[3,0] LIBER TERTIVS.
[3,1] I. (1) P- Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus appellatus est, dicere
solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis, numquam se minus otiosum
esse, quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus esset. Magnifica uero
uox et magno uiro ac sapiente digna; quae declarat illum et in otio de negotiis
cogitare et in solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret umquam et
interdum conloquio alterius non egeret. Ita duae res, quae languorem adferunt
ceteris, illum acuebant, otium et solitudo. Vellem nobis hoc idem uere dicere
liceret, sed si minus imitatione tantam ingenii praestantiam consequi possumus,
uoluntate certe proxime accedimus. Nam et a re publica forensibusque negotiis
armis impiis uique prohibiti otium persequimur et ob eam causam urbe relicta
rura peragrantes saepe soli sumus.
(2) Sed nec hoc otium cum Africani otio nec haec solitudo cum illa comparanda
est. Ille enim requiescens a rei publicae pulcherrimis muneribus otium sibi
sumebat aliquando et coetu hominum frequentiaque interdum tamquam in portum se
in solitudinem recipiebat, nostrum autem otium negotii inopia, non requiescendi
studio constitutum est. Extincto enim senatu deletisque iudiciis quid est, quod
dignum nobis aut in curia aut in foro agere possimus?
(3) Ita qui in maxima celebritate atque in oculis ciuium quondam uixerimus, nunc
fugientes conspectum sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos quantum
licet et saepe soli sumus. Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum
ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid
inesset boni, propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debeat is, qui
quondam peperisset otium ciuitati, nec eam solitudinem languere patior, quam
mihi adfert necessitas, non uoluntas.
(4) Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur. Nulla enim eius
ingenii monumenta mandata litteris, nullum opus otii, nullum solitudinis munus
extat; ex quo intellegi debet illum mentis agitatione inuestigationeque earum
rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse; nos
autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine
abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque conuertimus. Itaque
plura breui tempore euersa quam multis annis stante re publica scripsimus.
[3,2] II. (5) Sed cum tota philosophia, mi Cicero, frugifera et fructuosa nec ulla pars
eius inculta ac deserta sit, tum nullus feracior in ea locus est nec uberior,
quam de officiis, a quibus constanter honesteque uiuendi praecepta ducuntur.
Quare quamquam a Cratippo nostro, principe huius memoriae philosophorum, haec te
assidue audire atque accipere confido, tamen conducere arbitror talibus aures
tuas uocibus undique circumsonare, nec eas, si fieri possit, quicquam aliud audire.
(6) Quod cum omnibus est faciendum, qui uitam honestam ingredi cogitant, tum
haud scio an nemini potius quam tibi. Sustines enim non paruam expectationem
imitandae industriae nostrae, magnam honorum, non nullam fortasse nominis.
Suscepisti onus praeterea graue et Athenarum et Cratippi; ad quos cum tamquam ad
mercaturam bonarum artium sis profectus, inanem redire turpissimum est
dedecorantem et urbis auctoritatem et magistri. Quare quantum coniti animo
potes, quantum labore contendere, si discendi labor est potius quam uoluptas,
tantum fac ut efficias neue committas, ut, cum omnia suppeditata sint a nobis,
tute tibi defuisse uideare. Sed haec hactenus; multa enim saepe ad te cohortandi
gratia scripsimus; nunc ad reliquam partem propositae diuisionis reuertamur.
(7) Panaetius igitur, qui sine controuersia de officiis accuratissime disputauit
quemque nos correctione quadam adhibita potissimum secuti sumus, tribus
generibus propositis, in quibus deliberare homines et consultare de officio
solerent, uno cum dubitarent, honestumne id esset, de quo ageretur, an turpe,
altero utilene esset an inutile, tertio, si id, quod speciem haberet honesti,
pugnaret cum eo, quod utile uideretur, quomodo ea discerni oporteret, de duobus
generibus primis tribus libris explicauit, de tertio autem genere deinceps se
scripsit dicturum nec exsoluit id, quod promiserat.
(8) Quod eo magis miror, quia scriptum a discipulo eius Posidonio est, triginta
annis uixisse Panaetium posteaquam illos libros edidisset. Quem locum miror a
Posidonio breuiter esse tactum in quibusdam commentariis, praesertim cum scribat
nullum esse locum in tota philosophia tam necessarium.
(9) Minime uero assentior iis, qui negant eum locum a Panaetio praetermissum,
sed consulto relictum, nec omnino scribendum fuisse, quia numquam posset
utilitas cum honestate pugnare. De quo alterum potest habere dubitationem,
adhibendumne fuerit hoc genus, quod in diuisione Panaetii tertium est an plane
omittendum, alterum dubitari non potest, quin a Panaetio susceptum sit, sed
relictum. Nam qui e diuisione tripertita duas partes absoluerit, huic necesse
est restare tertiam; praeterea in extremo libro tertio de hac parte pollicetur
se deinceps esse dicturum.
(10) Accedit eodem testis locuples Posidonius, qui etiam scribit in quadam
epistola, P- Rutilium Rufum dicere solere, qui Panaetium audierat, ut nemo
pictor esset inuentus, qui Coae Veneris eam partem, quam Apelles inchoatam
reliquisset, absolueret (oris enim pulchritudo reliqui corporis imitandi spem
auferebat), sic ea, quae Panaetius praetermisisset {et non perfecisset} propter
eorum, quae perfecisset, praestantiam neminem persecutum.
[3,3] III. (11) Quam ob rem de iudicio Panaetii dubitari non potest; rectene autem hanc
tertiam partem ad exquirendum officium adiunxerit an secus, de eo fortasse
disputari potest. Nam, siue honestum solum bonum est, ut Stoicis placet, siue,
quod honestum est, id ita summum bonum est, quemadmodum Peripateticis uestris
uidetur, ut omnia ex altera parte collocata uix minimi momenti instar habeant,
dubitandum non est quin numquam possit utilitas cum honestate contendere. Itaque
accepimus Socratem exsecrari solitum eos, qui primum haec natura cohaerentia
opinione distraxissent. Cui quidem ita sunt Stoici assensi, ut et, quicquid
honestum esset, id utile esse censerent, nec utile quicquam, quod non honestum.
(12) Quodsi is esset Panaetius, qui uirtutem propterea colendam diceret, quod ea
efficiens utilitatis esset, ut ii, qui res expetendas uel uoluptate uel
indolentia metiuntur, liceret ei dicere utilitatem aliquando cum honestate
pugnare. Sed cum sit is, qui id solum bonum iudicet, quod honestum sit, quae
autem huic repugnent specie quadam utilitatis, eorum neque accessione meliorem
uitam fieri nec decessione peiorem, non uidetur debuisse eiusmodi deliberationem
introducere, in qua quod utile uideretur cum eo, quod honestum est,
compararetur.
(13) Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, conuenienter naturae uiuere, id
habet hanc, ut opinor, sententiam, cum uirtute congruere semper, cetera autem,
quae secundum naturam essent, ita legere, si ea uirtuti non repugnarent. Quod
cum ita sit, putant quidam hanc comparationem non recte introductam nec omnino
de eo genere quicquam praecipiendum fuisse. Atque illud quidem honestum, quod
proprie uereque dicitur id in sapientibus est solis neque a uirtute diuelli
umquam potest. In iis autem, in quibus sapientia perfecta non est, ipsum illud
quidem perfectum honestum nullo modo, similitudines honesti esse possunt.
(14) Haec enim officia, de quibus his libris disputamus, media Stoici appellant;
ea communia sunt et late patent, quae et ingenii bonitate multi assequuntur et
progressione discendi. Illud autem officium, quod rectum idem appellant,
perfectum atque absolutum est et, ut idem dicunt, omnes numeros habet nec
praeter sapientem cadere in quemquam potest.
(15) Cum autem aliquid actum est, in quo media officia compareant, id cumulate
uidetur esse perfectum propterea, quod uulgus, quid absit a perfecto, non fere
intellegit; quatenus autem intellegit, nihil putat praetermissum, quod idem in
poematis, in picturis usu uenit in aliisque compluribus, ut delectentur imperiti
laudentque ea, quae laudanda non sint, ob eam, credo, causam, quod insit in his
aliquid probi, quod capiat ignaros, qui idem, quid in unaquaque re uitii sit,
nequeant iudicare. Itaque cum sunt docti a peritis, desistunt facile sententia.
[3,4] IV. Haec igitur officia, de quibus his libris disserimus, quasi secunda quaedam
honesta esse dicunt, non sapientium modo propria, sed cum omni hominum genere
communia.
(16) Itaque iis omnes, in quibus est uirtutis indoles, commouentur. Nec uero,
cum duo Decii aut duo Scipiones fortes uiri commemorantur, aut cum Fabricius,
aut Aristides iustus nominatur, aut ab illis fortitudinis aut ab his iustitiae
tamquam a sapiente petitur exemplum; nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem
uolumus intellegi, nec ii, qui sapientes habiti et nominati, M- Cato et C-
Laelius, sapientes fuerunt, ne illi quidem septem, sed ex mediorum officiorum
frequentia similitudinem quandam gerebant speciemque sapientium.
(17) Quocirca nec id, quod uere honestum est, fas est cum utilis repugnantia
comparari, nec id quod communiter appellamus honestum, quod colitur ab iis, qui
bonos se uiros haberi uolunt, cum emolumentis umquam est comparandum tamque id
honestum, quod in nostram intellegentiam cadit, tuendum conseruandumque nobis
est quam illud, quod proprie dicitur uereque est honestum, sapientibus; aliter
enim teneri non potest, si quae ad uirtutem est facta progressio. Sed haec
quidem de his, qui conseruatione officiorum existimantur boni.
(18) Qui autem omnia metiuntur emolumentis et commodis neque ea uolunt
praeponderari honestate, ii solent in deliberando honestum cum eo, quod utile
putant, comparare, boni uiri non solent. Itaque existimo Panaetium, cum dixerit
homines solere in hac comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit
solere modo, non etiam oportere. Etenim non modo pluris putare, quod utile
uideatur quam quod honestum sit, sed etiam haec inter se comparare et in his
addubitare turpissimum est. Quid ergo est quod non numquam dubitationem adferre
soleat considerandumque uideatur? Credo, si quando dubitatio accidit, quale sit
id, de quo consideretur.
