'quid? tum cum
tu es iratus, permittis illi iracundiae dominatum animi tui?' (Laelius)
'non mehercule' inquit, 'sed imitor Archytam illum Tarentinum, qui cum ad
uillam uenisset et omnia aliter offendisset ac iusserat, 'a te <in>
felicem' inquit uilico, 'quem necassem iam uerberibus, nisi iratus essem'.
(60) 'Optime' inquit Scipio. 'ergo Archytas iracundiam uidelicet
dissidentem a ratione seditionem quandam animi esse iure ducebat, atque eam
consilio sedari uolebat; adde auaritiam, adde imperii, adde gloriae
cupiditatem, adde libidines, et illud uides: si in animis hominum regale
imperium sit, unius fore dominatum, consilii scilicet - ea est enim animi
pars optima -, consilio autem dominante nullum esse libidinibus, nullum
irae, nullum temeritati locum'. (Laelius) 'sic' inquit 'est'. (Scipio)
'probas igitur animum ita adfectum?' (Laelius) 'nihil uero' inquit 'magis'.
(Scipio) 'ergo non probares, si consilio pulso libidines, quae sunt
innumerabiles, iracundiaeue tenerent omnia?' (Laelius) 'ego uero nihil isto
animo, nihil ita animato homine miserius ducerem'. (Scipio) 'sub regno
igitur tibi esse placet omnis animi partes, et eas regi consilio?'
(Laelius) 'miti uero sic placet'. (Scipio) 'cor igitur dubitas quid de re
publica sentias? in qua si in plures translata res sit, intellegi iam licet
nullum fore quod praesit inperium, quod quidem nisi unum sit esse nullum potest'.
[1,39] XXXIX. (61) Tum Laelius: 'quid quaeso interest inter unum et plures, si iustitia
est in pluribus?' et Scipio: 'quoniam testibus meis intellexi Laeli te non
ualde moueri, non desinam te uti teste, ut hoc quod dico probem'. 'me?'
inquit ille (Laelius) 'quonam modo?' (Scipio) 'quia animum aduerti nuper,
cum essemus in Formiano, te familiae ualde interdicere, ut uni dicto
audiens esset'. (Laelius) 'quippe uilico'. (Scipio) 'quid? domi pluresne
praesunt negotiis tuis?' (Laelius) 'immo uero unus' inquit. (Scipio) 'quid?
totam domum num quis alter praeter te regit?' (Laelius) 'minime uero'.
(Scipio) 'quin tu igitur concedis <it>idem in re publica singulorum
dominatus, si modo iusti sint, esse optimos?' (Laelius) 'adducor,' inquit,
'et prope modum adsentior'.
[1,40] XL. (62) Et Scipio: 'tum magis adsentiare Laeli, si - ut omittam similitudines,
uni gubernatori, uni medico, si digni modo sint iis artibus, rectius esse
alteri nauem committere, aegrum alteri quam multis - ad maiora peruenero'.
(Laelius) 'quaenam ista sunt?' (Scipio) 'quid? tu non uides unius
inportunitate et superbia Tarquinii nomen huic populo in odium uenisse
regium?' (Laelius) 'uideo uero' inquit. (Scipio) 'ergo etiam illud uides,
de quo progrediente oratione plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira
quadam exultasse populum insolentia libertatis; tum exacti in exilium
innocentes, tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum demissi
populo fasces, tum prouocationes omnium rerum, tum secessiones plebis, tum
prorsus ita acta pleraque ut in populo essent omnia'. (Laelius) 'est'
inquit 'ut dicis'.
(63) 'Est uero' inquit Scipio 'in pace et otio - licet
enim lasciuire, dum nihil metuas - ut in naui ac saepe etiam in morbo leui.
sed ut ille qui nauigat, cum subito so mare coepit horrescere, et ille
aeger ingrauescente morbo unius opem inplorat, sic noster populus in pace
et domi imperat et ipsis magistratibus, minatur, recusat, appellat,
prouocat, in bello sic paret ut regi; ualet enim salus plus quam libido.
grauioribus uero bellis es etiam sine collega omne imperium nostri penes
singulos esse uoluerunt, quorum ipsum nomen uim suae potestatis indicat.
nam dictator quidem ab eo appellatur quia dicitur, sed in nostris libris
uides eum Laeli magistrum populi appellari'. (Laelius) 'uideo' inquit. et
Scipio: 'sapienter igitur illi uete<res>
(- - -).