(19) Saepe enim tempore fit, ut quod turpe plerumque haberi soleat, inueniatur
non esse turpe. Exempli causa ponatur aliquid, quod pateat latius. Quod potest
maius scelus quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem occidere? Num
igitur se adstrinxit scelere, si qui tyrannum occidit quamuis familiarem? Populo
quidem Romano non uidetur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum
existimat. Vicit ergo utilitas honestatem? Immo uero honestas utilitatem secuta
est. Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod
honestum intellegimus, pugnare id uidebitur, quod appellamus utile, formula
quaedam constituenda est; quam si sequemur in comparatione rerum, ab officio
numquam recedemus.
(20) Erit autem haec formula Stoicorum rationi disciplinaeque maxime
consentanea; quam quidem his libris propterea sequimur, quod, quamquam et a
ueteribus Academicis et a Peripateticis uestris, qui quondam idem erant, qui
Academici, quae honesta sunt, anteponuntur iis, quae uidentur utilia, tamen
splendidius haec ab eis disserentur, quibus, quicquid honestum est idem utile
uidetur nec utile quicquam, quod non honestum, quam ab iis, quibus et honestum
aliquid non utile aut utile non honestum. Nobis autem nostra Academia magnam
licentiam dat, ut, quodcumque maxime probabile occurrat, id nostro iure liceat
defendere. Sed redeo ad formulam.
[3,5] V. (21) Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum
augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam
cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis. Nam principio
tollit conuictum humanum et societatem. Si enim sic erimus adfecti, ut propter
suum quisque emolumentum spoliet aut uiolet alterum, disrumpi necesse est eam,
quae maxime est secundum naturam, humani generis societatem.
(22) Ut, si unum quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse putaret se
ualere, si proximi membri ualitudinem ad se traduxisset, debilitari et interire
totum corpus necesse esset, sic, si unus quisque nostrum ad se rapiat commoda
aliorum detrahatque quod cuique possit, emolumenti sui gratia, societas hominum
et communitas euertatur necesse est. Nam sibi ut quisque malit, quod ad usum
uitae pertineat, quam alteri adquirere, concessum est non repugnante natura,
illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes
augeamus.
(23) Neque uero hoc solum natura, id est iure gentium, sed etiam legibus
populorum, quibus in singulis ciuitatibus res publica continetur, eodem modo
constitutum est, ut non liceat sui commodi causa nocere alteri. Hoc enim
spectant leges, hoc uolunt, incolumem esse ciuium coniunctionem; quam qui
dirimunt, eos morte, exsilio, uinclis, damno coercent. Atque hoc multo magis
efficit ipsa naturae ratio, quae est lex diuina et humana; cui parere qui uelit
(omnes autem parebunt, qui secundum naturam uolent uiuere), numquam committet,
ut alienum appetat, et id, quod alteri detraxerit, sibi adsumat.
(24) Etenim multo magis est secundum naturam excelsitas animi et magnitudo
itemque comitas, iustitia, liberalitas quam uoluptas, quam uita, quam diuitiae;
quae quidem contemnere et pro nihilo ducere comparantem cum utilitate communi
magni animi et excelsi est. {Detrahere autem de altero sui commodi causa magis
est contra naturam quam mors, quam dolor, quam cetera generis eiusdem.}
(25) Itemque magis est secundum naturam, pro omnibus gentibus, si fieri possit,
conseruandis aut iuuandis, maximos labores molestiasque suscipere imitantem
Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor in concilio caelestium
conlocauit quam uiuere in solitudine non modo sine ullis molestiis sed etiam in
maximis uoluptatibus, abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulchritudine
et uiribus. Quocirca optimo quisque et splendidissimo ingenio longe illam uitam
huic anteponit. Ex quo efficitur, hominem naturae oboedientem homini nocere non posse.
(26) Deinde qui alterum uiolat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil
existimat se facere contra naturam aut magis fugienda censet mortem,
paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum, quam
facere cuiquam iniuriam. Si nihil existimat contra naturam fieri hominibus
uiolandis, quid cum eo disseras, qui omnino hominem ex homine tollat? Sin
fugiendum id quidem censet, sed multo illa peiora, mortem, paupertatem, dolorem,
errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunae uitium uitiis animi grauius
existimat.
[3,6] VI. Ergo unum debet esse omnibus propositum, ut eadem sit utilitas
uniuscuiusque et uniuersorum; quam si ad se quisque rapiet, dissoluetur omnis
humana consortio.
(27) Atque etiam si hoc natura praescribit, ut homo homini, quicumque sit, ob
eam ipsam causam, quod is homo sit, consultum uelit, necesse est secundum eandem
naturam omnium utilitatem esse communem. Quod si ita est, una continemur omnes
et eadem lege naturae, idque ipsum si ita est, certe uiolare alterum naturae
lege prohibemur. Verum autem primum, uerum igitur extremum.
(28) Nam illud quidem absurdum est, quod quidam dicunt, parenti se aut fratri
nihil detracturos sui commodi causa, aliam rationem esse ciuium reliquorum. Hi
sibi nihil iuris, nullam societatem communis utilitatis causa statuunt esse cum
ciuibus quae sententia omnem societatem distrahit ciuitatis. Qui autem ciuium
rationem dicunt habendam, externorum negant, ii dirimunt communem humani generis
societatem; qua sublata beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus
tollitur; quae qui tollunt, etiam aduersus deos immortales impii iudicandi sunt.
Ab iis enim constitutam inter homines societatem euertunt, cuius societatis
artissimum uinculum est magis arbitrari esse contra naturam hominem homini
detrahere sui commodi causa quam omnia incommoda subire uel externa uel corporis
uel etiam ipsius animi. Iustitia enim una uirtus omnium est domina et regina uirtutum.
(29) Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur,
abstulerit cibum alteri homini ad nullam rem utili? Minime uero: non enim mihi
est uita mea utilior quam animi talis affectio, neminem ut uiolem commodi mei
gratia. Quid? si Phalarim, crudelem tyrannum et immanem, uir bonus, ne ipse
frigore conficiatur, uestitu spoliare possit, nonne faciat?
(30) Haec ad iudicandum sunt facillima. Nam si quid ab homine ad nullam partem
utili utilitatis tuae causa detraxeris, inhumane feceris contraque naturae
legem, sin autem is tu sis, qui multam utilitatem rei publicae atque hominum
societati, si in uita remaneas, adferre possis si quid ob eam causam alteri
detraxeris, non sit reprehendendum. Sin autem id non sit eiusmodi, suum cuique
incommodum ferendum est potius quam de alterius commodis detrahendum. Non igitur
magis est contra naturam morbus aut egestas aut quid eiusmodi quam detractio
atque appetitio alieni, sed communis utilitatis derelictio contra naturam est;
est enim iniusta.
(31) Itaque lex ipsa naturae, quae utilitatem hominum conseruat et continet,
decernet profecto, ut ab homine inerti atque inutili ad sapientem, bonum, fortem
uirum transferantur res ad uiuendum necessariae, qui si occiderit, multum de
communi utilitate detraxerit, modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene
existimans seseque diligens hanc causam habeat ad iniuriam. Ita semper officio
fungetur utilitati consulens hominum et ei, quam saepe commemoro, humanae societati.
(32) Nam quod ad Phalarim attinet, perfacile iudicium est. Nulla est enim
societas nobis cum tyrannis et potius summa distractio est, neque est contra
naturam spoliare eum, si possis, quem est honestum necare, atque hoc omne genus
pestiferum atque impium ex hominum communitate exterminandum est. Etenim, ut
membra quaedam amputantur, si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere
coeperunt et nocent reliquis partibus corporis, sic ista in figura hominis
feritas et immanitas beluae a communi tamquam humanitate corporis segreganda
est. Huius generis quaestiones sunt omnes eae, in quibus ex tempore officium exquiritur.
[3,7] VII. (33) Eiusmodi igitur credo res Panaetium persecuturum fuisse, nisi aliqui casus
aut occupatio eius consilium peremisset. Ad quas ipsas consultationes ex
superioribus libris satis multa praecepta sunt, quibus perspici possit, quid sit
propter turpitudinem fugiendum, quid sit, quod idcirco fugiendum non sit, quod
omnino turpe non sit. Sed quoniam operi inchoato, prope tamen absoluto, tamquam
fastigium imponimus, ut geometrae solent non omnia docere, sed postulare, ut
quaedam sibi concedantur, quo facilius quae uolunt, explicent, sic ego a te
postulo, mi Cicero, ut mihi concedas si potes, nihil praeter id, quod honestum
sit, propter se esse expetendum. Sin hoc non licet per Cratippum, at illud certe
dabis, quod honestum sit, id esse maxime propter se expetendum. Mihi utrumuis
satis est et tum hoc tum illud probabilius uidetur nec praeterea quicquam
probabile.
(34) Ac primum in hoc Panaetius defendendus est, quod non utilia cum honestis
pugnare aliquando posse dixerit (neque enim ei fas erat) sed ea, quae uiderentur
utilia. Nihil uero utile, quod non idem honestum, nihil honestum, quod non idem
utile sit, saepe testatur negatque ullam pestem maiorem in uitam hominum
inuasisse quam eorum opinionem, qui ista distraxerint. Itaque non ut aliquando
anteponeremus utilia honestis, sed ut ea sine errore diiudicaremus, si quando
incidissent, induxit eam, quae uideretur esse, non quae esset, repugnantiam.
Hanc igitur partem relictam explebimus nullis adminiculis, sed, ut dicitur,
Marte nostro. Neque enim quicquam est de hac parte post Panaetium explicatum,
quod quidem mihi probaretur, de iis, quae in manus meas uenerint.
[3,8] VIII. (35) Cum igitur aliqua species utilitatis obiecta est, commoueri necesse est.
Sed si, cum animum attenderis, turpitudinem uideas adiunctam ei rei, quae
speciem utilitatis attulerit, tum non utilitas relinquenda est, sed
intellegendum, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem esse non posse. Quod si nihil
est tam contra naturam quam turpitudo (recta enim et conuenientia et constantia
natura desiderat aspernaturque contraria) nihilque tam secundum naturam quam
utilitas, certe in eadem re utilitas et turpitudo esse non potest. Itemque, si
ad honestatem nati sumus eaque aut sola expetenda est, ut Zenoni uisum est, aut
certe omni pondere grauior habenda quam reliqua omnia, quod Aristoteli placet,
necesse est, quod honestum sit, id esse aut solum aut summum bonum, quod autem
bonum, id certe utile, ita, quicquid honestum, id utile.
(36) Quare error hominum non proborum, cum aliquid, quod utile uisum est,
arripuit, id continuo secernit ab honesto. Hinc sicae, hinc uenena, hinc falsa
testamenta nascuntur, hinc furta, peculatus, expilationes, direptionesque
sociorum et ciuium, hinc opum nimiarum, potentiae non ferendae, postremo etiam
in liberis ciuitatibus regnandi existunt cupiditates, quibus nihil nec taetrius
nec foedius excogitari potest. Emolumenta enim rerum fallacibus iudiciis uident,
poenam, non dico legum, quam saepe perrumpunt, sed ipsius turpitudinis, quae
acerbissima est, non uident.
(37) Quam ob rem hoc quidem deliberantium genus pellatur e medio ( est enim
totum sceleratum et impium), qui deliberant, utrum id sequantur, quod honestum
esse uideant, an se scientes scelere contaminent; in ipsa enim dubitatione
facinus inest, etiamsi ad id non peruenerint. Ergo ea deliberanda omnino non
sunt, in quibus est turpis ipsa deliberatio.
(38) Atque etiam ex omni deliberatione celandi et occultandi spes opinioque
remouenda est; satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus,
persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen
auare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum.
[3,9] IX. Hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui cum terra discessisset magnis
quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum aeneumque equum, ut ferunt fabulae,
animaduertit, cuius in lateribus fores essent; quibus apertis corpus hominis
mortui uidit magnitudine inuisitata anulumque aureum in digito; quem ut
detraxit, ipse induit (erat autem regius pastor), tum in concilium se pastorum
recepit. Ibi cum palam eius anuli ad palmam conuerterat, a nullo uidebatur, ipse
autem omnia uidebat; idem rursus uidebatur, cum in locum anulum inuerterat.
Itaque hac oportunitate anuli usus reginae stuprum intulit eaque adiutrice regem
dominum interemit, sustulit quos obstare arbitrabatur, nec in his eum
facinoribus quisquam potuit uidere. Sic repente anuli beneficio rex exortus est
Lydiae. Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihil plus sibi licere putet
peccare, quam si non haberet; honesta enim bonis uiris, non occulta quaeruntur.
(39) Atque hoc loco philosophi quidam minime mali illi quidem, sed non satis
acuti, fictam et commenticiam fabulam prolatam dicunt a Platone, quasi uero ille
aut factum id esse aut fieri potuisse defendat. Haec est uis huius anuli et
huius exempli: si nemo sciturus, nemo ne suspicaturus quidem sit, cum aliquid
diuitiarum, potentiae, dominationis, libidinis causa feceris, si id diis
hominibusque futurum sit semper ignotum, sisne facturus? Negant id fieri posse.
Quamquam potest id quidem, sed quaero, quod negant posse, id si posset, quidnam
facerent. Urgent rustice sane. Negant enim posse et in eo perstant, hoc uerbum
quid ualeat non uident. Cum enim quaerimus, si celare possint, quid facturi
sint, non quaerimus, possintne celare, sed tamquam tormenta quaedam adhibemus,
ut si responderint se impunitate proposita facturos, quod expediat, facinorosos
se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant.
Sed iam ad propositum reuertamur.
[3,10] X. (40) Incidunt multae saepe causae, quae conturbent animos utilitatis specie,
non, cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas propter utilitatis
magnitudinem (nam id quidem improbum est), sed illud, possitne id, quod utile
uideatur, fieri non turpiter. Cum Collatino collegae Brutus imperium abrogabat,
poterat uideri facere id iniuste; fuerat enim in regibus expellendis socius
Bruti consiliorum et adiutor. Cum autem consilium hoc principes cepissent,
cognationem Superbi nomenque Tarquiniorum et memoriam regni esse tollendam, quod
erat utile, patriae consulere, id erat ita honestum, ut etiam ipsi Collatino
placere deberet. Itaque utilitas ualuit propter honestatem, sine qua ne utilitas
quidem esse potuisset.
(41) At in eo rege, qui urbem condidit, non item. Species enim utilitatis animum
pepulit eius; cui cum uisum esset utilius solum quam cum altero regnare, fratrem
interemit. Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile uidebatur,
neque erat, assequi posset, et tamen muri causa opposuit, speciem honestatis nec
probabilem nec sane idoneam. Peccauit igitur, pace uel Quirini uel Romuli
dixerim.
(42) Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt aliisque tradendae, cum
his ipsi egeamus, sed suae cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fiat,
seruiendum est. Scite Chrysippus, ut multa, "qui stadium, inquit, currit, eniti
et contendere debet quam maxime possit, ut uincat, supplantare eum, qui cum
certet, aut manu depellere nullo modo debet; sic in uita sibi quemque petere,
quod pertineat ad usum, non iniquum est, alteri deripere ius non est".
(43) Maxime autem perturbantur officia in amicitiis, quibus et non tribuere,
quod recte possis et tribuere quod non sit aequum, contra officium est. Sed
huius generis totius breue et non difficile praeceptum est. Quae enim uidentur
utilia, honores, diuitiae, uoluptates, cetera generis eiusdem, haec amicitiae
numquam anteponenda sunt. At neque contra rem publicam neque contra ius iurandum
ac fidem amici causa uir bonus faciet, ne si iudex quidem erit de ipso amico;
ponit enim personam amici, cum induit iudicis. Tantum dabit amicitiae, ut ueram
amici causam esse malit, ut orandae litis tempus, quoad per leges liceat,
accomodet.
(44) Cum uero iurato sententia dicendast, meminerit deum se adhibere testem, id
est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse diuinius.
Itaque praeclarum a maioribus accepimus morem rogandi iudicis, si eum teneremus,
quae salua fide facere possit. Haec rogatio ad ea pertinet, quae paulo ante dixi
honeste amico a iudice posse concedi. Nam si omnia facienda sint, quae amici
uelint, non amicitiae tales, sed coniurationes putandae sint.
(45) Loquor autem de communibus amicitiis; nam in sapientibus uiris perfectisque
nihil potest esse tale. Damonem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter
se fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinauisset et
is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa
postulauisset, uas factus est alter eius sistendi, ut si ille non reuertisset,
moriendum esset ipsi. Qui cum ad diem se recepisset, admiratus eorum fidem
tyrannus petiuit, ut se ad amicitiam tertium adscriberent.
(46) Cum igitur id, quod utile uidetur in amicitia, cum eo, quod honestum est,
comparatur, iaceat utilitatis species, ualeat honestas. Cum autem in amicitia,
quae honesta non sunt, postulabuntur, religio et fides anteponatur amicitiae;
sic habebitur is, quem exquirimus dilectus officii.
[3,11] XI. Sed utilitatis specie in republica saepissime peccatur, ut in Corinthi disturbatione nostri;
durius etiam Athenienses, qui sciuerunt, ut Aeginetis, qui classe ualebant, pollices
praeciderentur. Hoc uisum est utile; nimis enim imminebat propter propinquitatem
Aegina Piraeo. Sed nihil, quod crudele, utile; est enim hominum naturae, quam
sequi debemus, maxima inimica crudelitas.
(47) Male etiam, qui peregrinos urbibus uti prohibent eosque exterminant, ut
Pennus apud patres nostros, Papius nuper. Nam esse pro ciue, qui ciuis non sit,
rectum est non licere, quam legem tulerunt sapientissimi consules Crassus et
Scaeuola. Usu uero urbis prohibere peregrinos, sane inhumanum est. Illa
praeclara, in quibus publicae utilitatis species prae honestate contemnitur.
Plena exemplorum est nostra res publica cum saepe, tum maxime bello Punico
secundo, quae Cannensi calamitate accepta maiores animos habuit quam unquam
rebus secundis; nulla timoris significatio, nulla mentio pacis. Tanta uis est
honesti, ut speciem utilitatis obscuret.
(48) Athenienses cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere
statuerentque, ut urbe relicta, coniugibus et liberis Troezene depositis, naues
conscenderent libertatemque Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quendam
suadentem, ut in urbe manerent Xerxemque reciperent, lapidibus obruerunt. Atque
ille utilitatem sequi uidebatur, sed ea nulla erat repugnante honestate.
(49) Themistocles post uictoriam eius belli, quod cum Persis fuit, dixit in
contione se habere consilium rei publicae salutare, sed id sciri non opus esse;
postulauit, ut aliquem populus daret, quicum communicaret; datus est Aristides.
Huic ille, classem Lacedaemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi
posse quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset. Quod Aristides cum
audisset, in contionem magna exspectatione uenit dixitque perutile esse
consilium, quod Themistocles adferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses,
quod honestum non esset, id ne utile quidem putauerunt totamque eam rem, quam ne
audierant quidem, auctore Aristide repudiauerunt. Melius hi quam nos, qui
piratas immunes, socios uectigales habemus.
[3,12] XII. Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam esse utile, ne tum quidem, cum id, quod
utile esse putes, adipiscare; hoc enim ipsum, utile putare quod turpe sit, calamitosum est.
(50) Sed incidunt, ut supra dixi, saepe causae, cum repugnare utilitas honestati
uideatur, ut animaduertendum sit, repugnetque plane an possit cum honestate
coniungi. Eius generis hae sunt quaestiones: Si exempli gratia uir bonus
Alexandrea Rhodum magnum frumenti numerum aduexerit in Rhodiorum inopia et fame
summaque annonae caritate, si idem sciat complures mercatores Alexandrea
soluisse nauesque in cursu frumento onustas petentes Rhodum uiderit, dicturusne
sit id Rhodiis an silentio suum quam plurimo uenditurus? Sapientem et bonum
uirum fingimus; de eius deliberatione et consultatione quaerimus, qui celaturus
Rhodios non sit, si id turpe iudicet, sed dubitet, an turpe non sit.