[1,41] XLI. (64) (Scipio.) - - - 'iusto quidem rege cum est populus orbatus, 'pectora dura
tenet desiderium,' sicut ait Ennius, post optimi regis obitum;
- - - simul inter
Sese sic memorant: 'o Romule Romule die,
Qualem te patriae custodem di genuerunt!
O pater, o genitor, o sanguen dis oriundum!'
non eros nec dominos appellant eos quibus iuste paruerunt, denique ne reges
quidem, sed patriae custodes, sed patres, sed deos; nec sine causa; quid
enim adiungunt?
'Tu produxisti nos intra luminis oras'.
Vitam honorem decus sibi datum esse iustitia regie existimabant. mansisset
eadem uoluntas in eorum posteris, si regum similitudo permansisset, sed
uides unius iniustitia concidisse genus illud totum rei publicae'.
(Laelius) 'uideo uero' inquit 'et studeo cursus istos mutationum non magis
in nostra quam in omni re publica noscere'.
[1,42] XLII. (65) Et Scipio: 'est omnino, cum de illo genere rei publicae quod maxime
probo quae sentio dixero, accuratius mihi dicendum de commutationibus rerum
publicarum, etsi minime facile eas in ea re publica futuras puto. sed huius
regiae prima et certissima est illa mutatio: cum rex iniustus esse coepit,
perit illud ilico genus, et est idem ille tyrannus, deterrimum genus et
finitimum optimo; quem si optimates oppresserunt, quod ferme euenit, habet
statum res publica de tribus secundarium; est enim quasi regium, id est
patrium consilium populo bene consulentium principum. sin per se populus
interfecit aut eiecit tyrannum, est moderatior, quoad sentit et sapit, et
sua re gesta laetatur, tuerique uult per se constitutam rem publicam. sin
quando aut regi iusto uim populus attulit regnoue eum spoliauit, aut etiam,
id quod euenit saepius, optimatium sanguinem gustauit ac totam rem publicam
substrauit libidini suae: caue putes aut{em} mare ullum aut flammam esse
tantam, quam non facilius sit sedare quam effrenatam insolentia multitudinem!
[1,43] XLIII. Tum fit illud quod apud Platonem est luculente dictum, si
modo id exprimere Latine potuero; difficile factu est, sed conabor tamen.
(66) "Cum" enim inquit "inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis
siti, malisque usus ille ministris non modice temperatam sed nimis meracam
libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi ualde lenes
et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur insimulat
arguit, praepotentes reges tyrannos uocat." puto enim tibi haec esse nota'.
'uero mihi' inquit ille (Laelius) 'notissima'.
(67) (Scipio) 'ergo illa sequuntur, "eos qui pareant principibus agitari ab eo populo et seruos
uoluntarios appellari; eos autem qui in magistratu priuatorum similes esse
uelint, eosque priuatos qui efficiant ne quid inter priuatum et magistratum
differat, <ef>ferunt laudibus, <et> mactant honoribus, ut necesse sit in
eius modi re publica plena libertatis esse omnia, ut et priuata domus omnis
uacet dominatione, et hoc malum usque ad bestias perueniat, denique ut
pater filium metuat, filius patrem neclegat, absit omnis pudor, ut plane
liberi sint, nihil intersit ciuis an peregrinus, magister ut discipulos
metuat et iis blandiatur, spernantque discipuli magistros, adulescentes ut
senum sibi pondus adsumant, senes autem ad ludum adulescentium descendant,
ne sint iis odiosi et graues; ex quo fit ut etiam serui se liberius gerant,
uxores eodem iure sint quo uiri, inque tanta libertate canes etiam et equi,
aselli denique libere <sint> sic incurrant ut iis de uia decedendam sit.
ergo ex hac infinita," inquit, "licentia haec summa cogitur, ut ita
fastidiosae mollesque mentes euadant ciuium, ut si minima uis adhibeatur
imperii, irascantur et perferre nequeant; ex quo leges quoque incipiunt
neclegere, ut plane sine ullo domino sint".