(51) In huiusmodi causis aliud Diogeni Babylonio uideri solet, magno et graui
Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius, homini acutissimo; Antipatro omnia
patefacienda, ut ne quid omnino, quod uenditor norit, emptor ignoret, Diogeni
uenditorem, quatenus iure ciuili constitutum sit, dicere uitia oportere, cetera
sine insidiis agere et, quoniam uendat, uelle quam optime uendere. "Aduexi, eui,
uendo meum non pluris, quam ceteri, fortasse etiam minoris, cum maior est copia;
cui fit iniuria?"
(52) Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: "Quid ais? tu, cum hominibus
consulere debeas et seruire humanae societati eaque lege natus sis et ea habeas
principia naturae, quibus parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua communis
sit utilitas uicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis
adsit commoditatis et copiae? Respondebit Diogenes fortasse sic: "Aliud est
celare, aliud tacere, neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quae natura
deorum sit, qui sit finis bonorum, quae tibi plus prodessent cognita quam
tritici uilitas. Sed non, quicquid tibi audire utile est, idem mihi dicere
necesse est."
(53) "Immo uero," inquiet ille "necesse est, si quidem meministi esse inter
homines natura coniunctam societatem." "Memini," inquiet ille, "sed num ista
societas talis est, ut nihil suum cuiusque sit? Quod si ita est, ne uendendum
quidem quicquam est, sed donandum."
[3,13] XIII. Vides in hac tota disceptatione non illud dici "quamuis hoc turpe sit, tamen,
quoniam expedit, faciam", sed ita expedire, ut turpe non sit, ex altera autem
parte, ea re, quia turpe sit, non esse faciendum.
(54) Vendat aedes uir bonus, propter aliqua uitia, quae ipse norit, ceteri
ignorent, pestilentes sint et habeantur salubres, ignoretur in omnibus cubiculis
apparere serpentes, sint, male materiatae et ruinosae, sed hoc praeter dominum
nemo sciat; quaero, si haec emptoribus uenditor non dixerit aedesque uendiderit
pluris multo. quam se uenditurum putarit, num id iniuste aut improbe fecerit?
"Ille uero" inquit Antipater. "Quid est enim aliud erranti uiam non monstrare,
quod Athenis execrationibus publicis sanctum est, si hoc non est, emptorem pati
ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere. Plus etiam est quam uiam non
monstrare; nam est scientem in errorem alterum inducere."
(55) Diogenes contra "Num te emere coegit, qui ne hortatus quidem est? Ille,
quod non placebat, proscripsit, tu quod placebat, emisti. Quod si qui
proscribunt uillam bonam beneque aedificatam non existimantur fefellisse, etiam
si illa nec bona est nec aedificata ratione, multo minus, qui domum non
laudarunt. Ubi enim iudicium emptoris est, ibi fraus uenditoris quae potest
esse? Sin autem dictum non omne praestandum est, quod dictum non est, id
praestandum putas? Quid uero est stultius quam uenditorem eius rei, quam uendat,
uitia narrare? Quid autem tam absurdum quam si domini iussu ita praeco
praedicet: "Domum pestilentem uendo?"
(56) Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur honestas, ex
altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile uideatur, non modo facere
honestum sit, sed etiam non facere turpe. Haec est illa, quae uidetur utilium
fieri cum honestis saepe dissensio. Quae diiudicanda sunt; non enim, ut
quaereremus, euimus, sed ut explicaremus.
(57) Non igitur uidetur nec frumentarius ille Rhodios nec hic aedium uenditor
celare emptores debuisse. Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum,
quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa uelis eos, quorum intersit id
scire. Hoc autem celandi genus quale sit et cuius hominis, quis non uidet? Certe
non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non uiri boni, uersuti potius
obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, ueteratoris, uafri. Haec tot et
alia plura nonne inutile est uitiorum subire nomina?
[3,14] XIV. (58) Quod si uituperandi qui reticuerunt, quid de iis existimandum est, qui
orationis uanitatem adhibuerunt? C- Canius, eques Romanus, nec infacetus et
satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non
negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere uelle, quo
inuitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod cum
percrebuisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, uenales
quidem se hortos non habere, sed licere uti Canio, si uellet, ut suis, et simul
ad cenam hominem in hortos inuitauit in posterum diem. Cum ille promisisset, tum
Pythius, qui esset ut argentarius apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se
conuocauit et ab iis petiuit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur,
dixitque quid eos facere uellet. Ad cenam tempori uenit Canius; opipare a Pythio
adparatum conuiuium, cumbarum ante oculos multitudo, pro se quisque, quod
ceperat, adferebat; ante pedes Pythii pisces abiciebantur.
(59) Tum Canius "quaeso", inquit, "quid est hoc, Pythi? tantumne piscium?
tantumne cumbarum?" Et ille: "Quid mirum?" inquit, "hoc loco est Syracusis
quidquid est piscium, hic aquatio, hac uilla isti carere non possunt." Incensus
Canius cupiditate contendit a Pythio, ut uenderet. Grauate ille primo. Quid
multa? impetrat. Emit homo cupidus et locuples tanti, quanti Pythius uoluit, et
emit instructos. Nomina facit, negotium conficit. Inuitat Canius postridie
familiares suos, uenit ipse mature, scalmum nullum uidet. Quaerit ex proximo
uicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos uideret. "Nullae,
quod sciam," ille, "sed hic piscari nulli solent. Itaque heri mirabar quid
accidisset."
(60) Stomachari Canius, sed quid faceret? Nondum enim C- Aquilius, collega et
familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas; in quibus ipsis, cum ex eo
quaereretur, quid esset dolus malus, respondebat, cum esset aliud simulatum,
aliud actum. Hoc quidem sane luculente, ut ab homine perito definiendi. Ergo et
Pythius et omnes aliud agentes, aliud simulantes perfidi, improbi, malitiosi.
Nullum igitur eorum factum potest utile esse, cum sit tot uitiis inquinatum.
[3,15] XV. (61) Quod si Aquiliana definitio uera est, ex omni uita simulatio
dissimulatioque tollenda est. Ita nec ut emat melius nec ut uendat quicquam
simulabit aut dissimulabit uir bonus. Atque iste dolus malus et legibus erat
uindicatus, ut tutela duodecim tabulis, circumscriptio adulescentium lege
Plaetoria et sine lege iudiciis, in quibus additur ex fide bona. Reliquorum
autem iudiciorum haec uerba maxime excellunt: in arbitrio rei uxoriae melius
aequius, in fiducia ut inter bonos bene agier. Quid ergo? aut in eo, quod melius
aequius, potest ulla pars inesse fraudis? aut cum dicitur inter bonos bene
agier, quicquam agi dolose aut malitiose potest? Dolus autem malus in
simulatione, ut ait Aquilius, continetur. Tollendum est igitur ex rebus
contrahendis omne mendacium. Non inlicitatorem uenditor, non qui contra se
liceatur emptor apponet. Uterque si ad eloquendum uenerit, non plus quam semel
eloquetur.
(62) Quintus quidem Scaeuola, Publi filius, cum postulasset, ut sibi fundus,
cuius emptor erat, semel indicaretur idque uenditor ita fecisset, dixit se
pluris aestumare; addidit centum milia. Nemo est, qui hoc uiri boni fuisse
neget; sapientis negant, ut si minoris quam potuisset uendidisset. Haec igitur
est illa pernicies, quod alios bonos alios sapientes existimant. Ex quo Ennius
"nequiquam sapere sapientem, qui ipse sibi prodesse non quiret". Vere id quidem,
si, quid esset prodesse mihi cum Ennio conueniret.
(63) Hecatonem quidem Rhodium, discipulum Panaetii, uideo in iis libris, quos de
officio scripsit Q- Tuberoni, dicere, sapientis esse nihil contra mores, leges,
instituta facientem habere rationem rei familiaris. Neque enim solum nobis
diuites esse uolumus, sed liberis, propinquis, amicis maximeque rei publicae.
Singulorum enim facultates et copiae diuitiae sunt ciuitatis. Huic Scaeuolae
factum, de quo paulo ante dixi, placere nullo modo potest. Etenim omnino tantum
se negat facturum compendii sui causa, quod non liceat.
(64) Huic nec laus magna tribuenda nec gratia est. Sed siue et simulatio et
dissimulatio dolus malus est, perpaucae res sunt, in quibus non dolus malus iste
uersetur, siue uir bonus est is, qui prodest quibus potest, nocet nemini, certe
istum uirum bonum non facile reperimus. Numquam igitur est utile peccare, quia
semper est turpe, et, quia semper est honestum uirum bonum esse, semper est utile.
[3,16] XVI. (65) Ac de iure quidem praediorum sanctum apud nos est iure ciuili, ut in iis
uendendis uitia dicerentur, quae nota essent uenditori. Nam cum ex duodecim
tabulis satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui
infitiatus esset, dupli poena subiret, a iuris consultis etiam reticentiae poena
est constituta; quicdquid enim esset in praedio uitii, id statuerunt, si
uenditor sciret, nisi nominatim dictum esset, praestari oportere.
(66) Ut, cum in arce augurium augures acturi essent iussissentque Ti- Claudium
Centumalum, qui aedes in Caelio monte habebat, demoliri ea, quorum altitudo
officeret auspiciis, Claudius proscripsit insulam {uendidit}, emit P- Calpurnius
Lanarius. Huic ab auguribus illud idem denuntiatum est. Itaque Calpurnius cum
demolitus esset cognossetque Claudium aedes postea proscripsisse, quam esset ab
auguribus demoliri iussus, arbitrum illum adegit QUICQUID SIBI DARE FACERE
OPORTERET EX FIDE BONA. M- Cato sententiam dixit, huius nostri Catonis pater (ut
enim ceteri ex patribus, sic hic, qui illud lumen progenuit, ex filio est
nominandus) -- is igitur iudex ita pronuntiauit, cum in uendundo rem eam scisset
et non pronuntiasset, emptori damnum praestari oportere.
(67) Ergo ad fidem bonam statuit pertinere notum esse emptori uitium, quod
nosset uenditor. Quod si recte iudicauit, non recte frumentarius ille, non recte
aedium pestilentium uenditor tacuit. Sed huiusmodi reticentiae iure ciuili
comprehendi non possunt; quae autem possunt diligenter tenentur. M- Marius
Gratidianus, propinquus noster, C- Sergio Oratae uendiderat aedes eas, quas ab
eodem ipse paucis ante annis emerat. Eae seruiebant, sed hoc in mancipio Marius
non dixerat; adducta res in iudicium est. Oratam Crassus, Gratidianum defendebat
Antonius. Ius Crassus urgebat, "quod uitii uenditor non dixisset sciens, id
oportere praestari", aequitatem Antonius, "quoniam id uitium ignotum Sergio non
fuisset, qui illas aedes uendidisset, nihil fuisse necesse dici nec eum esse
deceptum, qui id, quod emerat, quo iure esset, teneret". Quorsus haec? Ut illud
intellegas, non placuisse maioribus nostris astutos.
[3,17] XVII. (68) Sed aliter leges, aliter philosophi tollunt astutias; leges, quatenus manu
tenere possunt, philosophi, quatenus ratione et intellegentia. Ratio ergo hoc
postulat, ne quid insidiose, ne quid simulate, ne quid fallaciter. Suntne igitur
insidiae tendere plagas, etiam si excitaturus non sis, nec agitaturus? Ipsae
enim ferae nullo insequente saepe incidunt. Sic tu aedes proscribas, tabulam
tamquam plagam ponas, {domum propter uitia uendas,} in eam aliquis incurrat inprudens?
(69) Hoc quamquam uideo propter deprauationem consuetudinis neque more turpe
haberi neque aut lege sanciri aut iure ciuili, tamen naturae lege sanctum est.
Societas est enim (quod etsi saepe dictum est, dicendum est tamen saepius),
latissime quidem quae pateat, omnium inter omnes, interior eorum, qui eiusdem
gentis sint, propior eorum, qui eiusdem ciuitatis. Itaque maiores aliud ius
gentium, aliud ius ciuile esse uoluerunt, quod ciuile, non idem continuo
gentium, quod autem gentium, idem ciuile esse debet. Sed nos ueri iuris
germanaeque iustitiae solidam et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et
imaginibus utimur. Eas ipsas utinam sequeremur! feruntur enim ex optimis naturae
et ueritatis exemplis.
(70) Nam quanti uerba illa: UTI NE PROPTER TE FIDEMVE TUAM CAPTUS FRAUDATUSVE
SIM! quam illa aurea: UT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET ET SINE FRAUDATIONE!
Sed, qui sint "boni" et quid sit "bene agi," magna quaestio est. Q- quidem Scaeuola,
pontifex maximus, summam uim esse dicebat in omnibus iis arbitriis, in quibus
adderetur EX FIDE BONA, fideique bonae nomen existimabat manare latissime, idque
uersari in tutelis, societatibus, fiduciis, mandatis, rebus emptis, uenditis,
conductis, locatis, quibus uitae societas contineretur; in iis magni esse
iudicis statuere, praesertim cum in plerisque essent iudicia contraria, quid
quemque cuique praestare oporteret.
(71) Quocirca astutiae tollendae sunt eaque malitia, quae uult illa quidem
uideri se esse prudentiam, sed abest ab ea distatque plurimum; prudentia est
enim locata in dilectu bonorum et malorum, malitia, si omnia quae turpia sunt,
mala sunt, mala bonis ponit ante. Nec uero in praediis solum ius ciuile ductum a
natura malitiam fraudemque uindicat, sed etiam in mancipiorum uenditione
uenditoris fraus omnis excluditur. Qui enim scire debuit de sanitate, de fuga,
de furtis, praestat edicto aedilium. Heredum alia causa est.
(72) Ex quo intellegitur, quoniam iuris natura fons sit, hoc secundum naturam
esse, neminem id agere, ut ex alterius praedetur inscitia. Nec ulla pernicies
uitae maior inueniri potest quam in malitia simulatio intellegentiae, ex quo
ista innumerabilia nascuntur, ut utilia cum honestis pugnare uideantur. Quotus
enim quisque reperietur, qui impunitate et ignoratione omnium proposita
abstinere possit iniuria.
[3,18] XVIII. (73) Periclitemur, si placet, et in iis quidem exemplis, in quibus peccari
uolgus hominum fortasse non putet. Neque enim de sicariis, ueneficis,
testamentariis, furibus, peculatoribus, hoc loco disserendum est, qui non uerbis
sunt et disputatione philosophorum, sed uinclis et carcere fatigandi, sed haec
consideremus, quae faciunt ii, qui habentur boni. L- Minuci Basili locupletis
hominis falsum testamentum quidam e Graecia Romam attulerunt. Quod quo facilius
obtinerent, scripserunt heredes secum M- Crassum et Q- Hortensium, homines
eiusdem aetatis potentissimos. Qui cum illud falsum esse suspicarentur, sibi
autem nullius essent conscii culpae, alieni facinoris munusculum non
repudiauerunt. Quid ergo? Satin est hoc, ut non deliquisse uideantur? Mihi
quidem non uidetur, quamquam alterum uiuum amaui, alterum non odi mortuum.
(74) Sed cum Basilus M- Satrium sororis filium nomen suum ferre uoluisset eumque
fecisset heredem (hunc dico patronum agri Piceni et Sabini; o turpe notam
temporum {nomen illorum}!), non erat aequum principes ciuis rem habere, ad
Satrium nihil praeter nomen peruenire. Etenim si is, qui non defendit iniuriam
neque propulsat a suis, cum potest, iniuste facit, ut in primo libro disserui,
qualis habendus est is, qui non modo non repellit, sed etiam adiuuat iniuriam?
Mihi quidem etiam uerae hereditates non honestae uidentur, si sunt malitiosis
blanditiis, officiorum non ueritate, sed simulatione quaesitae. Atqui in talibus
rebus aliud utile interdum, aliud honestum uideri solet. Falso; nam eadem
utilitatis quae honestatis est regula.
(75) Qui hoc non peruiderit, ab hoc nulla fraus aberit, nullum facinus. Sic enim
cogitans "est istuc quidem honestum, uerum hoc expedit", res a natura copulatas
audebit errore diuellere, qui fons est fraudium, maleficiorum, scelerum omnium.
[3,19] XIX. Itaque si uir bonus habeat hanc uim, ut, si digitis concrepuerit, possit in
locupletium testamenta nomen eius inrepere, hac ui non utatur, ne si exploratum
quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum. At dares hanc uim M-
Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse, qui re uera non
esset heres, in foro, mihi crede, saltaret. Homo autem iustus isque, quem
sentimus uirum bonum, nihil cuiquam, quod in se transferat, detrahet. Hoc qui
admiratur, is se, quid sit uir bonus, nescire fateatur.
(76) At uero, si qui uoluerit animi sui complicatam notionem euoluere, iam se
ipse doceat eum uirum bonum esse, qui prosit, quibus possit, noceat nemini nisi
lacessitus iniuria. Quid ergo? Hic non noceat, qui quodam quasi ueneno
perficiat, ut ueros heredes moueat, in eorum locum ipse succedat? "Non igitur
faciat" dixerit quis, "quod utile sit, quod expediat?" Immo intellegat nihil nec
expedire nec utile esse, quod sit iniustum. Hoc qui non didicerit, bonus uir
esse non poterit.
(77) Fimbriam consularem audiebam de patre nostro puer iudicem M- Lutatio
Pinthiae fuisse, equiti Romano sane honesto, cum is sponsionem fecisset ni uir
bonus esset. Itaque ei dixisse Fimbriam se illam rem numquam iudicaturum, ne aut
spoliaret fama probatum hominem, si contra iudicauisset, aut statuisse uideretur
uirum bonum esse aliquem, cum ea res innumerabilibus officiis et laudibus
contineretur. Huic igitur uiro bono, quem Fimbria etiam, non modo Socrates
nouerat, nullo modo uideri potest quicquam esse utile, quod non honestum sit.
Itaque talis uir non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam audebit, quod
non audeat praedicare. Haec non turpe est dubitare philosophos, quae ne rustici
quidem dubitent? a quibus natum est id, quod iam contritum est uetustate
prouerbium. Cum enim fidem alicuius bonitatemque laudant, dignum esse dicunt,
qui cum in tenebris mices. Hoc quam habet uim nisi illam, nihil expedire quod non
deceat, etiam si id possis nullo refellente optinere?
(78) Videsne hoc prouerbio neque Gygi illi posse ueniam dari neque huic, quem
paulo ante fingebam digitorum percussione hereditates omnium posse conuerrere?
Ut enim, quod turpe est, id, quamuis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo
potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit effici non potest aduersante
et repugnante natura.
[3,20] XX. (79) At enim cum permagna praemia sunt, est causa peccandi. C- Marius, cum a spe
consulatus longe abesset et iam septimum annum post praeturam iaceret neque
petiturus umquam consulatum uideretur, Q- Metellum, cuius legatus erat, summum
uirum et ciuem cum ab eo, imperatore suo, Romam missus esset, apud populum
Romanum criminatus est, bellum illum ducere, si se consulem fecissent, breui
tempore aut uiuum aut mortuum Iugurtham se in potestatem populi Romani
redacturum. Itaque factus est ille quidem consul, sed a fide iustitiaque
discessit, qui optimum et grauissimum ciuem, cuius legatus et a quo missus
esset, in inuidiam falso crimine adduxerit.