[1,44] XLIV. (68) Tum Laelius: 'prorsus' inquit 'expressa sunt a te quae dicta sunt ab
illo'. (Scipio) 'atque ut iam ad sermonis mei auctorem reuertar, ex hac
nimia licentia, quam illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe
quadam existere et quasi nasci tyrannum. nam ut ex nimia potentia principum
oritur interitus principum, sic hunc nimis liberum populum libertas ipsa
seruitute adficit. sic omnia nimia, cum uel in tempestate uel in agris uel
in corporibus laetiora fuerunt, in contraria fere conuertuntur, maximeque
<id> in rebus publicis euenit, nimiaque illa libertas et populis et
priuatis in nimiam seruitutem cadit. itaque ex hac maxima libertate
tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima seruitus. ex hoc enim
populo indomito uel potius immani deligitur aliqui plerumque dux contra
illos principes adflictos iam et depulsos loco, audax, inpurus, consectans
proterue bene saepe de re publica meritos, populo gratificans et aliena et
sua; cui quia priuato so sunt oppositi timores, dantur imperia, et ea
continuantur, praesidiis etiam, ut Athenis Pisistratus, saepiuntur,
postremo, a quibus producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni; quos si
boni oppresserunt, ut saepe fit, recreatur ciuitas; sin audaces, fit illa
factio, genus aliud tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe
optimatium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua prauitas de uia
deflexit. sic tanquam pilam rapiunt inter se rei publicae statum tyranni ab
regibus, ab iis autem principes aut populi, a quibus aut factiones aut
tyranni, nec diutius unquam tenetur idem rei publicae modus.
[1,45] XLV. (69) Quod ita cum sit, <ex> tritus primis generibus longe praestat mea
sententia regium, regio autem ipsi praestabit id quod erit aequatum et
temperatum ex tribus primis rerum publicarum modis. placet enim esse
quiddam in re publica praestans et regale, esse aliud auctoritati principum
inpartitum ac tributum, esse quasdam res seruatas iudicio uoluntatique
multitudinis. haec constitutio primum habet aequabilitatem quandam
{magnam}, qua carere diutius uix possunt liberi, deinde firmitudinem, quod
et illa prima facile in contraria uitia conuertuntur, ut exsistat ex rege
dominus, ex optimatibus factio, ex populo turba et confusio; quodque ipsa
genera generibus saepe conmutantur nouis, hoc in hac iuncta moderateque
permixta constitutione rei publicae non ferme sine magnis principum uitiis
euenit. non est enim causa conuersionis, ubi in suo quisque est gradu
firmiter collocatus, et non subest quo praecipitet ac decidat.
[1,46] XLVI. (70) Sed uereor, Laeli uosque homines amicissimi ac prudentissimi, ne si
diutius in hoc genere uerser, quasi praecipientis cuiusdam et docentis et
non uobiscum simul considerantis esse uideatur oratio mea. quam ob rem
ingrediar in ea quae nota sunt omnibus, quaesita autem a nobis iam diu. sic
enim decerno, sic sentio, sic adfirmo, nullam omnium rerum publicarum aut
constitutione aut discriptione aut disciplina conferendam esse cum ea, quam
patres nostri nobis acceptam iam inde a maioribus reliquerunt. quam, si
placet, quoniam ea quae tenebatis ipsi etiam ex me audire uoluistis, simul
et qualis sit et optimam esse ostendam, expositaque ad exemplum nostra re
publica, accommodabo ad eam si potero omnem illam orationem quae est mihi
habenda de optimo ciuitatis statu. quod si tenere et consequi potuero,
cumulate munus hoc, cui me Laelius praeposuit, ut opinio mea fert,
effecero'.
[1,47] XLVII. (71) Tum Laelius: 'tuum uero' inquit 'Scipio, ac tuum quidem unius. quis
enim te potius aut de malorum dixerit institutis, cum sis clarissimis ipse
maioribus? aut de optimo statu ciuitatis? quem si habemus, etsi ne nunc
quidem, tum uero, quis te possit esse florentior? aut de consiliis in
posterum prouidendis? cum tu duobus huius urbis terroribus depulsis
in omne tempus ei prospexeris?'
|