(80) Ne noster quidem Gratidianus officio uiri boni functus est tum, cum praetor
esset, collegiumque praetorium tribuni plebi adhibuissent, ut res nummaria de
communi sententia constitueretur; iactabatur enim temporibus illis nummus sic,
ut nemo posset scire, quid haberet. Conscripserunt communiter edictum cum poena
atque iudicio constitueruntque, ut omnes simul in rostra post meridiem
escenderent. Et ceteri quidem alius alio: Marius ab subselliis in rostra recta
idque, quod communiter compositum fuerat, solus edixit. Et ea res, si quaeris,
ei magno honori fuit; omnibus uicis statuae, ad eas tus, cerei. Quid multa? Nemo
umquam multitudini fuit carior.
(81) Haec sunt, quae conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo
uiolatur aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum
uidetur, ut Mario praeripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam non
ita turpe, consulem ob eam rem fieri, quod sibi tum proposuerat, ualde utile
uidebatur. Sed omnium una regula est, quam tibi cupio esse notissimam: aut
illud, quod utile uidetur, turpe ne sit, aut si turpe est, ne uideatur esse
utile. Quid igitur? possumusne aut illum Marium uirum bonum iudicare aut hunc?
Explica atque excute intellegentiam tuam, ut uideas, quae sit in ea {species}
forma et notio uiri boni. Cadit ergo in uirum bonum mentiri, emolumenti sui
causa criminari, praeripere, fallere? Nihil profecto minus.
(82) Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam expetendum, ut uiri boni et
splendorem et nomen amittas? Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quae
dicitur, possit, quantum auferre, si boni uiri nomen eripuerit, fidem
iustitiamque detraxerit? Quid enim interest, utrum ex homine se conuertat quis
in beluam an hominis figura immanitatem gerat beluae?
[3,21] XXI. Quid? qui omnia recta et honesta neglegunt, dummodo potentiam consequantur,
nonne idem faciunt, quod is, qui etiam socerum habere uoluit eum, cuius ipse
audacia potens esset. Utile ei uidebatur plurimum posse alterius inuidia. Id
quam iniustum in patriam et quam turpe esset, non uidebat. Ipse autem socer in
ore semper Graecos uersus de Phoenissis habebat, quos dicam ut potero; incondite
fortasse sed tamen, ut res possit intellegi:
'Nam si uiolandum est ius, regnandi gratia,
Violandum est; aliis rebus pietatem colas.'
Capitalis Eteocles uel potius Euripides, qui id unum quod omnium sceleratissimum
fuerit, exceperit.
(83) Quid igitur minuta colligimus, hereditates, mercaturas, uenditiones
fraudulentas? Ecce tibi, qui rex populi Romani dominusque omnium gentium esse
concupiuerit idque perfecerit. Hanc cupiditatem si honestam quis esse dicit,
amens est; probat enim legum et libertatis interitum earumque oppressionem
taetram et detestabilem gloriosam putat. Qui autem fatetur honestum non esse in
ea ciuitate, quae libera fuerit quaeque esse debeat, regnare, sed ei, qui id
facere possit, esse utile, qua hunc obiurgatione aut quo potius conuitio a tanto
errore coner auellere? Potest enim, di immortales, cuiquam esse utile
foedissimum et taeterrimum parricidium patriae, quamuis is, qui se eo
obstrinxerit, ab oppressis ciuibus parens nominetur? Honestate igitur dirigenda
utilitas est, et quidem sic, ut haec duo uerbo inter se discrepare, re unum
sonare uideantur.
(84) Non habeo ad uolgi opinionem quae maior utilitas quam regnandi esse possit,
nihil contra inutilius ei, qui id iniuste consecutus sit, inuenio, cum ad
ueritatem coepi reuocare rationem. Possunt enim cuiquam esse utiles angores,
sollicitudines, diurni et nocturni metus, uita insidiarum periculorumque
plenissima? 'Multi iniqui atque infideles regno, pauci beniuoli' inquit Accius.
At cui regno? quod a Tantalo et Pelope proditum iure optinebatur. Nam quanto
plures ei regi putas, qui exercitu populi Romani populum ipsum Romanum
oppressisset ciuitatemque non modo liberam, sed etiam gentibus imperantem
seruire sibi coegisset?
(85) Hunc tu quas conscientiae labes in animo censes habuisse, quae uulnera?
Cuius autem uita ipsi potest utilis esse, cum eius uitae ea condicio sit, ut qui
illam eripuerit, in maxima et gratia futurus sit et gloria? Quod si haec utilia
non sunt, quae maxime uidentur, quia plena sunt dedecoris ac turpitudinis, satis
persuasum esse debet, nihil esse utile, quod non honestum sit.
[3,22] XXII. (86) Quamquam id quidem cum saepe alias, tum Pyrrhi bello a C- Fabricio consule
iterum et a senatu nostro iudicatum est. Cum enim rex Pyrrhus populo Romano
bellum ultro intulisset cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac
potente, perfuga ab eo uenit in castra Fabricii eique est pollicitus, si
praemium sibi proposuisset, se, ut clam uenisset, sic clam in Pyrrhi castra
rediturum et eum ueneno necaturum. Hunc Fabricius reducendum curauit ad Pyrrhum
idque eius factum laudatum a senatu est. Atqui si speciem utilitatis
opinionemque quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus et grauem aduersarium
imperii sustulisset, sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen
fuisset, eum non uirtute, sed scelere superatum.
(87) Utrum igitur utilius uel Fabricio, qui talis in hac urbe qualis Aristides
Athenis fuit, uel senatui nostro qui numquam utilitatem a dignitate seiunxit,
armis cum hoste certare an uenenis? Si gloriae causa imperium expetundum est,
scelus absit, in quo non potest esse gloria; sin ipsae opes expetuntur quoquo
modo, non poterunt utiles esse cum infamia. Non igitur utilis illa L- Philippi,
Q- F-, sententia, quas ciuitates L- Sulla pecunia accepta ex senatus consulto
liberauisset, ut eae rursus uectigales essent, neque iis pecuniam, quam pro
libertate dederant, redderemus. Ei senatus est assensus. Turpe imperio!
Piratarum enim melior fides quam senatus. 'At aucta uectigalia, utile igitur.'
Quousque audebunt dicere quicquam utile, quod non honestum?
(88) Potest autem ulli imperio, quod gloria debet fultum esse et beneuolentia
sociorum, utile esse odium et infamia? Ego etiam cum Catone meo saepe dissensi.
Nimis mihi praefracte uidebatur aerarium uectigaliaque defendere, omnia
publicanis negare, multa sociis, cum in hos benefici esse deberemus, cum illis
sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum
coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat. Male etiam Curio, cum causam
Transpadanorum aequam esse dicebat, semper autem addebat "uincat utilitas".
Potius doceret non esse aequam, quia non esset utilis rei publicae, quam cum
utilem diceret non esse, aequam fateretur.
[3,23] XXIII. (89) Plenus est sextus liber de officiis Hecatonis talium quaestionum, sitne
boni uiri in maxima caritate annonae familiam non alere. In utramque partem
disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam
humanitate. Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi potius
iacturam faciat an seruuli uilis. Hic alio res familiaris, alio ducit humanitas.
"Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne eam sapiens, si
potuerit?" Negat, quia sit iniurium. Quid? dominus nauis eripietne suum? Minime,
non plus quam nauigantem in alto eicere de naui uelit, quia sua sit. Quoad enim
peruentum est eo, quo sumpta nauis est, non domini est nauis, sed nauigantium.
(90) Quid? si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque
rapiat an alter cedat alteri? Cedat uero, sed ei, cuius magis intersit uel sua
uel rei publicae causa uiuere. Quid? si haec paria in utroque? Nullum erit
certamen, sed quasi sorte aut micando uictus alteri cedet alter Quid? si pater
fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?
Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem si arguatur. Non igitur patria
praestat omnibus officiis? Immo uero, sed ipsi patriae conducit pios habere
ciues in parentes. Quid? si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur
pater, silebitne filius? Immo uero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil
proficiet, accusabit, minabitur etiam; ad extremum, si ad perniciem patriae res
spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris.
(91) Quaerit etiam, si sapiens adulterinos nummos acceperit imprudens pro bonis,
cum id nescierit, soluturusne sit eos, si cui debeat, pro bonis. Diogenes ait,
Antipater negat, cui potius assentior. Qui uinum fugiens uendat sciens, debeatne
dicere. Non necesse putat Diogenes, Antipater uiri boni existimat. Haec sunt
quasi controuersiae iura Stoicorum. In mancipio uendundo dicendane uitia, non
ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure ciuili, sed haec, mendacem
esse, aleatorem, furacem, ebriosum. Alteri dicenda uidentur, alteri non
uidentur.
(92) Si quis aurum uendens orichalcum se putet uendere, indicetne ei uir bonus
aurum illud esse, an emat denario, quod sit mille denarium? Perspicuum est iam
et quid mihi uideatur et quae sit inter eos philosophos, quos nominaui,
controuersia.
[3,24] XXIV. Pacta et promissa semperne seruanda sint, quae nec ui nec dolo
malo, ut praetores solent, facta sint. Si quis medicamentum cuipiam dederit ad
aquam intercutem pepigeritque, si eo medicamento sanus factus esset, ne illo
medicamento umquam postea uteretur, si eo medicamento sanus factus sit et annis
aliquot post inciderit in eundem morbum nec ab eo, quicum pepigerat, impetret,
ut iterum eo liceat uti, quid faciendum sit. Cum sit is inhumanus, qui non
concedat, nec ei quicquam fiat iniuriae, uitae et saluti consulendum.
(93) Quid? si qui sapiens rogatus sit ab eo, qui eum heredem faciat, cum ei
testamento sestertium milies relinquatur, ut antequam hereditatem adeat luce
palam in foro saltet, idque se facturum promiserit, quod aliter heredem eum
scripturus ille non esset, faciat quod promiserit necne? Promisisse nollem et id
arbitror fuisse grauitatis; quoniam promisit, si saltare in foro turpe ducet,
honestius mentietur, si ex hereditate nihil ceperit, quam si ceperit, nisi forte
eam pecuniam in rei publicae magnum aliquod tempus contulerit, ut uel saltare,
cum patriae consulturus sit, turpe non sit.
[3,25] XXV. (94) Ac ne illa quidem promissa seruanda sunt, quae non sunt iis ipsis utilia,
quibus illa promiseris. Sol Phaetonti filio, ut redeamus ad fabulas, facturum se
esse dixit, quidquid optasset. Optauit, ut in currum patris tolleretur; sublatus
est; atque is ante quam constitit ictu fulminis deflagrauit; quanto melius
fuerat in hoc promissum patris non esse seruatum. Quid? quod Theseus exegit
promissum a Neptuno? Cui cum tres optationes Neptunus dedisset, optauit
interitum Hippolyti filii, cum is patri suspectus esset de nouerca; quo optato
impetrato, Theseus in maximis fuit luctibus.
(95) Quid? quod Agamemnon cum deuouisset Dianae, quod in suo regno pulcherrimum
natum esset illo anno, immolauit Iphigeniam, qua nihil erat eo quidem anno natum
pulchrius. Promissum potius non faciendum, quam tam taetrum facinus admittendum
fuit. Ergo et promissa non facienda nonnumquam neque semper deposita reddenda.
Si gladium quis apud te sana mente deposuerit, repetat insaniens, reddere
peccatum sit, officium non reddere. Quid? si is, qui apud te pecuniam
deposuerit, bellum inferat patriae, reddasne depositum? Non credo, facies enim
contra rem publicam, quae debet esse carissima. Sic multa, quae honesta natura
uidentur esse, temporibus fiunt non honesta. Facere promissa, stare conuentis,
reddere deposita commutata utilitate fiunt non honesta. Ac de iis quidem, quae
uidentur esse utilitates contra iustitiam simulatione prudentiae, satis arbitror dictum.
(96) Sed quoniam a quattuor fontibus honestatis primo libro officia duximus, in
eisdem uersemur, cum docebimus, ea, quae uideantur esse utilia neque sint, quam
sint uirtutis inimica. Ac de prudentia quidem, quam uult imitari malitia,
itemque de iustitia, quae semper est utilis, disputatum est. Reliquae sunt duae
partes honestatis quarum altera in animi excellentis magnitudine et praestantia
cernitur, altera in conformatione et moderatione continentiae et temperantiae.
[3,26] XXVI. (97) Utile uidebatur Ulixi, ut quidem poetae tragici prodiderunt, nam apud
Homerum, optimum auctorem, talis de Ulixe nulla suspicio est, sed insimulant eum
tragoediae simulatione insaniae militiam subterfugere uoluisse. Non honestum
consilium, at utile, ut aliquis fortasse dixerit, regnare et Ithacae uiuere
otiose cum parentibus, cum uxore, cum filio. Ullum tu decus in cotidianis
laboribus cum hac tranquillitate conferendum putas? Ego uero istam contemnendam
et abiciendam, quoniam quae honesta non sit ne utilem quidem esse arbitror.
(98) Quid enim auditurum putas fuisse Ulixem, si in illa simulatione
perseuerasset? Qui cum maximas res gesserit in bello, tamen haec audiat ab Aiace
"Cuius ipse princeps iuris iurandi fuit,
Quod omnes scitis, solus neglexit fidem.
Furere adsimulare, ne coiret, institit.
Quod ni Palamedi perspicax prudentia
Istius percepset malitiosam audaciam
Fide sacratae ius perpetuo falleret."
(99) Illi uero non modo cum hostibus, uerum etiam cum fluctibus, id quod fecit,
dimicare melius fuit quam deserere consentientem Graeciam ad bellum barbaris
inferendum. Sed omittamus et fabulas et externa; ad rem factam nostramque
ueniamus. M- Atilius Regulus, cum consul iterum in Africa ex insidiis captus
esset duce Xanthippo Lacedaemonio, imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare,
iuratus missus est ad senatum, ut nisi redditi essent Poenis captiui nobiles
quidam, rediret ipse Carthaginem. Is cum Romam uenisset, utilitatis speciem
uidebat, sed eam, ut res declarat, falsam iudicauit; quae erat talis: manere in
patria, esse domui suae cum uxore, cum liberis, quam calamitatem accepisset in
bello communem fortunae bellicae iudicantem tenere consularis dignitatis gradum.
Quis haec negat esse utilia? quem censes? Magnitudo animi et fortitudo negat.
[3,27] XXVII. (100) Num locupletiores quaeris auctores? Harum enim est uirtutum proprium
nihil extimescere, omnia humana despicere, nihil, quod homini accidere possit
intolerandum putare. Itaque quid fecit? In senatum uenit, mandata euit,
sententiam ne diceret, recusauit; quamdiu iure iurando hostium teneretur, non
esse se senatorem. Atque illud etiam, ("O stultum hominem," dixerit quispiam,
"et repugnantem utilitati suae!"), reddi captiuos negauit esse utile; illos enim
adulescentes esse et bonos duces, se iam confectum senectute. Cuius cum
ualuisset auctoritas, captiui retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, neque eum
caritas patriae retinuit nec suorum. Neque uero tum ignorabat se ad
crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed ius iurandum
conseruandum putabat. Itaque tum, cum uigilando necabatur, erat in meliore
causa, quam si domi senex captiuus, periurus consularis remansisset.
(101) At stulte, qui non modo non censuerit captiuos remittendos, uerum etiam
dissuaserit. Quo modo stulte? etiamne, si rei publicae conducebat? Potest autem,
quod inutile rei publicae sit, id cuiquam ciui utile esse?
[3,28] XXVIII. Peruertunt homines ea, quae sunt fundamenta naturae, cum utilitatem ab honestate
seiungunt. Omnes enim expetimus utilitatem ad eamque rapimur nec facere aliter ullo modo
possumus. Nam quis est, qui utilia fugiat? aut quis potius, qui ea non
studiosissime persequatur? Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore,
honestate utilia reperire, propterea illa prima et summa habemus, utilitatis
nomen non tam splendidum quam necessarium ducimus.
(102) Quid est igitur, dixerit quis, in iure iurando? num iratum timemus Iouem?
At hoc quidem commune est omnium philosophorum, non eorum modo, qui deum nihil
habere ipsum negotii dicunt, nihil exhibere alteri, sed eorum etiam, qui deum
semper agere aliquid et moliri uolunt, numquam nec irasci deum nec nocere. Quid
autem iratus Juppiter plus nocere potuisset, quam nocuit sibi ipse Regulus?
Nulla igitur uis fuit religionis, quae tantam utilitatem peruerteret. An ne
turpiter faceret? Primum minima de malis? Non igitur tantum mali turpitudo ista
habebat, quantum ille cruciatus. Deinde illud etiam apud Accium:
"Fregistin fidem?
Neque dedi neque do infideli cuiquam."
quamquam ab impio rege dicitur, luculente tamen dicitur.
(103) Addunt etiam, quemadmodum nos dicamus uideri quaedam utilia, quae non
sint, sic se dicere uideri quaedam honesta, quae non sunt, ut hoc ipsum uidetur
honestum conseruandi iuris iurandi causa ad cruciatum reuertisse, sed fit non
honestum, quia, quod per uim hostium esset actum, ratum esse non debuit. Addunt
etiam, quicquid ualde utile sit, id fieri honestum, etiam si antea non
uideretur. Haec fere contra Regulum. Sed prima uideamus.
[3,29] XXIX. (104) Non fuit Juppiter metuendus ne iratus noceret, qui neque irasci solet nec
nocere. Haec quidem ratio non magis contra Reguli, quam contra omne ius iurandum
ualet. Sed in iure iurando non qui metus, sed quae uis sit, debet intellegi. Est
enim ius iurandum affirmatio religiosa; quod autem affirmate, quasi deo teste
promiseris, id tenendum est. Iam enim non ad iram deorum, quae nulla est, sed ad
iustitiam et ad fidem pertinet. Nam praeclare Ennius:
"O Fides alma apta pinnis et ius iurandum Iouis."
Qui ius igitur iurandum uiolat, is fidem uiolat, quam in Capitolio uicinam Iouis
optimi maximi, ut in Catonis oratione est, maiores nostri esse uoluerunt.
(105) At enim ne iratus quidem Juppiter plus Regulo nocuisset, quam sibi nocuit
ipse Regulus. Certe, si nihil malum esset nisi dolere. Id autem non modo non
summum malum, sed ne malum quidem esse maxima auctoritate philosophi affirmant.
Quorum quidem testem non mediocrem, sed haud scio an grauissimum Regulum nolite
quaeso uituperare. Quem enim locupletiorem quaerimus quam principem populi
Romani, qui retinendi officii causa cruciatum subierit uoluntarium? Nam quod
aiunt minima de malis, id est, ut turpiter potius quam calamitose; an est ullum
maius malum turpitudine? Quae si in deformitate corporis habeat aliquid
offensionis, quanta illa deprauatio et foeditas turpificati animi debet uideri?
(106) Itaque neruosius qui ista disserunt, solum audent malum dicere id, quod
turpe sit, qui autem remissius, ii tamen non dubitant summum malum dicere. Nam
illud quidem "Neque dedi neque do infideli cuiquam" idcirco recte a poeta, quia,
cum tractaretur Atreus, personae seruiendum fuit. Sed si hoc sibi sument, nullam
esse fidem, quae infideli data sit, uideant, ne quaeratur latebra periurio.
(107) Est autem ius etiam bellicum fidesque iuris iurandi saepe cum hoste
seruanda. Quod enim ita iuratum est, ut mens conciperet fieri oportere, id
seruandum est; quod aliter, id si non fecerit, nullum est periurium. Ut, si
praedonibus pactum pro capite pretium non attuleris, nulla fraus est, ne si
iuratus quidem id non feceris. Nam pirata non est ex perduellium numero
definitus, sed communis hostis omnium; cum hoc nec fides debet nec ius iurandum
esse commune.
(108) Non enim falsum iurare periurare est, sed quod ex animi tui sententia
iuraris, sicut uerbis concipitur more nostro, id non facere periurium est. Scite
enim Euripides: "Iuraui lingua, mentem iniuratam gero". Regulus uero non debuit
condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio. Cum iusto
enim et legitimo hoste res gerebatur, aduersus quem et totum ius fetiale et
multa sunt iura communia. Quod ni ita esset, numquam claros uiros senatus
uinctos hostibus dedidisset.
[3,30] XXX. (109) At uero T- Veturius et Sp- Postumius, cum iterum consules essent, quia,
cum male pugnatum apud Caudium esset, legionibus nostris sub iugum missis, pacem
cum Samnitibus fecerant, dediti sunt iis, iniussu enim populi senatusque
fecerant. Eodemque tempore Ti- Numicius, Q- Maelius, qui tum tribuni pl. erant,
quod eorum auctoritate pax erat facta, dediti sunt, ut pax Samnitium
repudiaretur. Atque huius deditionis ipse Postumius, qui dedebatur, suasor et
auctor fuit. Quod idem multis annis post C- Mancinus, qui, ut Numantinis,
quibuscum sine senatus auctoritate foedus fecerat, dederetur, rogationem suasit
eam, quam L- Furius, Sex. Atilius ex senatus consulto ferebant; qua accepta est
hostibus deditus. Honestius hic quam Q- Pompeius, quo, cum in eadem causa esset,
deprecante accepta lex non est. Hic ea, quae uidebatur utilitas, plus ualuit
quam honestas, apud superiores utilitatis species falsa ab honestatis
auctoritate superata est.
(110) At non debuit ratum esse, quod erat actum per uim. Quasi uero forti uiro
uis possit adhiberi. Cur igitur ad senatum proficiscebatur, cum praesertim de
captiuis dissuasurus esset? Quod maximum in eo est, id reprehenditis. Non enim
suo iudicio stetit, sed suscepit causam, ut esset iudicium senatus; cui nisi
ipse auctor fuisset, captiui profecto Poenis redditi essent. Ita incolumis in
patria Regulus restitisset. Quod quia patriae non utile putauit, idcirco sibi
honestum et sentire illa et pati credidit. Nam quod aiunt, quod ualde utile sit,
id fieri honestum, immo uero esse, non fieri. Est enim nihil utile, quod idem
non honestum, nec quia utile, honestum, sed, quia honestum, utile. Quare ex
multis mirabilibus exemplis haud facile quis dixerit hoc exemplo aut laudabilius
aut praestantius.
[3,31] XXXI. (111) Sed ex tota hac laude Reguli unum illud est admiratione dignum, quod
captiuos retinendos censuit. Nam quod rediit, nobis nunc mirabile uidetur, illis
quidem temporibus aliter facere non potuit. Itaque ista laus non est hominis,
sed temporum. Nullum enim uinculum ad astringendam fidem iure iurando maiores
artius esse uoluerunt. Id indicant leges in duodecim tabulis, indicant sacratae,
indicant foedera, quibus etiam cum hoste deuincitur fides, indicant notiones
animaduersionesque censorum, qui nulla de re diligentius quam de iure iurando
iudicabant.
(112) L- Manlio A. F., cum dictator fuisset, M- Pomponius tr- pl- diem dixit,
quod is paucos sibi dies ad dictaturam gerendam addidisset; criminabatur etiam,
quod Titum filium, qui postea est Torquatus appellatus, ab hominibus relegasset
et ruri habitare iussisset. Quod cum audiuisset adulescens filius negotium
exhiberi patri, accurisse Romam et cum primo luci Pomponii domum uenisse
dicitur. Cui cum esset nuntiatum, qui illum iratum allaturum ad se aliquid
contra patrem arbitraretur, surrexit e lectulo remotisque arbitris ad se
adulescentem iussit uenire. At ille, ut ingressus est, confestim gladium
destrinxit iurauitque se illum statim interfecturum, nisi ius iurandum sibi
dedisset se patrem missum esse facturum. Iurauit hoc terrore coactus Pomponius;
rem ad populum detulit, docuit, cur sibi causa desistere necesse esset, Manlium
missum fecit. Tantum temporibus illis ius iurandum ualebat. Atque hic T- Manlius
is est, qui ad Anienem Galli, quem ab eo prouocatus occiderat, torque detracto
cognomen inuenit, cuius tertio consulatu Latini ad Veserim fusi et fugati,
magnus uir in primis et qui perindulgens in patrem, idem acerbe seuerus in filium.
[3,32] XXXII. (113) Sed, ut laudandus Regulus in conseruando iure iurando, sic decem illi,
quos post Cannensem pugnam iuratos ad senatum misit Hannibal, se in castra
redituros ea, quorum erant potiti Poeni, nisi de redimendis captiuis
impetrauissent, si non redierunt, uituperandi. De quibus non omnes uno modo; nam
Polybius, bonus auctor inprimis, ex decem nobilissimis, qui tum erant missi,
nouem reuertisse dicit re a senatu non impertrata; unum ex decem, qui paulo
post, quam erat egressus e castris, redisset, quasi aliquid esset oblitus, Romae
remansisse. Reditu enim in castra liberatum se esse iure iurando
interpretabatur, non recte. Fraus enim distringit, non dissoluit periurium. Fuit
igitur stulta calliditas, peruerse imitata prudentiam. Itaque decreuit senatus,
ut ille ueterator et callidus, uinctus ad Hannibalem duceretur.
(114) Sed illud maximum: octo hominum milia tenebat Hannibal, non quos in acie
cepisset, aut qui periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris
fuissent a Paulo et a Varrone consulibus. Eos senatus non censuit redimendos,
cum id parua pecunia fieri posset, ut esset insitum militibus nostris aut
uincere aut emori. Qua quidem re audita fractum animum Hannibalis scribit idem,
quod senatus populusque Romanus rebus afflictis tam excelso animo fuisset. Sic
honestatis comparatione ea, quae uidentur utilia, uincuntur.
(115) C- Acilius autem, qui Graece scripsit historiam, plures ait fuisse, qui in
castra reuertissent eadem fraude, ut iure iurando liberarentur eosque a
censoribus omnibus ignominiis notatos. Sit iam huius loci finis. Perspicuum est
enim ea, quae timido animo, humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset
Reguli factum, si aut de captiuis quod ipsi opus esse uideretur, non quod rei
publicae, censuisset aut domi remanere uoluisset, non esse utilia, quia sint
flagitiosa, foeda, turpia.
[3,33] XXXIII. (116) Restat quarta pars, quae decore, moderatione, modestia, continentia,
temperantia continetur. Potest igitur quicquam utile esse, quod sit huic talium
uirtutum choro contrarium? Atqui ab Aristippo Cyrenaici atque Annicerii
philosophi nominati omne bonum in uoluptate posuerunt uirtutemque censuerunt ob
eam rem esse laudandam, quod efficiens esset uoluptatis. Quibus obsoletis floret
Epicurus, eiusdem fere adiutor auctorque sententiae. Cum his "uiris" equisque,
ut dicitur, si honestatem tueri ac retinere sententia est, decertandum est.
(117) Nam si non modo utilitas, sed uita omnis beata corporis firma
constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est,
continetur, certe haec utilitas et quidem summa (sic enim censent), cum
honestate pugnabit. Nam ubi primum prudentiae locus dabitur? an ut conquirat
undique suauitates? Quam miser uirtutis famulatus seruientis uoluptati. Quod
autem munus prudentiae? an legere intellegenter uoluptates? fac nihil isto esse
iucundius, quid cogitari potest turpius? Iam, qui dolorem summum malum dicat,
apud eum quem habet locum fortitudo, quae est dolorum laborumque contemptio?
Quamuis enim multis locis dicat Epicurus, sicuti dicit, satis fortiter de
dolore, tamen non id spectandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei
dicere, qui bona uoluptate terminauerit, mala dolore. Et si illum audiam de
continentia et temperantia, dicit ille quidem multa multis locis, sed aqua
haeret, ut aiunt. Nam qui potest temperantiam laudare is, qui ponat summum bonum
in uoluptate? Est enim temperantia libidinum inimica, libidines autem
consectatrices uoluptatis.
(118) Atque in his tamen tribus generibus quoquo modo possunt, non incallide
tergiuersantur. Prudentiam introducunt scientiam suppeditantem uoluptates,
depellentem dolores. Fortitudinem quoque aliquo modo expediunt, cum tradunt
rationem neglegendae mortis, perpetiendi doloris. Etiam temperantiam inducunt
non facillime illi quidem, sed tamen quoquo modo possunt. Dicunt enim uoluptatis
magnitudinem doloris detractione finiri. Iustitia uacillat uel iacet potius
omnesque eae uirtutes, quae in communitate cernuntur et in societate generis
humani. Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus
quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad uoluptatem utilitatemue
referantur.
(119) Conferamus igitur in pauca. Nam ut utilitatem nullam esse docuimus, quae
honestati esset contraria, sic omnem uoluptatem dicimus honestati esse
contrariam. Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se
dirempturos controuersiam putauerunt, si cum honestate uoluptatem tamquam cum
homine pecudem copulauissent. Non recipit istam coniunctionem honestas,
aspernatur, repellit. Nec uero finis bonorum et malorum, qui simplex esse debet,
ex dissimillimis rebus misceri et temperari potest. Sed de hoc (magna enim res
est) alio loco pluribus; nunc ad propositum.
(120) Quemadmodum igitur, si quando ea, quae uidetur utilitas, honestati
repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra disputatum. Sin autem speciem
utilitatis etiam uoluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate
coniunctio. Nam, ut tribuamus aliquid uoluptati, condimenti fortasse non nihil,
utilitatis certe nihil habebit.
(121) Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia magnum, sed perinde
erit, ut acceperis. Quamquam hi tibi tres libri inter Cratippi commentarios
tamquam hospites erunt recipiendi, sed, ut, si ipse uenissem Athenas, quod
quidem esset factum, nisi me e medio cursu clara uoce patria reuocasset,
aliquando me quoque audires, sic, quoniam his uoluminibus ad te profecta uox est
mea, tribues iis temporis, quantum poteris, poteris autem quantum uoles. Cum
uero intellexero te hoc scientiae genere gaudere, tum et praesens tecum
propediem, ut spero, et dum aberis, absens loquar. Vale igitur, mi Cicero,
tibique persuade esse te quidem mihi carissimum, sed multo fore cariorem, si
talibus monumentis praeceptisque laetabere.
|